You can not select more than 25 topics Topics must start with a letter or number, can include dashes ('-') and can be up to 35 characters long.

33914 lines
4.4 MiB

3 years ago
Genesis Gen 1 1 1 In principio creavit Deus caelum et terram.
Genesis Gen 1 1 2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas.
Genesis Gen 1 1 3 Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux.
Genesis Gen 1 1 4 Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris.
Genesis Gen 1 1 5 Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus.
Genesis Gen 1 1 6 Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis.
Genesis Gen 1 1 7 Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita.
Genesis Gen 1 1 8 Vocavitque Deus firmamentum, Caelum : et factum est vespere et mane, dies secundus.
Genesis Gen 1 1 9 Dixit vero Deus : Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita.
Genesis Gen 1 1 10 Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
Genesis Gen 1 1 11 Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.
Genesis Gen 1 1 12 Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
Genesis Gen 1 1 13 Et factum est vespere et mane, dies tertius.
Genesis Gen 1 1 14 Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento caeli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos :
Genesis Gen 1 1 15 ut luceant in firmamento caeli, et illuminent terram. Et factum est ita.
Genesis Gen 1 1 16 Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut praeesset diei : et luminare minus, ut praeesset nocti : et stellas.
Genesis Gen 1 1 17 Et posuit eas in firmamento caeli, ut lucerent super terram,
Genesis Gen 1 1 18 et praeessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
Genesis Gen 1 1 19 Et factum est vespere et mane, dies quartus.
Genesis Gen 1 1 20 Dixit etiam Deus : Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento caeli.
Genesis Gen 1 1 21 Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.
Genesis Gen 1 1 22 Benedixitque eis, dicens : Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram.
Genesis Gen 1 1 23 Et factum est vespere et mane, dies quintus.
Genesis Gen 1 1 24 Dixit quoque Deus : Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terrae secundum species suas. Factumque est ita.
Genesis Gen 1 1 25 Et fecit Deus bestias terrae juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,
Genesis Gen 1 1 26 et ait : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis, universaeque terrae, omnique reptili, quod movetur in terra.
Genesis Gen 1 1 27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
Genesis Gen 1 1 28 Benedixitque illis Deus, et ait : Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus caeli, et universis animantibus, quae moventur super terram.
Genesis Gen 1 1 29 Dixitque Deus : Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam :
Genesis Gen 1 1 30 et cunctis animantibus terrae, omnique volucri caeli, et universis quae moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.
Genesis Gen 1 1 31 Viditque Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
Genesis Gen 1 2 1 Igitur perfecti sunt caeli et terra, et omnis ornatus eorum.
Genesis Gen 1 2 2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.
Genesis Gen 1 2 3 Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.
Genesis Gen 1 2 4 Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram,
Genesis Gen 1 2 5 et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram :
Genesis Gen 1 2 6 sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terrae.
Genesis Gen 1 2 7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem.
Genesis Gen 1 2 8 Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.
Genesis Gen 1 2 9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi, lignumque scientiae boni et mali.
Genesis Gen 1 2 10 Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.
Genesis Gen 1 2 11 Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum :
Genesis Gen 1 2 12 et aurum terrae illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.
Genesis Gen 1 2 13 Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Aethiopiae.
Genesis Gen 1 2 14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.
Genesis Gen 1 2 15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum :
Genesis Gen 1 2 16 praecepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ;
Genesis Gen 1 2 17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
Genesis Gen 1 2 18 Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi.
Genesis Gen 1 2 19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae, et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen ejus.
Genesis Gen 1 2 20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia caeli, et omnes bestias terrae : Adae vero non inveniebatur adjutor similis ejus.
Genesis Gen 1 2 21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.
Genesis Gen 1 2 22 Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam.
Genesis Gen 1 2 23 Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : haec vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.
Genesis Gen 1 2 24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhaerebit uxori suae : et erunt duo in carne una.
Genesis Gen 1 2 25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant.
Genesis Gen 1 3 1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?
Genesis Gen 1 3 2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur :
Genesis Gen 1 3 3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.
Genesis Gen 1 3 4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.
Genesis Gen 1 3 5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.
Genesis Gen 1 3 6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.
Genesis Gen 1 3 7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.
Genesis Gen 1 3 8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
Genesis Gen 1 3 9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?
Genesis Gen 1 3 10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.
Genesis Gen 1 3 11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo praeceperam tibi ne comederes, comedisti ?
Genesis Gen 1 3 12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.
Genesis Gen 1 3 13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quae respondit : Serpens decepit me, et comedi.
Genesis Gen 1 3 14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : [Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terrae : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitae tuae.
Genesis Gen 1 3 15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.]
Genesis Gen 1 3 16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo aerumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
Genesis Gen 1 3 17 Adae vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuae, et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae.
Genesis Gen 1 3 18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terrae.
Genesis Gen 1 3 19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.
Genesis Gen 1 3 20 Et vocavit Adam nomen uxoris suae, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.
Genesis Gen 1 3 21 Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :
Genesis Gen 1 3 22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum.
Genesis Gen 1 3 23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.
Genesis Gen 1 3 24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitae.
Genesis Gen 1 4 1 Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quae concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum.
Genesis Gen 1 4 2 Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
Genesis Gen 1 4 3 Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino.
Genesis Gen 1 4 4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.
Genesis Gen 1 4 5 Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.
Genesis Gen 1 4 6 Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ?
Genesis Gen 1 4 7 nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.
Genesis Gen 1 4 8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
Genesis Gen 1 4 9 Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ?
Genesis Gen 1 4 10 Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
Genesis Gen 1 4 11 Nunc igitur maledictus eris super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.
Genesis Gen 1 4 12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram.
Genesis Gen 1 4 13 Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
Genesis Gen 1 4 14 Ecce ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me.
Genesis Gen 1 4 15 Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.
Genesis Gen 1 4 16 Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.
Genesis Gen 1 4 17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit, et peperit Henoch : et aedificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.
Genesis Gen 1 4 18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.
Genesis Gen 1 4 19 Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.
Genesis Gen 1 4 20 Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.
Genesis Gen 1 4 21 Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo.
Genesis Gen 1 4 22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.
Genesis Gen 1 4 23 Dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae : [Audite vocem meam, uxores Lamech ; auscultate sermonem meum : quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.
Genesis Gen 1 4 24 Septuplum ultio dabitur de Cain : de Lamech vero septuagies septies.]
Genesis Gen 1 4 25 Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
Genesis Gen 1 4 26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste coepit invocare nomen Domini.
Genesis Gen 1 5 1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.
Genesis Gen 1 5 2 Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.
Genesis Gen 1 5 3 Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.
Genesis Gen 1 5 4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias.
Genesis Gen 1 5 5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
Genesis Gen 1 5 6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.
Genesis Gen 1 5 7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.
Genesis Gen 1 5 8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
Genesis Gen 1 5 9 Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.
Genesis Gen 1 5 10 Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.
Genesis Gen 1 5 11 Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.
Genesis Gen 1 5 12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.
Genesis Gen 1 5 13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.
Genesis Gen 1 5 14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
Genesis Gen 1 5 15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.
Genesis Gen 1 5 16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.
Genesis Gen 1 5 17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
Genesis Gen 1 5 18 Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.
Genesis Gen 1 5 19 Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.
Genesis Gen 1 5 20 Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
Genesis Gen 1 5 21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.
Genesis Gen 1 5 22 Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.
Genesis Gen 1 5 23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.
Genesis Gen 1 5 24 Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus.
Genesis Gen 1 5 25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.
Genesis Gen 1 5 26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.
Genesis Gen 1 5 27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
Genesis Gen 1 5 28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium :
Genesis Gen 1 5 29 vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.
Genesis Gen 1 5 30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.
Genesis Gen 1 5 31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.
Genesis Gen 1 6 1 Cumque coepissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,
Genesis Gen 1 6 2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.
Genesis Gen 1 6 3 Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.
Genesis Gen 1 6 4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque genuerunt, isti sunt potentes a saeculo viri famosi.
Genesis Gen 1 6 5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,
Genesis Gen 1 6 6 poenituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,
Genesis Gen 1 6 7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres caeli : poenitet enim me fecisse eos.
Genesis Gen 1 6 8 Noë vero invenit gratiam coram Domino.
Genesis Gen 1 6 9 Hae sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.
Genesis Gen 1 6 10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.
Genesis Gen 1 6 11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.
Genesis Gen 1 6 12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),
Genesis Gen 1 6 13 dixit ad Noë : Finis universae carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.
Genesis Gen 1 6 14 Fac tibi arcam de lignis laevigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.
Genesis Gen 1 6 15 Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.
Genesis Gen 1 6 16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcae pones ex latere ; deorsum, coenacula et tristega facies in ea.
Genesis Gen 1 6 17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum : universa quae in terra sunt, consumentur.
Genesis Gen 1 6 18 Ponamque foedus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.
Genesis Gen 1 6 19 Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.
Genesis Gen 1 6 20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terrae secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.
Genesis Gen 1 6 21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.
Genesis Gen 1 6 22 Fecit igitur Noë omnia quae praeceperat illi Deus.
Genesis Gen 1 7 1 Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac.
Genesis Gen 1 7 2 Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.
Genesis Gen 1 7 3 Sed et de volatilibus caeli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem universae terrae.
Genesis Gen 1 7 4 Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae.
Genesis Gen 1 7 5 Fecit ergo Noë omnia quae mandaverat ei Dominus.
Genesis Gen 1 7 6 Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram.
Genesis Gen 1 7 7 Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.
Genesis Gen 1 7 8 De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,
Genesis Gen 1 7 9 duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Dominus Noë.
Genesis Gen 1 7 10 Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.
Genesis Gen 1 7 11 Anno sexcentesimo vitae Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt :
Genesis Gen 1 7 12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
Genesis Gen 1 7 13 In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam :
Genesis Gen 1 7 14 ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves, omnesque volucres,
Genesis Gen 1 7 15 ingressae sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae.
Genesis Gen 1 7 16 Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus deforis.
Genesis Gen 1 7 17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime a terra.
Genesis Gen 1 7 18 Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terrae : porro arca ferebatur super aquas.
Genesis Gen 1 7 19 Et aquae praevaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo.
Genesis Gen 1 7 20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
Genesis Gen 1 7 21 Consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quae reptant super terram : universi homines,
Genesis Gen 1 7 22 et cuncta, in quibus spiraculum vitae est in terra, mortua sunt.
Genesis Gen 1 7 23 Et delevit omnem substantiam quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres caeli : et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.
Genesis Gen 1 7 24 Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.
Genesis Gen 1 8 1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae.
Genesis Gen 1 8 2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractae caeli : et prohibitae sunt pluviae de caelo.
Genesis Gen 1 8 3 Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes : et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.
Genesis Gen 1 8 4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniae.
Genesis Gen 1 8 5 At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.
Genesis Gen 1 8 6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum,
Genesis Gen 1 8 7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquae super terram.
Genesis Gen 1 8 8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquae super faciem terrae.
Genesis Gen 1 8 9 Quae cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquae enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.
Genesis Gen 1 8 10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
Genesis Gen 1 8 11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquae super terram.
Genesis Gen 1 8 12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.
Genesis Gen 1 8 13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutae sunt aquae super terram : et aperiens Noë tectum arcae, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terrae.
Genesis Gen 1 8 14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.
Genesis Gen 1 8 15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :
Genesis Gen 1 8 16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
Genesis Gen 1 8 17 Cuncta animantia, quae sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.
Genesis Gen 1 8 18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.
Genesis Gen 1 8 19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quae reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.
Genesis Gen 1 8 20 Aedificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.
Genesis Gen 1 8 21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.
Genesis Gen 1 8 22 Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies non requiescent.
Genesis Gen 1 9 1 Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
Genesis Gen 1 9 2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae, et super omnes volucres caeli, cum universis quae moventur super terram : omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.
Genesis Gen 1 9 3 Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
Genesis Gen 1 9 4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.
Genesis Gen 1 9 5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
Genesis Gen 1 9 6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.
Genesis Gen 1 9 7 Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
Genesis Gen 1 9 8 Haec quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo :
Genesis Gen 1 9 9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :
Genesis Gen 1 9 10 et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terrae cunctis, quae egressa sunt de arca, et universis bestiis terrae.
Genesis Gen 1 9 11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.
Genesis Gen 1 9 12 Dixitque Deus : Hoc signum foederis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum in generationes sempiternas :
Genesis Gen 1 9 13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.
Genesis Gen 1 9 14 Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus :
Genesis Gen 1 9 15 et recordabor foederis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quae carnem vegetat : et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.
Genesis Gen 1 9 16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis quae est super terram.
Genesis Gen 1 9 17 Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
Genesis Gen 1 9 18 Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan.
Genesis Gen 1 9 19 Tres isti filii sunt Noë : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.
Genesis Gen 1 9 20 Coepitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.
Genesis Gen 1 9 21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.
Genesis Gen 1 9 22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
Genesis Gen 1 9 23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.
Genesis Gen 1 9 24 Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor,
Genesis Gen 1 9 25 ait : [Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.]
Genesis Gen 1 9 26 Dixitque : [Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.
Genesis Gen 1 9 27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.]
Genesis Gen 1 9 28 Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis.
Genesis Gen 1 9 29 Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est.
Genesis Gen 1 10 1 Hae sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium.
Genesis Gen 1 10 2 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.
Genesis Gen 1 10 3 Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma.
Genesis Gen 1 10 4 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
Genesis Gen 1 10 5 Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
Genesis Gen 1 10 6 Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
Genesis Gen 1 10 7 Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan.
Genesis Gen 1 10 8 Porro Chus genuit Nemrod : ipse coepit esse potens in terra,
Genesis Gen 1 10 9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.
Genesis Gen 1 10 10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.
Genesis Gen 1 10 11 De terra illa egressus est Assur, et aedificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.
Genesis Gen 1 10 12 Resen quoque inter Niniven et Chale : haec est civitas magna.
Genesis Gen 1 10 13 At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,
Genesis Gen 1 10 14 et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.
Genesis Gen 1 10 15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethaeum,
Genesis Gen 1 10 16 et Jebusaeum, et Amorrhaeum, Gergesaeum,
Genesis Gen 1 10 17 Hevaeum, et Aracaeum : Sinaeum,
Genesis Gen 1 10 18 et Aradium, Samaraeum, et Amathaeum : et post haec disseminati sunt populi Chananaeorum.
Genesis Gen 1 10 19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.
Genesis Gen 1 10 20 Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
Genesis Gen 1 10 21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.
Genesis Gen 1 10 22 Filii Sem : Aelam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.
Genesis Gen 1 10 23 Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.
Genesis Gen 1 10 24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.
Genesis Gen 1 10 25 Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.
Genesis Gen 1 10 26 Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,
Genesis Gen 1 10 27 et Aduram, et Uzal, et Decla,
Genesis Gen 1 10 28 et Ebal, et Abimaël, Saba,
Genesis Gen 1 10 29 et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan.
Genesis Gen 1 10 30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
Genesis Gen 1 10 31 Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.
Genesis Gen 1 10 32 Hae familiae Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium.
Genesis Gen 1 11 1 Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.
Genesis Gen 1 11 2 Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo.
Genesis Gen 1 11 3 Dixitque alter ad proximum suum : Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro caemento :
Genesis Gen 1 11 4 et dixerunt : Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad caelum : et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.
Genesis Gen 1 11 5 Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam aedificabant filii Adam,
Genesis Gen 1 11 6 et dixit : Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus : coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.
Genesis Gen 1 11 7 Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.
Genesis Gen 1 11 8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt aedificare civitatem.
Genesis Gen 1 11 9 Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae : et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.
Genesis Gen 1 11 10 Hae sunt generationes Sem : Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.
Genesis Gen 1 11 11 Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis : et genuit filios et filias.
Genesis Gen 1 11 12 Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.
Genesis Gen 1 11 13 Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis : et genuit filios et filias.
Genesis Gen 1 11 14 Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber.
Genesis Gen 1 11 15 Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis : et genuit filios et filias.
Genesis Gen 1 11 16 Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.
Genesis Gen 1 11 17 Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis : et genuit filios et filias.
Genesis Gen 1 11 18 Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.
Genesis Gen 1 11 19 Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis : et genuit filios et filias.
Genesis Gen 1 11 20 Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.
Genesis Gen 1 11 21 Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis : et genuit filios et filias.
Genesis Gen 1 11 22 Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.
Genesis Gen 1 11 23 Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis : et genuit filios et filias.
Genesis Gen 1 11 24 Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.
Genesis Gen 1 11 25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis : et genuit filios et filias.
Genesis Gen 1 11 26 Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.
Genesis Gen 1 11 27 Hae sunt autem generationes Thare : Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot.
Genesis Gen 1 11 28 Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suae, in Ur Chaldaeorum.
Genesis Gen 1 11 29 Duxerunt autem Abram et Nachor uxores : nomen uxoris Abram, Sarai : et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchae, et patris Jeschae.
Genesis Gen 1 11 30 Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.
Genesis Gen 1 11 31 Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan : veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi.
Genesis Gen 1 11 32 Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.
Genesis Gen 1 12 1 Dixit autem Dominus ad Abram : Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi.
Genesis Gen 1 12 2 Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.
Genesis Gen 1 12 3 Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universae cognationes terrae.
Genesis Gen 1 12 4 Egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot : septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.
Genesis Gen 1 12 5 Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran : et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,
Genesis Gen 1 12 6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem : Chananaeus autem tunc erat in terra.
Genesis Gen 1 12 7 Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei : Semini tuo dabo terram hanc. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Genesis Gen 1 12 8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai : aedificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus.
Genesis Gen 1 12 9 Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.
Genesis Gen 1 12 10 Facta est autem fames in terra : descenditque Abram in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi : praevaluerat enim fames in terra.
Genesis Gen 1 12 11 Cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae : Novi quod pulchra sis mulier :
Genesis Gen 1 12 12 et quod cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt : Uxor ipsius est : et interficient me, et te reservabunt.
Genesis Gen 1 12 13 Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis : ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui.
Genesis Gen 1 12 14 Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis.
Genesis Gen 1 12 15 Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum : et sublata est mulier in domum Pharaonis.
Genesis Gen 1 12 16 Abram vero bene usi sunt propter illam : fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulae, et asinae et cameli.
Genesis Gen 1 12 17 Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram.
Genesis Gen 1 12 18 Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei : Quidnam est hoc quod fecisti mihi ? quare non indicasti quod uxor tua esset ?
Genesis Gen 1 12 19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem ? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade.
Genesis Gen 1 12 20 Praecepitque Pharao super Abram viris : et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quae habebat.
Genesis Gen 1 13 1 Ascendit ergo Abram de Aegypto, ipse et uxor ejus, et omnia quae habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam.
Genesis Gen 1 13 2 Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.
Genesis Gen 1 13 3 Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,
Genesis Gen 1 13 4 in loco altaris quod fecerat prius : et invocavit ibi nomen Domini.
Genesis Gen 1 13 5 Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.
Genesis Gen 1 13 6 Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul : erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.
Genesis Gen 1 13 7 Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in terra illa.
Genesis Gen 1 13 8 Dixit ergo Abram ad Lot : Ne quaeso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos : fratres enim sumus.
Genesis Gen 1 13 9 Ecce universa terra coram te est : recede a me, obsecro : si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo : si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.
Genesis Gen 1 13 10 Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quae universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Aegyptus venientibus in Segor.
Genesis Gen 1 13 11 Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente : divisique sunt alterutrum a fratre suo.
Genesis Gen 1 13 12 Abram habitavit in terra Chanaan ; Lot vero moratus est in oppidis, quae erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.
Genesis Gen 1 13 13 Homines autem Sodomitae pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.
Genesis Gen 1 13 14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot : Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.
Genesis Gen 1 13 15 Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.
Genesis Gen 1 13 16 Faciamque semen tuum sicut pulverem terrae : si quis potest hominum numerare pulverem terrae, semen quoque tuum numerare poterit.
Genesis Gen 1 13 17 Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua : quia tibi daturus sum eam.
Genesis Gen 1 13 18 Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quae est in Hebron : aedificavitque ibi altare Domino.
Genesis Gen 1 14 1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium
Genesis Gen 1 14 2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhae, et contra Sennaab regem Adamae, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balae, ipsa est Segor.
Genesis Gen 1 14 3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quae nunc est mare salis.
Genesis Gen 1 14 4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.
Genesis Gen 1 14 5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,
Genesis Gen 1 14 6 et Chorraeos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quae est in solitudine.
Genesis Gen 1 14 7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhaeum, qui habitabat in Asasonthamar.
Genesis Gen 1 14 8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhae, rexque Adamae, et rex Seboim, necnon et rex Balae, quae est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :
Genesis Gen 1 14 9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque.
Genesis Gen 1 14 10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhae, terga verterunt, cecideruntque ibi : et qui remanserant, fugerunt ad montem.
Genesis Gen 1 14 11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhae, et universa quae ad cibum pertinent, et abierunt :
Genesis Gen 1 14 12 necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.
Genesis Gen 1 14 13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhaei, fratris Escol, et fratris Aner : hi enim pepigerant foedus cum Abram.
Genesis Gen 1 14 14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan.
Genesis Gen 1 14 15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quae est ad laevam Damasci.
Genesis Gen 1 14 16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.
Genesis Gen 1 14 17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a caede Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quae est vallis regis.
Genesis Gen 1 14 18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,
Genesis Gen 1 14 19 benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit caelum et terram :
Genesis Gen 1 14 20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.
Genesis Gen 1 14 21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi.
Genesis Gen 1 14 22 Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae,
Genesis Gen 1 14 23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligae, non accipiam ex omnibus quae tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram :
Genesis Gen 1 14 24 exceptis his, quae comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre : isti accipient partes suas.
Genesis Gen 1 15 1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.
Genesis Gen 1 15 2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer.
Genesis Gen 1 15 3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, haeres meus erit.
Genesis Gen 1 15 4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic haeres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis haeredem.
Genesis Gen 1 15 5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suspice caelum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.
Genesis Gen 1 15 6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.
Genesis Gen 1 15 7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldaeorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.
Genesis Gen 1 15 8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?
Genesis Gen 1 15 9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.
Genesis Gen 1 15 10 Qui tollens universa haec, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.
Genesis Gen 1 15 11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
Genesis Gen 1 15 12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.
Genesis Gen 1 15 13 Dictumque est ad eum : Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.
Genesis Gen 1 15 14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post haec egredientur cum magna substantia.
Genesis Gen 1 15 15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.
Genesis Gen 1 15 16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completae sunt iniquitates Amorrhaeorum usque ad praesens tempus.
Genesis Gen 1 15 17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
Genesis Gen 1 15 18 In illo die pepigit Dominus foedus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum Euphraten,
Genesis Gen 1 15 19 Cinaeos, et Cenezaeos, Cedmonaeos,
Genesis Gen 1 15 20 et Hethaeos, et Pherezaeos, Raphaim quoque,
Genesis Gen 1 15 21 et Amorrhaeos, et Chananaeos, et Gergesaeos, et Jebusaeos.
Genesis Gen 1 16 1 Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos : sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar,
Genesis Gen 1 16 2 dixit marito suo : Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti,
Genesis Gen 1 16 3 tulit Agar aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan : et dedit eam viro suo uxorem.
Genesis Gen 1 16 4 Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam.
Genesis Gen 1 16 5 Dixitque Sarai ad Abram : Inique agis contra me : ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet : judicet Dominus inter me et te.
Genesis Gen 1 16 6 Cui respondens Abram : Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit.
Genesis Gen 1 16 7 Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquae in solitudine, qui est in via Sur in deserto,
Genesis Gen 1 16 8 dixit ad illam : Agar ancilla Sarai, unde venis ? et quo vadis ? Quae respondit : A facie Sarai dominae meae ego fugio.
Genesis Gen 1 16 9 Dixitque ei angelus Domini : Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius.
Genesis Gen 1 16 10 Et rursum : Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine.
Genesis Gen 1 16 11 Ac deinceps : Ecce, ait, concepisti, et paries filium : vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.
Genesis Gen 1 16 12 Hic erit ferus homo : manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum : et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula.
Genesis Gen 1 16 13 Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam : Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim : Profecto hic vidi posteriora videntis me.
Genesis Gen 1 16 14 Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad.
Genesis Gen 1 16 15 Peperitque Agar Abrae filium : qui vocavit nomen ejus Ismaël.
Genesis Gen 1 16 16 Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaëlem.
Genesis Gen 1 17 1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.
Genesis Gen 1 17 2 Ponamque foedus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.
Genesis Gen 1 17 3 Cecidit Abram pronus in faciem.
Genesis Gen 1 17 4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.
Genesis Gen 1 17 5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.
Genesis Gen 1 17 6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.
Genesis Gen 1 17 7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, foedere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
Genesis Gen 1 17 8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, eroque Deus eorum.
Genesis Gen 1 17 9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.
Genesis Gen 1 17 10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :
Genesis Gen 1 17 11 et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos.
Genesis Gen 1 17 12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :
Genesis Gen 1 17 13 eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum.
Genesis Gen 1 17 14 Masculus, cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.
Genesis Gen 1 17 15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.
Genesis Gen 1 17 16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.
Genesis Gen 1 17 17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?
Genesis Gen 1 17 18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.
Genesis Gen 1 17 19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum, et semini ejus post eum.
Genesis Gen 1 17 20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
Genesis Gen 1 17 21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.
Genesis Gen 1 17 22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
Genesis Gen 1 17 23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suae, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suae : et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus.
Genesis Gen 1 17 24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui.
Genesis Gen 1 17 25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae.
Genesis Gen 1 17 26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :
Genesis Gen 1 17 27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenae pariter circumcisi sunt.
Genesis Gen 1 18 1 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.
Genesis Gen 1 18 2 Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.
Genesis Gen 1 18 3 Et dixit : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum :
Genesis Gen 1 18 4 sed afferam pauxillum aquae, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.
Genesis Gen 1 18 5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum : postea transibitis : idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt : Fac ut locutus es.
Genesis Gen 1 18 6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei : Accelera, tria sata similae commisce, et fac subcinericios panes.
Genesis Gen 1 18 7 Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero : qui festinavit et coxit illum.
Genesis Gen 1 18 8 Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis : ipse vero stabat juxta eos sub arbore.
Genesis Gen 1 18 9 Cumque comedissent, dixerunt ad eum : Ubi est Sara uxor tua ? Ille respondit : Ecce in tabernaculo est.
Genesis Gen 1 18 10 Cui dixit : Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.
Genesis Gen 1 18 11 Erant autem ambo senes, provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria.
Genesis Gen 1 18 12 Quae risit occulte dicens : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ?
Genesis Gen 1 18 13 Dixit autem Dominus ad Abraham : Quare risit Sara, dicens : Num vere paritura sum anus ?
Genesis Gen 1 18 14 Numquid Deo quidquam est difficile ? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.
Genesis Gen 1 18 15 Negavit Sara, dicens : Non risi, timore perterrita. Dominus autem : Non est, inquit, ita : sed risisti.
Genesis Gen 1 18 16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam : et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.
Genesis Gen 1 18 17 Dixitque Dominus : Num celare potero Abraham quae gesturus sum :
Genesis Gen 1 18 18 cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae ?
Genesis Gen 1 18 19 Scio enim quod praecepturus sit filiis suis, et domui suae post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum.
Genesis Gen 1 18 20 Dixit itaque Dominus : Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.
Genesis Gen 1 18 21 Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam.
Genesis Gen 1 18 22 Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam : Abraham vero adhuc stabat coram Domino.
Genesis Gen 1 18 23 Et appropinquans ait : Numquid perdes justum cum impio ?
Genesis Gen 1 18 24 si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul ? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo ?
Genesis Gen 1 18 25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum : qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.
Genesis Gen 1 18 26 Dixitque Dominus ad eum : Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.
Genesis Gen 1 18 27 Respondensque Abraham, ait : Quia semel coepi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.
Genesis Gen 1 18 28 Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint ? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem ? Et ait : Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.
Genesis Gen 1 18 29 Rursumque locutus est ad eum : Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies ? Ait : Non percutiam propter quadraginta.
Genesis Gen 1 18 30 Ne quaeso, inquit, indigneris, Domine, si loquar : quid si ibi inventi fuerint triginta ? Respondit : Non faciam, si invenero ibi triginta.
Genesis Gen 1 18 31 Quia semel, ait, coepi loquar ad Dominum meum : quid si ibi inventi fuerint viginti ? Ait : Non interficiam propter viginti.
Genesis Gen 1 18 32 Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel : quid si inventi fuerint ibi decem ? Et dixit : Non delebo propter decem.
Genesis Gen 1 18 33 Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham : et ille reversus est in locum suum.
Genesis Gen 1 19 1 Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis : adoravitque pronus in terram,
Genesis Gen 1 19 2 et dixit : Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi : lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt : Minime, sed in platea manebimus.
Genesis Gen 1 19 3 Compulit illos oppido ut diverterent ad eum : ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt.
Genesis Gen 1 19 4 Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul.
Genesis Gen 1 19 5 Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei : Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte ? educ illos huc, ut cognoscamus eos.
Genesis Gen 1 19 6 Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait :
Genesis Gen 1 19 7 Nolite, quaeso, fratres mei, nolite malum hoc facere.
Genesis Gen 1 19 8 Habeo duas filias, quae necdum cognoverunt virum : educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei.
Genesis Gen 1 19 9 At illi dixerunt : Recede illuc. Et rursus : Ingressus es, inquiunt, ut advena ; numquid ut judices ? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime : jamque prope erat ut effringerent fores.
Genesis Gen 1 19 10 Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium :
Genesis Gen 1 19 11 et eos, qui foris erant, percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.
Genesis Gen 1 19 12 Dixerunt autem ad Lot : Habes hic quempiam tuorum ? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac :
Genesis Gen 1 19 13 delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos.
Genesis Gen 1 19 14 Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit : Surgite, egredimini de loco isto : quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.
Genesis Gen 1 19 15 Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes : Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes : ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.
Genesis Gen 1 19 16 Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi.
Genesis Gen 1 19 17 Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem : ibique locuti sunt ad eum, dicentes : Salva animam tuam : noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione : sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas.
Genesis Gen 1 19 18 Dixitque Lot ad eos : Quaeso, domine mi,
Genesis Gen 1 19 19 quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar :
Genesis Gen 1 19 20 est civitas haec juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea : numquid non modica est, et vivet anima mea ?
Genesis Gen 1 19 21 Dixitque ad eum : Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es.
Genesis Gen 1 19 22 Festina, et salvare ibi : quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.
Genesis Gen 1 19 23 Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.
Genesis Gen 1 19 24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de caelo :
Genesis Gen 1 19 25 et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terrae virentia.
Genesis Gen 1 19 26 Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis.
Genesis Gen 1 19 27 Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino,
Genesis Gen 1 19 28 intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius : viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
Genesis Gen 1 19 29 Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahae, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat.
Genesis Gen 1 19 30 Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duae quoque filiae ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duae filiae ejus cum eo.
Genesis Gen 1 19 31 Dixitque major ad minorem : Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universae terrae.
Genesis Gen 1 19 32 Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen.
Genesis Gen 1 19 33 Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre ; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit.
Genesis Gen 1 19 34 Altera quoque die dixit major ad minorem : Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro.
Genesis Gen 1 19 35 Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo : et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit.
Genesis Gen 1 19 36 Conceperunt ergo duae filiae Lot de patre suo.
Genesis Gen 1 19 37 Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab : ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem.
Genesis Gen 1 19 38 Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei : ipse est pater Ammonitarum usque hodie.
Genesis Gen 1 20 1 Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur : et peregrinatus est in Geraris.
Genesis Gen 1 20 2 Dixitque de Sara uxore suo : Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Gerarae, et tulit eam.
Genesis Gen 1 20 3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi : En morieris propter mulierem quam tulisti : habet enim virum.
Genesis Gen 1 20 4 Abimelech vero non tetigerat eam, et ait : Domine, num gentem ignorantem et justam interficies ?
Genesis Gen 1 20 5 nonne ipse dixit mihi : Soror mea est : et ipsa ait : Frater meus est ? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.
Genesis Gen 1 20 6 Dixitque ad eum Deus : Et ego scio quod simplici corde feceris : et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.
Genesis Gen 1 20 7 Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est : et orabit pro te, et vives : si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quae tua sunt.
Genesis Gen 1 20 8 Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos : et locutus est universa verba haec in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.
Genesis Gen 1 20 9 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei : Quid fecisti nobis ? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande ? quae non debuisti facere, fecisti nobis.
Genesis Gen 1 20 10 Rursumque expostulans, ait : Quid vidisti, ut hoc faceres ?
Genesis Gen 1 20 11 Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non est timor Dei in loco isto : et interficient me propter uxorem meam :
Genesis Gen 1 20 12 alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem.
Genesis Gen 1 20 13 Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.
Genesis Gen 1 20 14 Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham : reddiditque illi Saram uxorem suam,
Genesis Gen 1 20 15 et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.
Genesis Gen 1 20 16 Sarae autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam.
Genesis Gen 1 20 17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt :
Genesis Gen 1 20 18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahae.
Genesis Gen 1 21 1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat : et implevit quae locutus est.
Genesis Gen 1 21 2 Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo praedixerat ei Deus.
Genesis Gen 1 21 3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac :
Genesis Gen 1 21 4 et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus,
Genesis Gen 1 21 5 cum centum esset annorum : hac quippe aetate patris, natus est Isaac.
Genesis Gen 1 21 6 Dixitque Sara : Risum fecit mihi Deus : quicumque audierit, corridebit mihi.
Genesis Gen 1 21 7 Rursumque ait : Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni ?
Genesis Gen 1 21 8 Crevit igitur puer, et ablactatus est : fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.
Genesis Gen 1 21 9 Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham :
Genesis Gen 1 21 10 Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac.
Genesis Gen 1 21 11 Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.
Genesis Gen 1 21 12 Cui dixit Deus : Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua : omnia quae dixerit tibi Sara, audi vocem ejus : quia in Isaac vocabitur tibi semen.
Genesis Gen 1 21 13 Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.
Genesis Gen 1 21 14 Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquae, imposuit scapulae ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quae cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.
Genesis Gen 1 21 15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quae ibi erant.
Genesis Gen 1 21 16 Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere : dixit enim : Non videbo morientem puerum : et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
Genesis Gen 1 21 17 Exaudivit autem Deus vocem pueri : vocavitque angelus Dei Agar de caelo, dicens : Quid agis Agar ? noli timere : exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.
Genesis Gen 1 21 18 Surge, tolle puerum, et tene manum illius : quia in gentem magnam faciam eum.
Genesis Gen 1 21 19 Aperuitque oculos ejus Deus : quae videns puteum aquae, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.
Genesis Gen 1 21 20 Et fuit cum eo : qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.
Genesis Gen 1 21 21 Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti.
Genesis Gen 1 21 22 Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham : Deus tecum est in universis quae agis.
Genesis Gen 1 21 23 Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meae : sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terrae in qua versatus es advena.
Genesis Gen 1 21 24 Dixitque Abraham : Ego jurabo.
Genesis Gen 1 21 25 Et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerunt servi ejus.
Genesis Gen 1 21 26 Responditque Abimelech : Nescivi quis fecerit hanc rem : sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie.
Genesis Gen 1 21 27 Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech : percusseruntque ambo foedus.
Genesis Gen 1 21 28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
Genesis Gen 1 21 29 Cui dixit Abimelech : Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum ?
Genesis Gen 1 21 30 At ille : Septem, inquit, agnas accipies de manu mea : ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.
Genesis Gen 1 21 31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee : quia ibi uterque juravit.
Genesis Gen 1 21 32 Et inierunt foedus pro puteo juramenti.
Genesis Gen 1 21 33 Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palaestinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni.
Genesis Gen 1 21 34 Et fuit colonus terrae Palaestinorum diebus multis.
Genesis Gen 1 22 1 Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum : Abraham, Abraham. At ille respondit : Adsum.
Genesis Gen 1 22 2 Ait illi : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.
Genesis Gen 1 22 3 Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum : cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem praeceperat ei Deus.
Genesis Gen 1 22 4 Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul :
Genesis Gen 1 22 5 dixitque ad pueros suos : Expectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.
Genesis Gen 1 22 6 Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum : ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,
Genesis Gen 1 22 7 dixit Isaac patri suo : Pater mi. At ille respondit : Quid vis, fili ? Ecce, inquit, ignis et ligna : ubi est victima holocausti ?
Genesis Gen 1 22 8 Dixit autem Abraham : Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.
Genesis Gen 1 22 9 Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit altare, et desuper ligna composuit ; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.
Genesis Gen 1 22 10 Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.
Genesis Gen 1 22 11 Et ecce angelus Domini de caelo clamavit, dicens : Abraham, Abraham. Qui respondit : Adsum.
Genesis Gen 1 22 12 Dixitque ei : Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam : nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.
Genesis Gen 1 22 13 Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres haerentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.
Genesis Gen 1 22 14 Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur : In monte Dominus videbit.
Genesis Gen 1 22 15 Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo, dicens :
Genesis Gen 1 22 16 Per memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me :
Genesis Gen 1 22 17 benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli, et velut arenam quae est in littore maris : possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
Genesis Gen 1 22 18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obedisti voci meae.
Genesis Gen 1 22 19 Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.
Genesis Gen 1 22 20 His ita gestis, nuntiatum est Abrahae quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo :
Genesis Gen 1 22 21 Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,
Genesis Gen 1 22 22 et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,
Genesis Gen 1 22 23 ac Bathuel, de quo nata est Rebecca : octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahae.
Genesis Gen 1 22 24 Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.
Genesis Gen 1 23 1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis.
Genesis Gen 1 23 2 Et mortua est in civitate Arbee, quae est Hebron, in terra Chanaan : venitque Abraham ut plangeret et fleret eam.
Genesis Gen 1 23 3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens :
Genesis Gen 1 23 4 Advena sum et peregrinus apud vos : date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.
Genesis Gen 1 23 5 Responderunt filii Heth, dicentes :
Genesis Gen 1 23 6 Audi nos, domine : princeps Dei es apud nos : in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum.
Genesis Gen 1 23 7 Surrexit Abraham, et adoravit populum terrae, filios videlicet Heth :
Genesis Gen 1 23 8 dixitque ad eos : Si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor :
Genesis Gen 1 23 9 ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui : pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.
Genesis Gen 1 23 10 Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens :
Genesis Gen 1 23 11 Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quae in eo est, praesentibus filiis populi mei ; sepeli mortuum tuum.
Genesis Gen 1 23 12 Adoravit Abraham coram populo terrae.
Genesis Gen 1 23 13 Et locutus est ad Ephron circumstante plebe : Quaeso ut audias me : dabo pecuniam pro agro : suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.
Genesis Gen 1 23 14 Responditque Ephron :
Genesis Gen 1 23 15 Domine mi, audi me : terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet : istud est pretium inter me et te : sed quantum est hoc ? sepeli mortuum tuum.
Genesis Gen 1 23 16 Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatae monetae publicae.
Genesis Gen 1 23 17 Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum,
Genesis Gen 1 23 18 Abrahae in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.
Genesis Gen 1 23 19 Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quae respiciebat Mambre. Haec est Hebron in terra Chanaan.
Genesis Gen 1 23 20 Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth.
Genesis Gen 1 24 1 Erat autem Abraham senex, dierumque multorum : et Dominus in cunctis benedixerat ei.
Genesis Gen 1 24 2 Dixitque ad servum seniorem domus suae, qui praeerat omnibus quae habebat : Pone manum tuam subter femur meum,
Genesis Gen 1 24 3 ut adjurem te per Dominum Deum caeli et terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, inter quos habito :
Genesis Gen 1 24 4 sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac.
Genesis Gen 1 24 5 Respondit servus : Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, numquid reducere debeo filium tuum ad locum, de quo egressus es ?
Genesis Gen 1 24 6 Dixitque Abraham : Cave nequando reducas filium meum illuc.
Genesis Gen 1 24 7 Dominus Deus caeli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitatis meae, qui locutus est mihi, et juravit mihi, dicens : Semini tuo dabo terram hanc : ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo :
Genesis Gen 1 24 8 sin autem mulier noluerit sequi te, non teneberis juramento : filium meum tantum ne reducas illuc.
Genesis Gen 1 24 9 Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et juravit illi super sermone hoc.
Genesis Gen 1 24 10 Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor.
Genesis Gen 1 24 11 Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum juxta puteum aquae vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit :
Genesis Gen 1 24 12 Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abraham.
Genesis Gen 1 24 13 Ecce ego sto prope fontem aquae, et filiae habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam.
Genesis Gen 1 24 14 Igitur puella, cui ego dixero : Inclina hydriam tuam ut bibam : et illa responderit : Bibe, quin et camelis tuis dabo potum : ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac : et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo.
Genesis Gen 1 24 15 Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchae uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua :
Genesis Gen 1 24 16 puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro : descenderat autem ad fontem, et impleverat hydriam, ac revertebatur.
Genesis Gen 1 24 17 Occurritque ei servus, et ait : Pauxillum aquae mihi ad bibendum praebe de hydria tua.
Genesis Gen 1 24 18 Quae respondit : Bibe, domine mi : celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum.
Genesis Gen 1 24 19 Cumque ille bibisset, adjecit : Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant.
Genesis Gen 1 24 20 Effundensque hydriam in canalibus, recurrit ad puteum ut hauriret aquam : et haustam omnibus camelis dedit.
Genesis Gen 1 24 21 Ipse autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum iter suum fecisset Dominus, an non.
Genesis Gen 1 24 22 Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem.
Genesis Gen 1 24 23 Dixitque ad eam : Cujus es filia ? indica mihi, est in domo patris tui locus ad manendum ?
Genesis Gen 1 24 24 Quae respondit : Filia sum Bathuelis, filii Melchae, quem peperit ipsi Nachor.
Genesis Gen 1 24 25 Et addidit, dicens : Palearum quoque et foeni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum.
Genesis Gen 1 24 26 Inclinavit se homo, et adoravit Dominum,
Genesis Gen 1 24 27 dicens : Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei.
Genesis Gen 1 24 28 Cucurrit itaque puella, et nuntiavit in domum matris suae omnia quae audierat.
Genesis Gen 1 24 29 Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons.
Genesis Gen 1 24 30 Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae, et audisset cuncta verba referentis : Haec locutus est mihi homo : venit ad virum qui stabat juxta camelos, et prope fontem aquae :
Genesis Gen 1 24 31 dixitque ad eum : Ingredere, benedicte Domini : cur foris stas ? praeparavi domum, et locum camelis.
Genesis Gen 1 24 32 Et introduxit eum in hospitium : ac destravit camelos, deditque paleas et foenum, et aquam ad lavandos pedes ejus, et virorum qui venerant cum eo.
Genesis Gen 1 24 33 Et appositus est in conspectu ejus panis. Qui ait : Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit ei : Loquere.
Genesis Gen 1 24 34 At ille : Servus, inquit, Abraham sum :
Genesis Gen 1 24 35 et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est : et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos.
Genesis Gen 1 24 36 Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua, deditque illi omnia quae habuerat.
Genesis Gen 1 24 37 Et adjuravit me dominus meus, dicens : Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, in quorum terra habito :
Genesis Gen 1 24 38 sed ad domum patris mei perges, et de cognatione mea accipies uxorem filio meo.
Genesis Gen 1 24 39 Ego vero respondi domino meo : Quid si noluerit venire mecum mulier ?
Genesis Gen 1 24 40 Dominus, ait, in cujus conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum, et diriget viam tuam : accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea, et de domo patris mei.
Genesis Gen 1 24 41 Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi.
Genesis Gen 1 24 42 Veni ergo hodie ad fontem aquae, et dixi : Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo,
Genesis Gen 1 24 43 ecce sto juxta fontem aquae, et virgo, quae egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me : Da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua :
Genesis Gen 1 24 44 et dixerit mihi : Et tu bibe, et camelis tuis hauriam : ipsa est mulier, quam praeparavit Dominus filio domini mei.
Genesis Gen 1 24 45 Dumque haec tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula : descenditque ad fontem, et hausit aquam. Et aio ad eam : Da mihi paululum bibere.
Genesis Gen 1 24 46 Quae festinans deposuit hydriam de humero, et dixit mihi : Et tu bibe, et camelis tuis tribuam potum. Bibi, et adaquavit camelos.
Genesis Gen 1 24 47 Interrogavique eam, et dixi : Cujus es filia ? Quae respondit : Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus.
Genesis Gen 1 24 48 Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus.
Genesis Gen 1 24 49 Quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi : sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinistram.
Genesis Gen 1 24 50 Responderuntque Laban et Bathuel : A Domino egressus est sermo : non possumus extra placitum ejus quidquam aliud loqui tecum.
Genesis Gen 1 24 51 En Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus.
Genesis Gen 1 24 52 Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum.
Genesis Gen 1 24 53 Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebeccae pro munere : fratribus quoque ejus et matri dona obtulit.
Genesis Gen 1 24 54 Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer : Dimitte me, ut vadam ad dominum meum.
Genesis Gen 1 24 55 Responderuntque fratres ejus et mater : Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur.
Genesis Gen 1 24 56 Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam : dimittite me ut pergam ad dominum meum.
Genesis Gen 1 24 57 Et dixerunt : Vocemus puellam, et quaeramus ipsius voluntatem.
Genesis Gen 1 24 58 Cumque vocata venisset, sciscitati sunt : Vis ire cum homine isto ? Quae ait : Vadam.
Genesis Gen 1 24 59 Dimiserunt ergo eam, et nutricem illius, servumque Abraham, et comites ejus,
Genesis Gen 1 24 60 imprecantes prospera sorori suae, atque dicentes : Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum.
Genesis Gen 1 24 61 Igitur Rebecca et puellae illius, ascensis camelis, secutae sunt virum : qui festinus revertebatur ad dominum suum.
Genesis Gen 1 24 62 Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quae ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis : habitabat enim in terra australi :
Genesis Gen 1 24 63 et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die : cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul.
Genesis Gen 1 24 64 Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo,
Genesis Gen 1 24 65 et ait ad puerum : Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis ? Dixitque ei : Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se.
Genesis Gen 1 24 66 Servus autem cuncta, quae gesserat, narravit Isaac.
Genesis Gen 1 24 67 Qui introduxit eam in tabernaculum Sarae matris suae, et accepit eam uxorem : et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret.
Genesis Gen 1 25 1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam :
Genesis Gen 1 25 2 quae peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue.
Genesis Gen 1 25 3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.
Genesis Gen 1 25 4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturae.
Genesis Gen 1 25 5 Deditque Abraham cuncta quae possederat, Isaac :
Genesis Gen 1 25 6 filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
Genesis Gen 1 25 7 Fuerunt autem dies vitae Abrahae, centum septuaginta quinque anni.
Genesis Gen 1 25 8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectaeque aetatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum.
Genesis Gen 1 25 9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hethaei, e regione Mambre,
Genesis Gen 1 25 10 quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.
Genesis Gen 1 25 11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.
Genesis Gen 1 25 12 Hae sunt generationes Ismaël filii Abrahae, quem peperit ei Agar Aegyptia, famula Sarae : et
Genesis Gen 1 25 13 haec nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
Genesis Gen 1 25 14 Masma quoque, et Duma, et Massa,
Genesis Gen 1 25 15 Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.
Genesis Gen 1 25 16 Isti sunt filii Ismaëlis : et haec nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.
Genesis Gen 1 25 17 Et facti sunt anni vitae Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.
Genesis Gen 1 25 18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit.
Genesis Gen 1 25 19 Hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac :
Genesis Gen 1 25 20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.
Genesis Gen 1 25 21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae.
Genesis Gen 1 25 22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quae ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum.
Genesis Gen 1 25 23 Qui respondens ait : [Duae gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.]
Genesis Gen 1 25 24 Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.
Genesis Gen 1 25 25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.
Genesis Gen 1 25 26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
Genesis Gen 1 25 27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.
Genesis Gen 1 25 28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.
Genesis Gen 1 25 29 Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,
Genesis Gen 1 25 30 ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.
Genesis Gen 1 25 31 Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.
Genesis Gen 1 25 32 Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?
Genesis Gen 1 25 33 Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.
Genesis Gen 1 25 34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.
Genesis Gen 1 26 1 Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quae acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum in Gerara.
Genesis Gen 1 26 2 Apparuitque ei Dominus, et ait : Ne descendas in Aegyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi,
Genesis Gen 1 26 3 et peregrinare in ea : eroque tecum, et benedicam tibi : tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
Genesis Gen 1 26 4 Et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli : daboque posteris tuis universas regiones has : et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
Genesis Gen 1 26 5 eo quod obedierit Abraham voci meae, et custodierit praecepta et mandata mea, et caeremonias legesque servaverit.
Genesis Gen 1 26 6 Mansit itaque Isaac in Geraris.
Genesis Gen 1 26 7 Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit : Soror mea est : timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
Genesis Gen 1 26 8 Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palaestinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua.
Genesis Gen 1 26 9 Et accersito eo, ait : Perspicuum est quod uxor tua sit : cur mentitus es eam sororem tuam esse ? Respondit : Timui ne morerer propter eam.
Genesis Gen 1 26 10 Dixitque Abimelech : Quare imposuisti nobis ? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Praecepitque omni populo, dicens :
Genesis Gen 1 26 11 Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.
Genesis Gen 1 26 12 Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum : benedixitque ei Dominus.
Genesis Gen 1 26 13 Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est :
Genesis Gen 1 26 14 habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiae plurimum. Ob hoc invidentes ei Palaestini,
Genesis Gen 1 26 15 omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo :
Genesis Gen 1 26 16 in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac : Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.
Genesis Gen 1 26 17 Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Gerarae, habitaretque ibi,
Genesis Gen 1 26 18 rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim : appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat.
Genesis Gen 1 26 19 Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam.
Genesis Gen 1 26 20 Sed et ibi jurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac, dicentium : Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.
Genesis Gen 1 26 21 Foderunt autem et alium : et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias.
Genesis Gen 1 26 22 Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt : itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens : Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.
Genesis Gen 1 26 23 Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,
Genesis Gen 1 26 24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
Genesis Gen 1 26 25 Itaque aedificavit ibi altare : et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, praecepitque servis suis ut foderent puteum.
Genesis Gen 1 26 26 Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum,
Genesis Gen 1 26 27 locutus est eis Isaac : Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis ?
Genesis Gen 1 26 28 Qui responderunt : Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus : Sit juramentum inter nos, et ineamus foedus,
Genesis Gen 1 26 29 ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te laederet : sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.
Genesis Gen 1 26 30 Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum
Genesis Gen 1 26 31 surgentes mane, juraverunt sibi mutuo : dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.
Genesis Gen 1 26 32 Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes : Invenimus aquam.
Genesis Gen 1 26 33 Unde appellavit eum Abundantiam : et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in praesentem diem.
Genesis Gen 1 26 34 Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethaei, et Basemath filiam Elon ejusdem loci :
Genesis Gen 1 26 35 quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae.
Genesis Gen 1 27 1 Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat : vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei : Fili mi ? Qui respondit : Adsum.
Genesis Gen 1 27 2 Cui pater : Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meae.
Genesis Gen 1 27 3 Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras : cumque venatu aliquid apprehenderis,
Genesis Gen 1 27 4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam : et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
Genesis Gen 1 27 5 Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,
Genesis Gen 1 27 6 dixit filio suo Jacob : Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei :
Genesis Gen 1 27 7 Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.
Genesis Gen 1 27 8 Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis :
Genesis Gen 1 27 9 et pergens ad gregem, affer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur :
Genesis Gen 1 27 10 quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.
Genesis Gen 1 27 11 Cui ille respondit : Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis :
Genesis Gen 1 27 12 si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.
Genesis Gen 1 27 13 Ad quem mater : In me sit, ait, ista maledictio, fili mi : tantum audi vocem meam, et pergens, affer quae dixi.
Genesis Gen 1 27 14 Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.
Genesis Gen 1 27 15 Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum :
Genesis Gen 1 27 16 pelliculasque haedorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit :
Genesis Gen 1 27 17 deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.
Genesis Gen 1 27 18 Quibus illatis, dixit : Pater mi ? At ille respondit : Audio. Quis es tu, fili mi ?
Genesis Gen 1 27 19 Dixitque Jacob : Ego sum primogenitus tuus Esau : feci sicut praecepisti mihi : surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.
Genesis Gen 1 27 20 Rursumque Isaac ad filium suum : Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi ? Qui respondit : Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.
Genesis Gen 1 27 21 Dixitque Isaac : Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.
Genesis Gen 1 27 22 Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac : Vox quidem, vox Jacob est : sed manus, manus sunt Esau.
Genesis Gen 1 27 23 Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi,
Genesis Gen 1 27 24 ait : Tu es filius meus Esau ? Respondit : Ego sum.
Genesis Gen 1 27 25 At ille : Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,
Genesis Gen 1 27 26 dixit ad eum : Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.
Genesis Gen 1 27 27 Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait : [Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
Genesis Gen 1 27 28 Det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini.
Genesis Gen 1 27 29 Et serviant tibi populi, et adorent te tribus : esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae : qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.]
Genesis Gen 1 27 30 Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau,
Genesis Gen 1 27 31 coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens : Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua.
Genesis Gen 1 27 32 Dixitque illi Isaac : Quis enim es tu ? Qui respondit : Ego sum filius tuus primogenitus Esau.
Genesis Gen 1 27 33 Expavit Isaac stupore vehementi : et ultra quam credi potest admirans, ait : Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires ; benedixique ei, et erit benedictus ?
Genesis Gen 1 27 34 Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno : et consternatus, ait : Benedic etiam et mihi, pater mi.
Genesis Gen 1 27 35 Qui ait : Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam.
Genesis Gen 1 27 36 At ille subjunxit : Juste vocatum est nomen ejus Jacob : supplantavit enim me en altera vice : primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem : Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem ?
Genesis Gen 1 27 37 Respondit Isaac : Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi ; frumento et vino stabilivi eum : et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam ?
Genesis Gen 1 27 38 Cui Esau : Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater ? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret,
Genesis Gen 1 27 39 motus Isaac, dixit ad eum : [In pinguedine terrae, et in rore caeli desuper,
Genesis Gen 1 27 40 erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies : tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.]
Genesis Gen 1 27 41 Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater : dixitque in corde suo : Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum.
Genesis Gen 1 27 42 Nuntiata sunt haec Rebeccae : quae mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum : Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.
Genesis Gen 1 27 43 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran :
Genesis Gen 1 27 44 habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,
Genesis Gen 1 27 45 et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quae fecisti in eum : postea mittam, et adducam te inde huc : cur utroque orbabor filio in uno die ?
Genesis Gen 1 27 46 Dixitque Rebecca ad Isaac : Taedet me vitae meae propter filias Heth : si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terrae, nolo vivere.
Genesis Gen 1 28 1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, praecepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan :
Genesis Gen 1 28 2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriae, ad domum Bathuel patris matris tuae, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.
Genesis Gen 1 28 3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.
Genesis Gen 1 28 4 Et det tibi benedictiones Abrahae, et semini tuo post te : ut possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est avo tuo.
Genesis Gen 1 28 5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccae matris suae.
Genesis Gen 1 28 6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriae, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem praecepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de filiabus Chanaan :
Genesis Gen 1 28 7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :
Genesis Gen 1 28 8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus :
Genesis Gen 1 28 9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.
Genesis Gen 1 28 10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.
Genesis Gen 1 28 11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.
Genesis Gen 1 28 12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens caelum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,
Genesis Gen 1 28 13 et Dominum innixum scalae dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.
Genesis Gen 1 28 14 Eritque semen tuum quasi pulvis terrae : dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae.
Genesis Gen 1 28 15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc : nec dimittam nisi complevero universa quae dixi.
Genesis Gen 1 28 16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.
Genesis Gen 1 28 17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli.
Genesis Gen 1 28 18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.
Genesis Gen 1 28 19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quae prius Luza vocabatur.
Genesis Gen 1 28 20 Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,
Genesis Gen 1 28 21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dominus in Deum,
Genesis Gen 1 28 22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei : cunctorumque quae dederis mihi, decimas offeram tibi.
Genesis Gen 1 29 1 Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.
Genesis Gen 1 29 2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum : nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur.
Genesis Gen 1 29 3 Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.
Genesis Gen 1 29 4 Dixitque ad pastores : Fratres, unde estis ? Qui responderunt : De Haran.
Genesis Gen 1 29 5 Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor ? Dixerunt : Novimus.
Genesis Gen 1 29 6 Sanusne est ? inquit. Valet, inquiunt : et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.
Genesis Gen 1 29 7 Dixitque Jacob : Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges : date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.
Genesis Gen 1 29 8 Qui responderunt : Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.
Genesis Gen 1 29 9 Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui : nam gregem ipsa pascebat.
Genesis Gen 1 29 10 Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.
Genesis Gen 1 29 11 Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit,
Genesis Gen 1 29 12 et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccae : at illa festinans nuntiavit patri suo.
Genesis Gen 1 29 13 Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,
Genesis Gen 1 29 14 respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,
Genesis Gen 1 29 15 dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias.
Genesis Gen 1 29 16 Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.
Genesis Gen 1 29 17 Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu.
Genesis Gen 1 29 18 Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.
Genesis Gen 1 29 19 Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane apud me.
Genesis Gen 1 29 20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine.
Genesis Gen 1 29 21 Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.
Genesis Gen 1 29 22 Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.
Genesis Gen 1 29 23 Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,
Genesis Gen 1 29 24 dans ancillam filiae, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam :
Genesis Gen 1 29 25 et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi ?
Genesis Gen 1 29 26 Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.
Genesis Gen 1 29 27 Imple hebdomadam dierum hujus copulae : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.
Genesis Gen 1 29 28 Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem :
Genesis Gen 1 29 29 cui pater servam Balam tradiderat.
Genesis Gen 1 29 30 Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori praetulit, serviens apud eum septem annis aliis.
Genesis Gen 1 29 31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.
Genesis Gen 1 29 32 Quae conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens : Vidit Dominus humilitatem meam : nunc amabit me vir meus.
Genesis Gen 1 29 33 Rursumque concepit et peperit filium, et ait : Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon.
Genesis Gen 1 29 34 Concepitque tertio, et genuit alium filium : dixitque : Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus : eo quod pepererim ei tres filios : et idcirco appellavit nomen ejus Levi.
Genesis Gen 1 29 35 Quarto concepit, et peperit filium, et ait : Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam : cessavitque parere.
Genesis Gen 1 30 1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suae, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.
Genesis Gen 1 30 2 Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ?
Genesis Gen 1 30 3 At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.
Genesis Gen 1 30 4 Deditque illi Balam in conjugium : quae,
Genesis Gen 1 30 5 ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.
Genesis Gen 1 30 6 Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.
Genesis Gen 1 30 7 Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,
Genesis Gen 1 30 8 pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali.
Genesis Gen 1 30 9 Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.
Genesis Gen 1 30 10 Qua post conceptum edente filium,
Genesis Gen 1 30 11 dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.
Genesis Gen 1 30 12 Peperit quoque Zelpha alterum.
Genesis Gen 1 30 13 Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser.
Genesis Gen 1 30 14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liae detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.
Genesis Gen 1 30 15 Illa respondit : Parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.
Genesis Gen 1 30 16 Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.
Genesis Gen 1 30 17 Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,
Genesis Gen 1 30 18 et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar.
Genesis Gen 1 30 19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,
Genesis Gen 1 30 20 et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.
Genesis Gen 1 30 21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam.
Genesis Gen 1 30 22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.
Genesis Gen 1 30 23 Quae concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.
Genesis Gen 1 30 24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.
Genesis Gen 1 30 25 Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.
Genesis Gen 1 30 26 Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi.
Genesis Gen 1 30 27 Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te :
Genesis Gen 1 30 28 constitue mercedem tuam quam dem tibi.
Genesis Gen 1 30 29 At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.
Genesis Gen 1 30 30 Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae.
Genesis Gen 1 30 31 Dixitque Laban : Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.
Genesis Gen 1 30 32 Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.
Genesis Gen 1 30 33 Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te : et omnia quae non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.
Genesis Gen 1 30 34 Dixitque Laban : Gratum habeo quod petis.
Genesis Gen 1 30 35 Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.
Genesis Gen 1 30 36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.
Genesis Gen 1 30 37 Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas : detractisque corticibus, in his, quae spoliata fuerant, candor apparuit : illa vero quae integra fuerant, viridia permanserunt : atque in hunc modum color effectus est varius.
Genesis Gen 1 30 38 Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.
Genesis Gen 1 30 39 Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.
Genesis Gen 1 30 40 Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum : erant autem alba et nigra quaeque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.
Genesis Gen 1 30 41 Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent :
Genesis Gen 1 30 42 quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quae erant serotina, Laban : et quae primi temporis, Jacob.
Genesis Gen 1 30 43 Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.
Genesis Gen 1 31 1 Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium : Tulit Jacob omnia quae fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus :
Genesis Gen 1 31 2 animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,
Genesis Gen 1 31 3 maxime dicente sibi Domino : Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.
Genesis Gen 1 31 4 Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,
Genesis Gen 1 31 5 dixitque eis : Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius : Deus autem patris mei fuit mecum.
Genesis Gen 1 31 6 Et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
Genesis Gen 1 31 7 Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus : et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.
Genesis Gen 1 31 8 Si quando dixit : Variae erunt mercedes tuae : pariebant omnes oves varios foetus ; quando vero e contrario, ait : Alba quaeque accipies pro mercede : omnes greges alba pepererunt.
Genesis Gen 1 31 9 Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.
Genesis Gen 1 31 10 Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.
Genesis Gen 1 31 11 Dixitque angelus Dei ad me in somnis : Jacob ? Et ego respondi : Adsum.
Genesis Gen 1 31 12 Qui ait : Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quae fecit tibi Laban.
Genesis Gen 1 31 13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuae.
Genesis Gen 1 31 14 Responderuntque Rachel et Lia : Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et haereditate domus patris nostri ?
Genesis Gen 1 31 15 nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum ?
Genesis Gen 1 31 16 Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris : unde omnia quae praecepit tibi Deus, fac.
Genesis Gen 1 31 17 Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit.
Genesis Gen 1 31 18 Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
Genesis Gen 1 31 19 Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.
Genesis Gen 1 31 20 Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret.
Genesis Gen 1 31 21 Cumque abiisset tam ipse quam omnia quae juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,
Genesis Gen 1 31 22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob.
Genesis Gen 1 31 23 Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem : et comprehendit eum in monte Galaad.
Genesis Gen 1 31 24 Viditque in somnis dicentem sibi Deum : Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.
Genesis Gen 1 31 25 Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum : cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.
Genesis Gen 1 31 26 Et dixit ad Jacob : Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio ?
Genesis Gen 1 31 27 cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis ?
Genesis Gen 1 31 28 Non es passus ut oscularer filios meos et filias : stulte operatus es : et nunc quidem
Genesis Gen 1 31 29 valet manus mea reddere tibi malum : sed Deus patris vestri heri dixit mihi : Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius.
Genesis Gen 1 31 30 Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui : cur furatus es deos meos ?
Genesis Gen 1 31 31 Respondit Jacob : Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.
Genesis Gen 1 31 32 Quod autem furti me arguis : apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris : scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Haec dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.
Genesis Gen 1 31 33 Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liae, et utriusque famulae, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,
Genesis Gen 1 31 34 illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper : scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,
Genesis Gen 1 31 35 ait : Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo : quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi : sic delusa sollicitudo quaerentis est.
Genesis Gen 1 31 36 Tumensque Jacob, cum jurgio ait : Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,
Genesis Gen 1 31 37 et scrutatus es omnem supellectilem meam ? quid invenisti de cuncta substantia domus tuae ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te.
Genesis Gen 1 31 38 Idcirco viginti annis fui tecum ? oves tuae et caprae steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi :
Genesis Gen 1 31 39 nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas :
Genesis Gen 1 31 40 die noctuque aestu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
Genesis Gen 1 31 41 Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis : immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
Genesis Gen 1 31 42 Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses : afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.
Genesis Gen 1 31 43 Respondit ei Laban : Filiae meae et filii, et greges tui, et omnia quae cernis, mea sunt : quid possum facere filiis et nepotibus meis ?
Genesis Gen 1 31 44 Veni ergo, et ineamus foedus, ut sit in testimonium inter me et te.
Genesis Gen 1 31 45 Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum :
Genesis Gen 1 31 46 dixitque fratribus suis : Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum :
Genesis Gen 1 31 47 quem vocavit Laban Tumulum testis : et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguae suae.
Genesis Gen 1 31 48 Dixitque Laban : Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis.
Genesis Gen 1 31 49 Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,
Genesis Gen 1 31 50 si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas : nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui praesens respicit.
Genesis Gen 1 31 51 Dixitque rursus ad Jacob : En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,
Genesis Gen 1 31 52 testis erit : tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu praeterieris, malum mihi cogitans.
Genesis Gen 1 31 53 Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac :
Genesis Gen 1 31 54 immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi :
Genesis Gen 1 31 55 Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis : reversusque est in locum suum.
Genesis Gen 1 32 1 Jacob quoque abiit itinere quo coeperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.
Genesis Gen 1 32 2 Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt haec : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.
Genesis Gen 1 32 3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :
Genesis Gen 1 32 4 praecepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Haec dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in praesentem diem.
Genesis Gen 1 32 5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.
Genesis Gen 1 32 6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.
Genesis Gen 1 32 7 Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,
Genesis Gen 1 32 8 dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quae relicta est, salvabitur.
Genesis Gen 1 32 9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi :
Genesis Gen 1 32 10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.
Genesis Gen 1 32 11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
Genesis Gen 1 32 12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest.
Genesis Gen 1 32 13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quae habebat, munera Esau fratri suo,
Genesis Gen 1 32 14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,
Genesis Gen 1 32 15 camelos foetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.
Genesis Gen 1 32 16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.
Genesis Gen 1 32 17 Et praecepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quae sequeris ?
Genesis Gen 1 32 18 respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.
Genesis Gen 1 32 19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.
Genesis Gen 1 32 20 Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quae praecedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.
Genesis Gen 1 32 21 Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.
Genesis Gen 1 32 22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.
Genesis Gen 1 32 23 Traductisque omnibus quae ad se pertinebant,
Genesis Gen 1 32 24 mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.
Genesis Gen 1 32 25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.
Genesis Gen 1 32 26 Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.
Genesis Gen 1 32 27 Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.
Genesis Gen 1 32 28 At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis ?
Genesis Gen 1 32 29 Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quaeris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.
Genesis Gen 1 32 30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.
Genesis Gen 1 32 31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.
Genesis Gen 1 32 32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in praesentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.
Genesis Gen 1 33 1 Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros : divisitque filios Liae et Rachel, ambarumque famularum :
Genesis Gen 1 33 2 et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio : Liam vero, et filios ejus, in secundo loco : Rachel autem et Joseph novissimos.
Genesis Gen 1 33 3 Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.
Genesis Gen 1 33 4 Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum : stringensque collum ejus, et osculans flevit.
Genesis Gen 1 33 5 Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait : Quid sibi volunt isti ? et si ad te pertinent ? Respondit : Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.
Genesis Gen 1 33 6 Et appropinquantes ancillae et filii earum, incurvati sunt.
Genesis Gen 1 33 7 Accessit quoque Lia cum pueris suis : et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.
Genesis Gen 1 33 8 Dixitque Esau : Quaenam sunt istae turmae quas obviam habui ? Respondit : Ut invenirem gratiam coram domino meo.
Genesis Gen 1 33 9 At ille ait : Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.
Genesis Gen 1 33 10 Dixitque Jacob : Noli ita, obsecro : sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei : esto mihi propitius,
Genesis Gen 1 33 11 et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,
Genesis Gen 1 33 12 ait : Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.
Genesis Gen 1 33 13 Dixitque Jacob : Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves foetas mecum : quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.
Genesis Gen 1 33 14 Praecedat dominus meus ante servum suum : et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.
Genesis Gen 1 33 15 Respondit Esau : Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socii remaneant viae tuae. Non est, inquit, necesse : hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.
Genesis Gen 1 33 16 Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.
Genesis Gen 1 33 17 Et Jacob venit in Socoth : ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula.
Genesis Gen 1 33 18 Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quae est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriae : et habitavit juxta oppidum.
Genesis Gen 1 33 19 Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.
Genesis Gen 1 33 20 Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël.
Genesis Gen 1 34 1 Egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius.
Genesis Gen 1 34 2 Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevaei, princeps terrae illius, adamavit eam : et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.
Genesis Gen 1 34 3 Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.
Genesis Gen 1 34 4 Et pergens ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.
Genesis Gen 1 34 5 Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.
Genesis Gen 1 34 6 Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,
Genesis Gen 1 34 7 ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod foedam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.
Genesis Gen 1 34 8 Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhaesit anima filiae vestrae : date eam illi uxorem :
Genesis Gen 1 34 9 et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,
Genesis Gen 1 34 10 et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam.
Genesis Gen 1 34 11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quaecumque statueritis, dabo :
Genesis Gen 1 34 12 augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem.
Genesis Gen 1 34 13 Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, saevientes ob stuprum sororis :
Genesis Gen 1 34 14 Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos.
Genesis Gen 1 34 15 Sed in hoc valebimus foederari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ;
Genesis Gen 1 34 16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.
Genesis Gen 1 34 17 Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.
Genesis Gen 1 34 18 Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,
Genesis Gen 1 34 19 nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.
Genesis Gen 1 34 20 Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum :
Genesis Gen 1 34 21 Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quae spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.
Genesis Gen 1 34 22 Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.
Genesis Gen 1 34 23 Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quae possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.
Genesis Gen 1 34 24 Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.
Genesis Gen 1 34 25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinae, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis,
Genesis Gen 1 34 26 Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.
Genesis Gen 1 34 27 Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
Genesis Gen 1 34 28 Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant,
Genesis Gen 1 34 29 parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.
Genesis Gen 1 34 30 Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananaeis, et Pherezaeis habitatoribus terrae hujus : nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.
Genesis Gen 1 34 31 Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ?
Genesis Gen 1 35 1 Interea locutus est Deus ad Jacob : Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.
Genesis Gen 1 35 2 Jacob vero convocata omni domo sua, ait : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.
Genesis Gen 1 35 3 Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo : qui exaudivit me in die tribulationis meae, et socius fuit itineris mei.
Genesis Gen 1 35 4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quae erant in auribus eorum : at ille infodit ea subter terebinthum, quae est post urbem Sichem.
Genesis Gen 1 35 5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.
Genesis Gen 1 35 6 Venit igitur Jacob Luzam, quae est in terra Chanaan, cognomento Bethel : ipse et omnis populus cum eo.
Genesis Gen 1 35 7 Aedificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei : ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.
Genesis Gen 1 35 8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum : vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.
Genesis Gen 1 35 9 Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriae, benedixitque ei
Genesis Gen 1 35 10 dicens : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël,
Genesis Gen 1 35 11 dixitque ei : Ego Deus omnipotens : cresce, et multiplicare : gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,
Genesis Gen 1 35 12 terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.
Genesis Gen 1 35 13 Et recessit ab eo.
Genesis Gen 1 35 14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina, et effundens oleum :
Genesis Gen 1 35 15 vocansque nomen loci illius Bethel.
Genesis Gen 1 35 16 Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quae ducit Ephratam : in qua cum parturiret Rachel,
Genesis Gen 1 35 17 ob difficultatem partus periclitari coepit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere, quia et hunc habebis filium.
Genesis Gen 1 35 18 Egrediente autem anima prae dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei : pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextrae.
Genesis Gen 1 35 19 Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quae ducit Ephratam, haec est Bethlehem.
Genesis Gen 1 35 20 Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in praesentem diem.
Genesis Gen 1 35 21 Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.
Genesis Gen 1 35 22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.
Genesis Gen 1 35 23 Filii Liae : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.
Genesis Gen 1 35 24 Filii Rachel : Joseph et Benjamin.
Genesis Gen 1 35 25 Filii Balae ancillae Rachelis : Dan et Nephthali.
Genesis Gen 1 35 26 Filii Zelphae ancillae Liae : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriae.
Genesis Gen 1 35 27 Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, haec est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.
Genesis Gen 1 35 28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.
Genesis Gen 1 35 29 Consumptusque aetate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.
Genesis Gen 1 36 1 Hae sunt autem generationes Esau, ipse est Edom.
Genesis Gen 1 36 2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan : Ada filiam Elon Hethaei, et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Hevaei :
Genesis Gen 1 36 3 Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth.
Genesis Gen 1 36 4 Peperit autem Ada Eliphaz : Basemath genuit Rahuel :
Genesis Gen 1 36 5 Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.
Genesis Gen 1 36 6 Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suae, et substantiam, et pecora, et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan : et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob.
Genesis Gen 1 36 7 Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant : nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum.
Genesis Gen 1 36 8 Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
Genesis Gen 1 36 9 Hae autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
Genesis Gen 1 36 10 et haec nomina filiorum ejus : Eliphaz filius Ada uxoris Esau : Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.
Genesis Gen 1 36 11 Fueruntque Eliphaz filii : Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.
Genesis Gen 1 36 12 Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau : quae peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.
Genesis Gen 1 36 13 Filii autem Rahuel : Nahath et Zara, Samma et Meza : hi filii Basemath uxoris Esau.
Genesis Gen 1 36 14 Isti quoque erant filii Oolibama filiae Anae filiae Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core.
Genesis Gen 1 36 15 Hi duces filiorum Esau : filii Eliphaz primogeniti Esau : dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,
Genesis Gen 1 36 16 dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.
Genesis Gen 1 36 17 Hi quoque filii Rahuel filii Esau : dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza : hi autem duces Rahuel in terra Edom : isti filii Basemath uxoris Esau.
Genesis Gen 1 36 18 Hi autem filii Oolibama uxoris Esau : dux Jehus, dux Ihelon, dux Core : hi duces Oolibama filiae Anae uxoris Esau.
Genesis Gen 1 36 19 Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum : ipse est Edom.
Genesis Gen 1 36 20 Isti sunt filii Seir Horraei, habitatores terrae : Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,
Genesis Gen 1 36 21 et Dison, et Eser, et Disan : hi duces Horraei, filii Seir in terra Edom.
Genesis Gen 1 36 22 Facti sunt autem filii Lotan : Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.
Genesis Gen 1 36 23 Et isti filii Sobal : Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.
Genesis Gen 1 36 24 Et hi filii Sebeon : Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui :
Genesis Gen 1 36 25 habuitque filium Dison, et filiam Oolibama.
Genesis Gen 1 36 26 Et isti filii Dison : Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan.
Genesis Gen 1 36 27 Hi quoque filii Eser : Balaan, et Zavan, et Acan.
Genesis Gen 1 36 28 Habuit autem filios Disan : Hus et Aram.
Genesis Gen 1 36 29 Hi duces Horraeorum : dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
Genesis Gen 1 36 30 dux Dison, dux Eser, dux Disan : isti duces Horraeorum qui imperaverunt in terra Seir.
Genesis Gen 1 36 31 Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi :
Genesis Gen 1 36 32 Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba.
Genesis Gen 1 36 33 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zarae de Bosra.
Genesis Gen 1 36 34 Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
Genesis Gen 1 36 35 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab : et nomen urbis ejus Avith.
Genesis Gen 1 36 36 Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
Genesis Gen 1 36 37 Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.
Genesis Gen 1 36 38 Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.
Genesis Gen 1 36 39 Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau : et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiae Mezaab.
Genesis Gen 1 36 40 Haec ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,
Genesis Gen 1 36 41 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
Genesis Gen 1 36 42 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
Genesis Gen 1 36 43 dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumaeorum.
Genesis Gen 1 37 1 Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.
Genesis Gen 1 37 2 Et hae sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
Genesis Gen 1 37 3 Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam.
Genesis Gen 1 37 4 Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
Genesis Gen 1 37 5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quae causa majoris odii seminarium fuit.
Genesis Gen 1 37 6 Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi :
Genesis Gen 1 37 7 putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
Genesis Gen 1 37 8 Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris ? aut subjiciemur ditioni tuae ? Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit.
Genesis Gen 1 37 9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
Genesis Gen 1 37 10 Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram ?
Genesis Gen 1 37 11 Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat.
Genesis Gen 1 37 12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
Genesis Gen 1 37 13 dixit ad eum Israël : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Quo respondente,
Genesis Gen 1 37 14 Praesto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem :
Genesis Gen 1 37 15 invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quaereret.
Genesis Gen 1 37 16 At ille respondit : Fratres meos quaero : indica mihi ubi pascant greges.
Genesis Gen 1 37 17 Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.
Genesis Gen 1 37 18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere :
Genesis Gen 1 37 19 et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit :
Genesis Gen 1 37 20 venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
Genesis Gen 1 37 21 Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat :
Genesis Gen 1 37 22 Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.
Genesis Gen 1 37 23 Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita :
Genesis Gen 1 37 24 miseruntque eum in cisternam veterem, quae non habebat aquam.
Genesis Gen 1 37 25 Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Aegyptum.
Genesis Gen 1 37 26 Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius ?
Genesis Gen 1 37 27 melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostrae non polluantur : frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
Genesis Gen 1 37 28 Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Aegyptum.
Genesis Gen 1 37 29 Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum :
Genesis Gen 1 37 30 et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ?
Genesis Gen 1 37 31 Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine haedi, quem occiderant, tinxerunt :
Genesis Gen 1 37 32 mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non.
Genesis Gen 1 37 33 Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.
Genesis Gen 1 37 34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.
Genesis Gen 1 37 35 Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
Genesis Gen 1 37 36 Madianitae vendiderunt Joseph in Aegypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.
Genesis Gen 1 38 1 Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.
Genesis Gen 1 38 2 Viditque ibi filiam hominis Chananaei, vocabulo Sue : et accepta uxore, ingressus est ad eam.
Genesis Gen 1 38 3 Quae concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.
Genesis Gen 1 38 4 Rursumque concepto foetu, natum filium vocavit Onan.
Genesis Gen 1 38 5 Tertium quoque peperit : quem appellavit Sela ; quo nato, parere ultra cessavit.
Genesis Gen 1 38 6 Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.
Genesis Gen 1 38 7 Fuit quoque Her primogenitus Judae nequam in conspectu Domini : et ab eo occisus est.
Genesis Gen 1 38 8 Dixit ergo Judas ad Onan filium suum : Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.
Genesis Gen 1 38 9 Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.
Genesis Gen 1 38 10 Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.
Genesis Gen 1 38 11 Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suae : Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus : timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quae abiit, et habitavit in domo patris sui.
Genesis Gen 1 38 12 Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judae : qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.
Genesis Gen 1 38 13 Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.
Genesis Gen 1 38 14 Quae, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum : et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam : eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.
Genesis Gen 1 38 15 Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem : operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.
Genesis Gen 1 38 16 Ingrediensque ad eam, ait : Dimitte me ut coëam tecum : nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente : Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo ?
Genesis Gen 1 38 17 dixit : Mittam tibi haedum de gregibus. Rursumque illa dicente : Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.
Genesis Gen 1 38 18 Ait Judas : Quid tibi vis pro arrhabone dari ? Respondit : Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,
Genesis Gen 1 38 19 et surgens abiit : depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.
Genesis Gen 1 38 20 Misit autem Judas haedum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri : qui cum non invenisset eam,
Genesis Gen 1 38 21 interrogavit homines loci illius : Ubi est mulier quae sedebat in bivio ? Respondentibus cunctis : Non fuit in loco ista meretrix.
Genesis Gen 1 38 22 Reversus est ad Judam, et dixit ei : Non inveni eam : sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.
Genesis Gen 1 38 23 Ait Judas : Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi haedum quem promiseram : et tu non invenisti eam.
Genesis Gen 1 38 24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judae, dicentes : Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas : Producite eam ut comburatur.
Genesis Gen 1 38 25 Quae cum duceretur ad poenam, misit ad socerum suum, dicens : De viro, cujus haec sunt, concepi : cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus.
Genesis Gen 1 38 26 Qui, agnitis muneribus, ait : Justior me est : quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam.
Genesis Gen 1 38 27 Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero : atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens :
Genesis Gen 1 38 28 Iste egredietur prior.
Genesis Gen 1 38 29 Illo vero retrahente manum, egressus est alter : dixitque mulier : Quare divisa est propter te maceria ? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.
Genesis Gen 1 38 30 Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum : quem appellavit Zara.
Genesis Gen 1 39 1 Igitur Joseph ductus est in Aegyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir aegyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat.
Genesis Gen 1 39 2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens : habitavitque in domo domini sui,
Genesis Gen 1 39 3 qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quae gerebat, ab eo dirigi in manu illius.
Genesis Gen 1 39 4 Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei : a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quae ei tradita fuerant :
Genesis Gen 1 39 5 benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam ejus substantiam :
Genesis Gen 1 39 6 nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.
Genesis Gen 1 39 7 Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait : Dormi mecum.
Genesis Gen 1 39 8 Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua :
Genesis Gen 1 39 9 nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, praeter te, quae uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum ?
Genesis Gen 1 39 10 Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti : et ille recusabat stuprum.
Genesis Gen 1 39 11 Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret :
Genesis Gen 1 39 12 et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.
Genesis Gen 1 39 13 Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,
Genesis Gen 1 39 14 vocavit ad se homines domus suae, et ait ad eos : En introduxit virum hebraeum, ut illuderet nobis : ingressus est ad me, ut coiret mecum : cumque ego succlamassem,
Genesis Gen 1 39 15 et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
Genesis Gen 1 39 16 In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,
Genesis Gen 1 39 17 et ait : Ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti, ut illuderet mihi :
Genesis Gen 1 39 18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
Genesis Gen 1 39 19 His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde :
Genesis Gen 1 39 20 tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.
Genesis Gen 1 39 21 Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
Genesis Gen 1 39 22 Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur : et quidquid fiebat, sub ipso erat.
Genesis Gen 1 39 23 Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis : Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.
Genesis Gen 1 40 1 His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Aegypti, et pistor, domino suo.
Genesis Gen 1 40 2 Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis praeerat, alter pistoribus),
Genesis Gen 1 40 3 misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph.
Genesis Gen 1 40 4 At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis : aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur.
Genesis Gen 1 40 5 Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi :
Genesis Gen 1 40 6 ad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes,
Genesis Gen 1 40 7 sciscitatus est eos, dicens : Cur tristior est hodie solito facies vestra ?
Genesis Gen 1 40 8 Qui responderunt : Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph : Numquid non Dei est interpretatio ? referte mihi quid videritis.
Genesis Gen 1 40 9 Narravit prior, praepositus pincernarum, somnium suum : Videbam coram me vitem,
Genesis Gen 1 40 10 in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere :
Genesis Gen 1 40 11 calicemque Pharaonis in manu mea : tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni.
Genesis Gen 1 40 12 Respondit Joseph : Haec est interpretatio somnii : tres propagines, tres adhuc dies sunt :
Genesis Gen 1 40 13 post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum : dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras.
Genesis Gen 1 40 14 Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam : ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere :
Genesis Gen 1 40 15 quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum, et hic innocens in lacum missus sum.
Genesis Gen 1 40 16 Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait : Et ego vidi somnium : quod tria canistra farinae haberem super caput meum :
Genesis Gen 1 40 17 et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.
Genesis Gen 1 40 18 Respondit Joseph : Haec est interpretatio somnii : tria canistra, tres adhuc dies sunt :
Genesis Gen 1 40 19 post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas.
Genesis Gen 1 40 20 Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat : qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis.
Genesis Gen 1 40 21 Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum :
Genesis Gen 1 40 22 alterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur.
Genesis Gen 1 40 23 Et tamen succedentibus prosperis, praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui.
Genesis Gen 1 41 1 Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium,
Genesis Gen 1 41 2 de quo ascendebant septem boves, pulchrae et crassae nimis : et pascebantur in locis palustribus.
Genesis Gen 1 41 3 Aliae quoque septem emergebant de flumine, foedae confectaeque macie : et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus :
Genesis Gen 1 41 4 devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao,
Genesis Gen 1 41 5 rursum dormivit, et vidit alterum somnium : septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae :
Genesis Gen 1 41 6 aliae quoque totidem spicae tenues, et percussae uredine oriebantur,
Genesis Gen 1 41 7 devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem,
Genesis Gen 1 41 8 et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores Aegypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur.
Genesis Gen 1 41 9 Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait : Confiteor peccatum meum :
Genesis Gen 1 41 10 iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum :
Genesis Gen 1 41 11 ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum.
Genesis Gen 1 41 12 Erat ibi puer hebraeus, ejusdem ducis militum famulus : cui narrantes somnia,
Genesis Gen 1 41 13 audivimus quidquid postea rei probavit eventus ; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce.
Genesis Gen 1 41 14 Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt : ac veste mutata obtulerunt ei.
Genesis Gen 1 41 15 Cui ille ait : Vidi somnia, nec est qui edisserat : quae audivi te sapientissime conjicere.
Genesis Gen 1 41 16 Respondit Joseph : Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni.
Genesis Gen 1 41 17 Narravit ergo Pharao quod viderat : Putabam me stare super ripam fluminis,
Genesis Gen 1 41 18 et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus : quae in pastu paludis virecta carpebant.
Genesis Gen 1 41 19 Et ecce, has sequebantur aliae septem boves, in tantum deformes et macilentae, ut numquam tales in terra Aegypti viderim :
Genesis Gen 1 41 20 quae, devoratis et consumptis prioribus,
Genesis Gen 1 41 21 nullum saturitatis dedere vestigium : sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus,
Genesis Gen 1 41 22 vidi somnium. Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae.
Genesis Gen 1 41 23 Aliae quoque septem tenues et percussae uredine, oriebantur e stipula :
Genesis Gen 1 41 24 quae priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat.
Genesis Gen 1 41 25 Respondit Joseph : Somnium regis unum est : quae facturus est Deus, ostendit Pharaoni.
Genesis Gen 1 41 26 Septem boves pulchrae, et septem spicae plenae, septem ubertatis anni sunt : eamdemque vim somnii comprehendunt.
Genesis Gen 1 41 27 Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues, et vento urente percussae, septem anni venturae sunt famis.
Genesis Gen 1 41 28 Qui hoc ordine complebuntur :
Genesis Gen 1 41 29 ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti,
Genesis Gen 1 41 30 quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia : consumptura est enim fames omnem terram,
Genesis Gen 1 41 31 et ubertatis magnitudinem perditura est inopiae magnitudo.
Genesis Gen 1 41 32 Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium : firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.
Genesis Gen 1 41 33 Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et praeficiat eum terrae Aegypti :
Genesis Gen 1 41 34 qui constituat praepositos per cunctas regiones : et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis,
Genesis Gen 1 41 35 qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea : et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus.
Genesis Gen 1 41 36 Et praeparetur futurae septem annorum fami, quae oppressura est Aegyptum, et non consumetur terra inopia.
Genesis Gen 1 41 37 Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus :
Genesis Gen 1 41 38 locutusque est ad eos : Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit ?
Genesis Gen 1 41 39 Dixit ergo ad Joseph : Quia ostendit tibi Deus omnia quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero ?
Genesis Gen 1 41 40 Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet : uno tantum regni solio te praecedam.
Genesis Gen 1 41 41 Dixitque rursus Pharao ad Joseph : Ecce, constitui te super universam terram Aegypti.
Genesis Gen 1 41 42 Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus : vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit.
Genesis Gen 1 41 43 Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone, ut omnes coram eo genu flecterent, et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti.
Genesis Gen 1 41 44 Dixit quoque rex ad Joseph : Ego sum Pharao : absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti.
Genesis Gen 1 41 45 Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua aegyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Aegypti
Genesis Gen 1 41 46 (triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones Aegypti.
Genesis Gen 1 41 47 Venitque fertilitas septem annorum : et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti.
Genesis Gen 1 41 48 Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est.
Genesis Gen 1 41 49 Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet.
Genesis Gen 1 41 50 Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames : quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.
Genesis Gen 1 41 51 Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens : Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.
Genesis Gen 1 41 52 Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens : Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae.
Genesis Gen 1 41 53 Igitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in Aegypto,
Genesis Gen 1 41 54 coeperunt venire septem anni inopiae, quos praedixerat Joseph : et in universo orbe fames praevaluit, in cuncta autem terra Aegypti panis erat.
Genesis Gen 1 41 55 Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit : Ite ad Joseph : et quidquid ipse vobis dixerit, facite.
Genesis Gen 1 41 56 Crescebat autem quotidie fames in omni terra : aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Aegyptiis : nam et illos oppresserat fames.
Genesis Gen 1 41 57 Omnesque provinciae veniebant in Aegyptum, ut emerent escas, et malum inopiae temperarent.
Genesis Gen 1 42 1 Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Aegypto, dixit filiis suis : Quare negligitis ?
Genesis Gen 1 42 2 audivi quod triticum venundetur in Aegypto : descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia.
Genesis Gen 1 42 3 Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Aegypto,
Genesis Gen 1 42 4 Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus : Ne forte in itinere quidquam patiatur mali :
Genesis Gen 1 42 5 ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.
Genesis Gen 1 42 6 Et Joseph erat princeps in terra Aegypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,
Genesis Gen 1 42 7 et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos : Unde venistis ? Qui responderunt : De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.
Genesis Gen 1 42 8 Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.
Genesis Gen 1 42 9 Recordatusque somniorum, quae aliquando viderat, ait ad eos : Exploratores estis : ut videatis infirmiora terrae venistis.
Genesis Gen 1 42 10 Qui dixerunt : Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.
Genesis Gen 1 42 11 Omnes filii unius viri sumus : pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.
Genesis Gen 1 42 12 Quibus ille respondit : Aliter est : immunita terrae hujus considerare venistis.
Genesis Gen 1 42 13 At illi : Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan : minimus cum patre nostro est, alius non est super.
Genesis Gen 1 42 14 Hoc est, ait, quod locutus sum : exploratores estis.
Genesis Gen 1 42 15 Jam nunc experimentum vestri capiam : per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.
Genesis Gen 1 42 16 Mittite ex vobis unum, et adducat eum : vos autem eritis in vinculis, donec probentur quae dixistis utrum vera an falsa sint : alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.
Genesis Gen 1 42 17 Tradidit ergo illos custodiae tribus diebus.
Genesis Gen 1 42 18 Die autem tertio eductis de carcere, ait : Facite quae dixi, et vivetis : Deum enim timeo.
Genesis Gen 1 42 19 Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere : vos autem abite, et ferte frumenta quae emistis, in domos vestras,
Genesis Gen 1 42 20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat,
Genesis Gen 1 42 21 et locuti sunt ad invicem : Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animae illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus : idcirco venit super nos ista tribulatio.
Genesis Gen 1 42 22 E quibus unus Ruben, ait : Numquid non dixi vobis : Nolite peccare in puerum : et non audistis me ? en sanguis ejus exquiritur.
Genesis Gen 1 42 23 Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos.
Genesis Gen 1 42 24 Avertitque se parumper, et flevit : et reversus locutus est ad eos.
Genesis Gen 1 42 25 Tollensque Simeon, et ligans illis praesentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam : qui fecerunt ita.
Genesis Gen 1 42 26 At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt.
Genesis Gen 1 42 27 Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi,
Genesis Gen 1 42 28 dixit fratribus suis : Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt : Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus ?
Genesis Gen 1 42 29 Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi, dicentes :
Genesis Gen 1 42 30 Locutus est nobis dominus terrae dure, et putavit nos exploratores esse provinciae.
Genesis Gen 1 42 31 Cui respondimus : Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias.
Genesis Gen 1 42 32 Duodecim fratres uno patre geniti sumus : unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.
Genesis Gen 1 42 33 Qui ait nobis : Sic probabo quod pacifici sitis : fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite,
Genesis Gen 1 42 34 fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores : et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis : ac deinceps quae vultis, emendi habeatis licentiam.
Genesis Gen 1 42 35 His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,
Genesis Gen 1 42 36 dixit pater Jacob : Absque liberis me esse fecistis : Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis : in me haec omnia mala reciderunt.
Genesis Gen 1 42 37 Cui respondit Ruben : Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi : trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam.
Genesis Gen 1 42 38 At ille : Non descendet, inquit, filius meus vobiscum : frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit : si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.
Genesis Gen 1 43 1 Interim fames omnem terram vehementer premebat.
Genesis Gen 1 43 2 Consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant, dixit Jacob ad filios suos : Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum.
Genesis Gen 1 43 3 Respondit Judas : Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione jurisjurandi, dicens : Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum.
Genesis Gen 1 43 4 Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria :
Genesis Gen 1 43 5 sin autem non vis, non ibimus : vir enim, ut saepe diximus, denuntiavit nobis, dicens : Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo.
Genesis Gen 1 43 6 Dixit eis Israël : In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem.
Genesis Gen 1 43 7 At illi responderunt : Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem : si pater viveret : si haberemus fratrem : et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus : numquid scire poteramus quod dicturus esset : Adducite fratrem vestrum vobiscum ?
Genesis Gen 1 43 8 Judas quoque dixit patri suo : Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere : ne moriamur nos et parvuli nostri.
Genesis Gen 1 43 9 Ego suscipio puerum : de manu mea require illum : nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore.
Genesis Gen 1 43 10 Si non intercessisset dilatio, jam vice alter venissemus.
Genesis Gen 1 43 11 Igitur Israël pater eorum dixit ad eos : Si sic necesse est, facite quod vultis : sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinae, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum.
Genesis Gen 1 43 12 Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum : et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit :
Genesis Gen 1 43 13 sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum.
Genesis Gen 1 43 14 Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem : et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin : ego autem quasi orbatus absque liberis ero.
Genesis Gen 1 43 15 Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Benjamin : descenderuntque in Aegyptum, et steterunt coram Joseph.
Genesis Gen 1 43 16 Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, praecepit dispensatori domus suae, dicens : Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium : quoniam mecum sunt comesturi meridie.
Genesis Gen 1 43 17 Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum.
Genesis Gen 1 43 18 Ibique exterriti, dixerunt mutuo : Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus : ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros.
Genesis Gen 1 43 19 Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus,
Genesis Gen 1 43 20 locuti sunt : Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas :
Genesis Gen 1 43 21 quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum : quam nunc eodem pondere reportavimus.
Genesis Gen 1 43 22 Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus quae nobis necessaria sunt : non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris.
Genesis Gen 1 43 23 At ille respondit : Pax vobiscum, nolite timere : Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris : nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon.
Genesis Gen 1 43 24 Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum.
Genesis Gen 1 43 25 Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie : audierant enim quod ibi comesturi essent panem.
Genesis Gen 1 43 26 Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis : et adoraverunt proni in terram.
Genesis Gen 1 43 27 At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens : Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi ? adhuc vivit ?
Genesis Gen 1 43 28 Qui responderunt : Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum.
Genesis Gen 1 43 29 Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait : Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi ? Et rursum : Deus, inquit, misereatur tui, fili mi.
Genesis Gen 1 43 30 Festinavitque, quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrimae : et introiens cubiculum flevit.
Genesis Gen 1 43 31 Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait : Ponite panes.
Genesis Gen 1 43 32 Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, Aegyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis, et profanum putant hujuscemodi convivium)
Genesis Gen 1 43 33 sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta aetatem suam. Et mirabantur nimis,
Genesis Gen 1 43 34 sumptis partibus quas ab eo acceperant : majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.
Genesis Gen 1 44 1 Praecepit autem Joseph dispensatori domus suae, dicens : Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere : et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
Genesis Gen 1 44 2 Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.
Genesis Gen 1 44 3 Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.
Genesis Gen 1 44 4 Jamque urbem exierant, et processerant paululum : tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros : et apprehensis dicito : Quare reddidistis malum pro bono ?
Genesis Gen 1 44 5 scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet : pessimam rem fecistis.
Genesis Gen 1 44 6 Fecit ille ut jusserat : et apprehensis per ordinem locutus est.
Genesis Gen 1 44 7 Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint ?
Genesis Gen 1 44 8 pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ?
Genesis Gen 1 44 9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.
Genesis Gen 1 44 10 Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.
Genesis Gen 1 44 11 Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.
Genesis Gen 1 44 12 Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.
Genesis Gen 1 44 13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
Genesis Gen 1 44 14 Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.
Genesis Gen 1 44 15 Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ?
Genesis Gen 1 44 16 Cui Judas : Quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.
Genesis Gen 1 44 17 Respondit Joseph : Absit a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem abite liberi ad patrem vestrum.
Genesis Gen 1 44 18 Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo : tu es enim post Pharaonem
Genesis Gen 1 44 19 dominus meus. Interrogasti prius servos tuos : Habetis patrem aut fratrem ?
Genesis Gen 1 44 20 et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum.
Genesis Gen 1 44 21 Dixistique servis tuis : Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.
Genesis Gen 1 44 22 Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum : si enim illum dimiserit, morietur.
Genesis Gen 1 44 23 Et dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.
Genesis Gen 1 44 24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus.
Genesis Gen 1 44 25 Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici.
Genesis Gen 1 44 26 Cui diximus : Ire non possumus : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul : alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.
Genesis Gen 1 44 27 Ad quae ille respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
Genesis Gen 1 44 28 Egressus est unus, et dixistis : Bestia devoravit eum : et hucusque non comparet.
Genesis Gen 1 44 29 Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum moerore ad inferos.
Genesis Gen 1 44 30 Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),
Genesis Gen 1 44 31 videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.
Genesis Gen 1 44 32 Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens : Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.
Genesis Gen 1 44 33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.
Genesis Gen 1 44 34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero : ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam.
Genesis Gen 1 45 1 Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus : unde praecepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuae.
Genesis Gen 1 45 2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Aegyptii, omnisque domus Pharaonis.
Genesis Gen 1 45 3 Et dixit fratribus suis : Ego sum Joseph : adhuc pater meus vivit ? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.
Genesis Gen 1 45 4 Ad quos ille clementer : Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope : Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Aegyptum.
Genesis Gen 1 45 5 Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus : pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum.
Genesis Gen 1 45 6 Biennium est enim quod coepit fames esse in terra : et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti.
Genesis Gen 1 45 7 Praemisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.
Genesis Gen 1 45 8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum : qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universae domus ejus, ac principem in omni terra Aegypti.
Genesis Gen 1 45 9 Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei : Haec mandat filius tuus Joseph : Deus fecit me dominum universae terrae Aegypti : descende ad me, ne moreris,
Genesis Gen 1 45 10 et habitabis in terra Gessen : erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuae, et armenta tua, et universa quae possides :
Genesis Gen 1 45 11 ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quae possides.
Genesis Gen 1 45 12 En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos.
Genesis Gen 1 45 13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quae vidistis in Aegypto : festinate, et adducite eum ad me.
Genesis Gen 1 45 14 Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit : illo quoque similiter flente super collum ejus.
Genesis Gen 1 45 15 Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos : post quae ausi sunt loqui ad eum.
Genesis Gen 1 45 16 Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis : Venerunt fratres Joseph : et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus.
Genesis Gen 1 45 17 Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens : Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan,
Genesis Gen 1 45 18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me : et ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis medullam terrae.
Genesis Gen 1 45 19 Praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum : et dicito : Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes.
Genesis Gen 1 45 20 Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra : quia omnes opes Aegypti vestrae erunt.
Genesis Gen 1 45 21 Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere.
Genesis Gen 1 45 22 Singulis quoque proferri jussit binas stolas : Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis :
Genesis Gen 1 45 23 tantumdem pecuniae et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.
Genesis Gen 1 45 24 Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait : Ne irascamini in via.
Genesis Gen 1 45 25 Qui ascendentes ex Aegypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.
Genesis Gen 1 45 26 Et nuntiaverunt ei, dicentes : Joseph filius tuus vivit : et ipse dominatur in omni terra Aegypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.
Genesis Gen 1 45 27 Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quae miserat, revixit spiritus ejus,
Genesis Gen 1 45 28 et ait : Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit : vadam, et videbo illum antequam moriar.
Genesis Gen 1 46 1 Profectusque Israël cum omnibus quae habebat, venit ad Puteum juramenti : et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
Genesis Gen 1 46 2 audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi : Jacob, Jacob. Cui respondit : Ecce adsum.
Genesis Gen 1 46 3 Ait illi Deus : Ego sum fortissimus Deus patris tui : noli timere, descende in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
Genesis Gen 1 46 4 Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem : Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos.
Genesis Gen 1 46 5 Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti : tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem,
Genesis Gen 1 46 6 et omnia quae possederat in terra Chanaan : venitque in Aegyptum cum omni semine suo,
Genesis Gen 1 46 7 filii ejus, et nepotes, filiae, et cuncta simul progenies.
Genesis Gen 1 46 8 Haec sunt autem nomina filiorum Israël, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.
Genesis Gen 1 46 9 Filii Ruben : Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
Genesis Gen 1 46 10 Filii Simeon : Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis.
Genesis Gen 1 46 11 Filii Levi : Gerson et Caath et Merari.
Genesis Gen 1 46 12 Filii Juda : Her et Onan et Sela et Phares et Zara ; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares : Hesron et Hamul.
Genesis Gen 1 46 13 Filii Issachar : Thola et Phua et Job et Semron.
Genesis Gen 1 46 14 Filii Zabulon : Sared et Elon et Jahelel.
Genesis Gen 1 46 15 Hi filii Liae quos genuit in Mesopotamia Syriae cum Dina filia sua : omnes animae filiorum ejus et filiarum, triginta tres.
Genesis Gen 1 46 16 Filii Gad : Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli.
Genesis Gen 1 46 17 Filii Aser : Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria : Heber et Melchiel.
Genesis Gen 1 46 18 Hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae : et hos genuit Jacob sedecim animas.
Genesis Gen 1 46 19 Filii Rachel uxoris Jacob : Joseph et Benjamin.
Genesis Gen 1 46 20 Natique sunt Joseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos : Manasses et Ephraim.
Genesis Gen 1 46 21 Filii Benjamin : Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared.
Genesis Gen 1 46 22 Hi filii Rachel quos genuit Jacob : omnes animae, quatuordecim.
Genesis Gen 1 46 23 Filii Dan : Husim.
Genesis Gen 1 46 24 Filii Nephthali : Jasiel et Guni et Jeser et Sallem.
Genesis Gen 1 46 25 Hi filii Balae, quam dedit Laban Racheli filiae suae : et hos genuit Jacob : omnes animae, septem.
Genesis Gen 1 46 26 Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Jacob in Aegyptum, et egressae sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex.
Genesis Gen 1 46 27 Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Jacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta.
Genesis Gen 1 46 28 Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen.
Genesis Gen 1 46 29 Quo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum : vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit.
Genesis Gen 1 46 30 Dixitque pater ad Joseph : Jam laetus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo.
Genesis Gen 1 46 31 At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui : Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei : Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me :
Genesis Gen 1 46 32 et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum : pecora sua, et armenta, et omnia quae habere potuerunt, adduxerunt secum.
Genesis Gen 1 46 33 Cumque vocaverit vos, et dixerit : Quod est opus vestrum ?
Genesis Gen 1 46 34 respondebitis : Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in praesens, et nos et patres nostri. Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen : quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium.
Genesis Gen 1 47 1 Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens : Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quae possident, venerunt de terra Chanaan : et ecce consistunt in terra Gessen.
Genesis Gen 1 47 2 Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege :
Genesis Gen 1 47 3 quos ille interrogavit : Quid habetis operis ? Responderunt : Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri.
Genesis Gen 1 47 4 Ad peregrinandum in terra tua venimus : quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan : petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen.
Genesis Gen 1 47 5 Dixit itaque rex ad Joseph : Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.
Genesis Gen 1 47 6 Terra Aegypti in conspectu tuo est : in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.
Genesis Gen 1 47 7 Post haec introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo : qui benedicens illi,
Genesis Gen 1 47 8 et interrogatus ab eo : Quot sunt dies annorum vitae tuae ?
Genesis Gen 1 47 9 respondit : Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.
Genesis Gen 1 47 10 Et benedicto rege, egressus est foras.
Genesis Gen 1 47 11 Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo terrae loco, Ramesses, ut praeceperat Pharao.
Genesis Gen 1 47 12 Et alebat eos, omnemque domum patris sui, praebens cibaria singulis.
Genesis Gen 1 47 13 In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime Aegypti et Chanaan.
Genesis Gen 1 47 14 E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in aerarium regis.
Genesis Gen 1 47 15 Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Aegyptus ad Joseph, dicens : Da nobis panes : quare morimur coram te, deficiente pecunia ?
Genesis Gen 1 47 16 Quibus ille respondit : Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis.
Genesis Gen 1 47 17 Quae cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis : sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.
Genesis Gen 1 47 18 Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei : Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt : nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus.
Genesis Gen 1 47 19 Cur ergo moriemur te vidente ? et nos et terra nostra tui erimus : eme nos in servitutem regiam, et praebe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem.
Genesis Gen 1 47 20 Emit igitur Joseph omnem terram Aegypti, vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni,
Genesis Gen 1 47 21 et cunctos populos ejus a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines ejus,
Genesis Gen 1 47 22 praeter terram sacerdotum, quae a rege tradita fuerat eis : quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.
Genesis Gen 1 47 23 Dixit ergo Joseph ad populos : En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet : accipite semina, et serite agros,
Genesis Gen 1 47 24 ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis : quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris.
Genesis Gen 1 47 25 Qui responderunt : Salus nostra in manu tua est : respiciat nos tantum dominus noster, et laeti serviemus regi.
Genesis Gen 1 47 26 Ex eo tempore usque in praesentem diem, in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quae libera ab hac conditione fuit.
Genesis Gen 1 47 27 Habitavit ergo Israël in Aegypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam : auctusque est, et multiplicatus nimis.
Genesis Gen 1 47 28 Et vixit in ea decem et septem annis : factique sunt omnes dies vitae illius, centum quadraginta septem annorum.
Genesis Gen 1 47 29 Cumque appropinquare cerneret diem mortis suae, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum : Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo : et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Aegypto :
Genesis Gen 1 47 30 sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph : Ego faciam quod jussisti.
Genesis Gen 1 47 31 Et ille : Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israël Deum, conversus ad lectuli caput.
Genesis Gen 1 48 1 His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod aegrotaret pater suus : qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit.
Genesis Gen 1 48 2 Dictumque est seni : Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo.
Genesis Gen 1 48 3 Et ingresso ad se ait : Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in terra Chanaan : benedixitque mihi,
Genesis Gen 1 48 4 et ait : Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum : daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.
Genesis Gen 1 48 5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te, mei erunt : Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.
Genesis Gen 1 48 6 Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.
Genesis Gen 1 48 7 Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus : et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratae, quae alio nomine appellatur Bethlehem.
Genesis Gen 1 48 8 Videns autem filios ejus dixit ad eum : Qui sunt isti ?
Genesis Gen 1 48 9 Respondit : Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.
Genesis Gen 1 48 10 Oculi enim Israël caligabant prae nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,
Genesis Gen 1 48 11 dixit ad filium suum : Non sum fraudatus aspectu tuo : insuper ostendit mihi Deus semen tuum.
Genesis Gen 1 48 12 Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.
Genesis Gen 1 48 13 Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israël : Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum.
Genesis Gen 1 48 14 Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris : sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus.
Genesis Gen 1 48 15 Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait : Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac ; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in praesentem diem :
Genesis Gen 1 48 16 angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis : et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.
Genesis Gen 1 48 17 Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit : et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse.
Genesis Gen 1 48 18 Dixitque ad patrem : Non ita convenit, pater : quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus.
Genesis Gen 1 48 19 Qui renuens, ait : Scio, fili mi, scio : et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur : sed frater ejus minor, major erit illo : et semen illius crescet in gentes.
Genesis Gen 1 48 20 Benedixitque eis in tempore illo, dicens : In te benedicetur Israël, atque dicetur : Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen.
Genesis Gen 1 48 21 Et ait ad Joseph filium suum : En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum.
Genesis Gen 1 48 22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhaei in gladio et arcu meo.
Genesis Gen 1 49 1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quae ventura sunt vobis in diebus novissimis.
Genesis Gen 1 49 2 [Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :
Genesis Gen 1 49 3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.
Genesis Gen 1 49 4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.
Genesis Gen 1 49 5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.
Genesis Gen 1 49 6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.
Genesis Gen 1 49 7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.
Genesis Gen 1 49 8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.
Genesis Gen 1 49 9 Catulus leonis Juda : ad praedam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena : quis suscitabit eum ?
Genesis Gen 1 49 10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.
Genesis Gen 1 49 11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae pallium suum.
Genesis Gen 1 49 12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.
Genesis Gen 1 49 13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.
Genesis Gen 1 49 14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.
Genesis Gen 1 49 15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.
Genesis Gen 1 49 16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.
Genesis Gen 1 49 17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.
Genesis Gen 1 49 18 Salutare tuum expectabo, Domine.
Genesis Gen 1 49 19 Gad, accinctus praeliabitur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.
Genesis Gen 1 49 20 Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus.
Genesis Gen 1 49 21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.
Genesis Gen 1 49 22 Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu : filiae discurrerunt super murum.
Genesis Gen 1 49 23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.
Genesis Gen 1 49 24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.
Genesis Gen 1 49 25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae.
Genesis Gen 1 49 26 Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium aeternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaraei inter fratres suos.
Genesis Gen 1 49 27 Benjamin lupus rapax, mane comedat praedam, et vespere dividet spolia.]
Genesis Gen 1 49 28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : haec locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.
Genesis Gen 1 49 29 Et praecepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hethaei,
Genesis Gen 1 49 30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethaeo in possessionem sepulchri.
Genesis Gen 1 49 31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.
Genesis Gen 1 49 32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.
Genesis Gen 1 50 1 Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum.
Genesis Gen 1 50 2 Praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.
Genesis Gen 1 50 3 Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies : iste quippe mos erat cadaverum conditorum : flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus.
Genesis Gen 1 50 4 Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis : Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis :
Genesis Gen 1 50 5 eo quod pater meus adjuraverit me dicens : En morior : in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar.
Genesis Gen 1 50 6 Dixitque ei Pharao : Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es.
Genesis Gen 1 50 7 Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terrae Aegypti :
Genesis Gen 1 50 8 domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen.
Genesis Gen 1 50 9 Habuit quoque in comitatu currus et equites : et facta est turba non modica.
Genesis Gen 1 50 10 Veneruntque ad Aream Atad, quae sita est trans Jordanem : ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.
Genesis Gen 1 50 11 Quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan, dixerunt : Planctus magnus est iste Aegyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Aegypti.
Genesis Gen 1 50 12 Fecerunt ergo filii Jacob sicut praeceperat eis :
Genesis Gen 1 50 13 et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethaeo, contra faciem Mambre.
Genesis Gen 1 50 14 Reversusque est Joseph in Aegyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre.
Genesis Gen 1 50 15 Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes : Ne forte memor sit injuriae quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,
Genesis Gen 1 50 16 mandaverunt ei dicentes : Pater tuus praecepit nobis antequam moreretur,
Genesis Gen 1 50 17 ut haec tibi verbis illius diceremus : Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te : nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.
Genesis Gen 1 50 18 Veneruntque ad eum fratres sui : et proni adorantes in terram, dixerunt : Servi tui sumus.
Genesis Gen 1 50 19 Quibus ille respondit : Nolite timere : num Dei possumus resistere voluntati ?
Genesis Gen 1 50 20 Vos cogitastis de me malum : sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.
Genesis Gen 1 50 21 Nolite timere : ego pascam vos et parvulos vestros : consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus.
Genesis Gen 1 50 22 Et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui : vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph.
Genesis Gen 1 50 23 Quibus transactis, locutus est fratribus suis : Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob.
Genesis Gen 1 50 24 Cumque adjurasset eos atque dixisset : Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto :
Genesis Gen 1 50 25 mortuus est, expletis centum decem vitae suae annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Aegypto.
Exodus Exo 2 1 1 Haec sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Aegyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt :
Exodus Exo 2 1 2 Ruben, Simeon, Levi, Judas,
Exodus Exo 2 1 3 Issachar, Zabulon et Benjamin,
Exodus Exo 2 1 4 Dan et Nephthali, Gad et Aser.
Exodus Exo 2 1 5 Erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Aegypto erat.
Exodus Exo 2 1 6 Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,
Exodus Exo 2 1 7 filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.
Exodus Exo 2 1 8 Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Joseph.
Exodus Exo 2 1 9 Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.
Exodus Exo 2 1 10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.
Exodus Exo 2 1 11 Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.
Exodus Exo 2 1 12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant :
Exodus Exo 2 1 13 oderantque filios Israël Aegyptii, et affligebant illudentes eis,
Exodus Exo 2 1 14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.
Exodus Exo 2 1 15 Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,
Exodus Exo 2 1 16 praecipiens eis : Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate.
Exodus Exo 2 1 17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares.
Exodus Exo 2 1 18 Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ?
Exodus Exo 2 1 19 Quae responderunt : Non sunt Hebreae sicut aegyptiae mulieres : ipsae enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.
Exodus Exo 2 1 20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis.
Exodus Exo 2 1 21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit eis domos.
Exodus Exo 2 1 22 Praecepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate.
Exodus Exo 2 2 1 Egressus est post haec vir de domo Levi : et accepit uxorem stirpis suae.
Exodus Exo 2 2 2 Quae concepit, et peperit filium : et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus.
Exodus Exo 2 2 3 Cumque jam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice : posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripae fluminis,
Exodus Exo 2 2 4 stante procul sorore ejus, et considerante eventum rei.
Exodus Exo 2 2 5 Ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine : et puellae ejus gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis : et allatam
Exodus Exo 2 2 6 aperiens, cernensque in ea parvulum vagientem, miserta ejus, ait : De infantibus Hebraeorum est hic.
Exodus Exo 2 2 7 Cui soror pueri : Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem hebraeam, quae nutrire possit infantulum ?
Exodus Exo 2 2 8 Respondit : Vade. Perrexit puella et vocavit matrem suam.
Exodus Exo 2 2 9 Ad quam locuta filia Pharaonis : Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi : ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum : adultumque tradidit filiae Pharaonis.
Exodus Exo 2 2 10 Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens : Quia de aqua tuli eum.
Exodus Exo 2 2 11 In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos : viditque afflictionem eorum, et virum aegyptium percutientem quemdam de Hebraeis fratribus suis.
Exodus Exo 2 2 12 Cumque circumspexisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum Aegyptium abscondit sabulo.
Exodus Exo 2 2 13 Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes : dixitque ei qui faciebat injuriam : Quare percutis proximum tuum ?
Exodus Exo 2 2 14 Qui respondit : Quis te constituit principem et judicem super nos ? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Aegyptium ? Timuit Moyses, et ait : Quomodo palam factum est verbum istud ?
Exodus Exo 2 2 15 Audivitque Pharao sermonem hunc, et quaerebat occidere Moysen : qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian, et sedit juxta puteum.
Exodus Exo 2 2 16 Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam : et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.
Exodus Exo 2 2 17 Supervenere pastores, et ejecerunt eas : surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum.
Exodus Exo 2 2 18 Quae cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas : Cur velocius venistis solito ?
Exodus Exo 2 2 19 Responderunt : Vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum : insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus.
Exodus Exo 2 2 20 At ille : Ubi est ? inquit : quare dimisistis hominem ? vocate eum ut comedat panem.
Exodus Exo 2 2 21 Juravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam ejus uxorem :
Exodus Exo 2 2 22 quae peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens : Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens : Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis.
Exodus Exo 2 2 23 Post multum vero tempore mortuus est rex Aegypti : et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt : ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.
Exodus Exo 2 2 24 Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est foederis quod pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob.
Exodus Exo 2 2 25 Et respexit Dominus filios Israël et cognovit eos.
Exodus Exo 2 3 1 Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian : cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.
Exodus Exo 2 3 2 Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi : et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.
Exodus Exo 2 3 3 Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.
Exodus Exo 2 3 4 Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait : Moyses, Moyses. Qui respondit : Adsum.
Exodus Exo 2 3 5 At ille : Ne appropies, inquit, huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est.
Exodus Exo 2 3 6 Et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam : non enim audebat aspicere contra Deum.
Exodus Exo 2 3 7 Cui ait Dominus : Vidi afflictionem populi mei in Aegypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus :
Exodus Exo 2 3 8 et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Aegyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quae fluit lacte et melle, ad loca Chananaei et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei.
Exodus Exo 2 3 9 Clamor ergo filiorum Israël venit ad me : vidique afflictionem eorum, qua ab Aegyptiis opprimuntur.
Exodus Exo 2 3 10 Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israël, de Aegypto.
Exodus Exo 2 3 11 Dixitque Moyses ad Deum : Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israël de Aegypto ?
Exodus Exo 2 3 12 Qui dixit ei : Ego ero tecum : et hoc habebis signum, quod miserim te : cum eduxeris populum meum de Aegypto, immolabis Deo super montem istum.
Exodus Exo 2 3 13 Ait Moyses ad Deum : Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis : Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi : Quod est nomen ejus ? quid dicam eis ?
Exodus Exo 2 3 14 Dixit Deus ad Moysen : Ego sum qui sum. Ait : Sic dices filiis Israël : Qui est, misit me ad vos.
Exodus Exo 2 3 15 Dixitque iterum Deus ad Moysen : Haec dices filiis Israël : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos : hoc nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.
Exodus Exo 2 3 16 Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos : Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens : Visitans visitavi vos : et vidi omnia quae acciderunt vobis in Aegypto.
Exodus Exo 2 3 17 Et dixi ut educam vos de afflictione Aegypti in terram Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei, ad terram fluentem lacte et melle.
Exodus Exo 2 3 18 Et audient vocem tuam : ingredierisque tu, et seniores Israël, ad regem Aegypti, et dices ad eum : Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos : ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.
Exodus Exo 2 3 19 Sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis nisi per manum validam.
Exodus Exo 2 3 20 Extendam enim manum meam, et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis, quae facturus sum in medio eorum : post haec dimittet vos.
Exodus Exo 2 3 21 Daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis : et cum egrediemini, non exibitis vacui :
Exodus Exo 2 3 22 sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes : ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Aegyptum.
Exodus Exo 2 4 1 Respondens Moyses ait : Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent : Non apparuit tibi Dominus.
Exodus Exo 2 4 2 Dixit ergo ad eum : Quid est quod tenes in manu tua ? Respondit : Virga.
Exodus Exo 2 4 3 Dixitque Dominus : Projice eam in terram. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses.
Exodus Exo 2 4 4 Dixitque Dominus : Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam.
Exodus Exo 2 4 5 Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob.
Exodus Exo 2 4 6 Dixitque Dominus rursum : Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis.
Exodus Exo 2 4 7 Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquae.
Exodus Exo 2 4 8 Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.
Exodus Exo 2 4 9 Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam : sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem.
Exodus Exo 2 4 10 Ait Moyses : Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius : et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguae sum.
Exodus Exo 2 4 11 Dixit Dominus ad eum : Quis fecit os hominis ? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et caecum ? nonne ego ?
Exodus Exo 2 4 12 Perge, igitur, et ego ero in ore tuo : doceboque te quid loquaris.
Exodus Exo 2 4 13 At ille : Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es.
Exodus Exo 2 4 14 Iratus Dominus in Moysen, ait : Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit : ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te laetabitur corde.
Exodus Exo 2 4 15 Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus : et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis.
Exodus Exo 2 4 16 Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum : tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent.
Exodus Exo 2 4 17 Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.
Exodus Exo 2 4 18 Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque ei : Vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Jethro : Vade in pace.
Exodus Exo 2 4 19 Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian : Vade, et revertere in Aegyptum, mortui sunt enim omnes qui quaerebant animam tuam.
Exodus Exo 2 4 20 Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum : reversusque est in Aegyptum, portans virgam Dei in manu sua.
Exodus Exo 2 4 21 Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum : Vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua, facias coram Pharaone : ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum.
Exodus Exo 2 4 22 Dicesque ad eum : Haec dicit Dominus : Filius meus primogenitus Israël.
Exodus Exo 2 4 23 Dixi tibi : Dimitte filium meum ut serviat mihi ; et noluisti dimittere eum : ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.
Exodus Exo 2 4 24 Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.
Exodus Exo 2 4 25 Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit praeputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait : Sponsus sanguinum tu mihi es.
Exodus Exo 2 4 26 Et dimisit eum postquam dixerat : Sponsus sanguinum ob circumcisionem.
Exodus Exo 2 4 27 Dixit autem Dominus ad Aaron : Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum.
Exodus Exo 2 4 28 Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quae mandaverat.
Exodus Exo 2 4 29 Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël.
Exodus Exo 2 4 30 Locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Moysen : et fecit signa coram populo,
Exodus Exo 2 4 31 et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël, et respexisset afflictionem illorum : et proni adoraverunt.
Exodus Exo 2 5 1 Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : Haec dicit Dominus Deus Israël : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.
Exodus Exo 2 5 2 At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam.
Exodus Exo 2 5 3 Dixeruntque : Deus Hebraeorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius.
Exodus Exo 2 5 4 Ait ad eos rex Aegypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra.
Exodus Exo 2 5 5 Dixitque Pharao : Multus est populus terrae : videtis quod turba succreverit : quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ?
Exodus Exo 2 5 6 Praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi, dicens :
Exodus Exo 2 5 7 Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas.
Exodus Exo 2 5 8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro.
Exodus Exo 2 5 9 Opprimantur operibus, et expleant ea : ut non acquiescant verbis mendacibus.
Exodus Exo 2 5 10 Igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas :
Exodus Exo 2 5 11 ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.
Exodus Exo 2 5 12 Dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas.
Exodus Exo 2 5 13 Praefecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae.
Exodus Exo 2 5 14 Flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ?
Exodus Exo 2 5 15 Veneruntque praepositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ?
Exodus Exo 2 5 16 paleae non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis caedimur, et injuste agitur contra populum tuum.
Exodus Exo 2 5 17 Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus, et sacrificemus Domino.
Exodus Exo 2 5 18 Ite ergo, et operamini : paleae non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.
Exodus Exo 2 5 19 Videbantque se praepositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.
Exodus Exo 2 5 20 Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone :
Exodus Exo 2 5 21 et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et praebuistis ei gladium, ut occideret nos.
Exodus Exo 2 5 22 Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare misisti me ?
Exodus Exo 2 5 23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum : et non liberasti eos.
Exodus Exo 2 6 1 Dixitque Dominus ad Moysen : Nunc videbis quae facturus sim Pharaoni : per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.
Exodus Exo 2 6 2 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : Ego Dominus
Exodus Exo 2 6 3 qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente : et nomen meum Adonai non indicavi eis.
Exodus Exo 2 6 4 Pepigique foedus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae.
Exodus Exo 2 6 5 Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Aegyptii oppresserunt eos : et recordatus sum pacti mei.
Exodus Exo 2 6 6 Ideo dic filiis Israël : Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.
Exodus Exo 2 6 7 Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus : et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum,
Exodus Exo 2 6 8 et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob : daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.
Exodus Exo 2 6 9 Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël : qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.
Exodus Exo 2 6 10 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Exodus Exo 2 6 11 Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israël de terra sua.
Exodus Exo 2 6 12 Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Israël non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis ?
Exodus Exo 2 6 13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Aegypti ut educerent filios Israël de terra Aegypti.
Exodus Exo 2 6 14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi :
Exodus Exo 2 6 15 hae cognationes Ruben. Filii Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis : hae progenies Simeon.
Exodus Exo 2 6 16 Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas : Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem.
Exodus Exo 2 6 17 Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas.
Exodus Exo 2 6 18 Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitae Caath, centum triginta tres.
Exodus Exo 2 6 19 Filii Merari : Moholi et Musi : hae cognationes Levi per familias suas.
Exodus Exo 2 6 20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam : quae peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitae Amram, centum triginta septem.
Exodus Exo 2 6 21 Filii quoque Isaar : Core, et Nepheg, et Zechri.
Exodus Exo 2 6 22 Filii quoque Oziel : Misaël, et Elisaphan, et Sethri.
Exodus Exo 2 6 23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quae peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
Exodus Exo 2 6 24 Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hae sunt cognationes Coritarum.
Exodus Exo 2 6 25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel : quae peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
Exodus Exo 2 6 26 Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Aegypti per turmas suas.
Exodus Exo 2 6 27 Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israël de Aegypto : iste est Moyses et Aaron,
Exodus Exo 2 6 28 in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Aegypti.
Exodus Exo 2 6 29 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem Aegypti, omnia quae ego loquor tibi.
Exodus Exo 2 6 30 Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ?
Exodus Exo 2 7 1 Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis : et Aaron frater tuus erit propheta tuus.
Exodus Exo 2 7 2 Tu loqueris ei omnia quae mando tibi : et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israël de terra sua.
Exodus Exo 2 7 3 Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti,
Exodus Exo 2 7 4 et non audiet vos : immittamque manum meam super Aegyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Aegypti per judicia maxima.
Exodus Exo 2 7 5 Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum, et eduxerim filios Israël de medio eorum.
Exodus Exo 2 7 6 Fecit itaque Moyses et Aaron sicut praeceperat Dominus : ita egerunt.
Exodus Exo 2 7 7 Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.
Exodus Exo 2 7 8 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron :
Exodus Exo 2 7 9 Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa : dices ad Aaron : Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.
Exodus Exo 2 7 10 Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut praeceperat Dominus : tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quae versa est in colubrum.
Exodus Exo 2 7 11 Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos : et fecerunt etiam ipsi per incantationes aegyptiacas et arcana quaedam similiter.
Exodus Exo 2 7 12 Projeceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in dracones : sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
Exodus Exo 2 7 13 Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus.
Exodus Exo 2 7 14 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor Pharaonis : non vult dimittere populum.
Exodus Exo 2 7 15 Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas : et stabis in occursum ejus super ripam fluminis : et virgam quae conversa est in draconem, tolles in manu tua.
Exodus Exo 2 7 16 Dicesque ad eum : Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te, dicens : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto : et usque ad praesens audire noluisti.
Exodus Exo 2 7 17 Haec igitur dicit Dominus : In hoc scies quod sim Dominus : ecce percutiam virga, quae in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem.
Exodus Exo 2 7 18 Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquae, et affligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis.
Exodus Exo 2 7 19 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Aegypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem : et sit cruor in omni terra Aegypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.
Exodus Exo 2 7 20 Feceruntque Moyses et Aaron sicut praeceperat Dominus : et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus : quae versa est in sanguinem.
Exodus Exo 2 7 21 Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt : computruitque fluvius, et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra Aegypti.
Exodus Exo 2 7 22 Feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis : et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut praeceperat Dominus.
Exodus Exo 2 7 23 Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.
Exodus Exo 2 7 24 Foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent : non enim poterant bibere de aqua fluminis.
Exodus Exo 2 7 25 Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.
Exodus Exo 2 8 1 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et dices ad eum : Haec dicit Dominus : Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi :
Exodus Exo 2 8 2 sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis,
Exodus Exo 2 8 3 et ebulliet fluvius ranas : quae ascendent, et ingredientur domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum :
Exodus Exo 2 8 4 et ad te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos intrabunt ranae.
Exodus Exo 2 8 5 Dixitque Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Extende manum tuam super fluvios ac super rivos et paludes, et educ ranas super terram Aegypti.
Exodus Exo 2 8 6 Et extendit Aaron manum super aquas Aegypti, et ascenderunt ranae, operueruntque terram Aegypti.
Exodus Exo 2 8 7 Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super terram Aegypti.
Exodus Exo 2 8 8 Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum ut sacrificet Domino.
Exodus Exo 2 8 9 Dixitque Moyses ad Pharaonem : Constitue mihi quando deprecer pro te, et pro servis tuis, et pro populo tuo, ut abigantur ranae a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo : et tantum in flumine remaneant.
Exodus Exo 2 8 10 Qui respondit : Cras. At ille : Juxta, inquit, verbum tuum faciam : ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster.
Exodus Exo 2 8 11 Et recedent ranae a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo : et tantum in flumine remanebunt.
Exodus Exo 2 8 12 Egressique sunt Moyses et Aaron a Pharaone : et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni.
Exodus Exo 2 8 13 Fecitque Dominus juxta verbum Moysi : et mortuae sunt ranae de domibus, et de villis, et de agris.
Exodus Exo 2 8 14 Congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra.
Exodus Exo 2 8 15 Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus.
Exodus Exo 2 8 16 Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere ad Aaron : Extende virgam tuam, et percute pulverem terrae : et sint sciniphes in universa terra Aegypti.
Exodus Exo 2 8 17 Feceruntque ita. Et extendit Aaron manum, virgam tenens : percussitque pulverem terrae, et facti sunt sciniphes in hominibus, et in jumentis : omnis pulvis terrae versus est in sciniphes per totam terram Aegypti.
Exodus Exo 2 8 18 Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent sciniphes, et non potuerunt : erantque sciniphes tam in hominibus quam in jumentis.
Exodus Exo 2 8 19 Et dixerunt malefici ad Pharaonem : Digitus Dei est hic ; induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut praeceperat Dominus.
Exodus Exo 2 8 20 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Consurge diluculo, et sta coram Pharaone : egredietur enim ad aquas : et dices ad eum : Haec dicit Dominus : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
Exodus Exo 2 8 21 Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas, omne genus muscarum : et implebuntur domus Aegyptiorum muscis diversi generis, et universa terra in qua fuerint.
Exodus Exo 2 8 22 Faciamque mirabilem in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscae : et scias quoniam ego Dominus in medio terrae.
Exodus Exo 2 8 23 Ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum : cras erit signum istud.
Exodus Exo 2 8 24 Fecitque Dominus ita. Et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum ejus, et in omnem terram Aegypti : corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis.
Exodus Exo 2 8 25 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et ait eis : Ite et sacrificate Deo vestro in terra hac.
Exodus Exo 2 8 26 Et ait Moyses : Non potest ita fieri : abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro : quod si mactaverimus ea quae colunt Aegyptii coram eis, lapidibus nos obruent.
Exodus Exo 2 8 27 Viam trium dierum pergemus in solitudinem : et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut praecepit nobis.
Exodus Exo 2 8 28 Dixitque Pharao : Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto : verumtamen longius ne abeatis, rogate pro me.
Exodus Exo 2 8 29 At ait Moyses : Egressus a te, orabo Dominum : et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus cras : verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino.
Exodus Exo 2 8 30 Egressusque Moyses a Pharaone, oravit Dominum.
Exodus Exo 2 8 31 Qui fecit juxta verbum illius, et abstulit muscas a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus : non superfuit ne una quidem.
Exodus Exo 2 8 32 Et ingravatum est cor Pharaonis, ita ut nec hac quidem vice dimitteret populum.
Exodus Exo 2 9 1 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum : Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
Exodus Exo 2 9 2 Quod si adhuc renuis, et retines eos,
Exodus Exo 2 9 3 ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis.
Exodus Exo 2 9 4 Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Aegyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quae pertinent ad filios Israël.
Exodus Exo 2 9 5 Constituitque Dominus tempus, dicens : Cras faciet Dominus verbum istud in terra.
Exodus Exo 2 9 6 Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die : mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum ; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit.
Exodus Exo 2 9 7 Et misit Pharao ad videndum : nec erat quidquam mortuum de his quae possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.
Exodus Exo 2 9 8 Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron : Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in caelum coram Pharaone.
Exodus Exo 2 9 9 Sitque pulvis super omnem terram Aegypti : erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicae turgentes in universa terra Aegypti.
Exodus Exo 2 9 10 Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in caelum : factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis :
Exodus Exo 2 9 11 nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quae in illis erant, et in omni terra Aegypti.
Exodus Exo 2 9 12 Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.
Exodus Exo 2 9 13 Dixitque Dominus ad Moysen : Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum : Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
Exodus Exo 2 9 14 Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
Exodus Exo 2 9 15 Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.
Exodus Exo 2 9 16 Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.
Exodus Exo 2 9 17 Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum ?
Exodus Exo 2 9 18 En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est, usque in praesens tempus.
Exodus Exo 2 9 19 Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quae habes in agro : homines enim, et jumenta, et universa quae inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur.
Exodus Exo 2 9 20 Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos :
Exodus Exo 2 9 21 qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.
Exodus Exo 2 9 22 Et dixit Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in caelum, ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Aegypti.
Exodus Exo 2 9 23 Extenditque Moyses virgam in caelum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram : pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti.
Exodus Exo 2 9 24 Et grando et ignis mista pariter ferebantur : tantaeque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est.
Exodus Exo 2 9 25 Et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum : cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.
Exodus Exo 2 9 26 Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit.
Exodus Exo 2 9 27 Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos : Peccavi etiam nunc : Dominus justus ; ego et populus meus, impii.
Exodus Exo 2 9 28 Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando : ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.
Exodus Exo 2 9 29 Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra :
Exodus Exo 2 9 30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.
Exodus Exo 2 9 31 Linum ergo et hordeum laesum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret :
Exodus Exo 2 9 32 triticum autem et far non sunt laesa, quia serotina erant.
Exodus Exo 2 9 33 Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum : et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.
Exodus Exo 2 9 34 Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum :
Exodus Exo 2 9 35 et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis : nec dimisit filios Israël, sicut praeceperat Dominus per manum Moysi.
Exodus Exo 2 10 1 Et dixit Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem : ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea haec in eo :
Exodus Exo 2 10 2 et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Aegyptios, et signa mea fecerim in eis : et sciatis quia ego Dominus.
Exodus Exo 2 10 3 Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei : Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum : Usquequo non vis subjici mihi ? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
Exodus Exo 2 10 4 Sin autem resistis, et non vis dimittere eum : ecce ego inducam cras locustam in fines tuos :
Exodus Exo 2 10 5 quae operiat superficiem terrae, ne quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini : corrodet enim omnia ligna quae germinant in agris.
Exodus Exo 2 10 6 Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium Aegyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in praesentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone.
Exodus Exo 2 10 7 Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum : Usquequo patiemur hoc scandalum ? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo ; nonne vides quod perierit Aegyptus ?
Exodus Exo 2 10 8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem : qui dixit eis : Ite, sacrificate Domino Deo vestro : quinam sunt qui ituri sunt ?
Exodus Exo 2 10 9 Ait Moyses : Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis : est enim solemnitas Domini Dei nostri.
Exodus Exo 2 10 10 Et respondit Pharao : Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis ?
Exodus Exo 2 10 11 non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino : hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis.
Exodus Exo 2 10 12 Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super terram Aegypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quae residua fuerit grandini.
Exodus Exo 2 10 13 Et extendit Moyses virgam super terram Aegypti : et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte : et mane facto, ventus urens levavit locustas.
Exodus Exo 2 10 14 Quae ascenderunt super universam terram Aegypti : et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futurae sunt.
Exodus Exo 2 10 15 Operueruntque universam superficiem terrae, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terrae, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quae grando dimiserat : nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae, in cuncta Aegypto.
Exodus Exo 2 10 16 Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis : Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos.
Exodus Exo 2 10 17 Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam.
Exodus Exo 2 10 18 Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum.
Exodus Exo 2 10 19 Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum : non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti.
Exodus Exo 2 10 20 Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël.
Exodus Exo 2 10 21 Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in caelum : et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae, ut palpari queant.
Exodus Exo 2 10 22 Extenditque Moyses manum in caelum : et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus.
Exodus Exo 2 10 23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat : ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat.
Exodus Exo 2 10 24 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Ite, sacrificate Domino : oves tantum vestrae et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum.
Exodus Exo 2 10 25 Ait Moyses : Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quae offeramus Domino Deo nostro.
Exodus Exo 2 10 26 Cuncti greges pergent nobiscum ; non remanebit ex eis ungula : quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri : praesertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.
Exodus Exo 2 10 27 Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.
Exodus Exo 2 10 28 Dixitque Pharao ad Moysen : Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam : quocumque die apparueris mihi, morieris.
Exodus Exo 2 10 29 Respondit Moyses : Ita fiet ut locutus es : non videbo ultra faciem tuam.
Exodus Exo 2 11 1 Et dixit Dominus ad Moysen : Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos, et exire compellet.
Exodus Exo 2 11 2 Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea.
Exodus Exo 2 11 3 Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Aegyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharaonis et omni populo.
Exodus Exo 2 11 4 Et ait : Haec dicit Dominus : Media nocte egrediar in Aegyptum :
Exodus Exo 2 11 5 et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam, et omnia primogenita jumentorum.
Exodus Exo 2 11 6 Eritque clamor magnus in universa terra Aegypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.
Exodus Exo 2 11 7 Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus : ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israël.
Exodus Exo 2 11 8 Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes : Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi : post haec egrediemur.
Exodus Exo 2 11 9 Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen : Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Aegypti.
Exodus Exo 2 11 10 Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quae scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua.
Exodus Exo 2 12 1 Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti :
Exodus Exo 2 12 2 Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni.
Exodus Exo 2 12 3 Loquimini ad universum coetum filiorum Israël, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
Exodus Exo 2 12 4 Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suae, juxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni.
Exodus Exo 2 12 5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et haedum.
Exodus Exo 2 12 6 Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.
Exodus Exo 2 12 7 Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.
Exodus Exo 2 12 8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.
Exodus Exo 2 12 9 Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni : caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.
Exodus Exo 2 12 10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis.
Exodus Exo 2 12 11 Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus) Domini.
Exodus Exo 2 12 12 Et transibo per terram Aegypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus : et in cunctis diis Aegypti faciam judicia. Ego Dominus.
Exodus Exo 2 12 13 Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti.
Exodus Exo 2 12 14 Habebitis autem hunc diem in monumentum : et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.
Exodus Exo 2 12 15 Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum.
Exodus Exo 2 12 16 Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum pertinent.
Exodus Exo 2 12 17 Et observabitis azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.
Exodus Exo 2 12 18 Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.
Exodus Exo 2 12 19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de coetu Israël, tam de advenis quam de indigenis terrae.
Exodus Exo 2 12 20 Omne fermentatum non comedetis : in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.
Exodus Exo 2 12 21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.
Exodus Exo 2 12 22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane.
Exodus Exo 2 12 23 Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere.
Exodus Exo 2 12 24 Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum.
Exodus Exo 2 12 25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis caeremonias istas.
Exodus Exo 2 12 26 Et cum dixerint vobis filii vestri : Quae est ista religio ?
Exodus Exo 2 12 27 Dicetis eis : Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Aegypto, percutiens Aegyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.
Exodus Exo 2 12 28 Et egressi filii Israël fecerunt sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron.
Exodus Exo 2 12 29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.
Exodus Exo 2 12 30 Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Aegyptus : et ortus est clamor magnus in Aegypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.
Exodus Exo 2 12 31 Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis.
Exodus Exo 2 12 32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.
Exodus Exo 2 12 33 Urgebantque Aegyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur.
Exodus Exo 2 12 34 Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos.
Exodus Exo 2 12 35 Feceruntque filii Israël sicut praeceperat Moyses : et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.
Exodus Exo 2 12 36 Dominus autem dedit gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis : et spoliaverunt Aegyptios.
Exodus Exo 2 12 37 Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.
Exodus Exo 2 12 38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.
Exodus Exo 2 12 39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Aegypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Aegyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat praeparare.
Exodus Exo 2 12 40 Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
Exodus Exo 2 12 41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti.
Exodus Exo 2 12 42 Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Aegypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis.
Exodus Exo 2 12 43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Haec est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo.
Exodus Exo 2 12 44 Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.
Exodus Exo 2 12 45 Advena et mercenarius non edent ex eo.
Exodus Exo 2 12 46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.
Exodus Exo 2 12 47 Omnis coetus filiorum Israël faciet illud.
Exodus Exo 2 12 48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terrae : si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.
Exodus Exo 2 12 49 Eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos.
Exodus Exo 2 12 50 Feceruntque omnes filii Israël sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron.
Exodus Exo 2 12 51 Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Aegypti per turmas suas.
Exodus Exo 2 13 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Exodus Exo 2 13 2 Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis : mea sunt enim omnia.
Exodus Exo 2 13 3 Et ait Moyses ad populum : Mementote diei hujus in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto : ut non comedatis fermentatum panem.
Exodus Exo 2 13 4 Hodie egredimini mense novarum frugum.
Exodus Exo 2 13 5 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Hevaei, et Jebusaei, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto.
Exodus Exo 2 13 6 Septem diebus vesceris azymis : et in die septimo erit solemnitas Domini.
Exodus Exo 2 13 7 Azyma comedetis septem diebus : non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis.
Exodus Exo 2 13 8 Narrabisque filio tuo in die illo, dicens : Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Aegypto.
Exodus Exo 2 13 9 Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos : et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto.
Exodus Exo 2 13 10 Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies.
Exodus Exo 2 13 11 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananaei, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam :
Exodus Exo 2 13 12 separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis : quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.
Exodus Exo 2 13 13 Primogenitum asini mutabis ove : quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes.
Exodus Exo 2 13 14 Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid est hoc ? respondebis ei : In manu forti eduxit nos Dominus de terra Aegypti, de domo servitutis.
Exodus Exo 2 13 15 Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum : idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo.
Exodus Exo 2 13 16 Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos : eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto.
Exodus Exo 2 13 17 Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terrae Philisthiim quae vicina est : reputans ne forte poeniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Aegyptum.
Exodus Exo 2 13 18 Sed circumduxit per viam deserti, quae est juxta mare Rubrum : et armati ascenderunt filii Israël de terra Aegypti.
Exodus Exo 2 13 19 Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum : eo quod adjurasset filios Israël, dicens : Visitabit vos Deus ; efferte ossa mea hinc vobiscum.
Exodus Exo 2 13 20 Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.
Exodus Exo 2 13 21 Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis : ut dux esset itineris utroque tempore.
Exodus Exo 2 13 22 Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.
Exodus Exo 2 14 1 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :
Exodus Exo 2 14 2 Loquere filiis Israël : Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quae est inter Magdalum et mare contra Beelsephon : in conspectu ejus castra ponetis super mare.
Exodus Exo 2 14 3 Dicturusque est Pharao super filiis Israël : Coarctati sunt in terra ; conclusit eos desertum.
Exodus Exo 2 14 4 Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus ; scientque Aegyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.
Exodus Exo 2 14 5 Et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus : immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt : Quid voluimus facere ut dimitteremus Israël, ne serviret nobis ?
Exodus Exo 2 14 6 Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum.
Exodus Exo 2 14 7 Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Aegypto curruum fuit : et duces totius exercitus.
Exodus Exo 2 14 8 Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti, et persecutus est filios Israël : at illi egressi sunt in manu excelsa.
Exodus Exo 2 14 9 Cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium, repererunt eos in castris super mare : omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon.
Exodus Exo 2 14 10 Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israël oculos, viderunt Aegyptios post se, et timuerunt valde : clamaveruntque ad Dominum,
Exodus Exo 2 14 11 et dixerunt ad Moysen : Forsitan non erant sepulchra in Aegypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine : quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Aegypto ?
Exodus Exo 2 14 12 nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Aegypto, dicentes : Recede a nobis, ut serviamus Aegyptiis ? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.
Exodus Exo 2 14 13 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : state, et videte magnalia Domini quae facturus est hodie : Aegyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.
Exodus Exo 2 14 14 Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.
Exodus Exo 2 14 15 Dixitque Dominus ad Moysen : Quid clamas ad me ? loquere filiis Israël ut proficiscantur.
Exodus Exo 2 14 16 Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud : ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum.
Exodus Exo 2 14 17 Ego autem indurabo cor Aegyptiorum ut persequantur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius.
Exodus Exo 2 14 18 Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus.
Exodus Exo 2 14 19 Tollensque se angelus Dei, qui praecedebat castra Israël, abiit post eos : et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum
Exodus Exo 2 14 20 stetit, inter castra Aegyptiorum et castra Israël : et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.
Exodus Exo 2 14 21 Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum : divisaque est aqua.
Exodus Exo 2 14 22 Et ingressi sunt filii Israël per medium sicci maris : erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et laeva.
Exodus Exo 2 14 23 Persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium maris.
Exodus Exo 2 14 24 Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,
Exodus Exo 2 14 25 et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Aegyptii : Fugiamus Israëlem : Dominus enim pugnat pro eis contra nos.
Exodus Exo 2 14 26 Et ait Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum.
Exodus Exo 2 14 27 Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum : fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
Exodus Exo 2 14 28 Reversaeque sunt aquae, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare : nec unus quidem superfuit ex eis.
Exodus Exo 2 14 29 Filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris :
Exodus Exo 2 14 30 liberavitque Dominus in die illa Israël de manu Aegyptiorum.
Exodus Exo 2 14 31 Et viderunt Aegyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos : timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus.
Exodus Exo 2 15 1 Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : [Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.
Exodus Exo 2 15 2 Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem : iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum.
Exodus Exo 2 15 3 Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus,
Exodus Exo 2 15 4 currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare : electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.
Exodus Exo 2 15 5 Abyssi operuerunt eos ; descenderunt in profundum quasi lapis.
Exodus Exo 2 15 6 Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine : dextera tua, Domine, percussit inimicum.
Exodus Exo 2 15 7 Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios tuos : misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam.
Exodus Exo 2 15 8 Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae : stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.
Exodus Exo 2 15 9 Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.
Exodus Exo 2 15 10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare : submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
Exodus Exo 2 15 11 Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?
Exodus Exo 2 15 12 Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.
Exodus Exo 2 15 13 Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti : et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.
Exodus Exo 2 15 14 Ascenderunt populi, et irati sunt : dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.
Exodus Exo 2 15 15 Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor : obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
Exodus Exo 2 15 16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui : fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
Exodus Exo 2 15 17 Introduces eos, et plantabis in monte haereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine : sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuae.
Exodus Exo 2 15 18 Dominus regnabit in aeternum et ultra.
Exodus Exo 2 15 19 Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare : et reduxit super eos Dominus aquas maris : filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.]
Exodus Exo 2 15 20 Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,
Exodus Exo 2 15 21 quibus praecinebat, dicens : [Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est : equum et ascensorem ejus dejecit in mare.]
Exodus Exo 2 15 22 Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.
Exodus Exo 2 15 23 Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.
Exodus Exo 2 15 24 Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ?
Exodus Exo 2 15 25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt : ibi constituit ei praecepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,
Exodus Exo 2 15 26 dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in Aegypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus.
Exodus Exo 2 15 27 Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae : et castrametati sunt juxta aquas.
Exodus Exo 2 16 1 Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Aegypti.
Exodus Exo 2 16 2 Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine.
Exodus Exo 2 16 3 Dixeruntque filii Israël ad eos : Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate : cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame ?
Exodus Exo 2 16 4 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ecce ego pluam vobis panes de caelo : egrediatur populus, et colligat quae sufficiunt per singulos dies : ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non.
Exodus Exo 2 16 5 Die autem sexto parent quod inferant : et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.
Exodus Exo 2 16 6 Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israël : Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti,
Exodus Exo 2 16 7 et mane videbitis gloriam Domini : audivit enim murmur vestrum contra Dominum : nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos ?
Exodus Exo 2 16 8 Et ait Moyses : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate : eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum : nos enim quid sumus ? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.
Exodus Exo 2 16 9 Dixit quoque Moyses ad Aaron : Dic universae congregationi filiorum Israël : Accedite coram Domino : audivit enim murmur vestrum.
Exodus Exo 2 16 10 Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israël, respexerunt ad solitudinem : et ecce gloria Domini apparuit in nube.
Exodus Exo 2 16 11 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :
Exodus Exo 2 16 12 Audivi murmurationes filiorum Israël. Loquere ad eos : Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus : scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.
Exodus Exo 2 16 13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra : mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum.
Exodus Exo 2 16 14 Cumque operuisset superficiem terrae, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinae super terram.
Exodus Exo 2 16 15 Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem : Manhu ? quod significat : Quid est hoc ? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses : Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.
Exodus Exo 2 16 16 Hic est sermo, quem praecepit Dominus : Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum : gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis.
Exodus Exo 2 16 17 Feceruntque ita filii Israël : et collegerunt, alius plus, alius minus.
Exodus Exo 2 16 18 Et mensi sunt ad mensuram gomor : nec qui plus collegerat, habuit amplius : nec qui minus paraverat, reperit minus : sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt.
Exodus Exo 2 16 19 Dixitque Moyses ad eos : Nullus relinquat ex eo in mane.
Exodus Exo 2 16 20 Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere coepit vermibus, atque computruit : et iratus est contra eos Moyses.
Exodus Exo 2 16 21 Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum : cumque incaluisset sol, liquefiebat.
Exodus Exo 2 16 22 In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines : venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi.
Exodus Exo 2 16 23 Qui ait eis : Hoc est quod locutus est Dominus : Requies sabbati sanctificata est Domino cras : quodcumque operandum est, facite, et quae coquenda sunt coquite : quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane.
Exodus Exo 2 16 24 Feceruntque ita ut praeceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.
Exodus Exo 2 16 25 Dixitque Moyses : Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini : non invenietur hodie in agro.
Exodus Exo 2 16 26 Sex diebus colligite : in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.
Exodus Exo 2 16 27 Venitque septima dies : et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt.
Exodus Exo 2 16 28 Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam ?
Exodus Exo 2 16 29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices : maneat unusquisque apud semetipsum ; nullus egrediatur de loco suo die septimo.
Exodus Exo 2 16 30 Et sabbatizavit populus die septimo.
Exodus Exo 2 16 31 Appellavitque domus Israël nomen ejus Man : quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similae cum melle.
Exodus Exo 2 16 32 Dixit autem Moyses : Iste est sermo, quem praecepit Dominus : Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes : ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Aegypti.
Exodus Exo 2 16 33 Dixitque Moyses ad Aaron : Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras,
Exodus Exo 2 16 34 sicut praecepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum.
Exodus Exo 2 16 35 Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem : hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan.
Exodus Exo 2 16 36 Gomor autem decima pars est ephi.
Exodus Exo 2 17 1 Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.
Exodus Exo 2 17 2 Qui jurgatus contra Moysen, ait : Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses : Quid jurgamini contra me ? cur tentatis Dominum ?
Exodus Exo 2 17 3 Sitivit ergo ibi populus prae aquae penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens : Cur fecisti nos exire de Aegypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti ?
Exodus Exo 2 17 4 Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens : Quid faciam populo huic ? adhuc paululum, et lapidabit me.
Exodus Exo 2 17 5 Et ait Dominus ad Moysen : Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israël : et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade.
Exodus Exo 2 17 6 En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb : percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël :
Exodus Exo 2 17 7 et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes : Estne Dominus in nobis, an non ?
Exodus Exo 2 17 8 Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim.
Exodus Exo 2 17 9 Dixitque Moyses ad Josue : Elige viros : et egressus, pugna contra Amalec : cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea.
Exodus Exo 2 17 10 Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec : Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis.
Exodus Exo 2 17 11 Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël : sin autem paululum remisisset, superabat Amalec.
Exodus Exo 2 17 12 Manus autem Moysi erant graves : sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit : Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.
Exodus Exo 2 17 13 Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii.
Exodus Exo 2 17 14 Dixit autem Dominus ad Moysen : Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue : delebo enim memoriam Amalec sub caelo.
Exodus Exo 2 17 15 Aedificavitque Moyses altare : et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens :
Exodus Exo 2 17 16 Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.
Exodus Exo 2 18 1 Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quae fecerat Deus Moysi, et Israëli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israël de Aegypto,
Exodus Exo 2 18 2 tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat,
Exodus Exo 2 18 3 et duos filios ejus : quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre : Advena fui in terra aliena ;
Exodus Exo 2 18 4 alter vero Eliezer : Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.
Exodus Exo 2 18 5 Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei.
Exodus Exo 2 18 6 Et mandavit Moysi, dicens : Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.
Exodus Exo 2 18 7 Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum : salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,
Exodus Exo 2 18 8 narravit Moyses cognato suo cuncta quae fecerat Dominus Pharaoni et Aegyptiis propter Israël : universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.
Exodus Exo 2 18 9 Laetatusque est Jethro super omnibus bonis, quae fecerat Dominus Israëli, eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum.
Exodus Exo 2 18 10 Et ait : Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Aegyptiorum, et de manu Pharaonis ; qui eruit populum suum de manu Aegypti.
Exodus Exo 2 18 11 Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos : eo quod superbe egerint contra illos.
Exodus Exo 2 18 12 Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo : veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo.
Exodus Exo 2 18 13 Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.
Exodus Exo 2 18 14 Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quae agebat in populo, ait : Quid est hoc quod facis in plebe ? cur solus sedes, et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam ?
Exodus Exo 2 18 15 Cui respondit Moyses : Venit ad me populus quaerens sententiam Dei :
Exodus Exo 2 18 16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam praecepta Dei, et leges ejus.
Exodus Exo 2 18 17 At ille : Non bonam, inquit, rem facis.
Exodus Exo 2 18 18 Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est : ultra vires tuas est negotium ; solus illud non poteris sustinere.
Exodus Exo 2 18 19 Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quae ad Deum pertinent, ut referas quae dicuntur ad eum :
Exodus Exo 2 18 20 ostendasque populo caeremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.
Exodus Exo 2 18 21 Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,
Exodus Exo 2 18 22 qui judicent populum omni tempore : quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent : leviusque sit tibi, partito in alios onere.
Exodus Exo 2 18 23 Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et praecepta ejus poteris sustentare : et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.
Exodus Exo 2 18 24 Quibus auditis, Moyses fecit omnia quae ille suggesserat.
Exodus Exo 2 18 25 Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.
Exodus Exo 2 18 26 Qui judicabant plebem omni tempore : quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes.
Exodus Exo 2 18 27 Dimisitque cognatum suum : qui reversus abiit in terram suam.
Exodus Exo 2 19 1 Mense tertio egressionis Israël de terra Aegypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
Exodus Exo 2 19 2 Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis.
Exodus Exo 2 19 3 Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte, et ait : Haec dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël :
Exodus Exo 2 19 4 Vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.
Exodus Exo 2 19 5 Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra :
Exodus Exo 2 19 6 et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Haec sunt verba quae loqueris ad filios Israël.
Exodus Exo 2 19 7 Venit Moyses : et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.
Exodus Exo 2 19 8 Responditque omnis populus simul : Cuncta quae locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,
Exodus Exo 2 19 9 ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
Exodus Exo 2 19 10 Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.
Exodus Exo 2 19 11 Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
Exodus Exo 2 19 12 Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos : Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit montem, morte morietur.
Exodus Exo 2 19 13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis : sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet : cum coeperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.
Exodus Exo 2 19 14 Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,
Exodus Exo 2 19 15 ait ad eos : Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.
Exodus Exo 2 19 16 Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat : et ecce coeperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinae vehementius perstrepebat : et timuit populus qui erat in castris.
Exodus Exo 2 19 17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.
Exodus Exo 2 19 18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.
Exodus Exo 2 19 19 Et sonitus buccinae paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur : Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.
Exodus Exo 2 19 20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset,
Exodus Exo 2 19 21 dixit ad eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.
Exodus Exo 2 19 22 Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.
Exodus Exo 2 19 23 Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.
Exodus Exo 2 19 24 Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.
Exodus Exo 2 19 25 Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.
Exodus Exo 2 20 1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :
Exodus Exo 2 20 2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.
Exodus Exo 2 20 3 Non habebis deos alienos coram me.
Exodus Exo 2 20 4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis sub terra.
Exodus Exo 2 20 5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :
Exodus Exo 2 20 6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea.
Exodus Exo 2 20 7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
Exodus Exo 2 20 8 Memento ut diem sabbati sanctifices.
Exodus Exo 2 20 9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
Exodus Exo 2 20 10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.
Exodus Exo 2 20 11 Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.
Exodus Exo 2 20 12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
Exodus Exo 2 20 13 Non occides.
Exodus Exo 2 20 14 Non moechaberis.
Exodus Exo 2 20 15 Non furtum facies.
Exodus Exo 2 20 16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Exodus Exo 2 20 17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quae illius sunt.
Exodus Exo 2 20 18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinae, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,
Exodus Exo 2 20 19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.
Exodus Exo 2 20 20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.
Exodus Exo 2 20 21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.
Exodus Exo 2 20 22 Dixit praeterea Dominus ad Moysen : Haec dices filiis Israël : Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis.
Exodus Exo 2 20 23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
Exodus Exo 2 20 24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.
Exodus Exo 2 20 25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.
Exodus Exo 2 20 26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.
Exodus Exo 2 21 1 Haec sunt judicia quae propones eis.
Exodus Exo 2 21 2 Si emeris servum hebraeum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.
Exodus Exo 2 21 3 Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.
Exodus Exo 2 21 4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.
Exodus Exo 2 21 5 Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :
Exodus Exo 2 21 6 offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in saeculum.
Exodus Exo 2 21 7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillae exire consueverunt.
Exodus Exo 2 21 8 Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.
Exodus Exo 2 21 9 Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.
Exodus Exo 2 21 10 Quod si alteram ei acceperit, providebit puellae nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiae non negabit.
Exodus Exo 2 21 11 Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.
Exodus Exo 2 21 12 Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
Exodus Exo 2 21 13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.
Exodus Exo 2 21 14 Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
Exodus Exo 2 21 15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
Exodus Exo 2 21 16 Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxae, morte moriatur.
Exodus Exo 2 21 17 Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.
Exodus Exo 2 21 18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :
Exodus Exo 2 21 19 si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.
Exodus Exo 2 21 20 Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.
Exodus Exo 2 21 21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit poenae, quia pecunia illius est.
Exodus Exo 2 21 22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.
Exodus Exo 2 21 23 Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,
Exodus Exo 2 21 24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
Exodus Exo 2 21 25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
Exodus Exo 2 21 26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.
Exodus Exo 2 21 27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, similiter dimittet eos liberos.
Exodus Exo 2 21 28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.
Exodus Exo 2 21 29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.
Exodus Exo 2 21 30 Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.
Exodus Exo 2 21 31 Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiae subjacebit.
Exodus Exo 2 21 32 Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.
Exodus Exo 2 21 33 Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,
Exodus Exo 2 21 34 reddet dominus cisternae pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit.
Exodus Exo 2 21 35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.
Exodus Exo 2 21 36 Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.
Exodus Exo 2 22 1 Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit : quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove.
Exodus Exo 2 22 2 Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis.
Exodus Exo 2 22 3 Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur.
Exodus Exo 2 22 4 Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens : sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet.
Exodus Exo 2 22 5 Si laeserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit jumentum suum ut depascatur aliena : quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea, pro damni aestimatione restituet.
Exodus Exo 2 22 6 Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit.
Exodus Exo 2 22 7 Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint : si invenitur fur, duplum reddet :
Exodus Exo 2 22 8 si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui,
Exodus Exo 2 22 9 ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest : ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverint, duplum restituet proximo suo.
Exodus Exo 2 22 10 Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit :
Exodus Exo 2 22 11 jusjurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui : suscipietque dominus juramentum, et ille reddere non cogetur.
Exodus Exo 2 22 12 Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino ;
Exodus Exo 2 22 13 si comestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restituet.
Exodus Exo 2 22 14 Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente, reddere compelletur.
Exodus Exo 2 22 15 Quod si impraesentiarum dominus fuerit, non restituet, maxime si conductum venerat pro mercede operis sui.
Exodus Exo 2 22 16 Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, dormieritque cum ea : dotabit eam, et habebit eam uxorem.
Exodus Exo 2 22 17 Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt.
Exodus Exo 2 22 18 Maleficos non patieris vivere.
Exodus Exo 2 22 19 Qui coierit cum jumento, morte moriatur.
Exodus Exo 2 22 20 Qui immolat diis, occidetur, praeterquam Domino soli.
Exodus Exo 2 22 21 Advenam non contristabis, neque affliges eum : advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti.
Exodus Exo 2 22 22 Viduae et pupillo non nocebitis.
Exodus Exo 2 22 23 Si laeseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum :
Exodus Exo 2 22 24 et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestrae viduae, et filii vestri pupilli.
Exodus Exo 2 22 25 Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes.
Exodus Exo 2 22 26 Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei.
Exodus Exo 2 22 27 Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat : si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.
Exodus Exo 2 22 28 Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices.
Exodus Exo 2 22 29 Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere : primogenitum filiorum tuorum dabis mihi.
Exodus Exo 2 22 30 De bobus quoque, et ovibus similiter facies : septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi.
Exodus Exo 2 22 31 Viri sancti eritis mihi : carnem, quae a bestiis fuerit praegustata, non comedetis, sed projicietis canibus.
Exodus Exo 2 23 1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
Exodus Exo 2 23 2 Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies.
Exodus Exo 2 23 3 Pauperis quoque non misereberis in judicio.
Exodus Exo 2 23 4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.
Exodus Exo 2 23 5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
Exodus Exo 2 23 6 Non declinabis in judicium pauperis.
Exodus Exo 2 23 7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium.
Exodus Exo 2 23 8 Nec accipies munera, quae etiam excaecant prudentes, et subvertunt verba justorum.
Exodus Exo 2 23 9 Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti.
Exodus Exo 2 23 10 Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus :
Exodus Exo 2 23 11 anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo.
Exodus Exo 2 23 12 Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae, et advena.
Exodus Exo 2 23 13 Omnia quae dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.
Exodus Exo 2 23 14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
Exodus Exo 2 23 15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Aegypto : non apparebis in conspectu meo vacuus.
Exodus Exo 2 23 16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
Exodus Exo 2 23 17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.
Exodus Exo 2 23 18 Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps solemnitatis meae usque mane.
Exodus Exo 2 23 19 Primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae.
Exodus Exo 2 23 20 Ecce ego mittam angelum meum, qui praecedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.
Exodus Exo 2 23 21 Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.
Exodus Exo 2 23 22 Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quae loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.
Exodus Exo 2 23 23 Praecedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhaeum, et Hethaeum, et Pherezaeum, Chananaeumque, et Hevaeum, et Jebusaeum, quos ego conteram.
Exodus Exo 2 23 24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.
Exodus Exo 2 23 25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.
Exodus Exo 2 23 26 Non erit infoecunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo.
Exodus Exo 2 23 27 Terrorem meum mittam in praecursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam :
Exodus Exo 2 23 28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, antequam introëas.
Exodus Exo 2 23 29 Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiae.
Exodus Exo 2 23 30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.
Exodus Exo 2 23 31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terrae, et ejiciam eos de conspectu vestro.
Exodus Exo 2 23 32 Non inibis cum eis foedus, nec cum diis eorum.
Exodus Exo 2 23 33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum.
Exodus Exo 2 24 1 Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul.
Exodus Exo 2 24 2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo.
Exodus Exo 2 24 3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus.
Exodus Exo 2 24 4 Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, aedificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël.
Exodus Exo 2 24 5 Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.
Exodus Exo 2 24 6 Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras : partem autem residuam fudit super altare.
Exodus Exo 2 24 7 Assumensque volumen foederis, legit audiente populo : qui dixerunt : Omnia quae locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.
Exodus Exo 2 24 8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.
Exodus Exo 2 24 9 Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël :
Exodus Exo 2 24 10 et viderunt Deum Israël : et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi caelum, cum serenum est.
Exodus Exo 2 24 11 Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.
Exodus Exo 2 24 12 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ascende ad me in montem, et esto ibi : daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quae scripsi : ut doceas eos.
Exodus Exo 2 24 13 Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus : ascendensque Moyses in montem Dei,
Exodus Exo 2 24 14 senioribus ait : Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum : si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos.
Exodus Exo 2 24 15 Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,
Exodus Exo 2 24 16 et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.
Exodus Exo 2 24 17 Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël.
Exodus Exo 2 24 18 Ingressusque Moyses medium nebulae, ascendit in montem : et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.
Exodus Exo 2 25 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Exodus Exo 2 25 2 Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.
Exodus Exo 2 25 3 Haec sunt autem quae accipere debeatis : aurum, et argentum, et aes,
Exodus Exo 2 25 4 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
Exodus Exo 2 25 5 et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim :
Exodus Exo 2 25 6 oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris :
Exodus Exo 2 25 7 lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.
Exodus Exo 2 25 8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :
Exodus Exo 2 25 9 juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud :
Exodus Exo 2 25 10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.
Exodus Exo 2 25 11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :
Exodus Exo 2 25 12 et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcae angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.
Exodus Exo 2 25 13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.
Exodus Exo 2 25 14 Inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis :
Exodus Exo 2 25 15 qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.
Exodus Exo 2 25 16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.
Exodus Exo 2 25 17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.
Exodus Exo 2 25 18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.
Exodus Exo 2 25 19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.
Exodus Exo 2 25 20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,
Exodus Exo 2 25 21 in qua pones testimonium quod dabo tibi.
Exodus Exo 2 25 22 Inde praecipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quae mandabo per te filiis Israël.
Exodus Exo 2 25 23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.
Exodus Exo 2 25 24 Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,
Exodus Exo 2 25 25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam.
Exodus Exo 2 25 26 Quatuor quoque circulos aureos praeparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensae per singulos pedes.
Exodus Exo 2 25 27 Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.
Exodus Exo 2 25 28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.
Exodus Exo 2 25 29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.
Exodus Exo 2 25 30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
Exodus Exo 2 25 31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphaerulas, ac lilia ex ipso procedentia.
Exodus Exo 2 25 32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.
Exodus Exo 2 25 33 Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili :
Exodus Exo 2 25 34 in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos, et lilia.
Exodus Exo 2 25 35 Sphaerulae sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.
Exodus Exo 2 25 36 Et sphaerulae igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.
Exodus Exo 2 25 37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.
Exodus Exo 2 25 38 Emunctoria quoque, et ubi quae emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.
Exodus Exo 2 25 39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.
Exodus Exo 2 25 40 Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.
Exodus Exo 2 26 1 Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.
Exodus Exo 2 26 2 Longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensurae fient universa tentoria.
Exodus Exo 2 26 3 Quinque cortinae sibi jungentur mutuo, et aliae quinque nexu simili cohaerebunt.
Exodus Exo 2 26 4 Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.
Exodus Exo 2 26 5 Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.
Exodus Exo 2 26 6 Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.
Exodus Exo 2 26 7 Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.
Exodus Exo 2 26 8 Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor : aequa erit mensura sagorum omnium.
Exodus Exo 2 26 9 E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.
Exodus Exo 2 26 10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.
Exodus Exo 2 26 11 Facies et quinquaginta fibulas aeneas quibus jungantur ansae, ut unum ex omnibus operimentum fiat.
Exodus Exo 2 26 12 Quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi.
Exodus Exo 2 26 13 Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.
Exodus Exo 2 26 14 Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis : et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.
Exodus Exo 2 26 15 Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,
Exodus Exo 2 26 16 quae singulae denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.
Exodus Exo 2 26 17 In lateribus tabulae, duae incastraturae fient, quibus tabula alteri tabulae connectatur : atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur.
Exodus Exo 2 26 18 Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.
Exodus Exo 2 26 19 Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.
Exodus Exo 2 26 20 In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulae erunt,
Exodus Exo 2 26 21 quadraginta habentes bases argenteas, binae bases singulis tabulis supponentur.
Exodus Exo 2 26 22 Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,
Exodus Exo 2 26 23 et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi.
Exodus Exo 2 26 24 Eruntque conjunctae a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt, similis junctura servabitur.
Exodus Exo 2 26 25 Et erunt simul tabulae octo, bases earum argenteae sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.
Exodus Exo 2 26 26 Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,
Exodus Exo 2 26 27 et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam :
Exodus Exo 2 26 28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.
Exodus Exo 2 26 29 Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant : quos operies laminis aureis.
Exodus Exo 2 26 30 Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.
Exodus Exo 2 26 31 Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum :
Exodus Exo 2 26 32 quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quae ipsae quidem deauratae erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.
Exodus Exo 2 26 33 Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.
Exodus Exo 2 26 34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,
Exodus Exo 2 26 35 mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis.
Exodus Exo 2 26 36 Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.
Exodus Exo 2 26 37 Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium : quarum erunt capita aurea, et bases aeneae.
Exodus Exo 2 27 1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.
Exodus Exo 2 27 2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud aere.
Exodus Exo 2 27 3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex aere fabricabis.
Exodus Exo 2 27 4 Craticulamque in modum retis aeneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli aenei.
Exodus Exo 2 27 5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.
Exodus Exo 2 27 6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis aeneis :
Exodus Exo 2 27 7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.
Exodus Exo 2 27 8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.
Exodus Exo 2 27 9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.
Exodus Exo 2 27 10 Et columnas viginti cum basibus totidem aeneis, quae capita cum caelaturis suis habebunt argentea.
Exodus Exo 2 27 11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti, et bases aeneae ejusdem numeri, et capita earum cum caelaturis suis argentea.
Exodus Exo 2 27 12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnae decem, basesque totidem.
Exodus Exo 2 27 13 In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.
Exodus Exo 2 27 14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnaeque tres et bases totidem :
Exodus Exo 2 27 15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnae tres, et bases totidem.
Exodus Exo 2 27 16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.
Exodus Exo 2 27 17 Omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus aeneis.
Exodus Exo 2 27 18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas.
Exodus Exo 2 27 19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caeremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex aere facies.
Exodus Exo 2 27 20 Praecipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper
Exodus Exo 2 27 21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.
Exodus Exo 2 28 1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.
Exodus Exo 2 28 2 Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.
Exodus Exo 2 28 3 Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
Exodus Exo 2 28 4 Haec autem erunt vestimenta quae faciet : rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exodus Exo 2 28 5 Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.
Exodus Exo 2 28 6 Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.
Exodus Exo 2 28 7 Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.
Exodus Exo 2 28 8 Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
Exodus Exo 2 28 9 Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël :
Exodus Exo 2 28 10 sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.
Exodus Exo 2 28 11 Opere sculptoris et caelatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos :
Exodus Exo 2 28 12 et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.
Exodus Exo 2 28 13 Facies et uncinos ex auro,
Exodus Exo 2 28 14 et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohaerentes, quas inseres uncinis.
Exodus Exo 2 28 15 Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
Exodus Exo 2 28 16 Quadrangulum erit et duplex : mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.
Exodus Exo 2 28 17 Ponesque in eo quatuor ordines lapidum : in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus :
Exodus Exo 2 28 18 in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis :
Exodus Exo 2 28 19 in tertio ligurius, achates, et amethystus :
Exodus Exo 2 28 20 in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.
Exodus Exo 2 28 21 Habebuntque nomina filiorum Israël : duodecim nominibus caelabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.
Exodus Exo 2 28 22 Facies in rationali catenas sibi invicem cohaerentes ex auro purissimo,
Exodus Exo 2 28 23 et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate :
Exodus Exo 2 28 24 catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus,
Exodus Exo 2 28 25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.
Exodus Exo 2 28 26 Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quae e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.
Exodus Exo 2 28 27 Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturae inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,
Exodus Exo 2 28 28 et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.
Exodus Exo 2 28 29 Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in aeternum.
Exodus Exo 2 28 30 Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quae erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino : et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper.
Exodus Exo 2 28 31 Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
Exodus Exo 2 28 32 in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.
Exodus Exo 2 28 33 Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicae, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,
Exodus Exo 2 28 34 ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum : rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.
Exodus Exo 2 28 35 Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
Exodus Exo 2 28 36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere caelatoris, Sanctum Domino.
Exodus Exo 2 28 37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,
Exodus Exo 2 28 38 imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quae obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.
Exodus Exo 2 28 39 Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.
Exodus Exo 2 28 40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem :
Exodus Exo 2 28 41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exodus Exo 2 28 42 Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae, a renibus usque ad femora :
Exodus Exo 2 28 43 et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.
Exodus Exo 2 29 1 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,
Exodus Exo 2 29 2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, quae conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de simila triticea cuncta facies.
Exodus Exo 2 29 3 Et posita in canistro offeres : vitulum autem et duos arietes.
Exodus Exo 2 29 4 Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,
Exodus Exo 2 29 5 indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.
Exodus Exo 2 29 6 Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,
Exodus Exo 2 29 7 et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur.
Exodus Exo 2 29 8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,
Exodus Exo 2 29 9 Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,
Exodus Exo 2 29 10 applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,
Exodus Exo 2 29 11 et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.
Exodus Exo 2 29 12 Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.
Exodus Exo 2 29 13 Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare :
Exodus Exo 2 29 14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
Exodus Exo 2 29 15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.
Exodus Exo 2 29 16 Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.
Exodus Exo 2 29 17 Ipsum autem arietem secabis in frustra : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius.
Exodus Exo 2 29 18 Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimae Domini.
Exodus Exo 2 29 19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.
Exodus Exo 2 29 20 Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculae dextrae Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.
Exodus Exo 2 29 21 Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,
Exodus Exo 2 29 22 tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quae operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis :
Exodus Exo 2 29 23 tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini :
Exodus Exo 2 29 24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.
Exodus Exo 2 29 25 Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.
Exodus Exo 2 29 26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.
Exodus Exo 2 29 27 Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,
Exodus Exo 2 29 28 quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino.
Exodus Exo 2 29 29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.
Exodus Exo 2 29 30 Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.
Exodus Exo 2 29 31 Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto :
Exodus Exo 2 29 32 quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,
Exodus Exo 2 29 33 ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.
Exodus Exo 2 29 34 Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt.
Exodus Exo 2 29 35 Omnia, quae praecepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum :
Exodus Exo 2 29 36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.
Exodus Exo 2 29 37 Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.
Exodus Exo 2 29 38 Hoc est quod facies in altari : agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,
Exodus Exo 2 29 39 unum agnum mane, et alterum vespere,
Exodus Exo 2 29 40 decimam partem similae conspersae oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensurae in agno uno.
Exodus Exo 2 29 41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinae oblationis, et juxta ea quae diximus, in odorem suavitatis :
Exodus Exo 2 29 42 sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.
Exodus Exo 2 29 43 Ibique praecipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.
Exodus Exo 2 29 44 Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exodus Exo 2 29 45 Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,
Exodus Exo 2 29 46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Aegypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.
Exodus Exo 2 30 1 Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim,
Exodus Exo 2 30 2 habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent.
Exodus Exo 2 30 3 Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam ejus, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum,
Exodus Exo 2 30 4 et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.
Exodus Exo 2 30 5 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis.
Exodus Exo 2 30 6 Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi.
Exodus Exo 2 30 7 Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud :
Exodus Exo 2 30 8 et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.
Exodus Exo 2 30 9 Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina.
Exodus Exo 2 30 10 Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino.
Exodus Exo 2 30 11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Exodus Exo 2 30 12 Quando tuleris summam filiorum Israël juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.
Exodus Exo 2 30 13 Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet) ; media pars sicli offeretur Domino.
Exodus Exo 2 30 14 Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium.
Exodus Exo 2 30 15 Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet.
Exodus Exo 2 30 16 Susceptamque pecuniam, quae collata est a filiis Israël, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum.
Exodus Exo 2 30 17 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Exodus Exo 2 30 18 Facies et labrum aeneum cum basi sua ad lavandum : ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,
Exodus Exo 2 30 19 lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes,
Exodus Exo 2 30 20 quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino,
Exodus Exo 2 30 21 ne forte moriantur ; legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones.
Exodus Exo 2 30 22 Locutusque est Dominus ad Moysen,
Exodus Exo 2 30 23 dicens : Sume tibi aromata, primae myrrhae et electae quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta,
Exodus Exo 2 30 24 casiae autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin :
Exodus Exo 2 30 25 faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,
Exodus Exo 2 30 26 et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti,
Exodus Exo 2 30 27 mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis,
Exodus Exo 2 30 28 et holocausti, et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinet.
Exodus Exo 2 30 29 Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum ; qui tetigerit ea, sanctificabitur.
Exodus Exo 2 30 30 Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exodus Exo 2 30 31 Filiis quoque Israël dices : Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
Exodus Exo 2 30 32 Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis.
Exodus Exo 2 30 33 Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo.
Exodus Exo 2 30 34 Dixitque Dominus ad Moysen : Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum ; aequalis ponderis erunt omnia :
Exodus Exo 2 30 35 faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum.
Exodus Exo 2 30 36 Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
Exodus Exo 2 30 37 Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino.
Exodus Exo 2 30 38 Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.
Exodus Exo 2 31 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Exodus Exo 2 31 2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,
Exodus Exo 2 31 3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,
Exodus Exo 2 31 4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et aere,
Exodus Exo 2 31 5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.
Exodus Exo 2 31 6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quae praecepi tibi,
Exodus Exo 2 31 7 tabernaculum foederis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,
Exodus Exo 2 31 8 mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,
Exodus Exo 2 31 9 et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,
Exodus Exo 2 31 10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris :
Exodus Exo 2 31 11 oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quae praecepi tibi, facient.
Exodus Exo 2 31 12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
Exodus Exo 2 31 13 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
Exodus Exo 2 31 14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
Exodus Exo 2 31 15 Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
Exodus Exo 2 31 16 Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum
Exodus Exo 2 31 17 inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram, et in septimo ab opere cessavit.
Exodus Exo 2 31 18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.
Exodus Exo 2 32 1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit : Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant : Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit.
Exodus Exo 2 32 2 Dixitque ad eos Aaron : Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.
Exodus Exo 2 32 3 Fecitque populus quae jusserat, deferens inaures ad Aaron.
Exodus Exo 2 32 4 Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Aegypti.
Exodus Exo 2 32 5 Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo, et praeconis voce clamavit dicens : Cras solemnitas Domini est.
Exodus Exo 2 32 6 Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
Exodus Exo 2 32 7 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : Vade, descende : peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti.
Exodus Exo 2 32 8 Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis : feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt : Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Aegypti.
Exodus Exo 2 32 9 Rursumque ait Dominus ad Moysen : Cerno quod populus iste durae cervicis sit :
Exodus Exo 2 32 10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.
Exodus Exo 2 32 11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti, in fortitudine magna, et in manu robusta ?
Exodus Exo 2 32 12 Ne quaeso dicant Aegyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.
Exodus Exo 2 32 13 Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli ; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.
Exodus Exo 2 32 14 Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.
Exodus Exo 2 32 15 Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,
Exodus Exo 2 32 16 et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.
Exodus Exo 2 32 17 Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen : Ululatus pugnae auditur in castris.
Exodus Exo 2 32 18 Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio.
Exodus Exo 2 32 19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis :
Exodus Exo 2 32 20 arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.
Exodus Exo 2 32 21 Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ?
Exodus Exo 2 32 22 Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum :
Exodus Exo 2 32 23 dixerunt mihi : Fac nobis deos, qui nos praecedant : huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Aegypti, nescimus quid acciderit.
Exodus Exo 2 32 24 Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.
Exodus Exo 2 32 25 Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),
Exodus Exo 2 32 26 et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi :
Exodus Exo 2 32 27 quibus ait : Haec dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.
Exodus Exo 2 32 28 Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.
Exodus Exo 2 32 29 Et ait Moyses : Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.
Exodus Exo 2 32 30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.
Exodus Exo 2 32 31 Reversusque ad Dominum, ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos : aut dimitte eis hanc noxam,
Exodus Exo 2 32 32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.
Exodus Exo 2 32 33 Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo :
Exodus Exo 2 32 34 tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi : angelus meus praecedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.
Exodus Exo 2 32 35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.
Exodus Exo 2 33 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam :
Exodus Exo 2 33 2 et mittam praecursorem tui angelum, ut ejiciam Chananaeum, et Amorrhaeum, et Hethaeum, et Pherezaeum, et Hevaeum, et Jebusaeum,
Exodus Exo 2 33 3 et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus durae cervicis es : ne forte disperdam te in via.
Exodus Exo 2 33 4 Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit : et nullus ex more indutus est cultu suo.
Exodus Exo 2 33 5 Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere filiis Israël : Populus durae cervicis es : semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.
Exodus Exo 2 33 6 Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb.
Exodus Exo 2 33 7 Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum foederis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quaestionem, egrediebatur ad tabernaculum foederis, extra castra.
Exodus Exo 2 33 8 Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium.
Exodus Exo 2 33 9 Ingresso autem illo tabernaculum foederis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,
Exodus Exo 2 33 10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum.
Exodus Exo 2 33 11 Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.
Exodus Exo 2 33 12 Dixit autem Moyses ad Dominum : Praecipis ut educam populum istum : et non indicas mihi quem missurus es mecum, praesertim cum dixeris : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.
Exodus Exo 2 33 13 Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos : respice populum tuum gentem hanc.
Exodus Exo 2 33 14 Dixitque Dominus : Facies mea praecedet te, et requiem dabo tibi.
Exodus Exo 2 33 15 Et ait Moyses : Si non tu ipse praecedas, ne educas nos de loco isto.
Exodus Exo 2 33 16 In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram ?
Exodus Exo 2 33 17 Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.
Exodus Exo 2 33 18 Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam.
Exodus Exo 2 33 19 Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.
Exodus Exo 2 33 20 Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet.
Exodus Exo 2 33 21 Et iterum : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.
Exodus Exo 2 33 22 Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae, et protegam dextera mea, donec transeam :
Exodus Exo 2 33 23 tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris.
Exodus Exo 2 34 1 Ac deinceps : Praecide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae quas fregisti.
Exodus Exo 2 34 2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.
Exodus Exo 2 34 3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.
Exodus Exo 2 34 4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut praeceperat ei Dominus, portans secum tabulas.
Exodus Exo 2 34 5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.
Exodus Exo 2 34 6 Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis, ac verax,
Exodus Exo 2 34 7 qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.
Exodus Exo 2 34 8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans
Exodus Exo 2 34 9 ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim durae cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.
Exodus Exo 2 34 10 Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quae numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.
Exodus Exo 2 34 11 Observa cuncta quae hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, Pherezaeum quoque, et Hevaeum, et Jebusaeum.
Exodus Exo 2 34 12 Cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius jungas amicitias, quae sint tibi in ruinam :
Exodus Exo 2 34 13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :
Exodus Exo 2 34 14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est aemulator.
Exodus Exo 2 34 15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.
Exodus Exo 2 34 16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsae fuerint fornicatae, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.
Exodus Exo 2 34 17 Deos conflatiles non facies tibi.
Exodus Exo 2 34 18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut praecepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Aegypto.
Exodus Exo 2 34 19 Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.
Exodus Exo 2 34 20 Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.
Exodus Exo 2 34 21 Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere.
Exodus Exo 2 34 22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.
Exodus Exo 2 34 23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.
Exodus Exo 2 34 24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.
Exodus Exo 2 34 25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.
Exodus Exo 2 34 26 Primitias frugum terrae tuae offeres in domo Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae.
Exodus Exo 2 34 27 Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israël pepigi foedus.
Exodus Exo 2 34 28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba foederis decem.
Exodus Exo 2 34 29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.
Exodus Exo 2 34 30 Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.
Exodus Exo 2 34 31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogae. Et postquam locutus est ad eos,
Exodus Exo 2 34 32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai.
Exodus Exo 2 34 33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.
Exodus Exo 2 34 34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quae sibi fuerant imperata.
Exodus Exo 2 34 35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.
Exodus Exo 2 35 1 Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Haec sunt quae jussit Dominus fieri.
Exodus Exo 2 35 2 Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.
Exodus Exo 2 35 3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.
Exodus Exo 2 35 4 Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem praecepit Dominus, dicens :
Exodus Exo 2 35 5 Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et aes,
Exodus Exo 2 35 6 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
Exodus Exo 2 35 7 pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,
Exodus Exo 2 35 8 et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,
Exodus Exo 2 35 9 lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.
Exodus Exo 2 35 10 Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit :
Exodus Exo 2 35 11 tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases :
Exodus Exo 2 35 12 arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur :
Exodus Exo 2 35 13 mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :
Exodus Exo 2 35 14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium :
Exodus Exo 2 35 15 altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi :
Exodus Exo 2 35 16 altare holocausti, et craticulam ejus aeneam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus :
Exodus Exo 2 35 17 cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,
Exodus Exo 2 35 18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :
Exodus Exo 2 35 19 vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exodus Exo 2 35 20 Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,
Exodus Exo 2 35 21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,
Exodus Exo 2 35 22 viri cum mulieribus praebuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
Exodus Exo 2 35 23 Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,
Exodus Exo 2 35 24 argenti, aerisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.
Exodus Exo 2 35 25 Sed et mulieres doctae, quae neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,
Exodus Exo 2 35 26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
Exodus Exo 2 35 27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,
Exodus Exo 2 35 28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad praeparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.
Exodus Exo 2 35 29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quae jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.
Exodus Exo 2 35 30 Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,
Exodus Exo 2 35 31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,
Exodus Exo 2 35 32 ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et aere,
Exodus Exo 2 35 33 sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,
Exodus Exo 2 35 34 dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan :
Exodus Exo 2 35 35 ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quaeque reperiant.
Exodus Exo 2 36 1 Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt, et quae praecepit Dominus.
Exodus Exo 2 36 2 Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,
Exodus Exo 2 36 3 tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.
Exodus Exo 2 36 4 Unde artifices venire compulsi,
Exodus Exo 2 36 5 dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est.
Exodus Exo 2 36 6 Jussit ergo Moyses praeconis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,
Exodus Exo 2 36 7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent.
Exodus Exo 2 36 8 Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita :
Exodus Exo 2 36 9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor ; una mensura erat omnium cortinarum.
Exodus Exo 2 36 10 Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.
Exodus Exo 2 36 11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere, et in ora cortinae alterius similiter,
Exodus Exo 2 36 12 ut contra se invicem venirent ansae, et mutuo jungerentur.
Exodus Exo 2 36 13 Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.
Exodus Exo 2 36 14 Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi :
Exodus Exo 2 36 15 unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor : unius mensurae erant omnia saga :
Exodus Exo 2 36 16 quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.
Exodus Exo 2 36 17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.
Exodus Exo 2 36 18 Et fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.
Exodus Exo 2 36 19 Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis : aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.
Exodus Exo 2 36 20 Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.
Exodus Exo 2 36 21 Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.
Exodus Exo 2 36 22 Binae incastraturae erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.
Exodus Exo 2 36 23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,
Exodus Exo 2 36 24 cum quadraginta basibus argenteis. Duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturae laterum in angulis terminantur.
Exodus Exo 2 36 25 Ad plagam quoque tabernaculi, quae respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,
Exodus Exo 2 36 26 cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.
Exodus Exo 2 36 27 Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quae mare respicit, fecit sex tabulas,
Exodus Exo 2 36 28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro :
Exodus Exo 2 36 29 quae junctae erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos :
Exodus Exo 2 36 30 ut octo essent simul tabulae, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.
Exodus Exo 2 36 31 Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,
Exodus Exo 2 36 32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.
Exodus Exo 2 36 33 Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.
Exodus Exo 2 36 34 Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit.
Exodus Exo 2 36 35 Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum :
Exodus Exo 2 36 36 et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.
Exodus Exo 2 36 37 Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii :
Exodus Exo 2 36 38 et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit aeneas.
Exodus Exo 2 37 1 Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii : vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
Exodus Exo 2 37 2 Et fecit illi coronam auream per gyrum,
Exodus Exo 2 37 3 conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus : duos annulos in latere uno, et duos in altero.
Exodus Exo 2 37 4 Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,
Exodus Exo 2 37 5 et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcae ad portandum eam.
Exodus Exo 2 37 6 Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.
Exodus Exo 2 37 7 Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii :
Exodus Exo 2 37 8 cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius : duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,
Exodus Exo 2 37 9 extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.
Exodus Exo 2 37 10 Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quae habebat in altitudine cubitum ac semissem.
Exodus Exo 2 37 11 Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,
Exodus Exo 2 37 12 ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.
Exodus Exo 2 37 13 Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensae
Exodus Exo 2 37 14 contra coronam : misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.
Exodus Exo 2 37 15 Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.
Exodus Exo 2 37 16 Et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.
Exodus Exo 2 37 17 Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphaerulaeque, ac lilia procedebant :
Exodus Exo 2 37 18 sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera :
Exodus Exo 2 37 19 tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaeque simul et lilia : et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaeque simul et lilia. Aequum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.
Exodus Exo 2 37 20 In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos simul et lilia :
Exodus Exo 2 37 21 et sphaerulae sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.
Exodus Exo 2 37 22 Et sphaerulae igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.
Exodus Exo 2 37 23 Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quae emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.
Exodus Exo 2 37 24 Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.
Exodus Exo 2 37 25 Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos : e cujus angulis procedebant cornua.
Exodus Exo 2 37 26 Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.
Exodus Exo 2 37 27 Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.
Exodus Exo 2 37 28 Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.
Exodus Exo 2 37 29 Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.
Exodus Exo 2 38 1 Fecit et altare holocausti de lignis setim, quinque cubitorum per quadrum, et trium in altitudine :
Exodus Exo 2 38 2 cujus cornua de angulis procedebant, operuitque illum laminis aeneis.
Exodus Exo 2 38 3 Et in usus ejus paravit ex aere vasa diversa, lebetes, forcipes, fuscinulas, uncinos, et ignium receptacula.
Exodus Exo 2 38 4 Craticulamque ejus in modum retis fecit aeneam, et subter eam in altaris medio arulam,
Exodus Exo 2 38 5 fusis quatuor annulis per totidem retiaculi summitates, ad immittendos vectes ad portandum :
Exodus Exo 2 38 6 quos et ipsos fecit de lignis setim, et operuit laminis aeneis :
Exodus Exo 2 38 7 induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis, et intus vacuum.
Exodus Exo 2 38 8 Fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum, quae excubabant in ostio tabernaculi.
Exodus Exo 2 38 9 Fecit et atrium, in cujus australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum,
Exodus Exo 2 38 10 columnae aeneae viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis caelatura, argentea.
Exodus Exo 2 38 11 Aeque ad septentrionalem plagam tentoria columnae, basesque et capita columnarum ejusdem mensurae, et operis ac metalli, erant.
Exodus Exo 2 38 12 In ea vero plaga, quae ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis aeneae, et capita columnarum, et tota operis caelatura, argentea.
Exodus Exo 2 38 13 Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria :
Exodus Exo 2 38 14 e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis, unum tenebat latus :
Exodus Exo 2 38 15 et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim aeque cubitorum erant tentoria, columnaeque tres, et bases totidem.
Exodus Exo 2 38 16 Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat.
Exodus Exo 2 38 17 Bases columnarum fuere aeneae, capita autem earum cum cunctis caelaturis suis argentea : sed et ipsas columnas atrii vestivit argento.
Exodus Exo 2 38 18 Et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant.
Exodus Exo 2 38 19 Columnae autem in ingressu fuere quatuor cum basibus aeneis, capitaque earum et caelaturae argenteae.
Exodus Exo 2 38 20 Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos.
Exodus Exo 2 38 21 Haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quae enumerata sunt juxta praeceptum Moysi in caeremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis :
Exodus Exo 2 38 22 quae Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Juda, Domino per Moysen jubente, compleverat,
Exodus Exo 2 38 23 juncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan : qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo et bysso.
Exodus Exo 2 38 24 Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii.
Exodus Exo 2 38 25 Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus et quingentis quinquaginta armatorum.
Exodus Exo 2 38 26 Fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii, et introitus, ubi velum pendet.
Exodus Exo 2 38 27 Centum bases factae sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis.
Exodus Exo 2 38 28 De mille autem septingentis et septuaginta quinque, fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento.
Exodus Exo 2 38 29 Aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti supra sicli,
Exodus Exo 2 38 30 ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare aeneum cum craticula sua, omniaque vasa quae ad usum ejus pertinent,
Exodus Exo 2 38 31 et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus, et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum.
Exodus Exo 2 39 1 De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut praecepit Dominus Moysi.
Exodus Exo 2 39 2 Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,
Exodus Exo 2 39 3 opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,
Exodus Exo 2 39 4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,
Exodus Exo 2 39 5 et balteum ex eisdem coloribus, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Exodus Exo 2 39 6 Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël :
Exodus Exo 2 39 7 posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Exodus Exo 2 39 8 Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta :
Exodus Exo 2 39 9 quadrangulum, duplex, mensurae palmi.
Exodus Exo 2 39 10 Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.
Exodus Exo 2 39 11 In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.
Exodus Exo 2 39 12 In tertio, ligurius, achates, et amethystus.
Exodus Exo 2 39 13 In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.
Exodus Exo 2 39 14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum.
Exodus Exo 2 39 15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohaerentes, de auro purissimo :
Exodus Exo 2 39 16 et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,
Exodus Exo 2 39 17 e quibus penderent duae catenae aureae, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.
Exodus Exo 2 39 18 Haec et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,
Exodus Exo 2 39 19 stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut praecepit Dominus Moysi.
Exodus Exo 2 39 20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
Exodus Exo 2 39 21 et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem :
Exodus Exo 2 39 22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta :
Exodus Exo 2 39 23 et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicae per gyrum :
Exodus Exo 2 39 24 tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Exodus Exo 2 39 25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :
Exodus Exo 2 39 26 et mitras cum coronulis suis ex bysso :
Exodus Exo 2 39 27 feminalia quoque linea, byssina :
Exodus Exo 2 39 28 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Exodus Exo 2 39 29 Fecerunt et laminam sacrae venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini :
Exodus Exo 2 39 30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Exodus Exo 2 39 31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quae praeceperat Dominus Moysi.
Exodus Exo 2 39 32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,
Exodus Exo 2 39 33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,
Exodus Exo 2 39 34 velum ; arcam, vectes, propitiatorium,
Exodus Exo 2 39 35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus ;
Exodus Exo 2 39 36 candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ;
Exodus Exo 2 39 37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,
Exodus Exo 2 39 38 et tentorium in introitu tabernaculi ;
Exodus Exo 2 39 39 altare aeneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ;
Exodus Exo 2 39 40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium tabernaculi, et in tectum foederis jussa sunt fieri.
Exodus Exo 2 39 41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,
Exodus Exo 2 39 42 obtulerunt filii Israël, sicut praeceperat Dominus.
Exodus Exo 2 39 43 Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.
Exodus Exo 2 40 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Exodus Exo 2 40 2 Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,
Exodus Exo 2 40 3 et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum :
Exodus Exo 2 40 4 et illata mensa, pones super eam quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
Exodus Exo 2 40 5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,
Exodus Exo 2 40 6 et ante illud altare holocausti :
Exodus Exo 2 40 7 labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.
Exodus Exo 2 40 8 Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.
Exodus Exo 2 40 9 Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur :
Exodus Exo 2 40 10 altare holocausti et omnia vasa ejus,
Exodus Exo 2 40 11 labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.
Exodus Exo 2 40 12 Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua
Exodus Exo 2 40 13 indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
Exodus Exo 2 40 14 Fecitque Moyses omnia quae praeceperat Dominus.
Exodus Exo 2 40 15 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.
Exodus Exo 2 40 16 Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,
Exodus Exo 2 40 17 et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.
Exodus Exo 2 40 18 Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.
Exodus Exo 2 40 19 Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.
Exodus Exo 2 40 20 Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,
Exodus Exo 2 40 21 ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Exodus Exo 2 40 22 Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensae in parte australi,
Exodus Exo 2 40 23 locatis per ordinem lucernis, juxta praeceptum Domini.
Exodus Exo 2 40 24 Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,
Exodus Exo 2 40 25 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.
Exodus Exo 2 40 26 Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,
Exodus Exo 2 40 27 et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.
Exodus Exo 2 40 28 Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.
Exodus Exo 2 40 29 Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,
Exodus Exo 2 40 30 cum ingrederentur tectum foederis, et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Exodus Exo 2 40 31 Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt,
Exodus Exo 2 40 32 operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
Exodus Exo 2 40 33 Nec poterat Moyses ingredi tectum foederis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
Exodus Exo 2 40 34 Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas :
Exodus Exo 2 40 35 si pendebat desuper, manebant in eodem loco.
Exodus Exo 2 40 36 Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.
Leviticus Lev 3 1 1 Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens :
Leviticus Lev 3 1 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas,
Leviticus Lev 3 1 3 si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento : masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum :
Leviticus Lev 3 1 4 ponetque manum super caput hostiae, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens.
Leviticus Lev 3 1 5 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi :
Leviticus Lev 3 1 6 detractaque pelle hostiae, artus in frusta concident.
Leviticus Lev 3 1 7 Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita :
Leviticus Lev 3 1 8 et membra quae sunt caesa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quae adhaerent jecori,
Leviticus Lev 3 1 9 intestinis et pedibus lotis aqua : adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.
Leviticus Lev 3 1 10 Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret :
Leviticus Lev 3 1 11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino : sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum :
Leviticus Lev 3 1 12 dividentque membra, caput, et omnia quae adhaerent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis :
Leviticus Lev 3 1 13 intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino.
Leviticus Lev 3 1 14 Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbae,
Leviticus Lev 3 1 15 offeret eam sacerdos ad altare : et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris :
Leviticus Lev 3 1 16 vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent,
Leviticus Lev 3 1 17 confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.
Leviticus Lev 3 2 1 Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio ; fundetque super eam oleum, et ponet thus,
Leviticus Lev 3 2 2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes : quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei, ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino.
Leviticus Lev 3 2 3 Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
Leviticus Lev 3 2 4 Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano : de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita.
Leviticus Lev 3 2 5 Si oblatio tua fuerit de sartagine, similae conspersae oleo et absque fermento,
Leviticus Lev 3 2 6 divides eam minutatim, et fundes super eam oleum.
Leviticus Lev 3 2 7 Sin autem de craticula fuerit sacrificium, aeque simila oleo conspergetur :
Leviticus Lev 3 2 8 quam offerens Domino, trades manibus sacerdotis.
Leviticus Lev 3 2 9 Qui cum obtulerit eam, tollet memoriale de sacrificio, et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino :
Leviticus Lev 3 2 10 quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
Leviticus Lev 3 2 11 Omnis oblatio quae offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino.
Leviticus Lev 3 2 12 Primitias tantum eorum offeretis ac munera : super altare vero non imponentur in odorem suavitatis.
Leviticus Lev 3 2 13 Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo : in omni oblatione tua offeres sal.
Leviticus Lev 3 2 14 Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino,
Leviticus Lev 3 2 15 fundens supra oleum, et thus imponens, quia oblatio Domini est :
Leviticus Lev 3 2 16 de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti, et olei, ac totum thus.
Leviticus Lev 3 3 1 Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.
Leviticus Lev 3 3 2 Ponetque manum super caput victimae suae, quae immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum.
Leviticus Lev 3 3 3 Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus :
Leviticus Lev 3 3 4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis.
Leviticus Lev 3 3 5 Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino.
Leviticus Lev 3 3 6 Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt.
Leviticus Lev 3 3 7 Si agnum obtulerit coram Domino,
Leviticus Lev 3 3 8 ponet manum suam super caput victimae suae : quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii : fundentque filii Aaron sanguinem ejus per circuitum altaris.
Leviticus Lev 3 3 9 Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino : adipem et caudam totam
Leviticus Lev 3 3 10 cum renibus, et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis.
Leviticus Lev 3 3 11 Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini.
Leviticus Lev 3 3 12 Si capra fuerit ejus oblatio, et obtulerit eam Domino,
Leviticus Lev 3 3 13 ponet manum suam super caput ejus : immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii, et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum.
Leviticus Lev 3 3 14 Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia :
Leviticus Lev 3 3 15 duos renunculos cum reticulo, quod est super eos juxta ilia, et arvinam jecoris cum renunculis :
Leviticus Lev 3 3 16 adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit
Leviticus Lev 3 3 17 jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris : nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.
Leviticus Lev 3 4 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 4 2 Loquere filiis Israël : Anima, quae peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quae praecepit ut non fierent, quippiam fecerit :
Leviticus Lev 3 4 3 si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino :
Leviticus Lev 3 4 4 et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino.
Leviticus Lev 3 4 5 Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii.
Leviticus Lev 3 4 6 Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii.
Leviticus Lev 3 4 7 Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii : omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.
Leviticus Lev 3 4 8 Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quae intrinsecus sunt :
Leviticus Lev 3 4 9 duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis,
Leviticus Lev 3 4 10 sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum : et adolebit ea super altare holocausti.
Leviticus Lev 3 4 11 Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo,
Leviticus Lev 3 4 12 et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent : incendetque ea super lignorum struem, quae in loco effusorum cinerum cremabuntur.
Leviticus Lev 3 4 13 Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,
Leviticus Lev 3 4 14 et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.
Leviticus Lev 3 4 15 Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,
Leviticus Lev 3 4 16 inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii,
Leviticus Lev 3 4 17 tincto digito aspergens septies contra velum.
Leviticus Lev 3 4 18 Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii : reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.
Leviticus Lev 3 4 19 Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare :
Leviticus Lev 3 4 20 sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius : et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.
Leviticus Lev 3 4 21 Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum : quia est pro peccato multitudinis.
Leviticus Lev 3 4 22 Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur :
Leviticus Lev 3 4 23 et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.
Leviticus Lev 3 4 24 Ponetque manum suam super caput ejus : cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est,
Leviticus Lev 3 4 25 tinget sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus.
Leviticus Lev 3 4 26 Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet : rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
Leviticus Lev 3 4 27 Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terrae, ut faciat quidquam de his, quae Domini lege prohibentur, atque delinquat,
Leviticus Lev 3 4 28 et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam.
Leviticus Lev 3 4 29 Ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.
Leviticus Lev 3 4 30 Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo : et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.
Leviticus Lev 3 4 31 Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino : rogabitque pro eo, et dimittetur ei.
Leviticus Lev 3 4 32 Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam :
Leviticus Lev 3 4 33 ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent caedi holocaustorum hostiae.
Leviticus Lev 3 4 34 Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.
Leviticus Lev 3 4 35 Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini : rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
Leviticus Lev 3 5 1 Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est : nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam.
Leviticus Lev 3 5 2 Anima quae tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile : et oblita fuerit immunditiae suae, rea est, et deliquit :
Leviticus Lev 3 5 3 et si tetigerit quidquam de immunditia hominis juxta omnem impuritatem, qua pollui solet, oblitaque cognoverit postea, subjacebit delicto.
Leviticus Lev 3 5 4 Anima, quae juraverit, et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum,
Leviticus Lev 3 5 5 agat poenitentiam pro peccato,
Leviticus Lev 3 5 6 et offerat de gregibus agnam sive capram, orabitque pro ea sacerdos et pro peccato ejus.
Leviticus Lev 3 5 7 Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum,
Leviticus Lev 3 5 8 dabitque eos sacerdoti : qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput ejus ad pennulas, ita ut collo haereat, et non penitus abrumpatur.
Leviticus Lev 3 5 9 Et asperget de sanguine ejus parietem altaris ; quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamentum ejus, quia pro peccato est.
Leviticus Lev 3 5 10 Alterum vero adolebit in holocaustum, ut fieri solet : rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
Leviticus Lev 3 5 11 Quod si non quiverit manus ejus duos offerre turtures, aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similae partem ephi decimam : non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peccato est.
Leviticus Lev 3 5 12 Tradetque eam sacerdoti : qui plenum ex ea pugillum hauriens, cremabit super altare in monimentum ejus qui obtulerit,
Leviticus Lev 3 5 13 rogans pro illo et expians : reliquam vero partem ipse habebit in munere.
Leviticus Lev 3 5 14 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 5 15 Anima si praevaricans caeremonias, per errorem, in his quae Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii :
Leviticus Lev 3 5 16 ipsumque quod intulit damni restituet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdoti, qui rogabit pro eo offerens arietem, et dimittetur ei.
Leviticus Lev 3 5 17 Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam,
Leviticus Lev 3 5 18 offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, juxta mensuram aestimationemque peccati : qui orabit pro eo, quia nesciens fecerit : et dimittetur ei,
Leviticus Lev 3 5 19 quia per errorem deliquit in Dominum.
Leviticus Lev 3 6 1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 6 2 Anima quae peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,
Leviticus Lev 3 6 3 sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines,
Leviticus Lev 3 6 4 convicta delicti,
Leviticus Lev 3 6 5 reddet omnia, quae per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat.
Leviticus Lev 3 6 6 Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta aestimationem mensuramque delicti :
Leviticus Lev 3 6 7 qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccavit.
Leviticus Lev 3 6 8 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 6 9 Praecipe Aaron et filiis ejus : Haec est lex holocausti : cremabitur in altari tota nocte usque mane : ignis ex eodem altari erit.
Leviticus Lev 3 6 10 Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis : tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare,
Leviticus Lev 3 6 11 spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet.
Leviticus Lev 3 6 12 Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.
Leviticus Lev 3 6 13 Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.
Leviticus Lev 3 6 14 Haec est lex sacrificii et libamentorum, quae offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari.
Leviticus Lev 3 6 15 Tollet sacerdos pugillum similae, quae conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est : adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino :
Leviticus Lev 3 6 16 reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento : et comedet in loco sancto atrii tabernaculi.
Leviticus Lev 3 6 17 Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto.
Leviticus Lev 3 6 18 Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini : omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur.
Leviticus Lev 3 6 19 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 6 20 Haec est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suae. Decimam partem ephi offerent similae in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere :
Leviticus Lev 3 6 21 quae in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino
Leviticus Lev 3 6 22 sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari.
Leviticus Lev 3 6 23 Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo.
Leviticus Lev 3 6 24 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 6 25 Loquere Aaron et filiis ejus : Ista est lex hostiae pro peccato : in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.
Leviticus Lev 3 6 26 Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi.
Leviticus Lev 3 6 27 Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto.
Leviticus Lev 3 6 28 Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur ; quod si vas aeneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua.
Leviticus Lev 3 6 29 Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est.
Leviticus Lev 3 6 30 Hostia enim quae caeditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.
Leviticus Lev 3 7 1 Haec quoque lex hostiae pro delicto, Sancta sanctorum est :
Leviticus Lev 3 7 2 idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto : sanguis ejus per gyrum altaris fundetur.
Leviticus Lev 3 7 3 Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia :
Leviticus Lev 3 7 4 duos renunculos, et pinguedinem quae juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis.
Leviticus Lev 3 7 5 Et adolebit ea sacerdos super altare : incensum est Domini pro delicto.
Leviticus Lev 3 7 6 Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.
Leviticus Lev 3 7 7 Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto : utriusque hostiae lex una erit : ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
Leviticus Lev 3 7 8 Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus.
Leviticus Lev 3 7 9 Et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine praeparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur :
Leviticus Lev 3 7 10 sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura aequa per singulos dividetur.
Leviticus Lev 3 7 11 Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino.
Leviticus Lev 3 7 12 Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas :
Leviticus Lev 3 7 13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quae immolatur pro pacificis :
Leviticus Lev 3 7 14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem,
Leviticus Lev 3 7 15 cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.
Leviticus Lev 3 7 16 Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die : sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est :
Leviticus Lev 3 7 17 quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.
Leviticus Lev 3 7 18 Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti : quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminaverit, praevaricationis rea erit.
Leviticus Lev 3 7 19 Caro, quae aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni : qui fuerit mundus, vescetur ex ea.
Leviticus Lev 3 7 20 Anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, quae oblata est Domino, peribit de populis suis.
Leviticus Lev 3 7 21 Et quae tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quae polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.
Leviticus Lev 3 7 22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 7 23 Loquere filiis Israël : Adipem ovis, et bovis, et caprae non comedetis.
Leviticus Lev 3 7 24 Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.
Leviticus Lev 3 7 25 Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.
Leviticus Lev 3 7 26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.
Leviticus Lev 3 7 27 Omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit de populis suis.
Leviticus Lev 3 7 28 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 7 29 Loquere filiis Israël, dicens : Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus.
Leviticus Lev 3 7 30 Tenebit manibus adipem hostiae, et pectusculum : cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,
Leviticus Lev 3 7 31 qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.
Leviticus Lev 3 7 32 Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.
Leviticus Lev 3 7 33 Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.
Leviticus Lev 3 7 34 Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël.
Leviticus Lev 3 7 35 Haec est unctio Aaron et filiorum ejus in caeremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,
Leviticus Lev 3 7 36 et quae praecepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis.
Leviticus Lev 3 7 37 Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis,
Leviticus Lev 3 7 38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.
Leviticus Lev 3 8 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 8 2 Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis :
Leviticus Lev 3 8 3 et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi.
Leviticus Lev 3 8 4 Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,
Leviticus Lev 3 8 5 ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.
Leviticus Lev 3 8 6 Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,
Leviticus Lev 3 8 7 vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,
Leviticus Lev 3 8 8 quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.
Leviticus Lev 3 8 9 Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut praeceperat ei Dominus.
Leviticus Lev 3 8 10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.
Leviticus Lev 3 8 11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.
Leviticus Lev 3 8 12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit :
Leviticus Lev 3 8 13 filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.
Leviticus Lev 3 8 14 Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,
Leviticus Lev 3 8 15 immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.
Leviticus Lev 3 8 16 Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare :
Leviticus Lev 3 8 17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut praeceperat Dominus.
Leviticus Lev 3 8 18 Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,
Leviticus Lev 3 8 19 immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.
Leviticus Lev 3 8 20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,
Leviticus Lev 3 8 21 lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut praeceperat ei.
Leviticus Lev 3 8 22 Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas :
Leviticus Lev 3 8 23 quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculae dextrae Aaron, et pollicem manus ejus dextrae, similiter et pedis.
Leviticus Lev 3 8 24 Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum :
Leviticus Lev 3 8 25 adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quae operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.
Leviticus Lev 3 8 26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,
Leviticus Lev 3 8 27 tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,
Leviticus Lev 3 8 28 rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.
Leviticus Lev 3 8 29 Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut praeceperat ei Dominus.
Leviticus Lev 3 8 30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.
Leviticus Lev 3 8 31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut praecepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos :
Leviticus Lev 3 8 32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.
Leviticus Lev 3 8 33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestrae ; septem enim diebus finitur consecratio :
Leviticus Lev 3 8 34 sicut et impraesentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.
Leviticus Lev 3 8 35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi praeceptum est.
Leviticus Lev 3 8 36 Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quae locutus est Dominus per manum Moysi.
Leviticus Lev 3 9 1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron :
Leviticus Lev 3 9 2 Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.
Leviticus Lev 3 9 3 Et ad filios Israël loqueris : Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum,
Leviticus Lev 3 9 4 bovem et arietem pro pacificis : et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes : hodie enim Dominus apparebit vobis.
Leviticus Lev 3 9 5 Tulerunt ergo cuncta quae jusserat Moyses ad ostium tabernaculi : ubi cum omnis multitudo astaret,
Leviticus Lev 3 9 6 ait Moyses : Iste est sermo, quem praecepit Dominus : facite, et apparebit vobis gloria ejus.
Leviticus Lev 3 9 7 Et dixit ad Aaron : Accede ad altare, et immola pro peccato tuo : offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo : cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut praecepit Dominus.
Leviticus Lev 3 9 8 Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo :
Leviticus Lev 3 9 9 cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui : in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus.
Leviticus Lev 3 9 10 Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quae sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi :
Leviticus Lev 3 9 11 carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni.
Leviticus Lev 3 9 12 Immolavit et holocausti victimam : obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum.
Leviticus Lev 3 9 13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt ; quae omnia super altare cremavit igni,
Leviticus Lev 3 9 14 lotis aqua prius intestinis et pedibus.
Leviticus Lev 3 9 15 Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum : expiatoque altari,
Leviticus Lev 3 9 16 fecit holocaustum,
Leviticus Lev 3 9 17 addens in sacrificio libamenta, quae pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque caeremoniis holocausti matutini.
Leviticus Lev 3 9 18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi : obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.
Leviticus Lev 3 9 19 Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris,
Leviticus Lev 3 9 20 posuerunt super pectora : cumque cremati essent adipes super altare,
Leviticus Lev 3 9 21 pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut praeceperat Moyses.
Leviticus Lev 3 9 22 Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.
Leviticus Lev 3 9 23 Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini :
Leviticus Lev 3 9 24 et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbae, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.
Leviticus Lev 3 10 1 Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum : quod eis praeceptum non erat.
Leviticus Lev 3 10 2 Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.
Leviticus Lev 3 10 3 Dixitque Moyses ad Aaron : Hoc est quod locutus est Dominus : Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron.
Leviticus Lev 3 10 4 Vocatis autem Moyses Misaële et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos : Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra.
Leviticus Lev 3 10 5 Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut jacebant, vestitos lineis tunicis, et ejecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum.
Leviticus Lev 3 10 6 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus : Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem coetum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incendium quod Dominus suscitavit :
Leviticus Lev 3 10 7 vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis : oleum quippe sanctae unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta praeceptum Moysi.
Leviticus Lev 3 10 8 Dixit quoque Dominus ad Aaron :
Leviticus Lev 3 10 9 Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini : quia praeceptum sempiternum est in generationes vestras :
Leviticus Lev 3 10 10 et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum ;
Leviticus Lev 3 10 11 doceatisque filios Israël omnia legitima mea quae locutus est Dominus ad eos per manum Moysi.
Leviticus Lev 3 10 12 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui : Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est.
Leviticus Lev 3 10 13 Comedetis autem in loco sancto : quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut praeceptum est mihi.
Leviticus Lev 3 10 14 Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et filiae tuae tecum : tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israël :
Leviticus Lev 3 10 15 eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut praecepit Dominus.
Leviticus Lev 3 10 16 Inter haec, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quaereret Moyses, exustum reperit : iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait :
Leviticus Lev 3 10 17 Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quae Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini,
Leviticus Lev 3 10 18 praesertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut praeceptum est mihi ?
Leviticus Lev 3 10 19 Respondit Aaron : Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino : mihi autem accidit quod vides ; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in caeremoniis mente lugubri ?
Leviticus Lev 3 10 20 Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.
Leviticus Lev 3 11 1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
Leviticus Lev 3 11 2 Dicite filiis Israël : Haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae :
Leviticus Lev 3 11 3 omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.
Leviticus Lev 3 11 4 Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.
Leviticus Lev 3 11 5 Choerogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.
Leviticus Lev 3 11 6 Lepus quoque : nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.
Leviticus Lev 3 11 7 Et sus : qui cum ungulam dividat, non ruminat.
Leviticus Lev 3 11 8 Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
Leviticus Lev 3 11 9 Haec sunt quae gignuntur in aquis, et vesci licitum est : omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.
Leviticus Lev 3 11 10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quae in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,
Leviticus Lev 3 11 11 execrandumque erit : carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.
Leviticus Lev 3 11 12 Cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.
Leviticus Lev 3 11 13 Haec sunt quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis : aquilam, et gryphem, et haliaeetum,
Leviticus Lev 3 11 14 et milvum ac vulturem juxta genus suum,
Leviticus Lev 3 11 15 et omne corvini generis in similitudinem suam,
Leviticus Lev 3 11 16 struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum :
Leviticus Lev 3 11 17 bubonem, et mergulum, et ibin,
Leviticus Lev 3 11 18 et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,
Leviticus Lev 3 11 19 herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.
Leviticus Lev 3 11 20 Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.
Leviticus Lev 3 11 21 Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram,
Leviticus Lev 3 11 22 comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum.
Leviticus Lev 3 11 23 Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis :
Leviticus Lev 3 11 24 et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum :
Leviticus Lev 3 11 25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.
Leviticus Lev 3 11 26 Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit : et qui tetigerit illud, contaminabitur.
Leviticus Lev 3 11 27 Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit : qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
Leviticus Lev 3 11 28 Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum : quia omnia haec immunda sunt vobis.
Leviticus Lev 3 11 29 Haec quoque inter polluta reputabuntur de his quae moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum,
Leviticus Lev 3 11 30 mygale, et chamaeleon, et stellio, et lacerta, et talpa.
Leviticus Lev 3 11 31 Omnia haec immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum :
Leviticus Lev 3 11 32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia : et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.
Leviticus Lev 3 11 33 Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.
Leviticus Lev 3 11 34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit : et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.
Leviticus Lev 3 11 35 Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit : sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.
Leviticus Lev 3 11 36 Fontes vero et cisternae, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.
Leviticus Lev 3 11 37 Si ceciderit super sementem, non polluet eam.
Leviticus Lev 3 11 38 Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.
Leviticus Lev 3 11 39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum :
Leviticus Lev 3 11 40 et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
Leviticus Lev 3 11 41 Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.
Leviticus Lev 3 11 42 Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.
Leviticus Lev 3 11 43 Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.
Leviticus Lev 3 11 44 Ego enim sum Dominus Deus vester : sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.
Leviticus Lev 3 11 45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.
Leviticus Lev 3 11 46 Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animae viventis, quae movetur in aqua, et reptat in terra,
Leviticus Lev 3 11 47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.
Leviticus Lev 3 12 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 12 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus juxta dies separationis menstruae.
Leviticus Lev 3 12 3 Et die octavo circumcidetur infantulus :
Leviticus Lev 3 12 4 ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suae.
Leviticus Lev 3 12 5 Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus juxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta sex diebus manebit in sanguine purificationis suae.
Leviticus Lev 3 12 6 Cumque expleti fuerint dies purificationis suae, pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbae sive turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti,
Leviticus Lev 3 12 7 qui offeret illa coram Domino, et orabit pro ea, et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui : ista est lex parientis masculum aut feminam.
Leviticus Lev 3 12 8 Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato : orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur.
Leviticus Lev 3 13 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens :
Leviticus Lev 3 13 2 Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus.
Leviticus Lev 3 13 3 Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua : plaga leprae est, et ad arbitrium ejus separabitur.
Leviticus Lev 3 13 4 Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus :
Leviticus Lev 3 13 5 et considerabit die septimo : et si quidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.
Leviticus Lev 3 13 6 Et die septimo contemplabitur : si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est : lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit.
Leviticus Lev 3 13 7 Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiae, iterum lepra creverit : adducetur ad eum,
Leviticus Lev 3 13 8 et immunditiae condemnabitur.
Leviticus Lev 3 13 9 Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,
Leviticus Lev 3 13 10 et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit :
Leviticus Lev 3 13 11 lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuae immunditiae est.
Leviticus Lev 3 13 12 Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,
Leviticus Lev 3 13 13 considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit : eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.
Leviticus Lev 3 13 14 Quando vero caro vivens in eo apparuerit,
Leviticus Lev 3 13 15 tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur : caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est.
Leviticus Lev 3 13 16 Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,
Leviticus Lev 3 13 17 considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.
Leviticus Lev 3 13 18 Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum,
Leviticus Lev 3 13 19 et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem.
Leviticus Lev 3 13 20 Qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum : plaga enim leprae orta est in ulcere.
Leviticus Lev 3 13 21 Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus :
Leviticus Lev 3 13 22 et si quidem creverit, adjudicabit eum leprae ;
Leviticus Lev 3 13 23 sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit.
Leviticus Lev 3 13 24 Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem,
Leviticus Lev 3 13 25 considerabit eam sacerdos : et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est.
Leviticus Lev 3 13 26 Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus,
Leviticus Lev 3 13 27 et die septimo contemplabitur : si creverit in cute lepra, contaminabit eum.
Leviticus Lev 3 13 28 Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturae.
Leviticus Lev 3 13 29 Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos.
Leviticus Lev 3 13 30 Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbae est.
Leviticus Lev 3 13 31 Sin autem viderit locum maculae aequalem vicinae carni, et capillum nigrum : recludet eum septem diebus,
Leviticus Lev 3 13 32 et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagae carni reliquae aequalis :
Leviticus Lev 3 13 33 radetur homo absque loco maculae, et includetur septem diebus aliis.
Leviticus Lev 3 13 34 Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum : lotisque vestibus suis, mundus erit.
Leviticus Lev 3 13 35 Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,
Leviticus Lev 3 13 36 non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est.
Leviticus Lev 3 13 37 Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum.
Leviticus Lev 3 13 38 Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit,
Leviticus Lev 3 13 39 intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.
Leviticus Lev 3 13 40 Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est :
Leviticus Lev 3 13 41 et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.
Leviticus Lev 3 13 42 Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus,
Leviticus Lev 3 13 43 et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiae leprae, quae orta est in calvitio.
Leviticus Lev 3 13 44 Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis,
Leviticus Lev 3 13 45 habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.
Leviticus Lev 3 13 46 Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra.
Leviticus Lev 3 13 47 Vestis lanea sive linea, quae lepram habuerit,
Leviticus Lev 3 13 48 in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est,
Leviticus Lev 3 13 49 si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti :
Leviticus Lev 3 13 50 qui consideratam recludet septem diebus :
Leviticus Lev 3 13 51 et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est : pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa :
Leviticus Lev 3 13 52 et idcirco comburetur flammis.
Leviticus Lev 3 13 53 Quod si eam viderit non crevisse,
Leviticus Lev 3 13 54 praecipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis.
Leviticus Lev 3 13 55 Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra.
Leviticus Lev 3 13 56 Sin autem obscurior fuerit locus leprae, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet.
Leviticus Lev 3 13 57 Quod si ultra apparuerit in his locis, quae prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi.
Leviticus Lev 3 13 58 Si cessaverit, lavabit aqua ea, quae pura sunt, secundo, et munda erunt.
Leviticus Lev 3 13 59 Ista est lex leprae vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceae, quomodo mundari debeat, vel contaminari.
Leviticus Lev 3 14 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 14 2 Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem :
Leviticus Lev 3 14 3 qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam,
Leviticus Lev 3 14 4 praecipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum.
Leviticus Lev 3 14 5 Et unum ex passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes :
Leviticus Lev 3 14 6 alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati,
Leviticus Lev 3 14 7 quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur : et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet.
Leviticus Lev 3 14 8 Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua : purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus,
Leviticus Lev 3 14 9 et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore,
Leviticus Lev 3 14 10 die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similae in sacrificium, quae conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium.
Leviticus Lev 3 14 11 Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii,
Leviticus Lev 3 14 12 tollet agnum et offeret eum pro delicto, oleique sextarium : et oblatis ante Dominum omnibus,
Leviticus Lev 3 14 13 immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia : Sancta sanctorum est.
Leviticus Lev 3 14 14 Assumensque sacerdos de sanguine hostiae, quae immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculae dextrae ejus qui mundatur, et super pollices manus dextrae et pedis :
Leviticus Lev 3 14 15 et de olei sextario mittet in manum suam sinistram,
Leviticus Lev 3 14 16 tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies.
Leviticus Lev 3 14 17 Quod autem reliquum est olei in laeva manu, fundet super extremum auriculae dextrae ejus qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto,
Leviticus Lev 3 14 18 et super caput ejus.
Leviticus Lev 3 14 19 Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato : tunc immolabit holocaustum,
Leviticus Lev 3 14 20 et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur.
Leviticus Lev 3 14 21 Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quae dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium, et olei sextarium,
Leviticus Lev 3 14 22 duosque turtures sive duos pullos columbae, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum :
Leviticus Lev 3 14 23 offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino.
Leviticus Lev 3 14 24 Qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul :
Leviticus Lev 3 14 25 immolatoque agno, de sanguine ejus ponet super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur, et super pollices manus ejus ac pedis dextri :
Leviticus Lev 3 14 26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram,
Leviticus Lev 3 14 27 in quo tingens digitum dextrae manus asperget septies coram Domino :
Leviticus Lev 3 14 28 tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri, in loco sanguinis qui effusus est pro delicto :
Leviticus Lev 3 14 29 reliquam autem partem olei, quae est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum :
Leviticus Lev 3 14 30 et turturem sive pullum columbae offeret,
Leviticus Lev 3 14 31 unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis.
Leviticus Lev 3 14 32 Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui.
Leviticus Lev 3 14 33 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
Leviticus Lev 3 14 34 Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga leprae in aedibus,
Leviticus Lev 3 14 35 ibit cujus est domus, nuntians sacerdoti, et dicet : Quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea.
Leviticus Lev 3 14 36 At ille praecipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quae in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus :
Leviticus Lev 3 14 37 et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua,
Leviticus Lev 3 14 38 egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus.
Leviticus Lev 3 14 39 Reversusque die septimo, considerabit eam : si invenerit crevisse lepram,
Leviticus Lev 3 14 40 jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projici eos extra civitatem in locum immundum :
Leviticus Lev 3 14 41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasurae extra urbem in locum immundum,
Leviticus Lev 3 14 42 lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.
Leviticus Lev 3 14 43 Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,
Leviticus Lev 3 14 44 ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus :
Leviticus Lev 3 14 45 quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum.
Leviticus Lev 3 14 46 Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum :
Leviticus Lev 3 14 47 et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit vestimenta sua.
Leviticus Lev 3 14 48 Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate :
Leviticus Lev 3 14 49 et in purificationem ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum :
Leviticus Lev 3 14 50 et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas,
Leviticus Lev 3 14 51 tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum, et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies,
Leviticus Lev 3 14 52 purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo.
Leviticus Lev 3 14 53 Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et jure mundabitur.
Leviticus Lev 3 14 54 Ista est lex omnis leprae et percussurae,
Leviticus Lev 3 14 55 leprae vestium et domorum,
Leviticus Lev 3 14 56 cicatricis et erumpentium papularum, lucentis maculae, et in varias species, coloribus immutatis,
Leviticus Lev 3 14 57 ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit.
Leviticus Lev 3 15 1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
Leviticus Lev 3 15 2 Loquimini filiis Israël, et dicite eis : Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit.
Leviticus Lev 3 15 3 Et tunc judicabitur huic vitio subjacere, cum per singula momenta adhaeserit carni ejus, atque concreverit foedus humor.
Leviticus Lev 3 15 4 Omne stratum, in quo dormierit, immundum erit, et ubicumque sederit.
Leviticus Lev 3 15 5 Si quis hominum tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Leviticus Lev 3 15 6 Si sederit ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua : et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Leviticus Lev 3 15 7 Qui tetigerit carnem ejus, lavabit vestimenta sua : et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Leviticus Lev 3 15 8 Si salivam hujuscemodi homo jecerit super eum qui mundus est, lavabit vestimenta sua : et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Leviticus Lev 3 15 9 Sagma, super quo sederit, immundum erit :
Leviticus Lev 3 15 10 et quidquid sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur, pollutum erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestimenta sua : et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Leviticus Lev 3 15 11 Omnis, quem tetigerit qui talis est, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua, et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Leviticus Lev 3 15 12 Vas fictile quod tetigerit confringetur : vas autem ligneum lavabitur aqua.
Leviticus Lev 3 15 13 Si sanatus fuerit qui hujuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies post emundationem sui, et lotis vestibus et toto corpore in aquis viventibus, erit mundus.
Leviticus Lev 3 15 14 Die autem octavo sumet duos turtures, aut duos pullos columbae, et veniet in conspectum Domini ad ostium tabernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti :
Leviticus Lev 3 15 15 qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum : rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxi seminis sui.
Leviticus Lev 3 15 16 Vir de quo egreditur semen coitus, lavabit aqua omne corpus suum : et immundus erit usque ad vesperum.
Leviticus Lev 3 15 17 Vestem et pellem, quam habuerit, lavabit aqua, et immunda erit usque ad vesperum.
Leviticus Lev 3 15 18 Mulier, cum qua coierit, lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperum.
Leviticus Lev 3 15 19 Mulier, quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur.
Leviticus Lev 3 15 20 Omnis qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum :
Leviticus Lev 3 15 21 et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae, polluetur.
Leviticus Lev 3 15 22 Qui tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua : et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Leviticus Lev 3 15 23 Omne vas, super quo illa sederit, quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua : et ipse lotus aqua, pollutus erit usque ad vesperum.
Leviticus Lev 3 15 24 Si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis, immundus erit septem diebus : et omne stratum, in quo dormierit, polluetur.
Leviticus Lev 3 15 25 Mulier, quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali, vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu subjacet huic passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo.
Leviticus Lev 3 15 26 Omne stratum, in quo dormierit, et vas in quo sederit, pollutum erit.
Leviticus Lev 3 15 27 Quicumque tetigerit ea, lavabit vestimenta sua : et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperam.
Leviticus Lev 3 15 28 Si steterit sanguis, et fluere cessaverit, numerabit septem dies purificationis suae :
Leviticus Lev 3 15 29 et die octavo offeret pro se sacerdoti duos turtures, aut duos pullos columbarum, ad ostium tabernaculi testimonii :
Leviticus Lev 3 15 30 qui unum faciet pro peccato, et alterum in holocaustum, rogabitque pro ea coram Domino, et pro fluxu immunditiae ejus.
Leviticus Lev 3 15 31 Docebitis ergo filios Israël ut caveant immunditiam, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos.
Leviticus Lev 3 15 32 Ista est lex ejus, qui patitur fluxum seminis, et qui polluitur coitu,
Leviticus Lev 3 15 33 et quae menstruis temporibus separatur, vel quae jugi fluit sanguine, et hominis qui dormierit cum ea.
Leviticus Lev 3 16 1 Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt :
Leviticus Lev 3 16 2 et praecepit ei, dicens : Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum),
Leviticus Lev 3 16 3 nisi haec ante fecerit : vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum.
Leviticus Lev 3 16 4 Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit : accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti : haec enim vestimenta sunt sancta : quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.
Leviticus Lev 3 16 5 Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israël duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum.
Leviticus Lev 3 16 6 Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua,
Leviticus Lev 3 16 7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii :
Leviticus Lev 3 16 8 mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario :
Leviticus Lev 3 16 9 cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato :
Leviticus Lev 3 16 10 cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem.
Leviticus Lev 3 16 11 His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum :
Leviticus Lev 3 16 12 assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta :
Leviticus Lev 3 16 13 ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur.
Leviticus Lev 3 16 14 Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem.
Leviticus Lev 3 16 15 Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut praeceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi,
Leviticus Lev 3 16 16 et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israël, et a praevaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos, in medio sordium habitationis eorum.
Leviticus Lev 3 16 17 Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex sanctuarium ingreditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo coetu Israël, donec egrediatur.
Leviticus Lev 3 16 18 Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum :
Leviticus Lev 3 16 19 aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israël.
Leviticus Lev 3 16 20 Postquam emundaverit sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem :
Leviticus Lev 3 16 21 et posita utraque manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël, et universa delicta atque peccata eorum : quae imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum, in desertum.
Leviticus Lev 3 16 22 Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto,
Leviticus Lev 3 16 23 revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque ibi,
Leviticus Lev 3 16 24 lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo :
Leviticus Lev 3 16 25 et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare.
Leviticus Lev 3 16 26 Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua, et corpus aqua, et sic ingredietur in castra.
Leviticus Lev 3 16 27 Vitulum autem, et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in sanctuarium, ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum, ac fimum :
Leviticus Lev 3 16 28 et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua, et sic ingredietur in castra.
Leviticus Lev 3 16 29 Eritque vobis hoc legitimum sempiternum : mense septimo, decima die mensis, affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos.
Leviticus Lev 3 16 30 In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris : coram Domino mundabimini.
Leviticus Lev 3 16 31 Sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua.
Leviticus Lev 3 16 32 Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cujus manus initiatae sunt ut sacerdotio fungatur pro patre suo : indueturque stola linea et vestibus sanctis,
Leviticus Lev 3 16 33 et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum.
Leviticus Lev 3 16 34 Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israël, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut praeceperat Dominus Moysi.
Leviticus Lev 3 17 1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 17 2 Loquere Aaron et filiis ejus, et cunctis filiis Israël, dicens ad eos : Iste est sermo quem mandavit Dominus, dicens :
Leviticus Lev 3 17 3 Homo quilibet de domo Israël, si occiderit bovem aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra,
Leviticus Lev 3 17 4 et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit : quasi si sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui.
Leviticus Lev 3 17 5 Ideo sacerdoti offerre debent filii Israël hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino.
Leviticus Lev 3 17 6 Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino :
Leviticus Lev 3 17 7 et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus, cum quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum.
Leviticus Lev 3 17 8 Et ad ipsos dices : Homo de domo Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam,
Leviticus Lev 3 17 9 et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo.
Leviticus Lev 3 17 10 Homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo,
Leviticus Lev 3 17 11 quia anima carnis in sanguine est : et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animae piaculo sit.
Leviticus Lev 3 17 12 Idcirco dixi filiis Israël : Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis qui peregrinantur apud vos.
Leviticus Lev 3 17 13 Homo quicumque de filiis Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione atque aucupio ceperit feram, vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus, et operiat illum terra.
Leviticus Lev 3 17 14 Anima enim omnis carnis in sanguine est : unde dixi filiis Israël : Sanguinem universae carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est : et quicumque comederit illum, interibit.
Leviticus Lev 3 17 15 Anima, quae comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum : et hoc ordine mundus fiet.
Leviticus Lev 3 17 16 Quod si non laverit vestimenta sua et corpus, portabit iniquitatem suam.
Leviticus Lev 3 18 1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 18 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Ego Dominus Deus vester :
Leviticus Lev 3 18 3 juxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis : et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.
Leviticus Lev 3 18 4 Facietis judicia mea, et praecepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.
Leviticus Lev 3 18 5 Custodite leges meas atque judicia, quae faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.
Leviticus Lev 3 18 6 Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus.
Leviticus Lev 3 18 7 Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non discooperies : mater tua est : non revelabis turpitudinem ejus.
Leviticus Lev 3 18 8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies : turpitudo enim patris tui est.
Leviticus Lev 3 18 9 Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis.
Leviticus Lev 3 18 10 Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis : quia turpitudo tua est.
Leviticus Lev 3 18 11 Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.
Leviticus Lev 3 18 12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies : quia caro est patris tui.
Leviticus Lev 3 18 13 Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae.
Leviticus Lev 3 18 14 Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quae tibi affinitate conjungitur.
Leviticus Lev 3 18 15 Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est : nec discooperies ignominiam ejus.
Leviticus Lev 3 18 16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis : quia turpitudo fratris tui est.
Leviticus Lev 3 18 17 Turpitudinem uxoris tuae et filiae ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus : quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.
Leviticus Lev 3 18 18 Sororem uxoris tuae in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.
Leviticus Lev 3 18 19 Ad mulierem quae patitur menstrua non accedes, nec revelabis foeditatem ejus.
Leviticus Lev 3 18 20 Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.
Leviticus Lev 3 18 21 De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
Leviticus Lev 3 18 22 Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.
Leviticus Lev 3 18 23 Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est.
Leviticus Lev 3 18 24 Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum,
Leviticus Lev 3 18 25 et quibus polluta est terra : cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.
Leviticus Lev 3 18 26 Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos.
Leviticus Lev 3 18 27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.
Leviticus Lev 3 18 28 Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos.
Leviticus Lev 3 18 29 Omnis anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.
Leviticus Lev 3 18 30 Custodite mandata mea. Nolite facere quae fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.
Leviticus Lev 3 19 1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 19 2 Loquere ad omnem coetum filiorum Israël, et dices ad eos : Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester.
Leviticus Lev 3 19 3 Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester.
Leviticus Lev 3 19 4 Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester.
Leviticus Lev 3 19 5 Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit placabilis,
Leviticus Lev 3 19 6 eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero : quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis.
Leviticus Lev 3 19 7 Si quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus :
Leviticus Lev 3 19 8 portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo.
Leviticus Lev 3 19 9 Cumque messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad solum superficiem terrae, nec remanentes spicas colliges,
Leviticus Lev 3 19 10 neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis : sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester.
Leviticus Lev 3 19 11 Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum.
Leviticus Lev 3 19 12 Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
Leviticus Lev 3 19 13 Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.
Leviticus Lev 3 19 14 Non maledices surdo, nec coram caeco pones offendiculum : sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus.
Leviticus Lev 3 19 15 Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo.
Leviticus Lev 3 19 16 Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus.
Leviticus Lev 3 19 17 Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.
Leviticus Lev 3 19 18 Non quaeras ultionem, nec memor eris injuriae civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
Leviticus Lev 3 19 19 Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quae ex duobus texta est, non indueris.
Leviticus Lev 3 19 20 Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quae sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata : vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera.
Leviticus Lev 3 19 21 Pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem :
Leviticus Lev 3 19 22 orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum.
Leviticus Lev 3 19 23 Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis praeputia eorum : poma, quae germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis.
Leviticus Lev 3 19 24 Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino.
Leviticus Lev 3 19 25 Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma, quae proferunt. Ego Dominus Deus vester.
Leviticus Lev 3 19 26 Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia.
Leviticus Lev 3 19 27 Neque in rotundum attondebitis comam, nec radetis barbam.
Leviticus Lev 3 19 28 Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus.
Leviticus Lev 3 19 29 Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo.
Leviticus Lev 3 19 30 Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus.
Leviticus Lev 3 19 31 Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester.
Leviticus Lev 3 19 32 Coram cano capite consurge, et honora personam senis : et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus.
Leviticus Lev 3 19 33 Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei :
Leviticus Lev 3 19 34 sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos : fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester.
Leviticus Lev 3 19 35 Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura.
Leviticus Lev 3 19 36 Statera justa, et aequa sint pondera, justus modius, aequusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti.
Leviticus Lev 3 19 37 Custodite omnia praecepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus.
Leviticus Lev 3 20 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 20 2 Haec loqueris filiis Israël : Homo de filiis Israël, et de advenis qui habitant in Israël, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur : populus terrae lapidabit eum.
Leviticus Lev 3 20 3 Et ego ponam faciem meam contra illum : succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum.
Leviticus Lev 3 20 4 Quod si negligens populus terrae, et quasi parvipendens imperium meum, dimiserit hominem qui dedit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere :
Leviticus Lev 3 20 5 ponam faciem meam super hominem illum, et super cognationem ejus, succidamque et ipsum, et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui.
Leviticus Lev 3 20 6 Anima, quae declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui.
Leviticus Lev 3 20 7 Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester.
Leviticus Lev 3 20 8 Custodite praecepta mea, et facite ea : ego Dominus qui sanctifico vos.
Leviticus Lev 3 20 9 Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur : patri matrique maledixit : sanguis ejus sit super eum.
Leviticus Lev 3 20 10 Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera.
Leviticus Lev 3 20 11 Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo : sanguis eorum sit super eos.
Leviticus Lev 3 20 12 Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt : sanguis eorum sit super eos.
Leviticus Lev 3 20 13 Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas : morte moriantur : sit sanguis eorum super eos.
Leviticus Lev 3 20 14 Qui supra uxorem filiam, duxerit matrem ejus, scelus operatus est : vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri.
Leviticus Lev 3 20 15 Qui cum jumento et pecore coierit, morte moriatur : pecus quoque occidite.
Leviticus Lev 3 20 16 Mulier, quae succubuerit cuilibet jumento, simul interficietur cum eo : sanguis eorum sit super eos.
Leviticus Lev 3 20 17 Qui acceperit sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris suae, et viderit turpitudinem ejus, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt : occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt iniquitatem suam.
Leviticus Lev 3 20 18 Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem ejus, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui.
Leviticus Lev 3 20 19 Turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies : qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudavit ; portabunt ambo iniquitatem suam.
Leviticus Lev 3 20 20 Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis suae, portabunt ambo peccatum suum : absque liberis morientur.
Leviticus Lev 3 20 21 Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam : turpitudinem fratris sui revelavit : absque liberis erunt.
Leviticus Lev 3 20 22 Custodite leges meas, atque judicia, et facite ea : ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi.
Leviticus Lev 3 20 23 Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim haec fecerunt, et abominatus sum eas.
Leviticus Lev 3 20 24 Vobis autem loquor. Possidete terram eorum, quam dabo vobis in haereditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis.
Leviticus Lev 3 20 25 Separate ergo et vos jumentum mundum ab immundo, et avem mundam ab immunda : ne polluatis animas vestras in pecore, et avibus, et cunctis quae moventur in terra, et quae vobis ostendi esse polluta.
Leviticus Lev 3 20 26 Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei.
Leviticus Lev 3 20 27 Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur : lapidibus obruent eos : sanguis eorum sit super illos.
Leviticus Lev 3 21 1 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos : Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,
Leviticus Lev 3 21 2 nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque,
Leviticus Lev 3 21 3 et sorore virgine quae non est nupta viro :
Leviticus Lev 3 21 4 sed nec in principe populi sui contaminabitur.
Leviticus Lev 3 21 5 Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras.
Leviticus Lev 3 21 6 Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus : incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.
Leviticus Lev 3 21 7 Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quae repudiata est a marito : quia consecrati sunt Deo suo,
Leviticus Lev 3 21 8 et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos.
Leviticus Lev 3 21 9 Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur.
Leviticus Lev 3 21 10 Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet :
Leviticus Lev 3 21 11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino : super patre quoque suo et matre non contaminabitur.
Leviticus Lev 3 21 12 Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus.
Leviticus Lev 3 21 13 Virginem ducet uxorem :
Leviticus Lev 3 21 14 viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo :
Leviticus Lev 3 21 15 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae : quia ego Dominus, qui sanctifico eum.
Leviticus Lev 3 21 16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 21 17 Loquere ad Aaron : Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo,
Leviticus Lev 3 21 18 nec accedet ad ministerium ejus : si caecus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso,
Leviticus Lev 3 21 19 si fracto pede, si manu,
Leviticus Lev 3 21 20 si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus.
Leviticus Lev 3 21 21 Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo :
Leviticus Lev 3 21 22 vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario,
Leviticus Lev 3 21 23 ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos.
Leviticus Lev 3 21 24 Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Israël cuncta quae fuerant sibi imperata.
Leviticus Lev 3 22 1 Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 22 2 Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israël, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quae ipsi offerunt. Ego Dominus.
Leviticus Lev 3 22 3 Dic ad eos, et ad posteros eorum : Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt, et quae obtulerunt filii Israël Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus.
Leviticus Lev 3 22 4 Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,
Leviticus Lev 3 22 5 et qui tangit reptile, et quodlibet immundum cujus tactus est sordidus,
Leviticus Lev 3 22 6 immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quae sanctificata sunt : sed cum laverit carnem suam aqua,
Leviticus Lev 3 22 7 et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.
Leviticus Lev 3 22 8 Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus.
Leviticus Lev 3 22 9 Custodiant praecepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos.
Leviticus Lev 3 22 10 Omnis alienigena non comedet de sanctificatis ; inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis.
Leviticus Lev 3 22 11 Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus ejus fuerit, his comedent ex eis.
Leviticus Lev 3 22 12 Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de his quae sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur.
Leviticus Lev 3 22 13 Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui : sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.
Leviticus Lev 3 22 14 Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium.
Leviticus Lev 3 22 15 Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israël, quae offerunt Domino :
Leviticus Lev 3 22 16 ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Ego Dominus qui sanctifico eos.
Leviticus Lev 3 22 17 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 22 18 Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israël, dicesque ad eos : Homo de domo Israël, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,
Leviticus Lev 3 22 19 ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris :
Leviticus Lev 3 22 20 si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile.
Leviticus Lev 3 22 21 Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit : omnis macula non erit in eo.
Leviticus Lev 3 22 22 Si caecum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem : non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini.
Leviticus Lev 3 22 23 Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest.
Leviticus Lev 3 22 24 Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.
Leviticus Lev 3 22 25 De manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta, et maculata sunt omnia : non suscipietis ea.
Leviticus Lev 3 22 26 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 22 27 Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae : die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino.
Leviticus Lev 3 22 28 Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum foetibus suis.
Leviticus Lev 3 22 29 Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis,
Leviticus Lev 3 22 30 eodem die comedetis eam : non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus.
Leviticus Lev 3 22 31 Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus.
Leviticus Lev 3 22 32 Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israël. Ego Dominus qui sanctifico vos,
Leviticus Lev 3 22 33 et eduxi de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus.
Leviticus Lev 3 23 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 23 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis sanctas.
Leviticus Lev 3 23 3 Sex diebus facietis opus : dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus : omne opus non facietis in eo : sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.
Leviticus Lev 3 23 4 Hae sunt ergo feriae Domini sanctae, quas celebrare debetis temporibus suis.
Leviticus Lev 3 23 5 Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est :
Leviticus Lev 3 23 6 et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
Leviticus Lev 3 23 7 Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque : omne opus servile non facietis in eo,
Leviticus Lev 3 23 8 sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior : nullumque servile opus facietis in eo.
Leviticus Lev 3 23 9 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 23 10 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestrae, ad sacerdotem :
Leviticus Lev 3 23 11 qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum.
Leviticus Lev 3 23 12 Atque in eodem die quo manipulus consecratur, caedetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini.
Leviticus Lev 3 23 13 Et libamenta offerentur cum eo, duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum : liba quoque vini, quarta pars hin.
Leviticus Lev 3 23 14 Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Praeceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris.
Leviticus Lev 3 23 15 Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,
Leviticus Lev 3 23 16 usque ad alteram diem expletionis hebdomadae septimae, id est, quinquaginta dies : et sic offeretis sacrificium novum Domino
Leviticus Lev 3 23 17 ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae, quos coquetis in primitias Domini.
Leviticus Lev 3 23 18 Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini.
Leviticus Lev 3 23 19 Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum.
Leviticus Lev 3 23 20 Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus.
Leviticus Lev 3 23 21 Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum : omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris.
Leviticus Lev 3 23 22 Postquam autem messueritis segetem terrae vestrae, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis : sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester.
Leviticus Lev 3 23 23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 23 24 Loquere filiis Israël : Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum :
Leviticus Lev 3 23 25 omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.
Leviticus Lev 3 23 26 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 23 27 Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus : affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.
Leviticus Lev 3 23 28 Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus : quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.
Leviticus Lev 3 23 29 Omnis anima, quae afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis :
Leviticus Lev 3 23 30 et quae operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.
Leviticus Lev 3 23 31 Nihil ergo operis facietis in eo : legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.
Leviticus Lev 3 23 32 Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis : a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.
Leviticus Lev 3 23 33 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 23 34 Loquere filiis Israël : A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino.
Leviticus Lev 3 23 35 Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus : omne opus servile non facietis in eo.
Leviticus Lev 3 23 36 Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino : est enim coetus atque collectae : omne opus servile non facietis in eo.
Leviticus Lev 3 23 37 Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei :
Leviticus Lev 3 23 38 exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quae offeretis ex voto, vel quae sponte tribuetis Domino.
Leviticus Lev 3 23 39 A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae, celebrabitis ferias Domini septem diebus : die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies.
Leviticus Lev 3 23 40 Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et laetabimini coram Domino Deo vestro.
Leviticus Lev 3 23 41 Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum : legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis,
Leviticus Lev 3 23 42 et habitabitis in umbraculis septem diebus : omnis, qui de genere est Israël, manebit in tabernaculis,
Leviticus Lev 3 23 43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël, cum educerem eos de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester.
Leviticus Lev 3 23 44 Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Israël.
Leviticus Lev 3 24 1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 24 2 Praecipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter,
Leviticus Lev 3 24 3 extra velum testimonii in tabernaculo foederis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.
Leviticus Lev 3 24 4 Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.
Leviticus Lev 3 24 5 Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas :
Leviticus Lev 3 24 6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues :
Leviticus Lev 3 24 7 et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.
Leviticus Lev 3 24 8 Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël foedere sempiterno :
Leviticus Lev 3 24 9 eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.
Leviticus Lev 3 24 10 Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita.
Leviticus Lev 3 24 11 Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)
Leviticus Lev 3 24 12 Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus.
Leviticus Lev 3 24 13 Qui locutus est ad Moysen,
Leviticus Lev 3 24 14 dicens : Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.
Leviticus Lev 3 24 15 Et ad filios Israël loqueris : Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum ;
Leviticus Lev 3 24 16 et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur : lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
Leviticus Lev 3 24 17 Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur.
Leviticus Lev 3 24 18 Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima.
Leviticus Lev 3 24 19 Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei :
Leviticus Lev 3 24 20 fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet : qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.
Leviticus Lev 3 24 21 Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur.
Leviticus Lev 3 24 22 Aequum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit : quia ego sum Dominus Deus vester.
Leviticus Lev 3 24 23 Locutusque est Moyses ad filios Israël : et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut praeceperat Dominus Moysi.
Leviticus Lev 3 25 1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens :
Leviticus Lev 3 25 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.
Leviticus Lev 3 25 3 Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus :
Leviticus Lev 3 25 4 septimo autem anno sabbatum erit terrae, requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis.
Leviticus Lev 3 25 5 Quae sponte gignet humus, non metes : et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam : annus enim requietionis terrae est :
Leviticus Lev 3 25 6 sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillae et mercenario tuo, et advenae qui peregrinantur apud te :
Leviticus Lev 3 25 7 jumentis tuis et pecoribus, omnia quae nascuntur praebebunt cibum.
Leviticus Lev 3 25 8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quae simul faciunt annos quadraginta novem :
Leviticus Lev 3 25 9 et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
Leviticus Lev 3 25 10 Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae : ipse est enim jubilaeus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam :
Leviticus Lev 3 25 11 quia jubilaeus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiae non colligetis,
Leviticus Lev 3 25 12 ob sanctificationem jubilaei : sed statim oblata comedetis.
Leviticus Lev 3 25 13 Anno jubilaei, redient omnes ad possessiones suas.
Leviticus Lev 3 25 14 Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilaei emes ab eo,
Leviticus Lev 3 25 15 et juxta supputationem frugum vendet tibi.
Leviticus Lev 3 25 16 Quanto plures anni remanserint post jubilaeum, tanto crescet et pretium : et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit : tempus enim frugum vendet tibi.
Leviticus Lev 3 25 17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.
Leviticus Lev 3 25 18 Facite praecepta mea, et judicia custodite, et implete ea : ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
Leviticus Lev 3 25 19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
Leviticus Lev 3 25 20 Quod si dixeritis : Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras ?
Leviticus Lev 3 25 21 dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum :
Leviticus Lev 3 25 22 seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum : donec nova nascantur, edetis vetera.
Leviticus Lev 3 25 23 Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis :
Leviticus Lev 3 25 24 unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis conditione vendetur.
Leviticus Lev 3 25 25 Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.
Leviticus Lev 3 25 26 Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,
Leviticus Lev 3 25 27 computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit : et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
Leviticus Lev 3 25 28 Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilaeum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.
Leviticus Lev 3 25 29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
Leviticus Lev 3 25 30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilaeo.
Leviticus Lev 3 25 31 Sin autem in villa domus, quae muros non habet, agrorum jure vendetur : si ante redempta non fuerit, in jubilaeo revertetur ad dominum.
Leviticus Lev 3 25 32 Aedes Levitarum quae in urbibus sunt, semper possunt redimi :
Leviticus Lev 3 25 33 si redemptae non fuerint, in jubilaeo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël.
Leviticus Lev 3 25 34 Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
Leviticus Lev 3 25 35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,
Leviticus Lev 3 25 36 ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti : time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
Leviticus Lev 3 25 37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
Leviticus Lev 3 25 38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.
Leviticus Lev 3 25 39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
Leviticus Lev 3 25 40 sed quasi mercenarius et colonus erit : usque ad annum jubilaeum operabitur apud te,
Leviticus Lev 3 25 41 et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.
Leviticus Lev 3 25 42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti : non veneant conditione servorum :
Leviticus Lev 3 25 43 ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
Leviticus Lev 3 25 44 Servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt :
Leviticus Lev 3 25 45 et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos :
Leviticus Lev 3 25 46 et haereditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in aeternum : fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam.
Leviticus Lev 3 25 47 Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus :
Leviticus Lev 3 25 48 post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,
Leviticus Lev 3 25 49 et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,
Leviticus Lev 3 25 50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum jubilaeum : et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.
Leviticus Lev 3 25 51 Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilaeum, secundum hos reddet et pretium :
Leviticus Lev 3 25 52 si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
Leviticus Lev 3 25 53 quibus ante servivit mercedibus imputatis : non affliget eum violenter in conspectu tuo.
Leviticus Lev 3 25 54 Quod si per haec redimi non potuerit, anno jubilaeo egredietur cum liberis suis.
Leviticus Lev 3 25 55 Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Aegypti.
Leviticus Lev 3 26 1 Ego Dominus Deus vester : non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester.
Leviticus Lev 3 26 2 Custodite sabbata mea, et pavete ad sanctuarium meum. Ego Dominus.
Leviticus Lev 3 26 3 Si in praeceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et feceritis ea, dabo vobis pluvias temporibus suis,
Leviticus Lev 3 26 4 et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur.
Leviticus Lev 3 26 5 Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem : et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra.
Leviticus Lev 3 26 6 Dabo pacem in finibus vestris : dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros.
Leviticus Lev 3 26 7 Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis.
Leviticus Lev 3 26 8 Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem millia : cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro.
Leviticus Lev 3 26 9 Respiciam vos, et crescere faciam : multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum.
Leviticus Lev 3 26 10 Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis.
Leviticus Lev 3 26 11 Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea.
Leviticus Lev 3 26 12 Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus.
Leviticus Lev 3 26 13 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegyptiorum, ne serviretis eis : et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti.
Leviticus Lev 3 26 14 Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea,
Leviticus Lev 3 26 15 si spreveritis leges meas, et judicia mea contempseritis, ut non faciatis ea quae a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum :
Leviticus Lev 3 26 16 ego quoque haec faciam vobis : visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quae ab hostibus devorabitur.
Leviticus Lev 3 26 17 Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemini his qui oderunt vos : fugietis, nemine persequente.
Leviticus Lev 3 26 18 Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra,
Leviticus Lev 3 26 19 et conteram superbiam duritiae vestrae. Daboque vobis caelum desuper sicut ferrum, et terram aeneam.
Leviticus Lev 3 26 20 Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma praebebunt.
Leviticus Lev 3 26 21 Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra :
Leviticus Lev 3 26 22 immittamque in vos bestias agri, quae consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertaeque fiant viae vestrae.
Leviticus Lev 3 26 23 Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi :
Leviticus Lev 3 26 24 ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra,
Leviticus Lev 3 26 25 inducamque super vos gladium ultorem foederis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium,
Leviticus Lev 3 26 26 postquam confregero baculum panis vestri : ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus : et comedetis, et non saturabimini.
Leviticus Lev 3 26 27 Sin autem nec per haec audieritis me, sed ambulaveritis contra me :
Leviticus Lev 3 26 28 et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra :
Leviticus Lev 3 26 29 ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum.
Leviticus Lev 3 26 30 Destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea,
Leviticus Lev 3 26 31 in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem, et deserta faciam sanctuaria vestra, nec recipiam ultra odorem suavissimum.
Leviticus Lev 3 26 32 Disperdamque terram vestram, et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint.
Leviticus Lev 3 26 33 Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestrae dirutae.
Leviticus Lev 3 26 34 Tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae : quando fueritis
Leviticus Lev 3 26 35 in terra hostili, sabbatizabit, et requiescet in sabbatis solitudinis suae, eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea.
Leviticus Lev 3 26 36 Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium : cadent, nullo persequente,
Leviticus Lev 3 26 37 et corruent singuli super fratres suos, quasi bella fugientes, nemo vestrum inimicis audebit resistere.
Leviticus Lev 3 26 38 Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet.
Leviticus Lev 3 26 39 Quod si et de iis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum, et propter peccata patrum suorum et sua affligentur :
Leviticus Lev 3 26 40 donec confiteantur iniquitates suas, et majorum suorum, quibus praevaricati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso mihi.
Leviticus Lev 3 26 41 Ambulabo igitur et ego contra eos, et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum : tunc orabunt pro impietatibus suis.
Leviticus Lev 3 26 42 Et recordabor foederis mei, quod pepigi cum Jacob, et Isaac, et Abraham. Terrae quoque memor ero :
Leviticus Lev 3 26 43 quae cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis, patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero rogabunt pro peccatis suis, eo quod abjecerint judicia mea, et leges meas despexerint.
Leviticus Lev 3 26 44 Et tamen etiam cum essent in terra hostili, non penitus abjeci eos, neque sic despexi ut consumerentur, et irritum facerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum,
Leviticus Lev 3 26 45 et recordabor foederis mei pristini, quando eduxi eos de terra Aegypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus. Haec sunt judicia atque praecepta et leges quas dedit Dominus inter se et filios Israël in monte Sinai per manum Moysi.
Leviticus Lev 3 27 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Leviticus Lev 3 27 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, sub aestimatione dabit pretium.
Leviticus Lev 3 27 3 Si fuerit masculus a vigesimo anno usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii :
Leviticus Lev 3 27 4 si mulier, triginta.
Leviticus Lev 3 27 5 A quinto autem anno usque ad vigesimum, masculus dabit viginti siclos : femina, decem.
Leviticus Lev 3 27 6 Ab uno mense usque ad annum quintum, pro masculo dabuntur quinque sicli : pro femina, tres.
Leviticus Lev 3 27 7 Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos : femina, decem.
Leviticus Lev 3 27 8 Si pauper fuerit, et aestimationem reddere non valebit, stabit coram sacerdote : et quantum ille aestimaverit, et viderit eum posse reddere, tantum dabit.
Leviticus Lev 3 27 9 Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit,
Leviticus Lev 3 27 10 et mutari non poterit, id est, nec melius malo, nec pejus bono : quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est, et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino.
Leviticus Lev 3 27 11 Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem :
Leviticus Lev 3 27 12 qui judicans utrum bonum an malum sit, statuet pretium.
Leviticus Lev 3 27 13 Quod si dare voluerit is qui offert, addet supra aestimationem quintam partem.
Leviticus Lev 3 27 14 Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et juxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, venundabitur :
Leviticus Lev 3 27 15 sin autem ille qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem aestimationis supra, et habebit domum.
Leviticus Lev 3 27 16 Quod si agrum possessionis suae voverit, et consecraverit Domino, juxta mensuram sementis aestimabitur pretium : si triginta modiis hordei seritur terra, quinquaginta siclis venundetur argenti.
Leviticus Lev 3 27 17 Si statim ab anno incipientis jubilaei voverit agrum, quanto valere potest, tanto aestimabitur.
Leviticus Lev 3 27 18 Sin autem post aliquantum temporis, supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad jubilaeum, et detrahetur ex pretio.
Leviticus Lev 3 27 19 Quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat, addet quintam partem aestimatae pecuniae, et possidebit eum.
Leviticus Lev 3 27 20 Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet fuerit venundatus, ultra eum qui voverat redimere non poterit.
Leviticus Lev 3 27 21 Quia cum jubilaei venerit dies, sanctificatus erit Domino, et possessio consecrata ad jus pertinet sacerdotum.
Leviticus Lev 3 27 22 Si ager emptus est, et non de possessione majorum sanctificatus fuerit Domino,
Leviticus Lev 3 27 23 supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jubilaeum, pretium : et dabit ille qui voverat eum, Domino.
Leviticus Lev 3 27 24 In jubilaeo autem revertetur ad priorem dominum, qui vendiderat eum, et habuerat in sorte possessionis suae.
Leviticus Lev 3 27 25 Omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur. Siclus viginti obolos habet.
Leviticus Lev 3 27 26 Primogenita, quae ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere : sive bos, sive ovis fuerit, Domini sunt.
Leviticus Lev 3 27 27 Quod si immundum est animal, redimet qui obtulit, juxta aestimationem tuam, et addet quintam partem pretii : si redimere noluerit, vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum.
Leviticus Lev 3 27 28 Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, Sanctum sanctorum erit Domino :
Leviticus Lev 3 27 29 et omnis consecratio, quae offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur.
Leviticus Lev 3 27 30 Omnes decimae terrae, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur.
Leviticus Lev 3 27 31 Si quis autem voluerit redimere decimas suas, addet quintam partem earum.
Leviticus Lev 3 27 32 Omnium decimarum bovis et ovis et caprae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino.
Leviticus Lev 3 27 33 Non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur, si quis mutaverit : et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur.
Leviticus Lev 3 27 34 Haec sunt praecepta, quae mandavit Dominus Moysi ad filios Israël in monte Sinai.
Numbers Num 4 1 1 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo foederis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Aegypto, dicens :
Numbers Num 4 1 2 Tollite summam universae congregationis filiorum Israël per cognationes et domos suas, et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini
Numbers Num 4 1 3 a vigesimo anno et supra, omnium virorum fortium ex Israël, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron.
Numbers Num 4 1 4 Eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis,
Numbers Num 4 1 5 quorum ista sunt nomina : de Ruben, Elisur, filius Sedeur ;
Numbers Num 4 1 6 de Simeon, Salamiel filius Surisaddai ;
Numbers Num 4 1 7 de Juda, Nahasson filius Aminadab ;
Numbers Num 4 1 8 de Issachar, Nathanaël filius Suar ;
Numbers Num 4 1 9 de Zabulon, Eliab filius Helon ;
Numbers Num 4 1 10 filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud ; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur ;
Numbers Num 4 1 11 de Benjamin, Abidan filius Gedeonis ;
Numbers Num 4 1 12 de Dan, Ahiezer filius Ammisaddai ;
Numbers Num 4 1 13 de Aser, Phegiel filius Ochran ;
Numbers Num 4 1 14 de Gad, Eliasaph filius Duel ;
Numbers Num 4 1 15 de Nephthali, Ahira filius Enan.
Numbers Num 4 1 16 Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israël,
Numbers Num 4 1 17 quos tulerunt Moyses et Aaron cum omni vulgi multitudine :
Numbers Num 4 1 18 et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes, et domos, ac familias, et capita, et nomina singulorum a vigesimo anno et supra,
Numbers Num 4 1 19 sicut praeceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai.
Numbers Num 4 1 20 De Ruben primogenito Israëlis per generationes et familias ac domos suas, et nomina capitum singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum,
Numbers Num 4 1 21 quadraginta sex millia quingenti.
Numbers Num 4 1 22 De filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum,
Numbers Num 4 1 23 quinquaginta novem millia trecenti.
Numbers Num 4 1 24 De filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui ad bella procederent,
Numbers Num 4 1 25 quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.
Numbers Num 4 1 26 De filiis Juda per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
Numbers Num 4 1 27 recensiti sunt septuaginta quatuor millia sexcenti.
Numbers Num 4 1 28 De filiis Issachar, per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui ad bella procederent,
Numbers Num 4 1 29 recensiti sunt quinquaginta quatuor millia quadringenti.
Numbers Num 4 1 30 De filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
Numbers Num 4 1 31 quinquaginta septem millia quadringenti.
Numbers Num 4 1 32 De filiis Joseph, filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
Numbers Num 4 1 33 quadraginta millia quingenti.
Numbers Num 4 1 34 Porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
Numbers Num 4 1 35 triginta duo millia ducenti.
Numbers Num 4 1 36 De filiis Benjamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
Numbers Num 4 1 37 triginta quinque millia quadringenti.
Numbers Num 4 1 38 De filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
Numbers Num 4 1 39 sexaginta duo millia septingenti.
Numbers Num 4 1 40 De filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
Numbers Num 4 1 41 quadraginta millia et mille quingenti.
Numbers Num 4 1 42 De filiis Nephthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
Numbers Num 4 1 43 quinquaginta tria millia quadringenti.
Numbers Num 4 1 44 Hi sunt, quos numeraverunt Moyses et Aaron, et duodecim principes Israël, singulos per domos cognationum suarum.
Numbers Num 4 1 45 Fueruntque omnis numerus filiorum Israël per domos et familias suas a vigesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere,
Numbers Num 4 1 46 sexcenta tria millia virorum quingenti quinquaginta.
Numbers Num 4 1 47 Levitae autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis.
Numbers Num 4 1 48 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 1 49 Tribum Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis Israël :
Numbers Num 4 1 50 sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad caeremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus : et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur.
Numbers Num 4 1 51 Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitae tabernaculum ; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum accesserit, occidetur.
Numbers Num 4 1 52 Metabuntur autem castra filii Israël unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum.
Numbers Num 4 1 53 Porro Levitae per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israël, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii.
Numbers Num 4 1 54 Fecerunt ergo filii Israël juxta omnia quae praeceperat Dominus Moysi.
Numbers Num 4 2 1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
Numbers Num 4 2 2 Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi foederis.
Numbers Num 4 2 3 Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui : eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.
Numbers Num 4 2 4 Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti.
Numbers Num 4 2 5 Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar.
Numbers Num 4 2 6 Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti.
Numbers Num 4 2 7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon.
Numbers Num 4 2 8 Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti.
Numbers Num 4 2 9 Universi qui in castris Judae enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti : et per turmas suas primi egredientur.
Numbers Num 4 2 10 In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur.
Numbers Num 4 2 11 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti.
Numbers Num 4 2 12 Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon : quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
Numbers Num 4 2 13 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti.
Numbers Num 4 2 14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel.
Numbers Num 4 2 15 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.
Numbers Num 4 2 16 Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas : in secundo loco proficiscentur.
Numbers Num 4 2 17 Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum : quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.
Numbers Num 4 2 18 Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud.
Numbers Num 4 2 19 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.
Numbers Num 4 2 20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
Numbers Num 4 2 21 Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti.
Numbers Num 4 2 22 In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis.
Numbers Num 4 2 23 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti.
Numbers Num 4 2 24 Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas : tertii proficiscentur.
Numbers Num 4 2 25 Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan : quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
Numbers Num 4 2 26 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti.
Numbers Num 4 2 27 Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser : quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran.
Numbers Num 4 2 28 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti.
Numbers Num 4 2 29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
Numbers Num 4 2 30 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti.
Numbers Num 4 2 31 Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti : et novissimi proficiscentur.
Numbers Num 4 2 32 Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta.
Numbers Num 4 2 33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israël : sic enim praeceperat Dominus Moysi.
Numbers Num 4 2 34 Feceruntque filii Israël juxta omnia quae mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.
Numbers Num 4 3 1 Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.
Numbers Num 4 3 2 Et haec nomina filiorum Aaron : primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
Numbers Num 4 3 3 Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur.
Numbers Num 4 3 4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis : functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
Numbers Num 4 3 5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 3 6 Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,
Numbers Num 4 3 7 et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,
Numbers Num 4 3 8 et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.
Numbers Num 4 3 9 Dabisque dono Levitas
Numbers Num 4 3 10 Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.
Numbers Num 4 3 11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 3 12 Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitae mei.
Numbers Num 4 3 13 Meum est enim omne primogenitum : ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël : ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.
Numbers Num 4 3 14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens :
Numbers Num 4 3 15 Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra.
Numbers Num 4 3 16 Numeravit Moyses, ut praeceperat Dominus,
Numbers Num 4 3 17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.
Numbers Num 4 3 18 Filii Gerson : Lebni et Semei.
Numbers Num 4 3 19 Filii Caath : Amram et Jesaar, Hebron et Oziel.
Numbers Num 4 3 20 Filii Merari : Moholi et Musi.
Numbers Num 4 3 21 De Gerson fuere familiae duae, Lebnitica, et Semeitica :
Numbers Num 4 3 22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.
Numbers Num 4 3 23 Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,
Numbers Num 4 3 24 sub principe Eliasaph filio Laël.
Numbers Num 4 3 25 Et habebunt excubias in tabernaculo foederis,
Numbers Num 4 3 26 ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.
Numbers Num 4 3 27 Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua.
Numbers Num 4 3 28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,
Numbers Num 4 3 29 et castrametabuntur ad meridianam plagam.
Numbers Num 4 3 30 Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel :
Numbers Num 4 3 31 et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.
Numbers Num 4 3 32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiae sanctuarii.
Numbers Num 4 3 33 At vero de Merari erunt populi Moholitae et Musitae recensiti per nomina sua :
Numbers Num 4 3 34 omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.
Numbers Num 4 3 35 Princeps eorum Suriel filius Abihaiel : in plaga septentrionali castrametabuntur.
Numbers Num 4 3 36 Erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes, et columnae ac bases earum, et omnia quae ad cultum hujuscemodi pertinent :
Numbers Num 4 3 37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.
Numbers Num 4 3 38 Castrametabuntur ante tabernaculum foederis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur.
Numbers Num 4 3 39 Omnes Levitae, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.
Numbers Num 4 3 40 Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.
Numbers Num 4 3 41 Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël : ego sum Dominus : et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël.
Numbers Num 4 3 42 Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël :
Numbers Num 4 3 43 et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.
Numbers Num 4 3 44 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 3 45 Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus.
Numbers Num 4 3 46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël,
Numbers Num 4 3 47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos) :
Numbers Num 4 3 48 dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt.
Numbers Num 4 3 49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis,
Numbers Num 4 3 50 pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii :
Numbers Num 4 3 51 et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod praeceperat sibi Dominus.
Numbers Num 4 4 1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
Numbers Num 4 4 2 Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas,
Numbers Num 4 4 3 a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis.
Numbers Num 4 4 4 Hic est cultus filiorum Caath : tabernaculum foederis, et Sanctum sanctorum
Numbers Num 4 4 5 ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii,
Numbers Num 4 4 6 et operient rursum velamine janthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes.
Numbers Num 4 4 7 Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda : panes semper in ea erunt :
Numbers Num 4 4 8 extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes.
Numbers Num 4 4 9 Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt :
Numbers Num 4 4 10 et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium, et inducent vectes.
Numbers Num 4 4 11 Necnon et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.
Numbers Num 4 4 12 Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.
Numbers Num 4 4 13 Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento,
Numbers Num 4 4 14 ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium, et inducent vectes.
Numbers Num 4 4 15 Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta : et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis :
Numbers Num 4 4 16 super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cujus curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quae in sanctuario sunt.
Numbers Num 4 4 17 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
Numbers Num 4 4 18 Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum :
Numbers Num 4 4 19 sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat.
Numbers Num 4 4 20 Alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur.
Numbers Num 4 4 21 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 4 22 Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas,
Numbers Num 4 4 23 a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederis.
Numbers Num 4 4 24 Hoc est officium familiae Gersonitarum,
Numbers Num 4 4 25 ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis, operimentum aliud, et super omnia velamen janthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi foederis,
Numbers Num 4 4 26 cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Omnia quae ad altare pertinent, funiculos, et vasa ministerii,
Numbers Num 4 4 27 jubente Aaron et filiis ejus, portabunt filii Gerson : et scient singuli cui debeant oneri mancipari.
Numbers Num 4 4 28 Hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
Numbers Num 4 4 29 Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis,
Numbers Num 4 4 30 a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii.
Numbers Num 4 4 31 Haec sunt onera eorum : portabunt tabulas tabernaculi et vectes ejus, columnas ac bases earum,
Numbers Num 4 4 32 columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient, sicque portabunt.
Numbers Num 4 4 33 Hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis : eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
Numbers Num 4 4 34 Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum,
Numbers Num 4 4 35 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis :
Numbers Num 4 4 36 et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta.
Numbers Num 4 4 37 Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum foederis : hos numeravit Moyses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Moysi.
Numbers Num 4 4 38 Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum,
Numbers Num 4 4 39 a triginta annos et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis :
Numbers Num 4 4 40 et inventi sunt duo millia sexcenti triginta.
Numbers Num 4 4 41 Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta verbum Domini.
Numbers Num 4 4 42 Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum,
Numbers Num 4 4 43 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis :
Numbers Num 4 4 44 et inventi sunt tria millia ducenti.
Numbers Num 4 4 45 Hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron juxta imperium Domini per manum Moysi.
Numbers Num 4 4 46 Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron, et principes Israël per cognationes et domos patrum suorum,
Numbers Num 4 4 47 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, ingredientes ad ministerium tabernaculi, et onera portanda,
Numbers Num 4 4 48 fuerunt simul octo millia quingenti octoginta.
Numbers Num 4 4 49 Juxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque juxta officium et onera sua, sicut praeceperat ei Dominus.
Numbers Num 4 5 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 5 2 Praecipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo :
Numbers Num 4 5 3 tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum.
Numbers Num 4 5 4 Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi.
Numbers Num 4 5 5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 5 6 Loquere ad filios Israël : Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quae solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint,
Numbers Num 4 5 7 confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint.
Numbers Num 4 5 8 Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia.
Numbers Num 4 5 9 Omnes quoque primitiae, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent :
Numbers Num 4 5 10 et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.
Numbers Num 4 5 11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 5 12 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens
Numbers Num 4 5 13 dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro :
Numbers Num 4 5 14 si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam, quae vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur :
Numbers Num 4 5 15 adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinae hordeaceae : non fundet super eam oleum, nec imponet thus : quia sacrificium zelotypiae est, et oblatio investigans adulterium.
Numbers Num 4 5 16 Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino,
Numbers Num 4 5 17 assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam.
Numbers Num 4 5 18 Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiae : ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit.
Numbers Num 4 5 19 Adjurabitque eam, et dicet : Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquae istae amarissimae, in quas maledicta congessi.
Numbers Num 4 5 20 Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro :
Numbers Num 4 5 21 his maledictionibus subjacebis : det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo : putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur.
Numbers Num 4 5 22 Ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier : Amen, amen.
Numbers Num 4 5 23 Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit,
Numbers Num 4 5 24 et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit,
Numbers Num 4 5 25 tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiae, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius :
Numbers Num 4 5 26 pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare : et sic potum det mulieri aquas amarissimas.
Numbers Num 4 5 27 Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquae maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur : eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo.
Numbers Num 4 5 28 Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos.
Numbers Num 4 5 29 Ista est lex zelotypiae. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,
Numbers Num 4 5 30 maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quae scripta sunt :
Numbers Num 4 5 31 maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.
Numbers Num 4 6 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 6 2 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare :
Numbers Num 4 6 3 a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent : uvas recentes siccasque non comedent
Numbers Num 4 6 4 cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur : quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent.
Numbers Num 4 6 5 Omni tempore separationis suae novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente caesarie capitis ejus.
Numbers Num 4 6 6 Omni tempore consecrationis suae, super mortuum non ingredietur,
Numbers Num 4 6 7 nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est.
Numbers Num 4 6 8 Omnibus diebus separationis suae sanctus erit Domino.
Numbers Num 4 6 9 Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus : quod radet illico in eadem die purgationis suae, et rursum septima.
Numbers Num 4 6 10 In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii.
Numbers Num 4 6 11 Facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo : sanctificabitque caput ejus in die illo :
Numbers Num 4 6 12 et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato : ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus.
Numbers Num 4 6 13 Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi foederis,
Numbers Num 4 6 14 et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam,
Numbers Num 4 6 15 canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum :
Numbers Num 4 6 16 quae offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum.
Numbers Num 4 6 17 Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quae ex more debentur.
Numbers Num 4 6 18 Tunc radetur nazaraeus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae : tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum :
Numbers Num 4 6 19 et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaraei, postquam rasum fuerit caput ejus.
Numbers Num 4 6 20 Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini : et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post haec, potest bibere nazaraeus vinum.
Numbers Num 4 6 21 Ista est lex nazaraei, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae, exceptis his, quae invenerit manus ejus : juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae.
Numbers Num 4 6 22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 6 23 Loquere Aaron et filiis ejus : Sic benedicetis filiis Israël, et dicetis eis :
Numbers Num 4 6 24 Benedicat tibi Dominus, et custodiat te.
Numbers Num 4 6 25 Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui.
Numbers Num 4 6 26 Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.
Numbers Num 4 6 27 Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis.
Numbers Num 4 7 1 Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus :
Numbers Num 4 7 2 obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, praefectique eorum, qui numerati fuerant,
Numbers Num 4 7 3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.
Numbers Num 4 7 4 Ait autem Dominus ad Moysen :
Numbers Num 4 7 5 Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.
Numbers Num 4 7 6 Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.
Numbers Num 4 7 7 Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.
Numbers Num 4 7 8 Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
Numbers Num 4 7 9 Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves : quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.
Numbers Num 4 7 10 Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.
Numbers Num 4 7 11 Dixitque Dominus ad Moysen : Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.
Numbers Num 4 7 12 Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda :
Numbers Num 4 7 13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :
Numbers Num 4 7 14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso :
Numbers Num 4 7 15 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
Numbers Num 4 7 16 hircumque pro peccato :
Numbers Num 4 7 17 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec est oblatio Nahasson filii Aminadab.
Numbers Num 4 7 18 Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar,
Numbers Num 4 7 19 acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :
Numbers Num 4 7 20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso :
Numbers Num 4 7 21 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
Numbers Num 4 7 22 hircumque pro peccato :
Numbers Num 4 7 23 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Nathanaël filii Suar.
Numbers Num 4 7 24 Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon,
Numbers Num 4 7 25 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :
Numbers Num 4 7 26 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
Numbers Num 4 7 27 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
Numbers Num 4 7 28 hircumque pro peccato :
Numbers Num 4 7 29 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec est oblatio Eliab filii Helon.
Numbers Num 4 7 30 Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,
Numbers Num 4 7 31 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
Numbers Num 4 7 32 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
Numbers Num 4 7 33 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
Numbers Num 4 7 34 hircumque pro peccato :
Numbers Num 4 7 35 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
Numbers Num 4 7 36 Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai,
Numbers Num 4 7 37 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
Numbers Num 4 7 38 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
Numbers Num 4 7 39 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
Numbers Num 4 7 40 hircumque pro peccato :
Numbers Num 4 7 41 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.
Numbers Num 4 7 42 Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel,
Numbers Num 4 7 43 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
Numbers Num 4 7 44 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
Numbers Num 4 7 45 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
Numbers Num 4 7 46 hircumque pro peccato :
Numbers Num 4 7 47 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Eliasaph filii Duel.
Numbers Num 4 7 48 Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,
Numbers Num 4 7 49 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
Numbers Num 4 7 50 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
Numbers Num 4 7 51 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
Numbers Num 4 7 52 hircumque pro peccato :
Numbers Num 4 7 53 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Elisama filii Ammiud.
Numbers Num 4 7 54 Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,
Numbers Num 4 7 55 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
Numbers Num 4 7 56 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
Numbers Num 4 7 57 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
Numbers Num 4 7 58 hircumque pro peccato :
Numbers Num 4 7 59 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.
Numbers Num 4 7 60 Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis,
Numbers Num 4 7 61 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
Numbers Num 4 7 62 et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
Numbers Num 4 7 63 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
Numbers Num 4 7 64 hircumque pro peccato :
Numbers Num 4 7 65 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.
Numbers Num 4 7 66 Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,
Numbers Num 4 7 67 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
Numbers Num 4 7 68 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
Numbers Num 4 7 69 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
Numbers Num 4 7 70 hircumque pro peccato :
Numbers Num 4 7 71 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.
Numbers Num 4 7 72 Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran,
Numbers Num 4 7 73 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
Numbers Num 4 7 74 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
Numbers Num 4 7 75 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
Numbers Num 4 7 76 hircumque pro peccato :
Numbers Num 4 7 77 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Phegiel filii Ochran.
Numbers Num 4 7 78 Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan,
Numbers Num 4 7 79 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificum :
Numbers Num 4 7 80 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
Numbers Num 4 7 81 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
Numbers Num 4 7 82 hircumque pro peccato :
Numbers Num 4 7 83 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Ahira filii Enan.
Numbers Num 4 7 84 Haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est : acetabula argentea duodecim : phialae argenteae duodecim : mortariola aurea duodecim :
Numbers Num 4 7 85 ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala : id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii :
Numbers Num 4 7 86 mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii : id est, simul auri sicli centum viginti :
Numbers Num 4 7 87 boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum : hirci duodecim pro peccato.
Numbers Num 4 7 88 In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Haec oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.
Numbers Num 4 7 89 Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum foederis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.
Numbers Num 4 8 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 8 2 Loquere Aaron, et dices ad eum : Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur praecipe ut lucernae contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.
Numbers Num 4 8 3 Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut praeceperat Dominus Moysi.
Numbers Num 4 8 4 Haec autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quae ex utroque calamorum latere nascebantur : juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.
Numbers Num 4 8 5 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 8 6 Tolle Levitas de medio filiorum Israël, et purificabis eos
Numbers Num 4 8 7 juxta hunc ritum : aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suae. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint,
Numbers Num 4 8 8 tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam : bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato :
Numbers Num 4 8 9 et applicabis Levitas coram tabernaculo foederis, convocata omni multitudine filiorum Israël.
Numbers Num 4 8 10 Cumque Levitae fuerint coram Domino, ponent filii Israël manus suas super eos.
Numbers Num 4 8 11 Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus.
Numbers Num 4 8 12 Levitae quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis.
Numbers Num 4 8 13 Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino,
Numbers Num 4 8 14 ac separabis de medio filiorum Israël, ut sint mei.
Numbers Num 4 8 15 Et postea ingredientur tabernaculum foederis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini : quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël.
Numbers Num 4 8 16 Pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israël, accepi eos.
Numbers Num 4 8 17 Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israël, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi eos mihi :
Numbers Num 4 8 18 et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israël,
Numbers Num 4 8 19 tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo foederis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium.
Numbers Num 4 8 20 Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quae praeceperat Dominus Moysi :
Numbers Num 4 8 21 purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis,
Numbers Num 4 8 22 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis ejus. Sicut praeceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est.
Numbers Num 4 8 23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 8 24 Haec est lex Levitarum : a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis.
Numbers Num 4 8 25 Cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint, servire cessabunt,
Numbers Num 4 8 26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis, ut custodiant quae sibi fuerunt commendata : opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.
Numbers Num 4 9 1 Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra Aegypti, mense primo, dicens :
Numbers Num 4 9 2 Faciant filii Israël Phase in tempore suo,
Numbers Num 4 9 3 quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes caeremonias et justificationes ejus.
Numbers Num 4 9 4 Praecepitque Moyses filiis Israël ut facerent Phase.
Numbers Num 4 9 5 Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quae mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israël.
Numbers Num 4 9 6 Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron,
Numbers Num 4 9 7 dixerunt eis : Immundi sumus super anima hominis : quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israël ?
Numbers Num 4 9 8 Quibus respondit Moyses : State ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis.
Numbers Num 4 9 9 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 9 10 Loquere filiis Israël : Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino
Numbers Num 4 9 11 in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud :
Numbers Num 4 9 12 non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent : omnem ritum Phase observabunt.
Numbers Num 4 9 13 Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo : peccatum suum ipse portabit.
Numbers Num 4 9 14 Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta caeremonias et justificationes ejus. Praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae.
Numbers Num 4 9 15 Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane.
Numbers Num 4 9 16 Sic fiebat jugiter : per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis.
Numbers Num 4 9 17 Cumque ablata fuisset nubes, quae tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israël : et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur.
Numbers Num 4 9 18 Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco :
Numbers Num 4 9 19 et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israël in excubiis Domini, et non proficiscebantur
Numbers Num 4 9 20 quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant.
Numbers Num 4 9 21 Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur : et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria.
Numbers Num 4 9 22 Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israël in eodem loco, et non proficiscebantur : statim autem ut recessisset, movebant castra.
Numbers Num 4 9 23 Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur : erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi.
Numbers Num 4 10 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 10 2 Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra.
Numbers Num 4 10 3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi foederis.
Numbers Num 4 10 4 Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël.
Numbers Num 4 10 5 Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.
Numbers Num 4 10 6 In secundo autem sonitu et pari ululatu tubae, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem ; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.
Numbers Num 4 10 7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt.
Numbers Num 4 10 8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis : eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.
Numbers Num 4 10 9 Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
Numbers Num 4 10 10 Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.
Numbers Num 4 10 11 Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo foederis :
Numbers Num 4 10 12 profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
Numbers Num 4 10 13 Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi.
Numbers Num 4 10 14 Filii Juda per turmas suas : quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.
Numbers Num 4 10 15 In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar.
Numbers Num 4 10 16 In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
Numbers Num 4 10 17 Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
Numbers Num 4 10 18 Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum : quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.
Numbers Num 4 10 19 In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
Numbers Num 4 10 20 Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.
Numbers Num 4 10 21 Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.
Numbers Num 4 10 22 Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.
Numbers Num 4 10 23 In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
Numbers Num 4 10 24 Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
Numbers Num 4 10 25 Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
Numbers Num 4 10 26 In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran.
Numbers Num 4 10 27 Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
Numbers Num 4 10 28 Haec sunt castra, et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur.
Numbers Num 4 10 29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae, cognato suo : Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis : veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli.
Numbers Num 4 10 30 Cui ille respondit : Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.
Numbers Num 4 10 31 Et ille : Noli, inquit, nos relinquere : tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
Numbers Num 4 10 32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi.
Numbers Num 4 10 33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque foederis Domini praecedebat eos, per dies tres providens castrorum locum.
Numbers Num 4 10 34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent.
Numbers Num 4 10 35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses : Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua.
Numbers Num 4 10 36 Cum autem deponeretur, aiebat : Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israël.
Numbers Num 4 11 1 Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem.
Numbers Num 4 11 2 Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis.
Numbers Num 4 11 3 Vocavitque nomen loci illius, Incensio : eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini.
Numbers Num 4 11 4 Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens et flens, junctis sibi pariter filiis Israël, et ait : Quis dabit nobis ad vescendum carnes ?
Numbers Num 4 11 5 recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis : in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique, et caepe, et allia.
Numbers Num 4 11 6 Anima nostra arida est : nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man.
Numbers Num 4 11 7 Erat autem man quasi semen coriandri, coloris bdellii.
Numbers Num 4 11 8 Circuibatque populus, et colligens illud, frangebat mola, sive terebat in mortario, coquens in olla, et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati.
Numbers Num 4 11 9 Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man.
Numbers Num 4 11 10 Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde : sed et Moysi intoleranda res visa est,
Numbers Num 4 11 11 et ait ad Dominum : Cur afflixisti servum tuum ? quare non invenio gratiam coram te ? et cur imposuisti pondus universi populi hujus super me ?
Numbers Num 4 11 12 Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi : Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum ?
Numbers Num 4 11 13 Unde mihi carnes ut dem tantae multitudini ? flent contra me, dicentes : Da nobis carnes ut comedamus.
Numbers Num 4 11 14 Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis est mihi.
Numbers Num 4 11 15 Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis.
Numbers Num 4 11 16 Et dixit Dominus ad Moysen : Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri : et duces eos ad ostium tabernaculi foederis, faciesque ibi stare tecum,
Numbers Num 4 11 17 ut descendam et loquar tibi : et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris.
Numbers Num 4 11 18 Populo quoque dices : Sanctificamini (cras comedetis carnes : ego enim audivi vos dicere : Quis dabit nobis escas carnium ? bene nobis erat in Aegypto), ut det vobis Dominus carnes, et comedatis :
Numbers Num 4 11 19 non uno die, nec duobus, vel quinque aut decem, nec viginti quidem,
Numbers Num 4 11 20 sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras, et vertatur in nauseam, eo quod repuleritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo, dicentes : Quare egressi sumus ex Aegypto ?
Numbers Num 4 11 21 Et ait Moyses : Sexcenta millia peditum hujus populi sunt : et tu dicis : Dabo eis esum carnium mense integro ?
Numbers Num 4 11 22 numquid ovium et boum multitudo caedetur, ut possit sufficere ad cibum ? vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient ?
Numbers Num 4 11 23 Cui respondit Dominus : Numquid manus Domini invalida est ? jam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur.
Numbers Num 4 11 24 Venit igitur Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de senibus Israël, quos stare fecit circa tabernaculum.
Numbers Num 4 11 25 Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt.
Numbers Num 4 11 26 Remanserat autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant, et non exierant ad tabernaculum.
Numbers Num 4 11 27 Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer, et nuntiavit Moysi, dicens : Eldad et Medad prophetant in castris.
Numbers Num 4 11 28 Statim Josue filius Nun, minister Moysi, et electus e pluribus, ait : Domine mi Moyses, prohibe eos.
Numbers Num 4 11 29 At ille : Quid, inquit aemularis pro me ? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum ?
Numbers Num 4 11 30 Reversusque est Moyses, et majores natu Israël in castra.
Numbers Num 4 11 31 Ventus autem egrediens a Domino, arreptans trans mare coturnices detulit, et demisit in castra itinere quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum, volabantque in aëre duobus cubitis altitudine super terram.
Numbers Num 4 11 32 Surgens ergo populus toto die illo, et nocte, ac die altero, congregavit coturnicum : qui parum, decem coros : et siccaverunt eas per gyrum castrorum.
Numbers Num 4 11 33 Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat hujuscemodi cibus : et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis.
Numbers Num 4 11 34 Vocatusque est ille locus, Sepulchra concupiscentiae : ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat. Egressi autem de Sepulchris concupiscentiae, venerunt in Haseroth, et manserunt ibi.
Numbers Num 4 12 1 Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Aethiopissam,
Numbers Num 4 12 2 et dixerunt : Num per solum Moysen locutus est Dominus ? nonne et nobis similiter est locutus ? Quod cum audisset Dominus
Numbers Num 4 12 3 (erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra),
Numbers Num 4 12 4 statim locutus est ad eum, et ad Aaron et Mariam : Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis. Cumque fuissent egressi,
Numbers Num 4 12 5 descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi, vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,
Numbers Num 4 12 6 dixit ad eos : Audite sermones meos : si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum.
Numbers Num 4 12 7 At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est :
Numbers Num 4 12 8 ore enim ad os loquor ei : et palam, et non per aenigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi ?
Numbers Num 4 12 9 Iratusque contra eos, abiit :
Numbers Num 4 12 10 nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum : et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra,
Numbers Num 4 12 11 ait ad Moysen : Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus,
Numbers Num 4 12 12 ne fiat haec quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de vulva matris suae : ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra.
Numbers Num 4 12 13 Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens : Deus, obsecro, sana eam.
Numbers Num 4 12 14 Cui respondit Dominus : Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi ? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur.
Numbers Num 4 12 15 Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus : et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.
Numbers Num 4 13 1 Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan.
Numbers Num 4 13 2 Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 13 3 Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israël, singulos de singulis tribubus, ex principibus.
Numbers Num 4 13 4 Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina.
Numbers Num 4 13 5 De tribu Ruben, Sammua filium Zechur.
Numbers Num 4 13 6 De tribu Simeon, Saphat filium Huri.
Numbers Num 4 13 7 De tribu Juda, Caleb filium Jephone.
Numbers Num 4 13 8 De tribu Issachar, Igal filium Joseph.
Numbers Num 4 13 9 De tribu Ephraim, Osee filium Nun.
Numbers Num 4 13 10 De tribu Benjamin, Phalti filium Raphu.
Numbers Num 4 13 11 De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi.
Numbers Num 4 13 12 De tribu Joseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi.
Numbers Num 4 13 13 De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli.
Numbers Num 4 13 14 De tribu Aser, Sthur filium Michaël.
Numbers Num 4 13 15 De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi.
Numbers Num 4 13 16 De tribu Gad, Guel filium Machi.
Numbers Num 4 13 17 Haec sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram : vocavitque Osee filium Nun, Josue.
Numbers Num 4 13 18 Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos : Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes,
Numbers Num 4 13 19 considerate terram, qualis sit : et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus : si pauci numero an plures :
Numbers Num 4 13 20 ipsa terra, bona an mala : urbes quales, muratae an absque muris :
Numbers Num 4 13 21 humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terrae. Erat autem tempus quando jam praecoquae uvae vesci possunt.
Numbers Num 4 13 22 Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath.
Numbers Num 4 13 23 Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac : nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est.
Numbers Num 4 13 24 Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt :
Numbers Num 4 13 25 qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël.
Numbers Num 4 13 26 Reversique exploratores terrae post quadraginta dies, omni regione circuita,
Numbers Num 4 13 27 venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae :
Numbers Num 4 13 28 et narraverunt, dicentes : Venimus in terram, ad quam misisti nos, quae revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest :
Numbers Num 4 13 29 sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi.
Numbers Num 4 13 30 Amalec habitat in meridie, Hethaeus et Jebusaeus et Amorrhaeus in montanis : Chananaeus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis.
Numbers Num 4 13 31 Inter haec Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait : Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam.
Numbers Num 4 13 32 Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant : Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est.
Numbers Num 4 13 33 Detraxeruntque terrae, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes : Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos : populus, quem aspeximus, procerae staturae est.
Numbers Num 4 13 34 Ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enac de genere giganteo : quibus comparati, quasi locustae videbamur.
Numbers Num 4 14 1 Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa,
Numbers Num 4 14 2 et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israël, dicentes :
Numbers Num 4 14 3 Utinam mortui essemus in Aegypto : et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Aegyptum ?
Numbers Num 4 14 4 Dixeruntque alter ad alterum : Constituamus nobis ducem, et revertamur in Aegyptum.
Numbers Num 4 14 5 Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël.
Numbers Num 4 14 6 At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua,
Numbers Num 4 14 7 et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt : Terra, quam circuivimus, valde bona est.
Numbers Num 4 14 8 Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem.
Numbers Num 4 14 9 Nolite rebelles esse contra Dominum : neque timeatis populum terrae hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium : Dominus nobiscum est, nolite metuere.
Numbers Num 4 14 10 Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israël.
Numbers Num 4 14 11 Et dixit Dominus ad Moysen : Usquequo detrahet mihi populus iste ? quousque non credent mihi, in omnibus signis quae feci coram eis ?
Numbers Num 4 14 12 Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam : te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam haec est.
Numbers Num 4 14 13 Et ait Moyses ad Dominum : Ut audiant Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum,
Numbers Num 4 14 14 et habitatores terrae hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem, et in columna ignis per noctem :
Numbers Num 4 14 15 quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant :
Numbers Num 4 14 16 Non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat : idcirco occidit eos in solitudine ?
Numbers Num 4 14 17 Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens :
Numbers Num 4 14 18 Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.
Numbers Num 4 14 19 Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum.
Numbers Num 4 14 20 Dixitque Dominus : Dimisi juxta verbum tuum.
Numbers Num 4 14 21 Vivo ego : et implebitur gloria Domini universa terra.
Numbers Num 4 14 22 Attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci meae,
Numbers Num 4 14 23 non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum, nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam.
Numbers Num 4 14 24 Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit ; et semen ejus possidebit eam.
Numbers Num 4 14 25 Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri.
Numbers Num 4 14 26 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
Numbers Num 4 14 27 Usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me ? querelas filiorum Israël audivi.
Numbers Num 4 14 28 Dic ergo eis : Vivo ego, ait Dominus : sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis.
Numbers Num 4 14 29 In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me,
Numbers Num 4 14 30 non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, praeter Caleb filium Jephone, et Josue filium Nun.
Numbers Num 4 14 31 Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam, ut videant terram, quae vobis displicuit.
Numbers Num 4 14 32 Vestra cadavera jacebunt in solitudine.
Numbers Num 4 14 33 Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto,
Numbers Num 4 14 34 juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram : annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam :
Numbers Num 4 14 35 quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimae, quae consurrexit adversum me : in solitudine hac deficiet, et morietur.
Numbers Num 4 14 36 Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terrae quod esset mala,
Numbers Num 4 14 37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini.
Numbers Num 4 14 38 Josue autem filius Nun, et Caleb filius Jephone, vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram.
Numbers Num 4 14 39 Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israël, et luxit populus nimis.
Numbers Num 4 14 40 Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt : Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est : quia peccavimus.
Numbers Num 4 14 41 Quibus Moyses : Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum ?
Numbers Num 4 14 42 nolite ascendere : non enim est Dominus vobiscum : ne corruatis coram inimicis vestris.
Numbers Num 4 14 43 Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino : nec erit Dominus vobiscum.
Numbers Num 4 14 44 At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris.
Numbers Num 4 14 45 Descenditque Amalecites et Chananaeus, qui habitabat in monte : et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma.
Numbers Num 4 15 1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 15 2 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae, quam ego dabo vobis,
Numbers Num 4 15 3 et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus :
Numbers Num 4 15 4 offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium similae, decimam partem ephi, conspersae oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin :
Numbers Num 4 15 5 et vinum ad liba fundenda ejusdem mensurae dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos
Numbers Num 4 15 6 et arietes erit sacrificium similae duarum decimarum, quae conspersa sit oleo tertiae partis hin :
Numbers Num 4 15 7 et vinum ad libamentum tertiae partis ejusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino.
Numbers Num 4 15 8 Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas,
Numbers Num 4 15 9 dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo, quod habeat medium mensurae hin :
Numbers Num 4 15 10 et vinum ad liba fundenda ejusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino.
Numbers Num 4 15 11 Sic facies
Numbers Num 4 15 12 per singulos boves et arietis et agnos et haedos.
Numbers Num 4 15 13 Tam indigenae quam peregrini
Numbers Num 4 15 14 eodem ritu offerent sacrificia.
Numbers Num 4 15 15 Unum praeceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terrae.
Numbers Num 4 15 16 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 15 17 Loquere filiis Israël, et dices ad eos :
Numbers Num 4 15 18 Cum veneritis in terram, quam dabo vobis,
Numbers Num 4 15 19 et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino
Numbers Num 4 15 20 de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis,
Numbers Num 4 15 21 ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino.
Numbers Num 4 15 22 Quod si per ignorantiam praeterieritis quidquam horum, quae locutus est Dominus ad Moysen,
Numbers Num 4 15 23 et mandavit per eum ad vos, a die qua coepit jubere et ultra,
Numbers Num 4 15 24 oblitaque fuerit facere multitudo : offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificum ejus ac liba, ut caeremoniae postulant, hircumque pro peccato :
Numbers Num 4 15 25 et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo :
Numbers Num 4 15 26 et dimittetur universae plebi filiorum Israël, et advenis qui peregrinantur inter eos : quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam.
Numbers Num 4 15 27 Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo :
Numbers Num 4 15 28 et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino : impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi.
Numbers Num 4 15 29 Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes.
Numbers Num 4 15 30 Anima vero, quae per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo :
Numbers Num 4 15 31 verbum enim Domini contempsit, et praeceptum illius fecit irritum : idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam.
Numbers Num 4 15 32 Factum est autem, cum essent filii Israël in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati,
Numbers Num 4 15 33 obtulerunt eum Moysi et Aaron et universae multitudini.
Numbers Num 4 15 34 Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent.
Numbers Num 4 15 35 Dixitque Dominus ad Moysen : Morte moriatur homo iste : obruat eum lapidibus omnis turba extra castra.
Numbers Num 4 15 36 Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut praeceperat Dominus.
Numbers Num 4 15 37 Dixit quoque Dominus ad Moysen :
Numbers Num 4 15 38 Loquere filiis Israël, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas :
Numbers Num 4 15 39 quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes,
Numbers Num 4 15 40 sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo.
Numbers Num 4 15 41 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem Deus vester.
Numbers Num 4 16 1 Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben,
Numbers Num 4 16 2 surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Israël ducenti quinquaginta viri proceres synagogae, et qui tempore concilii per nomina vocabantur.
Numbers Num 4 16 3 Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt : Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus : cur elevamini super populum Domini ?
Numbers Num 4 16 4 Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem :
Numbers Num 4 16 5 locutusque ad Core et ad omnem multitudinem : Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi : et quos elegerit, appropinquabunt ei.
Numbers Num 4 16 6 Hoc igitur facite : tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum :
Numbers Num 4 16 7 et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino : et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus : multum erigimini filii Levi.
Numbers Num 4 16 8 Dixitque rursum ad Core : Audite, filii Levi :
Numbers Num 4 16 9 num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei ?
Numbers Num 4 16 10 idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis,
Numbers Num 4 16 11 et omnis globus tuus stet contra Dominum ? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum ?
Numbers Num 4 16 12 Misit ergo Moyses ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab. Qui responderunt : Non venimus.
Numbers Num 4 16 13 Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quae lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri ?
Numbers Num 4 16 14 Revera induxisti nos in terram, quae fluit rivis lactis et mellis, et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum : an et oculos nostros vis eruere ? non venimus.
Numbers Num 4 16 15 Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum : Ne respicias sacrificia eorum : tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum.
Numbers Num 4 16 16 Dixitque ad Core : Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim.
Numbers Num 4 16 17 Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula : Aaron quoque teneat thuribulum suum.
Numbers Num 4 16 18 Quod cum fecissent, stantibus Moyses et Aaron,
Numbers Num 4 16 19 et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini.
Numbers Num 4 16 20 Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron, ait :
Numbers Num 4 16 21 Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam.
Numbers Num 4 16 22 Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt : Fortissime Deus spirituum universae carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desaeviet ?
Numbers Num 4 16 23 Et ait Dominus ad Moysen :
Numbers Num 4 16 24 Praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiron.
Numbers Num 4 16 25 Surrexitque Moyses, et abiit ad Dathan et Abiron : et sequentibus eum senioribus Israël,
Numbers Num 4 16 26 dixit ad turbam : Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quae ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.
Numbers Num 4 16 27 Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis, omnique frequentia.
Numbers Num 4 16 28 Et ait Moyses : In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim :
Numbers Num 4 16 29 si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus :
Numbers Num 4 16 30 sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quae ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.
Numbers Num 4 16 31 Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum :
Numbers Num 4 16 32 et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum,
Numbers Num 4 16 33 descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis.
Numbers Num 4 16 34 At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens : Ne forte et nos terra deglutiat.
Numbers Num 4 16 35 Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.
Numbers Num 4 16 36 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 16 37 Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quae jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat : quoniam sanctificata sunt
Numbers Num 4 16 38 in mortibus peccatorum : producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël.
Numbers Num 4 16 39 Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula aenea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari :
Numbers Num 4 16 40 ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen.
Numbers Num 4 16 41 Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens : Vos interfecistis populum Domini.
Numbers Num 4 16 42 Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret,
Numbers Num 4 16 43 Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini.
Numbers Num 4 16 44 Dixitque Dominus ad Moysen :
Numbers Num 4 16 45 Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra,
Numbers Num 4 16 46 dixit Moyses ad Aaron : Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis : jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit.
Numbers Num 4 16 47 Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama :
Numbers Num 4 16 48 et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit.
Numbers Num 4 16 49 Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum, et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core.
Numbers Num 4 16 50 Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi foederis postquam quievit interitus.
Numbers Num 4 17 1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 17 2 Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgae suae.
Numbers Num 4 17 3 Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit :
Numbers Num 4 17 4 ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio, ubi loquar ad te.
Numbers Num 4 17 5 Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.
Numbers Num 4 17 6 Locutusque est Moyses ad filios Israël : et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus : fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron.
Numbers Num 4 17 7 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,
Numbers Num 4 17 8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
Numbers Num 4 17 9 Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël : videruntque, et receperunt singuli virgas suas.
Numbers Num 4 17 10 Dixitque Dominus ad Moysen : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur.
Numbers Num 4 17 11 Fecitque Moyses sicut praeceperat Dominus.
Numbers Num 4 17 12 Dixerunt autem filii Israël ad Moysen : Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.
Numbers Num 4 17 13 Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus ?
Numbers Num 4 18 1 Dixitque Dominus ad Aaron : Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii : et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri.
Numbers Num 4 18 2 Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, praestoque sint, et ministrent tibi : tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii.
Numbers Num 4 18 3 Excubabuntque Levitae ad praecepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi : ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul.
Numbers Num 4 18 4 Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus caeremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis.
Numbers Num 4 18 5 Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris : ne oriatur indignatio super filios Israël.
Numbers Num 4 18 6 Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus.
Numbers Num 4 18 7 Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum : et omnia quae ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur : si quis externus accesserit, occidetur.
Numbers Num 4 18 8 Locutusque est Dominus ad Aaron : Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quae sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna.
Numbers Num 4 18 9 Haec ergo accipies de his, quae sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum.
Numbers Num 4 18 10 In sanctuario comedes illud : mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi.
Numbers Num 4 18 11 Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Israël, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis, jure perpetuo : qui mundus est in domo tua, vescetur eis.
Numbers Num 4 18 12 Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi.
Numbers Num 4 18 13 Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos : qui mundus est in domo tua, vescetur eis.
Numbers Num 4 18 14 Omne quod ex voto reddiderint filii Israël, tuum erit.
Numbers Num 4 18 15 Quidquid primum erumpit e vulva cunctae carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit : ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias,
Numbers Num 4 18 16 cujus redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet.
Numbers Num 4 18 17 Primogenitum autem bovis, et ovis, et caprae, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino.
Numbers Num 4 18 18 Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter : tua erunt.
Numbers Num 4 18 19 Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis.
Numbers Num 4 18 20 Dixitque Dominus ad Aaron : In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos : ego pars et haereditas tua in medio filiorum Israël.
Numbers Num 4 18 21 Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo foederis :
Numbers Num 4 18 22 ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum,
Numbers Num 4 18 23 solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt,
Numbers Num 4 18 24 decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi.
Numbers Num 4 18 25 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 18 26 Praecipe Levitis, atque denuntia : Cum acceperitis a filiis Israël decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimae,
Numbers Num 4 18 27 ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus :
Numbers Num 4 18 28 et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti.
Numbers Num 4 18 29 Omnia quae offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt.
Numbers Num 4 18 30 Dicesque ad eos : Si praeclara et meliora quaeque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias :
Numbers Num 4 18 31 et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiae vestrae : quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii.
Numbers Num 4 18 32 Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israël, et moriamini.
Numbers Num 4 19 1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
Numbers Num 4 19 2 Ista est religio victimae, quam constituit Dominus. Praecipe filiis Israël, ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum :
Numbers Num 4 19 3 tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra, immolabit in conspectu omnium :
Numbers Num 4 19 4 et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus,
Numbers Num 4 19 5 comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammae traditis.
Numbers Num 4 19 6 Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quae vaccam vorat.
Numbers Num 4 19 7 Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum.
Numbers Num 4 19 8 Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum.
Numbers Num 4 19 9 Colliget autem vir mundus cineres vaccae, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam, et in aquam aspersionis : quia pro peccato vacca combusta est.
Numbers Num 4 19 10 Cumque laverit qui vaccae portaverat cineres vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israël, et advenae qui habitant inter eos, sanctum jure perpetuo.
Numbers Num 4 19 11 Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus,
Numbers Num 4 19 12 aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari.
Numbers Num 4 19 13 Omnis qui tetigerit humanae animae morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël : quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum.
Numbers Num 4 19 14 Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo : omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quae ibi sunt, polluta erunt septem diebus.
Numbers Num 4 19 15 Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit.
Numbers Num 4 19 16 Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus.
Numbers Num 4 19 17 Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas :
Numbers Num 4 19 18 in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos :
Numbers Num 4 19 19 atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die : expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
Numbers Num 4 19 20 Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiae : quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus.
Numbers Num 4 19 21 Erit hoc praeceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum.
Numbers Num 4 19 22 Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet : et anima, quae horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum.
Numbers Num 4 20 1 Veneruntque filii Israël et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco.
Numbers Num 4 20 2 Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron :
Numbers Num 4 20 3 et versi in seditionem, dixerunt : Utinam periissemus inter fratres nostros coram Domino.
Numbers Num 4 20 4 Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra jumenta moriamur ?
Numbers Num 4 20 5 quare nos fecistis ascendere de Aegypto, et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec vineas, nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum ?
Numbers Num 4 20 6 Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum foederis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt : Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aquae vivae, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos.
Numbers Num 4 20 7 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 20 8 Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et jumenta ejus.
Numbers Num 4 20 9 Tulit igitur Moyses virgam, quae erat in conspectu Domini, sicut praeceperat ei,
Numbers Num 4 20 10 congregata multitudine ante petram : dixitque eis : Audite, rebelles et increduli : num de petra hac vobis aquam poterimus ejicere ?
Numbers Num 4 20 11 Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem, egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et jumenta.
Numbers Num 4 20 12 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israël, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis.
Numbers Num 4 20 13 Haec est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israël contra Dominum, et sanctificatus est in eis.
Numbers Num 4 20 14 Misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent : Haec mandat frater tuus Israël : Nosti omnem laborem qui apprehendit nos,
Numbers Num 4 20 15 quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Aegyptii, et patres nostros :
Numbers Num 4 20 16 et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos, miseritque angelum, qui eduxerit nos de Aegypto. Ecce in urbe Cades, quae est in extremis finibus tuis, positi,
Numbers Num 4 20 17 obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros, nec per vineas ; non bibemus aquas de puteis tuis : sed gradiemur via publica, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos.
Numbers Num 4 20 18 Cui respondit Edom : Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi.
Numbers Num 4 20 19 Dixeruntque filii Israël : Per tritam gradiemur viam : et si biberimus aquas tuas, nos et pecora nostra, dabimus quod justum est : nulla erit in pretio difficultas, tantum velociter transeamus.
Numbers Num 4 20 20 At ille respondit : Non transibis. Statimque egressus est obvius, cum infinita multitudo, et manu forti,
Numbers Num 4 20 21 nec voluit acquiescere deprecanti, ut concederet transitum per fines suos. Quam ob rem divertit ab eo Israël.
Numbers Num 4 20 22 Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terrae Edom :
Numbers Num 4 20 23 ubi locutus est Dominus ad Moysen :
Numbers Num 4 20 24 Pergat, inquit, Aaron ad populos suos : non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israël, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis.
Numbers Num 4 20 25 Tolle Aaron et filium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor.
Numbers Num 4 20 26 Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium ejus : Aaron colligetur, et morietur ibi.
Numbers Num 4 20 27 Fecit Moyses ut praeceperat Dominus : et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine.
Numbers Num 4 20 28 Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium ejus.
Numbers Num 4 20 29 Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro.
Numbers Num 4 20 30 Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas.
Numbers Num 4 21 1 Quod cum audisset Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israël per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo praedam.
Numbers Num 4 21 2 At Israël voto se Domino obligans, ait : Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus.
Numbers Num 4 21 3 Exaudivitque Dominus preces Israël, et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus : et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema.
Numbers Num 4 21 4 Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris ac laboris :
Numbers Num 4 21 5 locutusque contra Deum et Moysen, ait : Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine ? deest panis, non sunt aquae : anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo.
Numbers Num 4 21 6 Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum,
Numbers Num 4 21 7 venerunt ad Moysen, atque dixerunt : Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te : ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo,
Numbers Num 4 21 8 et locutus est Dominus ad eum : Fac serpentem aeneum, et pone eum pro signo : qui percussus aspexerit eum, vivet.
Numbers Num 4 21 9 Fecit ergo Moyses serpentem aeneum, et posuit eum pro signo : quem cum percussi aspicerent, sanabantur.
Numbers Num 4 21 10 Profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth.
Numbers Num 4 21 11 Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam.
Numbers Num 4 21 12 Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared.
Numbers Num 4 21 13 Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quae est in deserto, et prominet in finibus Amorrhaei. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhaeos.
Numbers Num 4 21 14 Unde dicitur in libro bellorum Domini : [Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon.
Numbers Num 4 21 15 Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in finibus Moabitarum.]
Numbers Num 4 21 16 Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen : Congrega populum, et dabo ei aquam.
Numbers Num 4 21 17 Tunc cecinit Israël carmen istud : [Ascendat puteus.] Concinebant :
Numbers Num 4 21 18 [Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis.] De solitudine, Matthana.
Numbers Num 4 21 19 De Matthana in Nahaliel : de Nahaliel in Bamoth.
Numbers Num 4 21 20 De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.
Numbers Num 4 21 21 Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhaeorum, dicens :
Numbers Num 4 21 22 Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam : non declinabimus in agros et vineas ; non bibemus aquas ex puteis : via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos.
Numbers Num 4 21 23 Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos : quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum.
Numbers Num 4 21 24 A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon : quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum.
Numbers Num 4 21 25 Tulit ergo Israël omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhaei, in Hesebon scilicet, et viculis ejus.
Numbers Num 4 21 26 Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhaei, qui pugnavit contra regem Moab : et tulit omnem terram, quae ditionis illius fuerat usque Arnon.
Numbers Num 4 21 27 Idcirco dicitur in proverbio : [Venite in Hesebon : aedificetur, et construatur civitas Sehon :
Numbers Num 4 21 28 ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon.
Numbers Num 4 21 29 Vae tibi Moab ; peristi popule Chamos. Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhaeorum Sehon.
Numbers Num 4 21 30 Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon : lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.]
Numbers Num 4 21 31 Habitavit itaque Israël in terra Amorrhaei.
Numbers Num 4 21 32 Misitque Moyses qui explorarent Jazer : cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores.
Numbers Num 4 21 33 Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai.
Numbers Num 4 21 34 Dixitque Dominus ad Moysen : Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus : faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhaeorum habitatori Hesebon.
Numbers Num 4 21 35 Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius.
Numbers Num 4 22 1 Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est.
Numbers Num 4 22 2 Videns autem Balac filius Sephor omnia quae fecerat Israël Amorrhaeo,
Numbers Num 4 22 3 et quod pertimuissent eum Moabitae, et impetum ejus ferre non possent,
Numbers Num 4 22 4 dixit ad majores natu Madian : Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab.
Numbers Num 4 22 5 Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent : Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae, sedens contra me.
Numbers Num 4 22 6 Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est : si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris.
Numbers Num 4 22 7 Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac,
Numbers Num 4 22 8 ille respondit : Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum :
Numbers Num 4 22 9 Quid sibi volunt homines isti apud te ?
Numbers Num 4 22 10 Respondit : Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me,
Numbers Num 4 22 11 dicens : Ecce populus qui egressus est de Aegypto, operuit superficiem terrae : veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum.
Numbers Num 4 22 12 Dixitque Deus ad Balaam : Noli ire cum eis, neque maledicas populo : quia benedictus est.
Numbers Num 4 22 13 Qui mane consurgens dixit ad principes : Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum.
Numbers Num 4 22 14 Reversi principes dixerunt ad Balac : Noluit Balaam venire nobiscum.
Numbers Num 4 22 15 Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit.
Numbers Num 4 22 16 Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt : Sic dicit Balac filius Sephor : Ne cuncteris venire ad me :
Numbers Num 4 22 17 paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi : veni, et maledic populo isti.
Numbers Num 4 22 18 Respondit Balaam : Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar.
Numbers Num 4 22 19 Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus.
Numbers Num 4 22 20 Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei : Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis : ita dumtaxat, ut quod tibi praecepero, facias.
Numbers Num 4 22 21 Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis.
Numbers Num 4 22 22 Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinae, et duos pueros habebat secum.
Numbers Num 4 22 23 Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere,
Numbers Num 4 22 24 stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineae cingebantur.
Numbers Num 4 22 25 Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam :
Numbers Num 4 22 26 et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.
Numbers Num 4 22 27 Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis : qui iratus, vehementius caedebat fuste latera ejus.
Numbers Num 4 22 28 Aperuitque Dominus os asinae, et locuta est : Quid feci tibi ? cur percutis me ecce jam tertio ?
Numbers Num 4 22 29 Respondit Balaam : Quia commeruisti, et illusisti mihi : utinam haberem gladium, ut te percuterem !
Numbers Num 4 22 30 Dixit asina : Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in praesentem diem ? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait : Numquam.
Numbers Num 4 22 31 Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram.
Numbers Num 4 22 32 Cui angelus : Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam ? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria :
Numbers Num 4 22 33 et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret.
Numbers Num 4 22 34 Dixit Balaam : Peccavi, nesciens quod tu stares contra me : et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar.
Numbers Num 4 22 35 Ait angelus : Vade cum istis, et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus.
Numbers Num 4 22 36 Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon.
Numbers Num 4 22 37 Dixitque ad Balaam : Misi nuntios ut vocarent te : cur non statim venisti ad me ? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo ?
Numbers Num 4 22 38 Cui ille respondit : Ecce adsum : numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo ?
Numbers Num 4 22 39 Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quae in extremis regni ejus finibus erat.
Numbers Num 4 22 40 Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera.
Numbers Num 4 22 41 Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.
Numbers Num 4 23 1 Dixitque Balaam ad Balac : Aedifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes.
Numbers Num 4 23 2 Cumque fecisset juxta sermonem Balaam, imposuerunt simul vitulum et arietem super aram.
Numbers Num 4 23 3 Dixitque Balaam ad Balac : Sta paulisper juxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus, et quodcumque imperaverit, loquar tibi.
Numbers Num 4 23 4 Cumque abiisset velociter, occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam : Septem, inquit, aras erexi, et imposui vitulum et arietem desuper.
Numbers Num 4 23 5 Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait : Revertere ad Balac, et haec loqueris.
Numbers Num 4 23 6 Reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum, et omnes principes Moabitarum :
Numbers Num 4 23 7 assumptaque parabola sua, dixit : [De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus orientis : Veni, inquit, et maledic Jacob ; propera, et detestare Israël.
Numbers Num 4 23 8 Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus ? qua ratione detester, quem Dominus non detestatur ?
Numbers Num 4 23 9 De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur.
Numbers Num 4 23 10 Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israël ? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia.]
Numbers Num 4 23 11 Dixitque Balac ad Balaam : Quid est hoc quod agis ? ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis.
Numbers Num 4 23 12 Cui ille respondit : Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus ?
Numbers Num 4 23 13 Dixit ergo Balac : Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis : inde maledicito ei.
Numbers Num 4 23 14 Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, aedificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete,
Numbers Num 4 23 15 dixit ad Balac : Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam.
Numbers Num 4 23 16 Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait : Revertere ad Balac, et haec loqueris ei.
Numbers Num 4 23 17 Reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac : Quid, inquit, locutus est Dominus ?
Numbers Num 4 23 18 At ille, assumpta parabola sua, ait : [Sta, Balac, et ausculta ; audi, fili Sephor :
Numbers Num 4 23 19 non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet ? locutus est, et non implebit ?
Numbers Num 4 23 20 Ad benedicendum adductus sum : benedictionem prohibere non valeo.
Numbers Num 4 23 21 Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriae regis in illo.
Numbers Num 4 23 22 Deus eduxit illum de Aegypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis.
Numbers Num 4 23 23 Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israël : temporibus suis dicetur Jacob et Israëli quid operatus sit Deus.
Numbers Num 4 23 24 Ecce populus ut leaena consurget, et quasi leo erigetur : non accubabit donec devoret praedam, et occisorum sanguinem bibat.]
Numbers Num 4 23 25 Dixitque Balac ad Balaam : Nec maledicas ei, nec benedicas.
Numbers Num 4 23 26 Et ille ait : Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperaret, hoc facerem ?
Numbers Num 4 23 27 Et ait Balac ad eum : Veni, et ducam te ad alium locum : si forte placeat Deo ut inde maledicas eis.
Numbers Num 4 23 28 Cumque duxisset eum super verticem montis Phogor, qui respicit solitudinem,
Numbers Num 4 23 29 dixit ei Balaam : Aedifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes.
Numbers Num 4 23 30 Fecit Balac ut Balaam dixerat : imposuitque vitulos et arietes per singulas aras.
Numbers Num 4 24 1 Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israëli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quaereret : sed dirigens contra desertum vultum suum,
Numbers Num 4 24 2 et elevans oculos, vidit Israël in tentoriis commorantem per tribus suas : et irruente in se spiritu Dei,
Numbers Num 4 24 3 assumpta parabola, ait : [Dixit Balaam filius Beor : dixit homo, cujus obturatus est oculus :
Numbers Num 4 24 4 dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus :
Numbers Num 4 24 5 Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israël !
Numbers Num 4 24 6 ut valles nemorosae, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quae fixit Dominus, quasi cedri prope aquas.
Numbers Num 4 24 7 Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag, rex ejus, et auferetur regnum illius.
Numbers Num 4 24 8 Deus eduxit illum de Aegypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis.
Numbers Num 4 24 9 Accubans dormivit ut leo, et quasi leaena, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus : qui maledixerit, in maledictione reputabitur.]
Numbers Num 4 24 10 Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait : Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus e contrario tertio benedixisti :
Numbers Num 4 24 11 revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito.
Numbers Num 4 24 12 Respondit Balaam ad Balac : Nonne nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi :
Numbers Num 4 24 13 Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero praeterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo : sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar ?
Numbers Num 4 24 14 verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore.
Numbers Num 4 24 15 Sumpta igitur parabola, rursum ait : [Dixit Balaam filius Beor : dixit homo, cujus obturatus est oculus :
Numbers Num 4 24 16 dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos :
Numbers Num 4 24 17 Videbo eum, sed non modo : intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israël : et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth.
Numbers Num 4 24 18 Et erit Idumaea possessio ejus : haereditas Seir cedet inimicis suis : Israël vero fortiter aget.
Numbers Num 4 24 19 De Jacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis.]
Numbers Num 4 24 20 Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait : [Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur.]
Numbers Num 4 24 21 Vidit quoque Cinaeum : et assumpta parabola, ait : [Robustum quidem est habitaculum tuum : sed si in petra posueris nidum tuum,
Numbers Num 4 24 22 et fueris electus de stirpe Cin, quamdiu poteris permanere ? Assur enim capiet te.]
Numbers Num 4 24 23 Assumptaque parabola iterum locutus est : [Heu ! quis victurus est, quando ista faciet Deus ?
Numbers Num 4 24 24 Venient in trieribus de Italia : superabunt Assyrios, vastabuntque Hebraeos, et ad extremum etiam ipsi peribunt.]
Numbers Num 4 24 25 Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum : Balac quoque via, qua venerat, rediit.
Numbers Num 4 25 1 Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab,
Numbers Num 4 25 2 quae vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum.
Numbers Num 4 25 3 Initiatusque est Israël Beelphegor : et iratus Dominus,
Numbers Num 4 25 4 ait ad Moysen : Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israël.
Numbers Num 4 25 5 Dixitque Moyses ad judices Israël : Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor.
Numbers Num 4 25 6 Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi.
Numbers Num 4 25 7 Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione,
Numbers Num 4 25 8 ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël :
Numbers Num 4 25 9 et occisi sunt viginti quatuor millia hominum.
Numbers Num 4 25 10 Dixitque Dominus ad Moysen :
Numbers Num 4 25 11 Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël : quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo.
Numbers Num 4 25 12 Idcirco loquere ad eum : Ecce do ei pacem foederis mei,
Numbers Num 4 25 13 et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum : quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël.
Numbers Num 4 25 14 Erat autem nomen viri Israëlitae, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis.
Numbers Num 4 25 15 Porro mulier Madianitis, quae pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum.
Numbers Num 4 25 16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 25 17 Hostes vos sentiant Madianitae, et percutite eos :
Numbers Num 4 25 18 quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor.
Numbers Num 4 26 1 Postquam noxiorum sanguis effusus est, dixit Dominus ad Moysen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem :
Numbers Num 4 26 2 Numerate omnem summam filiorum Israël a viginti annis et supra, per domos et cognationes suas, cunctos qui possunt ad bella procedere.
Numbers Num 4 26 3 Locuti sunt itaque Moyses et Eleazar sacerdos, in campestribus Moab super Jordanem contra Jericho, ad eos qui erant
Numbers Num 4 26 4 a viginti annis et supra, sicut Dominus imperaverat, quorum iste est numerus.
Numbers Num 4 26 5 Ruben primogenitus Israël : hujus filius, Henoch, a quo familia Henochitarum : et Phallu, a quo familia Phalluitarum :
Numbers Num 4 26 6 et Hesron, a quo familia Hesronitarum : et Charmi, a quo familia Charmitarum.
Numbers Num 4 26 7 Hae sunt familiae de stirpe Ruben : quarum numerus inventus est quadraginta tria millia, et septingenti triginta.
Numbers Num 4 26 8 Filius Phallu, Eliab :
Numbers Num 4 26 9 hujus filii, Namuel et Dathan et Abiron : isti sunt Dathan et Abiron principes populi, qui surrexerunt contra Moysen et Aaron in seditione Core, quando adversus Dominum rebellaverunt :
Numbers Num 4 26 10 et aperiens terra os suum devoravit Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros. Et factum est grande miraculum,
Numbers Num 4 26 11 ut, Core pereunte, filii illius non perirent.
Numbers Num 4 26 12 Filii Simeon per cognationes suas : Namuel, ab hoc familia Namuelitarum : Jamin, ab hoc familia Jaminitarum : Jachin, ab hoc familia Jachinitarum :
Numbers Num 4 26 13 Zare, ab hoc familia Zareitarum : Saul, ab hoc familia Saulitarum.
Numbers Num 4 26 14 Hae sunt familiae de stirpe Simeon, quarum omnis numerus fuit viginti duo millia ducenti.
Numbers Num 4 26 15 Filii Gad per cognationes suas : Sephon, ab hoc familia Sephonitarum : Aggi, ab hoc familia Aggitarum : Suni, ab hoc familia Sunitarum :
Numbers Num 4 26 16 Ozni, ab hoc familia Oznitarum : Her, ab hoc familia Heritarum :
Numbers Num 4 26 17 Arod, ab hoc familia Aroditarum : Ariel, ab hoc familia Arielitarum.
Numbers Num 4 26 18 Istae sunt familiae Gad, quarum omnis numerus fuit quadraginta millia quingenti.
Numbers Num 4 26 19 Filii Juda, Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan.
Numbers Num 4 26 20 Fueruntque filii Juda per cognationes suas : Sela, a quo familia Selaitarum : Phares, a quo familia Pharesitarum : Zare, a quo familia Zareitarum.
Numbers Num 4 26 21 Porro filii Phares : Hesron, a quo familia Hesronitarum : et Hamul, a quo familia Hamulitarum.
Numbers Num 4 26 22 Istae sunt familiae Juda, quarum omnis numerus fuit septuaginta sex millia quingenti.
Numbers Num 4 26 23 Filii Issachar per cognationes suas : Thola, a quo familia Tholaitarum : Phua, a quo familia Phuaitarum :
Numbers Num 4 26 24 Jasub, a quo familia Jasubitarum : Semran, a quo familia Semranitarum.
Numbers Num 4 26 25 Hae sunt cognationes Issachar, quarum numerus fuit sexaginta quatuor millia trecenti.
Numbers Num 4 26 26 Filii Zabulon per cognationes suas : Sared, a quo familia Sareditarum : Elon, a quo familia Elonitarum : Jalel, a quo familia Jalelitarum.
Numbers Num 4 26 27 Hae sunt cognationes Zabulon, quarum numerus fuit sexaginta millia quingenti.
Numbers Num 4 26 28 Filii Joseph per cognationes suas, Manasse et Ephraim.
Numbers Num 4 26 29 De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum. Machir genuit Galaad, a quo familia Galaaditarum.
Numbers Num 4 26 30 Galaad habuit filios : Jezer, a quo familia Jezeritarum : et Helec, a quo familia Helecitarum :
Numbers Num 4 26 31 et Asriel, a quo familia Asrielitarum : et Sechem, a quo familia Sechemitarum :
Numbers Num 4 26 32 et Semida, a quo familia Semidaitarum : et Hepher, a quo familia Hepheritarum.
Numbers Num 4 26 33 Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat, sed tantum filias : quarum ista sunt nomina : Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
Numbers Num 4 26 34 Hae sunt familiae Manasse, et numerus earum quinquaginta duo millia septingenti.
Numbers Num 4 26 35 Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi : Suthala, a quo familia Suthalaitarum : Becher, a quo familia Becheritarum : Thehen, a quo familia Thehenitarum.
Numbers Num 4 26 36 Porro filius Suthala fuit Heran, a quo familia Heranitarum.
Numbers Num 4 26 37 Hae sunt cognationes filiorum Ephraim : quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti.
Numbers Num 4 26 38 Isti sunt filii Joseph per familias suas. Filii Benjamin in cognationibus suis : Bela, a quo familia Belaitarum : Asbel, a quo familia Asbelitarum : Ahiram, a quo familia Ahiramitarum :
Numbers Num 4 26 39 Supham, a quo familia Suphamitarum : Hupham, a quo familia Huphamitarum.
Numbers Num 4 26 40 Filii Bela : Hered, et Noëman. De Hered, familia Hereditarum : de Noëman, familia Noëmanitarum.
Numbers Num 4 26 41 Hi sunt filii Benjamin per cognationes suas : quorum numerus fuit quadraginta quinque millia sexcenti.
Numbers Num 4 26 42 Filii Dan per cognationes suas : Suham, a quo familia Suhamitarum. Hae sunt cognationes Dan per familias suas.
Numbers Num 4 26 43 Omnes fuere Suhamitae, quorum numerus erat sexaginta quatuor millia quadringenti.
Numbers Num 4 26 44 Filii Aser per cognationes suas : Jemna, a quo familia Jemnaitarum : Jessui, a quo familia Jessuitarum : Brie, a quo familia Brieitarum.
Numbers Num 4 26 45 Filii Brie : Heber, a quo familia Heberitarum : et Melchiel, a quo familia Melchielitarum.
Numbers Num 4 26 46 Nomen autem filiae Aser fuit Sara.
Numbers Num 4 26 47 Hae cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringenti.
Numbers Num 4 26 48 Filii Nephthali per cognationes suas : Jesiel, a quo familia Jesielitarum : Guni, a quo familia Gunitarum :
Numbers Num 4 26 49 Jeser, a quo familia Jeseritarum : Sellem, a quo familia Sellemitarum.
Numbers Num 4 26 50 Hae sunt cognationes filiorum Nephthali per familias suas : quorum numerus quadraginta quinque millia quadringenti.
Numbers Num 4 26 51 Ista est summa filiorum Israël, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta.
Numbers Num 4 26 52 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 26 53 Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas.
Numbers Num 4 26 54 Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem : singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio :
Numbers Num 4 26 55 ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis.
Numbers Num 4 26 56 Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipiant, vel pauciores.
Numbers Num 4 26 57 Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas : Gerson, a quo familia Gersonitarum : Caath, a quo familia Caathitarum : Merari, a quo familia Meraritarum.
Numbers Num 4 26 58 Hae sunt familiae Levi : familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram :
Numbers Num 4 26 59 qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi, quae nata est ei in Aegypto. Haec genuit Amram viro suo filios, Aaron, et Moysen, et Mariam sororem eorum.
Numbers Num 4 26 60 De Aaron orti sunt Nadab et Abiu, et Eleazar et Ithamar :
Numbers Num 4 26 61 quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino.
Numbers Num 4 26 62 Fueruntque omnes qui numerati sunt, viginti tria millia generis masculini ab uno mense et supra : quia non sunt recensiti inter filios Israël, nec eis cum ceteris data possessio est.
Numbers Num 4 26 63 Hic est numerus filiorum Israël, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho :
Numbers Num 4 26 64 inter quos, nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai :
Numbers Num 4 26 65 praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun.
Numbers Num 4 27 1 Accesserunt autem filiae Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph : quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
Numbers Num 4 27 2 Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis, atque dixerunt :
Numbers Num 4 27 3 Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quae concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium ? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.
Numbers Num 4 27 4 Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.
Numbers Num 4 27 5 Qui dixit ad eum :
Numbers Num 4 27 6 Justam rem postulant filiae Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in haereditatem succedant.
Numbers Num 4 27 7 Ad filios autem Israël loqueris haec :
Numbers Num 4 27 8 Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit haereditas.
Numbers Num 4 27 9 Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.
Numbers Num 4 27 10 Quod si et fratres non fuerint, dabitis haereditatem fratribus patris ejus.
Numbers Num 4 27 11 Sin autem nec patruos habuerit, dabitur haereditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut praecepit Dominus Moysi.
Numbers Num 4 27 12 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël.
Numbers Num 4 27 13 Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron :
Numbers Num 4 27 14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hae sunt aquae contradictionis in Cades deserti Sin.
Numbers Num 4 27 15 Cui respondit Moyses :
Numbers Num 4 27 16 Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc :
Numbers Num 4 27 17 et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.
Numbers Num 4 27 18 Dixitque Dominus ad eum : Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.
Numbers Num 4 27 19 Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine :
Numbers Num 4 27 20 et dabis ei praecepta cunctis videntibus, et partem gloriae tuae, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël.
Numbers Num 4 27 21 Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo.
Numbers Num 4 27 22 Fecit Moyses ut praeceperat Dominus : cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.
Numbers Num 4 27 23 Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quae mandaverat Dominus.
Numbers Num 4 28 1 Dixit quoque Dominus ad Moysen :
Numbers Num 4 28 2 Praecipe filiis Israël, et dices ad eos : Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.
Numbers Num 4 28 3 Haec sunt sacrificia quae offerre debetis : agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum :
Numbers Num 4 28 4 unum offeretis mane, et alterum ad vesperum :
Numbers Num 4 28 5 decimam partem ephi similae, quae conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.
Numbers Num 4 28 6 Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.
Numbers Num 4 28 7 Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.
Numbers Num 4 28 8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.
Numbers Num 4 28 9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio, et liba :
Numbers Num 4 28 10 quae rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.
Numbers Num 4 28 11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,
Numbers Num 4 28 12 et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos : et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes :
Numbers Num 4 28 13 et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos : holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.
Numbers Num 4 28 14 Libamenta autem vini, quae per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt : media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.
Numbers Num 4 28 15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
Numbers Num 4 28 16 Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit,
Numbers Num 4 28 17 et quintadecima die solemnitas : septem diebus vescentur azymis.
Numbers Num 4 28 18 Quarum dies prima venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.
Numbers Num 4 28 19 Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :
Numbers Num 4 28 20 et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,
Numbers Num 4 28 21 et decimam decimae per agnos singulos, id est, per septem agnos.
Numbers Num 4 28 22 Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,
Numbers Num 4 28 23 praeter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.
Numbers Num 4 28 24 Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.
Numbers Num 4 28 25 Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis : omne opus servile non facietis in eo.
Numbers Num 4 28 26 Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.
Numbers Num 4 28 27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :
Numbers Num 4 28 28 atque in sacrificiis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,
Numbers Num 4 28 29 per agnos decimam decimae, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,
Numbers Num 4 28 30 qui mactatur pro expiatione : praeter holocaustum sempiternum et liba ejus.
Numbers Num 4 28 31 Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.
Numbers Num 4 29 1 Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.
Numbers Num 4 29 2 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :
Numbers Num 4 29 3 et in sacrificiis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
Numbers Num 4 29 4 unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem :
Numbers Num 4 29 5 et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,
Numbers Num 4 29 6 praeter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis : eisdem caeremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.
Numbers Num 4 29 7 Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras : omne opus servile non facietis in ea.
Numbers Num 4 29 8 Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :
Numbers Num 4 29 9 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
Numbers Num 4 29 10 decimam decimae per agnos singulos, qui sunt simul agni septem :
Numbers Num 4 29 11 et hircum pro peccato, absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.
Numbers Num 4 29 12 Quintadecima vero die mensis septimi, quae vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.
Numbers Num 4 29 13 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
Numbers Num 4 29 14 et in libamentis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,
Numbers Num 4 29 15 et decimam decimae agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim :
Numbers Num 4 29 16 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus.
Numbers Num 4 29 17 In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
Numbers Num 4 29 18 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
Numbers Num 4 29 19 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.
Numbers Num 4 29 20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
Numbers Num 4 29 21 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
Numbers Num 4 29 22 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.
Numbers Num 4 29 23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
Numbers Num 4 29 24 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
Numbers Num 4 29 25 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
Numbers Num 4 29 26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
Numbers Num 4 29 27 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
Numbers Num 4 29 28 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
Numbers Num 4 29 29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
Numbers Num 4 29 30 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
Numbers Num 4 29 31 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
Numbers Num 4 29 32 Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
Numbers Num 4 29 33 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
Numbers Num 4 29 34 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
Numbers Num 4 29 35 Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,
Numbers Num 4 29 36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :
Numbers Num 4 29 37 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
Numbers Num 4 29 38 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
Numbers Num 4 29 39 Haec offeretis Domino in solemnitatibus vestris : praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.
Numbers Num 4 30 1 Narravitque Moyses filiis Israël omnia quae ei Dominus imperarat.
Numbers Num 4 30 2 Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël : Iste est sermo quem praecepit Dominus :
Numbers Num 4 30 3 Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento : non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit.
Numbers Num 4 30 4 Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quae est in domo patris sui, et in aetate adhuc puellari : si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit :
Numbers Num 4 30 5 quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit.
Numbers Num 4 30 6 Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater : et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater.
Numbers Num 4 30 7 Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento :
Numbers Num 4 30 8 quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat.
Numbers Num 4 30 9 Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus.
Numbers Num 4 30 10 Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent.
Numbers Num 4 30 11 Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento,
Numbers Num 4 30 12 si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat.
Numbers Num 4 30 13 Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea : quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.
Numbers Num 4 30 14 Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat.
Numbers Num 4 30 15 Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet : quia statim ut audivit, tacuit.
Numbers Num 4 30 16 Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus.
Numbers Num 4 30 17 Istae sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate est, vel quae manet in parentis domo.
Numbers Num 4 31 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 31 2 Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum.
Numbers Num 4 31 3 Statimque Moyses : Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.
Numbers Num 4 31 4 Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum.
Numbers Num 4 31 5 Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam :
Numbers Num 4 31 6 quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.
Numbers Num 4 31 7 Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,
Numbers Num 4 31 8 et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis : Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.
Numbers Num 4 31 9 Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem : quidquid habere potuerant depopulati sunt :
Numbers Num 4 31 10 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.
Numbers Num 4 31 11 Et tulerunt praedam, et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis,
Numbers Num 4 31 12 et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël : reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.
Numbers Num 4 31 13 Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogae, in occursum eorum extra castra.
Numbers Num 4 31 14 Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,
Numbers Num 4 31 15 ait : Cur feminas reservastis ?
Numbers Num 4 31 16 nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus ?
Numbers Num 4 31 17 ergo cunctos interficite quidquid est generis masculini, etiam in parvulis : et mulieres, quae noverunt viros in coitu, jugulate :
Numbers Num 4 31 18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis :
Numbers Num 4 31 19 et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.
Numbers Num 4 31 20 Et de omni praeda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia praeparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.
Numbers Num 4 31 21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est : Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi :
Numbers Num 4 31 22 aurum, et argentum, et aes, et ferrum, et plumbum, et stannum,
Numbers Num 4 31 23 et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur : quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur :
Numbers Num 4 31 24 et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.
Numbers Num 4 31 25 Dixit quoque Dominus ad Moysen :
Numbers Num 4 31 26 Tollite summam eorum quae capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi :
Numbers Num 4 31 27 dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.
Numbers Num 4 31 28 Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,
Numbers Num 4 31 29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiae Domini sunt.
Numbers Num 4 31 30 Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.
Numbers Num 4 31 31 Feceruntque Moyses et Eleazar sicut praeceperat Dominus.
Numbers Num 4 31 32 Fuit autem praeda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,
Numbers Num 4 31 33 boum septuaginta duo millia,
Numbers Num 4 31 34 asinorum sexaginta millia et mille :
Numbers Num 4 31 35 animae hominum sexus feminei, quae non cognoverant viros, triginta duo millia.
Numbers Num 4 31 36 Dataque est media pars his qui in praelio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentae :
Numbers Num 4 31 37 e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sexcentae septuaginta quinque :
Numbers Num 4 31 38 et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo :
Numbers Num 4 31 39 de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus :
Numbers Num 4 31 40 de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duae animae.
Numbers Num 4 31 41 Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum,
Numbers Num 4 31 42 ex media parte filiorum Israël, quam separaverat his qui in praelio fuerant.
Numbers Num 4 31 43 De media vero parte, quae contigerat reliquae multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis,
Numbers Num 4 31 44 et de bobus triginta sex millibus,
Numbers Num 4 31 45 et de asinis triginta millibus quingentis,
Numbers Num 4 31 46 et de hominibus sedecim millibus,
Numbers Num 4 31 47 tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut praeceperat Dominus.
Numbers Num 4 31 48 Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt :
Numbers Num 4 31 49 Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra : et ne unus quidem defuit.
Numbers Num 4 31 50 Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac muraenulas, ut depreceris pro nobis Dominum.
Numbers Num 4 31 51 Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus,
Numbers Num 4 31 52 pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus.
Numbers Num 4 31 53 Unusquisque enim quod in praeda rapuerat, suum erat.
Numbers Num 4 31 54 Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israël coram Domino.
Numbers Num 4 32 1 Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras,
Numbers Num 4 32 2 venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt :
Numbers Num 4 32 3 Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon,
Numbers Num 4 32 4 terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israël, regio uberrima est ad pastum animalium : et nos servi tui habemus jumenta plurima,
Numbers Num 4 32 5 precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem.
Numbers Num 4 32 6 Quibus respondit Moyses : Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis ?
Numbers Num 4 32 7 cur subvertitis mentes filiorum Israël, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus ?
Numbers Num 4 32 8 Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram ?
Numbers Num 4 32 9 cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israël, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit.
Numbers Num 4 32 10 Qui iratus juravit, dicens :
Numbers Num 4 32 11 Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra, terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Jacob : et noluerunt sequi me,
Numbers Num 4 32 12 praeter Caleb filium Jephone Cenezaeum, et Josue filium Nun : isti impleverunt voluntatem meam.
Numbers Num 4 32 13 Iratusque Dominus adversum Israël, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu ejus.
Numbers Num 4 32 14 Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israël.
Numbers Num 4 32 15 Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium.
Numbers Num 4 32 16 At illi prope accedentes, dixerunt : Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas :
Numbers Num 4 32 17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad praelium ante filios Israël, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias.
Numbers Num 4 32 18 Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israël haereditatem suam :
Numbers Num 4 32 19 nec quidquam quaeremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga.
Numbers Num 4 32 20 Quibus Moyses ait : Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam :
Numbers Num 4 32 21 et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos,
Numbers Num 4 32 22 et subjiciatur ei omnis terra : tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israël, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino.
Numbers Num 4 32 23 Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum : et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.
Numbers Num 4 32 24 Aedificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac jumentis : et quod polliciti estis, implete.
Numbers Num 4 32 25 Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen : Servi tui sumus : faciemus quod jubet dominus noster.
Numbers Num 4 32 26 Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad :
Numbers Num 4 32 27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris.
Numbers Num 4 32 28 Praecepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israël, et dixit ad eos :
Numbers Num 4 32 29 Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem.
Numbers Num 4 32 30 Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca.
Numbers Num 4 32 31 Responderuntque filii Gad et filii Ruben : Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus :
Numbers Num 4 32 32 ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem.
Numbers Num 4 32 33 Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiae tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhaei, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.
Numbers Num 4 32 34 Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroër,
Numbers Num 4 32 35 et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa,
Numbers Num 4 32 36 et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.
Numbers Num 4 32 37 Filii vero Ruben aedificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim,
Numbers Num 4 32 38 et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque : imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt.
Numbers Num 4 32 39 Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhaeo habitatore ejus.
Numbers Num 4 32 40 Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.
Numbers Num 4 32 41 Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair.
Numbers Num 4 32 42 Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis : vocavitque eam ex nomine suo Nobe.
Numbers Num 4 33 1 Hae sunt mansiones filiorum Israël, qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron,
Numbers Num 4 33 2 quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, quae Domini jussione mutabant.
Numbers Num 4 33 3 Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israël in manu excelsa, videntibus cunctis Aegyptiis,
Numbers Num 4 33 4 et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem),
Numbers Num 4 33 5 castrametati sunt in Soccoth.
Numbers Num 4 33 6 Et de Soccoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis.
Numbers Num 4 33 7 Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum.
Numbers Num 4 33 8 Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem : et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara.
Numbers Num 4 33 9 Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmae septuaginta : ibique castrametati sunt.
Numbers Num 4 33 10 Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro,
Numbers Num 4 33 11 castrametati sunt in deserto Sin.
Numbers Num 4 33 12 Unde egressi, venerunt in Daphca.
Numbers Num 4 33 13 Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus.
Numbers Num 4 33 14 Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum.
Numbers Num 4 33 15 Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai.
Numbers Num 4 33 16 Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiae.
Numbers Num 4 33 17 Profectique de sepulchris concupiscentiae, castrametati sunt in Haseroth.
Numbers Num 4 33 18 Et de Haseroth venerunt in Rethma.
Numbers Num 4 33 19 Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares.
Numbers Num 4 33 20 Unde egressi venerunt in Lebna.
Numbers Num 4 33 21 De Lebna castrametati sunt in Ressa.
Numbers Num 4 33 22 Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha.
Numbers Num 4 33 23 Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher.
Numbers Num 4 33 24 Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada.
Numbers Num 4 33 25 Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth.
Numbers Num 4 33 26 Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath.
Numbers Num 4 33 27 De Thahath, castrametati sunt in Thare.
Numbers Num 4 33 28 Unde egressi, fixere tentoria in Methca.
Numbers Num 4 33 29 Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona.
Numbers Num 4 33 30 Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth.
Numbers Num 4 33 31 Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejaacan.
Numbers Num 4 33 32 Profectique de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad.
Numbers Num 4 33 33 Unde profecti, castrametati sunt in Jetebatha.
Numbers Num 4 33 34 Et de Jetebatha venerunt in Hebrona.
Numbers Num 4 33 35 Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber.
Numbers Num 4 33 36 Inde profecti, venerunt in desertum Sin, haec est Cades.
Numbers Num 4 33 37 Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terrae Edom.
Numbers Num 4 33 38 Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino : et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Aegypto, mense quinto, prima die mensis,
Numbers Num 4 33 39 cum esset annorum centum viginti trium.
Numbers Num 4 33 40 Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israël.
Numbers Num 4 33 41 Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona.
Numbers Num 4 33 42 Unde egressi, venerunt in Phunon.
Numbers Num 4 33 43 Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth.
Numbers Num 4 33 44 Et de Oboth venerunt in Ijeabarim, quae est in finibus Moabitarum.
Numbers Num 4 33 45 Profectique de Ijeabarim, fixere tentoria in Dibongad.
Numbers Num 4 33 46 Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim.
Numbers Num 4 33 47 Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo.
Numbers Num 4 33 48 Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho.
Numbers Num 4 33 49 Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum.
Numbers Num 4 33 50 Ubi locutus est Dominus ad Moysen :
Numbers Num 4 33 51 Praecipe filiis Israël, et dic ad eos : Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan,
Numbers Num 4 33 52 disperdite cunctos habitatores terrae illius : confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate,
Numbers Num 4 33 53 mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem,
Numbers Num 4 33 54 quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur haereditas. Per tribus et familias possessio dividetur.
Numbers Num 4 33 55 Sin autem nolueritis interficere habitatores terrae : qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceae in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae :
Numbers Num 4 33 56 et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.
Numbers Num 4 34 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Numbers Num 4 34 2 Praecipe filiis Israël, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur.
Numbers Num 4 34 3 Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quae est juxta Edom : et habebit terminos contra orientem mare salsissimum.
Numbers Num 4 34 4 Qui circuibunt australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant in Senna, et perveniant a meridie usque ad Cadesbarne, unde egredientur confinia ad villam nomine Adar, et tendent usque ad Asemona.
Numbers Num 4 34 5 Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti, et maris magni littore finietur.
Numbers Num 4 34 6 Plaga autem occidentalis a mari magno incipiet, et ipso fine claudetur.
Numbers Num 4 34 7 Porro ad septentrionalem plagam a mari magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum,
Numbers Num 4 34 8 a quo venient in Emath usque ad terminos Sedada :
Numbers Num 4 34 9 ibuntque confinia usque ad Zephrona, et villam Enan. Hi erunt termini in parte aquilonis.
Numbers Num 4 34 10 Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Enan usque Sephama,
Numbers Num 4 34 11 et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem Daphnim : inde pervenient contra orientem ad mare Cenereth,
Numbers Num 4 34 12 et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu.
Numbers Num 4 34 13 Praecepitque Moyses filiis Israël, dicens : Haec erit terra, quam possidebitis sorte, et quam jussit Dominus dari novem tribubus, et dimidiae tribui.
Numbers Num 4 34 14 Tribus enim filiorum Ruben per familias suas, et tribus filiorum Gad juxta cognationum numerum, media quoque tribus Manasse,
Numbers Num 4 34 15 id est, duae semis tribus, acceperunt partem suam trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam.
Numbers Num 4 34 16 Et ait Dominus ad Moysen :
Numbers Num 4 34 17 Haec sunt nomina virorum qui terram vobis divident, Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun,
Numbers Num 4 34 18 et singuli principes de tribubus singulis,
Numbers Num 4 34 19 quorum ista sunt vocabula. De tribu Juda, Caleb filius Jephone.
Numbers Num 4 34 20 De tribu Simeon, Samuel filius Ammiud.
Numbers Num 4 34 21 De tribu Benjamin, Elidad filius Chaselon.
Numbers Num 4 34 22 De tribu filiorum Dan, Bocci filius Jogli.
Numbers Num 4 34 23 Filiorum Joseph de tribu Manasse, Hanniel filius Ephod.
Numbers Num 4 34 24 De tribu Ephraim, Camuel filius Sephthan.
Numbers Num 4 34 25 De tribu Zabulon, Elisaphan filius Pharnach.
Numbers Num 4 34 26 De tribu Issachar, dux Phaltiel filius Ozan.
Numbers Num 4 34 27 De tribu Aser, Ahiud filius Salomi.
Numbers Num 4 34 28 De tribu Nephthali, Phedaël filius Ammiud.
Numbers Num 4 34 29 Hi sunt, quibus praecepit Dominus ut dividerent filiis Israël terram Chanaan.
Numbers Num 4 35 1 Haec quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Jordanem, contra Jericho :
Numbers Num 4 35 2 Praecipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis
Numbers Num 4 35 3 urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum : ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis :
Numbers Num 4 35 4 quae a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur.
Numbers Num 4 35 5 Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia : ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana.
Numbers Num 4 35 6 De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem : et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,
Numbers Num 4 35 7 id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
Numbers Num 4 35 8 Ipsaeque urbes, quae dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur : et qui minus, pauciores : singuli juxta mensuram haereditatis suae dabunt oppida Levitis.
Numbers Num 4 35 9 Ait Dominus ad Moysen :
Numbers Num 4 35 10 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan,
Numbers Num 4 35 11 decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint :
Numbers Num 4 35 12 in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.
Numbers Num 4 35 13 De ipsis autem urbibus, quae ad fugitivorum subsidia separantur,
Numbers Num 4 35 14 tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan,
Numbers Num 4 35 15 tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.
Numbers Num 4 35 16 Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur.
Numbers Num 4 35 17 Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur.
Numbers Num 4 35 18 Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur.
Numbers Num 4 35 19 Propinquus occisi, homicidam interficiet : statim ut apprehenderit eum, interficiet.
Numbers Num 4 35 20 Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias :
Numbers Num 4 35 21 aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit : percussor homicidii reus erit : cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit.
Numbers Num 4 35 22 Quod si fortuitu, et absque odio
Numbers Num 4 35 23 et inimicitiis quidquam horum fecerit,
Numbers Num 4 35 24 et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata :
Numbers Num 4 35 25 liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
Numbers Num 4 35 26 Si interfector extra fines urbium, quae exulibus deputatae sunt,
Numbers Num 4 35 27 fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis : absque noxa erit qui eum occiderit.
Numbers Num 4 35 28 Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.
Numbers Num 4 35 29 Haec sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.
Numbers Num 4 35 30 Homicida sub testibus punietur : ad unius testimonium nullus condemnabitur.
Numbers Num 4 35 31 Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.
Numbers Num 4 35 32 Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt,
Numbers Num 4 35 33 ne polluatis terram habitationis vestrae, quae insontium cruore maculatur : nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
Numbers Num 4 35 34 Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël.
Numbers Num 4 36 1 Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph : locutique sunt Moysi coram principibus Israël, atque dixerunt :
Numbers Num 4 36 2 Tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri :
Numbers Num 4 36 3 quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra haereditate minuetur.
Numbers Num 4 36 4 Atque ita fiet, ut cum jubilaeus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat.
Numbers Num 4 36 5 Respondit Moyses filiis Israël, et Domino praecipiente ait : Recte tribus filiorum Joseph locuta est.
Numbers Num 4 36 6 Et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est : nubant quibus volunt, tantum ut suae tribus hominibus :
Numbers Num 4 36 7 ne commisceatur possessio filiorum Israël de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua :
Numbers Num 4 36 8 et cunctae feminae de eadem tribu maritos accipient : ut haereditas permaneat in familiis,
Numbers Num 4 36 9 nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant
Numbers Num 4 36 10 ut a Domino separatae sunt. Feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum :
Numbers Num 4 36 11 et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui
Numbers Num 4 36 12 de familia Manasse, qui fuit filius Joseph : et possessio, quae illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum.
Numbers Num 4 36 13 Haec sunt mandata atque judicia, quae mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israël, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho.
Deuteronomy Deu 5 1 1 Haec sunt verba quae locutus est Moyses ad omnem Israël trans Jordanem in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum :
Deuteronomy Deu 5 1 2 undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne.
Deuteronomy Deu 5 1 3 Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Israël omnia quae praeceperat illi Dominus, ut diceret eis,
Deuteronomy Deu 5 1 4 postquam percussit Sehon regem Amorrhaeorum, qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai,
Deuteronomy Deu 5 1 5 trans Jordanem in terra Moab. Coepitque Moyses explanare legem, et dicere :
Deuteronomy Deu 5 1 6 Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens : Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis :
Deuteronomy Deu 5 1 7 revertimini, et venite ad montem Amorrhaeorum, et ad cetera quae ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem, et juxta littus maris, terram Chananaeorum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten.
Deuteronomy Deu 5 1 8 En, inquit, tradidi vobis : ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos.
Deuteronomy Deu 5 1 9 Dixique vobis illo in tempore :
Deuteronomy Deu 5 1 10 Non possum solus sustinere vos : quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae caeli, plurimi.
Deuteronomy Deu 5 1 11 (Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.)
Deuteronomy Deu 5 1 12 Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia.
Deuteronomy Deu 5 1 13 Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.
Deuteronomy Deu 5 1 14 Tunc respondistis mihi : Bona res est, quam vis facere.
Deuteronomy Deu 5 1 15 Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula.
Deuteronomy Deu 5 1 16 Praecepique eis, dicens : Audite illos, et quod justum est judicate : sive civis sit ille, sive peregrinus.
Deuteronomy Deu 5 1 17 Nulla erit distantia personarum : ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam.
Deuteronomy Deu 5 1 18 Praecepique omnia quae facere deberetis.
Deuteronomy Deu 5 1 19 Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhaei, sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,
Deuteronomy Deu 5 1 20 dixi vobis : Venistis ad montem Amorrhaei, quem Dominus Deus noster daturus est nobis :
Deuteronomy Deu 5 1 21 vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi : ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis : noli timere, nec quidquam paveas.
Deuteronomy Deu 5 1 22 Et accessistis ad me omnes, atque dixistis : Mittamus viros qui considerent terram : et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates.
Deuteronomy Deu 5 1 23 Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis.
Deuteronomy Deu 5 1 24 Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri : et considerata terra,
Deuteronomy Deu 5 1 25 sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt : Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
Deuteronomy Deu 5 1 26 Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri,
Deuteronomy Deu 5 1 27 murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis : Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Aegypti, ut traderet nos in manu Amorrhaei, atque deleret.
Deuteronomy Deu 5 1 28 Quo ascendemus ? nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes : Maxima multitudo est, et nobis statura procerior ; urbes magnae, et ad caelum usque munitae : filios Enacim vidimus ibi.
Deuteronomy Deu 5 1 29 Et dixi vobis : Nolite metuere, nec timeatis eos :
Deuteronomy Deu 5 1 30 Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in Aegypto cunctis videntibus.
Deuteronomy Deu 5 1 31 Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum.
Deuteronomy Deu 5 1 32 Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro,
Deuteronomy Deu 5 1 33 qui praecessit vos in via, et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis.
Deuteronomy Deu 5 1 34 Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus juravit, et ait :
Deuteronomy Deu 5 1 35 Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimae terram bonam, quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris,
Deuteronomy Deu 5 1 36 praeter Caleb filium Jephone : ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis ejus, quia secutus est Dominum.
Deuteronomy Deu 5 1 37 Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit : Nec tu ingredieris illuc :
Deuteronomy Deu 5 1 38 sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc exhortare et robora, et ipse sorte terram dividet Israëli.
Deuteronomy Deu 5 1 39 Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur : et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.
Deuteronomy Deu 5 1 40 Vos autem revertimini, et abite in solitudinem per viam maris Rubri.
Deuteronomy Deu 5 1 41 Et respondistis mihi : Peccavimus Domino : ascendemus et pugnabimus, sicut praecepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem,
Deuteronomy Deu 5 1 42 ait mihi Dominus : Dic ad eos : Nolite ascendere, neque pugnetis : non enim sum vobiscum : ne cadatis coram inimicis vestris.
Deuteronomy Deu 5 1 43 Locutus sum, et non audistis : sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia, ascendistis in montem.
Deuteronomy Deu 5 1 44 Itaque egressus Amorrhaeus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi : et cecidit de Seir usque Horma.
Deuteronomy Deu 5 1 45 Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec voci vestrae voluit acquiescere.
Deuteronomy Deu 5 1 46 Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore.
Deuteronomy Deu 5 2 1 Profectique inde, venimus in solitudinem, quae ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus : et circuivimus montem Seir longo tempore.
Deuteronomy Deu 5 2 2 Dixitque Dominus ad me :
Deuteronomy Deu 5 2 3 Sufficit vobis circuire montem istum : ite contra aquilonem :
Deuteronomy Deu 5 2 4 et populo praecipe, dicens : Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos.
Deuteronomy Deu 5 2 5 Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir.
Deuteronomy Deu 5 2 6 Cibos emetis ab eis pecunia, et comedetis : aquam emptam haurietis, et bibetis.
Deuteronomy Deu 5 2 7 Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum : novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit.
Deuteronomy Deu 5 2 8 Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam campestrem de Elath, et de Asiongaber, venimus ad iter quod ducit in desertum Moab.
Deuteronomy Deu 5 2 9 Dixitque Dominus ad me : Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus eos praelium : non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem.
Deuteronomy Deu 5 2 10 Emim primi fuerunt habitatores ejus, populus magnus, et validus, et tam excelsus ut de Enacim stirpe,
Deuteronomy Deu 5 2 11 quasi gigantes crederentur, et essent similes filiorum Enacim. Denique Moabitae appellant eos Emim.
Deuteronomy Deu 5 2 12 In Seir autem prius habitaverunt Horrhaei : quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Israël in terra possessionis suae, quam dedit illi Dominus.
Deuteronomy Deu 5 2 13 Surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared, venimus ad eum.
Deuteronomy Deu 5 2 14 Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit : donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus :
Deuteronomy Deu 5 2 15 cujus manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio.
Deuteronomy Deu 5 2 16 Postquam autem universi ceciderunt pugnatores,
Deuteronomy Deu 5 2 17 locutus est Dominus ad me, dicens :
Deuteronomy Deu 5 2 18 Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar :
Deuteronomy Deu 5 2 19 et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad praelium : non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Loth dedi eam in possessionem.
Deuteronomy Deu 5 2 20 Terra gigantum reputata est : et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonitae vocant Zomzommim,
Deuteronomy Deu 5 2 21 populus magnus, et multus, et procerae longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum : et fecit illos habitare pro eis,
Deuteronomy Deu 5 2 22 sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horrhaeos, et terram eorum illis tradens, quam possident usque in praesens.
Deuteronomy Deu 5 2 23 Hevaeos quoque, qui habitabant in Haserim usque Gazan, Cappadoces expulerunt : qui egressi de Cappadocia deleverunt eos, et habitaverunt pro illis.
Deuteronomy Deu 5 2 24 Surgite, et transite torrentem Arnon : ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrhaeum, et terram ejus incipe possidere, et committe adversus eum praelium.
Deuteronomy Deu 5 2 25 Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni caelo : ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur.
Deuteronomy Deu 5 2 26 Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis, dicens :
Deuteronomy Deu 5 2 27 Transibimus per terram tuam : publica gradiemur via ; non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram.
Deuteronomy Deu 5 2 28 Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur : aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est ut nobis concedas transitum,
Deuteronomy Deu 5 2 29 sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitae, qui morantur in Ar : donec veniamus ad Jordanem, et transeamus ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
Deuteronomy Deu 5 2 30 Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum : quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides.
Deuteronomy Deu 5 2 31 Dixitque Dominus ad me : Ecce coepi tibi tradere Sehon, et terram ejus : incipe possidere eam.
Deuteronomy Deu 5 2 32 Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad praelium in Jasa.
Deuteronomy Deu 5 2 33 Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis : percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo.
Deuteronomy Deu 5 2 34 Cunctasque urbes in tempore illo cepimus, interfectis habitatoribus earum, viris ac mulieribus et parvulis : non reliquimus in eis quidquam,
Deuteronomy Deu 5 2 35 absque jumentis, quae in partem venere praedantium : et spoliis urbium, quas cepimus
Deuteronomy Deu 5 2 36 ab Aroër, quae est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, quae nostras effugeret manus : omnes tradidit Dominus Deus noster nobis,
Deuteronomy Deu 5 2 37 absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessimus : et cunctis quae adjacent torrenti Jeboc, et urbibus montanis, universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.
Deuteronomy Deu 5 3 1 Itaque conversi ascendimus per iter Basan : egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai.
Deuteronomy Deu 5 3 2 Dixitque Dominus ad me : Ne timeas eum : quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua : faciesque ei sicut fecisti Sehon regi Amorrhaeorum, qui habitavit in Hesebon.
Deuteronomy Deu 5 3 3 Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan, et universum populum ejus : percussimusque eos usque ad internecionem,
Deuteronomy Deu 5 3 4 vastantes cunctas civitates illius uno tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret : sexaginta urbes, omnem regionem Argob regni Og in Basan.
Deuteronomy Deu 5 3 5 Cunctae urbes erant munitae muris altissimis, portisque et vectibus, absque oppidis innumeris, quae non habebant muros.
Deuteronomy Deu 5 3 6 Et delevimus eos, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem, virosque ac mulieres et parvulos :
Deuteronomy Deu 5 3 7 jumenta autem et spolia urbium diripuimus.
Deuteronomy Deu 5 3 8 Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorrhaeorum, qui erant trans Jordanem : a torrente Arnon usque ad montem Hermon,
Deuteronomy Deu 5 3 9 quem Sidonii Sarion vocant, et Amorrhaei Sanir :
Deuteronomy Deu 5 3 10 omnes civitates, quae sitae sunt in planitie, et universam terram Galaad et Basan usque ad Selcha, et Edrai civitates regni Og in Basan.
Deuteronomy Deu 5 3 11 Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum. Monstratur lectus ejus ferreus, qui est in Rabbath filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus.
Deuteronomy Deu 5 3 12 Terramque possedimus tempore illo ab Aroër, quae est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad : et civitates illius dedi Ruben et Gad.
Deuteronomy Deu 5 3 13 Reliquam autem partem Galaad, et omnem Basan regni Og, tradidi mediae tribui Manasse, omnem regionem Argob : cunctaque Basan vocatur Terra gigantum.
Deuteronomy Deu 5 3 14 Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri et Machati. Vocavitque ex nomine suo Basan, Havoth Jair, id est, Villas Jair, usque in praesentem diem.
Deuteronomy Deu 5 3 15 Machir quoque dedi Galaad.
Deuteronomy Deu 5 3 16 Et tribubus Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis, et confinium usque ad torrentem Jeboc, qui est terminus filiorum Ammon :
Deuteronomy Deu 5 3 17 et planitiem solitudinis, atque Jordanem, et terminos Cenereth usque ad mare deserti, quod est salsissimum, ad radices montis Phasga contra orientem.
Deuteronomy Deu 5 3 18 Praecepique vobis in tempore illo, dicens : Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in haereditatem : expediti praecedite fratres vestros filios Israël omnes viri robusti,
Deuteronomy Deu 5 3 19 absque uxoribus, et parvulis, atque jumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, et in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis,
Deuteronomy Deu 5 3 20 donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit : et possideant ipsi etiam terram, quam daturus est eis trans Jordanem : tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis.
Deuteronomy Deu 5 3 21 Josue quoque in tempore illo praecepi, dicens : Oculi tui viderunt quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus : sic faciet omnibus regnis, ad quae transiturus es.
Deuteronomy Deu 5 3 22 Ne timeas eos : Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis.
Deuteronomy Deu 5 3 23 Precatusque sum Dominum in tempore illo, dicens :
Deuteronomy Deu 5 3 24 Domine Deus, tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam : neque enim est alius deus vel in caelo, vel in terra, qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tuae.
Deuteronomy Deu 5 3 25 Transibo igitur, et videbo terram hanc optimam trans Jordanem, et montem istum egregium, et Libanum.
Deuteronomy Deu 5 3 26 Iratusque est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed dixit mihi : Sufficit tibi : nequaquam ultra loquaris de hac re ad me.
Deuteronomy Deu 5 3 27 Ascende cacumen Phasgae, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice ; nec enim transibis Jordanem istum.
Deuteronomy Deu 5 3 28 Praecipe Josue, et corrobora eum atque conforta : quia ipse praecedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es.
Deuteronomy Deu 5 3 29 Mansimusque in valle contra fanum Phogor.
Deuteronomy Deu 5 4 1 Et nunc, Israël, audi praecepta et judicia, quae ego doceo te : ut faciens ea, vivas, et ingrediens possideas terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis.
Deuteronomy Deu 5 4 2 Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo : custodite mandata Domini Dei vestri, quae ego praecipio vobis.
Deuteronomy Deu 5 4 3 Oculi vestri viderunt omnia quae fecit Dominus contra Beelphegor, quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri.
Deuteronomy Deu 5 4 4 Vos autem qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in praesentem diem.
Deuteronomy Deu 5 4 5 Scitis quod docuerim vos praecepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus : sic facietis ea in terra, quam possessuri estis :
Deuteronomy Deu 5 4 6 et observabitis et implebitis opere. Haec est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa praecepta haec, dicant : En populus sapiens et intelligens, gens magna.
Deuteronomy Deu 5 4 7 Nec est alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris.
Deuteronomy Deu 5 4 8 Quae est enim alia gens sic inclyta, ut habeat caeremonias, justaque judicia, et universam legem, quam ego proponam hodie ante oculos vestros ?
Deuteronomy Deu 5 4 9 Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quae viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae. Docebis ea filios ac nepotes tuos,
Deuteronomy Deu 5 4 10 a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens : Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos.
Deuteronomy Deu 5 4 11 Et accessistis ad radices montis, qui ardebat usque ad caelum : erantque in eo tenebrae, et nubes, et caligo.
Deuteronomy Deu 5 4 12 Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis. Vocem verborum ejus audistis, et formam penitus non vidistis.
Deuteronomy Deu 5 4 13 Et ostendit vobis pactum suum, quod praecepit ut faceretis, et decem verba, quae scripsit in duabus tabulis lapideis.
Deuteronomy Deu 5 4 14 Mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos caeremonias et judicia, quae facere deberetis in terra, quam possessuri estis.
Deuteronomy Deu 5 4 15 Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis :
Deuteronomy Deu 5 4 16 ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel feminae :
Deuteronomy Deu 5 4 17 similitudinem omnium jumentorum, quae sunt super terram, vel avium sub caelo volantium,
Deuteronomy Deu 5 4 18 atque reptilium, quae moventur in terra, sive piscium qui sub terra morantur in aquis :
Deuteronomy Deu 5 4 19 ne forte elevatis oculis ad caelum, videas solem et lunam, et omnia astra caeli, et errore deceptus adores ea, et colas quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quae sub caelo sunt.
Deuteronomy Deu 5 4 20 Vos autem tulit Dominus, et eduxit de fornace ferrea Aegypti, ut haberet populum haereditarium, sicut est in praesenti die.
Deuteronomy Deu 5 4 21 Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros, et juravit ut non transirem Jordanem, nec ingrederer terram optimam, quam daturus est vobis.
Deuteronomy Deu 5 4 22 Ecce morior in hac humo ; non transibo Jordanem : vos transibitis, et possidebitis terram egregiam.
Deuteronomy Deu 5 4 23 Cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum, et facias tibi sculptam similitudinem eorum, quae fieri Dominus prohibuit :
Deuteronomy Deu 5 4 24 quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus aemulator.
Deuteronomy Deu 5 4 25 Si genueritis filios ac nepotes, et morati fueritis in terra, deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem, patrantes malum coram Domino Deo vestro, ut eum ad iracundiam provocetis :
Deuteronomy Deu 5 4 26 testes invoco hodie caelum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam transito Jordane possessuri estis : non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus,
Deuteronomy Deu 5 4 27 atque disperget in omnes gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus.
Deuteronomy Deu 5 4 28 Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi qui non vident, nec audiunt, nec comedunt, nec odorantur.
Deuteronomy Deu 5 4 29 Cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum : si tamen toto corde quaesieris, et tota tribulatione animae tuae.
Deuteronomy Deu 5 4 30 Postquam te invenerint omnia quae praedicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus.
Deuteronomy Deu 5 4 31 Quia Deus misericors Dominus Deus tuus est : non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo juravit patribus tuis.
Deuteronomy Deu 5 4 32 Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo caelo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est,
Deuteronomy Deu 5 4 33 ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vixisti :
Deuteronomy Deu 5 4 34 si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto, videntibus oculis tuis :
Deuteronomy Deu 5 4 35 ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius praeter eum.
Deuteronomy Deu 5 4 36 De caelo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba illius de medio ignis :
Deuteronomy Deu 5 4 37 quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te praecedens in virtute sua magna ex Aegypto,
Deuteronomy Deu 5 4 38 ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo : et introduceret te, daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in praesenti die.
Deuteronomy Deu 5 4 39 Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius.
Deuteronomy Deu 5 4 40 Custodi praecepta ejus atque mandata, quae ego praecipio tibi : ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
Deuteronomy Deu 5 4 41 Tunc separavit Moyses tres civitates trans Jordanem ad orientalem plagam,
Deuteronomy Deu 5 4 42 ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum, nec sibi fuerit inimicus ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium possit evadere :
Deuteronomy Deu 5 4 43 Bosor in solitudine, quae sita est in terra campestri de tribu Ruben : et Ramoth in Galaad, quae est in tribu Gad : et Golan in Basan, quae est in tribu Manasse.
Deuteronomy Deu 5 4 44 Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israël :
Deuteronomy Deu 5 4 45 et haec testimonia et caeremoniae atque judicia, quae locutus est ad filios Israël, quando egressi sunt de Aegypto,
Deuteronomy Deu 5 4 46 trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in terra Sehon regis Amorrhaei, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses. Filii quoque Israël egressi ex Aegypto
Deuteronomy Deu 5 4 47 possederunt terram ejus, et terram Og regis Basan, duorum regum Amorrhaeorum, qui erant trans Jordanem ad solis ortum :
Deuteronomy Deu 5 4 48 ab Aroër, quae sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est et Hermon,
Deuteronomy Deu 5 4 49 omnem planitiem trans Jordanem ad orientalem plagam, usque ad mare solitudinis, et usque ad radices montis Phasga.
Deuteronomy Deu 5 5 1 Vocavitque Moyses omnem Israëlem, et dixit ad eum : Audi, Israël, caeremonias atque judicia, quae ego loquor in auribus vestris hodie : discite ea, et opere complete.
Deuteronomy Deu 5 5 2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb.
Deuteronomy Deu 5 5 3 Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in praesentiarum sumus, et vivimus.
Deuteronomy Deu 5 5 4 Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis.
Deuteronomy Deu 5 5 5 Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus : timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. Et ait :
Deuteronomy Deu 5 5 6 Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.
Deuteronomy Deu 5 5 7 Non habebis deos alienos in conspectu meo.
Deuteronomy Deu 5 5 8 Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quae in caelo sunt desuper, et quae in terra deorsum, et quae versantur in aquis sub terra.
Deuteronomy Deu 5 5 9 Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus : Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me :
Deuteronomy Deu 5 5 10 et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus praecepta mea.
Deuteronomy Deu 5 5 11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra : quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit.
Deuteronomy Deu 5 5 12 Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus.
Deuteronomy Deu 5 5 13 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
Deuteronomy Deu 5 5 14 Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas : ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu.
Deuteronomy Deu 5 5 15 Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbati.
Deuteronomy Deu 5 5 16 Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
Deuteronomy Deu 5 5 17 Non occides,
Deuteronomy Deu 5 5 18 neque moechaberis,
Deuteronomy Deu 5 5 19 furtumque non facies :
Deuteronomy Deu 5 5 20 nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Deuteronomy Deu 5 5 21 Non concupisces uxorem proximi tui : non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quae illius sunt.
Deuteronomy Deu 5 5 22 Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius : et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.
Deuteronomy Deu 5 5 23 Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et majores natu, atque dixistis :
Deuteronomy Deu 5 5 24 Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam : vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo.
Deuteronomy Deu 5 5 25 Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus ? si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.
Deuteronomy Deu 5 5 26 Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere ?
Deuteronomy Deu 5 5 27 Tu magis accede : et audi cuncta quae dixerit Dominus Deus noster tibi : loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea.
Deuteronomy Deu 5 5 28 Quod cum audisset Dominus, ait ad me : Audivi vocem verborum populi hujus quae locuti sunt tibi : bene omnia sunt locuti.
Deuteronomy Deu 5 5 29 Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum ?
Deuteronomy Deu 5 5 30 Vade et dic eis : Revertimini in tentoria vestra.
Deuteronomy Deu 5 5 31 Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata mea, et caeremonias atque judicia : quae docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem.
Deuteronomy Deu 5 5 32 Custodite igitur et facite quae praecepit Dominus Deus vobis : non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram :
Deuteronomy Deu 5 5 33 sed per viam, quam praecepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestrae.
Deuteronomy Deu 5 6 1 Haec sunt praecepta, et caeremoniae, atque judicia, quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam :
Deuteronomy Deu 5 6 2 ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et praecepta ejus, quae ego praecipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui.
Deuteronomy Deu 5 6 3 Audi, Israël, et observa ut facias quae praecepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.
Deuteronomy Deu 5 6 4 Audi, Israël : Dominus Deus noster, Dominus unus est.
Deuteronomy Deu 5 6 5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.
Deuteronomy Deu 5 6 6 Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo :
Deuteronomy Deu 5 6 7 et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.
Deuteronomy Deu 5 6 8 Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,
Deuteronomy Deu 5 6 9 scribesque ea in limine, et ostiis domus tuae.
Deuteronomy Deu 5 6 10 Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non aedificasti,
Deuteronomy Deu 5 6 11 domos plenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti,
Deuteronomy Deu 5 6 12 et comederis, et saturatus fueris :
Deuteronomy Deu 5 6 13 cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis.
Deuteronomy Deu 5 6 14 Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quae in circuitu vestro sunt :
Deuteronomy Deu 5 6 15 quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui : nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terrae.
Deuteronomy Deu 5 6 16 Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.
Deuteronomy Deu 5 6 17 Custodi praecepta Domini Dei tui, ac testimonia et caeremonias, quas praecepit tibi :
Deuteronomy Deu 5 6 18 et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi : et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis,
Deuteronomy Deu 5 6 19 ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est.
Deuteronomy Deu 5 6 20 Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid sibi volunt testimonia haec, et caeremoniae, atque judicia, quae praecepit Dominus Deus noster nobis ?
Deuteronomy Deu 5 6 21 dices ei : Servi eramus Pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti :
Deuteronomy Deu 5 6 22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,
Deuteronomy Deu 5 6 23 et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris.
Deuteronomy Deu 5 6 24 Praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie.
Deuteronomy Deu 5 6 25 Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia praecepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.
Deuteronomy Deu 5 7 1 Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingrederis, et deleverit gentes multas coram te, Hethaeum, et Gergezaeum, et Amorrhaeum, Chananaeum, et Pherezaeum, et Hevaeum, et Jebusaeum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te :
Deuteronomy Deu 5 7 2 tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis foedus, nec misereberis earum,
Deuteronomy Deu 5 7 3 neque sociabis cum eis conjugia. Filiam tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo :
Deuteronomy Deu 5 7 4 quia seducet filium tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis : irasceturque furor Domini, et delebit te cito.
Deuteronomy Deu 5 7 5 Quin potius haec facietis eis : aras eorum subvertite, et confringite statuas, lucosque succidite, et sculptilia comburite :
Deuteronomy Deu 5 7 6 quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.
Deuteronomy Deu 5 7 7 Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores :
Deuteronomy Deu 5 7 8 sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus vestris : eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis Aegypti.
Deuteronomy Deu 5 7 9 Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt praecepta ejus in mille generationes :
Deuteronomy Deu 5 7 10 et reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur.
Deuteronomy Deu 5 7 11 Custodi ergo praecepta et caeremonias atque judicia, quae ego mando tibi hodie ut facias.
Deuteronomy Deu 5 7 12 Si postquam audieris haec judicia, custodieris ea, et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam juravit patribus tuis :
Deuteronomy Deu 5 7 13 et diliget te, ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et fructui terrae tuae, frumento tuo, atque vindemiae, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua juravit patribus tuis ut daret eam tibi.
Deuteronomy Deu 5 7 14 Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis.
Deuteronomy Deu 5 7 15 Auferet Dominus a te omnem languorem : et infirmitates Aegypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis.
Deuteronomy Deu 5 7 16 Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui.
Deuteronomy Deu 5 7 17 Si dixeris in corde tuo : Plures sunt gentes istae quam ego : quomodo potero delere eas ?
Deuteronomy Deu 5 7 18 noli metuere, sed recordare quae fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis Aegyptiis,
Deuteronomy Deu 5 7 19 plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus : sic faciet cunctis populis, quos metuis.
Deuteronomy Deu 5 7 20 Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint, et latere potuerint.
Deuteronomy Deu 5 7 21 Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis :
Deuteronomy Deu 5 7 22 ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter : ne forte multiplicentur contra te bestiae terrae.
Deuteronomy Deu 5 7 23 Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo : et interficiet illos, donec penitus deleantur.
Deuteronomy Deu 5 7 24 Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub caelo : nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos.
Deuteronomy Deu 5 7 25 Sculptilia eorum igne combures : non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini tui :
Deuteronomy Deu 5 7 26 nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est.
Deuteronomy Deu 5 8 1 Omne mandatum, quod ego praecipio tibi hodie, cave diligenter ut facias, ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis terram, pro qua juravit Dominus patribus vestris.
Deuteronomy Deu 5 8 2 Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quae in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non.
Deuteronomy Deu 5 8 3 Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui : ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.
Deuteronomy Deu 5 8 4 Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est :
Deuteronomy Deu 5 8 5 ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te,
Deuteronomy Deu 5 8 6 ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum.
Deuteronomy Deu 5 8 7 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi :
Deuteronomy Deu 5 8 8 terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus, et malogranata, et oliveta nascuntur : terram olei ac mellis,
Deuteronomy Deu 5 8 9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris : cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus aeris metalla fodiuntur :
Deuteronomy Deu 5 8 10 ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi.
Deuteronomy Deu 5 8 11 Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et caeremonias, quas ego praecipio tibi hodie :
Deuteronomy Deu 5 8 12 ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras aedificaveris, et habitaveris in eis,
Deuteronomy Deu 5 8 13 habuerisque armenta boum, et ovium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam,
Deuteronomy Deu 5 8 14 elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis,
Deuteronomy Deu 5 8 15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas, et nullae omnino aquae : qui eduxit rivos de petra durissima,
Deuteronomy Deu 5 8 16 et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui,
Deuteronomy Deu 5 8 17 ne diceres in corde tuo : Fortitudo mea, et robur manus meae, haec mihi omnia praestiterunt :
Deuteronomy Deu 5 8 18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi praebuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut praesens indicat dies.
Deuteronomy Deu 5 8 19 Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris : ecce nunc praedico tibi quod omnino dispereas.
Deuteronomy Deu 5 8 20 Sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu tuo, ita et vos peribitis, si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri.
Deuteronomy Deu 5 9 1 Audi, Israël : tu transgredieris hodie Jordanem, ut possideas nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes, et ad caelum usque muratas,
Deuteronomy Deu 5 9 2 populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse vidisti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere.
Deuteronomy Deu 5 9 3 Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te, ignis devorans atque consumens, qui conterat eos, et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter, sicut locutus est tibi :
Deuteronomy Deu 5 9 4 ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo : Propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istae deletae sint nationes.
Deuteronomy Deu 5 9 5 Neque enim propter justitias tuas, et aequitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum : sed quia illae egerunt impie, introëunte te deletae sunt : et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob.
Deuteronomy Deu 5 9 6 Scito ergo quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissimae cervicis sis populus.
Deuteronomy Deu 5 9 7 Memento, et ne obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine. Ex eo die, quo egressus es ex Aegypto usque ad locum istum, semper adversum Dominum contendisti.
Deuteronomy Deu 5 9 8 Nam et in Horeb provocasti eum, et iratus delere te voluit,
Deuteronomy Deu 5 9 9 quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus : et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus, panem non comedens, et aquam non bibens.
Deuteronomy Deu 5 9 10 Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei, et continentes omnia verba quae vobis locutus est in monte de medio ignis, quando concio populi congregata est.
Deuteronomy Deu 5 9 11 Cumque transissent quadraginta dies, et totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas foederis,
Deuteronomy Deu 5 9 12 dixitque mihi : Surge, et descende hinc cito : quia populus tuus, quem eduxisti de Aegypto, deseruerunt velociter viam, quam demonstrasti eis, feceruntque sibi conflatile.
Deuteronomy Deu 5 9 13 Rursumque ait Dominus ad me : Cerno quod populus iste durae cervicis sit :
Deuteronomy Deu 5 9 14 dimitte me ut conteram eum, et deleam nomen ejus de sub caelo, et constituam te super gentem, quae hac major et fortior sit.
Deuteronomy Deu 5 9 15 Cumque de monte ardente descenderem, et duas tabulas foederis utraque tenerem manu,
Deuteronomy Deu 5 9 16 vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro, et fecisse vobis vitulum conflatilem, ac deseruisse velociter viam ejus, quam vobis ostenderat :
Deuteronomy Deu 5 9 17 projeci tabulas de manibus meis, confregique eas in conspectu vestro.
Deuteronomy Deu 5 9 18 Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra quae gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis :
Deuteronomy Deu 5 9 19 timui enim indignationem et iram illius, qua adversum vos concitatus, delere vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice.
Deuteronomy Deu 5 9 20 Adversum Aaron quoque vehementer iratus, voluit eum conterere, et pro illo similiter deprecatus sum.
Deuteronomy Deu 5 9 21 Peccatum autem vestrum quod feceratis, id est, vitulum, arripiens, igne combussi, et in frusta comminuens, omninoque in pulverem redigens, projeci in torrentem, qui de monte descendit.
Deuteronomy Deu 5 9 22 In incendio quoque, et in tentatione, et in Sepulchris concupiscentiae provocastis Dominum :
Deuteronomy Deu 5 9 23 et quando misit vos de Cadesbarne, dicens : Ascendite, et possidete terram, quam dedi vobis, et contempsistis imperium Domini Dei vestri, et non credidistis ei, neque vocem ejus audire voluistis :
Deuteronomy Deu 5 9 24 sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos coepi.
Deuteronomy Deu 5 9 25 Et jacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos ut fuerat comminatus :
Deuteronomy Deu 5 9 26 et orans dixi : Domine Deus, ne disperdas populum tuum, et haereditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de Aegypto in manu forti.
Deuteronomy Deu 5 9 27 Recordare servorum tuorum Abraham, Isaac, et Jacob : ne aspicias duritiam populi hujus, et impietatem atque peccatum :
Deuteronomy Deu 5 9 28 ne forte dicant habitatores terrae, de qua eduxisti nos : Non poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos : idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine :
Deuteronomy Deu 5 9 29 qui sunt populus tuus et haereditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento.
Deuteronomy Deu 5 10 1 In tempore illo dixit Dominus ad me : Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem : faciesque arcam ligneam,
Deuteronomy Deu 5 10 2 et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his qui ante confregisti : ponesque eas in arca.
Deuteronomy Deu 5 10 3 Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus.
Deuteronomy Deu 5 10 4 Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est : et dedit eas mihi.
Deuteronomy Deu 5 10 5 Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, quae hucusque ibi sunt, sicut mihi praecepit Dominus.
Deuteronomy Deu 5 10 6 Filii autem Israël moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus.
Deuteronomy Deu 5 10 7 Inde venerunt in Gadgad : de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium.
Deuteronomy Deu 5 10 8 Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam foederis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem.
Deuteronomy Deu 5 10 9 Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis : quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
Deuteronomy Deu 5 10 10 Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus : exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit.
Deuteronomy Deu 5 10 11 Dixitque mihi : Vade, et praecede populum, ut ingrediatur, et possideat terram, quam juravi patribus eorum ut traderem eis.
Deuteronomy Deu 5 10 12 Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua :
Deuteronomy Deu 5 10 13 custodiasque mandata Domini, et caeremonias ejus, quas ego hodie praecipio tibi, ut bene sit tibi ?
Deuteronomy Deu 5 10 14 En Domini Dei tui caelum est, et caelum caeli, terra, et omnia quae in ea sunt :
Deuteronomy Deu 5 10 15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.
Deuteronomy Deu 5 10 16 Circumcidite igitur praeputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius :
Deuteronomy Deu 5 10 17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.
Deuteronomy Deu 5 10 18 Facit judicium pupillo et viduae ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.
Deuteronomy Deu 5 10 19 Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti.
Deuteronomy Deu 5 10 20 Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies : ipsi adhaerebis, jurabisque in nomine illius.
Deuteronomy Deu 5 10 21 Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui.
Deuteronomy Deu 5 10 22 In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli.
Deuteronomy Deu 5 11 1 Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa praecepta ejus et caeremonias, judicia atque mandata, omni tempore.
Deuteronomy Deu 5 11 2 Cognoscite hodie quae ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia ejus et robustam manum, extentumque brachium,
Deuteronomy Deu 5 11 3 signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi, et universae terrae ejus,
Deuteronomy Deu 5 11 4 omnique exercitui Aegyptiorum, et equis ac curribus : quomodo operuerint eos aquae maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem :
Deuteronomy Deu 5 11 5 vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum :
Deuteronomy Deu 5 11 6 et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben : quos aperto ore suo terra absorbuit, cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israël.
Deuteronomy Deu 5 11 7 Oculi vestri viderunt opera Domini magna quae fecit,
Deuteronomy Deu 5 11 8 ut custodiatis universa mandata illius, quae ego hodie praecipio vobis, et possitis introire, et possidere terram, ad quam ingredimini,
Deuteronomy Deu 5 11 9 multoque in ea vivatis tempore : quam sub juramento pollicitus est Dominus patribus vestris, et semini eorum, lacte et melle manantem.
Deuteronomy Deu 5 11 10 Terra enim, ad quam ingrederis possidendam, non est sicut terra Aegypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aquae ducuntur irriguae :
Deuteronomy Deu 5 11 11 sed montuosa est et campestris, de caelo expectans pluvias,
Deuteronomy Deu 5 11 12 quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus.
Deuteronomy Deu 5 11 13 Si ergo obedieritis mandatis meis, quae ego hodie praecipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra :
Deuteronomy Deu 5 11 14 dabit pluviam terrae vestrae temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum,
Deuteronomy Deu 5 11 15 foenumque ex agris ad pascenda jumenta, et ut ipsi comedatis ac saturemini.
Deuteronomy Deu 5 11 16 Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino, serviatisque diis alienis, et adoretis eos :
Deuteronomy Deu 5 11 17 iratusque Dominus claudat caelum, et pluviae non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus daturus est vobis.
Deuteronomy Deu 5 11 18 Ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate.
Deuteronomy Deu 5 11 19 Docete filios vestros ut illa meditentur : quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris.
Deuteronomy Deu 5 11 20 Scribes ea super postes et januas domus tuae,
Deuteronomy Deu 5 11 21 ut multiplicentur dies tui, et filiorum tuorum in terra, quam juravit Dominus patribus tuis, ut daret eis quamdiu caelum imminet terrae.
Deuteronomy Deu 5 11 22 Si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, adhaerentes ei,
Deuteronomy Deu 5 11 23 disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, quae majores et fortiores vobis sunt.
Deuteronomy Deu 5 11 24 Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri.
Deuteronomy Deu 5 11 25 Nullus stabit contra vos : terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis.
Deuteronomy Deu 5 11 26 En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem :
Deuteronomy Deu 5 11 27 benedictionem, si obedieritis mandatis Domini Dei vestri, quae ego hodie praecipio vobis :
Deuteronomy Deu 5 11 28 maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis.
Deuteronomy Deu 5 11 29 Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal :
Deuteronomy Deu 5 11 30 qui sunt trans Jordanem, post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananaei, qui habitat in campestribus contra Galgalam, quae est juxta vallem tendentem et intrantem procul.
Deuteronomy Deu 5 11 31 Vos enim transibitis Jordanem, ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut habeatis et possideatis illam.
Deuteronomy Deu 5 11 32 Videte ergo ut impleatis caeremonias atque judicia, quae ego hodie ponam in conspectu vestro.
Deuteronomy Deu 5 12 1 Haec sunt praecepta atque judicia, quae facere debetis in terra, quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus, quibus super humum gradieris.
Deuteronomy Deu 5 12 2 Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos, et colles, et subter omne lignum frondosum.
Deuteronomy Deu 5 12 3 Dissipate aras eorum, et confringite statuas : lucos igne comburite, et idola comminuite : disperdite nomina eorum de locis illis.
Deuteronomy Deu 5 12 4 Non facietis ita Domino Deo vestro :
Deuteronomy Deu 5 12 5 sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis :
Deuteronomy Deu 5 12 6 et offeretis in loco illo holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria, primogenita boum et ovium.
Deuteronomy Deu 5 12 7 Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri : ac laetabimini in cunctis, ad quae miseritis manum vos et domus vestrae, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester.
Deuteronomy Deu 5 12 8 Non facietis ibi quae nos hic facimus hodie, singuli quod sibi rectum videtur :
Deuteronomy Deu 5 12 9 neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem, et possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis.
Deuteronomy Deu 5 12 10 Transibitis Jordanem, et habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum : et absque ullo timore habitetis
Deuteronomy Deu 5 12 11 in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo : illuc omnia, quae praecipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum : et quidquid praecipuum est in muneribus, quae vovebitis Domino.
Deuteronomy Deu 5 12 12 Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac filiae vestrae, famuli et famulae, atque Levites qui in urbibus vestris commoratur : neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos.
Deuteronomy Deu 5 12 13 Cave ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris :
Deuteronomy Deu 5 12 14 sed in eo, quem elegerit Dominus, in una tribuum tuarum offeres hostias, et facies quaecumque praecipio tibi.
Deuteronomy Deu 5 12 15 Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis : sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile : sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes :
Deuteronomy Deu 5 12 16 absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes.
Deuteronomy Deu 5 12 17 Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti, et vini, et olei tui, primogenita armentorum et pecorum, et omnia quae voveris, et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum :
Deuteronomy Deu 5 12 18 sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus, et filia tua, et servus et famula, atque Levites qui manet in urbibus tuis : et laetaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quae extenderis manum tuam.
Deuteronomy Deu 5 12 19 Cave ne derelinquas Levitem in omni tempore quo versaris in terra.
Deuteronomy Deu 5 12 20 Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua :
Deuteronomy Deu 5 12 21 locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen ejus ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, quae habueris, sicut praecepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet.
Deuteronomy Deu 5 12 22 Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis : et mundus et immundus in commune vescentur.
Deuteronomy Deu 5 12 23 Hoc solum cave, ne sanguinem comedas : sanguis enim eorum pro anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus :
Deuteronomy Deu 5 12 24 sed super terram fundes quasi aquam,
Deuteronomy Deu 5 12 25 ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris quod placet in conspectu Domini.
Deuteronomy Deu 5 12 26 Quae autem sanctificaveris, et voveris Domino, tolles, et venies ad locum, quem elegerit Dominus :
Deuteronomy Deu 5 12 27 et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui : sanguinem hostiarum fundes in altari ; carnibus autem ipse vesceris.
Deuteronomy Deu 5 12 28 Observa et audi omnia quae ego praecipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui.
Deuteronomy Deu 5 12 29 Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis eas, atque habitaveris in terra earum :
Deuteronomy Deu 5 12 30 cave ne imiteris eas, postquam te fuerint introëunte subversae, et requiras caeremonias earum, dicens : Sicut coluerunt gentes istae deos suos, ita et ego colam.
Deuteronomy Deu 5 12 31 Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios et filias, et comburentes igni.
Deuteronomy Deu 5 12 32 Quod praecipio tibi, hoc tantum facito Domino : nec addas quidquam, nec minuas.
Deuteronomy Deu 5 13 1 Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum,
Deuteronomy Deu 5 13 2 et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi : Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis :
Deuteronomy Deu 5 13 3 non audies verba prophetae illius aut somniatoris : quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra.
Deuteronomy Deu 5 13 4 Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem ejus : ipsi servietis, et ipsi adhaerebitis.
Deuteronomy Deu 5 13 5 Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur : quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti, et redemit vos de domo servitutis : ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus : et auferes malum de medio tui.
Deuteronomy Deu 5 13 6 Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae, aut filius tuus vel filia, sive uxor quae est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens : Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,
Deuteronomy Deu 5 13 7 cunctarum in circuitu gentium, quae juxta vel procul sunt, ab initio usque ad finem terrae,
Deuteronomy Deu 5 13 8 non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum,
Deuteronomy Deu 5 13 9 sed statim interficies : sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum.
Deuteronomy Deu 5 13 10 Lapidibus obrutus necabitur : quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis :
Deuteronomy Deu 5 13 11 ut omnis Israël audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile.
Deuteronomy Deu 5 13 12 Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos :
Deuteronomy Deu 5 13 13 Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis suae, atque dixerunt : Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoratis :
Deuteronomy Deu 5 13 14 quaere sollicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam,
Deuteronomy Deu 5 13 15 statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam ac omnia quae in illa sunt, usque ad pecora.
Deuteronomy Deu 5 13 16 Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum ejus, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus. Non aedificabitur amplius,
Deuteronomy Deu 5 13 17 et non adhaerebit de illo anathemate quidquam in manu tua : ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis,
Deuteronomy Deu 5 13 18 quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia praecepta ejus, quae ego praecipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.
Deuteronomy Deu 5 14 1 Filii estote Domini Dei vestri : non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo :
Deuteronomy Deu 5 14 2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram.
Deuteronomy Deu 5 14 3 Ne comedatis quae immunda sunt.
Deuteronomy Deu 5 14 4 Hoc est animal quod comedere debetis : bovem, et ovem, et capram,
Deuteronomy Deu 5 14 5 cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.
Deuteronomy Deu 5 14 6 Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.
Deuteronomy Deu 5 14 7 De his autem, quae ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, choerogryllum : haec, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.
Deuteronomy Deu 5 14 8 Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.
Deuteronomy Deu 5 14 9 Haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis : quae habent pinnulas et squamas, comedite :
Deuteronomy Deu 5 14 10 quae absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.
Deuteronomy Deu 5 14 11 Omnes aves mundas comedite.
Deuteronomy Deu 5 14 12 Immundas ne comedatis : aquilam scilicet, et gryphem, et haliaeetum,
Deuteronomy Deu 5 14 13 ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum :
Deuteronomy Deu 5 14 14 et omne corvini generis,
Deuteronomy Deu 5 14 15 et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum :
Deuteronomy Deu 5 14 16 herodium ac cygnum, et ibin,
Deuteronomy Deu 5 14 17 ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,
Deuteronomy Deu 5 14 18 onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo : upupam quoque et vespertilionem.
Deuteronomy Deu 5 14 19 Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.
Deuteronomy Deu 5 14 20 Omne quod mundum est, comedite.
Deuteronomy Deu 5 14 21 Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei : quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques haedum in lacte matris suae.
Deuteronomy Deu 5 14 22 Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,
Deuteronomy Deu 5 14 23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis : ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.
Deuteronomy Deu 5 14 24 Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum haec cuncta portare,
Deuteronomy Deu 5 14 25 vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus :
Deuteronomy Deu 5 14 26 et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua : et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua :
Deuteronomy Deu 5 14 27 et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua.
Deuteronomy Deu 5 14 28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas.
Deuteronomy Deu 5 14 29 Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris.
Deuteronomy Deu 5 15 1 Septimo anno facies remissionem,
Deuteronomy Deu 5 15 2 quae hoc ordine celebrabitur. Cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini.
Deuteronomy Deu 5 15 3 A peregrino et advena exiges : civem et propinquum repetendi non habebis potestatem.
Deuteronomy Deu 5 15 4 Et omnino indigens et mendicus non erit inter vos : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem.
Deuteronomy Deu 5 15 5 Si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris universa quae jussit, et quae ego hodie praecipio tibi, benedicet tibi, ut pollicitus est.
Deuteronomy Deu 5 15 6 Foenerabis gentibus multis, et ipse a nullo accipies mutuum. Dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur.
Deuteronomy Deu 5 15 7 Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuae in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum,
Deuteronomy Deu 5 15 8 sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris.
Deuteronomy Deu 5 15 9 Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo : Appropinquat septimus annus remissionis : et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare : ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum.
Deuteronomy Deu 5 15 10 Sed dabis ei : nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quae manum miseris.
Deuteronomy Deu 5 15 11 Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae : idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra.
Deuteronomy Deu 5 15 12 Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebraeus aut Hebraea, et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum :
Deuteronomy Deu 5 15 13 et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris :
Deuteronomy Deu 5 15 14 sed dabis viaticum de gregibus, et de area, et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi.
Deuteronomy Deu 5 15 15 Memento quod et ipse servieris in terra Aegypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus, et idcirco ego nunc praecipio tibi.
Deuteronomy Deu 5 15 16 Sin autem dixerit : Nolo egredi : eo quod diligat te, et domum tuam, et bene sibi apud te esse sentiat :
Deuteronomy Deu 5 15 17 assumes subulam, et perforabis aurem ejus in janua domus tuae, et serviet tibi usque in aeternum. Ancillae quoque similiter facies.
Deuteronomy Deu 5 15 18 Non avertas ab eis oculos tuos, quando dimiseris eos liberos, quoniam juxta mercedem mercenarii per sex annos servivit tibi : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quae agis.
Deuteronomy Deu 5 15 19 De primogenitis, quae nascuntur in armentis, et in ovibus tuis, quidquid est sexus masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium.
Deuteronomy Deu 5 15 20 In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus, tu et domus tua.
Deuteronomy Deu 5 15 21 Sin autem habuerit maculam, vel claudum fuerit, vel caecum, aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabitur Domino Deo tuo :
Deuteronomy Deu 5 15 22 sed intra portas urbis tuae comedes illud : tam mundus quam immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo.
Deuteronomy Deu 5 15 23 Hoc solum observabis, ut sanguinem eorum non comedas, sed effundes in terram quasi aquam.
Deuteronomy Deu 5 16 1 Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo : quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte.
Deuteronomy Deu 5 16 2 Immolabisque Phase Domino Deo tuo de ovibus, et de bobus, in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi.
Deuteronomy Deu 5 16 3 Non comedes in eo panem fermentatum : septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam in pavore egressus es de Aegypto : ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto, omnibus diebus vitae tuae.
Deuteronomy Deu 5 16 4 Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus, et non remanebit de carnibus ejus, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane.
Deuteronomy Deu 5 16 5 Non poteris immolare Phase in qualibet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus daturus est tibi,
Deuteronomy Deu 5 16 6 sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi : immolabis Phase vespere ad solis occasum, quando egressus es de Aegypto.
Deuteronomy Deu 5 16 7 Et coques, et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, maneque consurgens vades in tabernacula tua.
Deuteronomy Deu 5 16 8 Sex diebus comedes azyma : et in die septima, quia collecta est Domini Dei tui, non facies opus.
Deuteronomy Deu 5 16 9 Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris.
Deuteronomy Deu 5 16 10 Et celebrabis diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuae, quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui :
Deuteronomy Deu 5 16 11 et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, et Levites qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur vobiscum : in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi.
Deuteronomy Deu 5 16 12 Et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto : custodiesque ac facies quae praecepta sunt.
Deuteronomy Deu 5 16 13 Solemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas :
Deuteronomy Deu 5 16 14 et epulaberis in festivitate tua, tu, filius tuus et filia, servus tuus et ancilla, Levites quoque et advena, pupillus et vidua qui intra portas tuas sunt.
Deuteronomy Deu 5 16 15 Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus : benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis, et in omni opere manuum tuarum, erisque in laetitia.
Deuteronomy Deu 5 16 16 Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit : in solemnitate azymorum, in solemnitate hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus :
Deuteronomy Deu 5 16 17 sed offeret unusquisque secundum quod habuerit juxta benedictionem Domini Dei sui, quam dederit ei.
Deuteronomy Deu 5 16 18 Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas : ut judicent populum justo judicio,
Deuteronomy Deu 5 16 19 nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec munera : quia munera excaecant oculos sapientum, et mutant verba justorum.
Deuteronomy Deu 5 16 20 Juste quod justum est persequeris : ut vivas, et possideas terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.
Deuteronomy Deu 5 16 21 Non plantabis lucum, et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui.
Deuteronomy Deu 5 16 22 Nec facies tibi, neque constitues statuam : quae odit Dominus Deus tuus.
Deuteronomy Deu 5 17 1 Non immolabis Domino Deo tuo ovem, et bovem, in quo est macula, aut quippiam vitii : quia abominatio est Domino Deo tuo.
Deuteronomy Deu 5 17 2 Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius,
Deuteronomy Deu 5 17 3 ut vadant et servant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam caeli, quae non praecepi :
Deuteronomy Deu 5 17 4 et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse repereris, et abominatio facta est in Israël :
Deuteronomy Deu 5 17 5 educes virum ac mulierem, qui rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tuae, et lapidibus obruentur.
Deuteronomy Deu 5 17 6 In ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur, uno contra se dicente testimonium.
Deuteronomy Deu 5 17 7 Manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur : ut auferas malum de medio tui.
Deuteronomy Deu 5 17 8 Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram : et judicum intra portas tuas videris verba variari : surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus.
Deuteronomy Deu 5 17 9 Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo tempore : quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem.
Deuteronomy Deu 5 17 10 Et facies quodcumque dixerint qui praesunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te
Deuteronomy Deu 5 17 11 juxta legem ejus, sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram.
Deuteronomy Deu 5 17 12 Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israël :
Deuteronomy Deu 5 17 13 cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia.
Deuteronomy Deu 5 17 14 Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris : Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes :
Deuteronomy Deu 5 17 15 eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus.
Deuteronomy Deu 5 17 16 Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Aegyptum, equitatus numero sublevatus, praesertim cum Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini.
Deuteronomy Deu 5 17 17 Non habebit uxores plurimas, quae alliciant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera.
Deuteronomy Deu 5 17 18 Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Leviticae tribus,
Deuteronomy Deu 5 17 19 et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitae suae, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et caeremonias ejus, quae in lege praecepta sunt.
Deuteronomy Deu 5 17 20 Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israël.
Deuteronomy Deu 5 18 1 Non habebunt sacerdotes et Levitae, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et haereditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent,
Deuteronomy Deu 5 18 2 et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum : Dominus enim ipse est haereditas eorum, sicut locutus est illis.
Deuteronomy Deu 5 18 3 Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas : sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum :
Deuteronomy Deu 5 18 4 primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione.
Deuteronomy Deu 5 18 5 Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum.
Deuteronomy Deu 5 18 6 Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israël in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus,
Deuteronomy Deu 5 18 7 ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levitae, qui stabunt eo tempore coram Domino.
Deuteronomy Deu 5 18 8 Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri : excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur.
Deuteronomy Deu 5 18 9 Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium.
Deuteronomy Deu 5 18 10 Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem : aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus,
Deuteronomy Deu 5 18 11 nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quaerat a mortuis veritatem.
Deuteronomy Deu 5 18 12 Omnia enim haec abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo.
Deuteronomy Deu 5 18 13 Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo.
Deuteronomy Deu 5 18 14 Gentes istae, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt : tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.
Deuteronomy Deu 5 18 15 Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies,
Deuteronomy Deu 5 18 16 ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti : Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.
Deuteronomy Deu 5 18 17 Et ait Dominus mihi : Bene omnia sunt locuti.
Deuteronomy Deu 5 18 18 Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui : et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi.
Deuteronomy Deu 5 18 19 Qui autem verba ejus, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam.
Deuteronomy Deu 5 18 20 Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur.
Deuteronomy Deu 5 18 21 Quod si tacita cogitatione responderis : Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus ?
Deuteronomy Deu 5 18 22 hoc habebis signum : quod in nomine Domini propheta ille praedixerit, et non evenerit : hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit : et idcirco non timebis eum.
Deuteronomy Deu 5 19 1 Cum disperdiderit Dominus Deus tuus gentes, quarum tibi traditurus est terram, et possederis eam, habitaverisque in urbibus ejus et in aedibus :
Deuteronomy Deu 5 19 2 tres civitates separabis tibi in medio terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem,
Deuteronomy Deu 5 19 3 sternens diligenter viam : et in tres aequaliter partes totam terrae tuae provinciam divides : ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est, quo possit evadere.
Deuteronomy Deu 5 19 4 Haec erit lex homicidae fugientis, cujus vita servanda est : qui percusserit proximum suum nesciens, et qui heri et nudiustertius nullum contra eum odium habuisse comprobatur :
Deuteronomy Deu 5 19 5 sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit, et occiderit : hic ad unam supradictarum urbium confugiet, et vivet :
Deuteronomy Deu 5 19 6 ne forsitan proximus ejus, cujus effusus est sanguis, dolore stimulatus, persequatur, et apprehendat eum si longior via fuerit, et percutiat animam ejus, qui non est reus mortis : quia nullum contra eum, qui occisus est, odium prius habuisse monstratur.
Deuteronomy Deu 5 19 7 Idcirco praecipio tibi, ut tres civitates aequalis inter se spatii dividas.
Deuteronomy Deu 5 19 8 Cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut juravit patribus tuis, et dederit tibi cunctam terram, quam eis pollicitus est
Deuteronomy Deu 5 19 9 (si tamen custodieris mandata ejus, et feceris, quae hodie praecipio tibi, ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus omni tempore), addes tibi tres alias civitates, et supradictarum trium urbium numerum duplicabis :
Deuteronomy Deu 5 19 10 ut non effundatur sanguis innoxius in medio terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam, ne sis sanguinis reus.
Deuteronomy Deu 5 19 11 Si quis autem, odio habens proximum suum, insidiatus fuerit vitae ejus, surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus,
Deuteronomy Deu 5 19 12 mittent seniores civitatis illius, et arripient eum de loco effugii, tradentque in manu proximi, cujus sanguis effusus est, et morietur.
Deuteronomy Deu 5 19 13 Non miseraberis ejus, et auferes innoxium sanguinem de Israël, ut bene sit tibi.
Deuteronomy Deu 5 19 14 Non assumes, et transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam.
Deuteronomy Deu 5 19 15 Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati, et facinoris fuerit : sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum.
Deuteronomy Deu 5 19 16 Si steterit testis mendax contra hominem, accusans eum praevaricationis,
Deuteronomy Deu 5 19 17 stabunt ambo, quorum causa est, ante Dominum in conspectu sacerdotum et judicum qui fuerint in diebus illis.
Deuteronomy Deu 5 19 18 Cumque diligentissime perscrutantes, invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium,
Deuteronomy Deu 5 19 19 reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui :
Deuteronomy Deu 5 19 20 ut audientes ceteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere.
Deuteronomy Deu 5 19 21 Non misereberis ejus, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges.
Deuteronomy Deu 5 20 1 Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos : quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Aegypti.
Deuteronomy Deu 5 20 2 Appropinquante autem jam praelio, stabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur ad populum :
Deuteronomy Deu 5 20 3 Audi, Israël : vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis : non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos :
Deuteronomy Deu 5 20 4 quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo.
Deuteronomy Deu 5 20 5 Duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt : Quis est homo qui aedificavit domum novam, et non dedicavit eam ? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam.
Deuteronomy Deu 5 20 6 Quis est homo qui plantavit vineam, et necdum fecit eam esse communem, de qua vesci omnibus liceat ? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo ejus fungatur officio.
Deuteronomy Deu 5 20 7 Quis est homo, qui despondit uxorem, et non accepit eam ? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam.
Deuteronomy Deu 5 20 8 His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum : Quis est homo formidolosus, et corde pavido ? vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est.
Deuteronomy Deu 5 20 9 Cumque siluerint duces exercitus, et finem loquendi fecerint, unusquisque suos ad bellandum cuneos praeparabit.
Deuteronomy Deu 5 20 10 Siquando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem.
Deuteronomy Deu 5 20 11 Si receperit, et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvabitur, et serviet tibi sub tributo.
Deuteronomy Deu 5 20 12 Sin autem foedus inire noluerit, et coeperit contra te bellum, oppugnabis eam.
Deuteronomy Deu 5 20 13 Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne quod in ea generis masculini est, in ore gladii,
Deuteronomy Deu 5 20 14 absque mulieribus et infantibus, jumentis et ceteris quae in civitate sunt. Omnem praedam exercitui divides, et comedes de spoliis hostium tuorum, quae Dominus Deus tuus dederit tibi.
Deuteronomy Deu 5 20 15 Sic facies cunctis civitatibus, quae a te procul valde sunt, et non sunt de his urbibus, quas in possessionem accepturus es.
Deuteronomy Deu 5 20 16 De his autem civitatibus, quae dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere :
Deuteronomy Deu 5 20 17 sed interficies in ore gladii, Hethaeum videlicet, et Amorrhaeum, et Chananaeum, Pherezaeum, et Hevaeum, et Jebusaeum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus :
Deuteronomy Deu 5 20 18 ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum.
Deuteronomy Deu 5 20 19 Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis ut expugnes eam, non succides arbores, de quibus vesci potest, nec securibus per circuitum debes vastare regionem : quoniam lignum est, et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum.
Deuteronomy Deu 5 20 20 Si qua autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, et in ceteros apta usus, succide, et instrue machinas, donec capias civitatem, quae contra te dimicat.
Deuteronomy Deu 5 21 1 Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur caedis reus,
Deuteronomy Deu 5 21 2 egredientur majores natu, et judices tui, et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum :
Deuteronomy Deu 5 21 3 et quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quae non traxit jugum, nec terram scidit vomere,
Deuteronomy Deu 5 21 4 et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quae numquam arata est, nec sementem recepit : et caedent in ea cervices vitulae :
Deuteronomy Deu 5 21 5 accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei, et benedicant in nomine ejus, et ad verbum eorum omne negotium, et quidquid mundum, vel immundum est, judicetur.
Deuteronomy Deu 5 21 6 Et venient majores natu civitatis illius ad interfectum, lavabuntque manus suas super vitulam, quae in valle percussa est,
Deuteronomy Deu 5 21 7 et dicent : Manus nostrae non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi viderunt :
Deuteronomy Deu 5 21 8 propitius esto populo tuo Israël, quem redemisti, Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israël. Et auferetur ab eis reatus sanguinis :
Deuteronomy Deu 5 21 9 tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod praecepit Dominus.
Deuteronomy Deu 5 21 10 Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris,
Deuteronomy Deu 5 21 11 et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem,
Deuteronomy Deu 5 21 12 introduces eam in domum tuam : quae radet caesariem, et circumcidet ungues,
Deuteronomy Deu 5 21 13 et deponet vestem, in qua capta est : sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense : et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua.
Deuteronomy Deu 5 21 14 Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam : quia humiliasti eam.
Deuteronomy Deu 5 21 15 Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam, genuerintque ex eo liberos, et fuerit filius odiosae primogenitus,
Deuteronomy Deu 5 21 16 volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectae facere primogenitum, et praeferre filio odiosae :
Deuteronomy Deu 5 21 17 sed filium odiosae agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia : iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita.
Deuteronomy Deu 5 21 18 Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coërcitus obedire contempserit :
Deuteronomy Deu 5 21 19 apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii,
Deuteronomy Deu 5 21 20 dicentque ad eos : Filius noster iste protervus et contumax est : monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriae atque conviviis :
Deuteronomy Deu 5 21 21 lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israël audiens pertimescat.
Deuteronomy Deu 5 21 22 Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo :
Deuteronomy Deu 5 21 23 non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur : quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno : et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.
Deuteronomy Deu 5 22 1 Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et praeteribis : sed reduces fratri tuo,
Deuteronomy Deu 5 22 2 etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum : duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus, et recipiat.
Deuteronomy Deu 5 22 3 Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quae perierit : si inveneris eam, ne negligas quasi alienam.
Deuteronomy Deu 5 22 4 Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo.
Deuteronomy Deu 5 22 5 Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea : abominabilis enim apud Deum est qui facit haec.
Deuteronomy Deu 5 22 6 Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem : non tenebis eam cum filiis,
Deuteronomy Deu 5 22 7 sed abire patieris, captos tenens filios : ut bene sit tibi, et longo vivas tempore.
Deuteronomy Deu 5 22 8 Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum : ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in praeceps ruente.
Deuteronomy Deu 5 22 9 Non seres vineam tuam altero semine : ne et sementis quam sevisti, et quae nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur.
Deuteronomy Deu 5 22 10 Non arabis in bove simul et asino.
Deuteronomy Deu 5 22 11 Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est.
Deuteronomy Deu 5 22 12 Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui, quo operieris.
Deuteronomy Deu 5 22 13 Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam,
Deuteronomy Deu 5 22 14 quaesieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit : Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem :
Deuteronomy Deu 5 22 15 tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt :
Deuteronomy Deu 5 22 16 et dicet pater : Filiam meam dedi huic uxorem : quam quia odit,
Deuteronomy Deu 5 22 17 imponit ei nomen pessimum, ut dicat : Non inveni filiam tuam virginem : et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis :
Deuteronomy Deu 5 22 18 apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum,
Deuteronomy Deu 5 22 19 condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellae, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israël : habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitae suae.
Deuteronomy Deu 5 22 20 Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas,
Deuteronomy Deu 5 22 21 ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur : quoniam fecit nefas in Israël, ut fornicaretur in domo patris sui : et auferes malum de medio tui.
Deuteronomy Deu 5 22 22 Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera : et auferes malum de Israël.
Deuteronomy Deu 5 22 23 Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea,
Deuteronomy Deu 5 22 24 educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur : puella, quia non clamavit, cum esset in civitate : vir, quia humiliavit uxorem proximi sui : et auferes malum de medio tui.
Deuteronomy Deu 5 22 25 Sin autem in agro repererit vir puellam, quae desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus :
Deuteronomy Deu 5 22 26 puella nihil patietur, nec est rea mortis : quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita et puella perpessa est.
Deuteronomy Deu 5 22 27 Sola erat in agro : clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam.
Deuteronomy Deu 5 22 28 Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium venerit :
Deuteronomy Deu 5 22 29 dabit qui dormivit cum ea, patri puellae quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam : non poterit dimittere eam cunctis diebus vitae suae.
Deuteronomy Deu 5 22 30 Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus.
Deuteronomy Deu 5 23 1 Non intravit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro, ecclesiam Domini.
Deuteronomy Deu 5 23 2 Non ingredietur mamzer, hoc est, de scorto natus, in ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem.
Deuteronomy Deu 5 23 3 Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum :
Deuteronomy Deu 5 23 4 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto : et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriae, ut malediceret tibi :
Deuteronomy Deu 5 23 5 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te.
Deuteronomy Deu 5 23 6 Non facies cum eis pacem, nec quaeras eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum.
Deuteronomy Deu 5 23 7 Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est : nec Aegyptium, quia advena fuisti in terra ejus.
Deuteronomy Deu 5 23 8 Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini.
Deuteronomy Deu 5 23 9 Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala.
Deuteronomy Deu 5 23 10 Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra,
Deuteronomy Deu 5 23 11 et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua : et post solis occasum regredietur in castra.
Deuteronomy Deu 5 23 12 Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae,
Deuteronomy Deu 5 23 13 gerens paxillum in balteo : cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies
Deuteronomy Deu 5 23 14 quo revelatus es : Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos : et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat foeditatis, ne derelinquat te.
Deuteronomy Deu 5 23 15 Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit.
Deuteronomy Deu 5 23 16 Habitabit tecum in loco, qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet : ne contristes eum.
Deuteronomy Deu 5 23 17 Non erit meretrix de filiabus Israël, nec scortator de filiis Israël.
Deuteronomy Deu 5 23 18 Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris : quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.
Deuteronomy Deu 5 23 19 Non foenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem :
Deuteronomy Deu 5 23 20 sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id quo indiget, commodabis : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam.
Deuteronomy Deu 5 23 21 Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere : quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum.
Deuteronomy Deu 5 23 22 Si nolueris polliceri, absque peccato eris.
Deuteronomy Deu 5 23 23 Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es.
Deuteronomy Deu 5 23 24 Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit : foras autem ne efferas tecum.
Deuteronomy Deu 5 23 25 Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres : falce autem non metes.
Deuteronomy Deu 5 24 1 Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam foeditatem : scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua.
Deuteronomy Deu 5 24 2 Cumque egressa alterum maritum duxerit,
Deuteronomy Deu 5 24 3 et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit :
Deuteronomy Deu 5 24 4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem : quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino : ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam.
Deuteronomy Deu 5 24 5 Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis injungetur publicae, sed vacabit absque culpa domi suae, ut uno anno laetetur cum uxore sua.
Deuteronomy Deu 5 24 6 Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam : quia animam suam opposuit tibi.
Deuteronomy Deu 5 24 7 Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui.
Deuteronomy Deu 5 24 8 Observa diligenter ne incurras plagam leprae, sed facies quaecumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod praecepi eis, et imple sollicite.
Deuteronomy Deu 5 24 9 Mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via cum egrederemini de Aegypto.
Deuteronomy Deu 5 24 10 Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas :
Deuteronomy Deu 5 24 11 sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit.
Deuteronomy Deu 5 24 12 Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus,
Deuteronomy Deu 5 24 13 sed statim reddes ei ante solis occasum : ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo.
Deuteronomy Deu 5 24 14 Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenae, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est :
Deuteronomy Deu 5 24 15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam : ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.
Deuteronomy Deu 5 24 16 Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.
Deuteronomy Deu 5 24 17 Non pervertes judicium advenae et pupilli, nec auferes pignoris loco viduae vestimentum.
Deuteronomy Deu 5 24 18 Memento quod servieris in Aegypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem.
Deuteronomy Deu 5 24 19 Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum : sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum.
Deuteronomy Deu 5 24 20 Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas : sed relinques advenae, pupillo, ac viduae.
Deuteronomy Deu 5 24 21 Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos : sed cedent in usus advenae, pupilli, ac viduae.
Deuteronomy Deu 5 24 22 Memento quod et tu servieris in Aegypto, et idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem.
Deuteronomy Deu 5 25 1 Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices : quem justum esse perspexerint, illi justitiae palmam dabunt : quem impium, condemnabunt impietatis.
Deuteronomy Deu 5 25 2 Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis : prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus :
Deuteronomy Deu 5 25 3 ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant : ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus.
Deuteronomy Deu 5 25 4 Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.
Deuteronomy Deu 5 25 5 Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri : sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui :
Deuteronomy Deu 5 25 6 et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israël.
Deuteronomy Deu 5 25 7 Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit majores natu, dicetque : Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israël, nec me in conjugem sumere.
Deuteronomy Deu 5 25 8 Statimque accersiri eum facient, et interrogabunt. Si responderit : Nolo eam uxorem accipere :
Deuteronomy Deu 5 25 9 accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius, et dicet : Sic fiet homini, qui non aedificat domum fratris sui.
Deuteronomy Deu 5 25 10 Et vocabitur nomen illius in Israël, Domus discalceati.
Deuteronomy Deu 5 25 11 Si habuerint inter se jurgium viri duo, et unus contra alterum rixari coeperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miseritque manum, et apprehenderit verenda ejus :
Deuteronomy Deu 5 25 12 abscides manum illius, nec flecteris super eam ulla misericordia.
Deuteronomy Deu 5 25 13 Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus :
Deuteronomy Deu 5 25 14 nec erit in domo tua modius major, et minor.
Deuteronomy Deu 5 25 15 Pondus habebis justum et verum, et modius aequalis et verus erit tibi : ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.
Deuteronomy Deu 5 25 16 Abominatur enim Dominus tuus eum qui facit haec, et aversatur omnem injustitiam.
Deuteronomy Deu 5 25 17 Memento quae fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex Aegypto :
Deuteronomy Deu 5 25 18 quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus : et non timuerit Deum.
Deuteronomy Deu 5 25 19 Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subjecerit cunctas per circuitum nationes in terra, quam tibi pollicitus est : delebis nomen ejus sub caelo. Cave ne obliviscaris.
Deuteronomy Deu 5 26 1 Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea :
Deuteronomy Deu 5 26 2 tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus :
Deuteronomy Deu 5 26 3 accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum : Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis.
Deuteronomy Deu 5 26 4 Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua, ponet ante altare Domini Dei tui :
Deuteronomy Deu 5 26 5 et loqueris in conspectu Domini Dei tui : Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in Aegyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero : crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitae multitudinis.
Deuteronomy Deu 5 26 6 Afflixeruntque nos Aegyptii, et persecuti sunt, imponentes onera gravissima :
Deuteronomy Deu 5 26 7 et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum : qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam :
Deuteronomy Deu 5 26 8 et eduxit nos de Aegypto in manu forti, et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis :
Deuteronomy Deu 5 26 9 et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem.
Deuteronomy Deu 5 26 10 Et idcirco nunc offero primitias frugum terrae, quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo.
Deuteronomy Deu 5 26 11 Et epulaberis in omnibus bonis, quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae, tu et Levites, et advena qui tecum est.
Deuteronomy Deu 5 26 12 Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum tertio, dabis Levitae, et advenae, et pupillo et viduae, ut comedant intra portas tuas, et saturentur :
Deuteronomy Deu 5 26 13 loquerisque in conspectu Domini Deo tui : Abstuli quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levitae et advenae, et pupillo ac viduae, sicut jussisti mihi : non praeterivi mandata tua, nec sum oblitus imperii tui.
Deuteronomy Deu 5 26 14 Non comedi ex eis in luctu meo, nec separavi ea in qualibet immunditia, nec expendi ex his quidquam in re funebri. Obedivi voci Domini Dei mei, et feci omnia sicut praecepisti mihi.
Deuteronomy Deu 5 26 15 Respice de sanctuario tuo, et de excelso caelorum habitaculo, et benedic populo tuo Israël, et terrae, quam dedisti nobis, sicut jurasti patribus nostris, terrae lacte et melle mananti.
Deuteronomy Deu 5 26 16 Hodie Dominus Deus tuus praecepit tibi ut facias mandata haec atque judicia : et custodias et impleas ex toto corde tuo, et ex tota anima tua.
Deuteronomy Deu 5 26 17 Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et custodias caeremonias illius, et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio.
Deuteronomy Deu 5 26 18 Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia praecepta illius :
Deuteronomy Deu 5 26 19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam : ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est.
Deuteronomy Deu 5 27 1 Praecepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes : Custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie.
Deuteronomy Deu 5 27 2 Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce laevigabis eos,
Deuteronomy Deu 5 27 3 ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso : ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.
Deuteronomy Deu 5 27 4 Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal, et laevigabis eos calce :
Deuteronomy Deu 5 27 5 et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,
Deuteronomy Deu 5 27 6 et de saxis informibus et impolitis : et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,
Deuteronomy Deu 5 27 7 et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.
Deuteronomy Deu 5 27 8 Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide.
Deuteronomy Deu 5 27 9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem : Attende, et audi, Israël : hodie factus es populus Domini Dei tui :
Deuteronomy Deu 5 27 10 audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego praecipio tibi.
Deuteronomy Deu 5 27 11 Praecepitque Moyses populo in die illo, dicens :
Deuteronomy Deu 5 27 12 Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso : Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.
Deuteronomy Deu 5 27 13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal : Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali.
Deuteronomy Deu 5 27 14 Et pronuntiabunt Levitae, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce :
Deuteronomy Deu 5 27 15 Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito : et respondebit omnis populus, et dicet : Amen.
Deuteronomy Deu 5 27 16 Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem : et dicet omnis populus : Amen.
Deuteronomy Deu 5 27 17 Maledictus qui transfert terminos proximi sui : et dicet omnis populus : Amen.
Deuteronomy Deu 5 27 18 Maledictus qui errare facit caecum in itinere : et dicet omnis populus : Amen.
Deuteronomy Deu 5 27 19 Maledictus qui pervertit judicium advenae, pupilli et viduae : et dicet omnis populus : Amen.
Deuteronomy Deu 5 27 20 Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus : et dicet omnis populus : Amen.
Deuteronomy Deu 5 27 21 Maledictus qui dormit cum omni jumento : et dicet omnis populus : Amen.
Deuteronomy Deu 5 27 22 Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suae : et dicet omnis populus : Amen.
Deuteronomy Deu 5 27 23 Maledictus qui dormit cum socru sua : et dicet omnis populus : Amen.
Deuteronomy Deu 5 27 24 Maledictus qui clam percusserit proximum suum : et dicet omnis populus : Amen.
Deuteronomy Deu 5 27 25 Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis : et dicet omnis populus : Amen.
Deuteronomy Deu 5 27 26 Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit : et dicet omnis populus : Amen.
Deuteronomy Deu 5 28 1 Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quae ego praecipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quae versantur in terra.
Deuteronomy Deu 5 28 2 Venientque super te universae benedictiones istae, et apprehendent te : si tamen praecepta ejus audieris.
Deuteronomy Deu 5 28 3 Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro.
Deuteronomy Deu 5 28 4 Benedictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulae ovium tuarum.
Deuteronomy Deu 5 28 5 Benedicta horrea tua, et benedictae reliquiae tuae.
Deuteronomy Deu 5 28 6 Benedictus eris tu ingrediens et egrediens.
Deuteronomy Deu 5 28 7 Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo : per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua.
Deuteronomy Deu 5 28 8 Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum : benedicetque tibi in terra, quam acceperis.
Deuteronomy Deu 5 28 9 Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut juravit tibi : si custodieris mandata Domini Dei tui, et ambulaveris in viis ejus.
Deuteronomy Deu 5 28 10 Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te.
Deuteronomy Deu 5 28 11 Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu jumentorum tuorum, fructu terrae tuae, quam juravit Dominus patribus tuis ut daret tibi.
Deuteronomy Deu 5 28 12 Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, caelum, ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo : benedicetque cunctis operibus manuum tuarum. Et foenerabis gentibus multis, et ipse a nullo foenus accipies.
Deuteronomy Deu 5 28 13 Constituet te Dominus in caput, et non in caudam : et eris semper supra, et non subter : si tamen audieris mandata Domini Dei tui quae ego praecipio tibi hodie, et custodieris et feceris,
Deuteronomy Deu 5 28 14 ac non declinaveris ab eis nec ad dexteram, nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos, neque colueris eos.
Deuteronomy Deu 5 28 15 Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et caeremonias, quas ego praecipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istae, et apprehendent te.
Deuteronomy Deu 5 28 16 Maledictus eris in civitate, maledictus in agro.
Deuteronomy Deu 5 28 17 Maledictum horreum tuum, et maledictae reliquiae tuae.
Deuteronomy Deu 5 28 18 Maledictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum.
Deuteronomy Deu 5 28 19 Maledictus eris ingrediens, et maledictus egrediens.
Deuteronomy Deu 5 28 20 Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, quae tu facies : donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me.
Deuteronomy Deu 5 28 21 Adjungat tibi Dominus pestilentiam, donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam.
Deuteronomy Deu 5 28 22 Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et aestu, et aëre corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas.
Deuteronomy Deu 5 28 23 Sit caelum, quod supra te est, aeneum : et terra, quam calcas, ferrea.
Deuteronomy Deu 5 28 24 Det Dominus imbrem terrae tuae pulverem, et de caelo descendat super te cinis, donec conteraris.
Deuteronomy Deu 5 28 25 Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos : per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terrae,
Deuteronomy Deu 5 28 26 sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli, et bestiis terrae, et non sit qui abigat.
Deuteronomy Deu 5 28 27 Percutiat te Dominus ulcere Aegypti, et partem corporis, per quam stercora egeruntur, scabie quoque et prurigine : ita ut curari nequeas.
Deuteronomy Deu 5 28 28 Percutiat te Dominus amentia et caecitate ac furore mentis,
Deuteronomy Deu 5 28 29 et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te.
Deuteronomy Deu 5 28 30 Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum aedifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam.
Deuteronomy Deu 5 28 31 Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo. Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo, et non reddatur tibi. Oves tuae dentur inimicis tuis, et non sit qui te adjuvet.
Deuteronomy Deu 5 28 32 Filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua.
Deuteronomy Deu 5 28 33 Fructus terrae tuae, et omnes labores tuos, comedat populus quem ignoras : et sis semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus,
Deuteronomy Deu 5 28 34 et stupens ad terrorem eorum quae videbunt oculi tui.
Deuteronomy Deu 5 28 35 Percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum.
Deuteronomy Deu 5 28 36 Ducet te Dominus, et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignoras tu et patres tui : et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi.
Deuteronomy Deu 5 28 37 Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus.
Deuteronomy Deu 5 28 38 Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis : quia locustae devorabunt omnia.
Deuteronomy Deu 5 28 39 Vineam plantabis, et fodies : et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam : quoniam vastabitur vermibus.
Deuteronomy Deu 5 28 40 Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo : quia defluent, et peribunt.
Deuteronomy Deu 5 28 41 Filios generabis et filias, et non frueris eis : quoniam ducentur in captivitatem.
Deuteronomy Deu 5 28 42 Omnes arbores tuas et fruges terrae tuae rubigo consumet.
Deuteronomy Deu 5 28 43 Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior : tu autem descendes, et eris inferior.
Deuteronomy Deu 5 28 44 Ipse foenerabit tibi, et tu non foenerabis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam.
Deuteronomy Deu 5 28 45 Et venient super te omnes maledictiones istae, et persequentes apprehendent te, donec intereas : quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata ejus et caeremonias, quas praecepit tibi.
Deuteronomy Deu 5 28 46 Et erunt in te signa atque prodigia, et in semine tuo usque in sempiternum :
Deuteronomy Deu 5 28 47 eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque laetitia, propter rerum omnium abundantiam.
Deuteronomy Deu 5 28 48 Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria : et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat.
Deuteronomy Deu 5 28 49 Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terrae finibus in similitudinem aquilae volantis cum impetu, cujus linguam intelligere non possis :
Deuteronomy Deu 5 28 50 gentem procacissimam, quae non deferat seni, nec misereatur parvuli,
Deuteronomy Deu 5 28 51 et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terrae tuae : donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium : donec te disperdat,
Deuteronomy Deu 5 28 52 et conterat in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus :
Deuteronomy Deu 5 28 53 et comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus.
Deuteronomy Deu 5 28 54 Homo delicatus in te, et luxuriosus valde, invidebit fratri suo, et uxori, quae cubat in sinu suo,
Deuteronomy Deu 5 28 55 ne det eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet : eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas.
Deuteronomy Deu 5 28 56 Tenera mulier et delicata, quae super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere, propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu ejus, super filii et filiae carnibus,
Deuteronomy Deu 5 28 57 et illuvie secundarum, quae egrediuntur de medio feminum ejus, et super liberis qui eadem hora nati sunt. Comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas.
Deuteronomy Deu 5 28 58 Nisi custodieris et feceris omnia verba legis hujus, quae scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen ejus gloriosum et terribile, hoc est, Dominum Deum tuum :
Deuteronomy Deu 5 28 59 augebit Dominus plagas tuas, et plagas seminis tui, plagas magnas et perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas :
Deuteronomy Deu 5 28 60 et convertet in te omnes afflictiones Aegypti, quas timuisti, et adhaerebunt tibi.
Deuteronomy Deu 5 28 61 Insuper et universos languores, et plagas, quae non sunt scriptae in volumine legis hujus, inducet Dominus super te, donec te conterat :
Deuteronomy Deu 5 28 62 et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui.
Deuteronomy Deu 5 28 63 Et sicut ante laetatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans : sic laetabitur disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam.
Deuteronomy Deu 5 28 64 Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terrae usque ad terminos ejus : et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus.
Deuteronomy Deu 5 28 65 In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum, et deficientes oculos, et animam consumptam moerore :
Deuteronomy Deu 5 28 66 et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte et die, et non credes vitae tuae.
Deuteronomy Deu 5 28 67 Mane dices : Quis mihi det vesperum ? et vespere : Quis mihi det mane ? propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quae tuis videbis oculis.
Deuteronomy Deu 5 28 68 Reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam de qua dixit tibi ut eam amplius non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat.
Deuteronomy Deu 5 29 1 Haec sunt verba foederis quod praecepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israël in terra Moab : praeter illud foedus, quod cum eis pepigit in Horeb.
Deuteronomy Deu 5 29 2 Vocavitque Moyses omnem Israël, et dixit ad eos : Vos vidistis universa, quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universaeque terrae illius,
Deuteronomy Deu 5 29 3 tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa, portentaque ingentia,
Deuteronomy Deu 5 29 4 et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quae possunt audire, usque in praesentem diem.
Deuteronomy Deu 5 29 5 Adduxit vos quadraginta annis per desertum : non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt.
Deuteronomy Deu 5 29 6 Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis : ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester.
Deuteronomy Deu 5 29 7 Et venistis ad hunc locum : egressusque est Sehon rex Hesebon, et Og rex Basan, occurrentes nobis ad pugnam. Et percussimus eos,
Deuteronomy Deu 5 29 8 et tulimus terram eorum, ac tradidimus possidendam Ruben et Gad, et dimidiae tribui Manasse.
Deuteronomy Deu 5 29 9 Custodite ergo verba pacti hujus, et implete ea : ut intelligatis universa quae facitis.
Deuteronomy Deu 5 29 10 Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri, et tribus, ac majores natu, atque doctores, omnis populus Israël,
Deuteronomy Deu 5 29 11 liberi et uxores vestrae, et advena qui tecum moratur in castris, exceptis lignorum caesoribus, et his qui comportant aquas :
Deuteronomy Deu 5 29 12 ut transeas in foedere Domini Dei tui, et in jurejurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum :
Deuteronomy Deu 5 29 13 ut suscitet te sibi in populum, et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi, et sicut juravit patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob.
Deuteronomy Deu 5 29 14 Nec vobis solis ego hoc foedus ferio, et haec juramenta confirmo,
Deuteronomy Deu 5 29 15 sed cunctis praesentibus et absentibus.
Deuteronomy Deu 5 29 16 Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra Aegypti, et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes
Deuteronomy Deu 5 29 17 vidistis abominationes et sordes, id est, idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, quae colebant.
Deuteronomy Deu 5 29 18 Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium : et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem.
Deuteronomy Deu 5 29 19 Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens : Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei : et absumat ebria sitientem,
Deuteronomy Deu 5 29 20 et Dominus non ignoscat ei : sed tunc quam maxime furor ejus fumet, et zelus contra hominem illum, et sedeant super eum omnia maledicta, quae scripta sunt in hoc volumine : et deleat Dominus nomen ejus sub caelo,
Deuteronomy Deu 5 29 21 et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israël, juxta maledictiones, quae in libro legis hujus ac foederis continentur.
Deuteronomy Deu 5 29 22 Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini qui de longe venerint, videntes plagas terrae illius, et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus,
Deuteronomy Deu 5 29 23 sulphure, et salis ardore comburens, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet, in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrhae, Adamae et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo.
Deuteronomy Deu 5 29 24 Et dicent omnes gentes : Quare sic fecit Dominus terrae huic ? quae est haec ira furoris ejus immensa ?
Deuteronomy Deu 5 29 25 Et respondebunt : Quia dereliquerunt pactum Domini, quod pepigit cum patribus eorum, quando eduxit eos de terra Aegypti :
Deuteronomy Deu 5 29 26 et servierunt diis alienis, et adoraverunt eos, quos nesciebant, et quibus non fuerant attributi :
Deuteronomy Deu 5 29 27 idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quae in hoc volumine scripta sunt :
Deuteronomy Deu 5 29 28 et ejecit eos de terra sua in ira et in furore, et in indignatione maxima, projecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur.
Deuteronomy Deu 5 29 29 Abscondita, Domino Deo nostro ; quae manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus.
Deuteronomy Deu 5 30 1 Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedictio sive maledictio, quam proposui in conspectu tuo : et ductus poenitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus,
Deuteronomy Deu 5 30 2 et reversus fueris ad eum, et obedieris ejus imperiis, sicut ego hodie praecipio tibi, cum filiis tuis, in toto corde tuo, et in tota anima tua :
Deuteronomy Deu 5 30 3 reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam, ac miserebitur tui, et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit.
Deuteronomy Deu 5 30 4 Si ad cardines caeli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus,
Deuteronomy Deu 5 30 5 et assumet, atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam : et benedicens tibi, majoris numeri te esse faciat quam fuerunt patres tui.
Deuteronomy Deu 5 30 6 Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere.
Deuteronomy Deu 5 30 7 Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos, et eos qui oderunt te et persequuntur.
Deuteronomy Deu 5 30 8 Tu autem reverteris, et audies vocem Domini Dei tui, faciesque universa mandata quae ego praecipio tibi hodie :
Deuteronomy Deu 5 30 9 et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in sobole uteri tui, et in fructu jumentorum tuorum, in ubertate terrae tuae, et in rerum omnium largitate. Revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis :
Deuteronomy Deu 5 30 10 si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris praecepta ejus et caeremonias, quae in hac lege conscripta sunt : et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua.
Deuteronomy Deu 5 30 11 Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum,
Deuteronomy Deu 5 30 12 nec in caelo situm, ut possis dicere : Quis nostrum valet ad caelum ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus ?
Deuteronomy Deu 5 30 13 neque trans mare positum : ut causeris, et dicas : Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est ?
Deuteronomy Deu 5 30 14 sed juxta te est sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illum.
Deuteronomy Deu 5 30 15 Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum :
Deuteronomy Deu 5 30 16 ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et custodias mandata illius ac caeremonias atque judicia : et vivas, atque multiplicet te, benedicatque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam.
Deuteronomy Deu 5 30 17 Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis :
Deuteronomy Deu 5 30 18 praedico tibi hodie quod pereas, et parvo tempore moreris in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredieris possidendam.
Deuteronomy Deu 5 30 19 Testes invoco hodie caelum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum :
Deuteronomy Deu 5 30 20 et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhaereas (ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis.
Deuteronomy Deu 5 31 1 Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba haec ad universum Israël,
Deuteronomy Deu 5 31 2 et dixit ad eos : Centum viginti annorum sum hodie ; non possum ultra egredi et ingredi, praesertim cum et Dominus dixerit mihi : Non transibis Jordanem istum.
Deuteronomy Deu 5 31 3 Dominus ergo Deus tuus transibit ante te : ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas : et Josue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus.
Deuteronomy Deu 5 31 4 Facietque Dominus eis sicut fecit Sehon et Og regibus Amorrhaeorum, et terrae eorum, delebitque eos.
Deuteronomy Deu 5 31 5 Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis, sicut praecepi vobis.
Deuteronomy Deu 5 31 6 Viriliter agite, et confortamini : nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum : quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.
Deuteronomy Deu 5 31 7 Vocavitque Moyses Josue, et dixit ei coram omni Israël : Confortare, et esto robustus : tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum juravit Dominus, et tu eam sorte divides.
Deuteronomy Deu 5 31 8 Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum : non dimittet, nec derelinquet te : noli timere, nec paveas.
Deuteronomy Deu 5 31 9 Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam foederis Domini, et cunctis senioribus Israël.
Deuteronomy Deu 5 31 10 Praecepitque eis, dicens : Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate tabernaculorum,
Deuteronomy Deu 5 31 11 convenientibus cunctis ex Israël, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus, leges verba legis hujus coram omni Israël, audientibus eis,
Deuteronomy Deu 5 31 12 et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis, et advenis, qui sunt intra portas tuas : ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque omnes sermones legis hujus.
Deuteronomy Deu 5 31 13 Filii quoque eorum qui nunc ignorant, ut audire possint, et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra, ad quam vos, Jordane transmisso, pergitis obtinendam.
Deuteronomy Deu 5 31 14 Et ait Dominus ad Moysen : Ecce prope sunt dies mortis tuae : voca Josue, et state in tabernaculo testimonii, ut praecipiam ei. Abierunt ergo Moyses et Josue, et steterunt in tabernaculo testimonii :
Deuteronomy Deu 5 31 15 apparuitque Dominus ibi in columna nubis, quae stetit in introitu tabernaculi.
Deuteronomy Deu 5 31 16 Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea : ibi derelinquet me, et irritum faciet foedus, quod pepigi cum eo.
Deuteronomy Deu 5 31 17 Et irascetur furor meus contra eum in die illo : et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem : invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die : Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me haec mala.
Deuteronomy Deu 5 31 18 Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala, quae fecit, quia secutus est deos alienos.
Deuteronomy Deu 5 31 19 Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete filios Israël : ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israël.
Deuteronomy Deu 5 31 20 Introducam enim eum in terram, pro qua juravi patribus ejus, lacte et melle manantem. Cumque comederint, et saturati, crassique fuerint, avertentur ad deos alienos, et servient eis : detrahentque mihi, et irritum facient pactum meum.
Deuteronomy Deu 5 31 21 Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes ejus, quae facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum.
Deuteronomy Deu 5 31 22 Scripsit ergo Moyses canticum, et docuit filios Israël.
Deuteronomy Deu 5 31 23 Praecepitque Dominus Josue filio Nun, et ait : Confortare, et esto robustus : tu enim introduces filios Israël in terram, quam pollicitus sum, et ego ero tecum.
Deuteronomy Deu 5 31 24 Postquam ergo scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, atque complevit,
Deuteronomy Deu 5 31 25 praecepit Levitis, qui portabant arcam foederis Domini, dicens :
Deuteronomy Deu 5 31 26 Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei vestri : ut sit ibi contra te in testimonium.
Deuteronomy Deu 5 31 27 Ego enim scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum : quanto magis cum mortuus fuero ?
Deuteronomy Deu 5 31 28 Congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras, atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos caelum et terram.
Deuteronomy Deu 5 31 29 Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam praecepi vobis : et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum.
Deuteronomy Deu 5 31 30 Locutus est ergo Moyses, audiente universo coetu Israël, verba carminis hujus, et ad finem usque complevit.
Deuteronomy Deu 5 32 1 [Audite, caeli, quae loquor : audiat terra verba oris mei.
Deuteronomy Deu 5 32 2 Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillae super gramina.
Deuteronomy Deu 5 32 3 Quia nomen Domini invocabo : date magnificentiam Deo nostro.]
Deuteronomy Deu 5 32 4 [Dei perfecta sunt opera, et omnes viae ejus judicia : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.
Deuteronomy Deu 5 32 5 Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus : generatio prava atque perversa.
Deuteronomy Deu 5 32 6 Haeccine reddis Domino, popule stulte et insipiens ? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te ?
Deuteronomy Deu 5 32 7 Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas : interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : majores tuos, et dicent tibi.
Deuteronomy Deu 5 32 8 Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël.
Deuteronomy Deu 5 32 9 Pars autem Domini, populus ejus : Jacob funiculus haereditatis ejus.
Deuteronomy Deu 5 32 10 Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastae solitudinis : circumduxit eum, et docuit : et custodivit quasi pupillam oculi sui.
Deuteronomy Deu 5 32 11 Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis.
Deuteronomy Deu 5 32 12 Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus :
Deuteronomy Deu 5 32 13 constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum : ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo ;
Deuteronomy Deu 5 32 14 butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan : et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvae biberet meracissimum.]
Deuteronomy Deu 5 32 15 [Incrassatus est dilectus, et recalcitravit : incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo.
Deuteronomy Deu 5 32 16 Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.
Deuteronomy Deu 5 32 17 Immolaverunt daemoniis et non Deo, diis quos ignorabant : novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum :
Deuteronomy Deu 5 32 18 Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.]
Deuteronomy Deu 5 32 19 [Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est : quia provocaverunt eum filii sui et filiae.
Deuteronomy Deu 5 32 20 Et ait : Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum : generatio enim perversa est, et infideles filii.
Deuteronomy Deu 5 32 21 Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis : et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.
Deuteronomy Deu 5 32 22 Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima : devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet.
Deuteronomy Deu 5 32 23 Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.
Deuteronomy Deu 5 32 24 Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo : dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium.
Deuteronomy Deu 5 32 25 Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.]
Deuteronomy Deu 5 32 26 [Dixi : Ubinam sunt ? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.
Deuteronomy Deu 5 32 27 Sed propter iram inimicorum distuli : ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent : Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit haec omnia.
Deuteronomy Deu 5 32 28 Gens absque consilio est, et sine prudentia.
Deuteronomy Deu 5 32 29 Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent.
Deuteronomy Deu 5 32 30 Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia ? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos ?
Deuteronomy Deu 5 32 31 Non enim est Deus noster ut dii eorum : et inimici nostri sunt judices.
Deuteronomy Deu 5 32 32 De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhae : uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi.
Deuteronomy Deu 5 32 33 Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.
Deuteronomy Deu 5 32 34 Nonne haec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis ?
Deuteronomy Deu 5 32 35 Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum : juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora.
Deuteronomy Deu 5 32 36 Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur : videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.]
Deuteronomy Deu 5 32 37 [Et dicet : Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam ?
Deuteronomy Deu 5 32 38 de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum : surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant.
Deuteronomy Deu 5 32 39 Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus praeter me : ego occidam, et ego vivere faciam : percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere.
Deuteronomy Deu 5 32 40 Levabo ad caelum manum meam, et dicam : Vivo ego in aeternum.
Deuteronomy Deu 5 32 41 Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea : reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam.
Deuteronomy Deu 5 32 42 Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes ; de cruore occisorum et de captivitate, nudati inimicorum capitis.
Deuteronomy Deu 5 32 43 Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur : et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terrae populi sui.]
Deuteronomy Deu 5 32 44 Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun.
Deuteronomy Deu 5 32 45 Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israël,
Deuteronomy Deu 5 32 46 et dixit ad eos : Ponite corda vestra in omnia verba, quae ego testificor vobis hodie : ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quae scripta sunt legis hujus :
Deuteronomy Deu 5 32 47 quia non incassum praecepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent : quae facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam.
Deuteronomy Deu 5 32 48 Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens :
Deuteronomy Deu 5 32 49 Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho : et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israël obtinendam, et morere in monte.
Deuteronomy Deu 5 32 50 Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis :
Deuteronomy Deu 5 32 51 quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin : et non sanctificastis me inter filios Israël.
Deuteronomy Deu 5 32 52 E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israël.
Deuteronomy Deu 5 33 1 Haec est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam.
Deuteronomy Deu 5 33 2 Et ait : [Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis : apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex.
Deuteronomy Deu 5 33 3 Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt : et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.
Deuteronomy Deu 5 33 4 Legem praecepit nobis Moyses, haereditatem multitudinis Jacob.
Deuteronomy Deu 5 33 5 Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israël.
Deuteronomy Deu 5 33 6 Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero.]
Deuteronomy Deu 5 33 7 Haec est Judae benedictio : [Audi, Domine, vocem Judae, et ad populum suum introduc eum : manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit.]
Deuteronomy Deu 5 33 8 Levi quoque ait : [Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis.
Deuteronomy Deu 5 33 9 Qui dixit patri suo et matri suae : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos : et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt.
Deuteronomy Deu 5 33 10 Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israël : ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum.
Deuteronomy Deu 5 33 11 Benedic, Domine, fortitudini ejus : et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus : et qui oderunt eum, non consurgant.]
Deuteronomy Deu 5 33 12 Et Benjamin ait : [Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo : quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.]
Deuteronomy Deu 5 33 13 Joseph quoque ait : [De benedictione Domini terra ejus, de pomis caeli, et rore, atque abysso subjacente.
Deuteronomy Deu 5 33 14 De pomis fructuum solis ac lunae,
Deuteronomy Deu 5 33 15 de vertice antiquorum montium, de pomis collium aeternorum :
Deuteronomy Deu 5 33 16 et de frugibus terrae, et de plenitudine ejus. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem nazaraei inter fratres suos.
Deuteronomy Deu 5 33 17 Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius : in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae. Hae sunt multitudines Ephraim : et haec millia Manasse.]
Deuteronomy Deu 5 33 18 Et Zabulon ait : [Laetare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis.
Deuteronomy Deu 5 33 19 Populos vocabunt ad montem : ibi immolabunt victimas justitiae. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.]
Deuteronomy Deu 5 33 20 Et Gad ait : [Benedictus in latitudine Gad : quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem.
Deuteronomy Deu 5 33 21 Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus : qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israël.]
Deuteronomy Deu 5 33 22 Dan quoque ait : [Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.]
Deuteronomy Deu 5 33 23 Et Nephthali dixit : [Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini : mare et meridiem possidebit.]
Deuteronomy Deu 5 33 24 Aser quoque ait : [Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum :
Deuteronomy Deu 5 33 25 ferrum et aes calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuae, ita et senectus tua.
Deuteronomy Deu 5 33 26 Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor caeli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes,
Deuteronomy Deu 5 33 27 habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque : Conterere.
Deuteronomy Deu 5 33 28 Habitabit Israël confidenter, et solus. Oculus Jacob in terra frumenti et vini, caelique caligabunt rore.
Deuteronomy Deu 5 33 29 Beatus es tu, Israël : quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino ? Scutum auxilii tui, et gladius gloriae tuae : negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.]
Deuteronomy Deu 5 34 1 Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho : ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan,
Deuteronomy Deu 5 34 2 et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum,
Deuteronomy Deu 5 34 3 et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor.
Deuteronomy Deu 5 34 4 Dixitque Dominus ad eum : Haec est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam.
Deuteronomy Deu 5 34 5 Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino :
Deuteronomy Deu 5 34 6 et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor : et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in praesentem diem.
Deuteronomy Deu 5 34 7 Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est : non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt.
Deuteronomy Deu 5 34 8 Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus : et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
Deuteronomy Deu 5 34 9 Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut praecepit Dominus Moysi.
Deuteronomy Deu 5 34 10 Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem,
Deuteronomy Deu 5 34 11 in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum, ut faceret in terra Aegypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universaeque terrae illius,
Deuteronomy Deu 5 34 12 et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quae fecit Moyses coram universo Israël.
Joshua Josh 6 1 1 Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei :
Joshua Josh 6 1 2 Moyses servus meus mortuus est : surge, et transi Jordanem istum tu, et omnis populus tecum, in terram quam ego dabo filiis Israël.
Joshua Josh 6 1 3 Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi.
Joshua Josh 6 1 4 A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethaeorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester.
Joshua Josh 6 1 5 Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitae tuae : sicut fui cum Moyse, ita ero tecum : non dimittam, nec derelinquam te.
Joshua Josh 6 1 6 Confortare, et esto robustus : tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus suis, ut traderem eam illis.
Joshua Josh 6 1 7 Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias, et facias omnem legem, quam praecepit tibi Moyses servus meus : ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quae agis.
Joshua Josh 6 1 8 Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo : sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo : tunc diriges viam tuam, et intelliges eam.
Joshua Josh 6 1 9 Ecce praecipio tibi : confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere : quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris.
Joshua Josh 6 1 10 Praecepitque Josue principibus populi, dicens : Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite :
Joshua Josh 6 1 11 Praeparate vobis cibaria : quoniam post diem tertium transibitis Jordanem, et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis.
Joshua Josh 6 1 12 Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidiae tribui Manasse, ait :
Joshua Josh 6 1 13 Mementote sermonis, quem praecepit vobis Moyses famulus Domini, dicens : Dominus Deus vester dedit vobis requiem, et omnem terram.
Joshua Josh 6 1 14 Uxores vestrae, et filii, ac jumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Jordanem : vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis,
Joshua Josh 6 1 15 donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis : et sic revertimini in terram possessionis vestrae, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum.
Joshua Josh 6 1 16 Responderuntque ad Josue, atque dixerunt : Omnia quae praecepisti nobis, faciemus : et quocumque miseris, ibimus.
Joshua Josh 6 1 17 Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi : tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse.
Joshua Josh 6 1 18 Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos praeceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, et viriliter age.
Joshua Josh 6 2 1 Misit igitur Josue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito : et dixit eis : Ite, et considerate terram, urbemque Jericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam.
Joshua Josh 6 2 2 Nuntiatumque est regi Jericho, et dictum : Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israël, ut explorarent terram.
Joshua Josh 6 2 3 Misitque rex Jericho ad Rahab, dicens : Educ viros, qui venerunt ad te, et ingressi sunt domum tuam : exploratores quippe sunt, et omnem terram considerare venerunt.
Joshua Josh 6 2 4 Tollensque mulier viros, abscondit, et ait : Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent :
Joshua Josh 6 2 5 cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt ; nescio quo abierunt : persequimini cito, et comprehendetis eos.
Joshua Josh 6 2 6 Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae, operuitque eos stipula lini, quae ibi erat.
Joshua Josh 6 2 7 Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quae ducit ad vadum Jordanis : illisque egressis statim porta clausa est.
Joshua Josh 6 2 8 Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos, et ait :
Joshua Josh 6 2 9 Novi quod Dominus tradiderit vobis terram : etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terrae.
Joshua Josh 6 2 10 Audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Aegypto : et quae feceritis duobus Amorrhaeorum regibus, qui erant trans Jordanem, Sehon et Og, quos interfecistis.
Joshua Josh 6 2 11 Et haec audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum : Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum.
Joshua Josh 6 2 12 Nunc ergo jurate mihi per Dominum, ut quomodo ego misericordiam feci vobiscum, ita et vos faciatis cum domo patris mei : detisque mihi verum signum,
Joshua Josh 6 2 13 ut salvetis patrem meum et matrem, et fratres ac sorores meas, et omnia quae illorum sunt, et eruatis animas nostras a morte.
Joshua Josh 6 2 14 Qui responderunt ei : Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris nos : cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem.
Joshua Josh 6 2 15 Demisit ergo eos per funem de fenestra : domus enim ejus haerebat muro.
Joshua Josh 6 2 16 Dixitque ad eos : Ad montana conscendite, ne forte occurrant vobis revertentes : ibique latitate tribus diebus, donec redeant, et sic ibitis per viam vestram.
Joshua Josh 6 2 17 Qui dixerunt ad eam : Innoxii erimus a juramento hoc, quo adjurasti nos :
Joshua Josh 6 2 18 si ingredientibus nobis terram, signum fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam demisisti nos : et patrem tuum ac matrem, fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam.
Joshua Josh 6 2 19 Qui ostium domus tuae egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput ejus, et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis, qui tecum in domo fuerint, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit.
Joshua Josh 6 2 20 Quod si nos prodere volueris, et sermonem istum proferre in medium, erimus mundi ab hoc juramento, quo adjurasti nos.
Joshua Josh 6 2 21 Et illa respondit : Sicut locuti estis, ita fiat : dimittensque eos ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra.
Joshua Josh 6 2 22 Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur qui fuerant persecuti : quaerentes enim per omnem viam, non repererunt eos.
Joshua Josh 6 2 23 Quibus urbem ingressis, reversi sunt, et descenderunt exploratores de monte : et, transmisso Jordane, venerunt ad Josue filium Nun, narraveruntque ei omnia quae acciderant sibi,
Joshua Josh 6 2 24 atque dixerunt : Tradidit Dominus omnem terram hanc in manus nostras, et timore prostrati sunt cuncti habitatores ejus.
Joshua Josh 6 3 1 Igitur Josue de nocte consurgens movit castra : egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israël, et morati sunt ibi tres dies.
Joshua Josh 6 3 2 Quibus evolutis transierunt praecones per castrorum medium,
Joshua Josh 6 3 3 et clamare coeperunt : Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticae portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini praecedentes :
Joshua Josh 6 3 4 sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium : ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini : quia prius non ambulastis per eam : et cavete ne appropinquetis ad arcam.
Joshua Josh 6 3 5 Dixitque Josue ad populum : Sanctificamini : cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
Joshua Josh 6 3 6 Et ait ad sacerdotes : Tollite arcam foederis, et praecedite populum. Qui jussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos.
Joshua Josh 6 3 7 Dixitque Dominus ad Josue : Hodie incipiam exaltare te coram omni Israël : ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.
Joshua Josh 6 3 8 Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis : Cum ingressi fueritis partem aquae Jordanis, state in ea.
Joshua Josh 6 3 9 Dixitque Josue ad filios Israël : Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri.
Joshua Josh 6 3 10 Et rursum : In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hethaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Jebusaeum, et Amorrhaeum.
Joshua Josh 6 3 11 Ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Jordanem.
Joshua Josh 6 3 12 Parate duodecim viros de tribubus Israël, singulos per singulas tribus.
Joshua Josh 6 3 13 Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universae terrae in aquis Jordanis, aquae quae inferiores sunt, decurrent atque deficient : quae autem desuper veniunt, in una mole consistent.
Joshua Josh 6 3 14 Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem : et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum.
Joshua Josh 6 3 15 Ingressisque eis Jordanem, et pedibus eorum in parte aquae tinctis (Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat),
Joshua Josh 6 3 16 steterunt aquae descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan : quae autem inferiores erant, in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent.
Joshua Josh 6 3 17 Populus autem incedebat contra Jericho : et sacerdotes qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.
Joshua Josh 6 4 1 Quibus transgressis, dixit Dominus ad Josue :
Joshua Josh 6 4 2 Elige duodecim viros singulos per singulas tribus :
Joshua Josh 6 4 3 et praecipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria.
Joshua Josh 6 4 4 Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israël, singulos de singulis tribubus,
Joshua Josh 6 4 5 et ait ad eos : Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum Israël,
Joshua Josh 6 4 6 ut sit signum inter vos : et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes : Quid sibi volunt isti lapides ?
Joshua Josh 6 4 7 respondebitis eis : Defecerunt aquae Jordanis ante arcam foederis Domini, cum transiret eum : idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israël usque in aeternum.
Joshua Josh 6 4 8 Fecerunt ergo filii Israël sicut praecepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Israël, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos.
Joshua Josh 6 4 9 Alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis : et sunt ibi usque in praesentem diem.
Joshua Josh 6 4 10 Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, quae Josue, ut loqueretur ad populum, praeceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit.
Joshua Josh 6 4 11 Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum.
Joshua Josh 6 4 12 Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati praecedebant filios Israël, sicut eis praeceperat Moyses :
Joshua Josh 6 4 13 et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Jericho.
Joshua Josh 6 4 14 In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israël, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret.
Joshua Josh 6 4 15 Dixitque ad eum :
Joshua Josh 6 4 16 Praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, ut ascendant de Jordane.
Joshua Josh 6 4 17 Qui praecepit eis, dicens : Ascendite de Jordane.
Joshua Josh 6 4 18 Cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini, et siccam humum calcare coepissent, reversae sunt aquae in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant.
Joshua Josh 6 4 19 Populus autem ascendit de Jordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Jericho.
Joshua Josh 6 4 20 Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis,
Joshua Josh 6 4 21 et dixit ad filios Israël : Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis : Quid sibi volunt lapides isti ?
Joshua Josh 6 4 22 docebitis eos, atque dicetis : Per arentem alveum transivit Israël Jordanem istum,
Joshua Josh 6 4 23 siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis,
Joshua Josh 6 4 24 sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus :
Joshua Josh 6 4 25 ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.
Joshua Josh 6 5 1 Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhaeorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israël.
Joshua Josh 6 5 2 Eo tempore ait Dominus ad Josue : Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israël.
Joshua Josh 6 5 3 Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit filios Israël in colle praeputiorum.
Joshua Josh 6 5 4 Haec autem causa est secundae circumcisionis : omnis populus, qui egressus est de Aegypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitus,
Joshua Josh 6 5 5 qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto,
Joshua Josh 6 5 6 per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis incircumcisus fuit : donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem.
Joshua Josh 6 5 7 Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue : quia sicut nati fuerant, in praeputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat.
Joshua Josh 6 5 8 Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur.
Joshua Josh 6 5 9 Dixitque Dominus ad Josue : Hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in praesentem diem.
Joshua Josh 6 5 10 Manseruntque filii Israël in Galgalis, et fecerunt Phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Jericho :
Joshua Josh 6 5 11 et comederunt de frugibus terrae die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni.
Joshua Josh 6 5 12 Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israël, sed comederunt de frugibus praesentis anni terrae Chanaan.
Joshua Josh 6 5 13 Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium : perrexitque ad eum, et ait : Noster es, an adversariorum ?
Joshua Josh 6 5 14 Qui respondit : Nequaquam : sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio.
Joshua Josh 6 5 15 Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait : Quid dominus meus loquitur ad servum suum ?
Joshua Josh 6 5 16 Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum.
Joshua Josh 6 6 1 Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israël, et nullus egredi audebat aut ingredi.
Joshua Josh 6 6 2 Dixitque Dominus ad Josue : Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros.
Joshua Josh 6 6 3 Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem : sic facietis sex diebus.
Joshua Josh 6 6 4 Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilaeo, et praecedant arcam foederis : septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis.
Joshua Josh 6 6 5 Cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint.
Joshua Josh 6 6 6 Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos : Tollite arcam foederis : et septem alii sacerdotes tollant septem jubilaeorum buccinas, et incedant ante arcam Domini.
Joshua Josh 6 6 7 Ad populum quoque ait : Ite, et circuite civitatem, armati, praecedentes arcam Domini.
Joshua Josh 6 6 8 Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam foederis Domini,
Joshua Josh 6 6 9 omnisque praecederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant.
Joshua Josh 6 6 10 Praeceperat autem Josue populo, dicens : Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis : Clamate, et vociferamini.
Joshua Josh 6 6 11 Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi.
Joshua Josh 6 6 12 Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,
Joshua Josh 6 6 13 et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilaeo usus est : praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes : et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat.
Joshua Josh 6 6 14 Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.
Joshua Josh 6 6 15 Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies.
Joshua Josh 6 6 16 Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Israël : Vociferamini : tradidit enim vobis Dominus civitatem.
Joshua Josh 6 6 17 Sitque civitas haec anathema, et omnia quae in ea sunt, Domino : sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt : abscondit enim nuntios quos direximus.
Joshua Josh 6 6 18 Vos autem cavete ne de his, quae praecepta sunt, quippiam contingatis, et sitis praevaricationis rei, et omnia castra Israël sub peccato sint atque turbentur.
Joshua Josh 6 6 19 Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum aeneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus.
Joshua Josh 6 6 20 Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt : et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat : ceperuntque civitatem,
Joshua Josh 6 6 21 et interfecerunt omnia quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.
Joshua Josh 6 6 22 Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue : Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quae illius sunt, sicut illi juramento firmastis.
Joshua Josh 6 6 23 Ingressique juvenes eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israël manere fecerunt.
Joshua Josh 6 6 24 Urbem autem, et omnia quae erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis aeneis, ac ferro, quae in aerarium Domini consecrarunt.
Joshua Josh 6 6 25 Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, et omnia quae habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israël, usque in praesentem diem : eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. In tempore illo, imprecatus est Josue, dicens :
Joshua Josh 6 6 26 Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus.
Joshua Josh 6 6 27 Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus vulgatum est in omni terra.
Joshua Josh 6 7 1 Filii autem Israël praevaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate : iratusque est Dominus contra filios Israël.
Joshua Josh 6 7 2 Cumque mitteret Josue de Jericho viros contra Hai, quae est juxta Bethaven, ad orientalem plagam oppidi Bethel, dixit eis : Ascendite, et explorate terram. Qui praecepta complentes exploraverunt Hai.
Joshua Josh 6 7 3 Et reversi dixerunt ei : Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria millia virorum pergant, et deleant civitatem : quare omnis populus frustra vexabitur contra hostes paucissimos ?
Joshua Josh 6 7 4 Ascenderunt ergo tria millia pugnatorum. Qui statim terga vertentes,
Joshua Josh 6 7 5 percussi sunt a viris urbis Hai, et corruerunt ex eis triginta sex homines : persecutique sunt eos adversarii de porta usque ad Sabarim, et ceciderunt per prona fugientes : pertimuitque cor populi, et instar aquae liquefactum est.
Joshua Josh 6 7 6 Josue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israël : miseruntque pulverem super capita sua,
Joshua Josh 6 7 7 et dixit Josue : Heu Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Jordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorrhaei, et perderes ? utinam ut coepimus, mansissemus trans Jordanem.
Joshua Josh 6 7 8 Mi Domine Deus, quid dicam, videns Israëlem hostibus suis terga vertentem ?
Joshua Josh 6 7 9 Audient Chananaei, et omnes habitatores terrae, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra : et quid facies magno nomini tuo ?
Joshua Josh 6 7 10 Dixitque Dominus ad Josue : Surge : cur jaces pronus in terra ?
Joshua Josh 6 7 11 Peccavit Israël, et praevaricatus est pactum meum : tuleruntque de anathemate, et furati sunt atque mentiti, et absconderunt inter vasa sua.
Joshua Josh 6 7 12 Nec poterit Israël stare ante hostes suos, eosque fugiet : quia pollutus est anathemate. Non ero ultra vobiscum, donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est.
Joshua Josh 6 7 13 Surge, sanctifica populum, et dic eis : Sanctificamini in crastinum : haec enim dicit Dominus Deus Israël : Anathema in medio tui est, Israël : non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere.
Joshua Josh 6 7 14 Accedetisque mane singuli per tribus vestras : et quamcumque tribum sors invenerit, accedet per cognationes suas, et cognatio per domos, domusque per viros.
Joshua Josh 6 7 15 Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omni substantia sua : quoniam praevaricatus est pactum Domini, et fecit nefas in Israël.
Joshua Josh 6 7 16 Surgens itaque Josue mane, applicuit Israël per tribus suas, et inventa est tribus Juda.
Joshua Josh 6 7 17 Quae cum juxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zare. Illam quoque per domos offerens, reperit Zabdi :
Joshua Josh 6 7 18 cujus domum in singulos dividens viros, invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda.
Joshua Josh 6 7 19 Et ait Josue ad Achan : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israël, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas.
Joshua Josh 6 7 20 Responditque Achan Josue, et dixit ei : Vere ego peccavi Domino Deo Israël, et sic et sic feci.
Joshua Josh 6 7 21 Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum : et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui.
Joshua Josh 6 7 22 Misit ergo Josue ministros : qui currentes ad tabernaculum illius, repererunt cuncta abscondita in eodem loco, et argentum simul.
Joshua Josh 6 7 23 Auferentesque de tentorio, tulerunt ea ad Josue, et ad omnes filios Israël, projeceruntque ante Dominum.
Joshua Josh 6 7 24 Tollens itaque Josue Achan filium Zare, argentumque et pallium, et auream regulam, filios quoque et filias ejus, boves et asinos et oves, ipsumque tabernaculum, et cunctam supellectilem (et omnis Israël cum eo), duxerunt eos ad vallem Achor :
Joshua Josh 6 7 25 ubi dixit Josue : Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Lapidavitque eum omnis Israël : et cuncta quae illius erant, igne consumpta sunt.
Joshua Josh 6 7 26 Congregaveruntque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in praesentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis. Vocatumque est nomen loci illius, vallis Achor, usque hodie.
Joshua Josh 6 8 1 Dixit autem Dominus ad Josue : Ne timeas, neque formides : tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum Hai. Ecce tradidi in manu tua regem ejus et populum, urbemque et terram.
Joshua Josh 6 8 2 Faciesque urbi Hai, et regi ejus, sicut fecisti Jericho, et regi illius : praedam vero, et omnia animantia diripietis vobis : pone insidias urbi post eam.
Joshua Josh 6 8 3 Surrexitque Josue, et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai : et electa triginta millia virorum fortium misit nocte,
Joshua Josh 6 8 4 praecepitque eis, dicens : Ponite insidias post civitatem, nec longius recedatis : et eritis omnes parati.
Joshua Josh 6 8 5 Ego autem, et reliqua multitudo, quae mecum est, accedemus ex adverso contra urbem. Cumque exierint contra nos, sicut ante fecimus, fugiemus, et terga vertemus,
Joshua Josh 6 8 6 donec persequentes ab urbe longius protrahantur : putabunt enim nos fugere sicut prius.
Joshua Josh 6 8 7 Nobis ergo fugientibus, et illis persequentibus, consurgetis de insidiis, et vastabitis civitatem : tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras.
Joshua Josh 6 8 8 Cumque ceperitis, succendite eam, et sic omnia facietis, ut jussi.
Joshua Josh 6 8 9 Dimisitque eos, et perrexerunt ad locum insidiarum, sederuntque inter Bethel et Hai, ad occidentalem plagam urbis Hai : Josue autem nocte illa in medio mansit populi,
Joshua Josh 6 8 10 surgensque diluculo recensuit socios, et ascendit cum senioribus in fronte exercitus, vallatus auxilio pugnatorum.
Joshua Josh 6 8 11 Cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis, steterunt ad septentrionalem urbis plagam, inter quam et eos erat vallis media.
Joshua Josh 6 8 12 Quinque autem millia viros elegerat, et posuerat in insidiis inter Bethel et Hai ex occidentali parte ejusdem civitatis :
Joshua Josh 6 8 13 omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi illius multitudinis occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Josue nocte illa, et stetit in vallis medio.
Joshua Josh 6 8 14 Quod cum vidisset rex Hai, festinavit mane, et egressus est cum omni exercitu civitatis, direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post tergum laterent insidiae.
Joshua Josh 6 8 15 Josue vero et omnis Israël cesserunt loco, simulantes metum, et fugientes per solitudinis viam.
Joshua Josh 6 8 16 At illi vociferantes pariter, et se mutuo cohortantes, persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate,
Joshua Josh 6 8 17 et ne unus quidem in urbe Hai et Bethel remansisset qui non persequeretur Israël (sicut eruperant aperta oppida relinquentes),
Joshua Josh 6 8 18 dixit Dominus ad Josue : Leva clypeum, qui in manu tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam.
Joshua Josh 6 8 19 Cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis, insidiae, quae latebant, surrexerunt confestim : et pergentes ad civitatem, ceperunt, et succenderunt eam.
Joshua Josh 6 8 20 Viri autem civitatis, qui persequebantur Josue, respicientes et videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere : praesertim cum hi qui simulaverant fugam, et tendebant ad solitudinem, contra persequentes fortissime restitissent.
Joshua Josh 6 8 21 Vidensque Josue et omnis Israël quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Hai.
Joshua Josh 6 8 22 Siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem, egressi ex urbe contra suos, medios hostium ferire coeperunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii caederentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur,
Joshua Josh 6 8 23 regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem, et obtulerunt Josue.
Joshua Josh 6 8 24 Igitur omnibus interfectis, qui Israëlem ad deserta tendentem fuerant persecuti, et in eodem loco gladio corruentibus, reversi filii Israël percusserunt civitatem.
Joshua Josh 6 8 25 Erant autem qui in eodem die conciderant a viro usque ad mulierem, duodecim millia hominum, omnes urbis Hai.
Joshua Josh 6 8 26 Josue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Hai.
Joshua Josh 6 8 27 Jumenta autem et praedam civitatis diviserunt sibi filii Israël, sicut praeceperat Dominus Josue.
Joshua Josh 6 8 28 Qui succendit urbem, et fecit eam tumulum sempiternum :
Joshua Josh 6 8 29 regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperam et solis occasum. Praecepitque Josue, et deposuerunt cadaver ejus de cruce : projeceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in praesentem diem.
Joshua Josh 6 8 30 Tunc aedificavit Josue altare Domino Deo Israël in monte Hebal,
Joshua Josh 6 8 31 sicut praeceperat Moyses famulus Domini filiis Israël, et scriptum est in volumine legis Moysi : altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit : et obtulit super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas.
Joshua Josh 6 8 32 Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Israël.
Joshua Josh 6 8 33 Omnis autem populus, et majores natu, ducesque ac judices, stabant ex utraque parte arcae, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam foederis Domini, ut advena, ita et indigena. Media pars eorum juxta montem Garizim, et media juxta montem Hebal, sicut praeceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Israël.
Joshua Josh 6 8 34 Post haec legit omnia verba benedictionis et maledictionis, et cuncta quae scripta erant in legis volumine.
Joshua Josh 6 8 35 Nihil ex his quae Moyses jusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israël, mulieribus ac parvulis, et advenis qui inter eos morabantur.
Joshua Josh 6 9 1 Quibus auditis, cuncti reges trans Jordanem, qui versabantur in montanis et campestribus, in maritimis ac littore magni maris, hi quoque qui habitabant juxta Libanum, Hethaeus et Amorrhaeus, Chananaeus, Pherezaeus, et Hevaeus, et Jebusaeus,
Joshua Josh 6 9 2 congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Josue et Israël uno animo, eademque sententia.
Joshua Josh 6 9 3 At hi qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta quae fecerat Josue Jericho, et Hai,
Joshua Josh 6 9 4 et callide cogitantes, tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes, et utres vinarios scissos atque consutos,
Joshua Josh 6 9 5 calceamentaque perantiqua quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis : panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant, et in frustra comminuti :
Joshua Josh 6 9 6 perrexeruntque ad Josue, qui tunc morabatur in castris Galgalae, et dixerunt ei, atque simul omni Israëli : De terra longinqua venimus, pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque viri Israël ad eos, atque dixerunt :
Joshua Josh 6 9 7 Ne forte in terra, quae nobis sorte debetur, habitetis, et non possimus foedus inire vobiscum.
Joshua Josh 6 9 8 At illi ad Josue : Servi, inquiunt, tui sumus. Quibus Josue ait : Quinam estis vos ? et unde venistis ?
Joshua Josh 6 9 9 Responderunt : De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiae ejus, cuncta quae fecit in Aegypto,
Joshua Josh 6 9 10 et duobus regibus Amorrhaeorum qui fuerunt trans Jordanem, Sehon regi Hesebon, et Og regi Basan, qui erat in Astaroth :
Joshua Josh 6 9 11 dixeruntque nobis seniores, et omnes habitatores terrae nostrae : Tollite in manibus cibaria ob longissimam viam, et occurrite eis, et dicite : Servi vestri sumus : foedus inite nobiscum.
Joshua Josh 6 9 12 En panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus ; nunc sicci facti sunt, et vetustate nimia comminuti.
Joshua Josh 6 9 13 Utres vini novos implevimus ; nunc rupti sunt et soluti. Vestes et calceamenta quibus induimur, et quae habemus in pedibus, ob longitudinem longioris viae trita sunt, et pene consumpta.
Joshua Josh 6 9 14 Susceperunt igitur de cibariis eorum, et os Domini non interrogaverunt.
Joshua Josh 6 9 15 Fecitque Josue cum eis pacem, et inito foedere pollicitus est quod non occiderentur : principes quoque multitudinis juraverunt eis.
Joshua Josh 6 9 16 Post dies autem tres initi foederis, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent.
Joshua Josh 6 9 17 Moveruntque castra filii Israël, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum haec vocabula sunt : Gabaon, et Caphira, et Beroth, et Cariathiarim.
Joshua Josh 6 9 18 Et non percusserunt eos, eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israël. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes.
Joshua Josh 6 9 19 Qui responderunt eis : Juravimus illis in nomine Domini Dei Israël, et idcirco non possumus eos contingere.
Joshua Josh 6 9 20 Sed hoc faciemus eis : reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si pejeraverimus :
Joshua Josh 6 9 21 sed sic vivant, ut in usus universae multitudinis ligna caedant, aquasque comportent. Quibus haec loquentibus,
Joshua Josh 6 9 22 vocavit Gabaonitas Josue, et dixit eis : Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis : Procul valde habitamus a vobis, cum in medio nostri sitis ?
Joshua Josh 6 9 23 itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra ligna caedens, aquasque comportans in domum Dei mei.
Joshua Josh 6 9 24 Qui responderunt : Nuntiatum est nobis servis tuis, quod promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo ut traderet vobis omnem terram, et disperderet cunctos habitatores ejus. Timuimus igitur valde, et providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus.
Joshua Josh 6 9 25 Nunc autem in manu tua sumus : quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis.
Joshua Josh 6 9 26 Fecit ergo Josue ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Israël, ut non occiderentur.
Joshua Josh 6 9 27 Decrevitque in illo die eos esse in ministerio cuncti populi, et altaris Domini, caedentes ligna, et aquas comportantes, usque in praesens tempus, in loco quem Dominus elegisset.
Joshua Josh 6 10 1 Quae cum audisset Adonisedec rex Jerusalem, quod scilicet cepisset Josue Hai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat Jericho et regi ejus, sic fecit Hai et regi illius), et quod transfugissent Gabaonitae ad Israël, et essent foederati eorum,
Joshua Josh 6 10 2 timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una civitatum regalium, et major oppido Hai, omnesque bellatores ejus fortissimi.
Joshua Josh 6 10 3 Misit ergo Adonisedec rex Jerusalem ad Oham regem Hebron, et ad Pharam regem Jerimoth, ad Japhia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens :
Joshua Josh 6 10 4 Ad me ascendite, et ferte praesidium, ut expugnemus Gabaon, quare transfugerit ad Josue, et ad filios Israël.
Joshua Josh 6 10 5 Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorrhaeorum : rex Jerusalem, rex Hebron, rex Jerimoth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis : et castrametati sunt circa Gabaon, oppugnantes eam.
Joshua Josh 6 10 6 Habitatores autem Gabaon urbis obsessae miserunt ad Josue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei : Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum : ascende cito, et libera nos, ferque praesidium : convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhaeorum, qui habitant in montanis.
Joshua Josh 6 10 7 Ascenditque Josue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi.
Joshua Josh 6 10 8 Dixitque Dominus ad Josue : Ne timeas eos : in manus enim tuas tradidi illos : nullus ex eis tibi resistere poterit.
Joshua Josh 6 10 9 Irruit itaque Josue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis.
Joshua Josh 6 10 10 Et conturbavit eos Dominus a facie Israël : contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Bethoron, et percussit usque Azeca et Maceda.
Joshua Josh 6 10 11 Cumque fugerent filios Israël, et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque ad Azeca : et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israël.
Joshua Josh 6 10 12 Tunc locutus est Josue Domino, in die qua tradidit Amorrhaeum in conspectu filiorum Israël, dixitque coram eis : [Sol, contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Ajalon.
Joshua Josh 6 10 13 Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis.] Nonne scriptum est hoc in libro justorum ? Stetit itaque sol in medio caeli, et non festinavit occumbere spatio unius diei.
Joshua Josh 6 10 14 Non fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Israël.
Joshua Josh 6 10 15 Reversusque est Josue cum omni Israël in castra Galgalae.
Joshua Josh 6 10 16 Fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda.
Joshua Josh 6 10 17 Nuntiatumque est Josue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda.
Joshua Josh 6 10 18 Qui praecepit sociis, et ait : Volvite saxa ingentia ad os speluncae, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant :
Joshua Josh 6 10 19 vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium caedite : nec dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras.
Joshua Josh 6 10 20 Caesis ergo adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, hi qui Israël effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas.
Joshua Josh 6 10 21 Reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero : nullusque contra filios Israël mutire ausus est.
Joshua Josh 6 10 22 Praecepitque Josue, dicens : Aperite os speluncae, et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant.
Joshua Josh 6 10 23 Feceruntque ministri ut sibi fuerat imperatum : et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca, regem Jerusalem, regem Hebron, regem Jerimoth, regem Lachis, regem Eglon.
Joshua Josh 6 10 24 Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israël, et ait ad principes exercitus qui secum erant : Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subjectorum colla pedibus calcarent,
Joshua Josh 6 10 25 rursum ait ad eos : Nolite timere, nec paveatis : confortamini, et estote robusti : sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis.
Joshua Josh 6 10 26 Percussitque Josue, et interfecit eos, atque suspendit super quinque stipites : fueruntque suspensi usque ad vesperum.
Joshua Josh 6 10 27 Cumque occumberet sol, praecepit sociis ut deponerent eos de patibulis. Qui depositos projecerunt in speluncam in qua latuerant, et posuerunt super os ejus saxa ingentia, quae permanent usque in praesens.
Joshua Josh 6 10 28 Eodem quoque die, Macedam cepit Josue, et percussit eam in ore gladii, regemque illius interfecit, et omnes habitatores ejus : non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Jericho.
Joshua Josh 6 10 29 Transivit autem cum omni Israël de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam :
Joshua Josh 6 10 30 quam tradidit Dominus cum rege suo in manus Israël : percusseruntque urbem in ore gladii, et omnes habitatores ejus : non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Jericho.
Joshua Josh 6 10 31 De Lebna transivit in Lachis cum omni Israël : et exercitu per gyrum disposito, oppugnabat eam.
Joshua Josh 6 10 32 Tradiditque Dominus Lachis in manus Israël, et cepit eam die altero, atque percussit in ore gladii, omnemque animam quae fuerat in ea, sicut fecerat Lebna.
Joshua Josh 6 10 33 Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis : quem percussit Josue cum omni populo ejus usque ad internecionem.
Joshua Josh 6 10 34 Transivitque de Lachis in Eglon, et circumdedit,
Joshua Josh 6 10 35 atque expugnavit eam eadem die : percussitque in ore gladii omnes animas quae erant in ea, juxta omnia quae fecerat Lachis.
Joshua Josh 6 10 36 Ascendit quoque cum omni Israël de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam :
Joshua Josh 6 10 37 cepit eam, et percussit in ore gladii, regem quoque ejus, et omnia oppida regionis illius, universasque animas quae in ea fuerant commoratae : non reliquit in ea ullas reliquias : sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta quae in ea reperit consumens gladio.
Joshua Josh 6 10 38 Inde reversus in Dabir,
Joshua Josh 6 10 39 cepit eam atque vastavit : regem quoque ejus atque omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii : non dimisit in ea ullas reliquias : sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius.
Joshua Josh 6 10 40 Percussit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth, cum regibus suis : non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat interfecit, sicut praeceperat ei Dominus Deus Israël,
Joshua Josh 6 10 41 a Cadesbarne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gabaon,
Joshua Josh 6 10 42 universosque reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit : Dominus enim Deus Israël pugnavit pro eo.
Joshua Josh 6 10 43 Reversusque est cum omni Israël ad locum castrorum in Galgala.
Joshua Josh 6 11 1 Quae cum audisset Jabin rex Asor, misit ad Jobab regem Madon, et ad regem Semeron, atque ad regem Achsaph :
Joshua Josh 6 11 2 ad reges quoque aquilonis, qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Ceneroth, in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare :
Joshua Josh 6 11 3 Chananaeum quoque ab oriente et occidente, et Amorrhaeum atque Hethaeum ac Pherezaeum et Jebusaeum in montanis : Hevaeum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha.
Joshua Josh 6 11 4 Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena quae est in littore maris, equi quoque et currus immensae multitudinis.
Joshua Josh 6 11 5 Conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israël.
Joshua Josh 6 11 6 Dixitque Dominus ad Josue : Ne timeas eos : cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israël : equos eorum subnervabis, et currus igne combures.
Joshua Josh 6 11 7 Venitque Josue, et omnis exercitus cum eo, adversus illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos,
Joshua Josh 6 11 8 tradiditque illos Dominus in manus Israël. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et aquas Maserephoth, campumque Masphe, qui est ad orientalem illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias :
Joshua Josh 6 11 9 fecitque sicut praeceperat ei Dominus : equos eorum subnervavit, currusque combussit igni.
Joshua Josh 6 11 10 Reversusque statim cepit Asor, et regem ejus percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat.
Joshua Josh 6 11 11 Percussitque omnes animas quae ibidem morabantur : non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit, ipsamque urbem peremit incendio.
Joshua Josh 6 11 12 Et omnes per circuitum civitates, regesque earum, cepit, percussit atque delevit, sicut praeceperat ei Moyses famulus Domini.
Joshua Josh 6 11 13 Absque urbibus, quae erant in collibus et in tumulis sitae, ceteras succendit Israël : unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit.
Joshua Josh 6 11 14 Omnemque praedam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi filii Israël, cunctis hominibus interfectis.
Joshua Josh 6 11 15 Sicut praeceperat Dominus Moysi servo suo, ita praecepit Moyses Josue, et ille universa complevit : non praeteriit de universis mandatis, nec unum quidem verbum quod jusserat Dominus Moysi.
Joshua Josh 6 11 16 Cepit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam, terramque Gosen, et planitiem, et occidentalem plagam, montemque Israël, et campestria ejus,
Joshua Josh 6 11 17 et partem montis, quae ascendit Seir usque Baalgad, per planitiem Libani subter montem Hermon : omnes reges eorum cepit, percussit, et occidit.
Joshua Josh 6 11 18 Multo tempore pugnavit Josue contra reges istos.
Joshua Josh 6 11 19 Non fuit civitas quae se traderet filiis Israël, praeter Hevaeum, qui habitabat in Gabaon : omnes enim bellando cepit.
Joshua Josh 6 11 20 Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israël, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Joshua Josh 6 11 21 In illo tempore venit Josue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Juda et Israël, urbesque eorum delevit.
Joshua Josh 6 11 22 Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in terra filiorum Israël : absque civitatibus Gaza, et Geth, et Azoto, in quibus solis relicti sunt.
Joshua Josh 6 11 23 Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas : quievitque terra a praeliis.
Joshua Josh 6 12 1 Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israël, et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam, quae respicit solitudinem.
Joshua Josh 6 12 2 Sehon rex Amorrhaeorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroër, quae sita est super ripam torrentis Arnon, et mediae partis in valle, dimidiaeque Galaad, usque ad torrentem Jaboc, qui est terminus filiorum Ammon.
Joshua Josh 6 12 3 Et a solitudine usque ad mare Ceneroth contra orientem, et usque ad mare deserti, quod est mare salsissimum, ad orientalem plagam per viam quae ducit Bethsimoth : et ab australi parte, quae subjacet Asedoth, Phasga.
Joshua Josh 6 12 4 Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et in Salecha, atque in universa Basan, usque ad terminos
Joshua Josh 6 12 5 Gessuri, et Machati, et dimidiae partis Galaad : terminos Sehon regis Hesebon.
Joshua Josh 6 12 6 Moyses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos, tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidiae tribui Manasse.
Joshua Josh 6 12 7 Hi sunt reges terrae, quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir : tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël, singulis partes suas,
Joshua Josh 6 12 8 tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie, Hethaeus fuit et Amorrhaeus, Chananaeus, et Pherezaeus, Hevaeus et Jebusaeus.
Joshua Josh 6 12 9 Rex Jericho unus : rex Hai, quae est ex latere Bethel, unus :
Joshua Josh 6 12 10 rex Jerusalem unus, rex Hebron unus,
Joshua Josh 6 12 11 rex Jerimoth unus, rex Lachis unus,
Joshua Josh 6 12 12 rex Eglon unus, rex Gazer unus,
Joshua Josh 6 12 13 rex Dabir unus, rex Gader unus,
Joshua Josh 6 12 14 rex Herma unus, rex Hered unus,
Joshua Josh 6 12 15 rex Lebna unus, rex Odullam unus,
Joshua Josh 6 12 16 rex Maceda unus, rex Bethel unus,
Joshua Josh 6 12 17 rex Taphua unus, rex Opher unus,
Joshua Josh 6 12 18 rex Aphec unus, rex Saron unus,
Joshua Josh 6 12 19 rex Madon unus, rex Asor unus,
Joshua Josh 6 12 20 rex Semeron unus, rex Achsaph unus,
Joshua Josh 6 12 21 rex Thenac unus, rex Mageddo unus,
Joshua Josh 6 12 22 rex Cades unus, rex Jachanan Carmeli unus,
Joshua Josh 6 12 23 rex Dor et provinciae Dor unus, rex gentium Galgal unus,
Joshua Josh 6 12 24 rex Thersa unus : omnes reges triginta unus.
Joshua Josh 6 13 1 Josue senex provectaeque aetatis erat, et dixit Dominus ad eum : Senuisti, et longaevus es, terraque latissima derelicta est, quae necdum sorte divisa est :
Joshua Josh 6 13 2 omnis videlicet Galilaea, Philisthiim, et universa Gessuri.
Joshua Josh 6 13 3 A fluvio turbido, qui irrigat Aegyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem : terra Chanaan, quae in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazaeos, et Azotios, Ascalonitas, Gethaeos, et Accaronitas.
Joshua Josh 6 13 4 Ad meridiem vero sunt Hevaei, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amorrhaei,
Joshua Josh 6 13 5 ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath ;
Joshua Josh 6 13 6 omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël. Veniat ergo in partem haereditatis Israël, sicut praecepi tibi.
Joshua Josh 6 13 7 Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiae tribui Manasse,
Joshua Josh 6 13 8 cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Jordanis, ad orientalem plagam.
Joshua Josh 6 13 9 Ab Aroër, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon,
Joshua Josh 6 13 10 et cunctas civitates Sehon regis Amorrhaei, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon,
Joshua Josh 6 13 11 et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha,
Joshua Josh 6 13 12 omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim : percussitque eos Moyses, atque delevit.
Joshua Josh 6 13 13 Nolueruntque disperdere filii Israël Gessuri et Machati : et habitaverunt in medio Israël usque in praesentem diem.
Joshua Josh 6 13 14 Tribui autem Levi non dedit possessionem : sed sacrificia et victimae Domini Dei Israël, ipsa est ejus haereditas, sicut locutus est illi.
Joshua Josh 6 13 15 Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas.
Joshua Josh 6 13 16 Fuitque terminus eorum ab Aroër, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media : universam planitiem, quae ducit Medaba,
Joshua Josh 6 13 17 et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus : Dibon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon,
Joshua Josh 6 13 18 et Jassa, et Cedimoth, et Mephaath,
Joshua Josh 6 13 19 et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis.
Joshua Josh 6 13 20 Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth,
Joshua Josh 6 13 21 et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhaei, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian : Hevaeum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terrae.
Joshua Josh 6 13 22 Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio cum ceteris interfectis.
Joshua Josh 6 13 23 Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.
Joshua Josh 6 13 24 Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus haec divisio est.
Joshua Josh 6 13 25 Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terrae filiorum Ammon, usque ad Aroër, quae est contra Rabba,
Joshua Josh 6 13 26 et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim : et a Manaim usque ad terminos Dabir.
Joshua Josh 6 13 27 In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon : hujus quoque finis, Jordanis est, usque ad extremam partem maris Cenereth trans Jordanem ad orientalem plagam.
Joshua Josh 6 13 28 Haec est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villae earum.
Joshua Josh 6 13 29 Dedit et dimidiae tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas, possessionem,
Joshua Josh 6 13 30 cujus hoc principium est : a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida :
Joshua Josh 6 13 31 et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan : filiis Machir, filii Manasse, dimidiae parti filiorum Machir juxta cognationes suas.
Joshua Josh 6 13 32 Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam.
Joshua Josh 6 13 33 Tribui autem Levi non dedit possessionem : quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus, ut locutus est illi.
Joshua Josh 6 14 1 Hoc est quod possederunt filii Israël in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israël :
Joshua Josh 6 14 2 sorte omnia dividentes, sicut praeceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidiae tribui.
Joshua Josh 6 14 3 Duabus enim tribubus, et dimidiae, dederat Moyses trans Jordanem possessionem : absque Levitis, qui nihil terrae acceperunt inter fratres suos :
Joshua Josh 6 14 4 sed in eorum successerunt locum filii Joseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim : nec acceperunt Levitae aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua.
Joshua Josh 6 14 5 Sicut praeceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israël, et diviserunt terram.
Joshua Josh 6 14 6 Accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala, locutusque est ad eum Caleb filius Jephone Cenezaeus : Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne.
Joshua Josh 6 14 7 Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram, nuntiavique ei quod mihi verum videbatur.
Joshua Josh 6 14 8 Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi : et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum.
Joshua Josh 6 14 9 Juravitque Moyses in die illo, dicens : Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in aeternum : quia secutus es Dominum Deum meum.
Joshua Josh 6 14 10 Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est, usque in praesentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israël per solitudinem : hodie octoginta quinque annorum sum,
Joshua Josh 6 14 11 sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum : illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum.
Joshua Josh 6 14 12 Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt, et urbes magnae atque munitae : si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi.
Joshua Josh 6 14 13 Benedixitque ei Josue, et tradidit ei Hebron in possessionem :
Joshua Josh 6 14 14 atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Jephone Cenezaeo usque in praesentem diem, quia secutus est Dominum Deum Israël.
Joshua Josh 6 14 15 Nomen Hebron ante vocabatur Cariath Arbe : Adam maximus ibi inter Enacim situs est : et terra cessavit a praeliis.
Joshua Josh 6 15 1 Igitur sors filiorum Judae per cognationes suas ista fuit : a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagae.
Joshua Josh 6 15 2 Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quae respicit meridiem.
Joshua Josh 6 15 3 Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina : ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,
Joshua Josh 6 15 4 atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Aegypti : eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridianae plagae.
Joshua Josh 6 15 5 Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis : et ea quae respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium.
Joshua Josh 6 15 6 Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boën filii Ruben :
Joshua Josh 6 15 7 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quae est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis : transitque aquas, quae vocantur fons solis : et erunt exitus ejus ad fontem Rogel.
Joshua Josh 6 15 8 Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusaei ad meridiem, haec est Jerusalem : et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem :
Joshua Josh 6 15 9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nephtoa : et pervenit usque ad vicos montis Ephron : inclinaturque in Baala, quae est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.
Joshua Josh 6 15 10 Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir : transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon : et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.
Joshua Josh 6 15 11 Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere : inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala : pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.
Joshua Josh 6 15 12 Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis.
Joshua Josh 6 15 13 Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut praeceperat ei Dominus : Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.
Joshua Josh 6 15 14 Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
Joshua Josh 6 15 15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
Joshua Josh 6 15 16 Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
Joshua Josh 6 15 17 Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior : deditque ei Axam filiam suam uxorem.
Joshua Josh 6 15 18 Quae, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino : cui Caleb : Quid habes ? inquit.
Joshua Josh 6 15 19 At illa respondit : Da mihi benedictionem : terram australem et arentem dedisti mihi ; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
Joshua Josh 6 15 20 Haec est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas.
Joshua Josh 6 15 21 Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie : Cabseel et Eder et Jagur,
Joshua Josh 6 15 22 et Cyna et Dimona et Adada,
Joshua Josh 6 15 23 et Cades et Asor et Jethnam,
Joshua Josh 6 15 24 Ziph et Telem et Baloth,
Joshua Josh 6 15 25 Asor nova et Carioth, Hesron, haec est Asor ;
Joshua Josh 6 15 26 Amam, Sama, et Molada,
Joshua Josh 6 15 27 et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,
Joshua Josh 6 15 28 et Hasersual et Bersabee et Baziothia,
Joshua Josh 6 15 29 et Baala et Jim et Esem,
Joshua Josh 6 15 30 et Eltholad et Cesil et Harma,
Joshua Josh 6 15 31 et Siceleg et Medemena et Sensenna,
Joshua Josh 6 15 32 Lebaoth et Selim et Aën et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villae earum.
Joshua Josh 6 15 33 In campestribus vero : Estaol et Sarea et Asena,
Joshua Josh 6 15 34 et Zanoë et Aengannim et Taphua et Enaim,
Joshua Josh 6 15 35 et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca,
Joshua Josh 6 15 36 et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim : urbes quatuordecim, et villae earum.
Joshua Josh 6 15 37 Sanan et Hadassa et Magdalgad,
Joshua Josh 6 15 38 Delean et Masepha et Jecthel,
Joshua Josh 6 15 39 Lachis et Bascath et Eglon,
Joshua Josh 6 15 40 Chebbon et Leheman et Cethlis,
Joshua Josh 6 15 41 et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda : civitates sedecim, et villae earum.
Joshua Josh 6 15 42 Labana et Ether et Asan,
Joshua Josh 6 15 43 Jephtha et Esna et Nesib,
Joshua Josh 6 15 44 et Ceila et Achzib et Maresa : civitates novem, et villae earum.
Joshua Josh 6 15 45 Accaron cum vicis et villulis suis.
Joshua Josh 6 15 46 Ab Accaron usque ad mare : omnia quae vergunt ad Azotum et viculos ejus.
Joshua Josh 6 15 47 Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Aegypti, et mare magnum terminus ejus.
Joshua Josh 6 15 48 Et in monte : Samir et Jether et Socoth
Joshua Josh 6 15 49 et Danna et Cariathsenna, haec est Dabir :
Joshua Josh 6 15 50 Anab et Istemo et Anim,
Joshua Josh 6 15 51 Gosen et Olon et Gilo : civitates undecim et villae earum.
Joshua Josh 6 15 52 Arab et Ruma et Esaan,
Joshua Josh 6 15 53 et Janum et Beththaphua et Apheca,
Joshua Josh 6 15 54 Athmatha, et Cariath Arbe, haec est Hebron, et Sior : civitates novem, et villae earum.
Joshua Josh 6 15 55 Maon et Carmel et Ziph et Jota,
Joshua Josh 6 15 56 Jezraël et Jucadam et Zanoë,
Joshua Josh 6 15 57 Accain, Gabaa et Thamna : civitates decem et villae earum.
Joshua Josh 6 15 58 Halhul, et Besur, et Gedor,
Joshua Josh 6 15 59 Mareth, et Bethanoth, et Eltecon : civitates sex et villae earum.
Joshua Josh 6 15 60 Cariathbaal, haec est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba : civitates duae, et villae earum.
Joshua Josh 6 15 61 In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha,
Joshua Josh 6 15 62 et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi : civitates sex, et villae earum.
Joshua Josh 6 15 63 Jebusaeum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere : habitavitque Jebusaeus cum filiis Juda in Jerusalem usque in praesentem diem.
Joshua Josh 6 16 1 Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente : solitudo quae ascendit de Jericho ad montem Bethel :
Joshua Josh 6 16 2 et egreditur de Bethel Luza : transitque terminum Archi, Ataroth :
Joshua Josh 6 16 3 et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer : finiunturque regiones ejus mari magno :
Joshua Josh 6 16 4 possederuntque filii Joseph, Manasses et Ephraim.
Joshua Josh 6 16 5 Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas : et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem.
Joshua Josh 6 16 6 Egrediunturque confinia in mare : Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo : et pertransit ab oriente Janoë.
Joshua Josh 6 16 7 Descenditque de Janoë in Ataroth et Naaratha : et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem.
Joshua Josh 6 16 8 De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas.
Joshua Josh 6 16 9 Urbesque separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villae earum.
Joshua Josh 6 16 10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer : habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.
Joshua Josh 6 17 1 Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse enim est primogenitus Joseph) : Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan :
Joshua Josh 6 17 2 et reliquis filiorum Manasse juxta familias suas, filiis Abiezer, et filiis Helec, et filiis Esriel, et filiis Sechem, et filiis Hepher, et filiis Semida. Isti sunt filii Manasse filii Joseph, mares, per cognationes suas.
Joshua Josh 6 17 3 Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solae filiae : quarum ista sunt nomina : Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa.
Joshua Josh 6 17 4 Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Josue filii Nun, et principum, dicentes : Dominus praecepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis juxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum.
Joshua Josh 6 17 5 Et ceciderunt funiculi Manasse, decem, absque terra Galaad et Basan trans Jordanem.
Joshua Josh 6 17 6 Filiae enim Manasse possederunt haereditatem in medio filiorum ejus. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant.
Joshua Josh 6 17 7 Fuitque terminus Manasse ab Aser, Machmethath quae respicit Sichem : et egreditur ad dexteram juxta habitatores fontis Taphuae.
Joshua Josh 6 17 8 Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taphuae, quae est juxta terminos Manasse filiorum Ephraim.
Joshua Josh 6 17 9 Descenditque terminus vallis arundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim, quae in medio sunt urbium Manasse : terminus Manasse ab aquilone torrentis, et exitus ejus pergit ad mare :
Joshua Josh 6 17 10 ita ut possessio Ephraim sit ab austro, et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et conjungantur sibi in tribu Aser ab aquilone, et in tribu Issachar ab oriente.
Joshua Josh 6 17 11 Fuitque haereditas Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi ejus, et Jeblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum viculis suis : similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth.
Joshua Josh 6 17 12 Nec potuerunt filii Manasse has civitates subvertere, sed coepit Chananaeus habitare in terra sua.
Joshua Josh 6 17 13 Postquam autem convaluerunt filii Israël, subjecerunt Chananaeos, et fecerunt sibi tributarios, nec interfecerunt eos.
Joshua Josh 6 17 14 Locutique sunt filii Joseph ad Josue, et dixerunt : Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis, et benedixerit mihi Dominus ?
Joshua Josh 6 17 15 Ad quos Josue ait : Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim : quia angusta est tibi possessio montis Ephraim.
Joshua Josh 6 17 16 Cui responderunt filii Joseph : Non poterimus ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chananaei, qui habitant in terra campestri, in qua sitae sunt Bethsan cum viculis suis, et Jezraël mediam possidens vallem.
Joshua Josh 6 17 17 Dixitque Josue ad domum Joseph, Ephraim et Manasse : Populus multus es, et magnae fortitudinis : non habebis sortem unam,
Joshua Josh 6 17 18 sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia : et poteris ultra procedere cum subverteris Chananaeum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum.
Joshua Josh 6 18 1 Congregatique sunt omnes filii Israël in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subjecta.
Joshua Josh 6 18 2 Remanserant autem filiorum Israël septem tribus, quae necdum acceperant possessiones suas.
Joshua Josh 6 18 3 Ad quos Josue ait : Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis ?
Joshua Josh 6 18 4 Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant terram, et describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis : referantque ad me quod descripserint.
Joshua Josh 6 18 5 Dividite vobis terram in septem partes : Judas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Joseph ab aquilone.
Joshua Josh 6 18 6 Mediam inter hos terram in septem partes describite : et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem :
Joshua Josh 6 18 7 quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum haereditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini.
Joshua Josh 6 18 8 Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, praecepit eis Josue, dicens : Circuite terram, et describite eam, ac revertimini ad me : ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem.
Joshua Josh 6 18 9 Itaque perrexerunt : et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Josue in castra Silo.
Joshua Josh 6 18 10 Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israël in septem partes.
Joshua Josh 6 18 11 Et ascendit sors prima filiorum Benjamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Juda et filios Joseph.
Joshua Josh 6 18 12 Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Jordane : pergens juxta latus Jericho septentrionalis plagae, et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens ad solitudinem Bethaven,
Joshua Josh 6 18 13 atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem, ipsa est Bethel : descenditque in Ataroth Addar, in montem qui est ad meridiem Beth-horon inferioris :
Joshua Josh 6 18 14 et inclinatur circuiens contra mare ad meridiem montis qui respicit Beth-horon contra Africum : suntque exitus ejus in Cariath-baal, quae vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Juda. Haec est plaga contra mare, ad occidentem.
Joshua Josh 6 18 15 A meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa.
Joshua Josh 6 18 16 Descenditque in partem montis, qui respicit vallem filiorum Ennom : et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, vallem Ennom) juxta latus Jebusaei ad austrum : et pervenit ad fontem Rogel,
Joshua Josh 6 18 17 transiens ad aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est, fontem solis :
Joshua Josh 6 18 18 et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione ascensus Adommim : descenditque ad Abenboën, id est, lapidem Boën filii Ruben : et pertransit ex latere aquilonis ad campestria : descenditque in planitiem,
Joshua Josh 6 18 19 et praetergreditur contra aquilonem Beth Hagla : suntque exitus ejus contra linguam maris salsissimi ab aquilone in fine Jordanis ad australem plagam :
Joshua Josh 6 18 20 qui est terminus illius ab oriente. Haec est possessio filiorum Benjamin per terminos suos in circuitu, et familias suas.
Joshua Josh 6 18 21 Fueruntque civitates ejus, Jericho et Beth Hagla et vallis Casis,
Joshua Josh 6 18 22 Beth Araba et Samaraim et Bethel
Joshua Josh 6 18 23 et Avim et Aphara et Ophera,
Joshua Josh 6 18 24 villa Emona et Ophni et Gabee : civitates duodecim, et villae earum.
Joshua Josh 6 18 25 Gabaon et Rama et Beroth,
Joshua Josh 6 18 26 et Mesphe et Caphara, et Amosa
Joshua Josh 6 18 27 et Recem, Jarephel et Tharela,
Joshua Josh 6 18 28 et Sela, Eleph, et Jebus, quae est Jerusalem, Gabaath et Cariath : civitates quatuordecim, et villae earum. Haec est possessio filiorum Benjamin juxta familias suas.
Joshua Josh 6 19 1 Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas : fuitque haereditas
Joshua Josh 6 19 2 eorum in medio possessionis filiorum Juda : Bersabee et Sabee et Molada
Joshua Josh 6 19 3 et Hasersual, Bala et Asem
Joshua Josh 6 19 4 et Eltholad, Bethul et Harma
Joshua Josh 6 19 5 et Siceleg et Bethmarchaboth et Hasersusa
Joshua Josh 6 19 6 et Bethlebaoth et Sarohen : civitates tredecim, et villae earum.
Joshua Josh 6 19 7 Ain et Remmon et Athar et Asan : civitates quatuor, et villae earum :
Joshua Josh 6 19 8 omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Baalath Beer Ramath contra australem plagam. Haec est haereditas filiorum Simeon juxta cognationes suas,
Joshua Josh 6 19 9 in possessione et funiculo filiorum Juda : quia major erat, et idcirco filii Simeon possederunt in medio haereditatis eorum.
Joshua Josh 6 19 10 Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas : factus est terminus possessionis eorum usque Sarid.
Joshua Josh 6 19 11 Ascenditque de mari et Merala, et pervenit in Debbaseth, usque ad torrentem qui est contra Jeconam.
Joshua Josh 6 19 12 Et revertitur de Sared contra orientem in fines Ceseleththabor : et egreditur ad Dabereth, ascenditque contra Japhie.
Joshua Josh 6 19 13 Et inde pertransit usque ad orientalem plagam Gethepher et Thacasin : et egreditur in Remmon, Amthar et Noa.
Joshua Josh 6 19 14 Et circuit ad aquilonem Hanathon : suntque egressus ejus vallis Jephthaël,
Joshua Josh 6 19 15 et Cateth et Naalol et Semeron et Jerala et Bethlehem : civitates duodecim, et villae earum.
Joshua Josh 6 19 16 Haec est haereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas, urbes et viculi earum.
Joshua Josh 6 19 17 Issachar egressa est sors quarta per cognationes suas :
Joshua Josh 6 19 18 fuitque ejus haereditas Jezraël et Casaloth et Sunem
Joshua Josh 6 19 19 et Hapharaim et Seon, et Anaharath
Joshua Josh 6 19 20 et Rabboth et Cesion, Abes,
Joshua Josh 6 19 21 et Rameth, et Engannim, et Enhadda et Bethpheses.
Joshua Josh 6 19 22 Et pervenit terminus ejus usque Thabor et Sehesima et Bethsames, eruntque exitus ejus Jordanis : civitates sedecim, et villae earum.
Joshua Josh 6 19 23 Haec est possessio filiorum Issachar per cognationes suas, urbes et viculi earum.
Joshua Josh 6 19 24 Ceciditque sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas :
Joshua Josh 6 19 25 fuitque terminus eorum Halcath et Chali et Beten et Axaph
Joshua Josh 6 19 26 et Elmelech et Amaad et Messal : et pervenit usque ad Carmelum maris et Sihor et Labanath,
Joshua Josh 6 19 27 ac revertitur contra orientem Bethdagon : et pertransit usque Zabulon et vallem Jephthaël contra aquilonem in Bethemec et Nehiel. Egrediturque ad laevam Cabul,
Joshua Josh 6 19 28 et Abran et Rohob et Hamon et Cana, usque ad Sidonem magnam.
Joshua Josh 6 19 29 Revertiturque in Horma usque ad civitatem munitissimam Tyrum, et usque Hosa : eruntque exitus ejus in mare de funiculo Achziba :
Joshua Josh 6 19 30 et Amma et Aphec et Rohob : civitates viginti duae, et villae earum.
Joshua Josh 6 19 31 Haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas, urbesque et viculi earum.
Joshua Josh 6 19 32 Filiorum Nephthali sexta sors cecidit per familias suas :
Joshua Josh 6 19 33 et coepit terminus de Heleph et Elon in Saananim, et Adami, quae est Neceb, et Jebnaël usque Lecum : et egressus eorum usque ad Jordanem :
Joshua Josh 6 19 34 revertiturque terminus contra occidentem in Azanotthabor, atque inde egreditur in Hucuca, et pertransit in Zabulon contra meridiem, et in Aser contra occidentem, et in Juda ad Jordanem contra ortum solis :
Joshua Josh 6 19 35 civitates munitissimae, Assedim, Ser, et Emath, et Reccath et Cenereth,
Joshua Josh 6 19 36 et Edema et Arama, Asor
Joshua Josh 6 19 37 et Cedes et Edrai, Enhasor,
Joshua Josh 6 19 38 et Jeron et Magdalel, Horem et Bethanath et Bethsames : civitates decem et novem, et villae earum.
Joshua Josh 6 19 39 Haec est possessio tribus filiorum Nephthali per cognationes suas, urbes et viculi earum.
Joshua Josh 6 19 40 Tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima :
Joshua Josh 6 19 41 et fuit terminus possessionis ejus Sara et Esthaol, et Hirsemes, id est, civitas solis.
Joshua Josh 6 19 42 Selebin et Ajalon et Jethela,
Joshua Josh 6 19 43 Elon et Themna et Acron,
Joshua Josh 6 19 44 Elthece, Gebbethon et Balaath,
Joshua Josh 6 19 45 et Jud et Bane et Barach et Gethremmon :
Joshua Josh 6 19 46 et Mejarcon et Arecon, cum termino qui respicit Joppen,
Joshua Josh 6 19 47 et ipso fine concluditur. Ascenderuntque filii Dan, et pugnaverunt contra Lesem, ceperuntque eam : et percusserunt eam in ore gladii, et possederunt, et habitaverunt in ea, vocantes nomen ejus Lesem Dan, ex nomine Dan patris sui.
Joshua Josh 6 19 48 Haec est possessio tribus filiorum Dan, per cognationes suas, urbes et viculi earum.
Joshua Josh 6 19 49 Cumque complesset sorte dividere terram singulis per tribus suas, dederunt filii Israël possessionem Josue filio Nun in medio sui,
Joshua Josh 6 19 50 juxta praeceptum Domini, urbem quam postulavit Thamnath Saraa in monte Ephraim : et aedificavit civitatem, habitavitque in ea.
Joshua Josh 6 19 51 Hae sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum ac tribuum filiorum Israël in Silo, coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii : partitique sunt terram.
Joshua Josh 6 20 1 Et locutus est Dominus ad Josue, dicens : Loquere filiis Israël, et dic eis :
Joshua Josh 6 20 2 Separate urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi :
Joshua Josh 6 20 3 ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius, et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis :
Joshua Josh 6 20 4 cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis, et loquetur senioribus urbis illius ea quae se comprobent innocentem : sicque suscipient eum, et dabunt ei locum ad habitandum.
Joshua Josh 6 20 5 Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus ejus : quia ignorans percussit proximum ejus, nec ante biduum triduumve ejus probatur inimicus.
Joshua Josh 6 20 6 Et habitabit in civitate illa, donec stet ante judicium, causam reddens facti sui, et moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore : tunc revertetur homicida, et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat.
Joshua Josh 6 20 7 Decreveruntque Cedes in Galilaea montis Nephthali, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, ipsa est Hebron in monte Juda.
Joshua Josh 6 20 8 Et trans Jordanem contra orientalem plagam Jericho, statuerunt Bosor, quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan de tribu Manasse.
Joshua Josh 6 20 9 Hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israël, et advenis qui habitabant inter eos, ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset, et non moreretur in manu proximi, effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam.
Joshua Josh 6 21 1 Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël :
Joshua Josh 6 21 2 locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan, atque dixerunt : Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta.
Joshua Josh 6 21 3 Dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum.
Joshua Josh 6 21 4 Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim :
Joshua Josh 6 21 5 et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem.
Joshua Josh 6 21 6 Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim.
Joshua Josh 6 21 7 Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.
Joshua Josh 6 21 8 Dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum, sicut praecepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes.
Joshua Josh 6 21 9 De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates, quarum ista sunt nomina,
Joshua Josh 6 21 10 filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est),
Joshua Josh 6 21 11 Cariatharbe patris Enac, quae vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum.
Joshua Josh 6 21 12 Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum.
Joshua Josh 6 21 13 Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus : et Lobnam cum suburbanis suis :
Joshua Josh 6 21 14 et Jether, et Esthemo,
Joshua Josh 6 21 15 et Holon, et Dabir,
Joshua Josh 6 21 16 et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis : civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus.
Joshua Josh 6 21 17 De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabae,
Joshua Josh 6 21 18 et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis : civitates quatuor.
Joshua Josh 6 21 19 Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis.
Joshua Josh 6 21 20 Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, haec est data possessio.
Joshua Josh 6 21 21 De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer
Joshua Josh 6 21 22 et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
Joshua Josh 6 21 23 De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon,
Joshua Josh 6 21 24 et Ajalon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
Joshua Josh 6 21 25 Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duae.
Joshua Josh 6 21 26 Omnes civitates decem, et suburbana earum, datae sunt filiis Caath inferioris gradus.
Joshua Josh 6 21 27 Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas.
Joshua Josh 6 21 28 Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth,
Joshua Josh 6 21 29 et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
Joshua Josh 6 21 30 De tribu autem Aser, Masal et Abdon,
Joshua Josh 6 21 31 et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
Joshua Josh 6 21 32 De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilaea, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres.
Joshua Josh 6 21 33 Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis.
Joshua Josh 6 21 34 Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha
Joshua Josh 6 21 35 et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis.
Joshua Josh 6 21 36 De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis.
Joshua Josh 6 21 37 De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jazer, civitates quatuor cum suburbanis suis.
Joshua Josh 6 21 38 Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim.
Joshua Josh 6 21 39 Itaque civitates universae Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo
Joshua Josh 6 21 40 cum suburbanis suis, singulae per familias distributae.
Joshua Josh 6 21 41 Deditque Dominus Deus Israëli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat : et possederunt illam, atque habitaverunt in ea.
Joshua Josh 6 21 42 Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes : nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt.
Joshua Josh 6 21 43 Ne unum quidem verbum, quod illis praestiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.
Joshua Josh 6 22 1 Eodem tempore vocavit Josue Rubenitas, et Gaditas, et dimidiam tribum Manasse,
Joshua Josh 6 22 2 dixitque ad eos : Fecistis omnia quae praecepit vobis Moyses famulus Domini : mihi quoque in omnibus obedistis,
Joshua Josh 6 22 3 nec reliquistis fratres vestros longo tempore, usque in praesentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri.
Joshua Josh 6 22 4 Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est : revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem :
Joshua Josh 6 22 5 ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam praecepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhaereatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra.
Joshua Josh 6 22 6 Benedixitque eis Josue, et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua.
Joshua Josh 6 22 7 Dimidiae autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan : et idcirco mediae, quae superfuit, dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua, et benedixisset eis,
Joshua Josh 6 22 8 dixit ad eos : In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, aere ac ferro, et veste multiplici : dividite praedam hostium cum fratribus vestris.
Joshua Josh 6 22 9 Reversique sunt, et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Israël de Silo, quae sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suae, quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Moysi.
Joshua Josh 6 22 10 Cumque venissent ad tumulos Jordanis in terram Chanaan, aedificaverunt juxta Jordanem altare infinitae magnitudinis.
Joshua Josh 6 22 11 Quod cum audissent filii Israël, et ad eos certi nuntii detulissent, aedificasse filios Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, altare in terra Chanaan, super Jordanis tumulos, contra filios Israël :
Joshua Josh 6 22 12 convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent, et dimicarent contra eos.
Joshua Josh 6 22 13 Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotis,
Joshua Josh 6 22 14 et decem principes cum eo, singulos de singulis tribubus.
Joshua Josh 6 22 15 Qui venerunt ad filios Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse in terram Galaad, dixeruntque ad eos :
Joshua Josh 6 22 16 Haec mandat omnis populus Domini : Quae est ista transgressio ? cur reliquistis Dominum Deum Israël, aedificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes ?
Joshua Josh 6 22 17 an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor, et usque in praesentem diem macula hujus sceleris in nobis permanet, multique de populo corruerunt ?
Joshua Josh 6 22 18 Et vos hodie reliquistis Dominum, et cras in universum Israël ira ejus desaeviet.
Joshua Josh 6 22 19 Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestrae, transite ad terram, in qua tabernaculum Domini est, et habitate inter nos : tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis, aedificato altari praeter altare Domini Dei nostri.
Joshua Josh 6 22 20 Nonne Achan filius Zare praeteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israël ira ejus incubuit ? et ille erat unus homo, atque utinam solum periisset in scelere suo.
Joshua Josh 6 22 21 Responderuntque filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, principibus legationis Israël :
Joshua Josh 6 22 22 Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Israël simul intelliget : si praevaricationis animo hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in praesenti :
Joshua Josh 6 22 23 et si ea mente fecimus ut holocausta, et sacrificium, et pacificas victimas super eo imponeremus, ipse quaerat et judicet :
Joshua Josh 6 22 24 et non ea magis cogitatione atque tractatu, ut diceremus : Cras dicent filii vestri filiis nostris : Quid vobis et Domino Deo Israël ?
Joshua Josh 6 22 25 terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben, et filii Gad, Jordanem fluvium, et idcirco partem non habetis in Domino : et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius,
Joshua Josh 6 22 26 et diximus : Exstruamus nobis altare, non in holocausta, neque ad victimas offerendas,
Joshua Josh 6 22 27 sed in testimonium inter nos et vos, et sobolem nostram vestramque progeniem, ut serviamus Domino, et juris nostri sit offerre et holocausta, et victimas, et pacificas hostias : et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris : Non est vobis pars in Domino.
Joshua Josh 6 22 28 Quod si voluerint dicere, respondebunt eis : Ecce altare Domini, quod fecerunt patres nostri, non in holocausta, neque in sacrificium, sed in testimonium nostrum ac vestrum.
Joshua Josh 6 22 29 Absit a nobis hoc scelus, ut recedamus a Domino, et ejus vestigia relinquamus, exstructo altari ad holocausta, et sacrificia, et victimas offerendas, praeter altare Domini Dei nostri, quod exstructum est ante tabernaculum ejus.
Joshua Josh 6 22 30 Quibus auditis, Phinees sacerdos, et principes legationis Israël, qui erant cum eo, placati sunt : et verba filiorum Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, libentissime susceperunt.
Joshua Josh 6 22 31 Dixitque Phinees filius Eleazari sacerdos ad eos : Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a praevaricatione hac, et liberastis filios Israël de manu Domini.
Joshua Josh 6 22 32 Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad, finium Chanaan, ad filios Israël, et retulit eis.
Joshua Josh 6 22 33 Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt Deum filii Israël, et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos, atque pugnarent, et delerent terram possessionis eorum.
Joshua Josh 6 22 34 Vocaveruntque filii Ruben, et filii Gad, altare quod exstruxerant, Testimonium nostrum, quod Dominus ipse sit Deus.
Joshua Josh 6 23 1 Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Israëli, subjectis in gyro nationibus universis, et Josue jam longaevo, et persenilis aetatis,
Joshua Josh 6 23 2 vocavit Josue omnem Israëlem, majoresque natu, et principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos : Ego senui, et progressioris aetatis sum :
Joshua Josh 6 23 3 vosque cernitis omnia, quae fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus, quomodo pro vobis ipse pugnaverit :
Joshua Josh 6 23 4 et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram, ab orientali parte Jordanis usque ad mare magnum, multaeque adhuc supersunt nationes :
Joshua Josh 6 23 5 Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram, sicut vobis pollicitus est.
Joshua Josh 6 23 6 Tantum confortamini, et estote solliciti, ut custodiatis cuncta quae scripta sunt in volumine legis Moysi : et non declinetis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram :
Joshua Josh 6 23 7 ne postquam intraveritis ad gentes quae inter vos futurae sunt, juretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos :
Joshua Josh 6 23 8 sed adhaereatis Domino Deo vestro : quod fecistis usque in diem hanc.
Joshua Josh 6 23 9 Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere poterit.
Joshua Josh 6 23 10 Unus e vobis persequetur hostium mille viros : quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est.
Joshua Josh 6 23 11 Hoc tantum diligentissime praecavete : ut diligatis Dominum Deum vestrum.
Joshua Josh 6 23 12 Quod si volueritis gentium harum, quae inter vos habitant, erroribus adhaerere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare :
Joshua Josh 6 23 13 jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.
Joshua Josh 6 23 14 En ego hodie ingredior viam universae terrae, et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, quae se Dominus praestiturum vobis esse pollicitus est, unum non praeterierit incassum.
Joshua Josh 6 23 15 Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt : sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis,
Joshua Josh 6 23 16 eo quod praeterieritis pactum Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et servieritis diis alienis, et adoraveritis eos : cito atque velociter consurget in vos furor Domini, et auferemini ab hac terra optima, quam tradidit vobis.
Joshua Josh 6 24 1 Congregavitque Josue omnes tribus Israël in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, et judices, et magistros : steteruntque in conspectu Domini,
Joshua Josh 6 24 2 et ad populum sic locutus est : Haec dicit Dominus Deus Israël : Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor : servieruntque diis alienis.
Joshua Josh 6 24 3 Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus,
Joshua Josh 6 24 4 et dedi ei Isaac : illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum : Jacob vero et filii ejus descenderunt in Aegyptum.
Joshua Josh 6 24 5 Misique Moysen et Aaron, et percussi Aegyptum multis signis atque portentis.
Joshua Josh 6 24 6 Eduxique vos et patres vestros de Aegypto, et venistis ad mare : persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad mare Rubrum.
Joshua Josh 6 24 7 Clamaverunt autem ad Dominum filii Israël : qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta quae in Aegypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore :
Joshua Josh 6 24 8 et introduxi vos in terram Amorrhaei, qui habitabat trans Jordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et possedistis terram eorum, atque interfecistis eos.
Joshua Josh 6 24 9 Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israëlem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis :
Joshua Josh 6 24 10 et ego nolui audire eum, sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus.
Joshua Josh 6 24 11 Transistisque Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus, Amorrhaeus et Pherezaeus, et Chananaeus, et Hethaeus, et Gergezaeus, et Hevaeus, et Jebusaeus : et tradidi illos in manus vestras.
Joshua Josh 6 24 12 Misique ante vos crabrones : et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrhaeorum, non in gladio nec in arcu tuo.
Joshua Josh 6 24 13 Dedique vobis terram, in qua non laborastis, et urbes quas non aedificastis, ut habitaretis in eis : vineas, et oliveta, quae non plantastis.
Joshua Josh 6 24 14 Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo : et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto, ac servite Domino.
Joshua Josh 6 24 15 Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur : eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis : utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhaeorum, in quorum terra habitatis : ego autem et domus mea serviemus Domino.
Joshua Josh 6 24 16 Responditque populus, et ait : Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis.
Joshua Josh 6 24 17 Dominus Deus noster, ipse eduxit nos et patres nostros de terra Aegypti, de domo servitutis : fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus, et in cunctis populis per quos transivimus.
Joshua Josh 6 24 18 Et ejecit universas gentes, Amorrhaeum habitatorem terrae quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster.
Joshua Josh 6 24 19 Dixitque Josue ad populum : Non poteritis servire Domino : Deus enim sanctus et fortis aemulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis.
Joshua Josh 6 24 20 Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos atque subvertet, postquam vobis praestiterit bona.
Joshua Josh 6 24 21 Dixitque populus ad Josue : Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus.
Joshua Josh 6 24 22 Et Josue ad populum : Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque : Testes.
Joshua Josh 6 24 23 Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israël.
Joshua Josh 6 24 24 Dixitque populus ad Josue : Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus praeceptis ejus.
Joshua Josh 6 24 25 Percussit ergo Josue in die illo foedus, et proposuit populo praecepta atque judicia in Sichem.
Joshua Josh 6 24 26 Scripsit quoque omnia verba haec in volumine legis Domini : et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quae erat in sanctuario Domini :
Joshua Josh 6 24 27 et dixit ad omnem populum : En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, quae locutus est vobis : ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro.
Joshua Josh 6 24 28 Dimisitque populum, singulos in possessionem suam.
Joshua Josh 6 24 29 Et post haec mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum :
Joshua Josh 6 24 30 sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare, quae est sita in monte Ephraim, a septentrionali parte montis Gaas.
Joshua Josh 6 24 31 Servivitque Israël Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue, et qui noverunt omnia opera Domini quae fecerat in Israël.
Joshua Josh 6 24 32 Ossa quoque Joseph, quae tulerant filii Israël de Aegypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri quem emerat Jacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Joseph.
Joshua Josh 6 24 33 Eleazar quoque filius Aaron mortuus est : et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii ejus, quae data est ei in monte Ephraim.
Judges Jdgs 7 1 1 Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes : Quis ascendet ante nos contra Chananaeum, et erit dux belli ?
Judges Jdgs 7 1 2 Dixitque Dominus : Judas ascendet : ecce tradidi terram in manus ejus.
Judges Jdgs 7 1 3 Et ait Judas Simeoni fratri suo : Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra Chananaeum, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et abiit cum eo Simeon.
Judges Jdgs 7 1 4 Ascenditque Judas, et tradidit Dominus Chananaeum ac Pherezaeum in manus eorum : et percusserunt in Bezec decem millia virorum.
Judges Jdgs 7 1 5 Inveneruntque Adonibezec in Bezec, et pugnaverunt contra eum, ac percusserunt Chananaeum et Pherezaeum.
Judges Jdgs 7 1 6 Fugit autem Adonibezec : quem persecuti comprehenderunt, caesis summitatibus manuum ejus ac pedum.
Judges Jdgs 7 1 7 Dixitque Adonibezec : Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias : sicut feci, ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Jerusalem, et ibi mortuus est.
Judges Jdgs 7 1 8 Oppugnantes ergo filii Juda Jerusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem.
Judges Jdgs 7 1 9 Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananaeum, qui habitabat in montanis, et ad meridiem, et in campestribus.
Judges Jdgs 7 1 10 Pergensque Judas contra Chananaeum, qui habitabat in Hebron (cujus nomen fuit antiquitus Cariath Arbe), percussit Sesai, et Ahiman, et Tholmai :
Judges Jdgs 7 1 11 atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cujus nomen vetus erat Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
Judges Jdgs 7 1 12 Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et vastaverit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
Judges Jdgs 7 1 13 Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam filiam suam conjugem.
Judges Jdgs 7 1 14 Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Quae cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb : Quid habes ?
Judges Jdgs 7 1 15 At illa respondit : Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi : da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius.
Judges Jdgs 7 1 16 Filii autem Cinaei cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Juda, in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo.
Judges Jdgs 7 1 17 Abiit autem Judas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chananaeum qui habitabat in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma, id est, anathema.
Judges Jdgs 7 1 18 Cepitque Judas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis.
Judges Jdgs 7 1 19 Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit : nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant.
Judges Jdgs 7 1 20 Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac.
Judges Jdgs 7 1 21 Jebusaeum autem habitatorem Jerusalem non deleverunt filii Benjamin : habitavitque Jebusaeus cum filiis Benjamin in Jerusalem, usque in praesentem diem.
Judges Jdgs 7 1 22 Domus quoque Joseph ascendit in Bethel, fuitque Dominus cum eis.
Judges Jdgs 7 1 23 Nam cum obsiderent urbem, quae prius Luza vocabatur,
Judges Jdgs 7 1 24 viderunt hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum : Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam.
Judges Jdgs 7 1 25 Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii : hominem autem illum, et omnem cognationem ejus, dimiserunt.
Judges Jdgs 7 1 26 Qui dimissus, abiit in terram Hetthim, et aedificavit ibi civitatem, vocavitque eam Luzam : quae ita appellatur usque in praesentem diem.
Judges Jdgs 7 1 27 Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis suis, et habitatores Dor, et Jeblaam, et Mageddo cum viculis suis, coepitque Chananaeus habitare cum eis.
Judges Jdgs 7 1 28 Postquam autem confortatus est Israël, fecit eos tributarios, et delere noluit.
Judges Jdgs 7 1 29 Ephraim etiam non interfecit Chananaeum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit cum eo.
Judges Jdgs 7 1 30 Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalol : sed habitavit Chananaeus in medio ejus, factusque est ei tributarius.
Judges Jdgs 7 1 31 Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob :
Judges Jdgs 7 1 32 habitavitque in medio Chananaei habitatoris illius terrae, nec interfecit eum.
Judges Jdgs 7 1 33 Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath : et habitavit inter Chananaeum habitatorem terrae, fueruntque ei Bethsamitae et Bethanitae tributarii.
Judges Jdgs 7 1 34 Arctavitque Amorrhaeus filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent :
Judges Jdgs 7 1 35 habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Ajalon et Salebim. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei tributarius.
Judges Jdgs 7 1 36 Fuit autem terminus Amorrhaei ab ascensu Scorpionis, petra, et superiora loca.
Judges Jdgs 7 2 1 Ascenditque angelus Domini de Galgalis ad Locum flentium, et ait : Eduxi vos de Aegypto, et introduxi in terram, pro qua juravi patribus vestris : et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum,
Judges Jdgs 7 2 2 ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus terrae hujus, sed aras eorum subverteretis : et noluistis audire vocem meam : cur hoc fecistis ?
Judges Jdgs 7 2 3 Quam ob rem nolui delere eos a facie vestra : ut habeatis hostes, et dii eorum sint vobis in ruinam.
Judges Jdgs 7 2 4 Cumque loqueretur angelus Domini haec verba ad omnes filios Israël, elevaverunt ipsi vocem suam, et fleverunt.
Judges Jdgs 7 2 5 Et vocatum est nomen loci illius, Locus flentium, sive lacrimarum : immolaveruntque ibi hostias Domini.
Judges Jdgs 7 2 6 Dimisit ergo Josue populum, et abierunt filii Israël unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent eam :
Judges Jdgs 7 2 7 servieruntque Domino cunctis diebus ejus, et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore, et noverant omnia opera Domini quae fecerat cum Israël.
Judges Jdgs 7 2 8 Mortuus est autem Josue filius Nun, famulus Domini, centum et decem annorum,
Judges Jdgs 7 2 9 et sepelierunt eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare in monte Ephraim, a septentrionali plaga montis Gaas.
Judges Jdgs 7 2 10 Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos : et surrexerunt alii, qui non noverant Dominum, et opera quae fecerat cum Israël.
Judges Jdgs 7 2 11 Feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim.
Judges Jdgs 7 2 12 Ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos, deosque populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos : et ad iracundiam concitaverunt Dominum,
Judges Jdgs 7 2 13 dimittentes eum, et servientes Baal et Astaroth.
Judges Jdgs 7 2 14 Iratusque Dominus contra Israël, tradidit eos in manus diripientium : qui ceperunt eos, et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum : nec potuerunt resistere adversariis suis,
Judges Jdgs 7 2 15 sed quocumque pergere voluissent, manus Domini super eos erat, sicut locutus est, et juravit eis, et vehementer afflicti sunt.
Judges Jdgs 7 2 16 Suscitavitque Dominus judices, qui liberarent eos de vastantium manibus : sed nec eos audire voluerunt,
Judges Jdgs 7 2 17 fornicantes cum diis alienis, et adorantes eos. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi fuerant patres eorum : et audientes mandata Domini, omnia fecere contraria.
Judges Jdgs 7 2 18 Cumque Dominus judices suscitaret, in diebus eorum flectebatur misericordia, et audiebat afflictorum gemitus, et liberabat eos de caede vastantium.
Judges Jdgs 7 2 19 Postquam autem mortuus esset judex, revertebantur, et multo faciebant pejora quam fecerant patres eorum, sequentes deos alienos, servientes eis, et adorantes illos. Non dimiserunt adinventiones suas, et viam durissimam per quam ambulare consueverunt.
Judges Jdgs 7 2 20 Iratusque est furor Domini in Israël, et ait : Quia irritum fecit gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et vocem meam audire contempsit :
Judges Jdgs 7 2 21 et ego non delebo gentes, quas dimisit Josue, et mortuus est :
Judges Jdgs 7 2 22 ut in ipsis experiar Israël, utrum custodiant viam Domini, et ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum, an non.
Judges Jdgs 7 2 23 Dimisit ergo Dominus omnes nationes has, et cito subvertere noluit, nec tradidit in manus Josue.
Judges Jdgs 7 3 1 Hae sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israëlem, et omnes qui non noverant bella Chananaeorum :
Judges Jdgs 7 3 2 ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus, et habere consuetudinem praeliandi :
Judges Jdgs 7 3 3 quinque satrapas Philisthinorum, omnemque Chananaeum, et Sidonium, atque Hevaeum, qui habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque ad introitum Emath.
Judges Jdgs 7 3 4 Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israëlem, utrum audiret mandata Domini quae praeceperat patribus eorum per manum Moysi, an non.
Judges Jdgs 7 3 5 Itaque filii Israël habitaverunt in medio Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei :
Judges Jdgs 7 3 6 et duxerunt uxores filias eorum, ipsique filias suas filiis eorum tradiderunt, et servierunt diis eorum.
Judges Jdgs 7 3 7 Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astaroth.
Judges Jdgs 7 3 8 Iratusque contra Israël Dominus, tradidit eos in manus Chusan Rasathaim regis Mesopotamiae, servieruntque ei octo annis.
Judges Jdgs 7 3 9 Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez, fratrem Caleb minorem :
Judges Jdgs 7 3 10 fuitque in eo spiritus Domini, et judicavit Israël. Egressusque est ad pugnam, et tradidit Dominus in manus ejus Chusan Rasathaim regem Syriae, et oppressit eum.
Judges Jdgs 7 3 11 Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel filius Cenez.
Judges Jdgs 7 3 12 Addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini : qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu ejus.
Judges Jdgs 7 3 13 Et copulavit ei filios Ammon, et Amalec : abiitque et percussit Israël, atque possedit urbem palmarum.
Judges Jdgs 7 3 14 Servieruntque filii Israël Eglon regi Moab decem et octo annis.
Judges Jdgs 7 3 15 Et postea clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, filium Gera, filii Jemini, qui utraque manu pro dextera utebatur. Miseruntque filii Israël per illum munera Eglon regi Moab.
Judges Jdgs 7 3 16 Qui fecit sibi gladium ancipitem, habentem in medio capulum longitudinis palmae manus, et accinctus est eo subter sagum in dextro femore.
Judges Jdgs 7 3 17 Obtulitque munera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis.
Judges Jdgs 7 3 18 Cumque obtulisset ei munera, prosecutus est socios, qui cum eo venerant.
Judges Jdgs 7 3 19 Et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem : Verbum secretum habeo ad te, o rex. Et ille imperavit silentium : egressisque omnibus qui circa eum erant,
Judges Jdgs 7 3 20 ingressus est Aod ad eum : sedebat autem in aestivo coenaculo solus : dixitque : Verbum Dei habeo ad te. Qui statim surrexit de throno.
Judges Jdgs 7 3 21 Extenditque Aod sinistram manum, et tulit sicam de dextro femore suo, infixitque eam in ventre ejus
Judges Jdgs 7 3 22 tam valide, ut capulus sequeretur ferrum in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita ut percusserat, reliquit in corpore : statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt.
Judges Jdgs 7 3 23 Aod autem clausis diligentissime ostiis coenaculi, et obfirmatis sera,
Judges Jdgs 7 3 24 per posticum egressus est. Servique regis ingressi viderunt clausas fores coenaculi, atque dixerunt : Forsitan purgat alvum in aestivo cubiculo.
Judges Jdgs 7 3 25 Expectantesque diu donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem : et aperientes invenerunt dominum suum in terra jacentem mortuum.
Judges Jdgs 7 3 26 Aod autem, dum illi turbarentur, effugit, et pertransiit locum idolorum, unde reversus fuerat. Venitque in Seirath :
Judges Jdgs 7 3 27 et statim insonuit buccina in monte Ephraim, descenderuntque cum eo filii Israël, ipso in fronte gradiente.
Judges Jdgs 7 3 28 Qui dixit ad eos : Sequimini me : tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras. Descenderuntque post eum, et occupaverunt vada Jordanis quae transmittunt in Moab : et non dimiserunt transire quemquam :
Judges Jdgs 7 3 29 sed percusserunt Moabitas in tempore illo, circiter decem millia, omnes robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit.
Judges Jdgs 7 3 30 Humiliatusque est Moab in die illo sub manu Israël : et quievit terra octoginta annis.
Judges Jdgs 7 3 31 Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthiim sexcentos viros vomere : et ipse quoque defendit Israël.
Judges Jdgs 7 4 1 Addideruntque filii Israël facere malum in conspectu Domini post mortem Aod,
Judges Jdgs 7 4 2 et tradidit illos Dominus in manus Jabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor : habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram, ipse autem habitabat in Haroseth gentium.
Judges Jdgs 7 4 3 Clamaveruntque filii Israël ad Dominum : nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat eos.
Judges Jdgs 7 4 4 Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quae judicabat populum in illo tempore.
Judges Jdgs 7 4 5 Et sedebat sub palma, quae nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim : ascendebantque ad eam filii Israël in omne judicium.
Judges Jdgs 7 4 6 Quae misit et vocavit Barac filium Abinoëm de Cedes Nephthali : dixitque ad eum : Praecepit tibi Dominus Deus Israël : Vade, et duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon :
Judges Jdgs 7 4 7 ego autem adducam ad te in loco torrentis Cison, Sisaram principem exercitus Jabin, et currus ejus, atque omnem multitudinem, et tradam eos in manu tua.
Judges Jdgs 7 4 8 Dixitque ad eam Barac : Si venis mecum, vadam : si nolueris venire mecum, non pergam.
Judges Jdgs 7 4 9 Quae dixit ad eum : Ibo quidem tecum, sed in hac vice victoria non reputabitur tibi, quia in manu mulieris tradetur Sisara. Surrexit itaque Debbora, et perrexit cum Barac in Cedes.
Judges Jdgs 7 4 10 Qui, accitis Zabulon et Nephthali, ascendit cum decem millibus pugnatorum, habens Debboram in comitatu suo.
Judges Jdgs 7 4 11 Haber autem Cinaeus recesserat quondam a ceteris Cinaeis fratribus suis, filiis Hobab cognati Moysi : et tetenderat tabernacula usque ad vallem, quae vocatur Sennim, et erat juxta Cedes.
Judges Jdgs 7 4 12 Nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius Abinoëm in montem Thabor :
Judges Jdgs 7 4 13 et congregavit nongentos falcatos currus, et omnem exercitum de Haroseth gentium ad torrentem Cison.
Judges Jdgs 7 4 14 Dixitque Debbora ad Barac : Surge, haec est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas : en ipse ductor est tuus. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem millia pugnatorum cum eo.
Judges Jdgs 7 4 15 Perterruitque Dominus Sisaram, et omnes currus ejus, universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac : in tantum, ut Sisara de curru desiliens, pedibus fugeret,
Judges Jdgs 7 4 16 et Barac persequeretur fugientes currus, et exercitum usque ad Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet.
Judges Jdgs 7 4 17 Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Jahel uxoris Haber Cinaei. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Haber Cinaei.
Judges Jdgs 7 4 18 Egressa igitur Jahel in occursum Sisarae, dixit ad eum : Intra ad me, domine mi : intra, ne timeas. Qui ingressus tabernaculum ejus, et opertus ab ea pallio,
Judges Jdgs 7 4 19 dixit ad eam : Da mihi, obsecro, paululum aquae, quia sitio valde. Quae aperuit utrem lactis, et dedit ei bibere, et operuit illum.
Judges Jdgs 7 4 20 Dixitque Sisara ad eam : Sta ante ostium tabernaculi : et cum venerit aliquis interrogans te, et dicens : Numquid hic est aliquis ? respondebis : Nullus est.
Judges Jdgs 7 4 21 Tulit itaque Jahel uxor Haber clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum : et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis ejus clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram : qui soporem morti consocians defecit, et mortuus est.
Judges Jdgs 7 4 22 Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat : egressaque Jahel in occursum ejus, dixit ei : Veni, et ostendam tibi virum quem quaeris. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram jacentem mortuum, et clavum infixum in tempore ejus.
Judges Jdgs 7 4 23 Humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram filiis Israël :
Judges Jdgs 7 4 24 qui crescebant quotidie, et forti manu opprimebant Jabin regem Chanaan, donec delerent eum.
Judges Jdgs 7 5 1 Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoëm in illo die, dicentes :
Judges Jdgs 7 5 2 [Qui sponte obtulistis de Israël animas vestras ad periculum, benedicite Domino.
Judges Jdgs 7 5 3 Audite, reges ; auribus percipite, principes : ego sum, ego sum, quae Domino canam, psallam Domino Deo Israël.
Judges Jdgs 7 5 4 Domine, cum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est, caelique ac nubes distillaverunt aquis.
Judges Jdgs 7 5 5 Montes fluxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israël.
Judges Jdgs 7 5 6 In diebus Samgar filii Anath, in diebus Jahel quieverunt semitae : et qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios.
Judges Jdgs 7 5 7 Cessaverunt fortes in Israël, et quieverunt : donec surgeret Debbora, surgeret mater in Israël.
Judges Jdgs 7 5 8 Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit : clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israël.]
Judges Jdgs 7 5 9 [Cor meum diligit principes Israël : qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino.
Judges Jdgs 7 5 10 Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in judicio, et ambulatis in via, loquimini.
Judges Jdgs 7 5 11 Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur justitiae Domini, et clementia in fortes Israël : tunc descendit populus Domini ad portas, et obtinuit principatum.
Judges Jdgs 7 5 12 Surge, surge Debbora ; surge, surge, et loquere canticum : surge Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoëm.
Judges Jdgs 7 5 13 Salvatae sunt reliquiae populi : Dominus in fortibus dimicavit.
Judges Jdgs 7 5 14 Ex Ephraim delevit eos in Amalec, et post eum ex Benjamin in populos tuos, o Amalec : de Machir principes descenderunt, et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum.
Judges Jdgs 7 5 15 Duces Issachar fuere cum Debbora, et Barac vestigia sunt secuti, qui quasi in praeceps ac barathrum se discrimini dedit : diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.
Judges Jdgs 7 5 16 Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum ? diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.
Judges Jdgs 7 5 17 Galaad trans Jordanem quiescebat, et Dan vacabat navibus : Aser habitabat in littore maris, et in portubus morabatur.
Judges Jdgs 7 5 18 Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti in regione Merome.]
Judges Jdgs 7 5 19 [Venerunt reges et pugnaverunt : pugnaverunt reges Chanaan in Thanach juxta aquas Mageddo, et tamen nihil tulere praedantes.
Judges Jdgs 7 5 20 De caelo dimicatum est contra eos : stellae manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt.
Judges Jdgs 7 5 21 Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens Cadumim, torrens Cison : conculca, anima mea, robustos.
Judges Jdgs 7 5 22 Ungulae equorum ceciderunt, fugientibus impetu, et per praeceps ruentibus fortissimis hostium.
Judges Jdgs 7 5 23 Maledicite terrae Meroz, dixit angelus Domini : maledicite habitatoribus ejus, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adjutorium fortissimorum ejus.]
Judges Jdgs 7 5 24 [Benedicta inter mulieres Jahel uxor Haber Cinaei, et benedicatur in tabernaculo suo.
Judges Jdgs 7 5 25 Aquam petenti lac dedit, et in phiala principum obtulit butyrum.
Judges Jdgs 7 5 26 Sinistram manum misit ad clavum, et dexteram ad fabrorum malleos. Percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum, et tempus valide perforans :
Judges Jdgs 7 5 27 inter pedes ejus ruit ; defecit, et mortuus est : volvebatur ante pedes ejus, et jacebat exanimis et miserabilis.
Judges Jdgs 7 5 28 Per fenestram respiciens, ululabat mater ejus : et de coenaculo loquebatur : Cur moratur regredi currus ejus ? quare tardaverunt pedes quadrigarum illius ?
Judges Jdgs 7 5 29 Una sapientior ceteris uxoribus ejus, haec socrui verba respondit :
Judges Jdgs 7 5 30 Forsitan nunc dividit spolia, et pulcherrima feminarum eligitur ei : vestes diversorum colorum Sisarae traduntur in praedam, et supellex varia ad ornanda colla congeritur.
Judges Jdgs 7 5 31 Sic pereant omnes inimici tui, Domine : qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.]
Judges Jdgs 7 5 32 Quievitque terra per quadraginta annos.
Judges Jdgs 7 6 1 Fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini : qui tradidit illos in manu Madian septem annis,
Judges Jdgs 7 6 2 et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca.
Judges Jdgs 7 6 3 Cumque sevisset Israël, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium nationum :
Judges Jdgs 7 6 4 et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazae : nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israël, non oves, non boves, non asinos.
Judges Jdgs 7 6 5 Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes.
Judges Jdgs 7 6 6 Humiliatusque est Israël valde in conspectu Madian.
Judges Jdgs 7 6 7 Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas.
Judges Jdgs 7 6 8 Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est : Haec dicit Dominus Deus Israël : Ego vos feci conscendere de Aegypto, et eduxi vos de domo servitutis,
Judges Jdgs 7 6 9 et liberavi de manu Aegyptiorum, et omnium inimicorum qui affligebant vos : ejecique eos ad introitum vestrum, et tradidi vobis terram eorum.
Judges Jdgs 7 6 10 Et dixi : Ego Dominus Deus vester : ne timeatis deos Amorrhaeorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam.
Judges Jdgs 7 6 11 Venit autem angelus Domini, et sedit sub quercu, quae erat in Ephra, et pertinebat ad Joas patrem familiae Ezri. Cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian,
Judges Jdgs 7 6 12 apparuit ei angelus Domini, et ait : Dominus tecum, virorum fortissime.
Judges Jdgs 7 6 13 Dixitque ei Gedeon : Obsecro, mi domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos haec omnia ? ubi sunt mirabilia ejus, quae narraverunt patres nostri, atque dixerunt : De Aegypto eduxit nos Dominus ? nunc autem dereliquit nos Dominus, et tradidit in manu Madian.
Judges Jdgs 7 6 14 Respexitque ad eum Dominus, et ait : Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israël de manu Madian : scito quod miserim te.
Judges Jdgs 7 6 15 Qui respondens ait : Obsecro, mi domine, in quo liberabo Israël ? ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei.
Judges Jdgs 7 6 16 Dixitque ei Dominus : Ego ero tecum : et percuties Madian quasi unum virum.
Judges Jdgs 7 6 17 Et ille : Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loqueris ad me :
Judges Jdgs 7 6 18 nec recedas hinc, donec revertar ad te, portans sacrificium, et offerens tibi. Qui respondit : Ego praestolabor adventum tuum.
Judges Jdgs 7 6 19 Ingressus est itaque Gedeon, et coxit haedum, et de farinae modio azymos panes : carnesque ponens in canistro, et jus carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu, et obtulit ei.
Judges Jdgs 7 6 20 Cui dixit angelus Domini : Tolle carnes et azymos panes, et pone supra petram illam, et jus desuper funde. Cumque fecisset ita,
Judges Jdgs 7 6 21 extendit angelus Domini summitatem virgae, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et panes azymos : ascenditque ignis de petra, et carnes azymosque panes consumpsit : angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus.
Judges Jdgs 7 6 22 Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini, ait : Heu mi Domine Deus : quia vidi angelum Domini facie ad faciem.
Judges Jdgs 7 6 23 Dixitque ei Dominus : Pax tecum : ne timeas, non morieris.
Judges Jdgs 7 6 24 Aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Domini pax, usque in praesentem diem. Cumque adhuc esset in Ephra, quae est familiae Ezri,
Judges Jdgs 7 6 25 nocte illa dixit Dominus ad eum : Tolle taurum patris tui, et alterum taurum annorum septem, destruesque aram Baal, quae est patris tui, et nemus, quod circa aram est, succide.
Judges Jdgs 7 6 26 Et aedificabis altare Domino Deo tuo in summitate petrae hujus, super quam ante sacrificium posuisti : tollesque taurum secundum, et offeres holocaustum super struem lignorum, quae de nemore succideris.
Judges Jdgs 7 6 27 Assumptis ergo Gedeon decem viris de servis suis, fecit sicut praeceperat ei Dominus. Timens autem domum patris sui, et homines illius civitatis, per diem noluit id facere, sed omnia nocte complevit.
Judges Jdgs 7 6 28 Cumque surrexissent viri oppidi ejus mane, viderunt destructam aram Baal, lucumque succisum, et taurum alterum impositum super altare, quod tunc aedificatum erat.
Judges Jdgs 7 6 29 Dixeruntque ad invicem : Quis hoc fecit ? Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est : Gedeon filius Joas fecit haec omnia.
Judges Jdgs 7 6 30 Et dixerunt ad Joas : Produc filium tuum huc, ut moriatur : quia destruxit aram Baal, et succidit nemus.
Judges Jdgs 7 6 31 Quibus ille respondit : Numquid ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo ? qui adversarius est ejus, moriatur antequam lux crastina veniat : si deus est, vindicet se de eo, qui suffodit aram ejus.
Judges Jdgs 7 6 32 Ex illo die vocatus est Gedeon Jerobaal, eo quod dixisset Joas : Ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram ejus.
Judges Jdgs 7 6 33 Igitur omnis Madian, et Amalec, et orientales populi, congregati sunt simul : et transeuntes Jordanem, castrametati sunt in valle Jezraël.
Judges Jdgs 7 6 34 Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur se.
Judges Jdgs 7 6 35 Misitque nuntios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum : et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt ei.
Judges Jdgs 7 6 36 Dixitque Gedeon ad Deum : Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locutus es,
Judges Jdgs 7 6 37 ponam hoc vellus lanae in area : si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israël.
Judges Jdgs 7 6 38 Factumque est ita. Et de nocte consurgens expresso vellere, concham rore implevit.
Judges Jdgs 7 6 39 Dixitque rursus ad Deum : Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel tentavero, signum quaerens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens.
Judges Jdgs 7 6 40 Fecitque Deus nocte illa ut postulaverat : et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra.
Judges Jdgs 7 7 1 Igitur Jerobaal qui et Gedeon, de nocte consurgens, et omnis populus cum eo, venit ad fontem qui vocatur Harad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis excelsi.
Judges Jdgs 7 7 2 Dixitque Dominus ad Gedeon : Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus ejus : ne glorietur contra me Israël, et dicat : Meis viribus liberatus sum.
Judges Jdgs 7 7 3 Loquere ad populum, et cunctis audientibus praedica : Qui formidolosus et timidus est, revertatur. Recesseruntque de monte Galaad, et reversi sunt de populo viginti duo millia virorum, et tantum decem millia remanserunt.
Judges Jdgs 7 7 4 Dixitque Dominus ad Gedeon : Adhuc populus multus est : duc eos ad aquas et ibi probabo illos : et de quo dixero tibi ut tecum vadat, ipse pergat ; quem ire prohibuero, revertatur.
Judges Jdgs 7 7 5 Cumque descendisset populus ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon : Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum : qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt.
Judges Jdgs 7 7 6 Fuit itaque numerus eorum qui manu ad os projiciente lambuerunt aquas, trecenti viri : omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat.
Judges Jdgs 7 7 7 Et ait Dominus ad Gedeon : In trecentis viris qui lambuerunt aquas, liberabo vos, et tradam in manu tua Madian : omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum.
Judges Jdgs 7 7 8 Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, omnem reliquam multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua : et ipse cum trecentis viris se certamini dedit. Castra autem Madian erant subter in valle.
Judges Jdgs 7 7 9 Eadem nocte dixit Dominus ad eum : Surge, et descende in castra : quia tradidi eos in manu tua.
Judges Jdgs 7 7 10 Sin autem solus ire formidas, descendat tecum Phara puer tuus.
Judges Jdgs 7 7 11 Et cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuae, et securior ad hostium castra descendes. Descendit ergo ipse et Phara puer ejus in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliae.
Judges Jdgs 7 7 12 Madian autem et Amalec, et omnes orientales populi, fusi jacebant in valle, ut locustarum multitudo : cameli quoque innumerabiles erant, sicut arena quae jacet in littore maris.
Judges Jdgs 7 7 13 Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo : et in hunc modum referebat quod viderat : Vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Madian descendere : cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque subvertit, et terrae funditus coaequavit.
Judges Jdgs 7 7 14 Respondit is, cui loquebatur : Non est hoc aliud, nisi gladius Gedeonis filii Joas viri Israëlitae : tradidit enim Dominus in manus ejus Madian, et omnia castra ejus.
Judges Jdgs 7 7 15 Cumque audisset Gedeon somnium, et interpretationem ejus, adoravit : et reversus est ad castra Israël, et ait : Surgite, tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian.
Judges Jdgs 7 7 16 Divisitque trecentos viros in tres partes, et dedit tubas in manibus eorum, lagenasque vacuas, ac lampades in medio lagenarum.
Judges Jdgs 7 7 17 Et dixit ad eos : Quod me facere videritis, hoc facite : ingrediar partem castrorum, et quod fecero, sectamini.
Judges Jdgs 7 7 18 Quando personuerit tuba in manu mea, vos quoque per castrorum circuitum clangite, et conclamate : Domino et Gedeoni.
Judges Jdgs 7 7 19 Ingressusque est Gedeon, et trecenti viri qui erant cum eo, in partem castrorum, incipientibus vigiliis noctis mediae : et custodibus suscitatis, coeperunt buccinis clangere, et complodere inter se lagenas.
Judges Jdgs 7 7 20 Cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis, et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades, et dextris sonantes tubas, clamaveruntque : Gladius Domini et Gedeonis :
Judges Jdgs 7 7 21 stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt, et vociferantes ululantesque fugerunt :
Judges Jdgs 7 7 22 et nihilominus insistebant trecenti viri buccinis personantes. Immisitque Dominus gladium omnibus castris, et mutua se caede truncabant,
Judges Jdgs 7 7 23 fugientes usque ad Bethsetta, et crepidinem Abelmehula in Tebbath. Conclamantes autem viri Israël de Nephthali, et Aser, et omni Manasse, persequebantur Madian.
Judges Jdgs 7 7 24 Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim, dicens : Descendite in occursum Madian, et occupate aquas usque Bethbera atque Jordanem. Clamavitque omnis Ephraim, et praeoccupavit aquas atque Jordanem usque Bethbera.
Judges Jdgs 7 7 25 Apprehensosque duos viros Madian, Oreb et Zeb, interfecit Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculari Zeb. Et persecuti sunt Madian, capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Jordanis.
Judges Jdgs 7 8 1 Dixeruntque ad eum viri Ephraim : Quid est hoc quod facere voluisti, ut nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian ? jurgantes fortiter, et prope vim inferentes.
Judges Jdgs 7 8 2 Quibus ille respondit : Quod enim tale facere potui, quale vos fecistis ? nonne melior est racemus Ephraim, vindemiis Abiezer ?
Judges Jdgs 7 8 3 In manus vestras Dominus tradidit principes Madian, Oreb et Zeb : quid tale facere potui, quale vos fecistis ? Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum.
Judges Jdgs 7 8 4 Cumque venisset Gedeon ad Jordanem, transivit eum cum trecentis viris, qui secum erant : et prae lassitudine, fugientes persequi non poterant.
Judges Jdgs 7 8 5 Dixitque ad viros Soccoth : Date, obsecro, panes populo qui mecum est, quia valde defecerunt : ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian.
Judges Jdgs 7 8 6 Responderunt principes Soccoth : Forsitan palmae manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes.
Judges Jdgs 7 8 7 Quibus ille ait : Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti.
Judges Jdgs 7 8 8 Et inde conscendens, venit in Phanuel : locutusque est ad viros loci illius similia. Cui et illi responderunt, sicut responderant viri Soccoth.
Judges Jdgs 7 8 9 Dixit itaque et eis : Cum reversus fuero victor in pace, destruam turrim hanc.
Judges Jdgs 7 8 10 Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. Quindecim enim millia viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, caesis centum viginti millibus bellatorum educentium gladium.
Judges Jdgs 7 8 11 Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur, ad orientalem partem Nobe et Jegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant, et nihil adversi suspicabantur.
Judges Jdgs 7 8 12 Fugeruntque Zebee et Salmana, quos persequens Gedeon comprehendit, turbato omni exercitu eorum.
Judges Jdgs 7 8 13 Revertensque de bello ante solis ortum,
Judges Jdgs 7 8 14 apprehendit puerum de viris Soccoth : interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth, et descripsit septuaginta septem viros.
Judges Jdgs 7 8 15 Venitque ad Soccoth, et dixit eis : En Zebee et Salmana, super quibus exprobrastis mihi, dicentes : Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, et idcirco postulas ut demus viris, qui lassi sunt et defecerunt, panes.
Judges Jdgs 7 8 16 Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos, et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth.
Judges Jdgs 7 8 17 Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis.
Judges Jdgs 7 8 18 Dixitque ad Zebee et Salmana : Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor ? Qui responderunt : Similes tui, et unus ex eis quasi filius regis.
Judges Jdgs 7 8 19 Quibus ille respondit : Fratres mei fuerunt, filii matris meae. Vivit Dominus, quia si servassetis eos, non vos occiderem.
Judges Jdgs 7 8 20 Dixitque Jether primogenito suo : Surge, et interfice eos. Qui non eduxit gladium : timebat enim, quia adhuc puer erat.
Judges Jdgs 7 8 21 Dixeruntque Zebee et Salmana : Tu surge, et irrue in nos : quia juxta aetatem robur est hominis. Surrexit Gedeon, et interfecit Zebee et Salmana : et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent.
Judges Jdgs 7 8 22 Dixeruntque omnes viri Israël ad Gedeon : Dominare nostri tu, et filius tuus, et filius filii tui : quia liberasti nos de manu Madian.
Judges Jdgs 7 8 23 Quibus ille ait : Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur vobis Dominus.
Judges Jdgs 7 8 24 Dixitque ad eos : Unam petitionem postulo a vobis : date mihi inaures ex praeda vestra. Inaures enim aureas Ismaëlitae habere consueverant.
Judges Jdgs 7 8 25 Qui responderunt : Libentissime dabimus. Expandentesque super terram pallium, projecerunt in eo inaures de praeda :
Judges Jdgs 7 8 26 et fuit pondus postulatarum inaurium, mille septingenti auri sicli, absque ornamentis, et monilibus, et veste purpurea, quibus reges Madian uti soliti erant, et praeter torques aureas camelorum.
Judges Jdgs 7 8 27 Fecitque ex eo Gedeon ephod, et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israël in eo, et factum est Gedeoni et omni domui ejus in ruinam.
Judges Jdgs 7 8 28 Humiliatus est autem Madian coram filiis Israël, nec potuerunt ultra cervices elevare : sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon praefuit.
Judges Jdgs 7 8 29 Abiit itaque Jerobaal filius Joas, et habitavit in domo sua :
Judges Jdgs 7 8 30 habuitque septuaginta filios, qui egressi sunt de femore ejus : eo quod plures haberet uxores.
Judges Jdgs 7 8 31 Concubina autem illius, quam habebat in Sichem, genuit ei filium nomine Abimelech.
Judges Jdgs 7 8 32 Mortuusque est Gedeon filius Joas in senectute bona, et sepultus est in sepulchro Joas patris sui in Ephra de familia Ezri.
Judges Jdgs 7 8 33 Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israël, et fornicati sunt cum Baalim. Percusseruntque cum Baal foedus, ut esset eis in deum :
Judges Jdgs 7 8 34 nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manibus inimicorum suorum omnium per circuitum :
Judges Jdgs 7 8 35 nec fecerunt misericordiam cum domo Jerobaal Gedeon, juxta omnia bona quae fecerat Israëli.
Judges Jdgs 7 9 1 Abiit autem Abimelech filius Jerobaal in Sichem ad fratres matris suae, et locutus est ad eos, et ad omnem cognationem domus patris matris suae, dicens :
Judges Jdgs 7 9 2 Loquimini ad omnes viros Sichem : Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Jerobaal, an ut dominetur unus vir ? simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum.
Judges Jdgs 7 9 3 Locutique sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos, et inclinaverunt cor eorum post Abimelech, dicentes : Frater noster est.
Judges Jdgs 7 9 4 Dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalberit. Qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos, secutique sunt eum.
Judges Jdgs 7 9 5 Et venit in domum patris sui in Ephra, et occidit fratres suos filios Jerobaal, septuaginta viros super lapidem unum : remansitque Joatham filius Jerobaal minimus, et absconditus est.
Judges Jdgs 7 9 6 Congregati sunt autem omnes viri Sichem, et universae familiae urbis Mello : abieruntque et constituerunt regem Abimelech, juxta quercum quae stabat in Sichem.
Judges Jdgs 7 9 7 Quod cum nuntiatum esset Joatham, ivit, et stetit in vertice montis Garizim : elevataque voce, clamavit, et dixit : Audite me, viri Sichem ; ita audiat vos Deus.
Judges Jdgs 7 9 8 Ierunt ligna, ut ungerent super se regem : dixeruntque olivae : Impera nobis.
Judges Jdgs 7 9 9 Quae respondit : Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear ?
Judges Jdgs 7 9 10 Dixeruntque ligna ad arborem ficum : Veni, et super nos regnum accipe.
Judges Jdgs 7 9 11 Quae respondit eis : Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter cetera ligna promovear ?
Judges Jdgs 7 9 12 Locutaque sunt ligna ad vitem : Veni, et impera nobis.
Judges Jdgs 7 9 13 Quae respondit eis : Numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri ?
Judges Jdgs 7 9 14 Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum : Veni, et impera super nos.
Judges Jdgs 7 9 15 Quae respondit eis : Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite : si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani.
Judges Jdgs 7 9 16 Nunc igitur, si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech, et bene egistis cum Jerobaal, et cum domo ejus, et reddidistis vicem beneficiis ejus, qui pugnavit pro vobis,
Judges Jdgs 7 9 17 et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian,
Judges Jdgs 7 9 18 qui nunc surrexistis contra domum patris mei, et interfecistis filios ejus septuaginta viros super unum lapidem, et constituistis regem Abimelech filium ancillae ejus super habitatores Sichem, eo quod frater vester sit :
Judges Jdgs 7 9 19 si ergo recte et absque vitio egistis cum Jerobaal et domo ejus, hodie laetamini in Abimelech, et ille laetetur in vobis.
Judges Jdgs 7 9 20 Sin autem perverse : egrediatur ignis ex eo, et consumat habitatores Sichem, et oppidum Mello : egrediaturque ignis de viris Sichem, et de oppido Mello, et devoret Abimelech.
Judges Jdgs 7 9 21 Quae cum dixisset, fugit, et abiit in Bera : habitavitque ibi ob metum Abimelech fratris sui.
Judges Jdgs 7 9 22 Regnavit itaque Abimelech super Israël tribus annis.
Judges Jdgs 7 9 23 Misitque Dominus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem : qui coeperunt eum detestari,
Judges Jdgs 7 9 24 et scelus interfectionis septuaginta filiorum Jerobaal, et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum, et in ceteros Sichimorum principes, qui eum adjuverant.
Judges Jdgs 7 9 25 Posueruntque insidias adversus eum in summitate montium : et dum illius praestolabantur adventum, exercebant latrocinia, agentes praedas de praetereuntibus : nuntiatumque est Abimelech.
Judges Jdgs 7 9 26 Venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis, et transivit in Sichimam. Ad cujus adventum erecti habitatores Sichem,
Judges Jdgs 7 9 27 egressi sunt in agros, vastantes vineas, uvasque calcantes : et factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui, et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech,
Judges Jdgs 7 9 28 clamante Gaal filio Obed : Quis est Abimelech, et quae est Sichem, ut serviamus ei ? numquid non est filius Jerobaal, et constituit principem Zebul servum suum super viros Emor patris Sichem ? cur ergo serviemus ei ?
Judges Jdgs 7 9 29 utinam daret aliquis populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio Abimelech. Dictumque est Abimelech : Congrega exercitus multitudinem, et veni.
Judges Jdgs 7 9 30 Zebul enim princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii Obed, iratus est valde,
Judges Jdgs 7 9 31 et misit clam ad Abimelech nuntios, dicens : Ecce Gaal filius Obed venit in Sichimam cum fratribus suis, et oppugnat adversum te civitatem.
Judges Jdgs 7 9 32 Surge itaque nocte cum populo qui tecum est, et latita in agro :
Judges Jdgs 7 9 33 et primo mane, oriente sole, irrue super civitatem. Illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei quod potueris.
Judges Jdgs 7 9 34 Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte, et tetendit insidias juxta Sichimam in quatuor locis.
Judges Jdgs 7 9 35 Egressusque est Gaal filius Obed, et stetit in introitu portae civitatis. Surrexit autem Abimelech, et omnis exercitus cum eo, de insidiarum loco.
Judges Jdgs 7 9 36 Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul : Ecce de montibus multitudo descendit. Cui ille respondit : Umbras montium vides quasi capita hominum, et hoc errore deciperis.
Judges Jdgs 7 9 37 Rursumque Gaal ait : Ecce populus de umbilico terrae descendit, et unus cuneus venit per viam quae respicit quercum.
Judges Jdgs 7 9 38 Cui dixit Zebul : Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris : Quis est Abimelech ut serviamus ei ? nonne hic populus est, quem despiciebas ? egredere, et pugna contra eum.
Judges Jdgs 7 9 39 Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech,
Judges Jdgs 7 9 40 qui persecutus est eum fugientem, et in urbem compulit : cecideruntque ex parte ejus plurimi, usque ad portam civitatis.
Judges Jdgs 7 9 41 Et Abimelech sedit in Ruma : Zebul autem Gaal et socios ejus expulit de urbe, nec in ea passus est commorari.
Judges Jdgs 7 9 42 Sequenti ergo die, egressus est populus in campum. Quod cum nuntiatum esset Abimelech,
Judges Jdgs 7 9 43 tulit exercitum suum, et divisit in tres turmas, tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate, surrexit, et irruit in eos
Judges Jdgs 7 9 44 cum cuneo suo, oppugnans et obsidens civitatem : duae autem turmae palantes per campum adversarios persequebantur.
Judges Jdgs 7 9 45 Porro Abimelech omni die illo oppugnabat urbem : quam cepit, interfectis habitatoribus ejus, ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret.
Judges Jdgs 7 9 46 Quod cum audissent qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt fanum dei sui Berith, ubi foedus cum eo pepigerant, et ex eo locus nomen acceperat : qui erat munitus valde.
Judges Jdgs 7 9 47 Abimelech quoque audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos,
Judges Jdgs 7 9 48 ascendit in montem Selmon cum omni populo suo : et arrepta securi, praecidit arboris ramum, impositumque ferens humero, dixit ad socios : Quod me videtis facere, cito facite.
Judges Jdgs 7 9 49 Igitur certatim ramos de arboribus praecidentes, sequebantur ducem. Qui circumdantes praesidium, succenderunt : atque ita factum est, ut fumo et igne mille homines necarentur, viri pariter et mulieres, habitatorum turris Sichem.
Judges Jdgs 7 9 50 Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes, quod circumdans obsidebat exercitu.
Judges Jdgs 7 9 51 Erat autem turris excelsa in media civitate, ad quam confugerant simul viri ac mulieres, et omnes principes civitatis, clausa firmissime janua, et super turris tectum stantes per propugnacula.
Judges Jdgs 7 9 52 Accedensque Abimelech juxta turrim, pugnabat fortiter : et appropinquans ostio, ignem supponere nitebatur :
Judges Jdgs 7 9 53 et ecce una mulier fragmen molae desuper jaciens, illisit capiti Abimelech, et confregit cerebrum ejus.
Judges Jdgs 7 9 54 Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum : Evagina gladium tuum, et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui jussa perficiens, interfecit eum.
Judges Jdgs 7 9 55 Illoque mortuo, omnes qui cum eo erant de Israël, reversi sunt in sedes suas :
Judges Jdgs 7 9 56 et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis.
Judges Jdgs 7 9 57 Sichimitis quoque quod operati erant, retributum est, et venit super eos maledictio Joatham filii Jerobaal.
Judges Jdgs 7 10 1 Post Abimelech surrexit dux in Israël Thola filius Phua patrui Abimelech, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim :
Judges Jdgs 7 10 2 et judicavit Israëlem viginti et tribus annis, mortuusque est, ac sepultus in Samir.
Judges Jdgs 7 10 3 Huic successit Jair Galaadites, qui judicavit Israël per viginti et duos annos,
Judges Jdgs 7 10 4 habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et principes triginta civitatum, quae ex nomine ejus sunt appellatae Havoth Jair, id est, oppida Jair, usque in praesentem diem, in terra Galaad.
Judges Jdgs 7 10 5 Mortuusque est Jair, ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon.
Judges Jdgs 7 10 6 Filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim : dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum.
Judges Jdgs 7 10 7 Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et filiorum Ammon.
Judges Jdgs 7 10 8 Afflictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrhaei, qui est in Galaad :
Judges Jdgs 7 10 9 in tantum ut filii Ammon, Jordane transmisso, vastarent Judam et Benjamin et Ephraim : afflictusque est Israël nimis.
Judges Jdgs 7 10 10 Et clamantes ad Dominum, dixerunt : Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim.
Judges Jdgs 7 10 11 Quibus locutus est Dominus : Numquid non Aegyptii et Amorrhaei, filiique Ammon et Philisthiim,
Judges Jdgs 7 10 12 Sidonii quoque et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum ?
Judges Jdgs 7 10 13 Et tamen reliquistis me, et coluistis deos alienos : idcirco non addam ut ultra vos liberem :
Judges Jdgs 7 10 14 ite, et invocate deos quos elegistis : ipsi vos liberent in tempore angustiae.
Judges Jdgs 7 10 15 Dixeruntque filii Israël ad Dominum : Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet : tantum nunc libera nos.
Judges Jdgs 7 10 16 Quae dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt, et servierunt Domino Deo : qui doluit super miseriis eorum.
Judges Jdgs 7 10 17 Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria, contra quos congregati filii Israël in Maspha castrametati sunt.
Judges Jdgs 7 10 18 Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos : Qui primus ex nobis contra filios Ammon coeperit dimicare, erit dux populi Galaad.
Judges Jdgs 7 11 1 Fuit illo tempore Jephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad.
Judges Jdgs 7 11 2 Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios : qui postquam creverant, ejecerunt Jephte, dicentes : Haeres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre natus es.
Judges Jdgs 7 11 3 Quos ille fugiens atque devitans, habitavit in terra Tob : congregatique sunt ad eum viri inopes, et latrocinantes, et quasi principem sequebantur.
Judges Jdgs 7 11 4 In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israël.
Judges Jdgs 7 11 5 Quibus acriter instantibus perrexerunt majores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Jephte de terra Tob :
Judges Jdgs 7 11 6 dixeruntque ad eum : Veni et esto princeps noster, et pugna contra filios Ammon.
Judges Jdgs 7 11 7 Quibus ille respondit : Nonne vos estis, qui odistis me, et ejecistis de domo patris mei ? et nunc venistis ad me necessitate compulsi.
Judges Jdgs 7 11 8 Dixeruntque principes Galaad ad Jephte : Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum, et pugnes contra filios Ammon, sisque dux omnium qui habitant in Galaad.
Judges Jdgs 7 11 9 Jephte quoque dixit eis : Si vere venistis ad me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero vester princeps ?
Judges Jdgs 7 11 10 Qui responderunt ei : Dominus, qui haec audit, ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciemus.
Judges Jdgs 7 11 11 Abiit itaque Jephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Jephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha.
Judges Jdgs 7 11 12 Et misit nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent : Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut vastares terram meam ?
Judges Jdgs 7 11 13 Quibus ille respondit : Quia tulit Israël terram meam, quando ascendit de Aegypto, a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem : nunc ergo cum pace redde mihi eam.
Judges Jdgs 7 11 14 Per quos rursum mandavit Jephte, et imperavit eis ut dicerent regi Ammon :
Judges Jdgs 7 11 15 Haec dicit Jephte : Non tulit Israël terram Moab, nec terram filiorum Ammon :
Judges Jdgs 7 11 16 sed quando de Aegypto conscenderunt, ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum, et venit in Cades.
Judges Jdgs 7 11 17 Misitque nuntios ad regem Edom, dicens : Dimitte me ut transeam per terram tuam. Qui noluit acquiescere precibus ejus. Misit quoque ad regem Moab, qui et ipse transitum praebere contempsit. Mansit itaque in Cades,
Judges Jdgs 7 11 18 et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab : venitque contra orientalem plagam terrae Moab, et castrametatus est trans Arnon : nec voluit intrare terminos Moab. (Arnon quippe confinium est terrae Moab.)
Judges Jdgs 7 11 19 Misit itaque Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhaeorum, qui habitabat in Hesebon, et dixerunt ei : Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium.
Judges Jdgs 7 11 20 Qui et ipse Israël verba despiciens, non dimisit eum transire per terminos suos : sed infinita multitudine congregata, egressus est contra eum in Jasa, et fortiter resistebat.
Judges Jdgs 7 11 21 Tradiditque eum Dominus in manus Israël cum omni exercitu suo : qui percussit eum, et possedit omnem terram Amorrhaei habitatoris regionis illius,
Judges Jdgs 7 11 22 et universos fines ejus, de Arnon usque Jaboc, et de solitudine usque ad Jordanem.
Judges Jdgs 7 11 23 Dominus ergo Deus Israël subvertit Amorrhaeum, pugnante contra illum populo suo Israël, et tu nunc vis possidere terram ejus ?
Judges Jdgs 7 11 24 nonne ea quae possidet Chamos deus tuus, tibi jure debentur ? quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem :
Judges Jdgs 7 11 25 nisi forte melior es Balac filio Sephor rege Moab ; aut docere potes, quod jurgatus sit contra Israël, et pugnaverit contra eum,
Judges Jdgs 7 11 26 quando habitavit in Hesebon et viculis ejus, et in Aroër et villis illius, vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem, per trecentos annos. Quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis ?
Judges Jdgs 7 11 27 Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, indicens mihi bella non justa. Judicet Dominus arbiter hujus diei inter Israël, et inter filios Ammon.
Judges Jdgs 7 11 28 Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Jephte, quae per nuntios mandaverat.
Judges Jdgs 7 11 29 Factus est ergo super Jephte spiritus Domini, et circuiens Galaad et Manasse, Maspha quoque Galaad, et inde transiens ad filios Ammon,
Judges Jdgs 7 11 30 votum vovit Domino, dicens : Si tradideris filios Ammon in manus meas,
Judges Jdgs 7 11 31 quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae, mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino.
Judges Jdgs 7 11 32 Transivitque Jephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos : quos tradidit Dominus in manus ejus.
Judges Jdgs 7 11 33 Percussitque ab Aroër usque dum venias in Mennith, viginti civitates, et usque ad Abel, quae est vineis consita, plaga magna nimis : humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israël.
Judges Jdgs 7 11 34 Revertente autem Jephte in Maspha domum suam, occurrit ei unigenita filia sua cum tympanis et choris : non enim habebat alios liberos.
Judges Jdgs 7 11 35 Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait : Heu me, filia mea ! decepisti me, et ipsa decepta es : aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero.
Judges Jdgs 7 11 36 Cui illa respondit : Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcumque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis.
Judges Jdgs 7 11 37 Dixitque ad patrem : Hoc solum mihi praesta quod deprecor : dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis.
Judges Jdgs 7 11 38 Cui ille respondit : Vade. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus.
Judges Jdgs 7 11 39 Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum, et fecit ei sicut voverat, quae ignorabat virum. Exinde mos increbruit in Israël, et consuetudo servata est,
Judges Jdgs 7 11 40 ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israël, et plangant filiam Jephte Galaaditae diebus quatuor.
Judges Jdgs 7 12 1 Ecce autem in Ephraim orta est seditio : nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Jephte : Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum ? igitur incendemus domum tuam.
Judges Jdgs 7 12 2 Quibus ille respondit : Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens : vocavique vos, ut praeberetis mihi auxilium, et facere noluistis.
Judges Jdgs 7 12 3 Quod cernens, posui animam meam in manibus meis, transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut adversum me consurgatis in praelium ?
Judges Jdgs 7 12 4 Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim : percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat : Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in medio Ephraim et Manasse.
Judges Jdgs 7 12 5 Occupaveruntque Galaaditae vada Jordanis, per quae Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero, fugiens, atque dixisset : Obsecro ut me transire permittatis : dicebant ei Galaaditae : Numquid Ephrathaeus es ? quo dicente : Non sum :
Judges Jdgs 7 12 6 interrogabant eum : Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat : Sibboleth : eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia.
Judges Jdgs 7 12 7 Judicavit itaque Jephte Galaadites Israël sex annis : et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad.
Judges Jdgs 7 12 8 Post hunc judicavit Israël Abesan de Bethlehem :
Judges Jdgs 7 12 9 qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Israël :
Judges Jdgs 7 12 10 mortuusque est, ac sepultus in Bethlehem.
Judges Jdgs 7 12 11 Cui successit Ahialon Zabulonites : et judicavit Israël decem annis :
Judges Jdgs 7 12 12 mortuusque est, ac sepultus in Zabulon.
Judges Jdgs 7 12 13 Post hunc judicavit Israël Abdon filius Illel Pharathonites :
Judges Jdgs 7 12 14 qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et judicavit Israël octo annis :
Judges Jdgs 7 12 15 mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terrae Ephraim, in monte Amalec.
Judges Jdgs 7 13 1 Rursumque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini : qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis.
Judges Jdgs 7 13 2 Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem.
Judges Jdgs 7 13 3 Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam : Sterilis es et absque liberis : sed concipies, et paries filium.
Judges Jdgs 7 13 4 Cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas :
Judges Jdgs 7 13 5 quia concipies, et paries filium, cujus non tanget caput novacula : erit enim nazaraeus Dei ab infantia sua et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israël de manu Philisthinorum.
Judges Jdgs 7 13 6 Quae cum venisset ad maritum suum, dixit ei : Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem quis esset, et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere :
Judges Jdgs 7 13 7 sed hoc respondit : Ecce concipies et paries filium : cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo : erit enim puer nazaraeus Dei ab infantia sua, ex utero matris suae usque ad diem mortis suae.
Judges Jdgs 7 13 8 Oravit itaque Manue Dominum, et ait : Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est.
Judges Jdgs 7 13 9 Exaudivitque Dominus deprecantem Manue, et apparuit rursum angelus Dei uxori ejus sedenti in agro : Manue autem maritus ejus non erat cum ea. Quae cum vidisset angelum,
Judges Jdgs 7 13 10 festinavit, et cucurrit ad virum suum : nuntiavitque ei, dicens : Ecce apparuit mihi vir, quem ante videram.
Judges Jdgs 7 13 11 Qui surrexit, et secutus est uxorem suam : veniensque ad virum, dixit ei : Tu es qui locutus es mulieri ? Et ille respondit : Ego sum.
Judges Jdgs 7 13 12 Cui Manue : Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid vis ut faciat puer ? aut a quo se observare debebit ?
Judges Jdgs 7 13 13 Dixitque angelus Domini ad Manue : Ab omnibus, quae locutus sum uxori tuae, abstineat se,
Judges Jdgs 7 13 14 et quidquid ex vinea nascitur, non comedat : vinum et siceram non bibat ; nullo vescatur immundo : et quod ei praecepi, impleat atque custodiat.
Judges Jdgs 7 13 15 Dixitque Manue ad angelum Domini : Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi haedum de capris.
Judges Jdgs 7 13 16 Cui respondit angelus : Si me cogis, non comedam panes tuos : si autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset.
Judges Jdgs 7 13 17 Dixitque ad eum : Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te ?
Judges Jdgs 7 13 18 Cui ille respondit : Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile ?
Judges Jdgs 7 13 19 Tulit itaque Manue haedum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia : ipse autem et uxor ejus intuebantur.
Judges Jdgs 7 13 20 Cumque ascenderet flamma altaris in caelum, angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram,
Judges Jdgs 7 13 21 et ultra eis non apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse,
Judges Jdgs 7 13 22 et dixit ad uxorem suam : Morte moriemur, quia vidimus Deum.
Judges Jdgs 7 13 23 Cui respondit mulier : Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis haec omnia, neque ea quae sunt ventura dixisset.
Judges Jdgs 7 13 24 Peperit itaque filium, et vocavit nomen ejus Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus.
Judges Jdgs 7 13 25 Coepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol.
Judges Jdgs 7 14 1 Descendit ergo Samson in Thamnatha : vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim,
Judges Jdgs 7 14 2 ascendit, et nuntiavit patri suo et matri suae, dicens : Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum : quam quaeso ut mihi accipiatis uxorem.
Judges Jdgs 7 14 3 Cui dixerunt pater et mater sua : Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum, et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthiim, qui incircumcisi sunt ? Dixitque Samson ad patrem suum : Hanc mihi accipe : quia placuit oculis meis.
Judges Jdgs 7 14 4 Parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret, et quaereret occasionem contra Philisthiim : eo enim tempore Philisthiim dominabantur Israëli.
Judges Jdgs 7 14 5 Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis saevus, et rugiens, et occurrit ei.
Judges Jdgs 7 14 6 Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi haedum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu : et hoc patri et matri noluit indicare.
Judges Jdgs 7 14 7 Descenditque, et locutus est mulieri quae placuerat oculis ejus.
Judges Jdgs 7 14 8 Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis.
Judges Jdgs 7 14 9 Quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via : veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comederunt : nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat.
Judges Jdgs 7 14 10 Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium : sic enim juvenes facere consueverant.
Judges Jdgs 7 14 11 Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta ut essent cum eo.
Judges Jdgs 7 14 12 Quibus locutus est Samson : Proponam vobis problema : quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas :
Judges Jdgs 7 14 13 sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones, et ejusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei : Propone problema, ut audiamus.
Judges Jdgs 7 14 14 Dixitque eis : [De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo.] Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere.
Judges Jdgs 7 14 15 Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson : Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema : quod si facere nolueris, incendemus te, et domum patris tui : an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis ?
Judges Jdgs 7 14 16 Quae fundebat apud Samson lacrimas, et quaerebatur, dicens : Odisti me, et non diligis : idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere. At ille respondit : Patri meo et matri nolui dicere : et tibi indicare potero ?
Judges Jdgs 7 14 17 Septem igitur diebus convivii flebat ante eum : tandemque die septimo cum ei esset molesta, exposuit. Quae statim indicavit civibus suis.
Judges Jdgs 7 14 18 Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum : [Quid dulcius melle, et quid fortius leone ?] Qui ait ad eos : [Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam.]
Judges Jdgs 7 14 19 Irruit itaque in eum spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit ibi triginta viros : quorum ablatas vestes dedit iis qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui :
Judges Jdgs 7 14 20 uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis ejus et pronubis.
Judges Jdgs 7 15 1 Post aliquantulum autem temporis, cum dies triticeae messis instarent, venit Samson, invisere volens uxorem suam, et attulit ei haedum de capris. Cumque cubiculum ejus solito vellet intrare, prohibuit eum pater illius, dicens :
Judges Jdgs 7 15 2 Putavi quod odisses eam, et ideo tradidi illam amico tuo : sed habet sororem, quae junior et pulchrior illa est : sit tibi pro ea uxor.
Judges Jdgs 7 15 3 Cui Samson respondit : Ab hac die non erit culpa in me contra Philisthaeos : faciam enim vobis mala.
Judges Jdgs 7 15 4 Perrexitque et cepit trecentas vulpes, caudasque earum junxit ad caudas, et faces ligavit in medio :
Judges Jdgs 7 15 5 quas igne succendens, dimisit ut huc illucque discurrerent. Quae statim perrexerunt in segetes Philisthinorum. Quibus succensis, et comportatae jam fruges, et adhuc stantes in stipula, concrematae sunt, in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret.
Judges Jdgs 7 15 6 Dixeruntque Philisthiim : Quis fecit hanc rem ? Quibus dictum est : Samson gener Thamnathaei : quia tulit uxorem ejus, et alteri tradidit, haec operatus est. Ascenderuntque Philisthiim, et combusserunt tam mulierem quam patrem ejus.
Judges Jdgs 7 15 7 Quibus ait Samson : Licet haec feceritis, tamen adhuc ex vobis expetam ultionem, et tunc quiescam.
Judges Jdgs 7 15 8 Percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori imponerent. Et descendens habitavit in spelunca petrae Etam.
Judges Jdgs 7 15 9 Igitur ascendentes Philisthiim in terram Juda, castrametati sunt in loco, qui postea vocatus est Lechi, id est, Maxilla, ubi eorum effusus est exercitus.
Judges Jdgs 7 15 10 Dixeruntque ad eos de tribu Juda : Cur ascendistis adversum nos ? Qui responderunt : Ut ligemus Samson venimus, et reddamus ei quae in nos operatus est.
Judges Jdgs 7 15 11 Descenderunt ergo tria millia virorum de Juda ad specum silicis Etam, dixeruntque ad Samson : Nescis quod Philisthiim imperent nobis ? quare hoc facere voluisti ? Quibus ille ait : Sicut fecerunt mihi, sic feci eis.
Judges Jdgs 7 15 12 Ligare, inquiunt, te venimus, et tradere in manus Philisthinorum. Quibus Samson : Jurate, ait, et spondete mihi quod non occidatis me.
Judges Jdgs 7 15 13 Dixerunt : Non te occidemus, sed vinctum trademus. Ligaveruntque eum duobus novis funibus, et tulerunt eum de petra Etam.
Judges Jdgs 7 15 14 Qui cum venisset ad locum Maxillae, et Philisthiim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum : et sicut solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula, quibus ligatus erat, dissipata sunt et soluta.
Judges Jdgs 7 15 15 Inventamque maxillam, id est, mandibulam asini, quae jacebat, arripiens interfecit in ea mille viros,
Judges Jdgs 7 15 16 et ait : [In maxilla asini, in mandibula pulli asinarum, delevi eos, et percussi mille viros.]
Judges Jdgs 7 15 17 Cumque haec verba canens complesset, projecit mandibulam de manu, et vocavit nomen loci illius Ramathlechi, quod interpretatur, Elevatio maxillae.
Judges Jdgs 7 15 18 Sitiensque valde, clamavit ad Dominum, et ait : Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam : en siti morior, incidamque in manus incircumcisorum.
Judges Jdgs 7 15 19 Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini, et egressae sunt ex eo aquae. Quibus haustis, refocillavit spiritum, et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen loci illius, Fons invocantis de maxilla, usque in praesentem diem.
Judges Jdgs 7 15 20 Judicavitque Israël in diebus Philisthiim viginti annis.
Judges Jdgs 7 16 1 Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem, ingressusque est ad eam.
Judges Jdgs 7 16 2 Quod cum audissent Philisthiim, et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson, circumdederunt eum, positis in porta civitatis custodibus : et ibi tota nocte cum silentio praestolantes, ut facto mane exeuntem occiderent.
Judges Jdgs 7 16 3 Dormivit autem Samson usque ad medium noctem : et inde consurgens, apprehendit ambas portae fores cum postibus suis et sera, impositasque humeris suis portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron.
Judges Jdgs 7 16 4 Post haec amavit mulierem, quae habitabat in valle Sorec, et vocabatur Dalila.
Judges Jdgs 7 16 5 Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt : Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eum superare valeamus, et vinctum affligere : quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos.
Judges Jdgs 7 16 6 Locuta est ergo Dalila ad Samson : Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit quo ligatus erumpere nequeas ?
Judges Jdgs 7 16 7 Cui respondit Samson : Si septem nerviceis funibus necdum siccis, et adhuc humentibus, ligatus fuero, infirmus ero ut ceteri homines.
Judges Jdgs 7 16 8 Attuleruntque ad eam satrapae Philisthinorum septem funes, ut dixerat : quibus vinxit eum,
Judges Jdgs 7 16 9 latentibus apud se insidiis, et in cubiculo finem rei expectantibus : clamavitque ad eum : Philisthiim super te, Samson. Qui rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum de stuppae tortum putamine, cum odorem ignis acceperit : et non est cognitum in quo esset fortitudo ejus.
Judges Jdgs 7 16 10 Dixitque ad eum Dalila : Ecce illusisti mihi, et falsum locutus es : saltem nunc indica mihi quo ligari debeas.
Judges Jdgs 7 16 11 Cui ille respondit : Si ligatus fuero novis funibus, qui numquam fuerunt in opere, infirmus ero, et aliorum hominum similis.
Judges Jdgs 7 16 12 Quibus rursum Dalila vinxit eum, et clamavit : Philisthiim super te, Samson : in cubiculo insidiis praeparatis. Qui ita rupit vincula quasi fila telarum.
Judges Jdgs 7 16 13 Dixitque Dalila rursum ad eum : Usquequo decipis me, et falsum loqueris ? ostende quo vinciri debeas. Cui respondit Samson : Si septem crines capitis mei cum licio plexueris, et clavum his circumligatum terrae fixeris, infirmus ero.
Judges Jdgs 7 16 14 Quod cum fecisset Dalila, dixit ad eum : Philisthiim super te, Samson. Qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio.
Judges Jdgs 7 16 15 Dixitque ad eum Dalila : Quomodo dicis quod amas me, cum animus tuus non sit mecum ? Per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua.
Judges Jdgs 7 16 16 Cumque molesta esset ei, et per multos dies jugiter adhaereret, spatium ad quietem non tribuens, defecit anima ejus, et ad mortem usque lassata est.
Judges Jdgs 7 16 17 Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam : Ferrum numquam ascendit super caput meum, quia nazaraeus, id est, consecratus Deo, sum de utero matris meae : si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam, eroque sicut ceteri homines.
Judges Jdgs 7 16 18 Vidensque illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum ac mandavit : Ascende adhuc semel, quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt assumpta pecunia, quam promiserant.
Judges Jdgs 7 16 19 At illa dormire eum fecit super genua sua, et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem, et rasit septem crines ejus, et coepit abigere eum, et a se repellere : statim enim ab eo fortitudo discessit.
Judges Jdgs 7 16 20 Dixitque : Philisthiim super te, Samson. Qui de somno consurgens, dixit in animo suo : Egrediar sicut ante feci, et me excutiam : nesciens quod recessisset ab eo Dominus.
Judges Jdgs 7 16 21 Quem cum apprehendissent Philisthiim, statim eruerunt oculos ejus, et duxerunt Gazam vinctum catenis, et clausum in carcere molere fecerunt.
Judges Jdgs 7 16 22 Jamque capilli ejus renasci coeperunt.
Judges Jdgs 7 16 23 Et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes : Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras.
Judges Jdgs 7 16 24 Quod etiam populus videns, laudabat deum suum, eademque dicebat : Tradidit deus noster adversarium nostrum in manus nostras, qui delevit terram nostram, et occidit plurimos.
Judges Jdgs 7 16 25 Laetantesque per convivia, sumptis jam epulis, praeceperunt ut vocaretur Samson, et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos, feceruntque eum stare inter duas columnas.
Judges Jdgs 7 16 26 Qui dixit puero regenti gressus suos : Dimitte me, ut tangam columnas, quibus omnis imminet domus, et recliner super eas, et paululum requiescam.
Judges Jdgs 7 16 27 Domus autem erat plena virorum ac mulierum, et erant ibi omnes principes Philisthinorum, ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectantes ludentem Samson.
Judges Jdgs 7 16 28 At ille invocato Domino ait : Domine Deus, memento mei, et redde mihi nunc fortitudinem pristinam, Deus meus, ut ulciscar me de hostibus meis, et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam.
Judges Jdgs 7 16 29 Et apprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus, alteramque earum dextera et alteram laeva tenens,
Judges Jdgs 7 16 30 ait : Moriatur anima mea cum Philisthiim. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes, et ceteram multitudinem quae ibi erat : multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat.
Judges Jdgs 7 16 31 Descendentes autem fratres ejus et universa cognatio, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris sui Manue : judicavitque Israël viginti annis.
Judges Jdgs 7 17 1 Fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas,
Judges Jdgs 7 17 2 qui dixit matri suae : Mille et centum argenteos, quos separaveras tibi, et super quibus me audiente juraveras, ecce ego habeo, et apud me sunt. Cui illa respondit : Benedictus filius meus Domino.
Judges Jdgs 7 17 3 Reddidit ergo eos matri suae, quae dixerat ei : Consecravi et vovi hoc argentum Domino, ut de manu mea suscipiat filius meus, et faciat sculptile atque conflatile : et nunc trado illud tibi.
Judges Jdgs 7 17 4 Reddidit igitur eos matri suae : quae tulit ducentos argenteos, et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michae.
Judges Jdgs 7 17 5 Qui aediculam quoque in ea deo separavit, et fecit ephod, et theraphim, id est, vestem sacerdotalem, et idola : implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos.
Judges Jdgs 7 17 6 In diebus illis non erat rex in Israël, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
Judges Jdgs 7 17 7 Fuit quoque alter adolescens de Bethlehem Juda, ex cognatione ejus : eratque ipse Levites, et habitabat ibi.
Judges Jdgs 7 17 8 Egressusque de civitate Bethlehem, peregrinari voluit ubicumque sibi commodum reperisset. Cumque venisset in montem Ephraim, iter faciens, et declinasset parumper in domum Michae,
Judges Jdgs 7 17 9 interrogatus est ab eo unde venisset. Qui respondit : Levita sum de Bethlehem Juda, et vado ut habitem ubi potuero, et utile mihi esse perspexero.
Judges Jdgs 7 17 10 Dixitque Michas : Mane apud me, et esto mihi parens ac sacerdos : daboque tibi per annos singulos decem argenteos, ac vestem duplicem, et quae ad victum sunt necessaria.
Judges Jdgs 7 17 11 Acquievit, et mansit apud hominem, fuitque illi quasi unus de filiis.
Judges Jdgs 7 17 12 Implevitque Michas manum ejus, et habuit puerum sacerdotem apud se :
Judges Jdgs 7 17 13 Nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi Deus habenti Levitici generis sacerdotem.
Judges Jdgs 7 18 1 In diebus illis non erat rex in Israël, et tribus Dan quaerebat possessionem sibi, ut habitaret in ea : usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat.
Judges Jdgs 7 18 2 Miserunt ergo filii Dan stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram, et diligenter inspicerent : dixeruntque eis : Ite, et considerate terram. Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim, et intrassent domum Michae, requieverunt ibi :
Judges Jdgs 7 18 3 et agnoscentes vocem adolescentis Levitae, utentesque illius diversorio, dixerunt ad eum : Quis te huc adducit ? quid hic agis ? quam ob causam huc venire voluisti ?
Judges Jdgs 7 18 4 Qui respondit eis : Haec et haec praestitit mihi Michas, et me mercede conduxit, ut sim ei sacerdos.
Judges Jdgs 7 18 5 Rogaverunt autem eum ut consuleret Dominum ut scire possent an prospero itinere pergerent, et res haberet effectum.
Judges Jdgs 7 18 6 Qui respondit eis : Ite in pace : Dominus respicit viam vestram, et iter quo pergitis.
Judges Jdgs 7 18 7 Euntes igitur quinque viri venerunt Lais : videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, juxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum.
Judges Jdgs 7 18 8 Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol, et quid egissent sciscitantibus responderunt :
Judges Jdgs 7 18 9 Surgite, ascendamus ad eos : vidimus enim terram valde opulentam et uberem. Nolite negligere, nolite cessare : eamus, et possideamus eam : nullus erit labor.
Judges Jdgs 7 18 10 Intrabimus ad securos, in regionem latissimam, tradetque nobis Dominus locum, in quo nullius rei est penuria eorum quae gignuntur in terra.
Judges Jdgs 7 18 11 Profecti igitur sunt de cognatione Dan, id est, de Saraa et Esthaol, sexcenti viri accincti armis bellicis,
Judges Jdgs 7 18 12 ascendentesque manserunt in Cariathiarim Judae : qui locus ex eo tempore Castrorum Dan nomen accepit, et est post tergum Cariathiarim.
Judges Jdgs 7 18 13 Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent ad domum Michae,
Judges Jdgs 7 18 14 dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, ceteris fratribus suis : Nostis quod in domibus istis sit ephod, et theraphim, et sculptile, atque conflatile : videte quid vobis placeat.
Judges Jdgs 7 18 15 Et cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adolescentis Levitae, qui erat in domo Michae : salutaveruntque eum verbis pacificis.
Judges Jdgs 7 18 16 Sexcenti autem viri ita ut erant armati, stabant ante ostium.
Judges Jdgs 7 18 17 At illi, qui ingressi fuerant domum juvenis, sculptile, et ephod, et theraphim, atque conflatile tollere nitebantur, et sacerdos stabat ante ostium, sexcentis viris fortissimis haud procul expectantibus.
Judges Jdgs 7 18 18 Tulerunt igitur qui intraverant sculptile, ephod, et idola, atque conflatile. Quibus dixit sacerdos : Quid facitis ?
Judges Jdgs 7 18 19 Cui responderunt : Tace et pone digitum super os tuum : venique nobiscum, ut habeamus te patrem, ac sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israël ?
Judges Jdgs 7 18 20 Quod cum audisset, acquievit sermonibus eorum, et tulit ephod, et idola, ac sculptile, et profectus est cum eis.
Judges Jdgs 7 18 21 Qui cum pergerent, et ante se ire fecissent parvulos ac jumenta, et omne quod erat pretiosum,
Judges Jdgs 7 18 22 et jam a domo Michae essent procul, viri qui habitabant in aedibus Michae conclamantes secuti sunt,
Judges Jdgs 7 18 23 et post tergum clamare coeperunt. Qui cum respexissent, dixerunt ad Micham : Quid tibi vis ? cur clamas ?
Judges Jdgs 7 18 24 Qui respondit : Deos meos, quos mihi feci, tulistis, et sacerdotem, et omnia quae habeo, et dicitis : Quid tibi est ?
Judges Jdgs 7 18 25 Dixeruntque ei filii Dan : Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas.
Judges Jdgs 7 18 26 Et sic coepto itinere perrexerunt. Videns autem Michas quod fortiores se essent, reversus est in domum suam.
Judges Jdgs 7 18 27 Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem, et quae supra diximus : veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum, et percusserunt eos in ore gladii : urbemque incendio tradiderunt,
Judges Jdgs 7 18 28 nullo penitus ferente praesidium, eo quod procul habitarent a Sidone, et cum nullo hominum haberent quidquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Rohob : quam rursum exstruentes habitaverunt in ea,
Judges Jdgs 7 18 29 vocato nomine civitatis Dan, juxta vocabulum patris sui, quem genuerat Israël, quae prius Lais dicebatur.
Judges Jdgs 7 18 30 Posueruntque sibi sculptile, et Jonathan filium Gersam filii Moysi ac filios ejus sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis suae.
Judges Jdgs 7 18 31 Mansitque apud eos idolum Michae omni tempore quo fuit domus Dei in Silo. In diebus illis non erat rex in Israël.
Judges Jdgs 7 19 1 Fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim, qui accepit uxorem de Bethlehem Juda :
Judges Jdgs 7 19 2 quae reliquit eum, et reversa est in domum patris sui in Bethlehem, mansitque apud eum quatuor mensibus.
Judges Jdgs 7 19 3 Secutusque est eam vir suus, volens reconciliari ei, atque blandiri, et secum reducere, habens in comitatu puerum et duos asinos : quae suscepit eum, et introduxit in domum patris sui. Quod cum audisset socer ejus, eumque vidisset, occurrit ei laetus,
Judges Jdgs 7 19 4 et amplexatus est hominem. Mansitque gener in domo soceri tribus diebus, comedens cum eo et bibens familiariter.
Judges Jdgs 7 19 5 Die autem quarto de nocte consurgens, proficisci voluit : quem tenuit socer, et ait ad eum : Gusta prius pauxillum panis, et conforta stomachum, et sic proficisceris.
Judges Jdgs 7 19 6 Sederuntque simul, ac comederunt et biberunt. Dixitque pater puellae ad generum suum : Quaeso te ut hodie hic maneas, pariterque laetemur.
Judges Jdgs 7 19 7 At ille consurgens, coepit velle proficisci. Et nihilominus obnixe eum socer tenuit, et apud se fecit manere.
Judges Jdgs 7 19 8 Mane autem facto, parabat Levites iter. Cui socer rursum : Oro te, inquit, ut paululum cibi capias, et assumptis viribus donec increscat dies, postea proficiscaris. Comederunt ergo simul.
Judges Jdgs 7 19 9 Surrexitque adolescens, ut pergeret cum uxore sua et puero. Cui rursum locutus est socer : Considera quod dies ad occasum declivior sit, et propinquat ad vesperum : mane apud me etiam hodie, et duc laetum diem, et cras proficisceris ut vadas in domum tuam.
Judges Jdgs 7 19 10 Noluit gener acquiescere sermonibus ejus : sed statim perrexit, et venit contra Jebus, quae altero nomine vocatur Jerusalem, ducens secum duos asinos onustos, et concubinam.
Judges Jdgs 7 19 11 Jamque erant juxta Jebus, et dies mutabatur in noctem : dixitque puer ad dominum suum : Veni, obsecro : declinemus ad urbem Jebusaeorum, et maneamus in ea.
Judges Jdgs 7 19 12 Cui respondit dominus : Non ingrediar oppidum gentis alienae, quae non est de filiis Israël : sed transibo usque Gabaa,
Judges Jdgs 7 19 13 et cum illuc pervenero, manebimus in ea, aut certe in urbe Rama.
Judges Jdgs 7 19 14 Transierunt ergo Jebus, et coeptum carpebant iter, occubuitque eis sol juxta Gabaa, quae est in tribu Benjamin :
Judges Jdgs 7 19 15 diverteruntque ad eam, ut manerent ibi. Quo cum intrassent, sedebant in platea civitatis, et nullus eos recipere voluit hospitio.
Judges Jdgs 7 19 16 Et ecce, apparuit homo senex, revertens de agro et de opere suo vesperi, qui et ipse de monte erat Ephraim, et peregrinus habitabat in Gabaa : homines autem regionis illius erant filii Jemini.
Judges Jdgs 7 19 17 Elevatisque oculis, vidit senex sedentem hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis, et dixit ad eum : Unde venis ? et quo vadis ?
Judges Jdgs 7 19 18 Qui respondit ei : Profecti sumus de Bethlehem Juda, et pergimus ad locum nostrum, qui est in latere montis Ephraim, unde ieramus in Bethlehem : et nunc vadimus ad domum Dei, nullusque sub tectum suum nos vult recipere,
Judges Jdgs 7 19 19 habentes paleas et foenum in asinorum pabulum, et panem ac vinum in meos et ancillae tuae usus, et pueri qui mecum est : nulla re indigemus nisi hospitio.
Judges Jdgs 7 19 20 Cui respondit senex : Pax tecum sit, ego praebebo omnia quae necessaria sunt : tantum, quaeso, ne in platea maneas.
Judges Jdgs 7 19 21 Introduxitque eum in domum suam, et pabulum asinis praebuit : ac postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium.
Judges Jdgs 7 19 22 Illis epulantibus, et post laborem itineris cibo et potu reficientibus corpora, venerunt viri civitatis illius, filii Belial (id est, absque jugo), et circumdantes domum senis, fores pulsare coeperunt, clamantes ad dominum domus atque dicentes : Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo.
Judges Jdgs 7 19 23 Egressusque est ad eos senex, et ait : Nolite, fratres, nolite facere malum hoc, quia ingressus est homo hospitium meum : et cessate ab hac stultitia.
Judges Jdgs 7 19 24 Habeo filiam virginem, et hic homo habet concubinam : educam eas ad vos, ut humilietis eas, et vestram libidinem compleatis : tantum, obsecro, ne scelus hoc contra naturam operemini in virum.
Judges Jdgs 7 19 25 Nolebant acquiescere sermonibus illius : quod cernens homo, eduxit ad eos concubinam suam, et eis tradidit illudendam : qua cum tota nocte abusi essent, dimiserunt eam mane.
Judges Jdgs 7 19 26 At mulier, recedentibus tenebris, venit ad ostium domus, ubi manebat dominus suus, et ibi corruit.
Judges Jdgs 7 19 27 Mane facto, surrexit homo, et aperuit ostium, ut coeptam expleret viam : et ecce concubina ejus jacebat ante ostium sparsis in limine manibus.
Judges Jdgs 7 19 28 Cui ille, putans eam quiescere, loquebatur : Surge, et ambulemus. Qua nihil respondente, intelligens quod erat mortua, tulit eam, et imposuit asino, reversusque est in domum suam.
Judges Jdgs 7 19 29 Quam cum esset ingressus, arripuit gladium, et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frustra concidens, misit in omnes terminos Israël.
Judges Jdgs 7 19 30 Quod cum vidissent singuli, conclamabant : Numquam res talis facta est in Israël, ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Aegypto usque in praesens tempus : ferte sententiam, et in commune decernite quid facto opus sit.
Judges Jdgs 7 20 1 Egressi itaque sunt omnes filii Israël, et pariter congregati, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee, et terra Galaad, ad Dominum in Maspha.
Judges Jdgs 7 20 2 Omnesque anguli populorum, et cunctae tribus Israël in ecclesiam populi Dei convenerunt, quadringenta millia peditum pugnatorum.
Judges Jdgs 7 20 3 (Nec latuit filios Benjamin quod ascendissent filii Israël in Maspha.) Interrogatusque Levita, maritus mulieris interfectae, quomodo tantum scelus perpetratum esset,
Judges Jdgs 7 20 4 respondit : Veni in Gabaa Benjamin cum uxore mea, illucque diverti :
Judges Jdgs 7 20 5 et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam, volentes me occidere, et uxorem meam incredibili furore libidinis vexantes, denique mortua est.
Judges Jdgs 7 20 6 Quam arreptam, in frustra concidi, misique partes in omnes terminos possessionis vestrae : quia numquam tantum nefas, et tam grande piaculum, factum est in Israël.
Judges Jdgs 7 20 7 Adestis, omnes filii Israël : decernite quid facere debeatis.
Judges Jdgs 7 20 8 Stansque omnis populus, quasi unius hominis sermone respondit : Non recedemus in tabernacula nostra, nec suam quisquam intrabit domum :
Judges Jdgs 7 20 9 sed hoc contra Gabaa in commune faciamus.
Judges Jdgs 7 20 10 Decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israël, et centum de mille, et mille de decem millibus, ut comportent exercitui cibaria, et possimus pugnare contra Gabaa Benjamin, et reddere ei pro scelere, quod meretur.
Judges Jdgs 7 20 11 Convenitque universus Israël ad civitatem, quasi homo unus eadem mente, unoque consilio.
Judges Jdgs 7 20 12 Et miserunt nuntios ad omnem tribum Benjamin, qui dicerent : Cur tantum nefas in vobis repertum est ?
Judges Jdgs 7 20 13 Tradite homines de Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israël. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israël audire mandatum :
Judges Jdgs 7 20 14 sed ex cunctis urbibus, quae sortis suae erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium, et contra universum populum Israël dimicarent.
Judges Jdgs 7 20 15 Inventique sunt viginti quinque millia de Benjamin educentium gladium, praeter habitatores Gabaa,
Judges Jdgs 7 20 16 qui septingenti erant viri fortissimi, ita sinistra ut dextra praeliantes : et sic fundis lapides ad certum jacientes, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur.
Judges Jdgs 7 20 17 Virorum quoque Israël, absque filiis Benjamin, inventa sunt quadringenta millia educentium gladium, et paratorum ad pugnam.
Judges Jdgs 7 20 18 Qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est, in Silo : consulueruntque Deum, atque dixerunt : Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Benjamin ? Quibus respondit Dominus : Judas sit dux vester.
Judges Jdgs 7 20 19 Statimque filii Israël surgentes mane, castrametati sunt juxta Gabaa :
Judges Jdgs 7 20 20 et inde procedentes ad pugnam contra Benjamin, urbem oppugnare coeperunt.
Judges Jdgs 7 20 21 Egressique filii Benjamin de Gabaa, occiderunt de filiis Israël die illo viginti duo millia virorum.
Judges Jdgs 7 20 22 Rursum filii Israël et fortitudine et numero confidentes, in eodem loco in quo prius certaverant, aciem direxerunt :
Judges Jdgs 7 20 23 ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem, consulerentque eum, et dicerent : Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Benjamin fratres meos, an non ? Quibus ille respondit : Ascendite ad eos, et inite certamen.
Judges Jdgs 7 20 24 Cumque filii Israël altera die contra filios Benjamin ad praelium processissent,
Judges Jdgs 7 20 25 eruperunt filii Benjamin de portis Gabaa : et occurrentes eis tanta in illos caede bacchati sunt, ut decem et octo millia virorum educentium gladium prosternerent.
Judges Jdgs 7 20 26 Quam ob rem omnes filii Israël venerunt in domum Dei, et sedentes flebant coram Domino : jejunaveruntque die illo usque ad vesperam, et obtulerunt ei holocausta, atque pacificas victimas,
Judges Jdgs 7 20 27 et super statu suo interrogaverunt. Eo tempore ibi erat arca foederis Dei,
Judges Jdgs 7 20 28 et Phinees filius Eleazari filii Aaron praepositus domus. Consuluerunt igitur Dominum, atque dixerunt : Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Benjamin fratres nostros, an quiescere ? Quibus ait Dominus : Ascendite : cras enim tradam eos in manus vestras.
Judges Jdgs 7 20 29 Posueruntque filii Israël insidias per circuitum urbis Gabaa :
Judges Jdgs 7 20 30 et tertia vice, sicut semel et bis, contra Benjamin exercitum produxerunt.
Judges Jdgs 7 20 31 Sed et filii Benjamin audacter eruperunt de civitate, et fugientes adversarios longius persecuti sunt, ita ut vulnerarent ex eis sicut primo die et secundo, et caederent per duas semitas vertentes terga, quarum una ferebatur in Bethel et altera in Gabaa, atque prosternerent triginta circiter viros :
Judges Jdgs 7 20 32 putaverunt enim solito eos more cedere. Qui fugam arte simulantes inierunt consilium ut abstraherent eos de civitate, et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent.
Judges Jdgs 7 20 33 Omnes itaque filii Israël surgentes de sedibus suis, tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar. Insidiae quoque, quae circa urbem erant, paulatim se aperire coeperunt,
Judges Jdgs 7 20 34 et ab occidentali urbis parte procedere. Sed et alia decem millia virorum de universo Israël, habitatores urbis ad certamina provocabant. Ingravatumque est bellum contra filios Benjamin : et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus.
Judges Jdgs 7 20 35 Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israël, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque millia, et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium.
Judges Jdgs 7 20 36 Filii autem Benjamin cum se inferiores esse vidissent, coeperunt fugere. Quod cernentes filii Israël, dederunt eis ad fugiendum locum, ut ad praeparatas insidias devenirent, quas juxta urbem posuerant.
Judges Jdgs 7 20 37 Qui cum repente de latibulis surrexissent, et Benjamin terga caedentibus daret, ingressi sunt civitatem, et percusserunt eam in ore gladii.
Judges Jdgs 7 20 38 Signum autem dederant filii Israël his quos in insidiis collocaverant, ut postquam urbem cepissent, ignem accenderent : ut ascendente in altum fumo, captam urbem demonstrarent.
Judges Jdgs 7 20 39 Quod cum cernerent filii Israël in ipso certamine positi (putaverunt enim filii Benjamin eos fugere, et instantius persequebantur, caesis de exercitu eorum triginta viris),
Judges Jdgs 7 20 40 et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere : Benjamin quoque aspiciens retro, cum captam cerneret civitatem, et flammas in sublime ferri :
Judges Jdgs 7 20 41 qui prius simulaverant fugam, versa facie fortius resistebant. Quod cum vidissent filii Benjamin, in fugam versi sunt,
Judges Jdgs 7 20 42 et ad viam deserti ire coeperunt, illuc quoque eos adversariis persequentibus : sed et hi qui urbem succenderant, occurrerunt eis.
Judges Jdgs 7 20 43 Atque ita factum est, ut ex utraque parte ab hostibus caederentur, nec erat ulla requies morientium. Ceciderunt, atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa.
Judges Jdgs 7 20 44 Fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt, decem et octo millia virorum, omnes robustissimi pugnatores.
Judges Jdgs 7 20 45 Quod cum vidissent qui remanserant de Benjamin, fugerunt in solitudinem : et pergebant ad petram, cujus vocabulum est Remmon. In illa quoque fuga palantes, et in diversa tendentes, occiderunt quinque millia virorum. Et cum ultra tenderent, persecuti sunt eos, et interfecerunt etiam alia duo millia.
Judges Jdgs 7 20 46 Et sic factum est, ut omnes qui ceciderant de Benjamin in diversis locis essent viginti quinque millia pugnatores ad bella promptissimi.
Judges Jdgs 7 20 47 Remanserunt itaque de omni numero Benjamin, qui evadere et fugere in solitudinem potuerunt, sexcenti viri : sederuntque in petra Remmon mensibus quatuor.
Judges Jdgs 7 20 48 Regressi autem filii Israël, omnes reliquias civitatis a viris usque ad jumenta gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Benjamin vorax flamma consumpsit.
Judges Jdgs 7 21 1 Juraverunt quoque filii Israël in Maspha, et dixerunt : Nullus nostrum dabit filiis Benjamin de filiabus suis uxorem.
Judges Jdgs 7 21 2 Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam, levaverunt vocem, et magno ululatu coeperunt flere, dicentes :
Judges Jdgs 7 21 3 Quare, Domine Deus Israël, factum est hoc malum in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur ex nobis ?
Judges Jdgs 7 21 4 Altera autem die diluculo consurgentes, exstruxerunt altare : obtuleruntque ibi holocausta, et pacificas victimas, et dixerunt :
Judges Jdgs 7 21 5 Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israël ? grandi enim juramento se constrinxerant, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent.
Judges Jdgs 7 21 6 Ductique poenitentia filii Israël super fratre suo Benjamin, coeperunt dicere : Ablata est tribus una de Israël :
Judges Jdgs 7 21 7 unde uxores accipient ? omnes enim in commune juravimus, non daturos nos his filias nostras.
Judges Jdgs 7 21 8 Idcirco dixerunt : Quis est de universis tribubus Israël, qui non ascendit ad Dominum in Maspha ? Et ecce inventi sunt habitatores Jabes Galaad in illo exercitu non fuisse.
Judges Jdgs 7 21 9 (Eo quoque tempore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repertus est.)
Judges Jdgs 7 21 10 Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et praeceperunt eis : Ite, et percutite habitatores Jabes Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos eorum.
Judges Jdgs 7 21 11 Et hoc erit quod observare debebitis : omne generis masculini, et mulieres quae cognoverunt viros, interficite ; virgines autem reservate.
Judges Jdgs 7 21 12 Inventaeque sunt de Jabes Galaad quadringentae virgines, quae nescierunt viri thorum : et adduxerunt eas ad castra in Silo, in terram Chanaan.
Judges Jdgs 7 21 13 Miseruntque nuntios ad filios Benjamin, qui erant in petra Remmon, et praeceperunt eis, ut eos susciperent in pace.
Judges Jdgs 7 21 14 Veneruntque filii Benjamin in illo tempore, et datae sunt eis uxores de filiabus Jabes Galaad : alias autem non repererunt, quas simili modo traderent.
Judges Jdgs 7 21 15 Universusque Israël valde doluit, et egit poenitentiam super interfectione unius tribus ex Israël.
Judges Jdgs 7 21 16 Dixeruntque majores natu : Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores ? omnes in Benjamin feminae conciderunt,
Judges Jdgs 7 21 17 et magna nobis cura, ingentique studio providendum est, ne una tribus deleatur ex Israël.
Judges Jdgs 7 21 18 Filias enim nostras eis dare non possumus, constricti juramento et maledictione qua diximus : Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Benjamin.
Judges Jdgs 7 21 19 Ceperuntque consilium, atque dixerunt : Ecce solemnitas Domini est in Silo anniversaria, quae sita est ad septentrionem urbis Bethel, et ad orientalem plagam viae, quae de Bethel tendit ad Sichimam, et ad meridiem oppidi Lebona.
Judges Jdgs 7 21 20 Praeceperuntque filiis Benjamin, atque dixerunt : Ite, et latitate in vineis.
Judges Jdgs 7 21 21 Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis, et rapite ex eis singuli uxores singulas, et pergite in terram Benjamin.
Judges Jdgs 7 21 22 Cumque venerint patres earum, ac fratres, et adversum vos queri coeperint atque jurgari, dicemus eis : Miseremini eorum : non enim rapuerunt eas jure bellantium atque victorum : sed rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est.
Judges Jdgs 7 21 23 Feceruntque filii Benjamin ut sibi fuerat imperatum : et juxta numerum suum, rapuerunt sibi de his quae ducebant choros, uxores singulas : abieruntque in possessionem suam aedificantes urbes, et habitantes in eis.
Judges Jdgs 7 21 24 Filii quoque Israël reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua. In diebus illis non erat rex in Israël : sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
Ruth Ruth 8 1 1 In diebus unius judicis, quando judices praeerant, facta est fames in terra. Abiitque homo de Bethlehem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis.
Ruth Ruth 8 1 2 Ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus Noëmi : et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrathaei de Bethlehem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi.
Ruth Ruth 8 1 3 Et mortuus est Elimelech maritus Noëmi : remansitque ipsa cum filiis.
Ruth Ruth 8 1 4 Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque ibi decem annis,
Ruth Ruth 8 1 5 et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion : remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito.
Ruth Ruth 8 1 6 Et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide : audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas.
Ruth Ruth 8 1 7 Egressa est itaque de loco peregrinationis suae, cum utraque nuru : et jam in via revertendi posita in terram Juda,
Ruth Ruth 8 1 8 dixit ad eas : Ite in domum matris vestrae : faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis, et mecum.
Ruth Ruth 8 1 9 Det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortiturae estis. Et osculata est eas. Quae elevata voce flere coeperunt,
Ruth Ruth 8 1 10 et dicere : Tecum pergemus ad populum tuum.
Ruth Ruth 8 1 11 Quibus illa respondit : Revertimini, filiae meae, cur venitis mecum ? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis ?
Ruth Ruth 8 1 12 Revertimini, filiae meae, et abite : jam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo conjugali : etiamsi possem hac nocte concipere, et parere filios,
Ruth Ruth 8 1 13 si eos expectare velitis donec crescant, et annos pubertatis impleant, ante eritis vetulae quam nubatis. Nolite, quaeso, filiae meae : quia vestra angustia magis me premit, et egressa est manus Domini contra me.
Ruth Ruth 8 1 14 Elevata igitur voce, rursum flere coeperunt : Orpha osculata est socrum, ac reversa est ; Ruth adhaesit socrui suae :
Ruth Ruth 8 1 15 cui dixit Noëmi : En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos, vade cum ea.
Ruth Ruth 8 1 16 Quae respondit : Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam : quocumque enim perrexeris, pergam, et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus.
Ruth Ruth 8 1 17 Quae te terra morientem susceperit, in ea moriar : ibique locum accipiam sepulturae. Haec mihi faciat Dominus, et haec addat, si non sola mors me et te separaverit.
Ruth Ruth 8 1 18 Videns ergo Noëmi quod obstinato animo Ruth decrevisset secum pergere, adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere :
Ruth Ruth 8 1 19 profectaeque sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebruit : dicebantque mulieres : Haec est illa Noëmi.
Ruth Ruth 8 1 20 Quibus ait : Ne vocetis me Noëmi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens.
Ruth Ruth 8 1 21 Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Noëmi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens ?
Ruth Ruth 8 1 22 Venit ergo Noëmi cum Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis suae : ac reversa est in Bethlehem, quando primum hordea metebantur.
Ruth Ruth 8 2 1 Erat autem viro Elimelech consanguineus, homo potens, et magnarum opum, nomine Booz.
Ruth Ruth 8 2 2 Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam : Si jubes, vadam in agrum, et colligam spicas quae fugerint manus metentium, ubicumque clementis in me patrisfamilias reperero gratiam. Cui illa respondit : Vade, filia mea.
Ruth Ruth 8 2 3 Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech.
Ruth Ruth 8 2 4 Et ecce, ipse veniebat de Bethlehem, dixitque messoribus : Dominus vobiscum. Qui responderunt ei : Benedicat tibi Dominus.
Ruth Ruth 8 2 5 Dixitque Booz juveni, qui messoribus praeerat : Cujus est haec puella ?
Ruth Ruth 8 2 6 Cui respondit : Haec est Moabitis, quae venit cum Noëmi, de regione Moabitide,
Ruth Ruth 8 2 7 et rogavit ut spicas colligeret remanentes, sequens messorum vestigia : et de mane usque nunc stat in agro, et ne ad momentum quidem domum reversa est.
Ruth Ruth 8 2 8 Et ait Booz ad Ruth : Audi, filia, ne vadas in alterum agrum ad colligendum, nec recedas ab hoc loco : sed jungere puellis meis,
Ruth Ruth 8 2 9 et ubi messuerint, sequere. Mandavi enim pueris meis, ut nemo molestus sit tibi : sed etiam si sitieris, vade ad sarcinulas, et bibe aquas, de quibus et pueri bibunt.
Ruth Ruth 8 2 10 Quae cadens in faciem suam et adorans super terram, dixit ad eum : Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem ?
Ruth Ruth 8 2 11 Cui ille respondit : Nuntiata sunt mihi omnia quae feceris socrui tuae post mortem viri tui : et quod reliqueris parentes tuos, et terram in qua nata es, et veneris ad populum, quem antea nesciebas.
Ruth Ruth 8 2 12 Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israël, ad quem venisti, et sub cujus confugisti alas.
Ruth Ruth 8 2 13 Quae ait : Inveni gratiam apud oculos tuos, domine mi, qui consolatus es me, et locutus es ad cor ancillae tuae, quae non sum similis unius puellarum tuarum.
Ruth Ruth 8 2 14 Dixitque ad eam Booz : Quando hora vescendi fuerit, veni huc, et comede panem, et intinge buccellam tuam in aceto. Sedit itaque ad messorum latus, et congessit polentam sibi, comeditque et saturata est, et tulit reliquias.
Ruth Ruth 8 2 15 Atque inde surrexit, ut spicas ex more colligeret. Praecepit autem Booz pueris suis, dicens : Etiamsi vobiscum metere voluerit, ne prohibeatis eam :
Ruth Ruth 8 2 16 et de vestris quoque manipulis projicite de industria, et remanere permittite, ut absque rubore colligat, et colligentem nemo corripiat.
Ruth Ruth 8 2 17 Collegit ergo in agro usque ad vesperam : et quae collegerat virga caedens et excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram, id est, tres modios.
Ruth Ruth 8 2 18 Quos portans reversa est in civitatem, et ostendit socrui suae : insuper protulit, et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat.
Ruth Ruth 8 2 19 Dixitque ei socrus sua : Ubi hodie collegisti, et ubi fecisti opus ? sit benedictus qui misertus est tui. Indicavitque ei apud quem fuisset operata : et nomen dixit viri, quod Booz vocaretur.
Ruth Ruth 8 2 20 Cui respondit Noëmi : Benedictus sit a Domino : quoniam eamdem gratiam, quam praebuerat vivis, servavit et mortuis. Rursumque ait : Propinquus noster est homo.
Ruth Ruth 8 2 21 Et ait Ruth : Hoc quoque, inquit, praecepit mihi, ut tamdiu messoribus ejus jungerer, donec omnes segetes meterentur.
Ruth Ruth 8 2 22 Cui dixit socrus : Melius est, filia mea, ut cum puellis ejus exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam resistat tibi.
Ruth Ruth 8 2 23 Juncta est itaque puellis Booz : et tamdiu cum eis messuit, donec hordea et triticum in horreis conderentur.
Ruth Ruth 8 3 1 Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea : Filia mea, quaeram tibi requiem, et providebo ut bene sit tibi.
Ruth Ruth 8 3 2 Booz iste, cujus puellis in agro juncta es, propinquus noster est, et hac nocte aream hordei ventilat.
Ruth Ruth 8 3 3 Lavare igitur, et ungere, et induere cultioribus vestimentis, et descende in aream : non te videat homo, donec esum potumque finierit.
Ruth Ruth 8 3 4 Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat : veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et projicies te, et ibi jacebis : ipse autem dicet quid agere debeas.
Ruth Ruth 8 3 5 Quae respondit : Quidquid praeceperis, faciam.
Ruth Ruth 8 3 6 Descenditque in aream, et fecit omnia quae sibi imperaverat socrus.
Ruth Ruth 8 3 7 Cumque comedisset Booz, et bibisset, et factus esset hilarior, issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum, venit abscondite, et discooperto pallio, a pedibus ejus se projecit.
Ruth Ruth 8 3 8 Et ecce, nocte jam media expavit homo, et conturbatus est : viditque mulierem jacentem ad pedes suos,
Ruth Ruth 8 3 9 et ait illi : Quae es ? Illaque respondit : Ego sum Ruth ancilla tua : expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es.
Ruth Ruth 8 3 10 Et ille : Benedicta, inquit, es a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti : quia non est secuta juvenes, pauperes sive divites.
Ruth Ruth 8 3 11 Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meae, mulierem te esse virtutis.
Ruth Ruth 8 3 12 Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior.
Ruth Ruth 8 3 13 Quiesce hac nocte : et facto mane, si te voluerit propinquitatis jure retinere, bene res acta est : sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. Dormi usque mane.
Ruth Ruth 8 3 14 Dormivit itaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscessum. Surrexit itaque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz : Cave ne quis noverit quod huc veneris.
Ruth Ruth 8 3 15 Et rursum : Expande, inquit, pallium tuum, quo operiris, et tene utraque manu. Qua extendente, et tenente, mensus est sex modios hordei, et posuit super eam. Quae portans ingressa est civitatem,
Ruth Ruth 8 3 16 et venit ad socrum suam. Quae dixit ei : Quid egisti, filia ? Narravitque ei omnia, quae sibi fecisset homo.
Ruth Ruth 8 3 17 Et ait : Ecce sex modios hordei dedit mihi, et ait : Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam.
Ruth Ruth 8 3 18 Dixitque Noëmi : Expecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat : neque enim cessabit homo, nisi compleverit quod locutus est.
Ruth Ruth 8 4 1 Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum praeterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum : Declina paulisper, et sede hic : vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit.
Ruth Ruth 8 4 2 Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos : Sedete hic.
Ruth Ruth 8 4 3 Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum : Partem agri fratris nostri Elimelech vendet Noëmi, quae reversa est de regione Moabitide :
Ruth Ruth 8 4 4 quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis, eme, et posside : sin autem displicet tibi, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam : nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum. At ille respondit : Ego agrum emam.
Ruth Ruth 8 4 5 Cui dixit Booz : Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quae uxor defuncti fuit, debes accipere : ut suscites nomen propinqui tui in haereditate sua.
Ruth Ruth 8 4 6 Qui respondit : Cedo juri propinquitatis : neque enim posteritatem familiae meae delere debeo : tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor.
Ruth Ruth 8 4 7 Hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos, ut siquando alter alteri suo juri cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo : hoc erat testimonium cessionis in Israël.
Ruth Ruth 8 4 8 Dixit ergo propinquo suo Booz : Tolle calceamentum tuum. Quod statim solvit de pede suo.
Ruth Ruth 8 4 9 At ille majoribus natu, et universo populo : Testes vos, inquit, estis hodie, quod possederim omnis quae fuerunt Elimelech, et Chelion, et Mahalon, tradente Noëmi ;
Ruth Ruth 8 4 10 et Ruth Moabitidem, uxorem Mahalon, in conjugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in haereditate sua, ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, hujus rei testes estis.
Ruth Ruth 8 4 11 Respondit omnis populus, qui erat in porta, et majores natu : Nos testes sumus : faciat Dominus hanc mulierem, quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae aedificaverunt domum Israël : ut sit exemplum virtutis in Ephratha, et habeat celebre nomen in Bethlehem :
Ruth Ruth 8 4 12 fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Judae, de semine quod tibi dederit Dominus ex hac puella.
Ruth Ruth 8 4 13 Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem : ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium.
Ruth Ruth 8 4 14 Dixeruntque mulieres ad Noëmi : Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiae tuae, et vocaretur nomen ejus in Israël :
Ruth Ruth 8 4 15 et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem : de nuru enim tua natus est, quae te diligit, et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios.
Ruth Ruth 8 4 16 Susceptumque Noëmi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulae fungebatur officio.
Ruth Ruth 8 4 17 Vicinae autem mulieris congratulantes ei, et dicentes : Natus est filius Noëmi : vocaverunt nomen ejus Obed : hic est pater Isai, patris David.
Ruth Ruth 8 4 18 Hae sunt generationes Phares : Phares genuit Esron,
Ruth Ruth 8 4 19 Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab,
Ruth Ruth 8 4 20 Aminadab genuit Nahasson, Nahasson genuit Salmon,
Ruth Ruth 8 4 21 Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed,
Ruth Ruth 8 4 22 Obed genuit Isai, Isai genuit David.
1 Samuel 1Sm 9 1 1 Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrathaeus :
1 Samuel 1Sm 9 1 2 et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundae Phenenna. Fueruntque Phenennae filii : Annae autem non erant liberi.
1 Samuel 1Sm 9 1 3 Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini.
1 Samuel 1Sm 9 1 4 Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennae uxori suae, et cunctis filiis ejus et filiabus, partes :
1 Samuel 1Sm 9 1 5 Annae autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus.
1 Samuel 1Sm 9 1 6 Affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus :
1 Samuel 1Sm 9 1 7 sicque faciebat per singulos annos : cum redeunte tempore ascenderent ad templum Domini, et sic provocabat eam : porro illa flebat, et non capiebat cibum.
1 Samuel 1Sm 9 1 8 Dixit ergo ei Elcana vir suus : Anna, cur fles ? et quare non comedis ? et quam ob rem affligitur cor tuum ? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii ?
1 Samuel 1Sm 9 1 9 Surrexit autem Anna postquam comederat et biberat in Silo. Et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini,
1 Samuel 1Sm 9 1 10 cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter,
1 Samuel 1Sm 9 1 11 et votum vovit, dicens : Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillae tuae, dederisque servae tuae sexum virilem : dabo eum Domino omnibus diebus vitae ejus, et novacula non ascendet super caput ejus.
1 Samuel 1Sm 9 1 12 Factum est autem, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus.
1 Samuel 1Sm 9 1 13 Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit ergo eam Heli temulentam,
1 Samuel 1Sm 9 1 14 dixitque ei : Usquequo ebria eris ? digere paulisper vinum, quo mades.
1 Samuel 1Sm 9 1 15 Respondens Anna : Nequaquam, inquit, domine mi : nam mulier infelix nimis ego sum : vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.
1 Samuel 1Sm 9 1 16 Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial : quia ex multitudine doloris et moeroris mei locuta sum usque in praesens.
1 Samuel 1Sm 9 1 17 Tunc Heli ait ei : Vade in pace : et Deus Israël det tibi petitionem tuam quam rogasti eum.
1 Samuel 1Sm 9 1 18 Et illa dixit : Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam, et comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati.
1 Samuel 1Sm 9 1 19 Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino : reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam : et recordatus est ejus Dominus.
1 Samuel 1Sm 9 1 20 Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium : vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.
1 Samuel 1Sm 9 1 21 Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum.
1 Samuel 1Sm 9 1 22 Et Anna non ascendit : dixit enim viro suo : Non vadam donec ablactetur infans, et ducam eum, ut appareat ante conspectum Domini, et maneat ibi jugiter.
1 Samuel 1Sm 9 1 23 Et ait ei Elcana vir suus : Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum : precorque ut impleat Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte.
1 Samuel 1Sm 9 1 24 Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinae, et amphora vini, et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus :
1 Samuel 1Sm 9 1 25 et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli.
1 Samuel 1Sm 9 1 26 Et ait Anna : Obsecro mi domine, vivit anima tua, domine : ego sum illa mulier, quae steti coram te hic orans Dominum.
1 Samuel 1Sm 9 1 27 Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam quam postulavi eum.
1 Samuel 1Sm 9 1 28 Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit commodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum. Et oravit Anna, et ait :
1 Samuel 1Sm 9 2 1 [Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo ; dilatatum est os meum super inimicos meos : quia laetata sum in salutari tuo.
1 Samuel 1Sm 9 2 2 Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster.
1 Samuel 1Sm 9 2 3 Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes ; recedant vetera de ore vestro : quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi praeparantur cogitationes.
1 Samuel 1Sm 9 2 4 Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore.
1 Samuel 1Sm 9 2 5 Repleti prius, pro panibus se locaverunt : et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos : et quae multos habebat filios, infirmata est.
1 Samuel 1Sm 9 2 6 Dominus mortificat et vivificat ; deducit ad inferos et reducit.
1 Samuel 1Sm 9 2 7 Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat.
1 Samuel 1Sm 9 2 8 Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem : ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem.
1 Samuel 1Sm 9 2 9 Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent : quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
1 Samuel 1Sm 9 2 10 Dominum formidabunt adversarii ejus : et super ipsos in caelis tonabit. Dominus judicabit fines terrae, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu christi sui.]
1 Samuel 1Sm 9 2 11 Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam : puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis.
1 Samuel 1Sm 9 2 12 Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum,
1 Samuel 1Sm 9 2 13 neque officium sacerdotum ad populum : sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua,
1 Samuel 1Sm 9 2 14 et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam, sive in cacabum : et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi : sic faciebant universo Israëli venientium in Silo.
1 Samuel 1Sm 9 2 15 Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti : Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti : non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam.
1 Samuel 1Sm 9 2 16 Dicebatque illi immolans : Incendatur primum juxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. Qui respondens aiebat ei : Nequaquam : nunc enim dabis, alioquin tollam vi.
1 Samuel 1Sm 9 2 17 Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino : quia retrahebant homines a sacrificio Domini.
1 Samuel 1Sm 9 2 18 Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo.
1 Samuel 1Sm 9 2 19 Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem.
1 Samuel 1Sm 9 2 20 Et benedixit Heli Elcanae et uxori ejus : dixitque ei : Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro foenore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum.
1 Samuel 1Sm 9 2 21 Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias : et magnificatus est puer Samuel apud Dominum.
1 Samuel 1Sm 9 2 22 Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quae faciebant filii sui universo Israëli, et quomodo dormiebant cum mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi :
1 Samuel 1Sm 9 2 23 et dixit eis : Quare facitis res hujuscemodi quas ego audio, res pessimas, ab omni populo ?
1 Samuel 1Sm 9 2 24 Nolite, filii mei : non enim est bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
1 Samuel 1Sm 9 2 25 Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus : si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo ? Et non audierunt vocem patris sui : quia voluit Dominus occidere eos.
1 Samuel 1Sm 9 2 26 Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus.
1 Samuel 1Sm 9 2 27 Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum : Haec dicit Dominus : Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Aegypto in domo Pharaonis ?
1 Samuel 1Sm 9 2 28 Et elegi eum ex omnibus tribubus Israël mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me : et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israël.
1 Samuel 1Sm 9 2 29 Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo : et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israël populi mei ?
1 Samuel 1Sm 9 2 30 Propterea ait Dominus Deus Israël : Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus : Absit hoc a me : sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum : qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
1 Samuel 1Sm 9 2 31 Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua.
1 Samuel 1Sm 9 2 32 Et videbis aemulum tuum in templo, in universis prosperis Israël : et non erit senex in domo tua omnibus diebus.
1 Samuel 1Sm 9 2 33 Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo : sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua : et pars magna domus tuae morietur cum ad virilem aetatem venerit.
1 Samuel 1Sm 9 2 34 Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees : in die uno morientur ambo.
1 Samuel 1Sm 9 2 35 Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciet : et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram christo meo cunctis diebus.
1 Samuel 1Sm 9 2 36 Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque : Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis.
1 Samuel 1Sm 9 3 1 Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis : non erat visio manifesta.
1 Samuel 1Sm 9 3 2 Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre :
1 Samuel 1Sm 9 3 3 lucerna Dei antequam extingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei.
1 Samuel 1Sm 9 3 4 Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait : Ecce ego.
1 Samuel 1Sm 9 3 5 Et cucurrit ad Heli, et dixit : Ecce ego : vocasti enim me. Qui dixit : Non vocavi : revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit.
1 Samuel 1Sm 9 3 6 Et adjecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit : Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit : Non vocavi te, fili mi : revertere et dormi.
1 Samuel 1Sm 9 3 7 Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini.
1 Samuel 1Sm 9 3 8 Et adjecit Dominus, et vocavit adhuc Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli,
1 Samuel 1Sm 9 3 9 et ait : Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum : et ait ad Samuelem : Vade, et dormi : et si deinceps vocaverit te, dices : Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo.
1 Samuel 1Sm 9 3 10 Et venit Dominus, et stetit : et vocavit, sicut vocaverat secundo : Samuel, Samuel. Et ait Samuel : Loquere, Domine, quia audit servus tuus.
1 Samuel 1Sm 9 3 11 Et dixit Dominus ad Samuelem : Ecce ego facio verbum in Israël, quod quicumque audierit, tinnient ambae aures ejus.
1 Samuel 1Sm 9 3 12 In die illa suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum super domum ejus : incipiam, et complebo.
1 Samuel 1Sm 9 3 13 Praedixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in aeternum propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuerit eos.
1 Samuel 1Sm 9 3 14 Idcirco juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in aeternum.
1 Samuel 1Sm 9 3 15 Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli.
1 Samuel 1Sm 9 3 16 Vocavit ergo Heli Samuelem, et dixit : Samuel fili mi ? Qui respondens ait : Praesto sum.
1 Samuel 1Sm 9 3 17 Et interrogavit eum : Quis est sermo, quem locutus est Dominus ad te ? oro te ne celaveris me : haec faciat tibi Deus, et haec addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt tibi.
1 Samuel 1Sm 9 3 18 Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit : Dominus est : quod bonum est in oculis suis faciat.
1 Samuel 1Sm 9 3 19 Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram.
1 Samuel 1Sm 9 3 20 Et cognovit universus Israël, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini.
1 Samuel 1Sm 9 3 21 Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo juxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israëli.
1 Samuel 1Sm 9 4 1 Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthiim in pugnam : et egressus est Israël obviam Philisthiim in praelium, et castrametatus est juxta lapidem Adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec,
1 Samuel 1Sm 9 4 2 et instruxerunt aciem contra Israël. Inito autem certamine, terga vertit Israël Philisthaeis : et caesa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum.
1 Samuel 1Sm 9 4 3 Et reversus est populus ad castra : dixeruntque majores natu de Israël : Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim ? afferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum.
1 Samuel 1Sm 9 4 4 Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubim : erantque duo filii Heli cum arca foederis Dei, Ophni et Phinees.
1 Samuel 1Sm 9 4 5 Cumque venisset arca foederis Domini in castra, vociferatus est omnis Israël clamore grandi, et personuit terra.
1 Samuel 1Sm 9 4 6 Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque : Quaenam est haec vox clamoris magni in castris Hebraeorum ? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra.
1 Samuel 1Sm 9 4 7 Timueruntque Philisthiim, dicentes : Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes :
1 Samuel 1Sm 9 4 8 Vae nobis : non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius : vae nobis. Quis nos salvabit de manu deorum sublimium istorum ? hi sunt dii, qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto.
1 Samuel 1Sm 9 4 9 Confortamini, et estote viri, Philisthiim, ne serviatis Hebraeis, sicut et illi servierunt vobis : confortamini, et bellate.
1 Samuel 1Sm 9 4 10 Pugnaverunt ergo Philisthiim, et caesus est Israël, et fugit unusquisque in tabernaculum suum : et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israël triginta millia peditum.
1 Samuel 1Sm 9 4 11 Et arca Dei capta est : duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees.
1 Samuel 1Sm 9 4 12 Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput.
1 Samuel 1Sm 9 4 13 Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor ejus pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingressus est, nuntiavit urbi : et ululavit omnis civitas.
1 Samuel 1Sm 9 4 14 Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque : Quis est hic sonitus tumultus hujus ? At ille festinavit, et venit, et nuntiavit Heli.
1 Samuel 1Sm 9 4 15 Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat.
1 Samuel 1Sm 9 4 16 Et dixit ad Heli : Ego sum qui veni de praelio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait : Quid actum est, fili mi ?
1 Samuel 1Sm 9 4 17 Respondens autem ille qui nuntiabat : Fugit, inquit, Israël coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo : insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est.
1 Samuel 1Sm 9 4 18 Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandaevus : et ipse judicavit Israël quadraginta annis.
1 Samuel 1Sm 9 4 19 Nurus autem ejus, uxor Phinees, praegnans erat, vicinaque partui : et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit : irruerant enim in eam dolores subiti.
1 Samuel 1Sm 9 4 20 In ipso autem momento mortis ejus, dixerunt ei quae stabant circa eam : Ne timeas, quia filium peperisti. Quae non respondit eis, neque animadvertit.
1 Samuel 1Sm 9 4 21 Et vocabit puerum Ichabod, dicens : Translata est gloria de Israël, quia capta est arca Dei, et pro socero suo et pro viro suo ;
1 Samuel 1Sm 9 4 22 et ait : Translata est gloria ab Israël, eo quod capta esset arca Dei.
1 Samuel 1Sm 9 5 1 Philisthiim autem tulerunt arcam Dei, et asportaverunt eam a lapide Adjutorii in Azotum.
1 Samuel 1Sm 9 5 2 Tuleruntque Philisthiim arcam Dei, et intulerunt eam in templum Dagon, et statuerunt eam juxta Dagon.
1 Samuel 1Sm 9 5 3 Cumque surrexissent diluculo Azotii altera die, ecce Dagon jacebat pronus in terra ante arcam Domini : et tulerunt Dagon, et restituerunt eum in locum suum.
1 Samuel 1Sm 9 5 4 Rursumque mane die altera consurgentes, invenerunt Dagon jacentem super faciem suam in terra coram arca Domini : caput autem Dagon, et duae palmae manuum ejus abscissae erant super limen :
1 Samuel 1Sm 9 5 5 porro Dagon solus truncus remanserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon, et omnes qui ingrediuntur templum ejus, super limen Dagon in Azoto, usque in hodiernum diem.
1 Samuel 1Sm 9 5 6 Aggravata est autem manus Domini super Azotios, et demolitus est eos : et percussit in secretiori parte natium Azotum, et fines ejus. Et ebullierunt villae et agri in medio regionis illius, et nati sunt mures et facta est confusio mortis magnae in civitate.
1 Samuel 1Sm 9 5 7 Videntes autem viri Azotii hujuscemodi plagam, dixerunt : Non maneat arca Dei Israël apud nos : quoniam dura est manus ejus super nos, et super Dagon deum nostrum.
1 Samuel 1Sm 9 5 8 Et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad se, et dixerunt : Quid faciemus de arca Dei Israël ? Responderuntque Gethaei : Circumducatur arca Dei Israël. Et circumduxerunt arcam Dei Israël.
1 Samuel 1Sm 9 5 9 Illis autem circumducentibus eam, fiebat manus Domini per singulas civitates interfectionis magnae nimis : et percutiebat viros uniuscujusque urbis, a parvo usque ad majorem, et computrescebant prominentes extales eorum. Inieruntque Gethaei consilium, et fecerunt sibi sedes pelliceas.
1 Samuel 1Sm 9 5 10 Miserunt ergo arcam Dei in Accaron. Cumque venisset arca Dei in Accaron, exclamaverunt Accaronitae, dicentes : Adduxerunt ad nos arcam Dei Israël ut interficiat nos et populum nostrum.
1 Samuel 1Sm 9 5 11 Miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum : qui dixerunt : Dimittite arcam Dei Israël, et revertatur in locum suum, et non interficiat nos cum populo nostro.
1 Samuel 1Sm 9 5 12 Fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus, et gravissima valde manus Dei. Viri quoque qui mortui non fuerant, percutiebantur in secretiori parte natium : et ascendebat ululatus uniuscujusque civitatis in caelum.
1 Samuel 1Sm 9 6 1 Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus.
1 Samuel 1Sm 9 6 2 Et vocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos, dicentes : Quid faciemus de arca Domini ? indicate nobis quomodo remittamus eam in locum suum. Qui dixerunt :
1 Samuel 1Sm 9 6 3 Si remittitis arcam Dei Israël, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini : et scietis quare non recedat manus ejus a vobis.
1 Samuel 1Sm 9 6 4 Qui dixerunt : Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei ? Responderuntque illi :
1 Samuel 1Sm 9 6 5 Juxta numerum provinciarum Philisthinorum quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos : quia plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram : et dabitis Deo Israël gloriam, si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra.
1 Samuel 1Sm 9 6 6 Quare aggravatis corda vestra, sicut aggravavit Aegyptus et Pharao cor suum ? nonne postquam percussus est, tunc dimisit eos, et abierunt ?
1 Samuel 1Sm 9 6 7 Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum : et duas vaccas foetas, quibus non est impositum jugum, jungite in plaustro, et recludite vitulos earum domi.
1 Samuel 1Sm 9 6 8 Tolletisque arcam Domini, et ponetis in plaustro, et vasa aurea quae exsolvistis ei pro delicto, ponetis in capsellam ad latus ejus : et dimittite eam ut vadat.
1 Samuel 1Sm 9 6 9 Et aspicietis : et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande : sin autem, minime : sciemus quia nequaquam manus ejus tetigit nos, sed casu accidit.
1 Samuel 1Sm 9 6 10 Fecerunt ergo illi hoc modo : et tollentes duas vaccas quae lactabant vitulos, junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum concluserunt domi.
1 Samuel 1Sm 9 6 11 Et posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam quae habebat mures aureos et similitudines anorum.
1 Samuel 1Sm 9 6 12 Ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes : et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram : sed et satrapae Philisthiim sequebantur usque ad terminos Bethsames.
1 Samuel 1Sm 9 6 13 Porro Bethsamitae metebant triticum in valle : et elevantes oculos suos, viderunt arcam, et gavisi sunt cum vidissent.
1 Samuel 1Sm 9 6 14 Et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamitae, et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus, et conciderunt ligna plaustri, vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino.
1 Samuel 1Sm 9 6 15 Levitae autem deposuerunt arcam Dei, et capsellam quae erat juxta eam, in qua erant vasa aurea, et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitae obtulerunt holocausta, et immolaverunt victimas in die illa Domino.
1 Samuel 1Sm 9 6 16 Et quinque satrapae Philisthinorum viderunt, et reversi sunt in Accaron in die illa.
1 Samuel 1Sm 9 6 17 Hi sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthiim pro delicto, Domino : Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum :
1 Samuel 1Sm 9 6 18 et mures aureos secundum numerum urbium Philisthiim, quinque provinciarum, ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro, et usque ad Abelmagnum, super quem posuerunt arcam Domini, quae erat usque in illum diem in agro Josue Bethsamitis.
1 Samuel 1Sm 9 6 19 Percussit autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini : et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus, eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna.
1 Samuel 1Sm 9 6 20 Et dixerunt viri Bethsamitae : Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus ? et ad quem ascendet a nobis ?
1 Samuel 1Sm 9 6 21 Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim, dicentes : Reduxerunt Philisthiim arcam Domini : descendite, et reducite eam ad vos.
1 Samuel 1Sm 9 7 1 Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa : Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini.
1 Samuel 1Sm 9 7 2 Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vigesimus), et requievit omnis domus Israël post Dominum.
1 Samuel 1Sm 9 7 3 Ait autem Samuel ad universam domum Israël, dicens : Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri, Baalim et Astaroth : et praeparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthiim.
1 Samuel 1Sm 9 7 4 Abstulerunt ergo filii Israël Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli.
1 Samuel 1Sm 9 7 5 Dixit autem Samuel : Congregate universum Israël in Masphath, ut orem pro vobis Dominum.
1 Samuel 1Sm 9 7 6 Et convenerunt in Masphath : hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini : et jejunaverunt in die illa atque dixerunt ibi : Peccavimus Domino. Judicavitque Samuel filios Israël in Masphath.
1 Samuel 1Sm 9 7 7 Et audierunt Philisthiim quod congregati essent filii Israël in Masphath, et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israël. Quod cum audissent filii Israël, timuerunt a facie Philisthinorum.
1 Samuel 1Sm 9 7 8 Dixeruntque ad Samuelem : Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum.
1 Samuel 1Sm 9 7 9 Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, et obtulit illum holocaustum integrum Domino : et clamavit Samuel ad Dominum pro Israël, et exaudivit eum Dominus.
1 Samuel 1Sm 9 7 10 Factum est autem, cum Samuel offerret holocaustum, Philisthiim iniere praelium contra Israël : intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israël.
1 Samuel 1Sm 9 7 11 Egressique viri Israël de Masphath, persecuti sunt Philisthaeos, et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar.
1 Samuel 1Sm 9 7 12 Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen : et vocavit nomen loci illius, Lapis adjutorii. Dixitque : Hucusque auxiliatus est nobis Dominus.
1 Samuel 1Sm 9 7 13 Et humiliati sunt Philisthiim, nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israël. Facta est itaque manus Domini super Philisthaeos cunctis diebus Samuelis.
1 Samuel 1Sm 9 7 14 Et redditae sunt urbes quas tulerant Philisthiim ab Israël, Israëli, ab Accaron usque Geth, et terminos suos : liberavitque Israël de manu Philisthinorum, eratque pax inter Israël et Amorrhaeum.
1 Samuel 1Sm 9 7 15 Judicabat quoque Samuel Israëlem cunctis diebus vitae suae :
1 Samuel 1Sm 9 7 16 et ibat per singulos annos circuiens Bethel et Galgala et Masphath, et judicabat Israëlem in supradictis locis.
1 Samuel 1Sm 9 7 17 Revertebaturque in Ramatha : ibi enim erat domus ejus, et ibi judicabat Israëlem : aedificavit etiam ibi altare Domino.
1 Samuel 1Sm 9 8 1 Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël.
1 Samuel 1Sm 9 8 2 Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël : et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee.
1 Samuel 1Sm 9 8 3 Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus : sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium.
1 Samuel 1Sm 9 8 4 Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha.
1 Samuel 1Sm 9 8 5 Dixeruntque ei : Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis : constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universae habent nationes.
1 Samuel 1Sm 9 8 6 Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent : Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum.
1 Samuel 1Sm 9 8 7 Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi : non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.
1 Samuel 1Sm 9 8 8 Juxta omnia opera sua quae fecerunt, a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc : sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.
1 Samuel 1Sm 9 8 9 Nunc ergo vocem eorum audi : verumtamen contestare eos, et praedic eis jus regis, qui regnaturus est super eos.
1 Samuel 1Sm 9 8 10 Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem.
1 Samuel 1Sm 9 8 11 Et ait : Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis : filios vestros tollet, et ponet in curribus suis : facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum,
1 Samuel 1Sm 9 8 12 et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum.
1 Samuel 1Sm 9 8 13 Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas.
1 Samuel 1Sm 9 8 14 Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis.
1 Samuel 1Sm 9 8 15 Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.
1 Samuel 1Sm 9 8 16 Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo.
1 Samuel 1Sm 9 8 17 Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.
1 Samuel 1Sm 9 8 18 Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis : et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.
1 Samuel 1Sm 9 8 19 Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt : Nequaquam : rex enim erit super nos,
1 Samuel 1Sm 9 8 20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes : et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.
1 Samuel 1Sm 9 8 21 Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini.
1 Samuel 1Sm 9 8 22 Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël : Vadat unusquisque in civitatem suam.
1 Samuel 1Sm 9 9 1 Et erat vir de Benjamin nomine Cis, filius Abiel, filii Seror, filii Bechorath, filii Aphia, filii viri Jemini, fortis robore.
1 Samuel 1Sm 9 9 2 Et erat ei filius vocabulo Saul, electus et bonus : et non erat vir de filiis Israël melior illo : ab humero et sursum eminebat super omnem populum.
1 Samuel 1Sm 9 9 3 Perierant autem asinae Cis patris Saul : et dixit Cis ad Saul filium suum : Tolle tecum unum de pueris, et consurgens vade, et quaere asinas. Qui cum transissent per montem Ephraim
1 Samuel 1Sm 9 9 4 et per terram Salisa, et non invenissent, transierunt etiam per terram Salim, et non erant : sed et per terram Jemini, et minime repererunt.
1 Samuel 1Sm 9 9 5 Cum autem venissent in terram Suph, dixit Saul ad puerum qui erat cum eo : Veni et revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas, et sollicitus sit pro nobis.
1 Samuel 1Sm 9 9 6 Qui ait ei : Ecce vir Dei est in civitate hac, vir nobilis : omne quod loquitur, sine ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus.
1 Samuel 1Sm 9 9 7 Dixitque Saul ad puerum suum : Ecce ibimus : quid feremus ad virum Dei ? panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus ut demus homini Dei, nec quidquam aliud.
1 Samuel 1Sm 9 9 8 Rursum puer respondit Sauli, et ait : Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti : demus homini Dei, ut indicet nobis viam nostram.
1 Samuel 1Sm 9 9 9 (Olim in Israël sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum : Venite, et eamus ad videntem. Qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns.)
1 Samuel 1Sm 9 9 10 Et dixit Saul ad puerum suum : Optimus sermo tuus. Veni, eamus. Et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei.
1 Samuel 1Sm 9 9 11 Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam, et dixerunt eis : Num hic est videns ?
1 Samuel 1Sm 9 9 12 Quae respondentes, dixerunt illis : Hic est : ecce ante te, festina nunc : hodie enim venit in civitatem, quia sacrificium est hodie populi in excelso.
1 Samuel 1Sm 9 9 13 Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum, neque enim comesurus est populus donec ille veniat : quia ipse benedicit hostiae, et deinceps comedunt qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia hodie reperietis eum.
1 Samuel 1Sm 9 9 14 Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi ambularent in medio urbis, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum.
1 Samuel 1Sm 9 9 15 Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis ante unam diem quam veniret Saul, dicens :
1 Samuel 1Sm 9 9 16 Hac ipsa hora quae nunc est, cras mittam virum ad te de terra Benjamin, et unges eum ducem super populum meum Israël : et salvabit populum meum de manu Philisthinorum, quia respexi populum meum : venit enim clamor eorum ad me.
1 Samuel 1Sm 9 9 17 Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus dixit ei : Ecce vir quem dixeram tibi : iste dominabitur populo meo.
1 Samuel 1Sm 9 9 18 Accessit autem Saul ad Samuelem in medio portae, et ait : Indica, oro, mihi, ubi est domus videntis.
1 Samuel 1Sm 9 9 19 Et respondit Samuel Sauli, dicens : Ego sum videns : ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie, et dimittam te mane : et omnia quae sunt in corde tuo indicabo tibi.
1 Samuel 1Sm 9 9 20 Et de asinis quas nudiustertius perdidisti, ne sollicitus sis, quia inventae sunt. Et cujus erunt optima quaeque Israël ? nonne tibi et omni domui patris tui ?
1 Samuel 1Sm 9 9 21 Respondens autem Saul, ait : Numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israël, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Benjamin ? quare ergo locutus es mihi sermonem istum ?
1 Samuel 1Sm 9 9 22 Assumens itaque Samuel Saulem et puerum ejus, introduxit eos in triclinium, et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati : erant enim quasi triginta viri.
1 Samuel 1Sm 9 9 23 Dixitque Samuel coco : Da partem quam dedi tibi, et praecepi ut reponeres seorsum apud te.
1 Samuel 1Sm 9 9 24 Levavit autem cocus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel : Ecce quod remansit : pone ante te, et comede, quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa.
1 Samuel 1Sm 9 9 25 Et descenderunt de excelso in oppidum, et locutus est cum Saule in solario : stravitque Saul in solario, et dormivit.
1 Samuel 1Sm 9 9 26 Cumque mane surrexissent, et jam elucesceret, vocavit Samuel Saulem in solario, dicens : Surge, et dimittam te. Et surrexit Saul : egressique sunt ambo, ipse videlicet, et Samuel.
1 Samuel 1Sm 9 9 27 Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul : Dic puero ut antecedat nos et transeat : tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini.
1 Samuel 1Sm 9 10 1 Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus : et deosculatus est eum, et ait : Ecce unxit te Dominus super haereditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem.
1 Samuel 1Sm 9 10 2 Cum abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulchrum Rachel in finibus Benjamin, in meridie : dicentque tibi : Inventae sunt asinae ad quas ieras perquirendas : et intermissis pater tuus asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit : Quid faciam de filio meo ?
1 Samuel 1Sm 9 10 3 Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel, unus portans tres haedos, et alius tres tortas panis, et alius portans lagenam vini.
1 Samuel 1Sm 9 10 4 Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.
1 Samuel 1Sm 9 10 5 Post haec venies in collem Dei, ubi est statio Philisthinorum : et cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium, et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes.
1 Samuel 1Sm 9 10 6 Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium.
1 Samuel 1Sm 9 10 7 Quando ergo evenerint signa haec omnia tibi, fac quaecumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est.
1 Samuel 1Sm 9 10 8 Et descendes ante me in Galgala (ego quippe descendam ad te), ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas : septem diebus expectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quid facias.
1 Samuel 1Sm 9 10 9 Itaque cum avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa haec in die illa.
1 Samuel 1Sm 9 10 10 Veneruntque ad praedictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei : et insiluit super eum spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum.
1 Samuel 1Sm 9 10 11 Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem : Quaenam res accidit filio Cis ? num et Saul inter prophetas ?
1 Samuel 1Sm 9 10 12 Responditque alius ad alterum, dicens : Et quis pater eorum ? Propterea versum est in proverbium : Num et Saul inter prophetas ?
1 Samuel 1Sm 9 10 13 Cessavit autem prophetare, et venit ad excelsum.
1 Samuel 1Sm 9 10 14 Dixitque patruus Saul ad eum, et ad puerum ejus : Quo abistis ? Qui responderunt : Quaerere asinas : quas cum non reperissemus, venimus ad Samuelem.
1 Samuel 1Sm 9 10 15 Et dixit ei patruus suus : Indica mihi quid dixerit tibi Samuel.
1 Samuel 1Sm 9 10 16 Et ait Saul ad patruum suum : Indicavit nobis quia inventae essent asinae. De sermone autem regni non indicavit ei quem locutus fuerat ei Samuel.
1 Samuel 1Sm 9 10 17 Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha :
1 Samuel 1Sm 9 10 18 et ait ad filios Israël : Haec dicit Dominus Deus Israël : Ego eduxi Israël de Aegypto, et erui vos de manu Aegyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos.
1 Samuel 1Sm 9 10 19 Vos autem hodie projecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris : et dixistis : Nequaquam : sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras, et per familias.
1 Samuel 1Sm 9 10 20 Et applicuit Samuel omnes tribus Israël, et cecidit sors tribus Benjamin.
1 Samuel 1Sm 9 10 21 Et applicuit tribum Benjamin et cognationes ejus, et cecidit cognatio Metri : et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quaesierunt ergo eum, et non est inventus.
1 Samuel 1Sm 9 10 22 Et consuluerunt post haec Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus : Ecce absconditus est domi.
1 Samuel 1Sm 9 10 23 Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde : stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum.
1 Samuel 1Sm 9 10 24 Et ait Samuel ad omnem populum : Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait : Vivat rex.
1 Samuel 1Sm 9 10 25 Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino : et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam.
1 Samuel 1Sm 9 10 26 Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa : et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda.
1 Samuel 1Sm 9 10 27 Filii vero Belial dixerunt : Num salvare nos poterit iste ? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera : ille vero dissimulabat se audire.
1 Samuel 1Sm 9 11 1 Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare coepit adversum Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas : Habeto nos foederatos, et serviemus tibi.
1 Samuel 1Sm 9 11 2 Et respondit ad eos Naas Ammonites : In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israël.
1 Samuel 1Sm 9 11 3 Et dixerunt ad eum seniores Jabes : Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios ad universos terminos Israël, et si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te.
1 Samuel 1Sm 9 11 4 Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis : et locuti sunt verba haec, audiente populo : et levavit omnis populus vocem suam, et flevit.
1 Samuel 1Sm 9 11 5 Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, et ait : Quid habet populus quod plorat ? Et narraverunt ei verba virorum Jabes.
1 Samuel 1Sm 9 11 6 Et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba haec, et iratus est furor ejus nimis.
1 Samuel 1Sm 9 11 7 Et assumens utrumque bovem, concidit in frustra, misitque in omnes terminos Israël per manum nuntiorum, dicens : Quicumque non exierit, et secutus fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus ejus. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus.
1 Samuel 1Sm 9 11 8 Et recensuit eos in Bezech : fueruntque filiorum Israël trecenta millia, virorum autem Juda triginta millia.
1 Samuel 1Sm 9 11 9 Et dixerunt nuntiis qui venerant : Sic dicetis viris qui sunt in Jabes Galaad : Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes : qui laetati sunt.
1 Samuel 1Sm 9 11 10 Et dixerunt : Mane exibimus ad vos : et facietis nobis omne quod placuerit vobis.
1 Samuel 1Sm 9 11 11 Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes : et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies : reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.
1 Samuel 1Sm 9 11 12 Et ait populus ad Samuelem : Quis est iste qui dixit : Saul num regnabit super nos ? Date viros, et interficiemus eos.
1 Samuel 1Sm 9 11 13 Et ait Saul : Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israël.
1 Samuel 1Sm 9 11 14 Dixit autem Samuel ad populum : Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum.
1 Samuel 1Sm 9 11 15 Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et laetatus est ibi Saul, et cuncti viri Israël nimis.
1 Samuel 1Sm 9 12 1 Dixit autem Samuel ad universum Israël : Ecce audivi vocem vestram juxta omnia quae locuti estis ad me, et constitui super vos regem.
1 Samuel 1Sm 9 12 2 Et nunc rex graditur ante vos : ego autem senui, et incanui : porro filii mei vobiscum sunt : itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem, ecce praesto sum.
1 Samuel 1Sm 9 12 3 Loquimini de me coram Domino, et coram christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum : si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi : et contemnam illud hodie, restituamque vobis.
1 Samuel 1Sm 9 12 4 Et dixerunt : Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicujus quippiam.
1 Samuel 1Sm 9 12 5 Dixitque ad eos : Testis est Dominus adversum vos, et testis christus ejus in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt : Testis.
1 Samuel 1Sm 9 12 6 Et ait Samuel ad populum : Dominus, qui fecit Moysen et Aaron, et eduxit patres nostros de terra Aegypti.
1 Samuel 1Sm 9 12 7 Nunc ergo state, ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris :
1 Samuel 1Sm 9 12 8 quomodo Jacob ingressus est in Aegyptum, et clamaverunt patres vestri ad Dominum : et misit Dominus Moysen et Aaron, et eduxit patres vestros de Aegypto, et collocavit eos in loco hoc.
1 Samuel 1Sm 9 12 9 Qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Hasor, et in manu Philisthinorum, et in manu regis Moab : et pugnaverunt adversum eos.
1 Samuel 1Sm 9 12 10 Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt : Peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth : nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi.
1 Samuel 1Sm 9 12 11 Et misit Dominus Jerobaal, et Badan, et Jephte, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum, et habitastis confidenter.
1 Samuel 1Sm 9 12 12 Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi : Nequaquam, sed rex imperabit nobis : cum Dominus Deus vester regnaret in vobis.
1 Samuel 1Sm 9 12 13 Nunc ergo praesto est rex vester, quem elegistis et petistis : ecce dedit vobis Dominus regem.
1 Samuel 1Sm 9 12 14 Si timueritis Dominum, et servieritis ei, et audieritis vocem ejus, et non exasperaveritis os Domini, eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum :
1 Samuel 1Sm 9 12 15 si autem non audieritis vocem Domini, sed exasperaveritis sermones ejus, erit manus Domini super vos, et super patres vestros.
1 Samuel 1Sm 9 12 16 Sed et nunc state, et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro.
1 Samuel 1Sm 9 12 17 Numquid non messis tritici est hodie ? invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias : et scietis, et videbitis, quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem.
1 Samuel 1Sm 9 12 18 Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die.
1 Samuel 1Sm 9 12 19 Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem, et dixit universus populus ad Samuelem : Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur : addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem.
1 Samuel 1Sm 9 12 20 Dixit autem Samuel ad populum : Nolite timere : vos fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro.
1 Samuel 1Sm 9 12 21 Et nolite declinare post vana, quae non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt.
1 Samuel 1Sm 9 12 22 Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum : quia juravit Dominus facere vos sibi populum.
1 Samuel 1Sm 9 12 23 Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam.
1 Samuel 1Sm 9 12 24 Igitur timete Dominum, et servite ei in veritate, et ex toto corde vestro : vidistis enim magnifica quae in vobis gesserit.
1 Samuel 1Sm 9 12 25 Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis.
1 Samuel 1Sm 9 13 1 Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset : duobus autem annis regnavit super Israël.
1 Samuel 1Sm 9 13 2 Et elegit sibi Saul tria millia de Israël : et erant cum Saul duo millia in Machmas, et in monte Bethel : mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin : porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua.
1 Samuel 1Sm 9 13 3 Et percussit Jonathas stationem Philisthinorum quae erat in Gabaa. Quod cum audissent Philisthiim, Saul cecinit buccina in omni terra, dicens : Audiant Hebraei.
1 Samuel 1Sm 9 13 4 Et universus Israël audivit hujuscemodi famam : Percussit Saul stationem Philisthinorum, et erexit se Israël adversus Philisthiim. Clamavit ergo populus post Saul in Galgala.
1 Samuel 1Sm 9 13 5 Et Philisthiim congregati sunt ad praeliandum contra Israël, triginta millia curruum, et sex millia equitum, et reliquum vulgus, sicut arena quae est in littore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven.
1 Samuel 1Sm 9 13 6 Quod cum vidissent viri Israël se in arcto positos (afflictus enim erat populus), absconderunt se in speluncis, et in abditis, in petris quoque, et in antris, et in cisternis.
1 Samuel 1Sm 9 13 7 Hebraei autem transierunt Jordanem in terram Gad et Galaad. Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est qui sequebatur eum.
1 Samuel 1Sm 9 13 8 Et expectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo.
1 Samuel 1Sm 9 13 9 Ait ergo Saul : Afferte mihi holocaustum et pacifica. Et obtulit holocaustum.
1 Samuel 1Sm 9 13 10 Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat : et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum.
1 Samuel 1Sm 9 13 11 Locutusque est ad eum Samuel : Quid fecisti ? Respondit Saul : Quia vidi quod populus dilaberetur a me, et tu non veneras juxta placitos dies, porro Philisthiim congregati fuerant in Machmas,
1 Samuel 1Sm 9 13 12 dixi : Nunc descendent Philisthiim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus, obtuli holocaustum.
1 Samuel 1Sm 9 13 13 Dixitque Samuel ad Saul : Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum :
1 Samuel 1Sm 9 13 14 sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit Dominus sibi virum juxta cor suum : et praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae praecepit Dominus.
1 Samuel 1Sm 9 13 15 Surrexit autem Samuel, et ascendit de Galgalis in Gabaa Benjamin. Et reliqui populi ascenderunt post Saul obviam populo, qui expugnabant eos venientes de Galgala in Gabaa, in colle Benjamin. Et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo, quasi sexcentos viros.
1 Samuel 1Sm 9 13 16 Et Saul et Jonathas filius ejus, populusque qui inventus fuerat cum eis, erat in Gabaa Benjamin : porro Philisthiim consederant in Machmas.
1 Samuel 1Sm 9 13 17 Et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthinorum tres cunei. Unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Sual :
1 Samuel 1Sm 9 13 18 porro alius ingrediebatur per viam Beth-horon : tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum.
1 Samuel 1Sm 9 13 19 Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israël : caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam.
1 Samuel 1Sm 9 13 20 Descendebat ergo omnis Israël ad Philisthiim, ut exacueret unusquisque vomerem suum, et ligonem, et securim, et sarculum.
1 Samuel 1Sm 9 13 21 Retusae itaque erant acies vomerum, et ligonum, et tridentum, et securium, usque ad stimulum corrigendum.
1 Samuel 1Sm 9 13 22 Cumque venisset dies praelii, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saule et Jonatha, excepto Saul et Jonatha filio ejus.
1 Samuel 1Sm 9 13 23 Egressa est autem statio Philisthiim, ut transcenderet in Machmas.
1 Samuel 1Sm 9 14 1 Et accidit quadam die ut diceret Jonathas filius Saul ad adolescentem armigerum suum : Veni, et transeamus ad stationem Philisthinorum, quae est trans locum illum. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit.
1 Samuel 1Sm 9 14 2 Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato, quae erat in Magron : et erat populus cum eo quasi sexcentorum virorum.
1 Samuel 1Sm 9 14 3 Et Achias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quo isset Jonathas.
1 Samuel 1Sm 9 14 4 Erant autem inter ascensus per quos nitebatur Jonathas transire ad stationem Philisthinorum, eminentes petrae ex utraque parte, et quasi in modum dentium scopuli hinc et inde praerupti : nomen uni Boses, et nomen alteri Sene :
1 Samuel 1Sm 9 14 5 unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas, et alter ad meridiem contra Gabaa.
1 Samuel 1Sm 9 14 6 Dixit autem Jonathas ad adolescentem armigerum suum : Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis : quia non est Domino difficile salvare, vel in multis, vel in paucis.
1 Samuel 1Sm 9 14 7 Dixitque ei armiger suus : Fac omnia quae placent animo tuo : perge quo cupis, et ero tecum ubicumque volueris.
1 Samuel 1Sm 9 14 8 Et ait Jonathas : Ecce nos transimus ad viros istos. Cumque apparuerimus eis,
1 Samuel 1Sm 9 14 9 si taliter locuti fuerint ad nos : Manete donec veniamus ad vos : stemus in loco nostro, nec ascendamus ad eos.
1 Samuel 1Sm 9 14 10 Si autem dixerint : Ascendite ad nos : ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris : hoc erit nobis signum.
1 Samuel 1Sm 9 14 11 Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum : dixeruntque Philisthiim : En Hebraei egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant.
1 Samuel 1Sm 9 14 12 Et locuti sunt viri de statione ad Jonathan et ad armigerum ejus, dixeruntque : Ascendite ad nos, et ostendemus vobis rem. Et ait Jonathas ad armigerum suum : Ascendamus : sequere me : tradidit enim Dominus eos in manus Israël.
1 Samuel 1Sm 9 14 13 Ascendit autem Jonathas manibus et pedibus reptans, et armiger ejus post eum. Itaque alii cadebant ante Jonathan, alios armiger ejus interficiebat sequens eum.
1 Samuel 1Sm 9 14 14 Et facta est plaga prima qua percussit Jonathas et armiger ejus, quasi viginti virorum in media parte jugeri quam par boum in die arare consuevit.
1 Samuel 1Sm 9 14 15 Et factum est miraculum in castris per agros : sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad praedandum, obstupuit, et conturbata est terra : et accidit quasi miraculum a Deo.
1 Samuel 1Sm 9 14 16 Et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Benjamin, et ecce multitudo prostrata, et huc illucque diffugiens.
1 Samuel 1Sm 9 14 17 Et ait Saul populo qui erat cum eo : Requirite, et videte quis abierit ex nobis. Cumque requisissent, repertum est non adesse Jonathan et armigerum ejus.
1 Samuel 1Sm 9 14 18 Et ait Saul ad Achiam : Applica arcam Dei. (Erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israël.)
1 Samuel 1Sm 9 14 19 Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum : crescebatque paulatim, et clarius resonabat. Et ait Saul ad sacerdotem : Contrahe manum tuam.
1 Samuel 1Sm 9 14 20 Conclamavit ergo Saul, et omnis populus qui erat cum eo, et venerunt usque ad locum certaminis : et ecce versus fuerat gladius uniuscujusque ad proximum suum, et caedes magna nimis.
1 Samuel 1Sm 9 14 21 Sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthiim heri et nudiustertius, ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt ut essent cum Israël qui erant cum Saul et Jonatha.
1 Samuel 1Sm 9 14 22 Omnes quoque Israëlitae qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philisthaei, sociaverunt se cum suis in praelio. Et erant cum Saul quasi decem millia virorum.
1 Samuel 1Sm 9 14 23 Et salvavit Dominus in die illa Israël : pugna autem pervenit usque ad Bethaven.
1 Samuel 1Sm 9 14 24 Et viri Israël sociati sunt sibi in die illa : adjuravit autem Saul populum, dicens : Maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis. Et non manducavit universus populus panem :
1 Samuel 1Sm 9 14 25 omneque terrae vulgus venit in saltum, in quo erat mel super faciem agri.
1 Samuel 1Sm 9 14 26 Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel, nullusque applicuit manum ad os suum : timebat enim populus juramentum.
1 Samuel 1Sm 9 14 27 Porro Jonathas non audierat cum adjuraret pater ejus populum : extenditque summitatem virgae quam habebat in manu, et intinxit in favum mellis : et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi ejus.
1 Samuel 1Sm 9 14 28 Respondensque unus de populo, ait : Jurejurando constrinxit pater tuus populum, dicens : Maledictus vir qui comederit panem hodie. (Defecerat autem populus.)
1 Samuel 1Sm 9 14 29 Dixitque Jonathas : Turbavit pater meus terram : vidistis ipsi quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto :
1 Samuel 1Sm 9 14 30 quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum, quam reperit ? nonne major plaga facta fuisset in Philisthiim ?
1 Samuel 1Sm 9 14 31 Percusserunt ergo in die illa Philisthaeos a Machmis usque in Ajalon. Defatigatus est autem populus nimis :
1 Samuel 1Sm 9 14 32 et versus ad praedam tulit oves, et boves, et vitulos, et mactaverunt in terra : comeditque populus cum sanguine.
1 Samuel 1Sm 9 14 33 Nuntiaverunt autem Sauli dicentes quod populus peccasset Domino, comedens cum sanguine. Qui ait : Praevaricati estis : volvite ad me jam nunc saxum grande.
1 Samuel 1Sm 9 14 34 Et dixit Saul : Dispergimini in vulgus, et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud, et vescimini, et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine. Adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem : et occiderunt ibi.
1 Samuel 1Sm 9 14 35 Aedificavit autem Saul altare Domino, tuncque primum coepit aedificare altare Domino.
1 Samuel 1Sm 9 14 36 Et dixit Saul : Irruamus super Philisthaeos nocte, et vastemus eos usque dum illucescat mane, nec relinquamus ex eis virum. Dixitque populus : Omne quod bonum videtur in oculis tuis, fac. Et ait sacerdos : Accedamus huc ad Deum.
1 Samuel 1Sm 9 14 37 Et consuluit Saul Dominum : Num persequar Philisthiim ? si trades eos in manus Israël ? Et non respondit ei in die illa.
1 Samuel 1Sm 9 14 38 Dixitque Saul : Applicate huc universos angulos populi : et scitote, et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie.
1 Samuel 1Sm 9 14 39 Vivit Dominus salvator Israël, quia si per Jonathan filium meum factum est, absque retractione morietur. Ad quod nullus contradixit ei de omni populo.
1 Samuel 1Sm 9 14 40 Et ait ad universum Israël : Separamini vos in partem unam, et ego cum Jonatha filio meo ero in parte altera. Responditque populus ad Saul : Quod bonum videtur in oculis tuis, fac.
1 Samuel 1Sm 9 14 41 Et dixit Saul ad Dominum Deum Israël : Domine Deus Israël, da indicium : quid est quod non responderis servo tuo hodie ? si in me, aut in Jonatha filio meo, est iniquitas haec, da ostensionem : aut si haec iniquitas est in populo tuo, da sanctitatem. Et deprehensus est Jonathas et Saul : populus autem exivit.
1 Samuel 1Sm 9 14 42 Et ait Saul : Mittite sortem inter me et inter Jonathan filium meum. Et captus est Jonathas.
1 Samuel 1Sm 9 14 43 Dixit autem Saul ad Jonathan : Indica mihi quid feceris. Et indicavit ei Jonathas, et ait : Gustans gustavi in summitate virgae quae erat in manu mea, paululum mellis, et ecce ego morior.
1 Samuel 1Sm 9 14 44 Et ait Saul : Haec faciat mihi Deus, et haec addat, quia morte morieris, Jonatha.
1 Samuel 1Sm 9 14 45 Dixitque populus ad Saul : Ergone Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israël ? hoc nefas est : vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite ejus in terram, quia cum Deo operatus est hodie. Liberavit ergo populus Jonathan, ut non moreretur.
1 Samuel 1Sm 9 14 46 Recessitque Saul, nec persecutus est Philisthiim : porro Philisthiim abierunt in loca sua.
1 Samuel 1Sm 9 14 47 Et Saul, confirmato regno super Israël, pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos ejus, contra Moab, et filios Ammon, et Edom, et reges Soba, et Philisthaeos : et quocumque se verterat, superabat.
1 Samuel 1Sm 9 14 48 Congregatoque exercitu, percussit Amalec, et eruit Israël de manu vastatorum ejus.
1 Samuel 1Sm 9 14 49 Fuerunt autem filii Saul, Jonathas, et Jessui, et Melchisua : et nomina duarum filiarum ejus, nomen primogenitae Merob, et nomen minoris Michol.
1 Samuel 1Sm 9 14 50 Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas : et nomen principis militiae ejus Abner filius Ner, patruelis Saul.
1 Samuel 1Sm 9 14 51 Porro Cis fuit pater Saul, et Ner pater Abner, filius Abiel.
1 Samuel 1Sm 9 14 52 Erat autem bellum potens adversum Philisthaeos omnibus diebus Saul. Nam quemcumque viderat Saul virum fortem, et aptum ad praelium, sociabat eum sibi.
1 Samuel 1Sm 9 15 1 Et dixit Samuel ad Saul : Me misit Dominus ut ungerem te in regem super populum ejus Israël : nunc ergo audi vocem Domini.
1 Samuel 1Sm 9 15 2 Haec dicit Dominus exercituum : Recensui quaecumque fecit Amalec Israëli : quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Aegypto.
1 Samuel 1Sm 9 15 3 Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa ejus : non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum.
1 Samuel 1Sm 9 15 4 Praecepit itaque Saul populo, et recensuit eos quasi agnos : ducenta millia peditum, et decem millia virorum Juda.
1 Samuel 1Sm 9 15 5 Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente.
1 Samuel 1Sm 9 15 6 Dixitque Saul Cinaeo : Abite, recedite, atque descendite ab Amalec, ne forte involvam te cum eo : tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israël, cum ascenderent de Aegypto. Et recessit Cinaeus de medio Amalec.
1 Samuel 1Sm 9 15 7 Percussitque Saul Amalec ab Hevila donec venias ad Sur, quae est e regione Aegypti.
1 Samuel 1Sm 9 15 8 Et apprehendit Agag regem Amalec vivum : omne autem vulgus interfecit in ore gladii.
1 Samuel 1Sm 9 15 9 Et pepercit Saul et populus Agag, et optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus et arietibus, et universis quae pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea : quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt.
1 Samuel 1Sm 9 15 10 Factum est autem verbum Domini ad Samuel, dicens :
1 Samuel 1Sm 9 15 11 Poenitet me quod constituerim Saul regem : quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte.
1 Samuel 1Sm 9 15 12 Cumque de nocte surrexisset Samuel ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli eo quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem, et reversus transisset, descendissetque in Galgala. Venit ergo Samuel ad Saul, et Saul offerebat holocaustum Domino de initiis praedarum quae attulerat ex Amalec.
1 Samuel 1Sm 9 15 13 Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul : Benedictus tu Domino : implevi verbum Domini.
1 Samuel 1Sm 9 15 14 Dixitque Samuel : Et quae est haec vox gregum, quae resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio ?
1 Samuel 1Sm 9 15 15 Et ait Saul : De Amalec adduxerunt ea : pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo, reliqua vero occidimus.
1 Samuel 1Sm 9 15 16 Ait autem Samuel ad Saul : Sine me, et indicabo tibi quae locutus sit Dominus ad me nocte. Dixitque ei : Loquere.
1 Samuel 1Sm 9 15 17 Et ait Samuel : Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israël factus es ? unxitque te Dominus in regem super Israël,
1 Samuel 1Sm 9 15 18 et misit te Dominus in viam, et ait : Vade, et interfice peccatores Amalec, et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum ?
1 Samuel 1Sm 9 15 19 Quare ergo non audisti vocem Domini : sed versus ad praedam es, et fecisti malum in oculis Domini ?
1 Samuel 1Sm 9 15 20 Et ait Saul ad Samuelem : Immo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec interfeci.
1 Samuel 1Sm 9 15 21 Tulit autem de praeda populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis.
1 Samuel 1Sm 9 15 22 Et ait Samuel : Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini ? melior est enim obedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum.
1 Samuel 1Sm 9 15 23 Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare : et quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus ne sis rex.
1 Samuel 1Sm 9 15 24 Dixitque Saul ad Samuelem : Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum.
1 Samuel 1Sm 9 15 25 Sed nunc porta, quaeso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum.
1 Samuel 1Sm 9 15 26 Et ait Samuel ad Saul : Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus ne sis rex super Israël.
1 Samuel 1Sm 9 15 27 Et conversus est Samuel ut abiret : ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quae et scissa est.
1 Samuel 1Sm 9 15 28 Et ait ad eum Samuel : Scidit Dominus regnum Israël a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te.
1 Samuel 1Sm 9 15 29 Porro triumphator in Israël non parcet, et poenitudine non flectetur : neque enim homo est ut agat poenitentiam.
1 Samuel 1Sm 9 15 30 At ille ait : Peccavi : sed nunc honora me coram senioribus populi mei et coram Israël, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum.
1 Samuel 1Sm 9 15 31 Reversus ergo Samuel secutus est Saulem : et adoravit Saul Dominum.
1 Samuel 1Sm 9 15 32 Dixitque Samuel : Adducite ad me Agag regem Amalec. Et oblatus est ei Agag, pinguissimus et tremens. Et dixit Agag : Siccine separat amara mors ?
1 Samuel 1Sm 9 15 33 Et ait Samuel : Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frustra concidit eum Samuel coram Domino in Galgalis.
1 Samuel 1Sm 9 15 34 Abiit autem Samuel in Ramatha : Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa.
1 Samuel 1Sm 9 15 35 Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suae : verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum poenitebat quod constituisset eum regem super Israël.
1 Samuel 1Sm 9 16 1 Dixitque Dominus ad Samuelem : Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël ? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem : providi enim in filiis ejus mihi regem.
1 Samuel 1Sm 9 16 2 Et ait Samuel : Quomodo vadam ? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus : Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices : Ad immolandum Domino veni.
1 Samuel 1Sm 9 16 3 Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi.
1 Samuel 1Sm 9 16 4 Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei : dixeruntque : Pacificusne est ingressus tuus ?
1 Samuel 1Sm 9 16 5 Et ait : Pacificus : ad immolandum Domino veni : sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium.
1 Samuel 1Sm 9 16 6 Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait : Num coram Domino est christus ejus ?
1 Samuel 1Sm 9 16 7 Et dixit Dominus ad Samuelem : Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturae ejus : quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico : homo enim videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor.
1 Samuel 1Sm 9 16 8 Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit : Nec hunc elegit Dominus.
1 Samuel 1Sm 9 16 9 Adduxit autem Isai Samma, de quo ait : Etiam hunc non elegit Dominus.
1 Samuel 1Sm 9 16 10 Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele : et ait Samuel ad Isai : Non elegit Dominus ex istis.
1 Samuel 1Sm 9 16 11 Dixitque Samuel ad Isai : Numquid jam completi sunt filii ? Qui respondit : Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai : Mitte, et adduc eum : nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat.
1 Samuel 1Sm 9 16 12 Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie : et ait Dominus : Surge, unge eum : ipse est enim.
1 Samuel 1Sm 9 16 13 Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus : et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.
1 Samuel 1Sm 9 16 14 Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.
1 Samuel 1Sm 9 16 15 Dixeruntque servi Saul ad eum : Ecce spiritus Dei malus exagitat te.
1 Samuel 1Sm 9 16 16 Jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt quaerent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras.
1 Samuel 1Sm 9 16 17 Et ait Saul ad servos suos : Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me.
1 Samuel 1Sm 9 16 18 Et respondens unus de pueris, ait : Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum : et Dominus est cum eo.
1 Samuel 1Sm 9 16 19 Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens : Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis.
1 Samuel 1Sm 9 16 20 Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et haedum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli.
1 Samuel 1Sm 9 16 21 Et venit David ad Saul, et stetit coram eo : at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger.
1 Samuel 1Sm 9 16 22 Misitque Saul ad Isai, dicens : Stet David in conspectu meo : invenit enim gratiam in oculis meis.
1 Samuel 1Sm 9 16 23 Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat : recedebat enim ab eo spiritus malus.
1 Samuel 1Sm 9 17 1 Congregantes autem Philisthiim agmina sua in praelium, convenerunt in Socho Judae : et castrametati sunt inter Socho et Azeca in finibus Dommim.
1 Samuel 1Sm 9 17 2 Porro Saul et filii Israël congregati venerunt in Vallem terebinthi, et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthiim.
1 Samuel 1Sm 9 17 3 Et Philisthiim stabant super montem ex parte hac, et Israël stabat supra montem ex altera parte : vallisque erat inter eos.
1 Samuel 1Sm 9 17 4 Et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine Goliath, de Geth, altitudinis sex cubitorum et palmi :
1 Samuel 1Sm 9 17 5 et cassis aerea super caput ejus, et lorica squamata induebatur. Porro pondus loricae ejus, quinque millia siclorum aeris erat :
1 Samuel 1Sm 9 17 6 et ocreas aereas habebat in cruribus, et clypeus aereus tegebat humeros ejus.
1 Samuel 1Sm 9 17 7 Hastile autem hastae ejus erat quasi liciatorium texentium : ipsum autem ferrum hastae ejus sexcentos siclos habebat ferri : et armiger ejus antecedebat eum.
1 Samuel 1Sm 9 17 8 Stansque clamabat adversum phalangas Israël, et dicebat eis : Quare venistis parati ad praelium ? numquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul ? eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen.
1 Samuel 1Sm 9 17 9 Si quiverit pugnare mecum, et percusserit me, erimus vobis servi : si autem ego praevaluero, et percussero eum, vos servi eritis, et servietis nobis.
1 Samuel 1Sm 9 17 10 Et aiebat Philisthaeus : Ego exprobravi agminibus Israël hodie : date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen.
1 Samuel 1Sm 9 17 11 Audiens autem Saul et omnes Israëlitae sermones Philisthaei hujuscemodi, stupebant, et metuebant nimis.
1 Samuel 1Sm 9 17 12 David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Juda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus Saul senex, et grandaevus inter viros.
1 Samuel 1Sm 9 17 13 Abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in praelium : et nomina trium filiorum ejus qui perrexerunt ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertiusque Samma.
1 Samuel 1Sm 9 17 14 David autem erat minimus. Tribus ergo majoribus secutis Saulem,
1 Samuel 1Sm 9 17 15 abiit David, et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem.
1 Samuel 1Sm 9 17 16 Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere, et stabat quadraginta diebus.
1 Samuel 1Sm 9 17 17 Dixit autem Isai ad David filium suum : Accipe fratribus tuis ephi polentae, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos,
1 Samuel 1Sm 9 17 18 et decem formellas casei has deferes ad tribunum : et fratres tuos visitabis, si recte agant : et cum quibus ordinati sunt, disce.
1 Samuel 1Sm 9 17 19 Saul autem, et illi, et omnes filii Israël, in Valle terebinthi pugnabant adversum Philisthiim.
1 Samuel 1Sm 9 17 20 Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi : et onustus abiit, sicut praeceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine.
1 Samuel 1Sm 9 17 21 Direxerat enim aciem Israël, sed et Philisthiim ex adverso fuerant praeparati.
1 Samuel 1Sm 9 17 22 Derelinquens ergo David vasa quae attulerat sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos.
1 Samuel 1Sm 9 17 23 Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, de castris Philisthinorum : et loquente eo haec eadem verba audivit David.
1 Samuel 1Sm 9 17 24 Omnes autem Israëlitae, cum vidissent virum, fugerunt a facie ejus, timentes eum valde.
1 Samuel 1Sm 9 17 25 Et dixit unus quispiam de Israël : Num vidistis virum hunc, qui ascendit ? ad exprobrandum enim Israëli ascendit. Virum ergo qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël.
1 Samuel 1Sm 9 17 26 Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens : Quid dabitur viro qui percusserit Philisthaeum hunc, et tulerit opprobrium de Israël ? quis enim est hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis ?
1 Samuel 1Sm 9 17 27 Referebat autem ei populus eumdem sermonem, dicens : Haec dabuntur viro qui percusserit eum.
1 Samuel 1Sm 9 17 28 Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait : Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui : quia ut videres praelium, descendisti.
1 Samuel 1Sm 9 17 29 Et dixit David : Quid feci ? numquid non verbum est ?
1 Samuel 1Sm 9 17 30 Et declinavit paululum ab eo ad alium : dixitque eumdem sermonem. Et respondit ei populus verbum sicut prius.
1 Samuel 1Sm 9 17 31 Audita sunt autem verba quae locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul.
1 Samuel 1Sm 9 17 32 Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei : Non concidat cor cujusquam in eo : ego servus tuus vadam, et pugnabo adversus Philisthaeum.
1 Samuel 1Sm 9 17 33 Et ait Saul ad David : Non vales resistere Philisthaeo isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es : hic autem vir bellator est ab adolescentia sua.
1 Samuel 1Sm 9 17 34 Dixitque David ad Saul : Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus, et tollebat arietem de medio gregis :
1 Samuel 1Sm 9 17 35 et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum : et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos.
1 Samuel 1Sm 9 17 36 Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus : erit igitur et Philisthaeus hic incircumcisus quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam opprobrium populi : quoniam quis est iste Philisthaeus incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis ?
1 Samuel 1Sm 9 17 37 Et ait David : Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philisthaei hujus. Dixit autem Saul ad David : Vade, et Dominus tecum sit.
1 Samuel 1Sm 9 17 38 Et induit Saul David vestimentis suis, et imposuit galeam aeream super caput ejus, et vestivit eum lorica.
1 Samuel 1Sm 9 17 39 Accinctus ergo David gladio ejus super vestem suam, coepit tentare si armatus posset incedere : non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul : Non possum sic incedere, quia non usum habeo. Et deposuit ea,
1 Samuel 1Sm 9 17 40 et tulit baculum suum, quem semper habebat in manibus : et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum, et fundam manu tulit : et processit adversum Philisthaeum.
1 Samuel 1Sm 9 17 41 Ibat autem Philisthaeus incedens, et appropinquans adversum David, et armiger ejus ante eum.
1 Samuel 1Sm 9 17 42 Cumque inspexisset Philisthaeus, et vidisset David, despexit eum. Erat enim adolescens, rufus, et pulcher aspectu.
1 Samuel 1Sm 9 17 43 Et dixit Philisthaeus ad David : Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo ? Et maledixit Philisthaeus David in diis suis :
1 Samuel 1Sm 9 17 44 dixitque ad David : Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae.
1 Samuel 1Sm 9 17 45 Dixit autem David ad Philisthaeum : Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo : ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israël quibus exprobrasti
1 Samuel 1Sm 9 17 46 hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te : et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus caeli, et bestiis terrae, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël,
1 Samuel 1Sm 9 17 47 et noverit universa ecclesia haec, quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus : ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras.
1 Samuel 1Sm 9 17 48 Cum ergo surrexisset Philisthaeus, et veniret, et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthaei.
1 Samuel 1Sm 9 17 49 Et misit manum suam in peram, tulitque unum lapidem, et funda jecit, et circumducens percussit Philisthaeum in fronte : et infixus est lapis in fronte ejus, et cecidit in faciem suam super terram.
1 Samuel 1Sm 9 17 50 Praevaluitque David adversum Philisthaeum in funda et lapide, percussumque Philisthaeum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu David,
1 Samuel 1Sm 9 17 51 cucurrit, et stetit super Philisthaeum, et tulit gladium ejus, et eduxit eum de vagina sua : et interfecit eum, praeciditque caput ejus. Videntes autem Philisthiim quod mortuus esset fortissimus eorum, fugerunt.
1 Samuel 1Sm 9 17 52 Et consurgentes viri Israël et Juda vociferati sunt, et persecuti sunt Philisthaeos usque dum venirent in vallem, et usque ad portas Accaron : cecideruntque vulnerati de Philisthiim in via Saraim, et usque ad Geth, et usque ad Accaron.
1 Samuel 1Sm 9 17 53 Et revertentes filii Israël postquam persecuti fuerant Philisthaeos, invaserunt castra eorum.
1 Samuel 1Sm 9 17 54 Assumens autem David caput Philisthaei, attulit illud in Jerusalem : arma vero ejus posuit in tabernaculo suo.
1 Samuel 1Sm 9 17 55 Eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae : De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner ? Dixitque Abner : Vivit anima tua, rex, si novi.
1 Samuel 1Sm 9 17 56 Et ait rex : Interroga tu, cujus filius sit iste puer.
1 Samuel 1Sm 9 17 57 Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit eum Abner, et introduxit coram Saule, caput Philisthaei habentem in manu.
1 Samuel 1Sm 9 17 58 Et ait ad eum Saul : De qua progenie es, o adolescens ? Dixitque David : Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum.
1 Samuel 1Sm 9 18 1 Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathae conglutinata est animae David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam.
1 Samuel 1Sm 9 18 2 Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui.
1 Samuel 1Sm 9 18 3 Inierunt autem David et Jonathas foedus : diligebat enim eum quasi animam suam.
1 Samuel 1Sm 9 18 4 Nam expoliavit se Jonathas tunica qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum.
1 Samuel 1Sm 9 18 5 Egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat : posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul.
1 Samuel 1Sm 9 18 6 Porro cum reverteretur percusso Philisthaeo David, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israël, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis laetitiae, et in sistris.
1 Samuel 1Sm 9 18 7 Et praecinebant mulieres, ludentes, atque dicentes : [Percussit Saul mille, et David decem millia.]
1 Samuel 1Sm 9 18 8 Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste : dixitque : Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt : quid ei superest, nisi solum regnum ?
1 Samuel 1Sm 9 18 9 Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps.
1 Samuel 1Sm 9 18 10 Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suae : David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam,
1 Samuel 1Sm 9 18 11 et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete : et declinavit David a facie ejus secundo.
1 Samuel 1Sm 9 18 12 Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset.
1 Samuel 1Sm 9 18 13 Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros : et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi.
1 Samuel 1Sm 9 18 14 In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo.
1 Samuel 1Sm 9 18 15 Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et coepit cavere eum.
1 Samuel 1Sm 9 18 16 Omnis autem Israël et Juda diligebat David : ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos.
1 Samuel 1Sm 9 18 17 Dixitque Saul ad David : Ecce filia mea major Merob : ipsam dabo tibi uxorem : tantummodo esto vir fortis, et praeliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens : Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum.
1 Samuel 1Sm 9 18 18 Ait autem David ad Saul : Quis ego sum, aut quae est vita mea, aut cognatio patris mei in Israël, ut fiam gener regis ?
1 Samuel 1Sm 9 18 19 Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathitae uxor.
1 Samuel 1Sm 9 18 20 Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei.
1 Samuel 1Sm 9 18 21 Dixitque Saul : Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David : In duabus rebus gener meus eris hodie.
1 Samuel 1Sm 9 18 22 Et mandavit Saul servis suis : Loquimini ad David clam me, dicentes : Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te : nunc ergo esto gener regis.
1 Samuel 1Sm 9 18 23 Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec. Et ait David : Num parum videtur vobis, generum esse regis ? ego autem sum vir pauper et tenuis.
1 Samuel 1Sm 9 18 24 Et renuntiaverunt servi Saul dicentes : Hujuscemodi verba locutus est David.
1 Samuel 1Sm 9 18 25 Dixit autem Saul : Sic loquimini ad David : Non habet rex sponsalia necesse, nisi tantum centum praeputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philisthinorum.
1 Samuel 1Sm 9 18 26 Cumque renuntiassent servi ejus David verba quae dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis.
1 Samuel 1Sm 9 18 27 Et post paucos dies surgens David, abiit cum viris qui sub eo erant. Et percussit ex Philisthiim ducentos viros, et attulit eorum praeputia et annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit itaque Saul ei Michol filiam suam uxorem.
1 Samuel 1Sm 9 18 28 Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum.
1 Samuel 1Sm 9 18 29 Et Saul magis coepit timere David : factusque est Saul inimicus David cunctis diebus.
1 Samuel 1Sm 9 18 30 Et egressi sunt principes Philisthinorum. A principio autem egressionis eorum, prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen ejus nimis.
1 Samuel 1Sm 9 19 1 Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Jonathas filius Saul diligebat David valde :
1 Samuel 1Sm 9 19 2 et indicavit Jonathas David, dicens : Quaerit Saul pater meus occidere te : quapropter observa te, quaeso, mane : et manebis clam, et absconderis.
1 Samuel 1Sm 9 19 3 Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro, ubicumque fueris : et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcumque videro, nuntiabo tibi.
1 Samuel 1Sm 9 19 4 Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum : dixitque ad eum : Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde.
1 Samuel 1Sm 9 19 5 Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthaeum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israëli : vidisti, et laetatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa ?
1 Samuel 1Sm 9 19 6 Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathae, juravit : Vivit Dominus, quia non occidetur.
1 Samuel 1Sm 9 19 7 Vocavit itaque Jonathas David, et indicavit ei omnia verba haec : et introduxit Jonathas David ad Saul, et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudiustertius.
1 Samuel 1Sm 9 19 8 Motum est autem rursum bellum : et egressus David, pugnavit adversum Philisthiim : percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie ejus.
1 Samuel 1Sm 9 19 9 Et factus est spiritus Domini malus in Saul : sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam : porro David psallebat manu sua.
1 Samuel 1Sm 9 19 10 Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul : lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus est nocte illa.
1 Samuel 1Sm 9 19 11 Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens : Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris :
1 Samuel 1Sm 9 19 12 deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est.
1 Samuel 1Sm 9 19 13 Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus, et operuit eam vestimentis.
1 Samuel 1Sm 9 19 14 Misit autem Saul apparitores, qui raperent David : et responsum est quod aegrotaret.
1 Samuel 1Sm 9 19 15 Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David, dicens : Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur.
1 Samuel 1Sm 9 19 16 Cumque venissent nuntii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput ejus.
1 Samuel 1Sm 9 19 17 Dixitque Saul ad Michol : Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret ? Et respondit Michol ad Saul : Quia ipse locutus est mihi : Dimitte me, alioquin interficiam te.
1 Samuel 1Sm 9 19 18 David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul : et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Najoth.
1 Samuel 1Sm 9 19 19 Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus : Ecce David in Najoth in Ramatha.
1 Samuel 1Sm 9 19 20 Misit ergo Saul lictores, ut raperent David : qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam spiritus Domini in illis, et prophetare coeperunt etiam ipsi.
1 Samuel 1Sm 9 19 21 Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios : prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuntios : qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul,
1 Samuel 1Sm 9 19 22 abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam quae est in Socho, et interrogavit, et dixit : In quo loco sunt Samuel et David ? Dictumque est ei : Ecce in Najoth sunt in Ramatha.
1 Samuel 1Sm 9 19 23 Et abiit in Najoth in Ramatha, et factus est etiam super eum spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Najoth in Ramatha.
1 Samuel 1Sm 9 19 24 Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium : Num et Saul inter prophetas ?
1 Samuel 1Sm 9 20 1 Fugit autem David de Najoth, quae est in Ramatha, veniensque locutus est coram Jonatha : Quid feci ? quae est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam ?
1 Samuel 1Sm 9 20 2 Qui dixit ei : Absit, non morieris : neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi : hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo ? nequaquam erit istud.
1 Samuel 1Sm 9 20 3 Et juravit rursum Davidi. Et ille ait : Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, et dicet : Nesciat hoc Jonathas, ne forte tristetur. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum (ut ita dicam) gradu ego morsque dividimur.
1 Samuel 1Sm 9 20 4 Et ait Jonathas ad David : Quodcumque dixerit mihi anima tua, faciam tibi.
1 Samuel 1Sm 9 20 5 Dixit autem David ad Jonathan : Ecce calendae sunt crastino, et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum : dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae.
1 Samuel 1Sm 9 20 6 Si respiciens requisierit me pater tuus, respondebis ei : Rogavit me David ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam, quia victimae solemnes ibi sunt universis contribulibus suis.
1 Samuel 1Sm 9 20 7 Si dixerit : Bene : pax erit servo tuo. Si autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia ejus.
1 Samuel 1Sm 9 20 8 Fac ergo misericordiam in servum tuum, quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti : si autem est iniquitas aliqua in me, tu me interfice, et ad patrem tuum ne introducas me.
1 Samuel 1Sm 9 20 9 Et ait Jonathas : Absit hoc a te : neque enim fieri potest, ut si certe cognovero completam esse patris mei malitiam contra te, non annuntiem tibi.
1 Samuel 1Sm 9 20 10 Responditque David ad Jonathan : Quis renuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure de me ?
1 Samuel 1Sm 9 20 11 Et ait Jonathas ad David : Veni, et egrediamur foras in agrum. Cumque exissent ambo in agrum,
1 Samuel 1Sm 9 20 12 ait Jonathas ad David : Domine Deus Israël, si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie, et aliquid boni fuerit super David, et non statim misero ad te, et notum tibi fecero,
1 Samuel 1Sm 9 20 13 haec faciat Dominus Jonathae, et haec addat. Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te, ut vadas in pace, et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo.
1 Samuel 1Sm 9 20 14 Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini : si vero mortuus fuero,
1 Samuel 1Sm 9 20 15 non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra : auferat Jonathan de domo sua, et requirat Dominus de manu inimicorum David.
1 Samuel 1Sm 9 20 16 Pepigit ergo Jonathas foedus cum domo David : et requisivit Dominus de manu inimicorum David.
1 Samuel 1Sm 9 20 17 Et addidit Jonathas dejerare David, eo quod diligeret illum : sicut enim animam suam, ita diligebat eum.
1 Samuel 1Sm 9 20 18 Dixitque ad eum Jonathas : Cras calendae sunt, et requireris :
1 Samuel 1Sm 9 20 19 requiretur enim sessio tua usque perendie. Descendes ergo festinus, et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet, et sedebis juxta lapidem cui nomen est Ezel.
1 Samuel 1Sm 9 20 20 Et ego tres sagittas mittam juxta eum, et jaciam quasi exercens me ad signum.
1 Samuel 1Sm 9 20 21 Mittam quoque et puerum, dicens ei : Vade, et affer mihi sagittas.
1 Samuel 1Sm 9 20 22 Si dixero puero : Ecce sagittae intra te sunt, tolle eas : tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero : Ecce sagittae ultra te sunt : vade in pace, quia dimisit te Dominus.
1 Samuel 1Sm 9 20 23 De verbo autem quod locuti sumus ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum.
1 Samuel 1Sm 9 20 24 Absconditus est ergo David in agro, et venerunt calendae, et sedit rex ad comedendum panem.
1 Samuel 1Sm 9 20 25 Cumque sedisset rex super cathedram suam (secundum consuetudinem) quae erat juxta parietem, surrexit Jonathas, et sedit Abner ex latere Saul : vacuusque apparuit locus David.
1 Samuel 1Sm 9 20 26 Et non est locutus Saul quidquam in die illa : cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus, nec purificatus.
1 Samuel 1Sm 9 20 27 Cumque illuxisset dies secunda post calendas, rursus apparuit vacuus locus David. Dixitque Saul ad Jonathan filium suum : Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum ?
1 Samuel 1Sm 9 20 28 Responditque Jonathas Sauli : Rogavit me obnixe ut iret in Bethlehem,
1 Samuel 1Sm 9 20 29 et ait : Dimitte me, quoniam sacrificium solemne est in civitate, unus de fratribus meis accersivit me : nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito, et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis.
1 Samuel 1Sm 9 20 30 Iratus autem Saul adversum Jonathan, dixit ei : Fili mulieris virum ultro rapientis, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosae matris tuae ?
1 Samuel 1Sm 9 20 31 Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque jam nunc mitte, et adduc eum ad me : quia filius mortis est.
1 Samuel 1Sm 9 20 32 Respondens autem Jonathas Sauli patri suo, ait : Quare morietur ? quid fecit ?
1 Samuel 1Sm 9 20 33 Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Jonathas quod definitum esset a patre suo, ut interficeret David.
1 Samuel 1Sm 9 20 34 Surrexit ergo Jonathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus.
1 Samuel 1Sm 9 20 35 Cumque illuxisset mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo.
1 Samuel 1Sm 9 20 36 Et ait ad puerum suum : Vade, et affer mihi sagittas quas ego jacio. Cumque puer cucurrisset, jecit aliam sagittam trans puerum.
1 Samuel 1Sm 9 20 37 Venit itaque puer ad locum jaculi quod miserat Jonathas : et clamavit Jonathas post tergum pueri, et ait : Ecce ibi est sagitta porro ultra te.
1 Samuel 1Sm 9 20 38 Clamavitque iterum Jonathas post tergum pueri, dicens : Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Jonathae sagittas, et attulit ad dominum suum :
1 Samuel 1Sm 9 20 39 et quid ageretur, penitus ignorabat, tantummodo enim Jonathas et David rem noverant.
1 Samuel 1Sm 9 20 40 Dedit ergo Jonathas arma sua puero, et dixit ei : Vade, et defer in civitatem.
1 Samuel 1Sm 9 20 41 Cumque abiisset puer, surrexit David de loco qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram, adoravit tertio : et osculantes se alterutrum, fleverunt pariter, David autem amplius.
1 Samuel 1Sm 9 20 42 Dixit ergo Jonathas ad David : Vade in pace : quaecumque juravimus ambo in nomine Domini, dicentes : Dominus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum.
1 Samuel 1Sm 9 20 43 Et surrexit David, et abiit : sed et Jonathas ingressus est civitatem.
1 Samuel 1Sm 9 21 1 Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem : et obstupuit Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei : Quare tu solus, et nullus est tecum ?
1 Samuel 1Sm 9 21 2 Et ait David ad Achimelech sacerdotem : Rex praecepit mihi sermonem, et dixit : Nemo sciat rem propter quam missus es a me, et cujusmodi praecepta tibi dederim : nam et pueris condixi in illum et illum locum.
1 Samuel 1Sm 9 21 3 Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris.
1 Samuel 1Sm 9 21 4 Et respondens sacerdos ad David, ait illi : Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum : si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus ?
1 Samuel 1Sm 9 21 5 Et respondit David sacerdoti, et dixit ei : Equidem, si de mulieribus agitur : continuimus nos ab heri et nudiustertius quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via haec polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis.
1 Samuel 1Sm 9 21 6 Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem : neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi.
1 Samuel 1Sm 9 21 7 Erat autem ibi vir quidam de servis Saul in die illa, intus in tabernaculo Domini : et nomen ejus Doëg Idumaeus, potentissimus pastorum Saul.
1 Samuel 1Sm 9 21 8 Dixit autem David ad Achimelech : Si habes hic ad manum hastam aut gladium ? quia gladium meum et arma mea non tuli mecum : sermo enim regis urgebat.
1 Samuel 1Sm 9 21 9 Et dixit sacerdos : Ecce hic gladius Goliath Philisthaei, quem percussisti in Valle terebinthi : est involutus pallio post ephod : si istum vis tollere, tolle : neque enim hic est alius absque eo. Et ait David : Non est huic alter similis : da mihi eum.
1 Samuel 1Sm 9 21 10 Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul : et venit ad Achis regem Geth.
1 Samuel 1Sm 9 21 11 Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David : Numquid non iste est David rex terrae ? nonne huic cantabant per choros, dicentes : [Percussit Saul mille, et David decem millia ?]
1 Samuel 1Sm 9 21 12 Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis Geth.
1 Samuel 1Sm 9 21 13 Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur inter manus eorum : et impingebat in ostia portae, defluebantque salivae ejus in barbam.
1 Samuel 1Sm 9 21 14 Et ait Achis ad servos suos : Vidistis hominem insanum : quare adduxistis eum ad me ?
1 Samuel 1Sm 9 21 15 an desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret me praesente ? hiccine ingredietur domum meam ?
1 Samuel 1Sm 9 22 1 Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc.
1 Samuel 1Sm 9 22 2 Et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti, et oppressi aere alieno, et amaro animo : et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri.
1 Samuel 1Sm 9 22 3 Et profectus est David inde in Maspha, quae est Moab : et dixit ad regem Moab : Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus.
1 Samuel 1Sm 9 22 4 Et reliquit eos ante faciem regis Moab : manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in praesidio.
1 Samuel 1Sm 9 22 5 Dixitque Gad propheta ad David : Noli manere in praesidio : proficiscere, et vade in terram Juda. Et profectus est David, et venit in saltum Haret.
1 Samuel 1Sm 9 22 6 Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctique servi ejus circumstarent eum,
1 Samuel 1Sm 9 22 7 ait ad servos suos qui assistebant ei : Audite nunc, filii Jemini : numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos et centuriones ?
1 Samuel 1Sm 9 22 8 quoniam conjurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renuntiet, maxime cum et filius meus foedus inierit cum filio Isai. Non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi : eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me, insidiantem mihi usque hodie.
1 Samuel 1Sm 9 22 9 Respondens autem Doëg Idumaeus, qui assistebat, et erat primus inter servos Saul : Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem.
1 Samuel 1Sm 9 22 10 Qui consuluit pro eo Dominum, et cibaria dedit ei : sed et gladium Goliath Philisthaei dedit illi.
1 Samuel 1Sm 9 22 11 Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob, et omnem domum patris ejus, sacerdotum qui erant in Nobe, qui universi venerunt ad regem.
1 Samuel 1Sm 9 22 12 Et ait Saul ad Achimelech : Audi, fili Achitob. Qui respondit : Praesto sum, domine.
1 Samuel 1Sm 9 22 13 Dixitque ad eum Saul : Quare conjurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium, et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me, insidiator usque hodie permanens ?
1 Samuel 1Sm 9 22 14 Respondensque Achimelech regi, ait : Et quis in omnibus servis tuis sicut David, fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua ?
1 Samuel 1Sm 9 22 15 num hodie coepi pro eo consulere Deum ? absit hoc a me : ne suspicetur rex adversus servum suum rem hujuscemodi, in universa domo patris mei : non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande.
1 Samuel 1Sm 9 22 16 Dixitque rex : Morte morieris Achimelech, tu et omnis domus patris tui.
1 Samuel 1Sm 9 22 17 Et ait rex emissariis qui circumstabant eum : Convertimini, et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est : scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manus suas in sacerdotes Domini.
1 Samuel 1Sm 9 22 18 Et ait rex ad Doëg : Convertere tu, et irrue in sacerdotes. Conversusque Doëg Idumaeus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo.
1 Samuel 1Sm 9 22 19 Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, et parvulos et lactentes, bovemque, et asinum, et ovem in ore gladii.
1 Samuel 1Sm 9 22 20 Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cujus nomen erat Abiathar, fugit ad David,
1 Samuel 1Sm 9 22 21 et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini.
1 Samuel 1Sm 9 22 22 Et ait David ad Abiathar : Sciebam in die illa quod cum ibi esset Doëg Idumaeus, procul dubio annuntiaret Sauli : ego sum reus omnium animarum patris tui.
1 Samuel 1Sm 9 22 23 Mane mecum : ne timeas : si quis quaesierit animam meam, quaeret et animam tuam, mecumque servaberis.
1 Samuel 1Sm 9 23 1 Et annuntiaverunt David, dicentes : Ecce Philisthiim oppugnant Ceilam et diripiunt areas.
1 Samuel 1Sm 9 23 2 Consuluit ergo David Dominum, dicens : Num vadam, et percutiam Philisthaeos istos ? Et ait Dominus ad David : Vade, et percuties Philisthaeos, et Ceilam salvabis.
1 Samuel 1Sm 9 23 3 Et dixerunt viri qui erant cum David ad eum : Ecce nos hic in Judaea consistentes timemus : quanto magis si ierimus in Ceilam adversum agmina Philisthinorum ?
1 Samuel 1Sm 9 23 4 Rursum ergo David consuluit Dominum. Qui respondens, ait ei : Surge, et vade in Ceilam : ego enim tradam Philisthaeos in manu tua.
1 Samuel 1Sm 9 23 5 Abiit ergo David et viri ejus in Ceilam, et pugnavit adversum Philisthaeos : et abegit jumenta eorum, et percussit eos plaga magna : et salvavit David habitatores Ceilae.
1 Samuel 1Sm 9 23 6 Porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam, ephod secum habens descenderat.
1 Samuel 1Sm 9 23 7 Nuntiatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam : et ait Saul : Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua portae et serae sunt.
1 Samuel 1Sm 9 23 8 Et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceilam, et obsideret David et viros ejus.
1 Samuel 1Sm 9 23 9 Quod cum David rescisset quia praepararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem : Applica ephod.
1 Samuel 1Sm 9 23 10 Et ait David : Domine Deus Israël, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire in Ceilam, ut evertat urbem propter me :
1 Samuel 1Sm 9 23 11 si tradent me viri Ceilae in manus ejus ? et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus ? Domine Deus Israël, indica servo tuo. Et ait Dominus : Descendet.
1 Samuel 1Sm 9 23 12 Dixitque David : Si tradent me viri Ceilae, et viros qui sunt mecum, in manus Saul ? Et dixit Dominus : Tradent.
1 Samuel 1Sm 9 23 13 Surrexit ergo David et viri ejus quasi sexcenti, et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti : nuntiatumque est Sauli quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset : quam ob rem dissimulavit exire.
1 Samuel 1Sm 9 23 14 Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco : quaerebat eum tamen Saul cunctis diebus, et non tradidit eum Deus in manus ejus.
1 Samuel 1Sm 9 23 15 Et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret animam ejus. Porro David erat in deserto Ziph in silva.
1 Samuel 1Sm 9 23 16 Et surrexit Jonathas filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit manus ejus in Deo : dixitque ei :
1 Samuel 1Sm 9 23 17 Ne timeas : neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israël, et ego ero tibi secundus : sed et Saul pater meus scit hoc.
1 Samuel 1Sm 9 23 18 Percussit ergo uterque foedus coram Domino : mansitque David in silva, Jonathas autem reversus est in domum suam.
1 Samuel 1Sm 9 23 19 Ascenderunt autem Ziphaei ad Saul in Gabaa, dicentes : Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silvae, in colle Hachila, quae est ad dexteram deserti ?
1 Samuel 1Sm 9 23 20 Nunc ergo, sicut desideravit anima tua ut descenderes, descende : nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis.
1 Samuel 1Sm 9 23 21 Dixitque Saul : Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam.
1 Samuel 1Sm 9 23 22 Abite ergo, oro, et diligentius praeparate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes ejus, vel quis viderit eum ibi : recogitat enim de me, quod callide insidier ei.
1 Samuel 1Sm 9 23 23 Considerate, et videte omnia latibula ejus in quibus absconditur : et revertimini ad me ad rem certam, ut vadam vobiscum. Quod si etiam in terram se abstruserit, perscrutabor eum in cunctis millibus Juda.
1 Samuel 1Sm 9 23 24 At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul : David autem et viri ejus erant in deserto Maon, in campestribus ad dexteram Jesimon.
1 Samuel 1Sm 9 23 25 Ivit ergo Saul et socii ejus ad quaerendum eum. Et nuntiatum est David : statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon : quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon.
1 Samuel 1Sm 9 23 26 Et ibat Saul ad latus montis ex parte una : David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera. Porro David desperabat se posse evadere a facie Saul : itaque Saul et viri ejus in modum coronae cingebant David et viros ejus, ut caperent eos.
1 Samuel 1Sm 9 23 27 Et nuntius venit ad Saul, dicens : Festina, et veni, quoniam infuderunt se Philisthiim super terram.
1 Samuel 1Sm 9 23 28 Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philisthinorum : propter hoc vocaverunt locum illum, Petram dividentem.
1 Samuel 1Sm 9 24 1 Ascendit ergo David inde : et habitavit in locis tutissimis Engaddi.
1 Samuel 1Sm 9 24 2 Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthaeos, nuntiaverunt ei, dicentes : Ecce David in deserto est Engaddi.
1 Samuel 1Sm 9 24 3 Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israël, perrexit ad investigandum David et viros ejus, etiam super abruptissimas petras, quae solis ibicibus perviae sunt.
1 Samuel 1Sm 9 24 4 Et venit ad caulas ovium, quae se offerebant vianti : eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem : porro David et viri ejus in interiore parte speluncae latebant.
1 Samuel 1Sm 9 24 5 Et dixerunt servi David ad eum : Ecce dies de qua locutus est Dominus ad te : Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et praecidit oram chlamydis Saul silenter.
1 Samuel 1Sm 9 24 6 Post haec percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul.
1 Samuel 1Sm 9 24 7 Dixitque ad viros suos : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum : quia christus Domini est.
1 Samuel 1Sm 9 24 8 Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul : porro Saul exsurgens de spelunca, pergebat coepto itinere.
1 Samuel 1Sm 9 24 9 Surrexit autem et David post eum : et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens : Domine mi rex. Et respexit Saul post se : et inclinans se David pronus in terram adoravit,
1 Samuel 1Sm 9 24 10 dixitque ad Saul : Quare audis verba hominum loquentium : David quaerit malum adversum te ?
1 Samuel 1Sm 9 24 11 Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca : et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus : dixi enim : Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est.
1 Samuel 1Sm 9 24 12 Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuae in manu mea : quoniam cum praescinderem summitatem chlamydis tuae, nolui extendere manum meam in te : animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te : tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam.
1 Samuel 1Sm 9 24 13 Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te : manus autem mea non sit in te.
1 Samuel 1Sm 9 24 14 Sicut et in proverbio antiquo dicitur : Ab impiis egredietur impietas : manus ergo mea non sit in te.
1 Samuel 1Sm 9 24 15 Quem persequeris, rex Israël ? quem persequeris ? canem mortuum persequeris, et pulicem unum.
1 Samuel 1Sm 9 24 16 Sit Dominus judex, et judicet inter me et te : et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua.
1 Samuel 1Sm 9 24 17 Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul : Numquid vox haec tua est, fili mi David ? Et levavit Saul vocem suam, et flevit :
1 Samuel 1Sm 9 24 18 dixitque ad David : Justior tu es quam ego : tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala.
1 Samuel 1Sm 9 24 19 Et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona : quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me.
1 Samuel 1Sm 9 24 20 Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona ? sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.
1 Samuel 1Sm 9 24 21 Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israël :
1 Samuel 1Sm 9 24 22 jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei.
1 Samuel 1Sm 9 24 23 Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam : et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca.
1 Samuel 1Sm 9 25 1 Mortuus est autem Samuel, et congregatus est universus Israël, et planxerunt eum, et sepelierunt eum in domo sua in Ramatha. Consurgensque David descendit in desertum Pharan.
1 Samuel 1Sm 9 25 2 Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus in Carmelo, et homo ille magnus nimis : erantque ei oves tria millia, et mille caprae : et accidit ut tonderetur grex ejus in Carmelo.
1 Samuel 1Sm 9 25 3 Nomen autem viri illius erat Nabal. Et nomen uxoris ejus Abigail : eratque mulier illa prudentissima, et speciosa : porro vir ejus durus, et pessimus, et malitiosus : erat autem de genere Caleb.
1 Samuel 1Sm 9 25 4 Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum,
1 Samuel 1Sm 9 25 5 misit decem juvenes, et dixit eis : Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice.
1 Samuel 1Sm 9 25 6 Et dicetis : Sit fratribus meis et tibi pax, et domui tuae pax, et omnibus, quaecumque habes, sit pax.
1 Samuel 1Sm 9 25 7 Audivi quod tonderent pastores tui, qui erant nobiscum in deserto : numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit quidquam eis de grege, omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo.
1 Samuel 1Sm 9 25 8 Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri tui gratiam in oculis tuis : in die enim bona venimus : quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis, et filio tuo David.
1 Samuel 1Sm 9 25 9 Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David : et siluerunt.
1 Samuel 1Sm 9 25 10 Respondens autem Nabal pueris David, ait : Quis est David ? et quis est filius Isai ? hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos.
1 Samuel 1Sm 9 25 11 Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum quae occidi tonsoribus meis, et dabo viris quos nescio unde sint ?
1 Samuel 1Sm 9 25 12 Regressi sunt itaque pueri David per viam suam, et reversi venerunt, et nuntiaverunt ei omnia verba quae dixerat.
1 Samuel 1Sm 9 25 13 Tunc ait David pueris suis : Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladiis suis, accinctusque est et David ense suo : et secuti sunt David quasi quadringenti viri : porro ducenti remanserunt ad sarcinas.
1 Samuel 1Sm 9 25 14 Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis, dicens : Ecce David misit nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro : et aversatus est eos.
1 Samuel 1Sm 9 25 15 Homines isti boni satis fuerant nobis, et non molesti : nec quidquam aliquando periit omni tempore quo fuimus conversati cum eis in deserto :
1 Samuel 1Sm 9 25 16 pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges.
1 Samuel 1Sm 9 25 17 Quam ob rem considera, et recogita quid facias : quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam, et ipse est filius Belial, ita ut nemo possit ei loqui.
1 Samuel 1Sm 9 25 18 Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polentae, et centum ligaturas uvae passae, et ducentas massas caricarum, et posuit super asinos :
1 Samuel 1Sm 9 25 19 dixitque pueris suis : Praecedite me : ecce ego post tergum sequar vos : viro autem suo Nabal non indicavit.
1 Samuel 1Sm 9 25 20 Cum ergo ascendisset asinum, et descenderet ad radices montis, David et viri ejus descendebant in occursum ejus : quibus et illa occurrit.
1 Samuel 1Sm 9 25 21 Et ait David : Vere frustra servavi omnia quae hujus erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis quae ad eum pertinebant : et reddidit mihi malum pro bono.
1 Samuel 1Sm 9 25 22 Haec faciat Deus inimicis David, et haec addat, si reliquero de omnibus quae ad ipsum pertinent usque mane mingentem ad parietem.
1 Samuel 1Sm 9 25 23 Cum autem vidisset Abigail David, festinavit, et descendit de asino, et procidit coram David super faciem suam, et adoravit super terram,
1 Samuel 1Sm 9 25 24 et cecidit ad pedes ejus, et dixit : In me sit, domine mi, haec iniquitas : loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis, et audi verba famulae tuae.
1 Samuel 1Sm 9 25 25 Ne ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal : quoniam secundum nomen suum stultus est, et stultitia est cum eo : ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine mi, quos misisti.
1 Samuel 1Sm 9 25 26 Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, qui prohibuit te ne venires in sanguinem, et salvavit manum tuam tibi : et nunc fiant sicut Nabal inimici tui, et qui quaerunt domino meo malum.
1 Samuel 1Sm 9 25 27 Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi domino meo, et da pueris qui sequuntur te dominum meum.
1 Samuel 1Sm 9 25 28 Aufer iniquitatem famulae tuae : faciens enim faciet Dominus tibi domino meo domum fidelem, quia praelia Domini, domine mi, tu praeliaris : malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae.
1 Samuel 1Sm 9 25 29 Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quaerens animam tuam, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum : porro inimicorum tuorum anima rotabitur, quasi in impetu et circulo fundae.
1 Samuel 1Sm 9 25 30 Cum ergo fecerit Dominus tibi domino meo omnia quae locutus est bona de te, et constituerit te ducem super Israël,
1 Samuel 1Sm 9 25 31 non erit tibi hoc in singultum, et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium, aut ipse te ultus fueris : et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillae tuae.
1 Samuel 1Sm 9 25 32 Et ait David ad Abigail : Benedictus Dominus Deus Israël, qui misit hodie te in occursum meum, et benedictum eloquium tuum,
1 Samuel 1Sm 9 25 33 et benedicta tu, quae prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu mea.
1 Samuel 1Sm 9 25 34 Alioquin vivit Dominus Deus Israël, qui prohibuit me ne malum facerem tibi : nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem.
1 Samuel 1Sm 9 25 35 Suscepit ergo David de manu ejus omnia quae attulerat ei, dixitque ei : Vade pacifice in domum tuam : ecce audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam.
1 Samuel 1Sm 9 25 36 Venit autem Abigail ad Nabal : et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum : erat enim ebrius nimis : et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane.
1 Samuel 1Sm 9 25 37 Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, indicavit ei uxor sua verba haec : et emortuum est cor ejus intrinsecus, et factus est quasi lapis.
1 Samuel 1Sm 9 25 38 Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est.
1 Samuel 1Sm 9 25 39 Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait : Benedictus Dominus, qui judicavit causam opprobrii mei de manu Nabal, et servum suum custodivit a malo, et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus. Misit ergo David, et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem.
1 Samuel 1Sm 9 25 40 Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum, et locuti sunt ad eam, dicentes : David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem.
1 Samuel 1Sm 9 25 41 Quae consurgens, adoravit prona in terram, et ait : Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei.
1 Samuel 1Sm 9 25 42 Et festinavit, et surrexit Abigail, et ascendit super asinum, et quinque puellae ierunt cum ea, pedissequae ejus, et secuta est nuntios David : et facta est illi uxor.
1 Samuel 1Sm 9 25 43 Sed et Achinoam accepit David de Jezraël : et fuit utraque uxor ejus.
1 Samuel 1Sm 9 25 44 Saul autem dedit Michol filiam suam, uxorem David, Phalti filio Lais, qui erat de Gallim.
1 Samuel 1Sm 9 26 1 Et venerunt Ziphaei ad Saul in Gabaa, dicentes : Ecce David absconditus est in colle Hachila, quae est ex adverso solitudinis.
1 Samuel 1Sm 9 26 2 Et surrexit Saul, et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria millia virorum de electis Israël, ut quaereret David in deserto Ziph.
1 Samuel 1Sm 9 26 3 Et castrametatus est Saul in Gabaa Hachila, quae erat ex adverso solitudinis in via : David autem habitabat in deserto. Videns autem quod venisset Saul post se in desertum,
1 Samuel 1Sm 9 26 4 misit exploratores, et didicit quod illuc venisset certissime.
1 Samuel 1Sm 9 26 5 Et surrexit David clam, et venit ad locum ubi erat Saul : cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul, et Abner filius Ner, princeps militiae ejus, et Saulem dormientem in tentorio, et reliquum vulgus per circuitum ejus,
1 Samuel 1Sm 9 26 6 ait David ad Achimelech Hethaeum, et Abisai filium Sarviae fratrem Joab, dicens : Quis descendet mecum ad Saul in castra ? Dixitque Abisai : Ego descendam tecum.
1 Samuel 1Sm 9 26 7 Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte, et invenerunt Saul jacentem et dormientem in tentorio, et hastam fixam in terra ad caput ejus : Abner autem et populum dormientes in circuitu ejus.
1 Samuel 1Sm 9 26 8 Dixitque Abisai ad David : Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas : nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit.
1 Samuel 1Sm 9 26 9 Et dixit David ad Abisai : Ne interficias eum : quis enim extendet manum suam in christum Domini, et innocens erit ?
1 Samuel 1Sm 9 26 10 Et dixit David : Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies ejus venerit ut moriatur, aut in praelium descendens perierit :
1 Samuel 1Sm 9 26 11 propitius sit mihi Dominus ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam quae est ad caput ejus, et scyphum aquae, et abeamus.
1 Samuel 1Sm 9 26 12 Tulit igitur David hastam, et scyphum aquae qui erat ad caput Saul, et abierunt : et non erat quisquam qui videret, et intelligeret, et evigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos.
1 Samuel 1Sm 9 26 13 Cumque transisset David ex adverso, et stetisset in vertice montis de longe, et esset grande intervallum inter eos,
1 Samuel 1Sm 9 26 14 clamavit David ad populum, et ad Abner filium Ner, dicens : Nonne respondebis, Abner ? Et respondens Abner, ait : Quis es tu, qui clamas, et inquietas regem ?
1 Samuel 1Sm 9 26 15 Et ait David ad Abner : Numquid non vir tu es ? et quis alius similis tui in Israël ? quare ergo non custodisti dominum tuum regem ? ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum.
1 Samuel 1Sm 9 26 16 Non est bonum hoc, quod fecisti : vivit Dominus, quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini : nunc ergo vide ubi sit hasta regis, et ubi sit scyphus aquae qui erat ad caput ejus.
1 Samuel 1Sm 9 26 17 Cognovit autem Saul vocem David, et dixit : Numquid vox haec tua, fili mi David ? Et ait David : Vox mea, domine mi rex.
1 Samuel 1Sm 9 26 18 Et ait : Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum ? quid feci ? aut quod est malum in manu mea ?
1 Samuel 1Sm 9 26 19 Nunc ergo audi, oro, domine mi rex, verba servi tui : si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium : si autem filii hominum, maledicti sunt in conspectu Domini qui ejecerunt me hodie ut non habitem in haereditate Domini, dicentes : Vade, servi diis alienis.
1 Samuel 1Sm 9 26 20 Et nunc non effundatur sanguis meus in terram coram Domino : quia egressus est rex Israël ut quaerat pulicem unum, sicut persequitur perdix in montibus.
1 Samuel 1Sm 9 26 21 Et ait Saul : Peccavi : revertere, fili mi David : nequaquam enim ultra tibi malefaciam, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie : apparet enim quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis.
1 Samuel 1Sm 9 26 22 Et respondens David, ait : Ecce hasta regis : transeat unus de pueris regis, et tollat eam.
1 Samuel 1Sm 9 26 23 Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem : tradidit enim te Dominus hodie in manum meam, et nolui extendere manum meam in christum Domini.
1 Samuel 1Sm 9 26 24 Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia.
1 Samuel 1Sm 9 26 25 Ait ergo Saul ad David : Benedictus tu, fili mi David : et quidem faciens facies, et potens poteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum.
1 Samuel 1Sm 9 27 1 Et ait David in corde suo : Aliquando incidam una die in manus Saul : nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me quaerere in cunctis finibus Israël ? fugiam ergo manus ejus.
1 Samuel 1Sm 9 27 2 Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth.
1 Samuel 1Sm 9 27 3 Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus : vir et domus ejus : et David, et duae uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli.
1 Samuel 1Sm 9 27 4 Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quaerere eum.
1 Samuel 1Sm 9 27 5 Dixit autem David ad Achis : Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi : cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum ?
1 Samuel 1Sm 9 27 6 Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg : propter quam causam facta est Siceleg regum Juda usque in diem hanc.
1 Samuel 1Sm 9 27 7 Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium.
1 Samuel 1Sm 9 27 8 Et ascendit David et viri ejus, et agebant praedas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis : hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Aegypti.
1 Samuel 1Sm 9 27 9 Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem : tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis.
1 Samuel 1Sm 9 27 10 Dicebat autem ei Achis : In quem irruisti hodie ? Respondebat David : Contra meridiem Judae, et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni.
1 Samuel 1Sm 9 27 11 Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens : Ne forte loquantur adversum nos : Haec fecit David : et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum.
1 Samuel 1Sm 9 27 12 Credidit ergo Achis David, dicens : Multa mala operatus est contra populum suum Israël : erit igitur mihi servus sempiternus.
1 Samuel 1Sm 9 28 1 Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Philisthiim agmina sua, ut praepararentur ad bellum contra Israël : dixitque Achis ad David : Sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris, tu et viri tui.
1 Samuel 1Sm 9 28 2 Dixitque David ad Achis : Nunc scies quae facturus est servus tuus. Et ait Achis ad David : Et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus.
1 Samuel 1Sm 9 28 3 Samuel autem mortuus est, planxitque eum omnis Israël, et sepelierunt eum in Ramatha urbe sua. Et Saul abstulit magos et hariolos de terra.
1 Samuel 1Sm 9 28 4 Congregatique sunt Philisthiim, et venerunt, et castrametati sunt in Sunam : congregavit autem et Saul universum Israël, et venit in Gelboë.
1 Samuel 1Sm 9 28 5 Et vidit Saul castra Philisthiim, et timuit, et expavit cor ejus nimis.
1 Samuel 1Sm 9 28 6 Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas.
1 Samuel 1Sm 9 28 7 Dixitque Saul servis suis : Quaerite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam, et sciscitabor per illam. Et dixerunt servi ejus ad eum : Est mulier pythonem habens in Endor.
1 Samuel 1Sm 9 28 8 Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse, et duo viri cum eo : veneruntque ad mulierem nocte, et ait illi : Divina mihi in pythone, et suscita mihi quem dixero tibi.
1 Samuel 1Sm 9 28 9 Et ait mulier ad eum : Ecce, tu nosti quanta fecerit Saul, et quomodo eraserit magos et hariolos de terra : quare ergo insidiaris animae meae, ut occidar ?
1 Samuel 1Sm 9 28 10 Et juravit ei Saul in Domino, dicens : Vivit Dominus, quia non eveniet tibi quidquam mali propter hanc rem.
1 Samuel 1Sm 9 28 11 Dixitque ei mulier : Quem suscitabo tibi ? Qui ait : Samuelem mihi suscita.
1 Samuel 1Sm 9 28 12 Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna, et dixit ad Saul : Quare imposuisti mihi ? tu es enim Saul.
1 Samuel 1Sm 9 28 13 Dixitque ei rex : Noli timere : quid vidisti ? Et ait mulier ad Saul : Deos vidi ascendentes de terra.
1 Samuel 1Sm 9 28 14 Dixitque ei : Qualis est forma ejus ? Quae ait : Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit.
1 Samuel 1Sm 9 28 15 Dixit autem Samuel ad Saul : Quare inquietasti me ut suscitarer ? Et ait Saul : Coarctor nimis : siquidem Philisthiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetarum, neque per somnia : vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam.
1 Samuel 1Sm 9 28 16 Et ait Samuel : Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te, et transierit ad aemulum tuum ?
1 Samuel 1Sm 9 28 17 Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua et dabit illud proximo tuo David :
1 Samuel 1Sm 9 28 18 quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus in Amalec : idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie.
1 Samuel 1Sm 9 28 19 Et dabit Dominus etiam Israël tecum in manus Philisthiim : cras autem tu et filii tui mecum eritis : sed et castra Israël tradet Dominus in manus Philisthiim.
1 Samuel 1Sm 9 28 20 Statimque Saul cecidit porrectus in terram : extimuerat enim verba Samuelis, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa.
1 Samuel 1Sm 9 28 21 Ingressa est itaque mulier illa ad Saul (conturbatus enim erat valde), dixitque ad eum : Ecce obedivit ancilla tua voci tuae, et posui animam meam in manu mea : et audivi sermones tuos, quos locutus es ad me.
1 Samuel 1Sm 9 28 22 Nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae, et ponam coram te buccellam panis, ut comedens convalescas, et possis iter agere.
1 Samuel 1Sm 9 28 23 Qui renuit, et ait : Non comedam. Coëgerunt autem eum servi sui et mulier, et tandem audita voce eorum surrexit de terra, et sedit super lectum.
1 Samuel 1Sm 9 28 24 Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo, et festinavit, et occidit eum : tollensque farinam, miscuit eam, et coxit azyma,
1 Samuel 1Sm 9 28 25 et posuit ante Saul et ante servos ejus. Qui cum comedissent, surrexerunt, et ambulaverunt per totam noctem illam.
1 Samuel 1Sm 9 29 1 Congregata sunt ergo Philisthiim universa agmina in Aphec : sed et Israël castrametatus est super fontem qui erat in Jezrahel.
1 Samuel 1Sm 9 29 2 Et satrapae quidem Philisthiim incedebant in centuriis et millibus : David autem et viri ejus erant in novissimo agmine cum Achis.
1 Samuel 1Sm 9 29 3 Dixeruntque principes Philisthiim ad Achis : Quid sibi volunt Hebraei isti ? Et ait Achis ad principes Philisthiim : Num ignoratis David, qui fuit servus Saul regis Israël, et est apud me multis diebus, vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc ?
1 Samuel 1Sm 9 29 4 Irati sunt autem adversus eum principes Philisthiim, et dixerunt ei : Revertatur vir iste, et sedeat in loco suo in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in praelium, ne fiat nobis adversarius, cum praeliari coeperimus : quomodo enim aliter poterit placare dominum suum, nisi in capitibus nostris ?
1 Samuel 1Sm 9 29 5 Nonne iste est David, cui cantabant in choris, dicentes : [Percussit Saul in millibus suis, et David in decem millibus suis ?]
1 Samuel 1Sm 9 29 6 Vocavit ergo Achis David, et ait ei : Vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo : et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris : et non inveni in te quidquam mali ex die qua venisti ad me usque in diem hanc : sed satrapis non places.
1 Samuel 1Sm 9 29 7 Revertere ergo, et vade in pace, et non offendas oculos satraparum Philisthiim.
1 Samuel 1Sm 9 29 8 Dixitque David ad Achis : Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo, a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis ?
1 Samuel 1Sm 9 29 9 Respondens autem Achis, locutus est ad David : Scio quia bonus es tu in oculis meis, sicut angelus Dei : sed principes Philisthinorum dixerunt : Non ascendet nobiscum in praelium.
1 Samuel 1Sm 9 29 10 Igitur consurge mane tu, et servi domini tui qui venerunt tecum : et cum de nocte surrexeritis, et coeperit dilucescere, pergite.
1 Samuel 1Sm 9 29 11 Surrexit itaque de nocte David, ipse et viri ejus, ut proficiscerentur mane, et reverterentur ad terram Philisthiim : Philisthiim autem ascenderunt in Jezrahel.
1 Samuel 1Sm 9 30 1 Cumque venissent David et viri ejus in Siceleg die tertia, Amalecitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg, et percusserant Siceleg, et succenderant eam igni.
1 Samuel 1Sm 9 30 2 Et captivas duxerant mulieres ex ea, a minimo usque ad magnum : et non interfecerant quemquam, sed secum duxerant, et pergebant itinere suo.
1 Samuel 1Sm 9 30 3 Cum ergo venissent David et viri ejus ad civitatem, et invenissent eam succensam igni, et uxores suas, et filios suos et filias, ductas esse captivas,
1 Samuel 1Sm 9 30 4 levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas, et planxerunt donec deficerent in eis lacrimae.
1 Samuel 1Sm 9 30 5 Siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant, Achinoam Jezrahelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli.
1 Samuel 1Sm 9 30 6 Et contristatus est David valde : volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus : confortatus est autem David in Domino Deo suo.
1 Samuel 1Sm 9 30 7 Et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech : Applica ad me ephod. Et applicavit Abiathar ephod ad David.
1 Samuel 1Sm 9 30 8 Et consuluit David Dominum, dicens : Persequar latrunculos hos, et comprehendam eos, an non ? Dixitque ei Dominus : Persequere : absque dubio enim comprehendes eos, et excuties praedam.
1 Samuel 1Sm 9 30 9 Abiit ergo David, ipse et sexcenti viri qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor : et lassi quidam substiterunt.
1 Samuel 1Sm 9 30 10 Persecutus est autem David ipse, et quadringenti viri : substiterant enim ducenti, qui lassi transire non poterant torrentem Besor.
1 Samuel 1Sm 9 30 11 Et invenerunt virum aegyptium in agro, et adduxerunt eum ad David : dederuntque ei panem ut comederet, et biberet aquam,
1 Samuel 1Sm 9 30 12 sed et fragmen massae caricarum, et duas ligaturas uvae passae. Quae cum comedisset, reversus est spiritus ejus, et refocillatus est : non enim comederat panem, neque biberat aquam, tribus diebus et tribus noctibus.
1 Samuel 1Sm 9 30 13 Dixit itaque ei David : Cujus es tu ? vel unde ? et quo pergis ? Qui ait : Puer aegyptius ego sum, servus viri Amalecitae : dereliquit autem me dominus meus, quia aegrotare coepi nudiustertius.
1 Samuel 1Sm 9 30 14 Siquidem nos erupimus ad australem plagam Cerethi, et contra Judam, et ad meridiem Caleb, et Siceleg succendimus igni.
1 Samuel 1Sm 9 30 15 Dixitque ei David : Potes me ducere ad cuneum istum ? Qui ait : Jura mihi per Deum quod non occidas me, et non tradas me in manus domini mei, et ego ducam te ad cuneum istum. Et juravit ei David.
1 Samuel 1Sm 9 30 16 Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universae terrae comedentes et bibentes, et quasi festum celebrantes diem, pro cuncta praeda et spoliis quae ceperant de terra Philisthiim et de terra Juda.
1 Samuel 1Sm 9 30 17 Et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei, et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adolescentes, qui ascenderant camelos et fugerant.
1 Samuel 1Sm 9 30 18 Eruit ergo David omnia quae tulerant Amalecitae, et duas uxores suas eruit.
1 Samuel 1Sm 9 30 19 Nec defuit quidquam a parvo usque ad magnum, tam de filiis quam de filiabus, et de spoliis, et quaecumque rapuerant : omnia reduxit David.
1 Samuel 1Sm 9 30 20 Et tulit universos greges et armenta, et minavit ante faciem suam : dixeruntque : Haec est praeda David.
1 Samuel 1Sm 9 30 21 Venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant, nec sequi potuerant David, et residere eos jusserat in torrente Besor : qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum, salutavit eos pacifice.
1 Samuel 1Sm 9 30 22 Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui ierant cum David, dixit : Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de praeda quam eruimus : sed sufficiat unicuique uxor sua et filii : quos cum acceperint, recedant.
1 Samuel 1Sm 9 30 23 Dixit autem David : Non sic facietis, fratres mei, de his quae tradidit nobis Dominus, et custodivit nos, et dedit latrunculos qui eruperant adversum nos, in manus nostras :
1 Samuel 1Sm 9 30 24 nec audiet vos quisquam super sermone hoc : aequa enim pars erit descendentis ad praelium, et remanentis ad sarcinas, et similiter divident.
1 Samuel 1Sm 9 30 25 Et factum est hoc ex die illa et deinceps, constitutum et praefinitum, et quasi lex in Israël usque in diem hanc.
1 Samuel 1Sm 9 30 26 Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de praeda senioribus Juda proximis suis, dicens : Accipite benedictionem de praeda hostium Domini :
1 Samuel 1Sm 9 30 27 his qui erant in Bethel, et qui in Ramoth ad meridiem, et qui in Jether,
1 Samuel 1Sm 9 30 28 et qui in Aroër, et qui in Sephamoth, et qui in Esthamo,
1 Samuel 1Sm 9 30 29 et qui in Rachal, et qui in urbibus Jerameel, et qui in urbibus Ceni,
1 Samuel 1Sm 9 30 30 et qui in Arama, et qui in lacu Asan, et qui in Athach,
1 Samuel 1Sm 9 30 31 et qui in Hebron, et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David, ipse et viri ejus.
1 Samuel 1Sm 9 31 1 Philisthiim autem pugnabant adversum Israël : et fugerunt viri Israël ante faciem Philisthiim, et ceciderunt interfecti in monte Gelboë.
1 Samuel 1Sm 9 31 2 Irrueruntque Philisthiim in Saul et in filios ejus, et percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul :
1 Samuel 1Sm 9 31 3 totumque pondus praelii versum est in Saul, et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vulneratus est vehementer a sagittariis.
1 Samuel 1Sm 9 31 4 Dixitque Saul ad armigerum suum : Evagina gladium tuum, et percute me : ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, illudentes mihi. Et noluit armiger ejus : fuerat enim nimio terrore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum.
1 Samuel 1Sm 9 31 5 Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo.
1 Samuel 1Sm 9 31 6 Mortuus est ergo Saul, et tres filii ejus, et armiger illius, et universi viri ejus in die illa pariter.
1 Samuel 1Sm 9 31 7 Videntes autem viri Israël qui erant trans vallem et trans Jordanem, quod fugissent viri Israëlitae, et quod mortuus esset Saul et filii ejus, reliquerunt civitates suas, et fugerunt : veneruntque Philisthiim, et habitaverunt ibi.
1 Samuel 1Sm 9 31 8 Facta autem die altera, venerunt Philisthiim ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelboë.
1 Samuel 1Sm 9 31 9 Et praeciderunt caput Saul, et spoliaverunt eum armis : et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templo idolorum, et in populis.
1 Samuel 1Sm 9 31 10 Et posuerunt arma ejus in templo Astaroth, corpus vero ejus suspenderunt in muro Bethsan.
1 Samuel 1Sm 9 31 11 Quod cum audissent habitatores Jabes Galaad, quaecumque fecerant Philisthiim Saul,
1 Samuel 1Sm 9 31 12 surrexerunt omnes viri fortissimi, et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadaver Saul, et cadavera filiorum ejus, de muro Bethsan : veneruntque Jabes Galaad, et combusserunt ea ibi :
1 Samuel 1Sm 9 31 13 et tulerunt ossa eorum, et sepelierunt in nemore Jabes, et jejunaverunt septem diebus.
2 Samuel 2Sm 10 1 1 Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a caede Amalec, et maneret in Siceleg duos dies.
2 Samuel 2Sm 10 1 2 In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput : et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.
2 Samuel 2Sm 10 1 3 Dixitque ad eum David : Unde venis ? Qui ait ad eum : De castris Israël fugi.
2 Samuel 2Sm 10 1 4 Et dixit ad eum David : Quod est verbum quod factum est ? indica mihi. Qui ait : Fugit populus ex praelio, et multi corruentes e populo mortui sunt : sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt.
2 Samuel 2Sm 10 1 5 Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei : Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus ?
2 Samuel 2Sm 10 1 6 Et ait adolescens qui nuntiabat ei : Casu veni in montem Gelboë, et Saul incumbebat super hastam suam : porro currus et equites appropinquabant ei,
2 Samuel 2Sm 10 1 7 et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem : Adsum :
2 Samuel 2Sm 10 1 8 dixit mihi : Quisnam es tu ? Et aio ad eum : Amalecites ego sum.
2 Samuel 2Sm 10 1 9 Et locutus est mihi : Sta super me, et interfice me : quoniam tenent me angustiae, et adhuc tota anima mea in me est.
2 Samuel 2Sm 10 1 10 Stansque super eum, occidi illum : sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam : et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.
2 Samuel 2Sm 10 1 11 Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,
2 Samuel 2Sm 10 1 12 et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio.
2 Samuel 2Sm 10 1 13 Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei : Unde es tu ? Qui respondit : Filius hominis advenae Amalecitae ego sum.
2 Samuel 2Sm 10 1 14 Et ait ad eum David : Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini ?
2 Samuel 2Sm 10 1 15 Vocansque David unum de pueris suis, ait : Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.
2 Samuel 2Sm 10 1 16 Et ait ad eum David : Sanguis tuus super caput tuum : os enim tuum locutum est adversum te, dicens : Ego interfeci christum Domini.
2 Samuel 2Sm 10 1 17 Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus
2 Samuel 2Sm 10 1 18 (et praecepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait : [Considera, Israël, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati.
2 Samuel 2Sm 10 1 19 Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt : quomodo ceciderunt fortes ?
2 Samuel 2Sm 10 1 20 Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis : ne forte laetentur filiae Philisthiim ; ne exultent filiae incircumcisorum.]
2 Samuel 2Sm 10 1 21 [Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum : quia ibi abjectus est clypeus fortium : clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.]
2 Samuel 2Sm 10 1 22 [A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathae numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis.
2 Samuel 2Sm 10 1 23 Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi : aquilis velociores, leonibus fortiores.]
2 Samuel 2Sm 10 1 24 [Filiae Israël, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro.]
2 Samuel 2Sm 10 1 25 [Quomodo ceciderunt fortes in praelio ? Jonathas in excelsis tuis occisus est ?
2 Samuel 2Sm 10 1 26 Doleo super te, frater mi Jonatha, decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam.
2 Samuel 2Sm 10 1 27 Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica ?]
2 Samuel 2Sm 10 2 1 Igitur post haec consuluit David Dominum, dicens : Num ascendam in unam de civitatibus Juda ? Et ait Dominus ad eum : Ascende. Dixitque David : Quo ascendam ? Et respondit ei : In Hebron.
2 Samuel 2Sm 10 2 2 Ascendit ergo David, et duae uxores ejus, Achinoam Jezraëlites, et Abigail uxor Nabal Carmeli :
2 Samuel 2Sm 10 2 3 sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua : et manserunt in oppidis Hebron.
2 Samuel 2Sm 10 2 4 Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul.
2 Samuel 2Sm 10 2 5 Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos : Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum.
2 Samuel 2Sm 10 2 6 Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem : sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud.
2 Samuel 2Sm 10 2 7 Confortentur manus vestrae, et estote filii fortitudinis : licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi.
2 Samuel 2Sm 10 2 8 Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra,
2 Samuel 2Sm 10 2 9 regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Jezraël, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israël universum.
2 Samuel 2Sm 10 2 10 Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare coepisset super Israël, et duobus annis regnavit : sola autem domus Juda sequebatur David.
2 Samuel 2Sm 10 2 11 Et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum et sex mensium.
2 Samuel 2Sm 10 2 12 Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul, de castris in Gabaon.
2 Samuel 2Sm 10 2 13 Porro Joab filius Sarviae, et pueri David, egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt : hi ex una parte piscinae, et illi ex altera.
2 Samuel 2Sm 10 2 14 Dixitque Abner ad Joab : Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab : Surgant.
2 Samuel 2Sm 10 2 15 Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David.
2 Samuel 2Sm 10 2 16 Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul : vocatumque est nomen loci illius : Ager robustorum, in Gabaon.
2 Samuel 2Sm 10 2 17 Et ortum est bellum durum satis in die illa : fugatusque est Abner et viri Israël a pueris David.
2 Samuel 2Sm 10 2 18 Erant autem ibi tres filii Sarviae, Joab, et Abisai, et Asaël : porro Asaël cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis quae morantur in silvis.
2 Samuel 2Sm 10 2 19 Persequebatur autem Asaël Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner.
2 Samuel 2Sm 10 2 20 Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait : Tune es Asaël ? Qui respondit : Ego sum.
2 Samuel 2Sm 10 2 21 Dixitque ei Abner : Vade ad dexteram, sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia ejus. Noluit autem Asaël omittere quin urgeret eum.
2 Samuel 2Sm 10 2 22 Rursumque locutus est Abner ad Asaël : Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum.
2 Samuel 2Sm 10 2 23 Qui audire contempsit, et noluit declinare : percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco : omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asaël et mortuus erat, subsistebant.
2 Samuel 2Sm 10 2 24 Persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit : et venerunt usque ad collem aquaeductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon.
2 Samuel 2Sm 10 2 25 Congregatique sunt filii Benjamin ad Abner : et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius.
2 Samuel 2Sm 10 2 26 Et exclamavit Abner ad Joab, et ait : Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet ? an ignoras quod periculosa sit desperatio ? usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos ?
2 Samuel 2Sm 10 2 27 Et ait Joab : Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum.
2 Samuel 2Sm 10 2 28 Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israël, neque iniere certamen.
2 Samuel 2Sm 10 2 29 Abner autem et viri ejus abierunt per campestria, tota nocte illa : et transierunt Jordanem, et lustrata omni Beth-horon, venerunt ad castra.
2 Samuel 2Sm 10 2 30 Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum : et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaële.
2 Samuel 2Sm 10 2 31 Servi autem David percusserunt de Benjamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt.
2 Samuel 2Sm 10 2 32 Tuleruntque Asaël, et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethlehem : et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.
2 Samuel 2Sm 10 3 1 Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David : David proficiscens, et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie.
2 Samuel 2Sm 10 3 2 Natique sunt filii David in Hebron : fuitque primogenitus ejus Amnon, de Achinoam Jezraëlitide.
2 Samuel 2Sm 10 3 3 Et post eum Cheleab, de Abigail uxore Nabal Carmeli : porro tertius Absalom, filius Maacha filiae Tholmai regis Gessur.
2 Samuel 2Sm 10 3 4 Quartus autem Adonias, filius Haggith : et quintus Saphathia, filius Abital.
2 Samuel 2Sm 10 3 5 Sextus quoque Jethraam, de Egla uxore David : hi nati sunt David in Hebron.
2 Samuel 2Sm 10 3 6 Cum ergo esset praelium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul.
2 Samuel 2Sm 10 3 7 Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aja. Dixitque Isboseth ad Abner :
2 Samuel 2Sm 10 3 8 Quare ingressus es ad concubinam patris mei ? Qui iratus nimis propter verba Isboseth, ait : Numquid caput canis ego sum adversum Judam hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui, et super fratres et proximos ejus, et non tradidi te in manus David, et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie ?
2 Samuel 2Sm 10 3 9 Haec faciat Deus Abner, et haec addat ei, nisi quomodo juravit Dominus David, sic faciam cum eo,
2 Samuel 2Sm 10 3 10 ut transferatur regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Israël et super Judam, a Dan usque Bersabee.
2 Samuel 2Sm 10 3 11 Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum.
2 Samuel 2Sm 10 3 12 Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes : Cujus est terra ? et ut loquerentur : Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israël.
2 Samuel 2Sm 10 3 13 Qui ait : Optime : ego faciam tecum amicitias : sed unam rem peto a te, dicens : Non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul : et sic venies, et videbis me.
2 Samuel 2Sm 10 3 14 Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul, dicens : Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum praeputiis Philisthiim.
2 Samuel 2Sm 10 3 15 Misit ergo Isboseth, et tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais.
2 Samuel 2Sm 10 3 16 Sequebaturque eam vir suus, plorans usque Bahurim : et dixit ad eum Abner : Vade, et revertere. Qui reversus est.
2 Samuel 2Sm 10 3 17 Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israël, dicens : Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David ut regnaret super vos.
2 Samuel 2Sm 10 3 18 Nunc ergo facite : quoniam Dominus locutus est ad David, dicens : In manu servi mei David salvabo populum meum Israël de manu Philisthiim, et omnium inimicorum ejus.
2 Samuel 2Sm 10 3 19 Locutus est autem Abner etiam ad Benjamin. Et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quae placuerant Israëli et universo Benjamin.
2 Samuel 2Sm 10 3 20 Venitque ad David in Hebron cum viginti viris : et fecit David Abner, et viris ejus qui venerant cum eo, convivium.
2 Samuel 2Sm 10 3 21 Et dixit Abner ad David : Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israël, et ineam tecum foedus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace,
2 Samuel 2Sm 10 3 22 statim pueri David et Joab venerunt, caesis latronibus, cum praeda magna nimis : Abner autem non erat cum David in Hebron, quia jam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace.
2 Samuel 2Sm 10 3 23 Et Joab, et omnis exercitus qui erat cum eo, postea venerunt : nuntiatum est itaque Joab a narrantibus : Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace.
2 Samuel 2Sm 10 3 24 Et ingressus est Joab ad regem, et ait : Quid fecisti ? Ecce venit Abner ad te : quare dimisisti eum, et abiit et recessit ?
2 Samuel 2Sm 10 3 25 ignoras Abner filium Ner, quoniam ad hoc venit ad te ut deciperet te, et sciret exitum tuum et introitum tuum, et nosset omnia quae agis ?
2 Samuel 2Sm 10 3 26 Egressus itaque Joab a David, misit nuntios post Abner, et reduxit eum a cisterna Sira, ignorante David.
2 Samuel 2Sm 10 3 27 Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Joab ad medium portae ut loqueretur ei, in dolo : et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asaël fratris ejus.
2 Samuel 2Sm 10 3 28 Quod cum audisset David rem jam gestam, ait : Mundus ego sum, et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum, a sanguine Abner filii Ner :
2 Samuel 2Sm 10 3 29 et veniat super caput Joab, et super omnem domum patris ejus : nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus, et tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane.
2 Samuel 2Sm 10 3 30 Igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asaël fratrem eorum in Gabaon in praelio.
2 Samuel 2Sm 10 3 31 Dixit autem David ad Joab, et ad omnem populum qui erat cum eo : Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner. Porro rex David sequebatur feretrum.
2 Samuel 2Sm 10 3 32 Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam, et flevit super tumulum Abner : flevit autem et omnis populus.
2 Samuel 2Sm 10 3 33 Plangensque rex, et lugens Abner, ait : [Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus est Abner.
2 Samuel 2Sm 10 3 34 Manus tuae ligatae non sunt, et pedes tui non sunt compedibus aggravati : sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, sic corruisti.] Congeminansque omnis populus flevit super eum.
2 Samuel 2Sm 10 3 35 Cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David, clara adhuc die juravit David, dicens : Haec faciat mihi Deus, et haec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam.
2 Samuel 2Sm 10 3 36 Omnisque populus audivit, et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populi.
2 Samuel 2Sm 10 3 37 Et cognovit omne vulgus et universus Israël in die illa, quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner.
2 Samuel 2Sm 10 3 38 Dixit quoque rex ad servos suos : Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israël ?
2 Samuel 2Sm 10 3 39 Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex : porro viri isti filii Sarviae duri sunt mihi : retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam.
2 Samuel 2Sm 10 4 1 Audivit autem Isboseth filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron : et dissolutae sunt manus ejus, omnisque Israël perturbatus est.
2 Samuel 2Sm 10 4 2 Duo autem viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothitae de filiis Benjamin : siquidem et Beroth reputata est in Benjamin.
2 Samuel 2Sm 10 4 3 Et fugerunt Berothitae in Gethaim, fueruntque ibi advenae usque ad tempus illud.
2 Samuel 2Sm 10 4 4 Erat autem Jonathae filio Saul filius debilis pedibus : quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonatha ex Jezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua, fugit : cumque festinaret ut fugeret, cecidit, et claudus effectus est : habuitque vocabulum Miphiboseth.
2 Samuel 2Sm 10 4 5 Venientes igitur filii Remmon Berothitae, Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Isboseth : qui dormiebat super stratum suum meridie. Et ostiaria domus purgans triticum, obdormivit.
2 Samuel 2Sm 10 4 6 Ingressi sunt autem domum latenter assumentes spicas tritici, et percusserunt eum in inguine Rechab, et Baana frater ejus, et fugerunt.
2 Samuel 2Sm 10 4 7 Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum : sublatoque capite ejus, abierunt per viam deserti tota nocte,
2 Samuel 2Sm 10 4 8 et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron : dixeruntque ad regem : Ecce caput Isboseth filii Saul inimici tui, qui quaerebat animam tuam : et dedit Dominus domino meo regi ultionem hodie de Saul, et de semine ejus.
2 Samuel 2Sm 10 4 9 Respondens autem David Rechab, et Baana fratri ejus, filiis Remmon Berothitae, dixit ad eos : Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,
2 Samuel 2Sm 10 4 10 quoniam eum qui annuntiaverat mihi, et dixerat : Mortuus est Saul : qui putabat se prospera nuntiare, tenui, et occidi eum in Siceleg, cui oportebat mercedem dare pro nuntio.
2 Samuel 2Sm 10 4 11 Quanto magis nunc cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua, super lectum suum, non quaeram sanguinem ejus de manu vestra, et auferam vos de terra ?
2 Samuel 2Sm 10 4 12 Praecepit itaque David pueris suis, et interfecerunt eos : praecidentesque manus et pedes eorum, suspenderunt eos super piscinam in Hebron : caput autem Isboseth tulerunt, et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron.
2 Samuel 2Sm 10 5 1 Et venerunt universae tribus Israël ad David in Hebron, dicentes : Ecce nos os tuum et caro tua sumus.
2 Samuel 2Sm 10 5 2 Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israël : dixit autem Dominus ad te : Tu pasces populum meum Israël, et tu eris dux super Israël.
2 Samuel 2Sm 10 5 3 Venerunt quoque et seniores Israël ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino : unxeruntque David in regem super Israël.
2 Samuel 2Sm 10 5 4 Filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit.
2 Samuel 2Sm 10 5 5 In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus : in Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israël et Judam.
2 Samuel 2Sm 10 5 6 Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Jerusalem, ad Jebusaeum habitatorem terrae : dictumque est David ab eis : Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos et claudos dicentes : Non ingredietur David huc.
2 Samuel 2Sm 10 5 7 Cepit autem David arcem Sion : haec est civitas David.
2 Samuel 2Sm 10 5 8 Proposuerat enim David in die illa praemium, qui percussisset Jebusaeum, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset caecos et claudos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio : Caecus et claudus non intrabunt in templum.
2 Samuel 2Sm 10 5 9 Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David : et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus.
2 Samuel 2Sm 10 5 10 Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo.
2 Samuel 2Sm 10 5 11 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes : et aedificaverunt domum David.
2 Samuel 2Sm 10 5 12 Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israël, et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israël.
2 Samuel 2Sm 10 5 13 Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Jerusalem, postquam venerat de Hebron : natique sunt David et alii filii et filiae :
2 Samuel 2Sm 10 5 14 et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, et Nathan, et Salomon,
2 Samuel 2Sm 10 5 15 et Jebahar, et Elisua, et Nepheg,
2 Samuel 2Sm 10 5 16 et Japhia, et Elisama, et Elioda, et Eliphaleth.
2 Samuel 2Sm 10 5 17 Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Israël, et ascenderunt universi ut quaererent David : quod cum audisset David, descendit in praesidium.
2 Samuel 2Sm 10 5 18 Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim.
2 Samuel 2Sm 10 5 19 Et consuluit David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthiim ? et si dabis eos in manu mea ? Et dixit Dominus ad David : Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua.
2 Samuel 2Sm 10 5 20 Venit ergo David in Baal Pharasim : et percussit eos ibi, et dixit : Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal Pharasim.
2 Samuel 2Sm 10 5 21 Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quae tulit David et viri ejus.
2 Samuel 2Sm 10 5 22 Et addiderunt adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diffusi sunt in valle Raphaim.
2 Samuel 2Sm 10 5 23 Consuluit autem David Dominum : Si ascendam contra Philisthaeos, et tradas eos in manus meas ? Qui respondit : Non ascendas contra eos, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum.
2 Samuel 2Sm 10 5 24 Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis praelium : quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim.
2 Samuel 2Sm 10 5 25 Fecit itaque David sicut praeceperat ei Dominus, et percussit Philisthiim de Gabaa usque dum venias Gezer.
2 Samuel 2Sm 10 6 1 Congregavit autem rursum David omnes electos ex Israël, triginta millia.
2 Samuel 2Sm 10 6 2 Surrexitque David, et abiit, et universus populus qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum, sedentis in cherubim super eam.
2 Samuel 2Sm 10 6 3 Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum : tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa : Oza autem et Ahio, filii Abinadab, minabant plaustrum novum.
2 Samuel 2Sm 10 6 4 Cumque tulissent eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa, custodiens arcam Dei Ahio praecedebat arcam.
2 Samuel 2Sm 10 6 5 David autem et omnis Israël ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis, et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis.
2 Samuel 2Sm 10 6 6 Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit Oza manum ad arcam Dei, et tenuit eam : quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam.
2 Samuel 2Sm 10 6 7 Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam, et percussit eum super temeritate : qui mortuus est ibi juxta arcam Dei.
2 Samuel 2Sm 10 6 8 Contristatus est autem David, eo quod percussisset Dominus Ozam, et vocatum est nomen loci illius : Percussio Ozae, usque in diem hanc.
2 Samuel 2Sm 10 6 9 Et extimuit David Dominum in die illa, dicens : Quomodo ingredietur ad me arca Domini ?
2 Samuel 2Sm 10 6 10 Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David : sed divertit eam in domum Obededom Gethaei.
2 Samuel 2Sm 10 6 11 Et habitavit arca Domini in domo Obededom Gethaei tribus mensibus : et benedixit Dominus Obededom, et omnem domum ejus.
2 Samuel 2Sm 10 6 12 Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio : et erant cum David septem chori, et victima vituli.
2 Samuel 2Sm 10 6 13 Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus, immolabat bovem et arietem,
2 Samuel 2Sm 10 6 14 et David saltabat totis viribus ante Dominum : porro David erat accinctus ephod lineo.
2 Samuel 2Sm 10 6 15 Et David et omnis domus Israël ducebant arcam testamenti Domini in jubilo, et in clangore buccinae.
2 Samuel 2Sm 10 6 16 Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul, prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino : et despexit eum in corde suo.
2 Samuel 2Sm 10 6 17 Et introduxerunt arcam Domini, et imposuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David : et obtulit David holocausta et pacifica coram Domino.
2 Samuel 2Sm 10 6 18 Cumque complesset offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum.
2 Samuel 2Sm 10 6 19 Et partitus est universae multitudini Israël tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam, et assaturam bubulae carnis unam, et similam frixam oleo : et abiit omnis populus, unusquisque in domum suam.
2 Samuel 2Sm 10 6 20 Reversusque est David ut benediceret domui suae : et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait : Quam gloriosus fuit hodie rex Israël discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris.
2 Samuel 2Sm 10 6 21 Dixitque David ad Michol : Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum ejus, et praecepit mihi ut essem dux super populum Domini in Israël,
2 Samuel 2Sm 10 6 22 et ludam, et vilior fiam plus quam factus sum : et ero humilis in oculis meis, et cum ancillis de quibus locuta es, gloriosior apparebo.
2 Samuel 2Sm 10 6 23 Igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque in diem mortis suae.
2 Samuel 2Sm 10 7 1 Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis,
2 Samuel 2Sm 10 7 2 dixit ad Nathan prophetam : Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium ?
2 Samuel 2Sm 10 7 3 Dixitque Nathan ad regem : Omne quod est in corde tuo, vade, fac : quia Dominus tecum est.
2 Samuel 2Sm 10 7 4 Factum est autem in illa nocte : et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens :
2 Samuel 2Sm 10 7 5 Vade, et loquere ad servum meum David : Haec dicit Dominus : Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum ?
2 Samuel 2Sm 10 7 6 Neque enim habitavi in domo ex die illa, qua eduxi filios Israël de terra Aegypti, usque in diem hanc : sed ambulabam in tabernaculo, et in tentorio.
2 Samuel 2Sm 10 7 7 Per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israël, numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israël, cui praecepi ut pasceret populum meum Israël, dicens : Quare non aedificastis mihi domum cedrinam ?
2 Samuel 2Sm 10 7 8 Et nunc haec dices servo meo David : Haec dicit Dominus exercituum : Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israël :
2 Samuel 2Sm 10 7 9 et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua : fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra.
2 Samuel 2Sm 10 7 10 Et ponam locum populo meo Israël, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius : nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius,
2 Samuel 2Sm 10 7 11 ex die qua constitui judices super populum meum Israël : et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis : praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus.
2 Samuel 2Sm 10 7 12 Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus.
2 Samuel 2Sm 10 7 13 Ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum.
2 Samuel 2Sm 10 7 14 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium : qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum.
2 Samuel 2Sm 10 7 15 Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea.
2 Samuel 2Sm 10 7 16 Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter.
2 Samuel 2Sm 10 7 17 Secundum omnia verba haec, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
2 Samuel 2Sm 10 7 18 Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit : Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque ?
2 Samuel 2Sm 10 7 19 Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum : ista est enim lex Adam, Domine Deus.
2 Samuel 2Sm 10 7 20 Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te ? tu enim scis servum tuum, Domine Deus.
2 Samuel 2Sm 10 7 21 Propter verbum tuum, et secundum cor tuum, fecisti omnia magnalia haec, ita ut notum faceres servo tuo.
2 Samuel 2Sm 10 7 22 Idcirco magnificatus es, Domine Deus, quia non est similis tui, neque est deus extra te, in omnibus quae audivimus auribus nostris.
2 Samuel 2Sm 10 7 23 Quae est autem ut populus tuus Israël gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Aegypto, gentem, et deum ejus.
2 Samuel 2Sm 10 7 24 Firmasti enim tibi populum tuum Israël in populum sempiternum : et tu, Domine Deus, factus es eis in Deum.
2 Samuel 2Sm 10 7 25 Nunc ergo Domine Deus, verbum quod locutus es super servum tuum, et super domum ejus, suscita in sempiternum : et fac sicut locutus es,
2 Samuel 2Sm 10 7 26 ut magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur : Dominus exercituum, Deus super Israël. Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino,
2 Samuel 2Sm 10 7 27 quia tu, Domine exercituum Deus Israël, revelasti aurem servi tui, dicens : Domum aedificabo tibi : propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac.
2 Samuel 2Sm 10 7 28 Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera : locutus es enim ad servum tuum bona haec.
2 Samuel 2Sm 10 7 29 Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te : quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum.
2 Samuel 2Sm 10 8 1 Factum est autem post haec, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim.
2 Samuel 2Sm 10 8 2 Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coaequans terrae : mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum : factusque est Moab David serviens sub tributo.
2 Samuel 2Sm 10 8 3 Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten.
2 Samuel 2Sm 10 8 4 Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum : dereliquit autem ex eis centum currus.
2 Samuel 2Sm 10 8 5 Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adarezer regi Soba : et percussit David de Syria viginti duo millia virorum.
2 Samuel 2Sm 10 8 6 Et posuit David praesidium in Syria Damasci : factaque est Syria David serviens sub tributo : servavitque Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est.
2 Samuel 2Sm 10 8 7 Et tulit David arma aurea quae habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem.
2 Samuel 2Sm 10 8 8 Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David aes multum nimis.
2 Samuel 2Sm 10 8 9 Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adarezer,
2 Samuel 2Sm 10 8 10 et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret : eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa aerea :
2 Samuel 2Sm 10 8 11 quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat,
2 Samuel 2Sm 10 8 12 de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba.
2 Samuel 2Sm 10 8 13 Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, caesis decem et octo millibus :
2 Samuel 2Sm 10 8 14 et posuit in Idumaea custodes, statuitque praesidium : et facta est universa Idumaea serviens David, et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est.
2 Samuel 2Sm 10 8 15 Et regnavit David super omnem Israël : faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo.
2 Samuel 2Sm 10 8 16 Joab autem filius Sarviae erat super exercitum : porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis :
2 Samuel 2Sm 10 8 17 et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes : et Saraias, scriba :
2 Samuel 2Sm 10 8 18 Banaias autem filius Jojadae super Cerethi et Phelethi : filii autem David sacerdotes erant.
2 Samuel 2Sm 10 9 1 Et dixit David : Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan ?
2 Samuel 2Sm 10 9 2 Erat autem de domo Saul servus nomine Siba : quem cum vocasset rex ad se, dixit ei : Tune es Siba ? Et ille respondit : Ego sum servus tuus.
2 Samuel 2Sm 10 9 3 Et ait rex : Numquid superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei ? Dixitque Siba regi : Superest filius Jonathae, debilis pedibus.
2 Samuel 2Sm 10 9 4 Ubi, inquit, est ? Et Siba ad regem : Ecce, ait, in domo est Machir filii Ammiel, in Lodabar.
2 Samuel 2Sm 10 9 5 Misit ergo rex David, et tulit eum de domo Machir filii Ammiel, de Lodabar.
2 Samuel 2Sm 10 9 6 Cum autem venisset Miphiboseth filius Jonathae filii Saul ad David, corruit in faciem suam, et adoravit. Dixitque David : Miphiboseth ? Qui respondit : Adsum servus tuus.
2 Samuel 2Sm 10 9 7 Et ait ei David : Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui : et tu comedes panem in mensa mea semper.
2 Samuel 2Sm 10 9 8 Qui adorans eum, dixit : Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei ?
2 Samuel 2Sm 10 9 9 Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul, et dixit ei : Omnia quaecumque fuerunt Saul, et universam domum ejus, dedi filio domini tui.
2 Samuel 2Sm 10 9 10 Operare igitur ei terram tu, et filii tui, et servi tui, et inferes filio domini tui cibos ut alatur : Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibae quindecim filii, et viginti servi.
2 Samuel 2Sm 10 9 11 Dixitque Siba ad regem : Sicut jussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus : et Miphiboseth comedet super mensam meam, quasi unus de filiis regis.
2 Samuel 2Sm 10 9 12 Habebat autem Miphiboseth filium parvulum nomine Micha : omnis vero cognatio domus Sibae serviebat Miphiboseth.
2 Samuel 2Sm 10 9 13 Porro Miphiboseth habitabat in Jerusalem, quia de mensa regis jugiter vescebatur : et erat claudus utroque pede.
2 Samuel 2Sm 10 10 1 Factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnavit Hanon filius ejus pro eo.
2 Samuel 2Sm 10 10 2 Dixitque David : Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Misit ergo David, consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon,
2 Samuel 2Sm 10 10 3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon dominum suum : Putas quod propter honorem patris tui miserit David ad te consolatores, et non ideo ut investigaret, et exploraret civitatem, et everteret eam, misit David servos suos ad te ?
2 Samuel 2Sm 10 10 4 Tulit itaque Hanon servos David, rasitque dimidiam partem barbae eorum et praescidit vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos.
2 Samuel 2Sm 10 10 5 Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum : erant enim viri confusi turpiter valde, et mandavit eis David : Manete in Jericho donec crescat barba vestra, et tunc revertimini.
2 Samuel 2Sm 10 10 6 Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, miserunt, et conduxerunt mercede Syrum Rohob, et Syrum Soba, viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Istob duodecim millia virorum.
2 Samuel 2Sm 10 10 7 Quod cum audisset David, misit Joab et omnem exercitum bellatorum.
2 Samuel 2Sm 10 10 8 Egressi sunt ergo filii Ammon, et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae : Syrus autem Soba, et Rohob, et Istob, et Maacha, seorsum erant in campo.
2 Samuel 2Sm 10 10 9 Videns igitur Joab quod praeparatum esset adversum se praelium et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Israël, et instruxit aciem contra Syrum :
2 Samuel 2Sm 10 10 10 reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo, qui direxit aciem adversus filios Ammon.
2 Samuel 2Sm 10 10 11 Et ait Joab : Si praevaluerint adversum me Syri, eris mihi in adjutorium : si autem filii Ammon praevaluerint adversum te, auxiliabor tibi.
2 Samuel 2Sm 10 10 12 Esto vir fortis, et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri : Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo.
2 Samuel 2Sm 10 10 13 Iniit itaque Joab, et populus qui erat cum eo, certamen contra Syros : qui statim fugerunt a facie ejus.
2 Samuel 2Sm 10 10 14 Filii autem Ammon videntes quia fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem : reversusque est Joab a filiis Ammon, et venit Jerusalem.
2 Samuel 2Sm 10 10 15 Videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israël, congregati sunt pariter.
2 Samuel 2Sm 10 10 16 Misitque Adarezer, et eduxit Syros qui erant trans fluvium, et adduxit eorum exercitum : Sobach autem, magister militiae Adarezer, erat princeps eorum.
2 Samuel 2Sm 10 10 17 Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israëlem, et transivit Jordanem, venitque in Helam : et direxerunt aciem Syri ex adverso David, et pugnaverunt contra eum.
2 Samuel 2Sm 10 10 18 Fugeruntque Syri a facie Israël, et occidit David de Syris septingentos currus, et quadraginta millia equitum : et Sobach principem militiae percussit, qui statim mortuus est.
2 Samuel 2Sm 10 10 19 Videntes autem universi reges qui erant in praesidio Adarezer, se victos esse ab Israël, expaverunt, et fugerunt quinquaginta et octo millia coram Israël. Et fecerunt pacem cum Israël, et servierunt eis : timueruntque Syri auxilium praebere ultra filiis Ammon.
2 Samuel 2Sm 10 11 1 Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Joab, et servos suos cum eo, et universum Israël, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabba : David autem remansit in Jerusalem.
2 Samuel 2Sm 10 11 2 Dum haec agerentur, accidit ut surgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiae : viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum : erat autem mulier pulchra valde.
2 Samuel 2Sm 10 11 3 Misit ergo rex, et requisivit quae esset mulier. Nuntiatumque est ei quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uriae Hethaei.
2 Samuel 2Sm 10 11 4 Missis itaque David nuntiis, tulit eam : quae cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea : statimque sanctificata est ab immunditia sua,
2 Samuel 2Sm 10 11 5 et reversa est domum suam concepto foetu. Mittensque nuntiavit David, et ait : Concepi.
2 Samuel 2Sm 10 11 6 Misit autem David ad Joab, dicens : Mitte ad me Uriam Hethaeum. Misitque Joab Uriam ad David.
2 Samuel 2Sm 10 11 7 Et venit Urias ad David. Quaesivitque David quam recte ageret Joab et populus, et quomodo administraretur bellum.
2 Samuel 2Sm 10 11 8 Et dixit David ad Uriam : Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius.
2 Samuel 2Sm 10 11 9 Dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui, et non descendit ad domum suam.
2 Samuel 2Sm 10 11 10 Nuntiatumque est David a dicentibus : Non ivit Urias in domum suam. Et ait David ad Uriam : Numquid non de via venisti ? quare non descendisti in domum tuam ?
2 Samuel 2Sm 10 11 11 Et ait Urias ad David : Arca Dei et Israël et Juda habitant in papilionibus, et dominus meus Joab et servi domini mei super faciem terrae manent : et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam, et dormiam cum uxore mea ? Per salutem tuam, et per salutem animae tuae, non faciam rem hanc.
2 Samuel 2Sm 10 11 12 Ait ergo David ad Uriam : Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te. Mansit Urias in Jerusalem in die illa et altera :
2 Samuel 2Sm 10 11 13 et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum : qui egressus vespere, dormivit in strato suo cum servis domini sui, et in domum suam non descendit.
2 Samuel 2Sm 10 11 14 Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Joab : misitque per manum Uriae,
2 Samuel 2Sm 10 11 15 scribens in epistola : Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est praelium : et derelinquite eum, ut percussus intereat.
2 Samuel 2Sm 10 11 16 Igitur cum Joab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos.
2 Samuel 2Sm 10 11 17 Egressique viri de civitate, bellabant adversum Joab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethaeus.
2 Samuel 2Sm 10 11 18 Misit itaque Joab, et nuntiavit David omnia verba praelii :
2 Samuel 2Sm 10 11 19 praecepitque nuntio, dicens : Cum compleveris universos sermones belli ad regem,
2 Samuel 2Sm 10 11 20 si eum videris indignari, et dixerit : Quare accessistis ad murum, ut praeliaremini ? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur ?
2 Samuel 2Sm 10 11 21 Quis percussit Abimelech filium Jerobaal ? nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro, et interfecit eum in Thebes ? quare juxta murum accessistis ? dices : Etiam servus tuus Urias Hethaeus occubuit.
2 Samuel 2Sm 10 11 22 Abiit ergo nuntius, et venit, et narravit David omnia quae ei praeceperat Joab.
2 Samuel 2Sm 10 11 23 Et dixit nuntius ad David : Praevaluerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum : nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis.
2 Samuel 2Sm 10 11 24 Et direxerunt jacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper, mortuique sunt de servis regis : quin etiam servus tuus Urias Hethaeus mortuus est.
2 Samuel 2Sm 10 11 25 Et dixit David ad nuntium : Haec dices Joab : Non te frangat ista res : varius enim eventus est belli, nunc hunc, et nunc illum consumit gladius : conforta bellatores tuos adversus urbem ut destruas eam, et exhortare eos.
2 Samuel 2Sm 10 11 26 Audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus, et planxit eum.
2 Samuel 2Sm 10 11 27 Transacto autem luctu, misit David, et introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei filium : et displicuit verbum hoc quod fecerat David, coram Domino.
2 Samuel 2Sm 10 12 1 Misit ergo Dominus Nathan ad David : qui cum venisset ad eum, dixit ei : Duo viri erant in civitate una, unus dives, et alter pauper.
2 Samuel 2Sm 10 12 2 Dives habebat oves et boves plurimos valde.
2 Samuel 2Sm 10 12 3 Pauper autem nihil habebat omnino, praeter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat, et quae creverat apud eum cum filiis ejus simul, de pane illius comedens, et de calice ejus bibens, et in sinu illius dormiens : eratque illi sicut filia.
2 Samuel 2Sm 10 12 4 Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis, et praeparavit cibos homini qui venerat ad se.
2 Samuel 2Sm 10 12 5 Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis, dixit ad Nathan : Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc.
2 Samuel 2Sm 10 12 6 Ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit verbum istud, et non pepercerit.
2 Samuel 2Sm 10 12 7 Dixit autem Nathan ad David : Tu es ille vir. Haec dicit Dominus Deus Israël : Ego unxi te in regem super Israël, et ego erui te de manu Saul,
2 Samuel 2Sm 10 12 8 et dedi tibi domum domini tui, et uxores domini tui in sinu tuo, dedique tibi domum Israël et Juda : et si parva sunt ista, adjiciam tibi multo majora.
2 Samuel 2Sm 10 12 9 Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo ? Uriam Hethaeum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon.
2 Samuel 2Sm 10 12 10 Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uriae Hethaei ut esset uxor tua.
2 Samuel 2Sm 10 12 11 Itaque haec dicit Dominus : Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo : et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus.
2 Samuel 2Sm 10 12 12 Tu enim fecisti abscondite : ego autem faciam verbum istud in conspectu omnis Israël, et in conspectu solis.
2 Samuel 2Sm 10 12 13 Et dixit David ad Nathan : Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David : Dominus quoque transtulit peccatum tuum : non morieris.
2 Samuel 2Sm 10 12 14 Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini, propter verbum hoc, filius qui natus est tibi, morte morietur.
2 Samuel 2Sm 10 12 15 Et reversus est Nathan in domum suam. Percussit quoque Dominus parvulum quem pepererat uxor Uriae David, et desperatus est.
2 Samuel 2Sm 10 12 16 Deprecatusque est David Dominum pro parvulo : et jejunavit David jejunio, et ingressus seorsum, jacuit super terram.
2 Samuel 2Sm 10 12 17 Venerunt autem seniores domus ejus, cogentes eum ut surgeret de terra : qui noluit, nec comedit cum eis cibum.
2 Samuel 2Sm 10 12 18 Accidit autem die septima ut moreretur infans : timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus : dixerunt enim : Ecce cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram : quanto magis si dixerimus : Mortuus est puer, se affliget ?
2 Samuel 2Sm 10 12 19 Cum ergo David vidisset servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus : dixitque ad servos suos : Num mortuus est puer ? Qui responderunt ei : Mortuus est.
2 Samuel 2Sm 10 12 20 Surrexit ergo David de terra, et lotus unctusque est : cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini : et adoravit, et venit in domum suam, petivitque ut ponerent ei panem, et comedit.
2 Samuel 2Sm 10 12 21 Dixerunt autem ei servi sui : Quis est sermo quem fecisti ? propter infantem, cum adhuc viveret, jejunasti et flebas : mortuo autem puero, surrexisti, et comedisti panem.
2 Samuel 2Sm 10 12 22 Qui ait : Propter infantem, dum adhuc viveret, jejunavi et flevi : dicebam enim : Quis scit si forte donet eum mihi Dominus, et vivat infans ?
2 Samuel 2Sm 10 12 23 Nunc autem quia mortuus est, quare jejunem ? numquid potero revocare eum amplius ? ego vadam magis ad eum : ille vero non revertetur ad me.
2 Samuel 2Sm 10 12 24 Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam, ingressusque ad eam dormivit cum ea : quae genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon : et Dominus dilexit eum.
2 Samuel 2Sm 10 12 25 Misitque in manu Nathan prophetae, et vocavit nomen ejus, Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus.
2 Samuel 2Sm 10 12 26 Igitur pugnabat Joab contra Rabbath filiorum Ammon, et expugnabat urbem regiam.
2 Samuel 2Sm 10 12 27 Misitque Joab nuntios ad David, dicens : Dimicavi adversum Rabbath, et capienda est Urbs aquarum.
2 Samuel 2Sm 10 12 28 Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam : ne cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo ascribatur victoria.
2 Samuel 2Sm 10 12 29 Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum Rabbath : cumque dimicasset, cepit eam.
2 Samuel 2Sm 10 12 30 Et tulit diadema regis eorum de capite ejus, pondo auri talentum, habens gemmas pretiosissimas : et impositum est super caput David. Sed et praedam civitatis asportavit multam valde :
2 Samuel 2Sm 10 12 31 populum quoque ejus adducens serravit, et circumegit super eos ferrata carpenta : divisitque cultris, et traduxit in typo laterum : sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David et omnis exercitus in Jerusalem.
2 Samuel 2Sm 10 13 1 Factum est autem post haec ut Absalom filii David sororem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David,
2 Samuel 2Sm 10 13 2 et deperiret eam valde, ita ut propter amorem ejus aegrotaret : quia cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea.
2 Samuel 2Sm 10 13 3 Erat autem Amnon amicus nomine Jonadab, filius Semmaa fratris David, vir prudens valde.
2 Samuel 2Sm 10 13 4 Qui dixit ad eum : Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies ? cur non indicas mihi ? Dixitque ei Amnon : Thamar sororem fratris mei Absalom amo.
2 Samuel 2Sm 10 13 5 Cui respondit Jonadab : Cuba super lectum tuum, et languorem simula : cumque venerit pater tuus ut visitet te, dic ei : Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum, et faciat pulmentum, ut comedam de manu ejus.
2 Samuel 2Sm 10 13 6 Accubuit itaque Amnon, et quasi aegrotare coepit : cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem : Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu ejus.
2 Samuel 2Sm 10 13 7 Misit ergo David ad Thamar domum, dicens : Veni in domum Amnon fratris tui, et fac ei pulmentum.
2 Samuel 2Sm 10 13 8 Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui : ille autem jacebat. Quae tollens farinam commiscuit, et liquefaciens, in oculis ejus coxit sorbitiunculas.
2 Samuel 2Sm 10 13 9 Tollensque quod coxerat, effudit, et posuit coram eo, et noluit comedere : dixitque Amnon : Ejicite universos a me. Cumque ejecissent omnes,
2 Samuel 2Sm 10 13 10 dixit Amnon ad Thamar : Infer cibum in conclave, ut vescar de manu tua. Tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave.
2 Samuel 2Sm 10 13 11 Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam, et ait : Veni, cuba mecum, soror mea.
2 Samuel 2Sm 10 13 12 Quae respondit ei : Noli frater mi, noli opprimere me : neque enim hoc fas est in Israël : noli facere stultitiam hanc.
2 Samuel 2Sm 10 13 13 Ego enim ferre non potero opprobrium meum, et tu eris quasi unus de insipientibus in Israël : quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi.
2 Samuel 2Sm 10 13 14 Noluit autem acquiescere precibus ejus, sed praevalens viribus oppressit eam, et cubavit cum ea.
2 Samuel 2Sm 10 13 15 Et exosam eam habuit Amnon odio magno nimis : ita ut majus esset odium quo oderat eam, amore quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon : Surge, et vade.
2 Samuel 2Sm 10 13 16 Quae respondit ei : Majus est hoc malum quod nunc agis adversum me, quam quod ante fecisti, expellens me. Et noluit audire eam :
2 Samuel 2Sm 10 13 17 sed vocato puero qui ministrabat ei, dixit : Ejice hanc a me foras, et claude ostium post eam.
2 Samuel 2Sm 10 13 18 Quae induta erat talari tunica : hujuscemodi enim filiae regis virgines vestibus utebantur. Ejecit itaque eam minister illius foras : clausitque fores post eam.
2 Samuel 2Sm 10 13 19 Quae aspergens cinerem capiti suo, scissa talari tunica, impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens, et clamans.
2 Samuel 2Sm 10 13 20 Dixit autem ei Absalom frater suus : Numquid Amnon frater tuus concubuit tecum ? sed nunc soror, tace : frater tuus est : neque affligas cor tuum pro hac re. Mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui.
2 Samuel 2Sm 10 13 21 Cum autem audisset rex David verba haec, contristatus est valde : et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei.
2 Samuel 2Sm 10 13 22 Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum : oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam.
2 Samuel 2Sm 10 13 23 Factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalhasor, quae est juxta Ephraim : et vocavit Absalom omnes filios regis,
2 Samuel 2Sm 10 13 24 venitque ad regem, et ait ad eum : Ecce tondentur oves servi tui : veniat, oro, rex cum servis suis ad servum suum.
2 Samuel 2Sm 10 13 25 Dixitque rex ad Absalom : Noli fili mi, noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei.
2 Samuel 2Sm 10 13 26 Et ait Absalom : Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus. Dixitque ad eum rex : Non est necesse ut vadat tecum.
2 Samuel 2Sm 10 13 27 Coëgit itaque Absalom eum, et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis. Feceratque Absalom convivium quasi convivium regis.
2 Samuel 2Sm 10 13 28 Praeceperat autem Absalom pueris suis, dicens : Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis : Percutite eum, et interficite : nolite timere : ego enim sum qui praecipio vobis : roboramini, et estote viri fortes.
2 Samuel 2Sm 10 13 29 Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut praeceperat eis Absalom. Surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas, et fugerunt.
2 Samuel 2Sm 10 13 30 Cumque adhuc pergerent in itinere, fama pervenit ad David, dicens : Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus.
2 Samuel 2Sm 10 13 31 Surrexit itaque rex, et scidit vestimenta sua, et cecidit super terram : et omnes servi illius qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua.
2 Samuel 2Sm 10 13 32 Respondens autem Jonadab filius Semmaa fratris David, dixit : Ne aestimet dominus meus rex quod omnes pueri filii regis occisi sint : Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem ejus.
2 Samuel 2Sm 10 13 33 Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud, dicens : Omnes filii regis occisi sunt : quoniam Amnon solus mortuus est.
2 Samuel 2Sm 10 13 34 Fugit autem Absalom. Et elevavit puer speculator oculos suos, et aspexit : et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis.
2 Samuel 2Sm 10 13 35 Dixit autem Jonadab ad regem : Ecce filii regis adsunt : juxta verbum servi tui, sic factum est.
2 Samuel 2Sm 10 13 36 Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis : et intrantes levaverunt vocem suam, et fleverunt : sed et rex et omnes servi ejus fleverunt ploratu magno nimis.
2 Samuel 2Sm 10 13 37 Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Ammiud regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus.
2 Samuel 2Sm 10 13 38 Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis.
2 Samuel 2Sm 10 13 39 Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu.
2 Samuel 2Sm 10 14 1 Intelligens autem Joab filius Sarviae quod cor regis versum esset ad Absalom,
2 Samuel 2Sm 10 14 2 misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem : dixitque ad eam : Lugere te simula, et induere veste lugubri, et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier jam plurimo tempore lugens mortuum :
2 Samuel 2Sm 10 14 3 et ingredieris ad regem, et loqueris ad eum sermones hujuscemodi. Posuit autem Joab verba in ore ejus.
2 Samuel 2Sm 10 14 4 Itaque cum ingressa fuisset mulier Thecuitis ad regem, cecidit coram eo super terram, et adoravit, et dixit : Serva me, rex.
2 Samuel 2Sm 10 14 5 Et ait ad eam rex : Quid causae habes ? Quae respondit : Heu, mulier vidua ego sum : mortuus est enim vir meus.
2 Samuel 2Sm 10 14 6 Et ancillae tuae erant duo filii : qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat qui eos prohibere posset : et percussit alter alterum, et interfecit eum.
2 Samuel 2Sm 10 14 7 Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam, dicit : Trade eum qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit, et deleamus haeredem : et quaerunt extinguere scintillam meam quae relicta est, ut non supersit viro meo nomen, et reliquiae super terram.
2 Samuel 2Sm 10 14 8 Et ait rex ad mulierem : Vade in domum tuam, et ego jubebo pro te.
2 Samuel 2Sm 10 14 9 Dixitque mulier Thecuitis ad regem : In me, domine mi rex, sit iniquitas, et in domum patris mei : rex autem et thronus ejus sit innocens.
2 Samuel 2Sm 10 14 10 Et ait rex : Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te.
2 Samuel 2Sm 10 14 11 Quae ait : Recordetur rex Domini Dei sui, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum, et nequaquam interficiant filium meum. Qui ait : Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram.
2 Samuel 2Sm 10 14 12 Dixit ergo mulier : Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum. Et ait : Loquere.
2 Samuel 2Sm 10 14 13 Dixitque mulier : Quare cogitasti hujuscemodi rem contra populum Dei, et locutus est rex verbum istud, ut peccet, et non reducat ejectum suum ?
2 Samuel 2Sm 10 14 14 Omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur : nec vult Deus perire animam, sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abjectus est.
2 Samuel 2Sm 10 14 15 Nunc igitur veni, ut loquar ad dominum meum regem verbum hoc, praesente populo. Et dixit ancilla tua : Loquar ad regem, si quomodo faciat rex verbum ancillae suae.
2 Samuel 2Sm 10 14 16 Et audivit rex, ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant de haereditate Dei delere me, et filium meum simul.
2 Samuel 2Sm 10 14 17 Dicat ergo ancilla tua, ut fiat verbum domini mei regis sicut sacrificium. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur : unde et Dominus Deus tuus est tecum.
2 Samuel 2Sm 10 14 18 Et respondens rex, dixit ad mulierem : Ne abscondas a me verbum quod te interrogo. Dixitque ei mulier : Loquere, domine mi rex.
2 Samuel 2Sm 10 14 19 Et ait rex : Numquid manus Joab tecum est in omnibus istis ? Respondit mulier, et ait : Per salutem animae tuae, domine mi rex, nec ad sinistram, nec ad dexteram est ex omnibus his quae locutus est dominus meus rex : servus enim tuus Joab, ipse praecepit mihi, et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec.
2 Samuel 2Sm 10 14 20 Ut verterem figuram sermonis hujus, servus tuus Joab praecepit istud : tu autem, domine mi rex, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram.
2 Samuel 2Sm 10 14 21 Et ait rex ad Joab : Ecce placatus feci verbum tuum : vade ergo, et revoca puerum Absalom.
2 Samuel 2Sm 10 14 22 Cadensque Joab super faciem suam in terram, adoravit, et benedixit regi : et dixit Joab : Hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex : fecisti enim sermonem servi tui.
2 Samuel 2Sm 10 14 23 Surrexit ergo Joab et abiit in Gessur, et adduxit Absalom in Jerusalem.
2 Samuel 2Sm 10 14 24 Dixit autem rex : Revertatur in domum suam, et faciem meam non videat. Reversus est itaque Absalom in domum suam, et faciem regis non vidit.
2 Samuel 2Sm 10 14 25 Porro sicut Absalom, vir non erat pulcher in omni Israël, et decorus nimis : a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula.
2 Samuel 2Sm 10 14 26 Et quando tondebat capillum (semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum caesaries), ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis, pondere publico.
2 Samuel 2Sm 10 14 27 Nati sunt autem Absalom filii tres, et filia una nomine Thamar, elegantis formae.
2 Samuel 2Sm 10 14 28 Mansitque Absalom in Jerusalem duobus annis, et faciem regis non vidit.
2 Samuel 2Sm 10 14 29 Misit itaque ad Joab, ut mitteret eum ad regem : qui noluit venire ad eum. Cumque secundo misisset, et ille noluisset venire ad eum,
2 Samuel 2Sm 10 14 30 dixit servis suis : Scitis agrum Joab juxta agrum meum, habentem messem hordei : ite igitur, et succendite eum igni. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Joab, scissis vestibus suis, dixerunt : Succenderunt servi Absalom partem agri igni.
2 Samuel 2Sm 10 14 31 Surrexitque Joab, et venit ad Absalom in domum ejus, et dixit : Quare succenderunt servi tui segetem meam igni ?
2 Samuel 2Sm 10 14 32 Et respondit Absalom ad Joab : Misi ad te obsecrans ut venires ad me, et mitterem te ad regem, et diceres ei : Quare veni de Gessur ? melius mihi erat ibi esse : obsecro ergo ut videam faciem regis : quod si memor est iniquitatis meae, interficiat me.
2 Samuel 2Sm 10 14 33 Ingressus itaque Joab ad regem, nuntiavit ei omnia : vocatusque est Absalom, et intravit ad regem, et adoravit super faciem terrae coram eo : osculatusque est rex Absalom.
2 Samuel 2Sm 10 15 1 Igitur post haec fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros qui praecederent eum.
2 Samuel 2Sm 10 15 2 Et mane consurgens Absalom, stabat juxta introitum portae, et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat : De qua civitate es tu ? Qui respondens aiebat : Ex una tribu Israël ego sum servus tuus.
2 Samuel 2Sm 10 15 3 Respondebatque ei Absalom : Videntur mihi sermones tui boni et justi, sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom :
2 Samuel 2Sm 10 15 4 Quis me constituat judicem super terram, ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et juste judicem ?
2 Samuel 2Sm 10 15 5 Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens osculabatur eum.
2 Samuel 2Sm 10 15 6 Faciebatque hoc omni Israël venienti ad judicium ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israël.
2 Samuel 2Sm 10 15 7 Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David : Vadam, et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron.
2 Samuel 2Sm 10 15 8 Vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriae, dicens : Si reduxerit me Dominus in Jerusalem, sacrificabo Domino.
2 Samuel 2Sm 10 15 9 Dixitque ei rex David : Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron.
2 Samuel 2Sm 10 15 10 Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israël, dicens : Statim ut audieritis clangorem buccinae, dicite : Regnavit Absalom in Hebron.
2 Samuel 2Sm 10 15 11 Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Jerusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes.
2 Samuel 2Sm 10 15 12 Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est conjuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom.
2 Samuel 2Sm 10 15 13 Venit igitur nuntius ad David, dicens : Toto corde universus Israël sequitur Absalom.
2 Samuel 2Sm 10 15 14 Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerusalem : Surgite, fugiamus : neque enim erit nobis effugium a facie Absalom : festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii.
2 Samuel 2Sm 10 15 15 Dixeruntque servi regis ad eum : Omnia quaecumque praeceperit dominus noster rex, libenter exequemur servi tui.
2 Samuel 2Sm 10 15 16 Egressus est ergo rex et universa domus ejus pedibus suis : et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum.
2 Samuel 2Sm 10 15 17 Egressusque rex et omnis Israël pedibus suis, stetit procul a domo :
2 Samuel 2Sm 10 15 18 et universi servi ejus ambulabant juxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Gethaei, pugnatores validi, sexcenti viri qui secuti eum fuerant de Geth pedites, praecedebant regem.
2 Samuel 2Sm 10 15 19 Dixit autem rex ad Ethai Gethaeum : Cur venis nobiscum ? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo.
2 Samuel 2Sm 10 15 20 Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi ? ego autem vadam quo iturus sum : revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem.
2 Samuel 2Sm 10 15 21 Et respondit Ethai regi dicens : Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quoniam in quocumque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus.
2 Samuel 2Sm 10 15 22 Et ait David Ethai : Veni, et transi. Et transivit Ethai Gethaeus, et omnes viri qui cum eo erant, et reliqua multitudo.
2 Samuel 2Sm 10 15 23 Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat : rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam quae respicit ad desertum.
2 Samuel 2Sm 10 15 24 Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitae cum eo, portantes arcam foederis Dei : et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate.
2 Samuel 2Sm 10 15 25 Et dixit rex ad Sadoc : Reporta arcam Dei in urbem : si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum.
2 Samuel 2Sm 10 15 26 Si autem dixerit mihi : Non places : praesto sum : faciat quod bonum est coram se.
2 Samuel 2Sm 10 15 27 Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem : O videns, revertere in civitatem in pace : et Achimaas filius tuus, et Jonathas filius Abiathar, duo filii vestri, sint vobiscum.
2 Samuel 2Sm 10 15 28 Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi.
2 Samuel 2Sm 10 15 29 Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem, et manserunt ibi.
2 Samuel 2Sm 10 15 30 Porro David ascendebat clivum Olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite : sed et omnis populus qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans.
2 Samuel 2Sm 10 15 31 Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom : dixitque David : Infatua, quaeso, Domine, consilium Achitophel.
2 Samuel 2Sm 10 15 32 Cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite.
2 Samuel 2Sm 10 15 33 Et dixit ei David : Si veneris mecum, eris mihi oneri :
2 Samuel 2Sm 10 15 34 si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom : Servus tuus sum, rex : sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus : dissipabis consilium Achitophel.
2 Samuel 2Sm 10 15 35 Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes : et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus.
2 Samuel 2Sm 10 15 36 Sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas filius Sadoc, et Jonathas filius Abiathar : et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis.
2 Samuel 2Sm 10 15 37 Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Jerusalem.
2 Samuel 2Sm 10 16 1 Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus, et centum alligaturis uvae passae, et centum massis palatharum, et utre vini.
2 Samuel 2Sm 10 16 2 Et dixit rex Sibae : Quid sibi volunt haec ? Responditque Siba : Asini, domesticis regis ut sedeant : panes et palathae ad vescendum pueris tuis : vinum autem ut bibat siquis defecerit in deserto.
2 Samuel 2Sm 10 16 3 Et ait rex : Ubi est filius domini tui ? Responditque Siba regi : Remansit in Jerusalem, dicens : Hodie restituet mihi domus Israël regnum patris mei.
2 Samuel 2Sm 10 16 4 Et ait rex Sibae : Tua sint omnia quae fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba : Oro ut inveniam gratiam coram te, domine mi rex.
2 Samuel 2Sm 10 16 5 Venit ergo rex David usque Bahurim : et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera : procedebatque egrediens, et maledicebat,
2 Samuel 2Sm 10 16 6 mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David : omnis autem populus, et universi bellatores, a dextro et a sinistro latere regis incedebant.
2 Samuel 2Sm 10 16 7 Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi : Egredere, egredere, vir sanguinum, et vir Belial.
2 Samuel 2Sm 10 16 8 Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul : quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui : et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es.
2 Samuel 2Sm 10 16 9 Dixit autem Abisai filius Sarviae regi : Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi ? vadam, et amputabo caput ejus.
2 Samuel 2Sm 10 16 10 Et ait rex : Quid mihi et vobis est, filii Sarviae ? dimittite eum, ut maledicat : Dominus enim praecepit ei ut malediceret David : et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit ?
2 Samuel 2Sm 10 16 11 Et ait rex Abisai, et universis servis suis : Ecce filius meus qui egressus est de utero meo, quaerit animam meam : quanto magis nunc filius Jemini ? Dimittite eum ut maledicat juxta praeceptum Domini :
2 Samuel 2Sm 10 16 12 si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna.
2 Samuel 2Sm 10 16 13 Ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo. Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur, maledicens, et mittens lapides adversum eum, terramque spargens.
2 Samuel 2Sm 10 16 14 Venit itaque rex, et universus populus cum eo lassus, et refocillati sunt ibi.
2 Samuel 2Sm 10 16 15 Absalom autem et omnis populus ejus ingressi sunt Jerusalem, sed et Achitophel cum eo.
2 Samuel 2Sm 10 16 16 Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum : Salve rex, salve rex.
2 Samuel 2Sm 10 16 17 Ad quem Absalom : Haec est, inquit, gratia tua ad amicum tuum ? quare non ivisti cum amico tuo ?
2 Samuel 2Sm 10 16 18 Responditque Chusai ad Absalom : Nequaquam : quia illius ero, quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israël : et cum eo manebo.
2 Samuel 2Sm 10 16 19 Sed ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum ? nonne filio regis ? Sicut parui patri tuo, ita parebo et tibi.
2 Samuel 2Sm 10 16 20 Dixit autem Absalom ad Achitophel : Inite consilium quid agere debeamus.
2 Samuel 2Sm 10 16 21 Et ait Achitophel ad Absalom : Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum : ut cum audierit omnis Israël quod foedaveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum.
2 Samuel 2Sm 10 16 22 Tetenderunt ergo Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israël.
2 Samuel 2Sm 10 16 23 Consilium autem Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum : sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom.
2 Samuel 2Sm 10 17 1 Dixit ergo Achitophel ad Absalom : Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte.
2 Samuel 2Sm 10 17 2 Et irruens super eum (quippe qui lassus est, et solutis manibus), percutiam eum : cumque fugerit omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum.
2 Samuel 2Sm 10 17 3 Et reducam universum populum, quomodo unus homo reverti solet : unum enim virum tu quaeris : et omnis populus erit in pace.
2 Samuel 2Sm 10 17 4 Placuitque sermo ejus Absalom, et cunctis majoribus natu Israël.
2 Samuel 2Sm 10 17 5 Ait autem Absalom : Vocate Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat.
2 Samuel 2Sm 10 17 6 Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum : Hujuscemodi sermonem locutus est Achitophel : facere debemus an non ? quod das consilium ?
2 Samuel 2Sm 10 17 7 Et dixit Chusai ad Absalom : Non est bonum consilium quod dedit Achitophel hac vice.
2 Samuel 2Sm 10 17 8 Et rursum intulit Chusai : Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu saeviat : sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo.
2 Samuel 2Sm 10 17 9 Forsitan nunc latitat in foveis, aut in uno, quo voluerit, loco : et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet quicumque audierit, et dicet : Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom.
2 Samuel 2Sm 10 17 10 Et fortissimus quisque, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur : scit enim omnis populus Israël fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt.
2 Samuel 2Sm 10 17 11 Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium. Congregetur ad te universus Israël, a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis : et tu eris in medio eorum.
2 Samuel 2Sm 10 17 12 Et irruemus super eum in quocumque loco inventus fuerit, et operiemus eum, sicut cadere solet ros super terram : et non relinquemus de viris qui cum eo sunt, ne unum quidem.
2 Samuel 2Sm 10 17 13 Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdabit omnis Israël civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur ne calculus quidem ex ea.
2 Samuel 2Sm 10 17 14 Dixitque Absalom, et omnes viri Israël : Melius est consilium Chusai Arachitae, consilio Achitophel : Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum.
2 Samuel 2Sm 10 17 15 Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus : Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senioribus Israël : et ego tale et tale dedi consilium.
2 Samuel 2Sm 10 17 16 Nunc ergo mittite cito, et nuntiate David, dicentes : Ne moreris nocte hac in campestribus deserti, sed absque dilatione transgredere : ne forte absorbeatur rex, et omnis populus qui cum eo est.
2 Samuel 2Sm 10 17 17 Jonathas autem et Achimaas stabant juxta fontem Rogel : abiit ancilla et nuntiavit eis. Et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuntium : non enim poterant videri, aut introire civitatem.
2 Samuel 2Sm 10 17 18 Vidit autem eos quidam puer, et indicavit Absalom : illi vero concito gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo : et descenderunt in eum.
2 Samuel 2Sm 10 17 19 Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas : et sic latuit res.
2 Samuel 2Sm 10 17 20 Cumque venissent servi Absalom in domum, ad mulierem dixerunt : Ubi est Achimaas et Jonathas ? Et respondit eis mulier : Transierunt festinanter, gustata paululum aqua. At hi qui quaerebant, cum non reperissent, reversi sunt in Jerusalem.
2 Samuel 2Sm 10 17 21 Cumque abiissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes nuntiaverunt regi David, et dixerunt : Surgite, et transite cito fluvium : quoniam hujuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel.
2 Samuel 2Sm 10 17 22 Surrexit ergo David, et omnis populus qui cum eo erat, et transierunt Jordanem, donec dilucesceret : et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium.
2 Samuel 2Sm 10 17 23 Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam : et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui.
2 Samuel 2Sm 10 17 24 David autem venit in castra, et Absalom transivit Jordanem, ipse et omnes viri Israël cum eo.
2 Samuel 2Sm 10 17 25 Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum : Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Jetra de Jezraëli, qui ingressus est ad Abigail filiam Naas, sororem Sarviae, quae fuit mater Joab.
2 Samuel 2Sm 10 17 26 Et castrametatus est Israël cum Absalom in terra Galaad.
2 Samuel 2Sm 10 17 27 Cumque venisset David in castra, Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius Ammihel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim,
2 Samuel 2Sm 10 17 28 obtulerunt ei stratoria, et tapetia, et vasa fictilia, frumentum, et hordeum, et farinam, et polentam, et fabam, et lentem, et frixum cicer,
2 Samuel 2Sm 10 17 29 et mel, et butyrum, oves, et pingues vitulos : dederuntque David, et populo qui cum eo erat, ad vescendum : suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto.
2 Samuel 2Sm 10 18 1 Igitur considerato David populo suo, constituit super eos tribunos et centuriones,
2 Samuel 2Sm 10 18 2 et dedit populi tertiam partem sub manu Joab, et tertiam partem sub manu Abisai filii Sarviae fratris Joab, et tertiam partem sub manu Ethai, qui erat de Geth. Dixitque rex ad populum : Egrediar et ego vobiscum.
2 Samuel 2Sm 10 18 3 Et respondit populus : Non exibis : sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit : sive media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt, quia tu unus pro decem millibus computaris : melius est igitur ut sis nobis in urbe praesidio.
2 Samuel 2Sm 10 18 4 Ad quos rex ait : Quod vobis videtur rectum, hoc faciam. Stetit ergo rex juxta portam : egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni.
2 Samuel 2Sm 10 18 5 Et praecepit rex Joab, et Abisai, et Ethai, dicens : Servate mihi puerum Absalom. Et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro Absalom.
2 Samuel 2Sm 10 18 6 Itaque egressus est populus in campum contra Israël, et factum est praelium in saltu Ephraim.
2 Samuel 2Sm 10 18 7 Et caesus est ibi populus Israël ab exercitu David, factaque est plaga magna in die illa, viginti millium.
2 Samuel 2Sm 10 18 8 Fuit autem ibi praelium dispersum super faciem omnis terrae, et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo, quam hi quos voraverat gladius in die illa.
2 Samuel 2Sm 10 18 9 Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo : cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhaesit caput ejus quercui : et illo suspenso inter caelum et terram, mulus cui insederat, pertransivit.
2 Samuel 2Sm 10 18 10 Vidit autem hoc quispiam, et nuntiavit Joab, dicens : Vidi Absalom pendere de quercu.
2 Samuel 2Sm 10 18 11 Et ait Joab viro qui nuntiaverat ei : Si vidisti, quare non confodisti eum cum terra, et ego dedissem tibi decem argenti siclos, et unum balteum ?
2 Samuel 2Sm 10 18 12 Qui dixit ad Joab : Si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis : audientibus enim nobis praecepit rex tibi, et Abisai, et Ethai, dicens : Custodite mihi puerum Absalom.
2 Samuel 2Sm 10 18 13 Sed etsi fecissem contra animam meam audacter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso ?
2 Samuel 2Sm 10 18 14 Et ait Joab : Non sicut tu vis, sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo tres lanceas in manu sua, et infixit eas in corde Absalom : cumque adhuc palpitaret haerens in quercu,
2 Samuel 2Sm 10 18 15 cucurrerunt decem juvenes armigeri Joab, et percutientes interfecerunt eum.
2 Samuel 2Sm 10 18 16 Cecinit autem Joab buccina, et retinuit populum, ne persequeretur fugientem Israël, volens parcere multitudini.
2 Samuel 2Sm 10 18 17 Et tulerunt Absalom, et projecerunt eum in saltu, in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis : omnis autem Israël fugit in tabernacula sua.
2 Samuel 2Sm 10 18 18 Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in Valle regis : dixerat enim : Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom, usque ad hanc diem.
2 Samuel 2Sm 10 18 19 Achimaas autem filius Sadoc, ait : Curram, et nuntiabo regi quia judicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum ejus.
2 Samuel 2Sm 10 18 20 Ad quem Joab dixit : Non eris nuntius in hac die, sed nuntiabis in alia : hodie nolo te nuntiare : filius enim regis est mortuus.
2 Samuel 2Sm 10 18 21 Et ait Joab Chusi : Vade, et nuntia regi quae vidisti. Adoravit Chusi Joab, et cucurrit.
2 Samuel 2Sm 10 18 22 Rursus autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Joab : Quid impedit si etiam ego curram post Chusi ? Dixitque ei Joab : Quid vis currere, fili mi ? non eris boni nuntii bajulus.
2 Samuel 2Sm 10 18 23 Qui respondit : Quid enim si cucurrero ? Et ait ei : Curre. Currens ergo Achimaas per viam compendii, transivit Chusi.
2 Samuel 2Sm 10 18 24 David autem sedebat inter duas portas : speculator vero, qui erat in fastigio portae super murum, elevans oculos, vidit hominem currentem solum.
2 Samuel 2Sm 10 18 25 Et exclamans indicavit regi : dixitque rex : Si solus est, bonus est nuntius in ore ejus. Properante autem illo, et accedente propius,
2 Samuel 2Sm 10 18 26 vidit speculator hominem alterum currentem, et vociferans in culmine, ait : Apparet mihi alter homo currens solus. Dixitque rex : Et iste bonus est nuntius.
2 Samuel 2Sm 10 18 27 Speculator autem : Contemplor, ait, cursum prioris, quasi cursum Achimaas filii Sadoc. Et ait rex : Vir bonus est, et nuntium portans bonum venit.
2 Samuel 2Sm 10 18 28 Clamans autem Achimaas, dixit ad regem : Salve rex. Et adorans regem coram eo pronus in terram, ait : Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem.
2 Samuel 2Sm 10 18 29 Et ait rex : Estne pax puero Absalom ? Dixitque Achimaas : Vidi tumultum magnum cum mitteret Joab servus tuus, o rex, me servum tuum : nescio aliud.
2 Samuel 2Sm 10 18 30 Ad quem rex : Transi, ait, et sta hic. Cumque ille transisset, et staret,
2 Samuel 2Sm 10 18 31 apparuit Chusi : et veniens ait : Bonum apporto nuntium, domine mi rex : judicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te.
2 Samuel 2Sm 10 18 32 Dixit autem rex ad Chusi : Estne pax puero Absalom ? Cui respondens Chusi : Fiant, inquit, sicut puer, inimici domini mei regis, et universi qui consurgunt adversus eum in malum.
2 Samuel 2Sm 10 18 33 Contristatus itaque rex, ascendit coenaculum portae, et flevit. Et sic loquebatur, vadens : Fili mi Absalom, Absalom fili mi : quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi, fili mi Absalom ?
2 Samuel 2Sm 10 19 1 Nuntiatum est autem Joab quod rex fleret et lugeret filium suum,
2 Samuel 2Sm 10 19 2 et versa est victoria in luctum in die illa omni populo : audivit enim populus in die illa dici : Dolet rex super filio suo.
2 Samuel 2Sm 10 19 3 Et declinavit populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus et fugiens de praelio.
2 Samuel 2Sm 10 19 4 Porro rex operuit caput suum, et clamabat voce magna : Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi.
2 Samuel 2Sm 10 19 5 Ingressus ergo Joab ad regem in domum, dixit : Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam, et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum, et animam uxorum tuarum, et animam concubinarum tuarum.
2 Samuel 2Sm 10 19 6 Diligis odientes te, et odio habes diligentes te : et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis : et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret, et omnes nos occubuissemus, tunc placeret tibi.
2 Samuel 2Sm 10 19 7 Nunc igitur surge, et procede, et alloquens satisfac servis tuis : juro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac : et pejus erit hoc tibi quam omnia mala quae venerunt super te ab adolescentia tua usque in praesens.
2 Samuel 2Sm 10 19 8 Surrexit ergo rex et sedit in porta : et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta. Venitque universa multitudo coram rege : Israël autem fugit in tabernacula sua.
2 Samuel 2Sm 10 19 9 Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israël, dicens : Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ; ipse salvavit nos de manu Philisthinorum : et nunc fugit de terra propter Absalom.
2 Samuel 2Sm 10 19 10 Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello : usquequo siletis, et non reducitis regem ?
2 Samuel 2Sm 10 19 11 Rex vero David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes, dicens : Loquimini ad majores natu Juda, dicentes : Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam ? (Sermo autem omnis Israël pervenerat ad regem in domo ejus.)
2 Samuel 2Sm 10 19 12 Fratres mei vos, os meum, et caro mea vos, quare novissimi reducitis regem ?
2 Samuel 2Sm 10 19 13 Et Amasae dicite : Nonne os meum, et caro mea es ? haec faciat mihi Deus, et haec addat, si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Joab.
2 Samuel 2Sm 10 19 14 Et inclinavit cor omnium virorum Juda quasi viri unius : miseruntque ad regem, dicentes : Revertere tu, et omnes servi tui.
2 Samuel 2Sm 10 19 15 Et reversus est rex, et venit usque ad Jordanem : et omnis Juda venit usque in Galgalam ut occurreret regi, et traduceret eum Jordanem.
2 Samuel 2Sm 10 19 16 Festinavit autem Semei filius Gera filii Jemini de Bahurim, et descendit cum viris Juda in occursum regis David,
2 Samuel 2Sm 10 19 17 cum mille viris de Benjamin, et Siba puer de domo Saul : et quindecim filii ejus, ac viginti servi erant cum eo : et irrumpentes Jordanem, ante regem
2 Samuel 2Sm 10 19 18 transierunt vada, ut traducerent domum regis, et facerent juxta jussionem ejus : Semei autem filius Gera prostratus coram rege, cum jam transisset Jordanem,
2 Samuel 2Sm 10 19 19 dixit ad eum : Ne reputes mihi, domine mi, iniquitatem, neque memineris injuriarum servi tui in die qua egressus es, domine mi rex, de Jerusalem, neque ponas, rex, in corde tuo.
2 Samuel 2Sm 10 19 20 Agnosco enim servus tuus peccatum meum : et idcirco hodie primus veni de omni domo Joseph, descendique in occursum domini mei regis.
2 Samuel 2Sm 10 19 21 Respondens vero Abisai filius Sarviae, dixit : Numquid pro his verbis non occidetur Semei, quia maledixit christo Domini ?
2 Samuel 2Sm 10 19 22 Et ait David : Quid mihi et vobis, filii Sarviae ? cur efficimini mihi hodie in satan ? ergone hodie interficietur vir in Israël ? an ignoro hodie me factum regem super Israël ?
2 Samuel 2Sm 10 19 23 Et ait rex Semei : Non morieris. Juravitque ei.
2 Samuel 2Sm 10 19 24 Miphiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis, illotis pedibus et intonsa barba : vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis ejus in pace.
2 Samuel 2Sm 10 19 25 Cumque Jerusalem occurrisset regi, dixit ei rex : Quare non venisti mecum, Miphiboseth ?
2 Samuel 2Sm 10 19 26 Et respondens ait : Domine mi rex, servus meus contempsit me : dixique ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum, et ascendens abirem cum rege : claudus enim sum servus tuus.
2 Samuel 2Sm 10 19 27 Insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem : tu autem, domine mi rex, sicut angelus Dei es : fac quod placitum est tibi.
2 Samuel 2Sm 10 19 28 Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo regi : tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae : quid ergo habeo justae querelae ? aut quid possum ultra vociferari ad regem ?
2 Samuel 2Sm 10 19 29 Ait ergo ei rex : Quid ultra loqueris ? fixum est quod locutus sum : tu et Siba dividite possessiones.
2 Samuel 2Sm 10 19 30 Responditque Miphiboseth regi : Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam.
2 Samuel 2Sm 10 19 31 Berzellai quoque Galaadites, descendens de Rogelim, traduxit regem Jordanem, paratus etiam ultra fluvium prosequi eum.
2 Samuel 2Sm 10 19 32 Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est, octogenarius, et ipse praebuit alimenta regi cum moraretur in castris : fuit quippe vir dives nimis.
2 Samuel 2Sm 10 19 33 Dixit itaque rex ad Berzellai : Veni mecum, ut requiescas securus mecum in Jerusalem.
2 Samuel 2Sm 10 19 34 Et ait Berzellai ad regem : Quot sunt dies annorum vitae meae, ut ascendam cum rege in Jerusalem ?
2 Samuel 2Sm 10 19 35 Octogenarius sum hodie : numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum ? aut delectare potest servum tuum cibus et potus ? vel audire possum ultra vocem cantorum atque cantatricum ? quare servus tuus sit oneri domino meo regi ?
2 Samuel 2Sm 10 19 36 Paululum procedam famulus tuus ab Jordane tecum : non indigeo hac vicissitudine,
2 Samuel 2Sm 10 19 37 sed obsecro ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar juxta sepulchrum patris mei et matris meae. Est autem servus tuus Chamaam : ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei quidquid tibi bonum videtur.
2 Samuel 2Sm 10 19 38 Dixit itaque ei rex : Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei quidquid tibi placuerit : et omne quod petieris a me, impetrabis.
2 Samuel 2Sm 10 19 39 Cumque transisset universus populus et rex Jordanem, osculatus est rex Berzellai, et benedixit ei : et ille reversus est in locum suum.
2 Samuel 2Sm 10 19 40 Transivit ergo rex in Galgalam, et Chamaam cum eo. Omnis autem populus Juda traduxerat regem, et media tantum pars adfuerat de populo Israël.
2 Samuel 2Sm 10 19 41 Itaque omnes viri Israël concurrentes ad regem dixerunt ei : Quare te furati sunt fratres nostri viri Juda, et traduxerunt regem et domum ejus Jordanem, omnesque viros David cum eo ?
2 Samuel 2Sm 10 19 42 Et respondit omnis vir Juda ad viros Israël : Quia mihi propior est rex : cur irasceris super hac re ? numquid comedimus aliquid ex rege, aut munera nobis data sunt ?
2 Samuel 2Sm 10 19 43 Et respondit vir Israël ad viros Juda, et ait : Decem partibus major ego sum apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te : cur fecisti mihi injuriam, et non mihi nuntiatum est priori, ut reducerem regem meum ? Durius autem responderunt viri Juda viris Israël.
2 Samuel 2Sm 10 20 1 Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Jemineus : et cecinit buccina, et ait : Non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Isai : revertere in tabernacula tua, Israël.
2 Samuel 2Sm 10 20 2 Et separatus est omnis Israël a David, secutusque est Seba filium Bochri : viri autem Juda adhaeserunt regi suo a Jordane usque Jerusalem.
2 Samuel 2Sm 10 20 3 Cumque venisset rex in domum suam in Jerusalem, tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, alimenta eis praebens : et non est ingressus ad eas, sed erant clausae usque in diem mortis suae in viduitate viventes.
2 Samuel 2Sm 10 20 4 Dixit autem rex Amasae : Convoca mihi omnes viros Juda in diem tertium, et tu adesto praesens.
2 Samuel 2Sm 10 20 5 Abiit ergo Amasa ut convocaret Judam, et moratus est extra placitum quod ei constituerat rex.
2 Samuel 2Sm 10 20 6 Ait autem David ad Abisai : Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom : tolle igitur servos domini tui, et persequere eum, ne forte inveniat civitates munitas, et effugiat nos.
2 Samuel 2Sm 10 20 7 Egressi sunt ergo cum eo viri Joab, Cerethi quoque et Phelethi : et omnes robusti exierunt de Jerusalem ad persequendum Seba filium Bochri.
2 Samuel 2Sm 10 20 8 Cumque illi essent juxta lapidem grandem qui est in Gabaon, Amasa veniens occurrit eis. Porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui, et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia, in vagina, qui fabricatus levi motu egredi poterat, et percutere.
2 Samuel 2Sm 10 20 9 Dixit itaque Joab ad Amasam : Salve mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amasae, quasi osculans eum.
2 Samuel 2Sm 10 20 10 Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab : qui percussit eum in latere, et effudit intestina ejus in terram, nec secundum vulnus apposuit : et mortuus est. Joab autem, et Abisai frater ejus, persecuti sunt Seba filium Bochri.
2 Samuel 2Sm 10 20 11 Interea quidam viri, cum stetissent juxta cadaver Amasae, de sociis Joab, dixerunt : Ecce qui esse voluit pro Joab comes David.
2 Samuel 2Sm 10 20 12 Amasa autem conspersus sanguine jacebat in media via. Vidit hoc quidam vir, quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum.
2 Samuel 2Sm 10 20 13 Amoto ergo illo de via, transibat omnis vir sequens Joab ad persequendum Seba filium Bochri.
2 Samuel 2Sm 10 20 14 Porro ille transierat per omnes tribus Israël in Abelam et Bethmaacha : omnesque viri electi congregati fuerant ad eum.
2 Samuel 2Sm 10 20 15 Venerunt itaque, et oppugnabant eum in Abela et in Bethmaacha, et circumdederunt munitionibus civitatem, et obsessa est urbs : omnis autem turba quae erat cum Joab, moliebatur destruere muros.
2 Samuel 2Sm 10 20 16 Et exclamavit mulier sapiens de civitate : Audite, audite : dicite Joab : Appropinqua huc, et loquar tecum.
2 Samuel 2Sm 10 20 17 Qui cum accessisset ad eam, ait illi : Tu es Joab ? Et ille respondit : Ego. Ad quem sic locuta est : Audi sermones ancillae tuae. Qui respondit : Audio.
2 Samuel 2Sm 10 20 18 Rursumque illa : Sermo, inquit, dicebatur in veteri proverbio : Qui interrogant, interrogent in Abela : et sic perficiebant.
2 Samuel 2Sm 10 20 19 Nonne ego sum quae respondeo veritatem in Israël, et tu quaeris subvertere civitatem et evertere matrem in Israël ? quare praecipitas haereditatem Domini ?
2 Samuel 2Sm 10 20 20 Respondensque Joab, ait : Absit, absit hoc a me : non praecipito, neque demolior.
2 Samuel 2Sm 10 20 21 Non sic se habet res, sed homo de monte Ephraim, Seba filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David : tradite illum solum, et recedemus a civitate. Et ait mulier ad Joab : Ecce caput ejus mittetur ad te per murum.
2 Samuel 2Sm 10 20 22 Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter : qui abscissum caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua : Joab autem reversus est Jerusalem ad regem.
2 Samuel 2Sm 10 20 23 Fuit ergo Joab super omnem exercitum Israël : Banaias autem filius Jojadae super Cerethaeos et Phelethaeos :
2 Samuel 2Sm 10 20 24 Aduram vero super tributa : porro Josaphat filius Ahilud, a commentariis :
2 Samuel 2Sm 10 20 25 Siva autem, scriba : Sadoc vero et Abiathar, sacerdotes.
2 Samuel 2Sm 10 20 26 Ira autem Jairites erat sacerdos David.
2 Samuel 2Sm 10 21 1 Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter : et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus : Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas.
2 Samuel 2Sm 10 21 2 Vocatis ergo Gabaonitis rex, dixit ad eos (porro Gabaonitae non erant de filiis Israël, sed reliquiae Amorrhaeorum : filii quippe Israël juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israël et Juda),
2 Samuel 2Sm 10 21 3 dixit ergo David ad Gabaonitas : Quid faciam vobis ? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis haereditati Domini ?
2 Samuel 2Sm 10 21 4 Dixeruntque ei Gabaonitae : Non est nobis super argento et auro quaestio, sed contra Saul, et contra domum ejus : neque volumus ut interficiatur homo de Israël. Ad quos rex ait : Quid ergo vultis ut faciam vobis ?
2 Samuel 2Sm 10 21 5 Qui dixerunt regi : Virum qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe ejus in cunctis finibus Israël.
2 Samuel 2Sm 10 21 6 Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex : Ego dabo.
2 Samuel 2Sm 10 21 7 Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathae filii Saul, propter jusjurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul.
2 Samuel 2Sm 10 21 8 Tulit itaque rex duos filios Respha filiae Aja quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth : et quinque filios Michol filiae Saul quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi,
2 Samuel 2Sm 10 21 9 et dedit eos in manus Gabaonitarum : qui crucifixerunt eos in monte coram Domino : et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei.
2 Samuel 2Sm 10 21 10 Tollens autem Respha filia Aja cilicium, substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de caelo : et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem.
2 Samuel 2Sm 10 21 11 Et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia Aja, concubina Saul.
2 Samuel 2Sm 10 21 12 Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Jonathae filii ejus, a viris Jabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthiim cum interfecissent Saul in Gelboë :
2 Samuel 2Sm 10 21 13 et asportavit inde ossa Saul, et ossa Jonathae filii ejus : et colligentes ossa eorum qui affixi fuerant,
2 Samuel 2Sm 10 21 14 sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathae filii ejus in terra Benjamin, in latere, in sepulchro Cis patris ejus : feceruntque omnia quae praeceperat rex, et repropitiatus est Deus terrae post haec.
2 Samuel 2Sm 10 21 15 Factum est autem rursum praelium Philisthinorum adversum Israël, et descendit David, et servi ejus cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. Deficiente autem David,
2 Samuel 2Sm 10 21 16 Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus ferrum hastae trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David.
2 Samuel 2Sm 10 21 17 Praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae, et percussum Philisthaeum interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes : Jam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Israël.
2 Samuel 2Sm 10 21 18 Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthaeos : tunc percussit Sobochai de Husati, Saph de stirpe Arapha de genere gigantum.
2 Samuel 2Sm 10 21 19 Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Gethaeum, cujus hastile hastae erat quasi liciatorium texentium.
2 Samuel 2Sm 10 21 20 Quartum bellum fuit in Geth : in quo vir fuit excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti quatuor : et erat de origine Arapha.
2 Samuel 2Sm 10 21 21 Et blasphemavit Israël : percussit autem eum Jonathan filius Samaa fratris David.
2 Samuel 2Sm 10 21 22 Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus.
2 Samuel 2Sm 10 22 1 Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.
2 Samuel 2Sm 10 22 2 Et ait : [Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.
2 Samuel 2Sm 10 22 3 Deus fortis meus : sperabo in eum ; scutum meum, et cornu salutis meae : elevator meus, et refugium meum ; salvator meus : de iniquitate liberabis me.
2 Samuel 2Sm 10 22 4 Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
2 Samuel 2Sm 10 22 5 Quia circumdederunt me contritiones mortis : torrentes Belial terruerunt me.
2 Samuel 2Sm 10 22 6 Funes inferni circumdederunt me : praevenerunt me laquei mortis.
2 Samuel 2Sm 10 22 7 In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo : et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus veniet ad aures ejus.
2 Samuel 2Sm 10 22 8 Commota est et contremuit terra ; fundamenta montium concussa sunt, et conquassata : quoniam iratus est eis.
2 Samuel 2Sm 10 22 9 Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit : carbones succensi sunt ab eo.
2 Samuel 2Sm 10 22 10 Inclinavit caelos, et descendit : et caligo sub pedibus ejus.
2 Samuel 2Sm 10 22 11 Et ascendit super cherubim, et volavit : et lapsus est super pennas venti.
2 Samuel 2Sm 10 22 12 Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus caelorum.
2 Samuel 2Sm 10 22 13 Prae fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis.
2 Samuel 2Sm 10 22 14 Tonabit de caelo Dominus, et excelsus dabit vocem suam.
2 Samuel 2Sm 10 22 15 Misit sagittas et dissipavit eos ; fulgur, et consumpsit eos.
2 Samuel 2Sm 10 22 16 Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus.
2 Samuel 2Sm 10 22 17 Misit de excelso, et assumpsit me, et extraxit me de aquis multis.
2 Samuel 2Sm 10 22 18 Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me : quoniam robustiores me erant.
2 Samuel 2Sm 10 22 19 Praevenit me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum.
2 Samuel 2Sm 10 22 20 Et eduxit me in latitudinem : liberavit me, quia complacui ei.
2 Samuel 2Sm 10 22 21 Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam : et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.
2 Samuel 2Sm 10 22 22 Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo.
2 Samuel 2Sm 10 22 23 Omnia enim judicia ejus in conspectu meo, et praecepta ejus non amovi a me.
2 Samuel 2Sm 10 22 24 Et ero perfectus cum eo, et custodiam me ab iniquitate mea.
2 Samuel 2Sm 10 22 25 Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.
2 Samuel 2Sm 10 22 26 Cum sancto sanctus eris, et cum robusto perfectus.
2 Samuel 2Sm 10 22 27 Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.
2 Samuel 2Sm 10 22 28 Et populum pauperem salvum facies : oculisque tuis excelsos humiliabis.
2 Samuel 2Sm 10 22 29 Quia tu lucerna mea, Domine, et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.
2 Samuel 2Sm 10 22 30 In te enim curram accinctus : in Deo meo transiliam murum.
2 Samuel 2Sm 10 22 31 Deus, immaculata via ejus ; eloquium Domini igne examinatum : scutum est omnium sperantium in se.
2 Samuel 2Sm 10 22 32 Quis est Deus praeter Dominum, et quis fortis praeter Deum nostrum ?
2 Samuel 2Sm 10 22 33 Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.
2 Samuel 2Sm 10 22 34 Coaequans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me ;
2 Samuel 2Sm 10 22 35 docens manus meas ad praelium, et componens quasi arcum aereum brachia mea.
2 Samuel 2Sm 10 22 36 Dedisti mihi clypeum salutis tuae, et mansuetudo tua multiplicavit me.
2 Samuel 2Sm 10 22 37 Dilatabis gressus meos subtus me, et non deficient tali mei.
2 Samuel 2Sm 10 22 38 Persequar inimicos meos, et conteram, et non convertar donec consumam eos.
2 Samuel 2Sm 10 22 39 Consumam eos et confringam, ut non consurgant : cadent sub pedibus meis.
2 Samuel 2Sm 10 22 40 Accinxisti me fortitudine ad praelium : incurvasti resistentes mihi subtus me.
2 Samuel 2Sm 10 22 41 Inimicos meos dedisti mihi dorsum ; odientes me, et disperdam eos.
2 Samuel 2Sm 10 22 42 Clamabunt, et non erit qui salvet ; ad Dominum, et non exaudiet eos.
2 Samuel 2Sm 10 22 43 Delebo eos ut pulverem terrae ; quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.
2 Samuel 2Sm 10 22 44 Salvabis me a contradictionibus populi mei ; custodies me in caput gentium : populus quem ignoro serviet mihi.
2 Samuel 2Sm 10 22 45 Filii alieni resistent mihi ; auditu auris obedient mihi.
2 Samuel 2Sm 10 22 46 Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis.
2 Samuel 2Sm 10 22 47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis meae.
2 Samuel 2Sm 10 22 48 Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me.
2 Samuel 2Sm 10 22 49 Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me : a viro iniquo liberabis me.
2 Samuel 2Sm 10 22 50 Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus, et nomini tuo cantabo :
2 Samuel 2Sm 10 22 51 magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.]
2 Samuel 2Sm 10 23 1 Haec autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai : [Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israël :
2 Samuel 2Sm 10 23 2 Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam.
2 Samuel 2Sm 10 23 3 Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël : Dominator hominum, justus dominator in timore Dei,
2 Samuel 2Sm 10 23 4 sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus rutilat : et sicut pluviis germinat herba de terra.
2 Samuel 2Sm 10 23 5 Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum aeternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet.
2 Samuel 2Sm 10 23 6 Praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi, quae non tolluntur manibus.
2 Samuel 2Sm 10 23 7 Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae comburentur usque ad nihilum.]
2 Samuel 2Sm 10 23 8 Haec nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno.
2 Samuel 2Sm 10 23 9 Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in praelium.
2 Samuel 2Sm 10 23 10 Cumque ascendissent viri Israël, ipse stetit et percussit Philisthaeos donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio : fecitque Dominus salutem magnam in die illa : et populus qui fugerat, reversus est ad caesorum spolia detrahenda.
2 Samuel 2Sm 10 23 11 Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione : erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim,
2 Samuel 2Sm 10 23 12 stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthaeos : et fecit Dominus salutem magnam.
2 Samuel 2Sm 10 23 13 Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam : castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum.
2 Samuel 2Sm 10 23 14 Et David erat in praesidio : porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.
2 Samuel 2Sm 10 23 15 Desideravit ergo David, et ait : O si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethlehem juxta portam !
2 Samuel 2Sm 10 23 16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat juxta portam, et attulerunt ad David : at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino,
2 Samuel 2Sm 10 23 17 dicens : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc : num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt, et animarum periculum bibam ? Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.
2 Samuel 2Sm 10 23 18 Abisai quoque frater Joab filius Sarviae, princeps erat de tribus : ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit : nominatus in tribus,
2 Samuel 2Sm 10 23 19 et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat.
2 Samuel 2Sm 10 23 20 Et Banaias filius Jojadae viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.
2 Samuel 2Sm 10 23 21 Ipse quoque interfecit virum aegyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam : itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Aegyptii, et interfecit eum hasta sua.
2 Samuel 2Sm 10 23 22 Haec fecit Banaias filius Jojadae.
2 Samuel 2Sm 10 23 23 Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores : verumtamen usque ad tres non pervenerat : fecitque eum sibi David auricularium, a secreto.
2 Samuel 2Sm 10 23 24 Asaël frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem,
2 Samuel 2Sm 10 23 25 Semma de Harodi, Elica de Harodi,
2 Samuel 2Sm 10 23 26 Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,
2 Samuel 2Sm 10 23 27 Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati,
2 Samuel 2Sm 10 23 28 Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,
2 Samuel 2Sm 10 23 29 Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin,
2 Samuel 2Sm 10 23 30 Banaia Pharathonites, Heddai de torrente Gaas,
2 Samuel 2Sm 10 23 31 Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi,
2 Samuel 2Sm 10 23 32 Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan,
2 Samuel 2Sm 10 23 33 Semma de Orori, Ajam filius Sarar Arorites,
2 Samuel 2Sm 10 23 34 Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites,
2 Samuel 2Sm 10 23 35 Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi,
2 Samuel 2Sm 10 23 36 Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi,
2 Samuel 2Sm 10 23 37 Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviae,
2 Samuel 2Sm 10 23 38 Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites,
2 Samuel 2Sm 10 23 39 Urias Hethaeus : omnes triginta septem.
2 Samuel 2Sm 10 24 1 Et addidit furor Domini irasci contra Israël, commovitque David in eis dicentem : Vade, numera Israël et Judam.
2 Samuel 2Sm 10 24 2 Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui : Perambula omnes tribus Israël a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum ejus.
2 Samuel 2Sm 10 24 3 Dixitque Joab regi : Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum, quantus nunc est, iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis : sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi ?
2 Samuel 2Sm 10 24 4 Obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus : egressusque est Joab et princeps militum a facie regis, ut numerarent populum Israël.
2 Samuel 2Sm 10 24 5 Cumque pertransissent Jordanem, venerunt in Aroër ad dexteram urbis, quae est in valle Gad :
2 Samuel 2Sm 10 24 6 et per Jazer transierunt in Galaad, et in terram inferiorem Hodsi, et venerunt in Dan silvestria. Circumeuntesque juxta Sidonem,
2 Samuel 2Sm 10 24 7 transierunt prope moenia Tyri, et omnem terram Hevaei et Chananaei, veneruntque ad meridiem Juda in Bersabee :
2 Samuel 2Sm 10 24 8 et lustrata universa terra, affuerunt post novem menses et viginti dies in Jerusalem.
2 Samuel 2Sm 10 24 9 Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi, et inventa sunt de Israël octingenta millia virorum fortium qui educerent gladium, et de Juda quingenta millia pugnatorum.
2 Samuel 2Sm 10 24 10 Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus : et dixit David ad Dominum : Peccavi valde in hoc facto : sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis.
2 Samuel 2Sm 10 24 11 Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad prophetam et videntem David, dicens :
2 Samuel 2Sm 10 24 12 Vade, et loquere ad David : Haec dicit Dominus : Trium tibi datur optio : elige unum quod volueris ex his, ut faciam tibi.
2 Samuel 2Sm 10 24 13 Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei, dicens : Aut septem annis veniet tibi fames in terra tua : aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et ille te persequentur : aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera, et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem.
2 Samuel 2Sm 10 24 14 Dixit autem David ad Gad : Coarctor nimis : sed melius est ut incidam in manus Domini (multae enim misericordiae ejus sunt) quam in manus hominum.
2 Samuel 2Sm 10 24 15 Immisitque Dominus pestilentiam in Israël, de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque ad Bersabee septuaginta millia virorum.
2 Samuel 2Sm 10 24 16 Cumque extendisset manum suam angelus Domini super Jerusalem ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione, et ait angelo percutienti populum : Sufficit : nunc contine manum tuam. Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusaei.
2 Samuel 2Sm 10 24 17 Dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum caedentem populum : Ego sum qui peccavi, ego inique egi : isti qui oves sunt, quid fecerunt ? vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei.
2 Samuel 2Sm 10 24 18 Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei : Ascende, et constitue altare Domino in area Areuna Jebusaei.
2 Samuel 2Sm 10 24 19 Et ascendit David juxta sermonem Gad, quem praeceperat ei Dominus.
2 Samuel 2Sm 10 24 20 Conspiciensque Areuna, animadvertit regem et servos ejus transire ad se :
2 Samuel 2Sm 10 24 21 et egressus adoravit regem prono vultu in terram, et ait : Quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum ? Cui David ait : Ut emam a te aream, et aedificem altare Domino, et cesset interfectio quae grassatur in populo.
2 Samuel 2Sm 10 24 22 Et ait Areuna ad David : Accipiat, et offerat dominus meus rex sicut placet ei : habes boves in holocaustum, et plaustrum, et juga boum in usum lignorum.
2 Samuel 2Sm 10 24 23 Omnia dedit Areuna rex regi : dixitque Areuna ad regem : Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum.
2 Samuel 2Sm 10 24 24 Cui respondens rex, ait : Nequaquam ut vis, sed emam pretio a te, et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita. Emit ergo David aream, et boves, argenti siclis quinquaginta :
2 Samuel 2Sm 10 24 25 et aedificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica : et propitiatus est Dominus terrae, et cohibita est plaga ab Israël.
1 Kings 1Ki 11 1 1 Et rex David senuerat, habebatque aetatis plurimos dies : cumque operiretur vestibus, non calefiebat.
1 Kings 1Ki 11 1 2 Dixerunt ergo ei servi sui : Quaeramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem.
1 Kings 1Ki 11 1 3 Quaesierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israël, et invenerunt Abisag Sunamitidem, et adduxerunt eam ad regem.
1 Kings 1Ki 11 1 4 Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei : rex vero non cognovit eam.
1 Kings 1Ki 11 1 5 Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens : Ego regnabo. Fecitque sibi currus et equites, et quinquaginta viros qui currerent ante eum.
1 Kings 1Ki 11 1 6 Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens : Quare hoc fecisti ? Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom.
1 Kings 1Ki 11 1 7 Et sermo ei cum Joab filio Sarviae, et cum Abiathar sacerdote, qui adjuvabant partes Adoniae.
1 Kings 1Ki 11 1 8 Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Jojadae, et Nathan propheta, et Semei et Rei, et robur exercitus David, non erat cum Adonia.
1 Kings 1Ki 11 1 9 Immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis, et universis pinguibus, juxta lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis, et omnes viros Juda servos regis.
1 Kings 1Ki 11 1 10 Nathan autem prophetam, et Banaiam, et robustos quosque, et Salomonem fratrem suum non vocavit.
1 Kings 1Ki 11 1 11 Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis : Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat ?
1 Kings 1Ki 11 1 12 Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique tui Salomonis.
1 Kings 1Ki 11 1 13 Vade, et ingredere ad regem David, et dic ei : Nonne tu, domine mi rex, jurasti mihi ancillae tuae, dicens : Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo ? quare ergo regnat Adonias ?
1 Kings 1Ki 11 1 14 Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones tuos.
1 Kings 1Ki 11 1 15 Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculum : rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei.
1 Kings 1Ki 11 1 16 Inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem. Ad quam rex : Quid tibi, inquit, vis ?
1 Kings 1Ki 11 1 17 Quae respondens, ait : Domine mi, tu jurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae : Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo.
1 Kings 1Ki 11 1 18 Et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante.
1 Kings 1Ki 11 1 19 Mactavit boves, et pinguia quaeque, et arietes plurimos, et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem, et Joab principem militiae : Salomonem autem servum tuum non vocavit.
1 Kings 1Ki 11 1 20 Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israël, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te.
1 Kings 1Ki 11 1 21 Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores.
1 Kings 1Ki 11 1 22 Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit.
1 Kings 1Ki 11 1 23 Et nuntiaverunt regi, dicentes : Adest Nathan propheta. Cumque introisset in conspectu regis, et adorasset eum pronus in terram,
1 Kings 1Ki 11 1 24 dixit Nathan : Domine mi rex, tu dixisti : Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum ?
1 Kings 1Ki 11 1 25 Quia descendit hodie, et immolavit boves, et pinguia, et arietes plurimos, et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem, illisque vescentibus et bibentibus coram eo, et dicentibus : Vivat rex Adonias :
1 Kings 1Ki 11 1 26 me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Jojadae, et Salomonem famulum tuum non vocavit.
1 Kings 1Ki 11 1 27 Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum ?
1 Kings 1Ki 11 1 28 Et respondit rex David, dicens : Vocate ad me Bethsabee. Quae cum fuisset ingressa coram rege, et stetisset ante eum,
1 Kings 1Ki 11 1 29 juravit rex, et ait : Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,
1 Kings 1Ki 11 1 30 quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israël, dicens : Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit super solium meum pro me : sic faciam hodie.
1 Kings 1Ki 11 1 31 Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem, dicens : Vivat dominus meus David in aeternum.
1 Kings 1Ki 11 1 32 Dixit quoque rex David : Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadae. Qui cum ingressi fuissent coram rege,
1 Kings 1Ki 11 1 33 dixit ad eos : Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam, et ducite eum in Gihon.
1 Kings 1Ki 11 1 34 Et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israël : et canetis buccina, atque dicetis : Vivat rex Salomon.
1 Kings 1Ki 11 1 35 Et ascendetis post eum, et veniet, et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me : illique praecipiam ut sit dux super Israël et super Judam.
1 Kings 1Ki 11 1 36 Et respondit Banaias filius Jojadae regi, dicens : Amen : sic loquatur Dominus Deus domini mei regis.
1 Kings 1Ki 11 1 37 Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David.
1 Kings 1Ki 11 1 38 Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Jojadae, et Cerethi, et Phelethi : et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon.
1 Kings 1Ki 11 1 39 Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem : et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus : Vivat rex Salomon.
1 Kings 1Ki 11 1 40 Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et laetantium gaudio magno : et insonuit terra a clamore eorum.
1 Kings 1Ki 11 1 41 Audivit autem Adonias, et omnes qui invitati fuerant ab eo : jamque convivium finitum erat : sed et Joab, audita voce tubae, ait : Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis ?
1 Kings 1Ki 11 1 42 Adhuc illo loquente, Jonathas filius Abiathar sacerdotis venit : cui dixit Adonias : Ingredere, quia vir fortis es, et bona nuntians.
1 Kings 1Ki 11 1 43 Responditque Jonathas Adoniae : Nequaquam : dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem :
1 Kings 1Ki 11 1 44 misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadae, et Cerethi, et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis.
1 Kings 1Ki 11 1 45 Unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon : et ascenderunt inde laetantes, et insonuit civitas : haec est vox quam audistis.
1 Kings 1Ki 11 1 46 Sed et Salomon sedet super solium regni.
1 Kings 1Ki 11 1 47 Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, dicentes : Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronus ejus super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo :
1 Kings 1Ki 11 1 48 et locutus est : Benedictus Dominus Deus Israël, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis.
1 Kings 1Ki 11 1 49 Territi sunt ergo, et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam.
1 Kings 1Ki 11 1 50 Adonias autem timens Salomonem, surrexit, et abiit, tenuitque cornu altaris.
1 Kings 1Ki 11 1 51 Et nuntiaverunt Salomoni, dicentes : Ecce Adonias timens regem Salomonem, tenuit cornu altaris, dicens : Juret mihi rex Salomon hodie, quod non interficiat servum suum gladio.
1 Kings 1Ki 11 1 52 Dixitque Salomon : Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram : sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur.
1 Kings 1Ki 11 1 53 Misit ergo rex Salomon, et eduxit eum ab altari : et ingressus adoravit regem Salomonem : dixitque ei Salomon : Vade in domum tuam.
1 Kings 1Ki 11 2 1 Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur : praecepitque Salomoni filio suo, dicens :
1 Kings 1Ki 11 2 2 Ego ingredior viam universae terrae : confortare, et esto vir.
1 Kings 1Ki 11 2 3 Et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus : ut custodias caeremonias ejus, et praecepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi : ut intelligas universa quae facis, et quocumque te verteris :
1 Kings 1Ki 11 2 4 ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me, dicens : Si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israël.
1 Kings 1Ki 11 2 5 Tu quoque nosti quae fecerit mihi Joab filius Sarviae, quae fecerit duobus principibus exercitus Israël, Abner filio Ner, et Amasae filio Jether : quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem praelii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo quod erat in pedibus ejus.
1 Kings 1Ki 11 2 6 Facies ergo juxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem ejus pacifice ad inferos.
1 Kings 1Ki 11 2 7 Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua : occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui.
1 Kings 1Ki 11 2 8 Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Jemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad castra : sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem, et juravi ei per Dominum, dicens : Non te interficiam gladio :
1 Kings 1Ki 11 2 9 tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias quae facies ei : deducesque canos ejus cum sanguine ad inferos.
1 Kings 1Ki 11 2 10 Dormivit igitur David cum patribus suis, et sepultus est in civitate David.
1 Kings 1Ki 11 2 11 Dies autem quibus regnavit David super Israël, quadraginta anni sunt : in Hebron regnavit septem annis ; in Jerusalem, triginta tribus.
1 Kings 1Ki 11 2 12 Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum ejus nimis.
1 Kings 1Ki 11 2 13 Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis. Quae dixit ei : Pacificusne est ingressus tuus ? Qui respondit : Pacificus.
1 Kings 1Ki 11 2 14 Addiditque : Sermo mihi est ad te. Cui ait : Loquere. Et ille :
1 Kings 1Ki 11 2 15 Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me praeposuerat omnis Israël sibi in regem : sed translatum est regnum, et factum est fratris mei : a Domino enim constitutum est ei.
1 Kings 1Ki 11 2 16 Nunc ergo petitionem unam precor a te : ne confundas faciem meam. Quae dixit ad eum : Loquere.
1 Kings 1Ki 11 2 17 Et ille ait : Precor ut dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quidquam potest) ut det mihi Abisag Sunamitidem uxorem.
1 Kings 1Ki 11 2 18 Et ait Bethsabee : Bene : ego loquar pro te regi.
1 Kings 1Ki 11 2 19 Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia : et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum : positusque est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram ejus.
1 Kings 1Ki 11 2 20 Dixitque ei : Petitionem unam parvulam ego deprecor a te : ne confundas faciem meam. Et dixit ei rex : Pete, mater mea : neque enim fas est ut avertam faciem tuam.
1 Kings 1Ki 11 2 21 Quae ait : Detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor.
1 Kings 1Ki 11 2 22 Responditque rex Salomon, et dixit matri suae : Quare postulas Abisag Sunamitidem Adoniae ? postula ei et regnum : ipse est enim frater meus major me, et habet Abiathar sacerdotem, et Joab filium Sarviae.
1 Kings 1Ki 11 2 23 Juravit itaque rex Salomon per Dominum, dicens : Haec faciat mihi Deus, et haec addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc.
1 Kings 1Ki 11 2 24 Et nunc vivit Dominus, qui firmavit me, et collocavit me super solium David patris mei, et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias.
1 Kings 1Ki 11 2 25 Misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Jojadae, qui interfecit eum, et mortuus est.
1 Kings 1Ki 11 2 26 Abiathar quoque sacerdoti dixit rex : Vade in Anathoth ad agrum tuum : equidem vir mortis es : sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus.
1 Kings 1Ki 11 2 27 Ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo.
1 Kings 1Ki 11 2 28 Venit autem nuntius ad Joab, quod Joab declinasset post Adoniam, et post Salomonem non declinasset : fugit ergo Joab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris.
1 Kings 1Ki 11 2 29 Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Joab in tabernaculum Domini, et esset juxta altare : misitque Salomon Banaiam filium Jojadae, dicens : Vade, interfice eum.
1 Kings 1Ki 11 2 30 Et venit Banaias ad tabernaculum Domini, et dixit ei : Haec dicit rex : Egredere. Qui ait : Non egrediar, sed hic moriar. Renuntiavit Banaias regi sermonem, dicens : Haec locutus est Joab, et haec respondit mihi.
1 Kings 1Ki 11 2 31 Dixitque ei rex : Fac sicut locutus est, et interfice eum, et sepeli : et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Joab, a me, et a domo patris mei.
1 Kings 1Ki 11 2 32 Et reddet Dominus sanguinem ejus super caput ejus, quia interfecit duos viros justos, melioresque se : et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militiae Israël, et Amasam filium Jether principem exercitus Juda :
1 Kings 1Ki 11 2 33 et revertetur sanguis illorum in caput Joab, et in caput seminis ejus in sempiternum. David autem et semini ejus, et domui, et throno illius, sit pax usque in aeternum a Domino.
1 Kings 1Ki 11 2 34 Ascendit itaque Banaias filius Jojadae, et aggressus eum interfecit : sepultusque est in domo sua in deserto.
1 Kings 1Ki 11 2 35 Et constituit rex Banaiam filium Jojadae pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar.
1 Kings 1Ki 11 2 36 Misit quoque rex, et vocavit Semei : dixitque ei : Aedifica tibi domum in Jerusalem, et habita ibi : et non egredieris inde huc atque illuc.
1 Kings 1Ki 11 2 37 Quacumque autem die egressus fueris, et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum : sanguis tuus erit super caput tuum.
1 Kings 1Ki 11 2 38 Dixitque Semei regi : Bonus sermo : sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Habitavit itaque Semei in Jerusalem diebus multis.
1 Kings 1Ki 11 2 39 Factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth : nuntiatumque est Semei quod servi ejus issent in Geth.
1 Kings 1Ki 11 2 40 Et surrexit Semei, et stravit asinum suum, ivitque ad Achis in Geth ad requirendum servos suos, et adduxit eos de Geth.
1 Kings 1Ki 11 2 41 Nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Jerusalem, et rediisset.
1 Kings 1Ki 11 2 42 Et mittens vocavit eum, dixitque illi : Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et praedixi tibi : Quacumque die egressus ieris huc et illuc, scito te esse moriturum : et respondisti mihi : Bonus sermo, quem audivi ?
1 Kings 1Ki 11 2 43 quare ergo non custodisti jusjurandum Domini, et praeceptum quod praeceperam tibi ?
1 Kings 1Ki 11 2 44 Dixitque rex ad Semei : Tu nosti omne malum cujus tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo : reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum :
1 Kings 1Ki 11 2 45 et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum.
1 Kings 1Ki 11 2 46 Jussit itaque rex Banaiae filio Jojadae, qui egressus, percussit eum, et mortuus est.
1 Kings 1Ki 11 3 1 Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Aegypti : accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret aedificans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum.
1 Kings 1Ki 11 3 2 Attamen populus immolabat in excelsis : non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum.
1 Kings 1Ki 11 3 3 Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in praeceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama.
1 Kings 1Ki 11 3 4 Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi : illud quippe erat excelsum maximum : mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon.
1 Kings 1Ki 11 3 5 Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens : Postula quod vis ut dem tibi.
1 Kings 1Ki 11 3 6 Et ait Salomon : Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia, et recto corde tecum : custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie.
1 Kings 1Ki 11 3 7 Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo : ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum et introitum meum.
1 Kings 1Ki 11 3 8 Et servus tuus in medio est populi quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest prae multitudine.
1 Kings 1Ki 11 3 9 Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum ?
1 Kings 1Ki 11 3 10 Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujuscemodi rem.
1 Kings 1Ki 11 3 11 Et dixit Dominus Salomoni : Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium :
1 Kings 1Ki 11 3 12 ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit.
1 Kings 1Ki 11 3 13 Sed et haec quae non postulasti, dedi tibi : divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus.
1 Kings 1Ki 11 3 14 Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris praecepta mea et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies tuos.
1 Kings 1Ki 11 3 15 Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium : cumque venisset Jerusalem, stetit coram arca foederis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis.
1 Kings 1Ki 11 3 16 Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo :
1 Kings 1Ki 11 3 17 quarum una ait : Obsecro, mi domine : ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo.
1 Kings 1Ki 11 3 18 Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et haec : et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus.
1 Kings 1Ki 11 3 19 Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte : dormiens quippe oppressit eum.
1 Kings 1Ki 11 3 20 Et consurgens intempestae noctis silentio, tulit filium meum de latere meo, ancillae tuae dormientis, et collocavit in sinu suo : suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo.
1 Kings 1Ki 11 3 21 Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus : quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram.
1 Kings 1Ki 11 3 22 Responditque altera mulier : Non est ita ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat : Mentiris : filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege.
1 Kings 1Ki 11 3 23 Tunc rex ait : Haec dicit : Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est : et ista respondit : Non, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit.
1 Kings 1Ki 11 3 24 Dixit ergo rex : Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege,
1 Kings 1Ki 11 3 25 Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri.
1 Kings 1Ki 11 3 26 Dixit autem mulier, cujus filius erat vivus, ad regem (commota sunt quippe viscera ejus super filio suo) : Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat : Nec mihi nec tibi sit, sed dividatur.
1 Kings 1Ki 11 3 27 Respondit rex, et ait : Date huic infantem vivum, et non occidatur : haec est enim mater ejus.
1 Kings 1Ki 11 3 28 Audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium.
1 Kings 1Ki 11 4 1 Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël :
1 Kings 1Ki 11 4 2 et hi principes quos habebat : Azarias filius Sadoc sacerdotis :
1 Kings 1Ki 11 4 3 Elihoreph et Ahia filii Sisa scribae : Josaphat filius Ahilud a commentariis :
1 Kings 1Ki 11 4 4 Banaias filius Jojadae super exercitum : Sadoc autem et Abiathar sacerdotes :
1 Kings 1Ki 11 4 5 Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi : Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis :
1 Kings 1Ki 11 4 6 et Ahisar praepositus domus : et Adoniram filius Abda super tributa.
1 Kings 1Ki 11 4 7 Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israël, qui praebebant annonam regi et domui ejus : per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant.
1 Kings 1Ki 11 4 8 Et haec nomina eorum : Benhur in monte Ephraim.
1 Kings 1Ki 11 4 9 Bendecar in Macces, et in Salebim, et in Bethsames, et in Elon, et in Bethanan.
1 Kings 1Ki 11 4 10 Benhesed in Aruboth : ipsius erat Socho, et omnis terra Epher.
1 Kings 1Ki 11 4 11 Benabinadab, cujus omnis Nephath Dor : Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem.
1 Kings 1Ki 11 4 12 Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quae est juxta Sarthana subter Jezrahel, a Bethsan usque Abelmehula e regione Jecmaan.
1 Kings 1Ki 11 4 13 Bengaber in Ramoth Galaad : habebat Avothjair filii Manasse in Galaad : ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas.
1 Kings 1Ki 11 4 14 Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim.
1 Kings 1Ki 11 4 15 Achimaas in Nephthali : sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in conjugio.
1 Kings 1Ki 11 4 16 Baana filius Husi in Aser, et in Baloth.
1 Kings 1Ki 11 4 17 Josaphat filius Pharue in Issachar.
1 Kings 1Ki 11 4 18 Semei filius Ela in Benjamin.
1 Kings 1Ki 11 4 19 Gaber filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhaei et Og regis Basan, super omnia quae erant in illa terra.
1 Kings 1Ki 11 4 20 Juda et Israël innumerabiles, sicut arena maris in multitudine : comedentes, et bibentes, atque laetantes.
1 Kings 1Ki 11 4 21 Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terrae Philisthiim usque ad terminum Aegypti : offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitae ejus.
1 Kings 1Ki 11 4 22 Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similae, et sexaginta cori farinae,
1 Kings 1Ki 11 4 23 decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium.
1 Kings 1Ki 11 4 24 Ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum : et habebat pacem ex omni parte in circuitu.
1 Kings 1Ki 11 4 25 Habitabatque Juda et Israël absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis.
1 Kings 1Ki 11 4 26 Et habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium.
1 Kings 1Ki 11 4 27 Nutriebantque eos supradicti regis praefecti : sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo.
1 Kings 1Ki 11 4 28 Hordeum quoque, et paleas equorum et jumentorum, deferebant in locum ubi erat rex, juxta constitutum sibi.
1 Kings 1Ki 11 4 29 Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quae est in littore maris.
1 Kings 1Ki 11 4 30 Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum,
1 Kings 1Ki 11 4 31 et erat sapientior cunctis hominibus : sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol : et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.
1 Kings 1Ki 11 4 32 Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas : et fuerunt carmina ejus quinque et mille.
1 Kings 1Ki 11 4 33 Et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano, usque ad hyssopum quae egreditur de pariete : et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus.
1 Kings 1Ki 11 4 34 Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam ejus.
1 Kings 1Ki 11 5 1 Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem : audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus : quia amicus fuerat Hiram David omni tempore.
1 Kings 1Ki 11 5 2 Misit autem Salomon ad Hiram, dicens :
1 Kings 1Ki 11 5 3 Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus.
1 Kings 1Ki 11 5 4 Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum, et non est satan, neque occursus malus.
1 Kings 1Ki 11 5 5 Quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo, dicens : Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse aedificabit domum nomini meo.
1 Kings 1Ki 11 5 6 Praecipe igitur ut praecidant mihi servi tui cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis : mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque petieris : scis enim quomodo non est in populo meo vir qui noverit ligna caedere sicut Sidonii.
1 Kings 1Ki 11 5 7 Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, laetatus est valde, et ait : Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum.
1 Kings 1Ki 11 5 8 Et misit Hiram ad Salomonem, dicens : Audivi quaecumque mandasti mihi : ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis.
1 Kings 1Ki 11 5 9 Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi : et applicabo ea ibi, et tu tolles ea : praebebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meae.
1 Kings 1Ki 11 5 10 Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina, et ligna abiegna, juxta omnem voluntatem ejus.
1 Kings 1Ki 11 5 11 Salomon autem praebebat Hiram coros tritici viginti millia in cibum domui ejus, et viginti coros purissimi olei : haec tribuebat Salomon Hiram per singulos annos.
1 Kings 1Ki 11 5 12 Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei : et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt ambo foedus.
1 Kings 1Ki 11 5 13 Elegitque rex Salomon operarios de omni Israël, et erat indictio triginta millia virorum.
1 Kings 1Ki 11 5 14 Mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis : et Adoniram erat super hujuscemodi indictione.
1 Kings 1Ki 11 5 15 Fueruntque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte,
1 Kings 1Ki 11 5 16 absque praepositis qui praeerant singulis operibus, numero trium millium et trecentorum, praecipientium populo et his qui faciebant opus.
1 Kings 1Ki 11 5 17 Praecepitque rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos :
1 Kings 1Ki 11 5 18 quos dolaverunt caementarii Salomonis et caementarii Hiram : porro Giblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum.
1 Kings 1Ki 11 6 1 Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Aegypti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secundus), regni Salomonis super Israël, aedificari coepit domus Domino.
1 Kings 1Ki 11 6 2 Domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine.
1 Kings 1Ki 11 6 3 Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi : et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi.
1 Kings 1Ki 11 6 4 Fecitque in templo fenestras obliquas.
1 Kings 1Ki 11 6 5 Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu.
1 Kings 1Ki 11 6 6 Tabulatum quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non haererent muris templi.
1 Kings 1Ki 11 6 7 Domus autem cum aedificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis aedificata est : et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum aedificaretur.
1 Kings 1Ki 11 6 8 Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae : et per cochleam ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium.
1 Kings 1Ki 11 6 9 Et aedificavit domum, et consummavit eam : texit quoque domum laquearibus cedrinis.
1 Kings 1Ki 11 6 10 Et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit domum lignis cedrinis.
1 Kings 1Ki 11 6 11 Et factus est sermo Domini ad Salomonem, dicens :
1 Kings 1Ki 11 6 12 Domus haec, quam aedificas, si ambulaveris in praeceptis meis, et judicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea, gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum :
1 Kings 1Ki 11 6 13 et habitabo in medio filiorum Israël, et non derelinquam populum meum Israël.
1 Kings 1Ki 11 6 14 Igitur aedificavit Salomon domum, et consummavit eam.
1 Kings 1Ki 11 6 15 Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis : a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis intrinsecus : et texit pavimentum domus tabulis abiegnis.
1 Kings 1Ki 11 6 16 Aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora : et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum.
1 Kings 1Ki 11 6 17 Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi.
1 Kings 1Ki 11 6 18 Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas et juncturas suas fabrefactas, et caelaturas eminentes : omnia cedrinis tabulis vestiebantur : nec omnino lapis apparere poterat in pariete.
1 Kings 1Ki 11 6 19 Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam foederis Domini.
1 Kings 1Ki 11 6 20 Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis : et operuit illud atque vestivit auro purissimo : sed et altare vestivit cedro.
1 Kings 1Ki 11 6 21 Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis.
1 Kings 1Ki 11 6 22 Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur : sed et totum altare oraculi texit auro.
1 Kings 1Ki 11 6 23 Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis.
1 Kings 1Ki 11 6 24 Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera : id est, decem cubitos habentes, a summitate alae unius usque ad alae alterius summitatem.
1 Kings 1Ki 11 6 25 Decem quoque cubitorum erat cherub secundus : in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim,
1 Kings 1Ki 11 6 26 id est, altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum, et similiter cherub secundus.
1 Kings 1Ki 11 6 27 Posuitque cherubim in medio templi interioris : extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum : alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant.
1 Kings 1Ki 11 6 28 Texit quoque cherubim auro.
1 Kings 1Ki 11 6 29 Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis caelaturis et torno : et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes.
1 Kings 1Ki 11 6 30 Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus.
1 Kings 1Ki 11 6 31 Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque.
1 Kings 1Ki 11 6 32 Et duo ostia de lignis olivarum : et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglypha valde prominentia : et texit ea auro, et operuit tam cherubim quam palmas, et cetera, auro.
1 Kings 1Ki 11 6 33 Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos,
1 Kings 1Ki 11 6 34 et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus : et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur.
1 Kings 1Ki 11 6 35 Et sculpsit cherubim, et palmas, et caelaturas valde eminentes : operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam.
1 Kings 1Ki 11 6 36 Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri.
1 Kings 1Ki 11 6 37 Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio :
1 Kings 1Ki 11 6 38 et in anno undecimo, mense Bul (ipse est mensis octavus), perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus suis : aedificavitque eam annis septem.
1 Kings 1Ki 11 7 1 Domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit.
1 Kings 1Ki 11 7 2 Aedificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis, et quinquaginta cubitorum latitudinis, et triginta cubitorum altitudinis : et quatuor deambulacra inter columnas cedrinas : ligna quippe cedrina exciderat in columnas.
1 Kings 1Ki 11 7 3 Et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram, quae quadraginta quinque columnis sustentabatur. Unus autem ordo habebat columnas quindecim
1 Kings 1Ki 11 7 4 contra se invicem positas,
1 Kings 1Ki 11 7 5 et e regione se respicientes, aequali spatio inter columnas, et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia.
1 Kings 1Ki 11 7 6 Et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis, et triginta cubitorum latitudinis : et alteram porticum in facie majoris porticus : et columnas, et epistylia super columnas.
1 Kings 1Ki 11 7 7 Porticum quoque solii, in qua tribunal est, fecit : et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem.
1 Kings 1Ki 11 7 8 Et domuncula, in qua sedebatur ad judicandum, erat in media porticu simili opere. Domum quoque fecit filiae Pharaonis (quam uxorem duxerat Salomon) tali opere, quali et hanc porticum.
1 Kings 1Ki 11 7 9 Omnia lapidibus pretiosis, qui ad normam quamdam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant : a fundamento usque ad summitatem parietum, et extrinsecus usque ad atrium majus.
1 Kings 1Ki 11 7 10 Fundamenta autem de lapidibus pretiosis, lapidibus magnis, decem sive octo cubitorum.
1 Kings 1Ki 11 7 11 Et desuper lapides pretiosi aequalis mensurae secti erant, similiterque de cedro.
1 Kings 1Ki 11 7 12 Et atrium majus rotundum trium ordinum de lapidibus sectis, et unius ordinis de dolata cedro : necnon et in atrio domus Domini interiori, et in porticu domus.
1 Kings 1Ki 11 7 13 Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro,
1 Kings 1Ki 11 7 14 filium mulieris viduae de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem aerarium, et plenum sapientia, et intelligentia, et doctrina, ad faciendum omne opus ex aere. Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus.
1 Kings 1Ki 11 7 15 Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam : et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque.
1 Kings 1Ki 11 7 16 Duo quoque capitella fecit, quae ponerentur super capita columnarum, fusilia ex aere : quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum :
1 Kings 1Ki 11 7 17 et quasi in modum retis, et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Utrumque capitellum columnarum fusile erat : septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero.
1 Kings 1Ki 11 7 18 Et perfecit columnas, et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella quae erant super summitatem, malogranatorum : eodem modo fecit et capitello secundo.
1 Kings 1Ki 11 7 19 Capitella autem quae erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu quatuor cubitorum.
1 Kings 1Ki 11 7 20 Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnae contra retiacula : malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi.
1 Kings 1Ki 11 7 21 Et statuit duas columnas in porticu templi : cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachin : similiter erexit columnam secundam, et vocavit nomen ejus Booz.
1 Kings 1Ki 11 7 22 Et super capita columnarum opus in modum lilii posuit : perfectumque est opus columnarum.
1 Kings 1Ki 11 7 23 Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum in circuitu : quinque cubitorum altitudo ejus, et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum.
1 Kings 1Ki 11 7 24 Et sculptura subter labium circuibat illud decem cubitis ambiens mare : duo ordines sculpturarum striatarum erant fusiles.
1 Kings 1Ki 11 7 25 Et stabat super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem : et mare super eos desuper erat : quorum posteriora universa intrinsecus latitabant.
1 Kings 1Ki 11 7 26 Grossitudo autem luteris, trium unciarum erat : labiumque ejus quasi labium calicis, et folium repandi lilii : duo millia batos capiebat.
1 Kings 1Ki 11 7 27 Et fecit decem bases aeneas, quatuor cubitorum longitudinis bases singulas, et quatuor cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis.
1 Kings 1Ki 11 7 28 Et ipsum opus basium, interrasile erat : et sculpturae inter juncturas.
1 Kings 1Ki 11 7 29 Et inter coronulas et plectas, leones et boves et cherubim, et in juncturis similiter desuper : et subter leones et boves, quasi lora ex aere dependentia.
1 Kings 1Ki 11 7 30 Et quatuor rotae per bases singulas, et axes aerei : et per quatuor partes quasi humeruli subter luterem fusiles, contra se invicem respectantes.
1 Kings 1Ki 11 7 31 Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate : et quod forinsecus apparebat, unius cubiti erat totum rotundum, pariterque habebat unum cubitum et dimidium : in angulis autem columnarum variae caelaturae erant : et media intercolumnia, quadrata non rotunda.
1 Kings 1Ki 11 7 32 Quatuor quoque rotae quae per quatuor angulos basis erant, cohaerebant sibi subter basim : una rota habebat altitudinis cubitum et semis.
1 Kings 1Ki 11 7 33 Tales autem rotae erant quales solent in curru fieri : et axes earum, et radii, et canthi, et modioli, omnia fusilia.
1 Kings 1Ki 11 7 34 Nam et humeruli illi quatuor per singulos angulos basis unius, ex ipsa basi fusiles et conjuncti erant.
1 Kings 1Ki 11 7 35 In summitate autem basis erat quaedam rotunditas dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter desuper posset imponi, habens caelaturas suas, variasque sculpturas ex semetipsa.
1 Kings 1Ki 11 7 36 Sculpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere, et in angulis, cherubim, et leones, et palmas, quasi in similitudinem hominis stantis, ut non caelata, sed apposita per circuitum viderentur.
1 Kings 1Ki 11 7 37 In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura, sculpturaque consimili.
1 Kings 1Ki 11 7 38 Fecit quoque decem luteres aeneos : quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quatuor cubitorum : singulos quoque luteres per singulas, id est, decem bases, posuit.
1 Kings 1Ki 11 7 39 Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram : mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem.
1 Kings 1Ki 11 7 40 Fecit ergo Hiram lebetes, et scutras, et hamulas, et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini.
1 Kings 1Ki 11 7 41 Columnas duas, et funiculos capitellorum super capitella columnarum duos : et retiacula duo, ut operirent duos funiculos qui erant super capita columnarum.
1 Kings 1Ki 11 7 42 Et malogranata quadringenta in duobus retiaculis : duos versus malogranatorum in retiaculis singulis, ad operiendos funiculos capitellorum qui erant super capita columnarum.
1 Kings 1Ki 11 7 43 Et bases decem, et luteres decem super bases.
1 Kings 1Ki 11 7 44 Et mare unum, et boves duodecim subter mare.
1 Kings 1Ki 11 7 45 Et lebetes, et scutras, et hamulas, omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de auricalco erant.
1 Kings 1Ki 11 7 46 In campestri regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra, inter Sochoth et Sarthan.
1 Kings 1Ki 11 7 47 Et posuit Salomon omnia vasa : propter multitudinem autem nimiam non erat pondus aeris.
1 Kings 1Ki 11 7 48 Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini : altare aureum, et mensam super quam ponerentur panes propositionis, auream :
1 Kings 1Ki 11 7 49 et candelabra aurea, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum, ex auro puro : et quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas : et forcipes aureos,
1 Kings 1Ki 11 7 50 et hydrias, et fuscinulas, et phialas, et mortariola, et thuribula, de auro purissimo : et cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum, et ostiorum domus templi, ex auro erant.
1 Kings 1Ki 11 7 51 Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit quae sanctificaverat David pater suus, argentum, et aurum, et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini.
1 Kings 1Ki 11 8 1 Tunc congregati sunt omnes majores natu Israël cum principibus tribuum, et duces familiarum filiorum Israël, ad regem Salomonem in Jerusalem, ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David, id est, de Sion.
1 Kings 1Ki 11 8 2 Convenitque ad regem Salomonem universus Israël in mense Ethanim, in solemni die : ipse est mensis septimus.
1 Kings 1Ki 11 8 3 Veneruntque cuncti senes de Israël, et tulerunt arcam sacerdotes,
1 Kings 1Ki 11 8 4 et portaverunt arcam Domini, et tabernaculum foederis, et omnia vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo : et ferebant ea sacerdotes et Levitae.
1 Kings 1Ki 11 8 5 Rex autem Salomon, et omnis multitudo Israël quae convenerat ad eum, gradiebatur cum illo ante arcam, et immolabant oves et boves absque aestimatione et numero.
1 Kings 1Ki 11 8 6 Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cherubim.
1 Kings 1Ki 11 8 7 Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcae, et protegebant arcam, et vectes ejus desuper.
1 Kings 1Ki 11 8 8 Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem.
1 Kings 1Ki 11 8 9 In arca autem non erat aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus foedus cum filiis Israël, cum egrederentur de terra Aegypti.
1 Kings 1Ki 11 8 10 Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini,
1 Kings 1Ki 11 8 11 et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam : impleverat enim gloria Domini domum Domini.
1 Kings 1Ki 11 8 12 Tunc ait Salomon : Dominus dixit ut habitaret in nebula.
1 Kings 1Ki 11 8 13 Aedificans aedificavi domum in habitaculum tuum : firmissimum solium tuum in sempiternum.
1 Kings 1Ki 11 8 14 Convertitque rex faciem suam, et benedixit omni ecclesiae Israël : omnia enim ecclesia Israël stabat.
1 Kings 1Ki 11 8 15 Et ait Salomon : Benedictus Dominus Deus Israël, qui locutus est ore suo ad David patrem meum, et in manibus ejus perfecit, dicens :
1 Kings 1Ki 11 8 16 A die qua eduxi populum meum Israël de Aegypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israël, ut aedificaretur domus, et esset nomen meum ibi : sed elegi David ut esset super populum meum Israël.
1 Kings 1Ki 11 8 17 Voluitque David pater meus aedificare domum nomini Domini Dei Israël :
1 Kings 1Ki 11 8 18 et ait Dominus ad David patrem meum : Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente tractans.
1 Kings 1Ki 11 8 19 Verumtamen tu non aedificabis mihi domum, sed filius tuus, qui egredietur de renibus tuis, ipse aedificabit domum nomini meo.
1 Kings 1Ki 11 8 20 Confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est : stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus : et aedificavi domum nomini Domini Dei Israël.
1 Kings 1Ki 11 8 21 Et constitui ibi locum arcae in qua foedus Domini est, quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Aegypti.
1 Kings 1Ki 11 8 22 Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiae Israël, et expandit manus suas in caelum,
1 Kings 1Ki 11 8 23 et ait : Domine Deus Israël, non est similis tui deus in caelo desuper, et super terram deorsum : qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo.
1 Kings 1Ki 11 8 24 Qui custodisti servo tuo David patri meo quae locutus es ei : ore locutus es, et manibus perfecisti, ut haec dies probat.
1 Kings 1Ki 11 8 25 Nunc igitur Domine Deus Israël, conserva famulo tuo David patri meo quae locutus es ei, dicens : Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël : ita tamen si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo.
1 Kings 1Ki 11 8 26 Et nunc Domine Deus Israël, firmentur verba tua quae locutus es servo tuo David patri meo.
1 Kings 1Ki 11 8 27 Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram ? si enim caelum, et caeli caelorum, te capere non possunt, quanto magis domus haec, quam aedificavi ?
1 Kings 1Ki 11 8 28 Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus, Domine Deus meus : audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie :
1 Kings 1Ki 11 8 29 ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die : super domum, de qua dixisti : Erit nomen meum ibi : ut exaudias orationem quam orat in loco isto ad te servus tuus :
1 Kings 1Ki 11 8 30 ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israël, quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in caelo : et cum exaudieris, propitius eris.
1 Kings 1Ki 11 8 31 Si peccaverit homo in proximum suum, et habuerit aliquod juramentum quo teneatur astrictus, et venerit propter juramentum coram altari tuo in domum tuam,
1 Kings 1Ki 11 8 32 tu exaudies in caelo : et facies, et judicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus, justificansque justum, et retribuens ei secundum justitiam suam.
1 Kings 1Ki 11 8 33 Si fugerit populus tuus Israël inimicos suos (quia peccaturus est tibi), et agentes poenitentiam, et confitentes nomini tuo, venerint, et oraverint, et deprecati te fuerint in domo hac :
1 Kings 1Ki 11 8 34 exaudi in caelo, et dimitte peccatum populi tui Israël, et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum.
1 Kings 1Ki 11 8 35 Si clausum fuerit caelum, et non pluerit propter peccata eorum, et orantes in loco isto, poenitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam :
1 Kings 1Ki 11 8 36 exaudi eos in caelo, et dimitte peccata servorum tuorum, et populi tui Israël : et ostende eis viam bonam per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam, quam dedisti populo tuo in possessionem.
1 Kings 1Ki 11 8 37 Fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia, aut corruptus aër, aut aerugo, aut locusta, vel rubigo, et afflixerit eum inimicus ejus portas obsidens : omnis plaga, universa infirmitas,
1 Kings 1Ki 11 8 38 cuncta devotatio, et imprecatio quae acciderit omni homini de populo tuo Israël : si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac,
1 Kings 1Ki 11 8 39 tu exaudies in caelo in loco habitationis tuae, et repropitiaberis, et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor ejus (quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum),
1 Kings 1Ki 11 8 40 ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris.
1 Kings 1Ki 11 8 41 Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israël, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum
1 Kings 1Ki 11 8 42 extentum ubique), cum venerit ergo, et oraverit in hoc loco,
1 Kings 1Ki 11 8 43 tu exaudies in caelo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena : ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israël, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi.
1 Kings 1Ki 11 8 44 Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam, quocumque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, et contra domum quam aedificavi nomini tuo,
1 Kings 1Ki 11 8 45 et exaudies in caelo orationes eorum et preces eorum, et facies judicium eorum.
1 Kings 1Ki 11 8 46 Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope,
1 Kings 1Ki 11 8 47 et egerint poenitentiam in corde suo in loco captivitatis, et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua, dicentes : Peccavimus : inique egimus, impie gessimus :
1 Kings 1Ki 11 8 48 et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti fuerint : et oraverint te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti, et templi quod aedificavi nomini tuo :
1 Kings 1Ki 11 8 49 exaudies in caelo, in firmamento solii tui, orationes eorum et preces eorum, et facies judicium eorum :
1 Kings 1Ki 11 8 50 et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum quibus praevaricati sunt in te : et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis.
1 Kings 1Ki 11 8 51 Populus enim tuus est, et haereditas tua, quos eduxisti de terra Aegypti, de medio fornacis ferreae.
1 Kings 1Ki 11 8 52 Ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui, et populi tui Israël, et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te.
1 Kings 1Ki 11 8 53 Tu enim separasti eos tibi in haereditatem de universis populis terrae, sicut locutus es per Moysen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Aegypto, Domine Deus.
1 Kings 1Ki 11 8 54 Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini : utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat in caelum.
1 Kings 1Ki 11 8 55 Stetit ergo, et benedixit omni ecclesiae Israël voce magna, dicens :
1 Kings 1Ki 11 8 56 Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israël, juxta omnia quae locutus est : non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quae locutus est per Moysen servum suum.
1 Kings 1Ki 11 8 57 Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos, neque projiciens.
1 Kings 1Ki 11 8 58 Sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis ejus, et custodiamus mandata ejus, et caeremonias ejus, et judicia quaecumque mandavit patribus nostris.
1 Kings 1Ki 11 8 59 Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat judicium servo suo, et populo suo Israël per singulos dies :
1 Kings 1Ki 11 8 60 ut sciant omnes populi terrae quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo.
1 Kings 1Ki 11 8 61 Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis ejus, et custodiamus mandata ejus, sicut et hodie.
1 Kings 1Ki 11 8 62 Igitur rex, et omnis Israël cum eo, immolabant victimas coram Domino.
1 Kings 1Ki 11 8 63 Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, et ovium centum viginti millia : et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israël.
1 Kings 1Ki 11 8 64 In die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini : fecit quippe holocaustum ibi, et sacrificium, et adipem pacificorum : quoniam altare aereum quod erat coram Domino, minus erat, et capere non poterat holocaustum, et sacrificium, et adipem pacificorum.
1 Kings 1Ki 11 8 65 Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israël cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti, coram Domino Deo nostro, septem diebus et septem diebus, id est, quatuordecim diebus.
1 Kings 1Ki 11 8 66 Et in die octava dimisit populos : qui benedicentes regi, profecti sunt in tabernacula sua laetantes, et alacri corde super omnibus bonis quae fecerat Dominus David servo suo, et Israël populo suo.
1 Kings 1Ki 11 9 1 Factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus Domini, et aedificium regis, et omne quod optaverat et voluerat facere,
1 Kings 1Ki 11 9 2 apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon.
1 Kings 1Ki 11 9 3 Dixitque Dominus ad eum : Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me : sanctificavi domum hanc quam aedificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
1 Kings 1Ki 11 9 4 Tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus, in simplicitate cordis et in aequitate, et feceris omnia quae praecepi tibi, et legitima mea et judicia mea servaveris,
1 Kings 1Ki 11 9 5 ponam thronum regni tui super Israël in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo, dicens : Non auferetur vir de genere tuo de solio Israël.
1 Kings 1Ki 11 9 6 Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri, non sequentes me, nec custodientes mandata mea et caeremonias meas quas proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos, et adoraveritis eos :
1 Kings 1Ki 11 9 7 auferam Israël de superficie terrae quam dedi eis, et templum quod sanctificavi nomini meo, projiciam a conspectu meo : eritque Israël in proverbium, et in fabulam cunctis populis.
1 Kings 1Ki 11 9 8 Et domus haec erit in exemplum : omnis qui transierit per eam, stupebit, et sibilabit, et dicet : Quare fecit Dominus sic terrae huic, et domui huic ?
1 Kings 1Ki 11 9 9 Et respondebunt : Quia dereliquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt eos : idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc.
1 Kings 1Ki 11 9 10 Expletis autem annis viginti postquam aedificaverat Salomon duas domos, id est, domum Domini, et domum regis
1 Kings 1Ki 11 9 11 (Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum juxta omne quod opus habuerat), tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae.
1 Kings 1Ki 11 9 12 Et egressus est Hiram de Tyro ut videret oppida quae dederat ei Salomon, et non placuerunt ei.
1 Kings 1Ki 11 9 13 Et ait : Haeccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater ? Et appellavit eas terram Chabul, usque in diem hanc.
1 Kings 1Ki 11 9 14 Misit quoque Hiram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri.
1 Kings 1Ki 11 9 15 Haec est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad aedificandam domum Domini et domum suam, et Mello, et murum Jerusalem, et Heser, et Mageddo, et Gazer.
1 Kings 1Ki 11 9 16 Pharao rex Aegypti ascendit, et cepit Gazar, succenditque eam igni, et Chananaeum, qui habitabat in civitate, interfecit : et dedit eam in dotem filiae suae uxori Salomonis.
1 Kings 1Ki 11 9 17 Aedificavit ergo Salomon Gazer, et Bethoron inferiorem,
1 Kings 1Ki 11 9 18 et Balaath, et Palmiram in terra solitudinis.
1 Kings 1Ki 11 9 19 Et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro, munivit, et civitates curruum et civitates equitum, et quodcumque ei placuit ut aedificaret in Jerusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis suae.
1 Kings 1Ki 11 9 20 Universum populum qui remanserat de Amorrhaeis, et Hethaeis, et Pherezaeis, et Hevaeis, et Jebusaeis, qui non sunt de filiis Israël :
1 Kings 1Ki 11 9 21 horum filios qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Israël exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc.
1 Kings 1Ki 11 9 22 De filiis autem Israël non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores, et ministri ejus, et principes, et duces, et praefecti curruum et equorum.
1 Kings 1Ki 11 9 23 Erant autem principes super omnia opera Salomonis praepositi quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus imperabant.
1 Kings 1Ki 11 9 24 Filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam aedificaverat ei Salomon : tunc aedificavit Mello.
1 Kings 1Ki 11 9 25 Offerebat quoque Salomon, tribus vicibus per annos singulos, holocausta et pacificas victimas super altare quod aedificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino : perfectumque est templum.
1 Kings 1Ki 11 9 26 Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quae est juxta Ailath in littore maris Rubri, in terra Idumaeae.
1 Kings 1Ki 11 9 27 Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris, cum servis Salomonis.
1 Kings 1Ki 11 9 28 Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum, detulerunt ad regem Salomonem.
1 Kings 1Ki 11 10 1 Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in aenigmatibus.
1 Kings 1Ki 11 10 2 Et ingressa Jerusalem multo cum comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa quae habebat in corde suo.
1 Kings 1Ki 11 10 3 Et docuit eam Salomon omnia verba quae proposuerat : non fuit sermo qui regem posset latere, et non responderet ei.
1 Kings 1Ki 11 10 4 Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam aedificaverat,
1 Kings 1Ki 11 10 5 et cibos mensae ejus, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, et pincernas, et holocausta quae offerebat in domo Domini : non habebat ultra spiritum.
1 Kings 1Ki 11 10 6 Dixitque ad regem : Verus est sermo quem audivi in terra mea
1 Kings 1Ki 11 10 7 super sermonibus tuis, et super sapientia tua : et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit : major est sapientia et opera tua, quam rumor quem audivi.
1 Kings 1Ki 11 10 8 Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam.
1 Kings 1Ki 11 10 9 Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israël, eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum, et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam.
1 Kings 1Ki 11 10 10 Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas : non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea quae dedit regina Saba regi Salomoni.
1 Kings 1Ki 11 10 11 (Sed et classis Hiram, quae portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis, et gemmas pretiosas.
1 Kings 1Ki 11 10 12 Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus regiae, et citharas lyrasque cantoribus : non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa usque in praesentem diem.)
1 Kings 1Ki 11 10 13 Rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit et petivit ab eo, exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio. Quae reversa est, et abiit in terram suam cum servis suis.
1 Kings 1Ki 11 10 14 Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per annos singulos, sexcentorum sexaginta sex talentorum auri,
1 Kings 1Ki 11 10 15 excepto eo quod afferebant viri qui super vectigalia erant, et negotiatores, universique scruta vendentes, et omnes reges Arabiae, ducesque terrae.
1 Kings 1Ki 11 10 16 Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo : sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius.
1 Kings 1Ki 11 10 17 Et trecentas peltas ex auro probato : trecentae minae auri unam peltam vestiebant : posuitque eas rex in domo saltus Libani.
1 Kings 1Ki 11 10 18 Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem : et vestivit eum auro fulvo nimis,
1 Kings 1Ki 11 10 19 qui habebat sex gradus : et summitas throni rotunda erat in parte posteriori : et duae manus hinc atque inde tenentes sedile : et duo leones stabant juxta manus singulas.
1 Kings 1Ki 11 10 20 Et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde : non est factum tale opus in universis regnis.
1 Kings 1Ki 11 10 21 Sed et omnia vasa quibus potabat rex Salomon, erant aurea : et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo : non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis,
1 Kings 1Ki 11 10 22 quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos.
1 Kings 1Ki 11 10 23 Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia.
1 Kings 1Ki 11 10 24 Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus, quam dederat Deus in corde ejus.
1 Kings 1Ki 11 10 25 Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos per annos singulos.
1 Kings 1Ki 11 10 26 Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum : et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Jerusalem.
1 Kings 1Ki 11 10 27 Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Jerusalem, quanta et lapidum : et cedrorum praebuit multitudinem quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus.
1 Kings 1Ki 11 10 28 Et educebantur equi Salomoni de Aegypto, et de Coa. Negotiatores enim regis emebant de Coa, et statuto pretio perducebant.
1 Kings 1Ki 11 10 29 Egrediebatur autem quadriga ex Aegypto sexcentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta. Atque in hunc modum cuncti reges Hethaeorum et Syriae equos venundabant.
1 Kings 1Ki 11 11 1 Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumaeas, et Sidonias, et Hethaeas :
1 Kings 1Ki 11 11 2 de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israël : Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras : certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore.
1 Kings 1Ki 11 11 3 Fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae, et concubinae trecentae : et averterunt mulieres cor ejus.
1 Kings 1Ki 11 11 4 Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos : nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.
1 Kings 1Ki 11 11 5 Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Moloch idolum Ammonitarum.
1 Kings 1Ki 11 11 6 Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater ejus.
1 Kings 1Ki 11 11 7 Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon.
1 Kings 1Ki 11 11 8 Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quae adolebant thura, et immolabant diis suis.
1 Kings 1Ki 11 11 9 Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israël, qui apparuerat ei secundo,
1 Kings 1Ki 11 11 10 et praeceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos : et non custodivit quae mandavit ei Dominus.
1 Kings 1Ki 11 11 11 Dixit itaque Dominus Salomoni : Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum, et praecepta mea quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo.
1 Kings 1Ki 11 11 12 Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum : de manu filii tui scindam illud,
1 Kings 1Ki 11 11 13 nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum, et Jerusalem, quam elegi.
1 Kings 1Ki 11 11 14 Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumaeum de semine regio, qui erat in Edom.
1 Kings 1Ki 11 11 15 Cum enim esset David in Idumaea, et ascendisset Joab princeps militiae ad sepeliendum eos qui fuerant interfecti, et occidisset omnem masculinum in Idumaea
1 Kings 1Ki 11 11 16 (sex enim mensibus ibi moratus est Joab, et omnis Israël, donec interimeret omne masculinum in Idumaea),
1 Kings 1Ki 11 11 17 fugit Adad ipse, et viri Idumaei de servis patris ejus cum eo, ut ingrederetur Aegyptum : erat autem Adad puer parvulus.
1 Kings 1Ki 11 11 18 Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt Aegyptum ad Pharaonem regem Aegypti : qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit.
1 Kings 1Ki 11 11 19 Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Taphnes reginae.
1 Kings 1Ki 11 11 20 Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis : eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus.
1 Kings 1Ki 11 11 21 Cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Joab principem militiae, dixit Pharaoni : Dimitte me, ut vadam in terram meam.
1 Kings 1Ki 11 11 22 Dixitque ei Pharao : Qua enim re apud me indiges, ut quaeras ire ad terram tuam ? At ille respondit : Nulla : sed obsecro te ut dimittas me.
1 Kings 1Ki 11 11 23 Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat Adarezer regem Soba dominum suum :
1 Kings 1Ki 11 11 24 et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David : abieruntque Damascum, et habitaverunt ibi, et constituerunt eum regem in Damasco :
1 Kings 1Ki 11 11 25 eratque adversarius Israëli cunctis diebus Salomonis : et hoc est malum Adad, et odium contra Israël : regnavitque in Syria.
1 Kings 1Ki 11 11 26 Jeroboam quoque filius Nabat, Ephrathaeus, de Sareda, servus Salomonis, cujus mater erat nomine Sarva, mulier vidua, levavit manum contra regem.
1 Kings 1Ki 11 11 27 Et haec est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon aedificavit Mello, et coaequavit voraginem civitatis David patris sui.
1 Kings 1Ki 11 11 28 Erat autem Jeroboam vir fortis et potens : vidensque Salomon adolescentem bonae indolis et industrium, constituerat eum praefectum super tributa universae domus Joseph.
1 Kings 1Ki 11 11 29 Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo : erant autem duo tantum in agro.
1 Kings 1Ki 11 11 30 Apprehendensque Ahias pallium suum novum quo coopertus erat, scidit in duodecim partes.
1 Kings 1Ki 11 11 31 Et ait ad Jeroboam : Tolle tibi decem scissuras : haec enim dicit Dominus Deus Israël : Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus.
1 Kings 1Ki 11 11 32 Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israël :
1 Kings 1Ki 11 11 33 eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon : et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et praecepta mea et judicia, sicut David pater ejus.
1 Kings 1Ki 11 11 34 Nec auferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae, propter David servum meum quem elegi, qui custodivit mandata mea et praecepta mea.
1 Kings 1Ki 11 11 35 Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus :
1 Kings 1Ki 11 11 36 filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi.
1 Kings 1Ki 11 11 37 Te autem assumam, et regnabis super omnia quae desiderat anima tua, erisque rex super Israël.
1 Kings 1Ki 11 11 38 Si igitur audieris omnia quae praecepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et praecepta mea, sicut fecit David servus meus : ero tecum, et aedificabo tibi domum fidelem, quomodo aedificavi David domum : et tradam tibi Israël :
1 Kings 1Ki 11 11 39 et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus.
1 Kings 1Ki 11 11 40 Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam : qui surrexit, et aufugit in Aegyptum ad Sesac regem Aegypti, et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis.
1 Kings 1Ki 11 11 41 Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quae fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis.
1 Kings 1Ki 11 11 42 Dies autem quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israël, quadraginta anni sunt.
1 Kings 1Ki 11 11 43 Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui : regnavitque Roboam filius ejus pro eo.
1 Kings 1Ki 11 12 1 Venit autem Roboam in Sichem : illuc enim congregatus erat omnis Israël ad constituendum eum regem.
1 Kings 1Ki 11 12 2 At vero Jeroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte ejus, reversus est de Aegypto.
1 Kings 1Ki 11 12 3 Miseruntque et vocaverunt eum : venit ergo Jeroboam, et omnis multitudo Israël, et locuti sunt ad Roboam, dicentes :
1 Kings 1Ki 11 12 4 Pater tuus durissimum jugum imposuit nobis : tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de jugo gravissimo quod imposuit nobis, et serviemus tibi.
1 Kings 1Ki 11 12 5 Qui ait eis : Ite usque ad tertium diem, et revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
1 Kings 1Ki 11 12 6 iniit consilium rex Roboam cum senioribus qui assistebant coram Salomone patre ejus cum adhuc viveret, et ait : Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic ?
1 Kings 1Ki 11 12 7 Qui dixerunt ei : Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus.
1 Kings 1Ki 11 12 8 Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi,
1 Kings 1Ki 11 12 9 dixitque ad eos : Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi : Levius fac jugum quod imposuit pater tuus super nos ?
1 Kings 1Ki 11 12 10 Et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo : Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes : Pater tuus aggravavit jugum nostrum : tu releva nos. Sic loqueris ad eos : Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei.
1 Kings 1Ki 11 12 11 Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus.
1 Kings 1Ki 11 12 12 Venit ergo Jeroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens : Revertimini ad me die tertia.
1 Kings 1Ki 11 12 13 Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum quod ei dederant,
1 Kings 1Ki 11 12 14 et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens : Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus.
1 Kings 1Ki 11 12 15 Et non acquievit rex populo : quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae, ad Jeroboam filium Nabat.
1 Kings 1Ki 11 12 16 Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens : Quae nobis pars in David ? vel quae haereditas in filio Isai ? vade in tabernacula tua, Israël : nunc vide domum tuam, David. Et abiit Israël in tabernacula sua.
1 Kings 1Ki 11 12 17 Super filios autem Israël, quicumque habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.
1 Kings 1Ki 11 12 18 Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa : et lapidavit eum omnis Israël, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum, et fugit in Jerusalem :
1 Kings 1Ki 11 12 19 recessitque Israël a domo David usque in praesentem diem.
1 Kings 1Ki 11 12 20 Factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Jeroboam, miserunt, et vocaverunt eum congregato coetu, et constituerunt eum regem super omnem Israël : nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Juda solam.
1 Kings 1Ki 11 12 21 Venit autem Roboam Jerusalem, et congregavit universam domum Juda, et tribum Benjamin, centum octoginta millia electorum virorum bellatorum, ut pugnarent contra domum Israël, et reducerent regnum Roboam filio Salomonis.
1 Kings 1Ki 11 12 22 Factus est autem sermo Domini ad Semeiam virum Dei, dicens :
1 Kings 1Ki 11 12 23 Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad omnem domum Juda, et Benjamin, et reliquos de populo, dicens :
1 Kings 1Ki 11 12 24 Haec dicit Dominus : Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros filios Israël : revertatur vir in domum suam : a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere, sicut eis praeceperat Dominus.
1 Kings 1Ki 11 12 25 Aedificavit autem Jeroboam Sichem in monte Ephraim, et habitavit ibi : et egressus inde aedificavit Phanuel.
1 Kings 1Ki 11 12 26 Dixitque Jeroboam in corde suo : Nunc revertetur regnum ad domum David,
1 Kings 1Ki 11 12 27 si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Jerusalem : et convertetur cor populi hujus ad dominum suum Roboam regem Juda, interficientque me, et revertentur ad eum.
1 Kings 1Ki 11 12 28 Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis : Nolite ultra ascendere in Jerusalem : ecce dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Aegypti.
1 Kings 1Ki 11 12 29 Posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan :
1 Kings 1Ki 11 12 30 et factum est verbum hoc in peccatum : ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan.
1 Kings 1Ki 11 12 31 Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi.
1 Kings 1Ki 11 12 32 Constituitque diem solemnem in mense octavo, quintadecima die mensis, in similitudinem solemnitatis quae celebrabatur in Juda. Et ascendens altare, similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis quos fabricatus fuerat : constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quae fecerat.
1 Kings 1Ki 11 12 33 Et ascendit super altare quod exstruxerat in Bethel, quintadecima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo : et fecit solemnitatem filiis Israël, et ascendit super altare, ut adoleret incensum.
1 Kings 1Ki 11 13 1 Et ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in Bethel, Jeroboam stante super altare, et thus jaciente.
1 Kings 1Ki 11 13 2 Et exclamavit contra altare in sermone Domini, et ait : Altare, altare, haec dicit Dominus : Ecce filius nascetur domui David, Josias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te thura succendunt : et ossa hominum super te incendet.
1 Kings 1Ki 11 13 3 Deditque in illa die signum, dicens : Hoc erit signum quod locutus est Dominus : ecce altare scindetur, et effundetur cinis qui in eo est.
1 Kings 1Ki 11 13 4 Cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari, dicens : Apprehendite eum. Et exaruit manus ejus quam extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se.
1 Kings 1Ki 11 13 5 Altare quoque scissum est, et effusus est cinis de altari, juxta signum quod praedixerat vir Dei in sermone Domini.
1 Kings 1Ki 11 13 6 Et ait rex ad virum Dei : Deprecare faciem Domini Dei tui, et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi. Oravitque vir Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum, et facta est sicut prius fuerat.
1 Kings 1Ki 11 13 7 Locutus est autem rex ad virum Dei : Veni mecum domum ut prandeas, et dabo tibi munera.
1 Kings 1Ki 11 13 8 Responditque vir Dei ad regem : Si dederis mihi mediam partem domus tuae, non veniam tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto :
1 Kings 1Ki 11 13 9 sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis : Non comedes panem, neque bibes aquam, nec reverteris per viam qua venisti.
1 Kings 1Ki 11 13 10 Abiit ergo per aliam viam, et non est reversus per iter quo venerat in Bethel.
1 Kings 1Ki 11 13 11 Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel : ad quem venerunt filii sui, et narraverunt ei omnia opera quae fecerat vir Dei illa die in Bethel : et verba quae locutus fuerat ad regem, narraverunt patri suo.
1 Kings 1Ki 11 13 12 Et dixit eis pater eorum : Per quam viam abiit ? Ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei, qui venerat de Juda.
1 Kings 1Ki 11 13 13 Et ait filiis suis : Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent, ascendit,
1 Kings 1Ki 11 13 14 et abiit post virum Dei, et invenit eum sedentem subtus terebinthum : et ait illi : Tune es vir Dei qui venisti de Juda ? Respondit ille : Ego sum.
1 Kings 1Ki 11 13 15 Dixitque ad eum : Veni mecum domum, ut comedas panem.
1 Kings 1Ki 11 13 16 Qui ait : Non possum reverti, neque venire tecum : nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto,
1 Kings 1Ki 11 13 17 quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini, dicens : Non comedes panem, et non bibes aquam ibi, nec reverteris per viam qua ieris.
1 Kings 1Ki 11 13 18 Qui ait illi : Et ego propheta sum similis tui : et angelus locutus est mihi in sermone Domini, dicens : Reduc eum tecum in domum tuam, ut comedat panem, et bibat aquam. Fefellit eum,
1 Kings 1Ki 11 13 19 et reduxit secum : comedit ergo panem in domo ejus, et bibit aquam.
1 Kings 1Ki 11 13 20 Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum.
1 Kings 1Ki 11 13 21 Et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Juda, dicens : Haec dicit Dominus : Quia non obediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus tuus,
1 Kings 1Ki 11 13 22 et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum.
1 Kings 1Ki 11 13 23 Cumque comedisset et bibisset, stravit asinum suum prophetae quem reduxerat.
1 Kings 1Ki 11 13 24 Qui cum abiisset, invenit eum leo in via, et occidit, et erat cadaver ejus projectum in itinere : asinus autem stabat juxta illum, et leo stabat juxta cadaver.
1 Kings 1Ki 11 13 25 Et ecce viri transeuntes viderunt cadaver projectum in via, et leonem stantem juxta cadaver. Et venerunt, et divulgaverunt in civitate in qua prophetes ille senex habitabat.
1 Kings 1Ki 11 13 26 Quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via, ait : Vir Dei est, qui inobediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum, et occidit juxta verbum Domini quod locutus est ei.
1 Kings 1Ki 11 13 27 Dixitque ad filios suos : Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent,
1 Kings 1Ki 11 13 28 et ille abiisset, invenit cadaver ejus projectum in via, et asinum et leonem stantes juxta cadaver : non comedit leo de cadavere, nec laesit asinum.
1 Kings 1Ki 11 13 29 Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei, et posuit illud super asinum, et reversus intulit in civitatem prophetae senis ut plangeret eum.
1 Kings 1Ki 11 13 30 Et posuit cadaver ejus in sepulchro suo, et planxerunt eum : Heu, heu mi frater !
1 Kings 1Ki 11 13 31 Cumque planxissent eum, dixit ad filios suos : Cum mortuus fuero, sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est : juxta ossa ejus ponite ossa mea.
1 Kings 1Ki 11 13 32 Profecto enim veniet sermo quem praedixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel, et contra omnia fana excelsorum quae sunt in urbibus Samariae.
1 Kings 1Ki 11 13 33 Post verba haec non est reversus Jeroboam de via sua pessima, sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum : quicumque volebat, implebat manum suam, et fiebat sacerdos excelsorum.
1 Kings 1Ki 11 13 34 Et propter hanc causam peccavit domus Jeroboam, et eversa est, et deleta de superficie terrae.
1 Kings 1Ki 11 14 1 In tempore illo aegrotavit Abia filius Jeroboam.
1 Kings 1Ki 11 14 2 Dixitque Jeroboam uxori suae : Surge, et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Jeroboam, et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc.
1 Kings 1Ki 11 14 3 Tolle quoque in manu tua decem panes, et crustulam, et vas mellis, et vade ad illum : ipse enim indicabit tibi quid eventurum sit puero huic.
1 Kings 1Ki 11 14 4 Fecit ut dixerat, uxor Jeroboam : et consurgens abiit in Silo, et venit in domum Ahiae : at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi ejus prae senectute.
1 Kings 1Ki 11 14 5 Dixit autem Dominus ad Ahiam : Ecce uxor Jeroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui aegrotat : haec et haec loqueris ei. Cum ergo illa intraret, et dissimularet se esse quae erat,
1 Kings 1Ki 11 14 6 audivit Ahias sonitum pedum ejus introëuntis per ostium, et ait : Ingredere, uxor Jeroboam : quare aliam te esse simulas ? ego autem missus sum ad te durus nuntius.
1 Kings 1Ki 11 14 7 Vade, et dic Jeroboam : Haec dicit Dominus Deus Israël : Quia exaltavi te de medio populi, et dedi te ducem super populum meum Israël,
1 Kings 1Ki 11 14 8 et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo :
1 Kings 1Ki 11 14 9 sed operatus es mala super omnes qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem projecisti post corpus tuum :
1 Kings 1Ki 11 14 10 idcirco ecce ego inducam mala super domum Jeroboam, et percutiam de Jeroboam mingentem ad parietem, et clausum, et novissimum in Israël : et mundabo reliquias domus Jeroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum.
1 Kings 1Ki 11 14 11 Qui mortui fuerint de Jeroboam in civitate, comedent eos canes : qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves caeli : quia Dominus locutus est.
1 Kings 1Ki 11 14 12 Tu igitur surge, et vade in domum tuam : et in ipso introitu pedum tuorum in urbem, morietur puer,
1 Kings 1Ki 11 14 13 et planget eum omnis Israël, et sepeliet : iste enim solus inferetur de Jeroboam in sepulchrum, quia inventus est super eo sermo bonus a Domino Deo Israël in domo Jeroboam.
1 Kings 1Ki 11 14 14 Constituet autem sibi Dominus regem super Israël, qui percutiet domum Jeroboam in hac die, et in hoc tempore :
1 Kings 1Ki 11 14 15 et percutiet Dominus Deus Israël, sicut moveri solet arundo in aqua : et evellet Israël de terra bona hac, quam dedit patribus eorum, et ventilabit eos trans flumen : quia fecerunt sibi lucos, ut irritarent Dominum.
1 Kings 1Ki 11 14 16 Et tradet Dominus Israël propter peccata Jeroboam, qui peccavit, et peccare fecit Israël.
1 Kings 1Ki 11 14 17 Surrexit itaque uxor Jeroboam, et abiit, et venit in Thersa : cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est,
1 Kings 1Ki 11 14 18 et sepelierunt eum. Et planxit eum omnis Israël juxta sermonem Domini, quem locutus est in manu servi sui Ahiae prophetae.
1 Kings 1Ki 11 14 19 Reliqua autem verborum Jeroboam, quomodo pugnaverit, et quomodo regnaverit, ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël.
1 Kings 1Ki 11 14 20 Dies autem quibus regnavit Jeroboam, viginti duo anni sunt : et dormivit cum patribus suis, regnavitque Nadab filius ejus pro eo.
1 Kings 1Ki 11 14 21 Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Juda. Quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare coepisset : decem et septem annos regnavit in Jerusalem civitate, quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi, ex omnibus tribubus Israël. Nomen autem matris ejus Naama Ammanitis.
1 Kings 1Ki 11 14 22 Et fecit Judas malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus quae fecerant patres eorum in peccatis suis quae peccaverunt.
1 Kings 1Ki 11 14 23 Aedificaverunt enim et ipsi sibi aras, et statuas, et lucos super omnem collem excelsum, et subter omnem arborem frondosam :
1 Kings 1Ki 11 14 24 sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntque omnes abominationes gentium quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israël.
1 Kings 1Ki 11 14 25 In quinto autem anno regni Roboam, ascendit Sesac rex Aegypti in Jerusalem,
1 Kings 1Ki 11 14 26 et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios, et universa diripuit : scuta quoque aurea, quae fecerat Salomon :
1 Kings 1Ki 11 14 27 pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis.
1 Kings 1Ki 11 14 28 Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea qui praeeundi habebant officium : et postea reportabant ad armamentarium scutariorum.
1 Kings 1Ki 11 14 29 Reliqua autem sermonum Roboam, et omnia quae fecit, ecce scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda.
1 Kings 1Ki 11 14 30 Fuitque bellum inter Roboam et Jeroboam cunctis diebus.
1 Kings 1Ki 11 14 31 Dormivitque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David : nomen autem matris ejus Naama Ammanitis : et regnavit Abiam filius ejus pro eo.
1 Kings 1Ki 11 15 1 Igitur in octavodecimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Judam.
1 Kings 1Ki 11 15 2 Tribus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Maacha filia Abessalom.
1 Kings 1Ki 11 15 3 Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quae fecerat ante eum : nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.
1 Kings 1Ki 11 15 4 Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Jerusalem, ut suscitaret filium ejus post eum, et statueret Jerusalem :
1 Kings 1Ki 11 15 5 eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus quae praeceperat ei cunctis diebus vitae suae, excepto sermone Uriae Hethaei.
1 Kings 1Ki 11 15 6 Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam omni tempore vitae ejus.
1 Kings 1Ki 11 15 7 Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Fuitque praelium inter Abiam et inter Jeroboam.
1 Kings 1Ki 11 15 8 Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David, regnavitque Asa filius ejus pro eo.
1 Kings 1Ki 11 15 9 In anno ergo vigesimo Jeroboam regis Israël regnavit Asa rex Juda,
1 Kings 1Ki 11 15 10 et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Maacha filia Abessalom.
1 Kings 1Ki 11 15 11 Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater ejus :
1 Kings 1Ki 11 15 12 et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum quae fecerant patres ejus.
1 Kings 1Ki 11 15 13 Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco ejus quem consecraverat : subvertitque specum ejus, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in torrente Cedron :
1 Kings 1Ki 11 15 14 excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis :
1 Kings 1Ki 11 15 15 et intulit ea quae sanctificaverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum, et aurum, et vasa.
1 Kings 1Ki 11 15 16 Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum.
1 Kings 1Ki 11 15 17 Ascendit quoque Baasa rex Israël in Judam, et aedificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda.
1 Kings 1Ki 11 15 18 Tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiae, et dedit illud in manus servorum suorum : et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens :
1 Kings 1Ki 11 15 19 Foedus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum : ideo misi tibi munera, argentum et aurum : et peto ut venias, et irritum facias foedus quod habes cum Baasa rege Israël, et recedat a me.
1 Kings 1Ki 11 15 20 Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israël, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnem scilicet terram Nephthali.
1 Kings 1Ki 11 15 21 Quod cum audisset Baasa, intermisit aedificare Rama, et reversus est in Thersa.
1 Kings 1Ki 11 15 22 Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, dicens : Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna ejus, quibus aedificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Benjamin, et Maspha.
1 Kings 1Ki 11 15 23 Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universae fortitudines ejus, et cuncta quae fecit, et civitates quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes.
1 Kings 1Ki 11 15 24 Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Josaphat filius ejus pro eo.
1 Kings 1Ki 11 15 25 Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis.
1 Kings 1Ki 11 15 26 Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël.
1 Kings 1Ki 11 15 27 Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiae de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quae est urbs Philisthinorum : siquidem Nadab et omnis Israël obsidebant Gebbethon.
1 Kings 1Ki 11 15 28 Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit pro eo.
1 Kings 1Ki 11 15 29 Cumque regnasset, percussit omnem domum Jeroboam : non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis,
1 Kings 1Ki 11 15 30 propter peccata Jeroboam, quae peccaverat, et quibus peccare fecerat Israël : et propter delictum quo irritaverat Dominum Deum Israël.
1 Kings 1Ki 11 15 31 Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quae operatus est, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ?
1 Kings 1Ki 11 15 32 Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israël, cunctis diebus eorum.
1 Kings 1Ki 11 15 33 Anno tertio Asa regis Juda, regnavit Baasa filius Ahiae super omnem Israël in Thersa, viginti quatuor annis.
1 Kings 1Ki 11 15 34 Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Jeroboam, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël.
1 Kings 1Ki 11 16 1 Factus est autem sermo Domini ad Jehu filium Hanani contra Baasa, dicens :
1 Kings 1Ki 11 16 2 Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui te ducem super populum meum Israël, tu autem ambulasti in via Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Israël, ut me irritares in peccatis eorum :
1 Kings 1Ki 11 16 3 ecce ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus ejus, et faciam domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat.
1 Kings 1Ki 11 16 4 Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes : et qui mortuus fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres caeli.
1 Kings 1Ki 11 16 5 Reliqua autem sermonum Baasa, et quaecumque fecit, et praelia ejus, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ?
1 Kings 1Ki 11 16 6 Dormivit ergo Baasa cum patribus suis, sepultusque est in Thersa : et regnavit Ela filius ejus pro eo.
1 Kings 1Ki 11 16 7 Cum autem in manu Jehu filii Hanani prophetae verbum Domini factum esset contra Baasa, et contra domum ejus, et contra omne malum quod fecerat coram Domino, ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Jeroboam : ob hanc causam occidit eum, hoc est, Jehu filium Hanani prophetam.
1 Kings 1Ki 11 16 8 Anno vigesimo sexto Asa regis Juda, regnavit Ela filius Baasa super Israël in Thersa, duobus annis.
1 Kings 1Ki 11 16 9 Et rebellavit contra eum servus suus Zambri, dux mediae partis equitum : erat autem Ela in Thersa bibens, et temulentus in domo Arsa praefecti Thersa.
1 Kings 1Ki 11 16 10 Irruens ergo Zambri, percussit et occidit eum, anno vigesimo septimo Asa regis Juda, et regnavit pro eo.
1 Kings 1Ki 11 16 11 Cumque regnasset, et sedisset super solium ejus, percussit omnem domum Baasa, et non dereliquit ex ea mingentem ad parietem : et propinquos et amicos ejus.
1 Kings 1Ki 11 16 12 Delevitque Zambri omnem domum Baasa, juxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Jehu prophetae,
1 Kings 1Ki 11 16 13 propter universa peccata Baasa, et peccata Ela filii ejus, qui peccaverunt, et peccare fecerunt Israël, provocantes Dominum Deum Israël in vanitatibus suis.
1 Kings 1Ki 11 16 14 Reliqua autem sermonum Ela, et omnia quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ?
1 Kings 1Ki 11 16 15 Anno vigesimo septimo Asa regis Juda, regnavit Zambri septem diebus in Thersa : porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum.
1 Kings 1Ki 11 16 16 Cumque audisset rebellasse Zambri, et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israël Amri, qui erat princeps militiae super Israël in die illa in castris.
1 Kings 1Ki 11 16 17 Ascendit ergo Amri, et omnis Israël cum eo, de Gebbethon, et obsidebant Thersa.
1 Kings 1Ki 11 16 18 Videns autem Zambri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium, et succendit se cum domo regia : et mortuus est
1 Kings 1Ki 11 16 19 in peccatis suis quae peccaverat, faciens malum coram Domino, et ambulans in via Jeroboam, et in peccato ejus, quo fecit peccare Israël.
1 Kings 1Ki 11 16 20 Reliqua autem sermonum Zambri, et insidiarum ejus, et tyrannidis, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ?
1 Kings 1Ki 11 16 21 Tunc divisus est populus Israël in duas partes : media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem : et media pars Amri.
1 Kings 1Ki 11 16 22 Praevaluit autem populus qui erat cum Amri, populo qui sequebatur Thebni filium Gineth : mortuusque est Thebni, et regnavit Amri.
1 Kings 1Ki 11 16 23 Anno trigesimo primo Asa regis Juda, regnavit Amri super Israël, duodecim annis : in Thersa regnavit sex annis.
1 Kings 1Ki 11 16 24 Emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti : et aedificavit eum, et vocavit nomen civitatis quam exstruxerat, nomine Semer domini montis, Samariam.
1 Kings 1Ki 11 16 25 Fecit autem Amri malum in conspectu Domini, et operatus est nequiter, super omnes qui fuerunt ante eum.
1 Kings 1Ki 11 16 26 Ambulavitque in omni via Jeroboam filii Nabat, et in peccatis ejus quibus peccare fecerat Israël, ut irritaret Dominum Deum Israël in vanitatibus suis.
1 Kings 1Ki 11 16 27 Reliqua autem sermonum Amri, et praelia ejus quae gessit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ?
1 Kings 1Ki 11 16 28 Dormivitque Amri cum patribus suis, et sepultus est in Samaria : regnavitque Achab filius ejus pro eo.
1 Kings 1Ki 11 16 29 Achab vero filius Amri regnavit super Israël anno trigesimo octavo Asa regis Juda. Et regnavit Achab filius Amri super Israël in Samaria viginti et duobus annis.
1 Kings 1Ki 11 16 30 Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum.
1 Kings 1Ki 11 16 31 Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabat : insuper duxit uxorem Jezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum. Et abiit, et servivit Baal, et adoravit eum.
1 Kings 1Ki 11 16 32 Et posuit aram Baal in templo Baal, quod aedificaverat in Samaria,
1 Kings 1Ki 11 16 33 et plantavit lucum : et addidit Achab in opere suo, irritans Dominum Deum Israël super omnes reges Israël qui fuerunt ante eum.
1 Kings 1Ki 11 16 34 In diebus ejus aedificavit Hiel de Bethel Jericho : in Abiram primitivo suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun.
1 Kings 1Ki 11 17 1 Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab : Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba.
1 Kings 1Ki 11 17 2 Et factum est verbum Domini ad eum, dicens :
1 Kings 1Ki 11 17 3 Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem,
1 Kings 1Ki 11 17 4 et ibi de torrente bibes : corvisque praecepi ut pascant te ibi.
1 Kings 1Ki 11 17 5 Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini : cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem.
1 Kings 1Ki 11 17 6 Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente.
1 Kings 1Ki 11 17 7 Post dies autem siccatus est torrens : non enim pluerat super terram.
1 Kings 1Ki 11 17 8 Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens :
1 Kings 1Ki 11 17 9 Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi : praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te.
1 Kings 1Ki 11 17 10 Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei : Da mihi paululum aquae in vase ut bibam.
1 Kings 1Ki 11 17 11 Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens : Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua.
1 Kings 1Ki 11 17 12 Quae respondit : Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria, et paululum olei in lecytho : en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur.
1 Kings 1Ki 11 17 13 Ad quam Elias ait : Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti : verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me : tibi autem et filio tuo facies postea.
1 Kings 1Ki 11 17 14 Haec autem dicit Dominus Deus Israël : Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur, usque ad diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terrae.
1 Kings 1Ki 11 17 15 Quae abiit, et fecit juxta verbum Eliae : et comedit ipse, et illa, et domus ejus : et ex illa die
1 Kings 1Ki 11 17 16 hydria farinae non defecit, et lecythus olei non est imminutus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Eliae.
1 Kings 1Ki 11 17 17 Factum est autem post haec, aegrotavit filius mulieris matrisfamilias, et erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus.
1 Kings 1Ki 11 17 18 Dixit ergo ad Eliam : Quid mihi et tibi, vir Dei ? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum ?
1 Kings 1Ki 11 17 19 Et ait ad eam Elias : Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu ejus, et portavit in coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum.
1 Kings 1Ki 11 17 20 Et clamavit ad Dominum, et dixit : Domine Deus meus, etiam ne viduam apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium ejus ?
1 Kings 1Ki 11 17 21 Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait : Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri hujus in viscera ejus.
1 Kings 1Ki 11 17 22 Et exaudivit Dominus vocem Eliae : et reversa est anima pueri intra eum, et revixit.
1 Kings 1Ki 11 17 23 Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de coenaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suae, et ait illi : En vivit filius tuus.
1 Kings 1Ki 11 17 24 Dixitque mulier ad Eliam : Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.
1 Kings 1Ki 11 18 1 Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam, in anno tertio, dicens : Vade, et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae.
1 Kings 1Ki 11 18 2 Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab : erat autem fames vehemens in Samaria.
1 Kings 1Ki 11 18 3 Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus suae : Abdias autem timebat Dominum valde.
1 Kings 1Ki 11 18 4 Nam cum interficeret Jezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas, et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua.
1 Kings 1Ki 11 18 5 Dixit ergo Achab ad Abdiam : Vade in terram ad universos fontes aquarum, et in cunctas valles, si forte possimus invenire herbam, et salvare equos et mulos, et non penitus jumenta intereant.
1 Kings 1Ki 11 18 6 Diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas : Achab ibat per viam unam, et Abdias per viam alteram seorsum.
1 Kings 1Ki 11 18 7 Cumque esset Abdias in via, Elias occurrit ei : qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam, et ait : Num tu es, domine mi, Elias ?
1 Kings 1Ki 11 18 8 Cui ille respondit : Ego. Vade, et dic domino tuo : Adest Elias.
1 Kings 1Ki 11 18 9 Et ille : Quid peccavi, inquit, quoniam tradis me servum tuum in manu Achab, ut interficiat me ?
1 Kings 1Ki 11 18 10 Vivit Dominus Deus tuus, quia non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens : et respondentibus cunctis : Non est hic : adjuravit regna singula et gentes, eo quod minime reperireris.
1 Kings 1Ki 11 18 11 Et nunc tu dicis mihi : Vade, et dic domino tuo : Adest Elias.
1 Kings 1Ki 11 18 12 Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro : et ingressus nuntiabo Achab, et non inveniens te, interficiet me : servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua.
1 Kings 1Ki 11 18 13 Numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Jezabel prophetas Domini, quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos, in speluncis, et paverim eos pane et aqua ?
1 Kings 1Ki 11 18 14 et nunc tu dicis : Vade, et dic domino tuo : Adest Elias : ut interficiat me ?
1 Kings 1Ki 11 18 15 Et dixit Elias : Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto, quia hodie apparebo ei.
1 Kings 1Ki 11 18 16 Abiit ergo Abdias in occursum Achab, et indicavit ei : venitque Achab in occursum Eliae.
1 Kings 1Ki 11 18 17 Et cum vidisset eum, ait : Tune es ille, qui conturbas Israël ?
1 Kings 1Ki 11 18 18 Et ille ait : Non ego turbavi Israël, sed tu, et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secuti estis Baalim.
1 Kings 1Ki 11 18 19 Verumtamen nunc mitte, et congrega ad me universum Israël in monte Carmeli, et prophetas Baal quadringentos quinquaginta, prophetasque lucorum quadringentos, qui comedunt de mensa Jezabel.
1 Kings 1Ki 11 18 20 Misit Achab ad omnes filios Israël, et congregavit prophetas in monte Carmeli.
1 Kings 1Ki 11 18 21 Accedens autem Elias ad omnem populum, ait : Usquequo claudicatis in duas partes ? si Dominus est Deus, sequimini eum : si autem Baal, sequimini illum. Et non respondit ei populus verbum.
1 Kings 1Ki 11 18 22 Et ait rursus Elias ad populum : Ego remansi propheta Domini solus : prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt.
1 Kings 1Ki 11 18 23 Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum, et in frusta caedentes ponant super ligna, ignem autem non supponant : et ego faciam bovem alterum, et imponam super ligna, ignem autem non supponam.
1 Kings 1Ki 11 18 24 Invocate nomina deorum vestrorum, et ego invocabo nomen Domini mei : et Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. Respondens omnis populus ait : Optima propositio.
1 Kings 1Ki 11 18 25 Dixit ergo Elias prophetis Baal : Eligite vobis bovem unum, et facite primi, quia vos plures estis : et invocate nomina deorum vestrorum, ignemque non supponatis.
1 Kings 1Ki 11 18 26 Qui cum tulissent bovem quem dederat eis, fecerunt : et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem, dicentes : Baal, exaudi nos. Et non erat vox, nec qui responderet : transiliebantque altare quod fecerant.
1 Kings 1Ki 11 18 27 Cumque esset jam meridies, illudebat illis Elias, dicens : Clamate voce majore : deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur.
1 Kings 1Ki 11 18 28 Clamabant ergo voce magna, et incidebant se juxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine.
1 Kings 1Ki 11 18 29 Postquam autem transiit meridies, et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, nec aliquis respondebat, nec attendebat orantes,
1 Kings 1Ki 11 18 30 dixit Elias omni populo : Venite ad me. Et accedente ad se populo, curavit altare Domini quod destructum fuerat.
1 Kings 1Ki 11 18 31 Et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, ad quem factus est sermo Domini, dicens : Israël erit nomen tuum.
1 Kings 1Ki 11 18 32 Et aedificavit de lapidibus altare in nomine Domini : fecitque aquaeductum, quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris,
1 Kings 1Ki 11 18 33 et composuit ligna : divisitque per membra bovem, et posuit super ligna,
1 Kings 1Ki 11 18 34 et ait : Implete quatuor hydrias aqua, et fundite super holocaustum et super ligna. Rursumque dixit : Etiam secundo hoc facite. Qui cum fecissent secundo, ait : Etiam tertio idipsum facite. Feceruntque tertio,
1 Kings 1Ki 11 18 35 et currebant aquae circum altare, et fossa aquaeductus repleta est.
1 Kings 1Ki 11 18 36 Cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta ait : Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël, ostende hodie quia tu es Deus Israël, et ego servus tuus, et juxta praeceptum tuum feci omnia verba haec.
1 Kings 1Ki 11 18 37 Exaudi me, Domine, exaudi me : ut discat populus iste quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor eorum iterum.
1 Kings 1Ki 11 18 38 Cecidit autem ignis Domini, et voravit holocaustum, et ligna, et lapides, pulverem quoque, et aquam quae erat in aquaeductu lambens.
1 Kings 1Ki 11 18 39 Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam, et ait : Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus.
1 Kings 1Ki 11 18 40 Dixitque Elias ad eos : Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis. Quos cum apprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison, et interfecit eos ibi.
1 Kings 1Ki 11 18 41 Et ait Elias ad Achab : Ascende, comede, et bibe, quia sonus multae pluviae est.
1 Kings 1Ki 11 18 42 Ascendit Achab ut comederet et biberet : Elias autem ascendit in verticem Carmeli, et pronus in terram posuit faciem suam inter genua sua,
1 Kings 1Ki 11 18 43 et dixit ad puerum suum : Ascende, et prospice contra mare. Qui cum ascendisset, et contemplatus esset, ait : Non est quidquam. Et rursum ait illi : Revertere septem vicibus.
1 Kings 1Ki 11 18 44 In septima autem vice, ecce nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari. Qui ait : Ascende, et dic Achab : Junge currum tuum et descende, ne occupet te pluvia.
1 Kings 1Ki 11 18 45 Cumque se verteret huc atque illuc, ecce caeli contenebrati sunt, et nubes, et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab, abiit in Jezrahel :
1 Kings 1Ki 11 18 46 et manus Domini facta est super Eliam, accinctisque lumbis currebat ante Achab, donec veniret in Jezrahel.
1 Kings 1Ki 11 19 1 Nuntiavit autem Achab Jezabel omnia quae fecerat Elias, et quomodo occidisset universos prophetas gladio.
1 Kings 1Ki 11 19 2 Misitque Jezabel nuntium ad Eliam, dicens : Haec mihi faciant dii, et haec addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis.
1 Kings 1Ki 11 19 3 Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas : venitque in Bersabee Juda, et dimisit ibi puerum suum,
1 Kings 1Ki 11 19 4 et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam juniperum, petivit animae suae ut moreretur, et ait : Sufficit mihi, Domine : tolle animam meam : neque enim melior sum quam patres mei.
1 Kings 1Ki 11 19 5 Projecitque se, et obdormivit in umbra juniperi : et ecce angelus Domini tetigit eum, et dixit illi : Surge, et comede.
1 Kings 1Ki 11 19 6 Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquae : comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit.
1 Kings 1Ki 11 19 7 Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi : Surge, comede : grandis enim tibi restat via.
1 Kings 1Ki 11 19 8 Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.
1 Kings 1Ki 11 19 9 Cumque venisset illuc, mansit in spelunca : et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi : Quid hic agis, Elia ?
1 Kings 1Ki 11 19 10 At ille respondit : Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël : altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam ut auferant eam.
1 Kings 1Ki 11 19 11 Et ait ei : Egredere, et sta in monte coram Domino : et ecce Dominus transit. Et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras, ante Dominum : non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio : non in commotione Dominus.
1 Kings 1Ki 11 19 12 Et post commotionem ignis : non in igne Dominus. Et post ignem sibilus aurae tenuis.
1 Kings 1Ki 11 19 13 Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncae. Et ecce vox ad eum dicens : Quid hic agis, Elia ? Et ille respondit :
1 Kings 1Ki 11 19 14 Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël : altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam ut auferant eam.
1 Kings 1Ki 11 19 15 Et ait Dominus ad eum : Vade, et revertere in viam tuam per desertum in Damascum : cumque perveneris illuc, unges Hazaël regem super Syriam,
1 Kings 1Ki 11 19 16 et Jehu filium Namsi unges regem super Israël : Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmehula, unges prophetam pro te.
1 Kings 1Ki 11 19 17 Et erit : quicumque fugerit gladium Hazaël, occidet eum Jehu : et quicumque fugerit gladium Jehu, interficiet eum Eliseus.
1 Kings 1Ki 11 19 18 Et derelinquam mihi in Israël septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne os quod non adoravit eum osculans manus.
1 Kings 1Ki 11 19 19 Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat : cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum.
1 Kings 1Ki 11 19 20 Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait : Osculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei : Vade, et revertere : quod enim meum erat, feci tibi.
1 Kings 1Ki 11 19 21 Reversus autem ab eo, tulit par boum, et mactavit illud, et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo, et comederunt : consurgensque abiit, et secutus est Eliam, et ministrabat ei.
1 Kings 1Ki 11 20 1 Porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus : et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eam.
1 Kings 1Ki 11 20 2 Mittensque nuntios ad Achab regem Israël in civitatem,
1 Kings 1Ki 11 20 3 ait : Haec dicit Benadad : Argentum tuum, et aurum tuum meum est : et uxores tuae, et filii tui optimi, mei sunt.
1 Kings 1Ki 11 20 4 Responditque rex Israël : Juxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego, et omnia mea.
1 Kings 1Ki 11 20 5 Revertentesque nuntii, dixerunt : Haec dicit Benadad, qui misit nos ad te : Argentum tuum, et aurum tuum, et uxores tuas, et filios tuos, dabis mihi.
1 Kings 1Ki 11 20 6 Cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam, et domum servorum tuorum : et omne quod eis placuerit, ponent in manibus suis, et auferent.
1 Kings 1Ki 11 20 7 Vocavit autem rex Israël omnes seniores terrae, et ait : Animadvertite, et videte quoniam insidietur nobis : misit enim ad me pro uxoribus meis, et filiis, et pro argento et auro : et non abnui.
1 Kings 1Ki 11 20 8 Dixeruntque omnes majores natu, et universus populus, ad eum : Non audias, neque acquiescas illi.
1 Kings 1Ki 11 20 9 Respondit itaque nuntiis Benadad : Dicite domino meo regi : Omnia propter quae misisti ad me servum tuum in initio, faciam : hanc autem rem facere non possum.
1 Kings 1Ki 11 20 10 Reversique nuntii retulerunt ei. Qui remisit, et ait : Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me.
1 Kings 1Ki 11 20 11 Et respondens rex Israël, ait : Dicite ei : Ne glorietur, accinctus aeque ut discinctus.
1 Kings 1Ki 11 20 12 Factum est autem cum audisset Benadad verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis : et ait servis suis : Circumdate civitatem. Et circumdederunt eam.
1 Kings 1Ki 11 20 13 Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israël, ait ei : Haec dicit Dominus : Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ? ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus.
1 Kings 1Ki 11 20 14 Et ait Achab : Per quem ? Dixitque ei : Haec dicit Dominus : Per pedissequos principum provinciarum. Et ait : Quis incipiet praeliari ? Et ille dixit : Tu.
1 Kings 1Ki 11 20 15 Recensuit ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum : et recensuit post eos populum, omnes filios Israël, septem millia.
1 Kings 1Ki 11 20 16 Et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo, et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium ejus venerant.
1 Kings 1Ki 11 20 17 Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad : qui nuntiaverunt ei, dicentes : Viri egressi sunt de Samaria.
1 Kings 1Ki 11 20 18 Et ille ait : Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos : sive ut praelientur, vivos eos capite.
1 Kings 1Ki 11 20 19 Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur :
1 Kings 1Ki 11 20 20 et percussit unusquisque virum qui contra se veniebat : fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israël. Fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus suis.
1 Kings 1Ki 11 20 21 Necnon egressus rex Israël percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna.
1 Kings 1Ki 11 20 22 Accedens autem propheta ad regem Israël, dixit ei : Vade, et confortare, et scito, et vide quid facias : sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra te.
1 Kings 1Ki 11 20 23 Servi vero regis Syriae dixerunt ei : Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos : sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus eos.
1 Kings 1Ki 11 20 24 Tu ergo verbum hoc fac : amove reges singulos ab exercitu tuo, et pone principes pro eis :
1 Kings 1Ki 11 20 25 et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos, et currus secundum currus quos ante habuisti : et pugnabimus contra eos in campestribus, et videbis quod obtinebimus eos. Credidit consilio eorum, et fecit ita.
1 Kings 1Ki 11 20 26 Igitur postquam annus transierat, recensuit Benadad Syros, et ascendit in Aphec ut pugnaret contra Israël.
1 Kings 1Ki 11 20 27 Porro filii Israël recensiti sunt, et acceptis cibariis profecti ex adverso, castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum : Syri autem repleverunt terram.
1 Kings 1Ki 11 20 28 (Et accedens unus vir Dei, dixit ad regem Israël : Haec dicit Dominus : Quia dixerunt Syri : Deus montium est Dominus, et non est Deus vallium : dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego sum Dominus.)
1 Kings 1Ki 11 20 29 Dirigebantque septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum : percusseruntque filii Israël de Syris centum millia peditum in die una.
1 Kings 1Ki 11 20 30 Fugerunt autem qui remanserant in Aphec, in civitatem : et cecidit murus super viginti septem millia hominum qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem, in cubiculum quod erat intra cubiculum.
1 Kings 1Ki 11 20 31 Dixeruntque ei servi sui : Ecce, audivimus quod reges domus Israël clementes sint : ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israël : forsitan salvabit animas nostras.
1 Kings 1Ki 11 20 32 Accinxerunt saccis lumbos suos, et posuerunt funiculos in capitibus suis, veneruntque ad regem Israël, et dixerunt ei : Servus tuus Benadad dicit : Vivat, oro te, anima mea. Et ille ait : Si adhuc vivit, frater meus est.
1 Kings 1Ki 11 20 33 Quod acceperunt viri pro omine : et festinantes rapuerunt verbum ex ore ejus, atque dixerunt : Frater tuus Benadad. Et dixit eis : Ite, et adducite eum ad me. Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum.
1 Kings 1Ki 11 20 34 Qui dixit ei : Civitates quas tulit pater meus a patre tuo, reddam : et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria, et ego foederatus recedam a te. Pepigit ergo foedus, et dimisit eum.
1 Kings 1Ki 11 20 35 Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini : Percute me. At ille noluit percutere.
1 Kings 1Ki 11 20 36 Cui ait : Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo, atque percussit.
1 Kings 1Ki 11 20 37 Sed et alterum inveniens virum, dixit ad eum : Percute me. Qui percussit eum, et vulneravit.
1 Kings 1Ki 11 20 38 Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos.
1 Kings 1Ki 11 20 39 Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait : Servus tuus egressus est ad praeliandum cominus : cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait : Custodi virum istum : qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus, aut talentum argenti appendes.
1 Kings 1Ki 11 20 40 Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit. Et ait rex Israël ad eum : Hoc est judicium tuum, quod ipse decrevisti.
1 Kings 1Ki 11 20 41 At ille statim abstersit pulverem de facie sua, et cognovit eum rex Israël, quod esset de prophetis.
1 Kings 1Ki 11 20 42 Qui ait ad eum : Haec dicit Dominus : Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus.
1 Kings 1Ki 11 20 43 Reversus est igitur rex Israël in domum suam, audire contemnens, et furibundus venit in Samariam.
1 Kings 1Ki 11 21 1 Post verba autem haec, tempore illo vinea erat Naboth Jezrahelitae, quae erat in Jezrahel, juxta palatium Achab regis Samariae.
1 Kings 1Ki 11 21 2 Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens : Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est, et prope domum meam : daboque tibi pro ea vineam meliorem, aut si commodius tibi putas, argenti pretium, quanto digna est.
1 Kings 1Ki 11 21 3 Cui respondit Naboth : Propitius sit mihi Dominus, ne dem haereditatem patrum meorum tibi.
1 Kings 1Ki 11 21 4 Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezrahelites, dicens : Non dabo tibi haereditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem.
1 Kings 1Ki 11 21 5 Ingressa est autem ad eum Jezabel uxor sua, dixitque ei : Quid est hoc, unde anima tua contristata est ? et quare non comedis panem ?
1 Kings 1Ki 11 21 6 Qui respondit ei : Locutus sum Naboth Jezrahelitae, et dixi ei : Da mihi vineam tuam, accepta pecunia : aut, si tibi placet, dabo tibi vineam meliorem pro ea. Et ille ait : Non dabo tibi vineam meam.
1 Kings 1Ki 11 21 7 Dixit ergo ad eum Jezabel uxor ejus : Grandis auctoritatis es, et bene regis regnum Israël. Surge, et comede panem, et aequo animo esto : ego dabo tibi vineam Naboth Jezrahelitae.
1 Kings 1Ki 11 21 8 Scripsit itaque litteras ex nomine Achab, et signavit eas annulo ejus, et misit ad majores natu, et optimates, qui erant in civitate ejus, et habitabant cum Naboth.
1 Kings 1Ki 11 21 9 Litterarum autem haec erat sententia : Praedicate jejunium, et sedere facite Naboth inter primos populi :
1 Kings 1Ki 11 21 10 et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant : Benedixit Deum et regem : et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.
1 Kings 1Ki 11 21 11 Fecerunt ergo cives ejus majores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut praeceperat eis Jezabel, et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos :
1 Kings 1Ki 11 21 12 praedicaverunt jejunium, et sedere fecerunt Naboth inter primos populi.
1 Kings 1Ki 11 21 13 Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum : at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine : Benedixit Naboth Deum et regem : quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt.
1 Kings 1Ki 11 21 14 Miseruntque ad Jezabel, dicentes : Lapidatus est Naboth, et mortuus est.
1 Kings 1Ki 11 21 15 Factum est autem, cum audisset Jezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab : Surge, et posside vineam Naboth Jezrahelitae, qui noluit tibi acquiescere, et dare eam accepta pecunia : non enim vivit Naboth, sed mortuus est.
1 Kings 1Ki 11 21 16 Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit, et descendebat in vineam Naboth Jezrahelitae, ut possideret eam.
1 Kings 1Ki 11 21 17 Factus est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens :
1 Kings 1Ki 11 21 18 Surge, et descende in occursum Achab regis Israël, qui est in Samaria : ecce ad vineam Naboth descendit, ut possideat eam.
1 Kings 1Ki 11 21 19 Et loqueris ad eum, dicens : Haec dicit Dominus : Occidisti, insuper et possedisti. Et post haec addes : Haec dicit Dominus : In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum.
1 Kings 1Ki 11 21 20 Et ait Achab ad Eliam : Num invenisti me inimicum tibi ? Qui dixit : Inveni, eo quod venundatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini.
1 Kings 1Ki 11 21 21 Ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et ultimum in Israël.
1 Kings 1Ki 11 21 22 Et dabo domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia : quia egisti ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israël.
1 Kings 1Ki 11 21 23 Sed et de Jezabel locutus est Dominus, dicens : Canes comedent Jezabel in agro Jezrahel.
1 Kings 1Ki 11 21 24 Si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes : si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres caeli.
1 Kings 1Ki 11 21 25 Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini : concitavit enim eum Jezabel uxor sua,
1 Kings 1Ki 11 21 26 et abominabilis factus est, in tantum ut sequeretur idola quae fecerant Amorrhaei, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israël.
1 Kings 1Ki 11 21 27 Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestimenta sua, et operuit cilicio carnem suam, jejunavitque et dormivit in sacco, et ambulavit demisso capite.
1 Kings 1Ki 11 21 28 Et factus est sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens :
1 Kings 1Ki 11 21 29 Nonne vidisti humiliatum Achab coram me ? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus.
1 Kings 1Ki 11 22 1 Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israël.
1 Kings 1Ki 11 22 2 In anno autem tertio, descendit Josaphat rex Juda ad regem Israël.
1 Kings 1Ki 11 22 3 (Dixitque rex Israël ad servos suos : Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad, et negligimus tollere eam de manu regis Syriae ?)
1 Kings 1Ki 11 22 4 Et ait ad Josaphat : Veniesne mecum ad praeliandum in Ramoth Galaad ?
1 Kings 1Ki 11 22 5 Dixitque Josaphat ad regem Israël : Sicut ego sum, ita et tu : populus meus et populus tuus unum sunt : et equites mei, equites tui. Dixitque Josaphat ad regem Israël : Quaere, oro te, hodie sermonem Domini.
1 Kings 1Ki 11 22 6 Congregavit ergo rex Israël prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos : Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere ? Qui responderunt : Ascende, et dabit eam Dominus in manu regis.
1 Kings 1Ki 11 22 7 Dixit autem Josaphat : Non est hic propheta Domini quispiam, ut interrogemus per eum ?
1 Kings 1Ki 11 22 8 Et ait rex Israël ad Josaphat : Remansit vir unus per quem possumus interrogare Dominum : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum : Michaeas filius Jemla. Cui Josaphat ait : Ne loquaris ita, rex.
1 Kings 1Ki 11 22 9 Vocavit ergo rex Israël eunuchum quemdam, et dixit ei : Festina adducere Michaeam filium Jemla.
1 Kings 1Ki 11 22 10 Rex autem Israël, et Josaphat rex Juda, sedebant unusquisque in solio suo, vestiti cultu regio, in area juxta ostium portae Samariae : et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum.
1 Kings 1Ki 11 22 11 Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait : Haec dicit Dominus : His ventilabis Syriam, donec deleas eam.
1 Kings 1Ki 11 22 12 Omnesque prophetae similiter prophetabant, dicentes : Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus in manus regis.
1 Kings 1Ki 11 22 13 Nuntius vero qui ierat ut vocaret Michaeam, locutus est ad eum, dicens : Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona praedicant : sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona.
1 Kings 1Ki 11 22 14 Cui Michaeas ait : Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar.
1 Kings 1Ki 11 22 15 Venit itaque ad regem, et ait illi rex : Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad praeliandum, an cessare ? Cui ille respondit : Ascende, et vade prospere, et tradet eam Dominus in manus regis.
1 Kings 1Ki 11 22 16 Dixit autem rex ad eum : Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini.
1 Kings 1Ki 11 22 17 Et ille ait : Vidi cunctum Israël dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus : Non habent isti dominum : revertatur unusquisque in domum suam in pace.
1 Kings 1Ki 11 22 18 (Dixit ergo rex Israël ad Josaphat : Numquid non dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum ?)
1 Kings 1Ki 11 22 19 Ille vero addens, ait : Propterea audi sermonem Domini : vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris :
1 Kings 1Ki 11 22 20 et ait Dominus : Quis decipiet Achab regem Israël, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad ? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter.
1 Kings 1Ki 11 22 21 Egressus est autem spiritus, et stetit coram Domino, et ait : Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus : In quo ?
1 Kings 1Ki 11 22 22 Et ille ait : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus : Decipies, et praevalebis : egredere, et fac ita.
1 Kings 1Ki 11 22 23 Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum.
1 Kings 1Ki 11 22 24 Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michaeam in maxillam, et dixit : Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi ?
1 Kings 1Ki 11 22 25 Et ait Michaeas : Visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris.
1 Kings 1Ki 11 22 26 Et ait rex Israël : Tollite Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Joas filium Amelech,
1 Kings 1Ki 11 22 27 et dicite eis : Haec dicit rex : Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustiae, donec revertar in pace.
1 Kings 1Ki 11 22 28 Dixitque Michaeas : Si reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus. Et ait : Audite, populi omnes.
1 Kings 1Ki 11 22 29 Ascendit itaque rex Israël, et Josaphat rex Juda, in Ramoth Galaad.
1 Kings 1Ki 11 22 30 Dixit itaque rex Israël ad Josaphat : Sume arma, et ingredere praelium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israël mutavit habitum suum, et ingressus est bellum.
1 Kings 1Ki 11 22 31 Rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus, dicens : Non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam, nisi contra regem Israël solum.
1 Kings 1Ki 11 22 32 Cum ergo vidissent principes curruum Josaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israël, et impetu facto pugnabant contra eum : et exclamavit Josaphat.
1 Kings 1Ki 11 22 33 Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israël, et cessaverunt ab eo.
1 Kings 1Ki 11 22 34 Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israël inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigae suo : Verte manum tuam, et ejice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum.
1 Kings 1Ki 11 22 35 Commissum est ergo praelium in die illa, et rex Israël stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vespere : fluebat autem sanguis plagae in sinum currus,
1 Kings 1Ki 11 22 36 et praeco insonuit in universo exercitu antequam sol occumberet, dicens : Unusquisque revertatur in civitatem, et in terram suam.
1 Kings 1Ki 11 22 37 Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam : sepelieruntque regem in Samaria,
1 Kings 1Ki 11 22 38 et laverunt currum ejus in piscina Samariae : et linxerunt canes sanguinem ejus, et habenas laverunt, juxta verbum Domini quod locutus fuerat.
1 Kings 1Ki 11 22 39 Reliqua autem sermonum Achab, et universa quae fecit, et domus eburnea quam aedificavit, cunctarumque urbium quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
1 Kings 1Ki 11 22 40 Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo.
1 Kings 1Ki 11 22 41 Josaphat vero filius Asa regnare coeperat super Judam anno quarto Achab regis Israël.
1 Kings 1Ki 11 22 42 Triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti quinque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Azuba filia Salai.
1 Kings 1Ki 11 22 43 Et ambulavit in omni via Asa patris sui, et non declinavit ex ea : fecitque quod rectum erat in conspectu Domini.
1 Kings 1Ki 11 22 44 Verumtamen excelsa non abstulit : adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.
1 Kings 1Ki 11 22 45 Pacemque habuit Josaphat cum rege Israël.
1 Kings 1Ki 11 22 46 Reliqua autem verborum Josaphat, et opera ejus quae gessit, et praelia, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ?
1 Kings 1Ki 11 22 47 Sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris ejus, abstulit de terra.
1 Kings 1Ki 11 22 48 Nec erat tunc rex constitutus in Edom.
1 Kings 1Ki 11 22 49 Rex vero Josaphat fecerat classes in mari, quae navigarent in Ophir propter aurum : et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber.
1 Kings 1Ki 11 22 50 Tunc ait Ochozias filius Achab ad Josaphat : Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Josaphat.
1 Kings 1Ki 11 22 51 Dormivitque Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui : regnavitque Joram filius ejus pro eo.
1 Kings 1Ki 11 22 52 Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Israël in Samaria, anno septimodecimo Josaphat regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis.
1 Kings 1Ki 11 22 53 Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et matris suae, et in via Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.
1 Kings 1Ki 11 22 54 Servivit quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israël, juxta omnia quae fecerat pater ejus.
2 King 2Ki 12 1 1 Praevaricatus est autem Moab in Israël, postquam mortuus est Achab.
2 King 2Ki 12 1 2 Ceciditque Ochozias per cancellos coenaculi sui, quod habebat in Samaria, et aegrotavit : misitque nuntios, dicens ad eos : Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac.
2 King 2Ki 12 1 3 Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten, dicens : Surge, et ascende in occursum nuntiorum regis Samariae, et dices ad eos : Numquid non est Deus in Israël, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron ?
2 King 2Ki 12 1 4 Quam ob rem haec dicit Dominus : De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Et abiit Elias.
2 King 2Ki 12 1 5 Reversique sunt nuntii ad Ochoziam. Qui dixit eis : Quare reversi estis ?
2 King 2Ki 12 1 6 At illi responderunt ei : Vir occurrit nobis, et dixit ad nos : Ite, et revertimini ad regem qui misit vos, et dicetis ei : Haec dicit Dominus : Numquid quia non erat Deus in Israël, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron ? idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.
2 King 2Ki 12 1 7 Qui dixit eis : Cujus figurae et habitus est vir ille, qui occurrit vobis, et locutus est verba haec ?
2 King 2Ki 12 1 8 At illi dixerunt : Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Qui ait : Elias Thesbites est.
2 King 2Ki 12 1 9 Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta qui erant sub eo. Qui ascendit ad eum : sedentique in vertice montis, ait : Homo Dei, rex praecepit ut descendas.
2 King 2Ki 12 1 10 Respondensque Elias, dixit quinquagenario : Si homo Dei sum, descendat ignis de caelo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de caelo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant cum eo.
2 King 2Ki 12 1 11 Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et quinquaginta cum eo. Qui locutus est illi : Homo Dei, haec dicit rex : Festina, descende.
2 King 2Ki 12 1 12 Respondens Elias, ait : Si homo Dei ego sum, descendat ignis de caelo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de caelo, et devoravit illum, et quinquaginta ejus.
2 King 2Ki 12 1 13 Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait : Homo Dei, noli despicere animam meam, et animas servorum tuorum qui mecum sunt.
2 King 2Ki 12 1 14 Ecce descendit ignis de caelo, et devoravit duos principes quinquagenarios primos, et quinquagenos qui cum eis erant : sed nunc obsecro ut miserearis animae meae.
2 King 2Ki 12 1 15 Locutus est autem angelus Domini ad Eliam, dicens : Descende cum eo : ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem,
2 King 2Ki 12 1 16 et locutus est ei : Haec dicit Dominus : Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israël a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.
2 King 2Ki 12 1 17 Mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judae : non enim habebat filium.
2 King 2Ki 12 1 18 Reliqua autem verborum Ochoziae quae operatus est, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
2 King 2Ki 12 2 1 Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in caelum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis.
2 King 2Ki 12 2 2 Dixitque Elias ad Eliseum : Sede hic, quia Dominus misit me usque in Bethel. Cui ait Eliseus : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque descendissent Bethel,
2 King 2Ki 12 2 3 egressi sunt filii prophetarum qui erant in Bethel, ad Eliseum, et dixerunt ei : Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te ? Qui respondit : Et ego novi : silete.
2 King 2Ki 12 2 4 Dixit autem Elias ad Eliseum : Sede hic, quia Dominus misit me in Jericho. Et ille ait : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque venissent Jericho,
2 King 2Ki 12 2 5 accesserunt filii prophetarum qui erant in Jericho, ad Eliseum, et dixerunt ei : Numquid nosti quia Dominus hodie tollet dominum tuum a te ? Et ait : Et ego novi : silete.
2 King 2Ki 12 2 6 Dixit autem ei Elias : Sede hic, quia Dominus misit me usque ad Jordanem. Qui ait : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Ierunt igitur ambo pariter,
2 King 2Ki 12 2 7 et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt eos, qui et steterunt e contra, longe : illi autem ambo stabant super Jordanem.
2 King 2Ki 12 2 8 Tulitque Elias pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas : quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum.
2 King 2Ki 12 2 9 Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum : Postula quod vis ut faciam tibi, antequam tollar a te. Dixitque Eliseus : Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus.
2 King 2Ki 12 2 10 Qui respondit : Rem difficilem postulasti : attamen si videris me quando tollar a te, erit tibi quod petisti : si autem non videris, non erit.
2 King 2Ki 12 2 11 Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque : et ascendit Elias per turbinem in caelum.
2 King 2Ki 12 2 12 Eliseus autem videbat, et clamabat : Pater mi, pater mi, currus Israël, et auriga ejus. Et non vidit eum amplius : apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas partes.
2 King 2Ki 12 2 13 Et levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei : reversusque stetit super ripam Jordanis,
2 King 2Ki 12 2 14 et pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas, et non sunt divisae : et dixit : Ubi est Deus Eliae etiam nunc ? Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus.
2 King 2Ki 12 2 15 Videntes autem filii prophetarum qui erant in Jericho e contra, dixerunt : Requievit spiritus Eliae super Eliseum. Et venientes in occursum ejus, adoraverunt eum proni in terram,
2 King 2Ki 12 2 16 dixeruntque illi : Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possunt ire, et quaerere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini, et projecerit eum in unum montium, aut in unam vallium. Qui ait : Nolite mittere.
2 King 2Ki 12 2 17 Coëgeruntque eum donec acquiesceret, et diceret : Mittite. Et miserunt quinquaginta viros : qui cum quaesissent tribus diebus, non invenerunt.
2 King 2Ki 12 2 18 Et reversi sunt ad eum : at ille habitabat in Jericho, et dixit eis : Numquid non dixi vobis : Nolite mittere ?
2 King 2Ki 12 2 19 Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum : Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis : sed aquae pessimae sunt, et terra sterilis.
2 King 2Ki 12 2 20 At ille ait : Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Quod cum attulissent,
2 King 2Ki 12 2 21 egressus ad fontem aquarum misit in illum sal, et ait : Haec dicit Dominus : Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterilitas.
2 King 2Ki 12 2 22 Sanatae sunt ergo aquae usque in diem hanc, juxta verbum Elisei quod locutus est.
2 King 2Ki 12 2 23 Ascendit autem inde in Bethel : cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes : Ascende calve, ascende calve.
2 King 2Ki 12 2 24 Qui cum respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini : egressique sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros.
2 King 2Ki 12 2 25 Abiit autem inde in montem Carmeli, et inde reversus est in Samariam.
2 King 2Ki 12 3 1 Joram vero filius Achab regnavit super Israël in Samaria anno decimooctavo Josaphat regis Judae : regnavitque duodecim annis.
2 King 2Ki 12 3 2 Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater : tulit enim statuas Baal quas fecerat pater ejus.
2 King 2Ki 12 3 3 Verumtamen in peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, adhaesit, nec recessit ab eis.
2 King 2Ki 12 3 4 Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israël centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis.
2 King 2Ki 12 3 5 Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus quod habebat cum rege Israël.
2 King 2Ki 12 3 6 Egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria, et recensuit universum Israël.
2 King 2Ki 12 3 7 Misitque ad Josaphat regem Juda, dicens : Rex Moab recessit a me : veni mecum contra eum ad praelium. Qui respondit : Ascendam : qui meus est, tuus est : populus meus, populus tuus, et equi mei, equi tui.
2 King 2Ki 12 3 8 Dixitque : Per quam viam ascendemus ? At ille respondit : Per desertum Idumaeae.
2 King 2Ki 12 3 9 Perrexerunt igitur rex Israël, et rex Juda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et jumentis quae sequebantur eos.
2 King 2Ki 12 3 10 Dixitque rex Israël : Heu ! heu ! heu ! congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manus Moab.
2 King 2Ki 12 3 11 Et ait Josaphat : Estne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum ? Et respondit unus de servis regis Israël : Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliae.
2 King 2Ki 12 3 12 Et ait Josaphat : Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israël, et Josaphat rex Juda, et rex Edom.
2 King 2Ki 12 3 13 Dixit autem Eliseus ad regem Israël : Quid mihi et tibi est ? vade ad prophetas patris tui et matris tuae. Et ait illi rex Israël : Quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manus Moab ?
2 King 2Ki 12 3 14 Dixitque ad eum Eliseus : Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Judae erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem.
2 King 2Ki 12 3 15 Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait :
2 King 2Ki 12 3 16 Haec dicit Dominus : Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas.
2 King 2Ki 12 3 17 Haec enim dicit Dominus : Non videbitis ventum, neque pluviam : et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiae vestrae, et jumenta vestra.
2 King 2Ki 12 3 18 Parumque est hoc in conspectu Domini : insuper tradet etiam Moab in manus vestras.
2 King 2Ki 12 3 19 Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus.
2 King 2Ki 12 3 20 Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquae veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis.
2 King 2Ki 12 3 21 Universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis.
2 King 2Ki 12 3 22 Primoque mane surgentes, et orto jam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitae e contra aquas rubras quasi sanguinem,
2 King 2Ki 12 3 23 dixeruntque : Sanguis gladii est : pugnaverunt reges contra se, et caesi sunt mutuo : nunc perge ad praedam, Moab.
2 King 2Ki 12 3 24 Perrexeruntque in castra Israël : porro consurgens Israël, percussit Moab : at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant, et percusserunt Moab,
2 King 2Ki 12 3 25 et civitates destruxerunt : et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt : et universos fontes aquarum obturaverunt : et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent : et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa.
2 King 2Ki 12 3 26 Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperent ad regem Edom : et non potuerunt.
2 King 2Ki 12 3 27 Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum : et facta est indignatio magna in Israël, statimque recesserunt ab eo, et reversi sunt in terram suam.
2 King 2Ki 12 4 1 Mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens : Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum : et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi.
2 King 2Ki 12 4 2 Cui dixit Eliseus : Quid vis ut faciam tibi ? dic mihi, quid habes in domo tua ? At illa respondit : Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei quo ungar.
2 King 2Ki 12 4 3 Cui ait : Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca,
2 King 2Ki 12 4 4 et ingredere, et claude ostium tuum cum intrinsecus fueris tu, et filii tui : et mitte inde in omnia vasa haec, et cum plena fuerint, tolles.
2 King 2Ki 12 4 5 Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se, et super filios suos : illi offerebant vasa, et illa infundebat.
2 King 2Ki 12 4 6 Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum : Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit : Non habeo. Stetitque oleum.
2 King 2Ki 12 4 7 Venit autem illa, et indicavit homini Dei. Et ille : Vade, inquit, vende oleum, et redde creditori tuo : tu autem, et filii tui vivite de reliquo.
2 King 2Ki 12 4 8 Facta est autem quaedam dies, et transibat Eliseus per Sunam : erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum ut comederet panem : cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem.
2 King 2Ki 12 4 9 Quae dixit ad virum suum : Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter.
2 King 2Ki 12 4 10 Faciamus ergo ei coenaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi.
2 King 2Ki 12 4 11 Facta est ergo dies quaedam, et veniens divertit in coenaculum, et requievit ibi.
2 King 2Ki 12 4 12 Dixitque ad Giezi puerum suum : Voca Sunamitidem istam. Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo,
2 King 2Ki 12 4 13 dixit ad puerum suum : Loquere ad eam : Ecce, sedule in omnibus ministrasti nobis : quid vis ut faciam tibi ? numquid habes negotium, et vis ut loquar regi, sive principi militiae ? Quae respondit : In medio populi mei habito.
2 King 2Ki 12 4 14 Et ait : Quid ergo vult ut faciam ei ? Dixitque Giezi : Ne quaeras : filium enim non habet, et vir ejus senex est.
2 King 2Ki 12 4 15 Praecepit itaque ut vocaret eam : quae cum vocata fuisset, et stetisset ante ostium,
2 King 2Ki 12 4 16 dixit ad eam : In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit : Noli quaeso, domine mi vir Dei, noli mentiri ancillae tuae.
2 King 2Ki 12 4 17 Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem, qua dixerat Eliseus.
2 King 2Ki 12 4 18 Crevit autem puer : et cum esset quaedam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores,
2 King 2Ki 12 4 19 ait patri suo : Caput meum doleo, caput meum doleo. At ille dixit puero : Tolle, et duc eum ad matrem suam.
2 King 2Ki 12 4 20 Qui cum tulisset, et duxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est.
2 King 2Ki 12 4 21 Ascendit autem, et collocavit eum super lectulum hominis Dei, et clausit ostium : et egressa,
2 King 2Ki 12 4 22 vocavit virum suum, et ait : Mitte mecum, obsecro, unum de pueris, et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei, et revertar.
2 King 2Ki 12 4 23 Qui ait illi : Quam ob causam vadis ad eum ? hodie non sunt calendae, neque sabbatum. Quae respondit : Vadam.
2 King 2Ki 12 4 24 Stravitque asinam, et praecepit puero : Mina, et propera : ne mihi moram facias in eundo : et hoc age quod praecipio tibi.
2 King 2Ki 12 4 25 Profecta est igitur, et venit ad virum Dei in montem Carmeli : cumque vidisset eam vir Dei e contra, ait ad Giezi puerum suum : Ecce Sunamitis illa.
2 King 2Ki 12 4 26 Vade ergo in occursum ejus, et dic ei : Recte ne agitur circa te, et circa virum tuum, et circa filium tuum ? Quae respondit : Recte.
2 King 2Ki 12 4 27 Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus : et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei : Dimitte illam : anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi.
2 King 2Ki 12 4 28 Quae dixit illi : Numquid petivi filium a domino meo ? numquid non dixi tibi : Ne illudas me ?
2 King 2Ki 12 4 29 Et ille ait ad Giezi : Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum : et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi : et pones baculum meum super faciem pueri.
2 King 2Ki 12 4 30 Porro mater pueri ait : Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam.
2 King 2Ki 12 4 31 Giezi autem praecesserat ante eos, et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox, neque sensus : reversusque est in occursum ejus, et nuntiavit ei, dicens : Non surrexit puer.
2 King 2Ki 12 4 32 Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus :
2 King 2Ki 12 4 33 ingressusque clausit ostium super se et super puerum, et oravit ad Dominum.
2 King 2Ki 12 4 34 Et ascendit, et incubuit super puerum : posuitque os suum super os ejus, et oculos suos super oculos ejus, et manus suas super manus ejus : et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri.
2 King 2Ki 12 4 35 At ille reversus, deambulavit in domo, semel huc atque illuc : et ascendit, et incubuit super eum : et oscitavit puer septies, aperuitque oculos.
2 King 2Ki 12 4 36 At ille vocavit Giezi, et dixit ei : Voca Sunamitidem hanc. Quae vocata, ingressa est ad eum. Qui ait : Tolle filium tuum.
2 King 2Ki 12 4 37 Venit illa, et corruit ad pedes ejus, et adoravit super terram : tulitque filium suum, et egressa est.
2 King 2Ki 12 4 38 Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis : Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum.
2 King 2Ki 12 4 39 Et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes : invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocynthidas agri, et implevit pallium suum, et reversus concidit in ollam pulmenti : nesciebat enim quid esset.
2 King 2Ki 12 4 40 Infuderunt ergo sociis ut comederent : cumque gustassent de coctione, clamaverunt, dicentes : Mors in olla, vir Dei. Et non potuerunt comedere.
2 King 2Ki 12 4 41 At ille : Afferte, inquit, farinam. Cumque tulissent, misit in ollam, et ait : Infunde turbae, ut comedant. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla.
2 King 2Ki 12 4 42 Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. At ille dixit : Da populo, ut comedat.
2 King 2Ki 12 4 43 Responditque ei minister ejus : Quantum est hoc, ut apponam centum viris ? Rursum ille ait : Da populo, ut comedat : haec enim dicit Dominus : Comedent, et supererit.
2 King 2Ki 12 4 44 Posuit itaque coram eis : qui comederunt, et superfuit juxta verbum Domini.
2 King 2Ki 12 5 1 Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus : per illum enim dedit Dominus salutem Syriae : erat autem vir fortis et dives, sed leprosus.
2 King 2Ki 12 5 2 Porro de Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Israël puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman :
2 King 2Ki 12 5 3 quae ait ad dominam suam : Utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria, profecto curasset eum a lepra quam habet.
2 King 2Ki 12 5 4 Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei, dicens : Sic et sic locuta est puella de terra Israël.
2 King 2Ki 12 5 5 Dixitque ei rex Syriae : Vade, et mittam litteras ad regem Israël. Qui cum profectus esset, et tulisset secum decem talenta argenti, et sex millia aureos, et decem mutatoria vestimentorum,
2 King 2Ki 12 5 6 detulit litteras ad regem Israël in haec verba : Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua.
2 King 2Ki 12 5 7 Cumque legisset rex Israël litteras, scidit vestimenta sua, et ait : Numquid deus ego sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua ? animadvertite, et videte quod occasiones quaerat adversum me.
2 King 2Ki 12 5 8 Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israël vestimenta sua, misit ad eum, dicens : Quare scidisti vestimenta tua ? veniat ad me, et sciat esse prophetam in Israël.
2 King 2Ki 12 5 9 Venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ad ostium domus Elisei :
2 King 2Ki 12 5 10 misitque ad eum Eliseus nuntium, dicens : Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis.
2 King 2Ki 12 5 11 Iratus Naaman recedebat, dicens : Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum leprae, et curaret me.
2 King 2Ki 12 5 12 Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci, omnibus aquis Israël, ut laver in eis, et munder ? Cum ergo vertisset se, et abiret indignans,
2 King 2Ki 12 5 13 accesserunt ad eum servi sui, et locuti sunt ei : Pater, etsi rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras : quanto magis quia nunc dixit tibi : Lavare, et mundaberis ?
2 King 2Ki 12 5 14 Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei : et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.
2 King 2Ki 12 5 15 Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit, et stetit coram eo, et ait : Vere scio quod non sit alius deus in universa terra, nisi tantum in Israël. Obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo.
2 King 2Ki 12 5 16 At ille respondit : Vivit Dominus, ante quem sto, quia non accipiam. Cumque vim faceret, penitus non acquievit.
2 King 2Ki 12 5 17 Dixitque Naaman : Ut vis : sed, obsecro, concede mihi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra : non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino.
2 King 2Ki 12 5 18 Hoc autem solum est, de quo depreceris Dominum pro servo tuo, quando ingredietur dominus meus templum Remmon ut adoret : et illo innitente super manum meam, si adoravero in templo Remmon, adorante eo in eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re.
2 King 2Ki 12 5 19 Qui dixit ei : Vade in pace. Abiit ergo ab eo electo terrae tempore.
2 King 2Ki 12 5 20 Dixitque Giezi puer viri Dei : Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quae attulit : vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid.
2 King 2Ki 12 5 21 Et secutus est Giezi post tergum Naaman : quem cum vidisset ille currentem ad se, desiliit de curru in occursum ejus, et ait : Rectene sunt omnia ?
2 King 2Ki 12 5 22 Et ille ait : Recte. Dominus meus misit me ad te dicens : Modo venerunt ad me duo adolescentes de monte Ephraim, ex filiis prophetarum : da eis talentum argenti, et vestes mutatorias duplices.
2 King 2Ki 12 5 23 Dixitque Naaman : Melius est ut accipias duo talenta. Et coëgit eum, ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis, et duplicia vestimenta, et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo.
2 King 2Ki 12 5 24 Cumque venisset jam vesperi, tulit de manu eorum, et reposuit in domo, dimisitque viros, et abierunt.
2 King 2Ki 12 5 25 Ipse autem ingressus, stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus : Unde venis, Giezi ? Qui respondit : Non ivit servus tuus quoquam.
2 King 2Ki 12 5 26 At ille ait : Nonne cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui ? nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes ut emas oliveta, et vineas, et oves, et boves, et servos, et ancillas.
2 King 2Ki 12 5 27 Sed et lepra Naaman adhaerebit tibi, et semini tuo usque in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.
2 King 2Ki 12 6 1 Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum : Ecce locus in quo habitamus coram te, angustus est nobis.
2 King 2Ki 12 6 2 Eamus usque ad Jordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum. Qui dixit : Ite.
2 King 2Ki 12 6 3 Et ait unus ex illis : Veni ergo et tu cum servis tuis. Respondit : Ego veniam.
2 King 2Ki 12 6 4 Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Jordanem, caedebant ligna.
2 King 2Ki 12 6 5 Accidit autem ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam : exclamavitque ille, et ait : Heu ! heu ! heu ! domine mi : et hoc ipsum mutuo acceperam.
2 King 2Ki 12 6 6 Dixit autem homo Dei : Ubi cecidit ? At ille monstravit ei locum. Praecidit ergo lignum, et misit illuc : natavitque ferrum,
2 King 2Ki 12 6 7 et ait : Tolle. Qui extendit manum, et tulit illud.
2 King 2Ki 12 6 8 Rex autem Syriae pugnabat contra Israël, consiliumque iniit cum servis suis, dicens : In loco illo et illo ponamus insidias.
2 King 2Ki 12 6 9 Misit itaque vir Dei ad regem Israël, dicens : Cave ne transeas in locum illum : quia ibi Syri in insidiis sunt.
2 King 2Ki 12 6 10 Misit itaque rex Israël ad locum quem dixerat ei vir Dei, et praeoccupavit eum, et observavit se ibi non semel neque bis.
2 King 2Ki 12 6 11 Conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re : et convocatis servis suis, ait : Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Israël ?
2 King 2Ki 12 6 12 Dixitque unus servorum ejus : Nequaquam, domine mi rex, sed Eliseus propheta qui est in Israël, indicat regi Israël omnia verba quaecumque locutus fueris in conclavi tuo.
2 King 2Ki 12 6 13 Dixitque eis : Ite, et videte ubi sit, ut mittam, et capiam eum. Annuntiaveruntque ei, dicentes : Ecce in Dothan.
2 King 2Ki 12 6 14 Misit ergo illuc equos et currus, et robur exercitus : qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem.
2 King 2Ki 12 6 15 Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus vidit exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus : nuntiavitque ei, dicens : Heu ! heu ! heu ! domine mi : quid faciemus ?
2 King 2Ki 12 6 16 At ille respondit : Noli timere : plures enim nobiscum sunt, quam cum illis.
2 King 2Ki 12 6 17 Cumque orasset Eliseus, ait : Domine, aperi oculos hujus, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit : et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei.
2 King 2Ki 12 6 18 Hostes vero descenderunt ad eum : porro Eliseus oravit ad Dominum, dicens : Percute, obsecro, gentem hanc caecitate. Percussitque eos Dominus ne viderent, juxta verbum Elisei.
2 King 2Ki 12 6 19 Dixit autem ad eos Eliseus : Non est haec via, neque ista est civitas : sequimini me, et ostendam vobis virum quem quaeritis. Duxit ergo eos in Samariam :
2 King 2Ki 12 6 20 cumque ingressi fuissent in Samariam, dixit Eliseus : Domine, aperi oculos istorum, ut videant. Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt se esse in medio Samariae.
2 King 2Ki 12 6 21 Dixitque rex Israël ad Eliseum, cum vidisset eos : Numquid percutiam eos, pater mi ?
2 King 2Ki 12 6 22 At ille ait : Non percuties : neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo, ut percutias : sed pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant, et vadant ad dominum suum.
2 King 2Ki 12 6 23 Appositaque est eis ciborum magna praeparatio, et comederunt et biberunt, et dimisit eos, abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt latrones Syriae in terram Israël.
2 King 2Ki 12 6 24 Factum est autem post haec, congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum, et ascendit, et obsidebat Samariam.
2 King 2Ki 12 6 25 Factaque est fames magna in Samaria : et tamdiu obsessa est, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis.
2 King 2Ki 12 6 26 Cumque rex Israël transiret per murum, mulier quaedam exclamavit ad eum, dicens : Salva me, domine mi rex.
2 King 2Ki 12 6 27 Qui ait : Non te salvat Dominus : unde te possum salvare ? de area, vel de torculari ? Dixitque ad eam rex : Quid tibi vis ? Quae respondit :
2 King 2Ki 12 6 28 Mulier ista dixit mihi : Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras.
2 King 2Ki 12 6 29 Coximus ergo filium meum, et comedimus. Dixique ei die altera : Da filium tuum, ut comedamus eum. Quae abscondit filium suum.
2 King 2Ki 12 6 30 Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua, et transibat per murum. Viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus.
2 King 2Ki 12 6 31 Et ait rex : Haec mihi faciat Deus, et haec addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super ipsum hodie.
2 King 2Ki 12 6 32 Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Praemisit itaque virum : et antequam veniret nuntius ille, dixit ad senes : Numquid scitis quod miserit filius homicidae hic, ut praecidatur caput meum ? videte ergo : cum venerit nuntius, claudite ostium, et non sinatis eum introire : ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est.
2 King 2Ki 12 6 33 Adhuc illo loquente eis, apparuit nuntius qui veniebat ad eum. Et ait : Ecce, tantum malum a Domino est : quid amplius expectabo a Domino ?
2 King 2Ki 12 7 1 Dixit autem Eliseus : Audite verbum Domini : Haec dicit Dominus : In tempore hoc cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei statere uno, in porta Samariae.
2 King 2Ki 12 7 2 Respondens unus de ducibus, super cujus manum rex incumbebat, homini Dei, ait : Si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo, numquid poterit esse quod loqueris ? Qui ait : Videbis oculis tuis, et inde non comedes.
2 King 2Ki 12 7 3 Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portae : qui dixerunt ad invicem : Quid hic esse volumus donec moriamur ?
2 King 2Ki 12 7 4 sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur : sive manserimus hic, moriendum nobis est : venite ergo, et transfugiamus ad castra Syriae : si pepercerint nobis, vivemus : si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur.
2 King 2Ki 12 7 5 Surrexerunt ergo vesperi, ut venirent ad castra Syriae. Cumque venissent ad principium castrorum Syriae, nullum ibidem repererunt.
2 King 2Ki 12 7 6 Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae, curruum, et equorum, et exercitus plurimi : dixeruntque ad invicem : Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israël reges Hethaeorum et Aegyptiorum, et venerunt super nos.
2 King 2Ki 12 7 7 Surrexerunt ergo, et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos, in castris, fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes.
2 King 2Ki 12 7 8 Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt et biberunt : tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes, et abierunt, et absconderunt : et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt.
2 King 2Ki 12 7 9 Dixeruntque ad invicem : Non recte facimus : haec enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur : venite, eamus, et nuntiemus in aula regis.
2 King 2Ki 12 7 10 Cumque venissent ad portam civitatis, narraverunt eis, dicentes : Ivimus ad castra Syriae, et nullum ibidem reperimus hominem, nisi equos et asinos alligatos, et fixa tentoria.
2 King 2Ki 12 7 11 Ierunt ergo portarii, et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus.
2 King 2Ki 12 7 12 Qui surrexit nocte, et ait ad servos suos : Dico vobis quid fecerint nobis Syri : sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris, et latitant in agris, dicentes : Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos vivos, et tunc civitatem ingredi poterimus.
2 King 2Ki 12 7 13 Respondit autem unus servorum ejus : Tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe (quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israël, alii enim consumpti sunt), et mittentes, explorare poterimus.
2 King 2Ki 12 7 14 Adduxerunt ergo duos equos, misitque rex in castra Syrorum, dicens : Ite, et videte.
2 King 2Ki 12 7 15 Qui abierunt post eos usque ad Jordanem : ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis quae projecerant Syri cum turbarentur : reversique nuntii indicaverunt regi.
2 King 2Ki 12 7 16 Et egressus populus diripuit castra Syriae : factusque est modius similae statere uno, et duo modii hordei statere uno, juxta verbum Domini.
2 King 2Ki 12 7 17 Porro rex ducem illum, in cujus manu incumbebat, constituit ad portam : quem conculcavit turba in introitu portae, et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum.
2 King 2Ki 12 7 18 Factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi, quando ait : Duo modii hordei statere uno erunt, et modius similae statere uno, hoc eodem tempore cras in porta Samariae :
2 King 2Ki 12 7 19 quando responderat dux ille viro Dei, et dixerat : Etiamsi Dominus fecerit cataractas in caelo, numquid poterit fieri quod loqueris ? Et dixit ei : Videbis oculis tuis, et inde non comedes.
2 King 2Ki 12 7 20 Evenit ergo ei sicut praedictum fuerat, et conculcavit eum populus in porta, et mortuus est.
2 King 2Ki 12 8 1 Eliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium, dicens : Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris : vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis.
2 King 2Ki 12 8 2 Quae surrexit, et fecit juxta verbum hominis Dei : et vadens cum domo sua, peregrinata est in terra Philisthiim diebus multis.
2 King 2Ki 12 8 3 Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthiim : et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua, et pro agris suis.
2 King 2Ki 12 8 4 Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei, dicens : Narra mihi omnia magnalia quae fecit Eliseus.
2 King 2Ki 12 8 5 Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier cujus vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua, et pro agris suis. Dixitque Giezi : Domine mi rex, haec est mulier, et hic est filius ejus quem suscitavit Eliseus.
2 King 2Ki 12 8 6 Et interrogavit rex mulierem : quae narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum, dicens : Restitue ei omnia quae sua sunt, et universos reditus agrorum, a die qua reliquit terram usque ad praesens.
2 King 2Ki 12 8 7 Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriae aegrotabat : nuntiaveruntque ei, dicentes : Venit vir Dei huc.
2 King 2Ki 12 8 8 Et ait rex ad Hazaël : Tolle tecum munera, et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum, dicens : Si evadere potero de infirmitate mea hac ?
2 King 2Ki 12 8 9 Ivit igitur Hazaël in occursum ejus, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait : Filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te, dicens : Si sanari potero de infirmitate mea hac ?
2 King 2Ki 12 8 10 Dixitque ei Eliseus : Vade, dic ei : Sanaberis : porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur.
2 King 2Ki 12 8 11 Stetique cum eo, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus : flevitque vir Dei.
2 King 2Ki 12 8 12 Cui Hazaël ait : Quare dominus meus flet ? At ille dixit : Quia scio quae facturus sis filiis Israël mala. Civitates eorum munitas igne succendes, et juvenes eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et praegnantes divides.
2 King 2Ki 12 8 13 Dixitque Hazaël : Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam ? Et ait Eliseus : Ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore.
2 King 2Ki 12 8 14 Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei : Quid dixit tibi Eliseus ? At ille respondit : Dixit mihi : Recipies sanitatem.
2 King 2Ki 12 8 15 Cumque venisset dies altera, tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem ejus : quo mortuo, regnavit Hazaël pro eo.
2 King 2Ki 12 8 16 Anno quinto Joram filii Achab regis Israël, et Josaphat regis Juda, regnavit Joram filius Josaphat rex Juda.
2 King 2Ki 12 8 17 Triginta duorum annorum erat cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Jerusalem.
2 King 2Ki 12 8 18 Ambulavitque in viis regum Israël, sicut ambulaverat domus Achab : filia enim Achab erat uxor ejus : et fecit quod malum est in conspectu Domini.
2 King 2Ki 12 8 19 Noluit autem Dominus disperdere Judam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis ejus cunctis diebus.
2 King 2Ki 12 8 20 In diebus ejus recessit Edom ne esset sub Juda, et constituit sibi regem.
2 King 2Ki 12 8 21 Venitque Joram Seira, et omnes currus cum eo : et surrexit nocte, percussitque Idumaeos qui eum circumdederant, et principes curruum : populus autem fugit in tabernacula sua.
2 King 2Ki 12 8 22 Recessit ergo Edom ne esset sub Juda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo.
2 King 2Ki 12 8 23 Reliqua autem sermonum Joram, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ?
2 King 2Ki 12 8 24 Et dormivit Joram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo.
2 King 2Ki 12 8 25 Anno duodecimo Joram filii Achab regis Israël regnavit Ochozias filius Joram regis Judae.
2 King 2Ki 12 8 26 Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israël.
2 King 2Ki 12 8 27 Et ambulavit in viis domus Achab : et fecit quod malum est coram Domino, sicut domus Achab : gener enim domus Achab fuit.
2 King 2Ki 12 8 28 Abiit quoque cum Joram filio Achab ad praeliandum contra Hazaël regem Syriae in Ramoth Galaad, et vulneraverunt Syri Joram.
2 King 2Ki 12 8 29 Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel, quia vulneraverant eum Syri in Ramoth praeliantem contra Hazaël regem Syriae. Porro Ochozias filius Joram rex Juda descendit invisere Joram filium Achab in Jezrahel, quia aegrotabat ibi.
2 King 2Ki 12 9 1 Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi : Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Galaad.
2 King 2Ki 12 9 2 Cumque veneris illuc, videbis Jehu filium Josaphat filii Namsi : et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum, et introduces in interius cubiculum.
2 King 2Ki 12 9 3 Tenensque lenticulam olei, fundes super caput ejus, et dices : Haec dicit Dominus : Unxi te regem super Israël. Aperiesque ostium, et fugies, et non ibi subsistes.
2 King 2Ki 12 9 4 Abiit ergo adolescens puer prophetae in Ramoth Galaad,
2 King 2Ki 12 9 5 et ingressus est illuc : ecce autem principes exercitus sedebant : et ait : Verbum mihi ad te, o princeps. Dixitque Jehu : Ad quem ex omnibus nobis ? At ille dixit : Ad te, o princeps.
2 King 2Ki 12 9 6 Et surrexit, et ingressus est cubiculum : at ille fudit oleum super caput ejus, et ait : Haec dicit Dominus Deus Israël : Unxi te regem super populum Domini Israël,
2 King 2Ki 12 9 7 et percuties domum Achab domini tui, et ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum, et sanguinem omnium servorum Domini de manu Jezabel.
2 King 2Ki 12 9 8 Perdamque omnem domum Achab : et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et novissimum in Israël.
2 King 2Ki 12 9 9 Et dabo domum Achab sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia.
2 King 2Ki 12 9 10 Jezabel quoque comedent canes in agro Jezrahel, nec erit qui sepeliat eam. Aperuitque ostium, et fugit.
2 King 2Ki 12 9 11 Jehu autem egressus est ad servos domini sui : qui dixerunt ei : Rectene sunt omnia ? quid venit insanus iste ad te ? Qui ait eis : Nostis hominem, et quid locutus sit.
2 King 2Ki 12 9 12 At ille responderunt : Falsum est, sed magis narra nobis. Qui ait eis : Haec et haec locutus est mihi, et ait : Haec dicit Dominus : Unxi te regem super Israël.
2 King 2Ki 12 9 13 Festinaverunt itaque, et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus ejus in similitudinem tribunalis, et cecinerunt tuba, atque dixerunt : Regnavit Jehu.
2 King 2Ki 12 9 14 Conjuravit ergo Jehu filius Josaphat filii Namsi contra Joram : porro Joram obsederat Ramoth Galaad, ipse et omnis Israël contra Hazaël regem Syriae :
2 King 2Ki 12 9 15 et reversus fuerat ut curaretur in Jezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri praeliantem contra Hazaël regem Syriae. Dixitque Jehu : Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat, et nuntiet in Jezrahel.
2 King 2Ki 12 9 16 Et ascendit, et profectus est in Jezrahel : Joram enim aegrotabat ibi, et Ochozias rex Juda descenderat ad visitandum Joram.
2 King 2Ki 12 9 17 Igitur speculator qui stabat super turrim Jezrahel, vidit globum Jehu venientis, et ait : Video ego globum. Dixitque Joram : Tolle currum, et mitte in occursum eorum, et dicat vadens : Rectene sunt omnia ?
2 King 2Ki 12 9 18 Abiit ergo qui ascenderat currum, in occursum ejus, et ait : Haec dicit rex : Pacatane sunt omnia ? Dixitque Jehu : Quid tibi et paci ? transi, et sequere me. Nuntiavit quoque speculator, dicens : Venit nuntius ad eos, et non revertitur.
2 King 2Ki 12 9 19 Misit etiam currum equorum secundum : venitque ad eos, et ait : Haec dicit rex : Numquid pax est ? Et ait Jehu : Quid tibi et paci ? transi, et sequere me.
2 King 2Ki 12 9 20 Nuntiavit autem speculator, dicens : Venit usque ad eos, et non revertitur : est autem incessus quasi incessus Jehu filii Namsi, praeceps enim graditur.
2 King 2Ki 12 9 21 Et ait Joram : Junge currum. Junxeruntque currum ejus, et egressus est Joram rex Israël, et Ochozias rex Juda, singuli in curribus suis, egressique sunt in occursum Jehu, et invenerunt eum in agro Naboth Jezrahelitae.
2 King 2Ki 12 9 22 Cumque vidisset Joram Jehu, dixit : Pax est, Jehu ? At ille respondit : Quae pax ? adhuc fornicationes Jezabel matris tuae, et veneficia ejus multa, vigent.
2 King 2Ki 12 9 23 Convertit autem Joram manum suam, et fugiens ait ad Ochoziam : Insidiae, Ochozia.
2 King 2Ki 12 9 24 Porro Jehu tetendit arcum manu, et percussit Joram inter scapulas : et egressa est sagitta per cor ejus, statimque corruit in curru suo.
2 King 2Ki 12 9 25 Dixitque Jehu ad Badacer ducem : Tolle, projice eum in agro Naboth Jezrahelitae : memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Achab patrem hujus, quod Dominus onus hoc levaverit super eum, dicens :
2 King 2Ki 12 9 26 Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum ejus, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus. Nunc ergo tolle, et projice eum in agrum juxta verbum Domini.
2 King 2Ki 12 9 27 Ochozias autem rex Juda videns hoc, fugit per viam domus horti : persecutusque est eum Jehu, et ait : Etiam hunc percutite in curru suo. Et percusserunt eum in ascensu Gaver, qui est juxta Jeblaam : qui fugit in Mageddo, et mortuus est ibi.
2 King 2Ki 12 9 28 Et imposuerunt eum servi ejus super currum suum, et tulerunt in Jerusalem : sepelieruntque eum in sepulchro cum patribus suis in civitate David.
2 King 2Ki 12 9 29 Anno undecimo Joram filii Achab, regnavit Ochozias super Judam,
2 King 2Ki 12 9 30 venitque Jehu in Jezrahel. Porro Jezabel, introitu ejus audito, depinxit oculos suos stibio, et ornavit caput suum, et respexit per fenestram
2 King 2Ki 12 9 31 ingredientem Jehu per portam, et ait : Numquid pax potest esse Zambri, qui interfecit dominum suum ?
2 King 2Ki 12 9 32 Levavitque Jehu faciem suam ad fenestram, et ait : Quae est ista ? et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi.
2 King 2Ki 12 9 33 At ille dixit eis : Praecipitate eam deorsum : et praecipitaverunt eam, aspersusque est sanguine paries, et equorum ungulae conculcaverunt eam.
2 King 2Ki 12 9 34 Cumque introgressus esset ut comederet biberetque, ait : Ite, et videte maledictam illam, et sepelite eam : quia filia regis est.
2 King 2Ki 12 9 35 Cumque issent ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam, et pedes, et summas manus.
2 King 2Ki 12 9 36 Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Jehu : Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten, dicens : In agro Jezrahel comedent canes carnes Jezabel,
2 King 2Ki 12 9 37 et erunt carnes Jezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Jezrahel, ita ut praetereuntes dicant : Haeccine est illa Jezabel ?
2 King 2Ki 12 10 1 Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria : scripsit ergo Jehu litteras, et misit in Samariam, ad optimates civitatis, et ad majores natu, et ad nutritios Achab, dicens :
2 King 2Ki 12 10 2 Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri, et currus, et equos, et civitates firmas, et arma,
2 King 2Ki 12 10 3 eligite meliorem, et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri, et eum ponite super solium patris sui, et pugnate pro domo domini vestri.
2 King 2Ki 12 10 4 Timuerunt illi vehementer, et dixerunt : Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere ?
2 King 2Ki 12 10 5 Miserunt ergo praepositi domus, et praefecti civitatis, et majores natu, et nutritii, ad Jehu, dicentes : Servi tui sumus : quaecumque jusseris faciemus, nec constituemus nobis regem : quaecumque tibi placent, fac.
2 King 2Ki 12 10 6 Rescripsit autem eis litteras secundo, dicens : Si mei estis, et obeditis mihi, tollite capita filiorum domini vestri, et venite ad me hac eadem hora cras in Jezrahel. Porro filii regis, septuaginta viri, apud optimates civitates nutriebantur.
2 King 2Ki 12 10 7 Cumque venissent litteras ad eos, tulerunt filios regis, et occiderunt septuaginta viros, et posuerunt capita eorum in cophinis, et miserunt ad eum in Jezrahel.
2 King 2Ki 12 10 8 Venit autem nuntius, et indicavit ei, dicens : Attulerunt capita filiorum regis. Qui respondit : Ponite ea ad duos acervos juxta introitum portae usque mane.
2 King 2Ki 12 10 9 Cumque diluxisset, egressus est, et stans dixit ad omnem populum : Justi estis : si ego conjuravi contra dominum meum et interfeci eum, quis percussit omnes hos ?
2 King 2Ki 12 10 10 videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab : et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliae.
2 King 2Ki 12 10 11 Percussit igitur Jehu omnes qui reliqui erant de domo Achab in Jezrahel, et universos optimates ejus, et notos, et sacerdotes, donec non remanerent ex eo reliquiae.
2 King 2Ki 12 10 12 Et surrexit, et venit in Samariam : cumque venisset ad Cameram pastorum in via,
2 King 2Ki 12 10 13 invenit fratres Ochoziae regis Juda : dixitque ad eos : Quinam estis vos ? Qui responderunt : Fratres Ochoziae sumus, et descendimus ad salutandos filios regis, et filios reginae.
2 King 2Ki 12 10 14 Qui ait : Comprehendite eos vivos. Quos cum comprehendissent vivos, jugulaverunt eos in cisterna juxta Cameram, quadraginta duos viros : et non reliquit ex eis quemquam.
2 King 2Ki 12 10 15 Cumque abiisset inde, invenit Jonadab filium Rechab in occursum sibi, et benedixit ei. Et ait ad eum : Numquid est cor tuum rectum, sicut cor meum cum corde tuo ? Et ait Jonadab : Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille levavit eum ad se in currum :
2 King 2Ki 12 10 16 dixitque ad eum : Veni mecum, et vide zelum meum pro Domino. Et impositum in curru suo
2 King 2Ki 12 10 17 duxit in Samariam. Et percussit omnes qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, juxta verbum Domini quod locutus est per Eliam.
2 King 2Ki 12 10 18 Congregavit ergo Jehu omnem populum, et dixit ad eos : Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius.
2 King 2Ki 12 10 19 Nunc igitur omnes prophetas Baal, et universos servos ejus, et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me : nullus sit qui non veniat : sacrificium enim grande est mihi Baal : quicumque defuerit, non vivet. Porro Jehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal.
2 King 2Ki 12 10 20 Et dixit : Sanctificate diem solemnem Baal. Vocavitque,
2 King 2Ki 12 10 21 et misit in universos terminos Israël, et venerunt cuncti servi Baal : non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal : et repleta est domus Baal, a summo usque ad summum.
2 King 2Ki 12 10 22 Dixitque his qui erant super vestes : Proferte vestimenta universis servis Baal. Et protulerunt eis vestes.
2 King 2Ki 12 10 23 Ingressusque Jehu, et Jonadab filius Rechab, templum Baal, ait cultoribus Baal : Perquirite, et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint servi Baal soli.
2 King 2Ki 12 10 24 Ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta : Jehu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros, et dixerat eis : Quicumque fugerit de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima ejus erit pro anima illius.
2 King 2Ki 12 10 25 Factum est autem, cum completum esset holocaustum, praecepit Jehu militibus et ducibus suis : Ingredimini, et percutite eos : nullus evadat. Percusseruntque eos in ore gladii, et projecerunt milites et duces : et ierunt in civitatem templi Baal,
2 King 2Ki 12 10 26 et protulerunt statuam de fano Baal, et combusserunt,
2 King 2Ki 12 10 27 et comminuerunt eam. Destruxerunt quoque aedem Baal, et fecerunt pro ea latrinas usque in diem hanc.
2 King 2Ki 12 10 28 Delevit itaque Jehu Baal de Israël :
2 King 2Ki 12 10 29 verumtamen a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, non recessit, nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in Dan.
2 King 2Ki 12 10 30 Dixit autem Dominus ad Jehu : Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Achab : filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël.
2 King 2Ki 12 10 31 Porro Jehu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israël in toto corde suo : non enim recessit a peccatis Jeroboam, qui peccare fecerat Israël.
2 King 2Ki 12 10 32 In diebus illis coepit Dominus taedere super Israël : percussitque eos Hazaël in universis finibus Israël,
2 King 2Ki 12 10 33 a Jordane contra orientalem plagam, omnem terram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse, ab Aroër, quae est super torrentem Arnon, et Galaad, et Basan.
2 King 2Ki 12 10 34 Reliqua autem verborum Jehu, et universa quae fecit, et fortitudo ejus, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ?
2 King 2Ki 12 10 35 Et dormivit Jehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria : et regnavit Joachaz filius ejus pro eo.
2 King 2Ki 12 10 36 Dies autem quos regnavit Jehu super Israël, viginti et octo anni sunt in Samaria.
2 King 2Ki 12 11 1 Athalia vero mater Ochoziae, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium.
2 King 2Ki 12 11 2 Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ochoziae, Joas filium Ochoziae, furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio : et abscondit eum a facie Athaliae ut non interficeretur.
2 King 2Ki 12 11 3 Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini : porro Athalia regnavit super terram.
2 King 2Ki 12 11 4 Anno autem septimo misit Jojada, et assumens centuriones et milites, introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis foedus : et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis :
2 King 2Ki 12 11 5 et praecepit illis, dicens : Iste est sermo, quem facere debetis :
2 King 2Ki 12 11 6 tertia pars vestrum introëat sabbato, et observet excubias domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam quae est post habitaculum scutariorum : et custodietis excubias domus Messa.
2 King 2Ki 12 11 7 Duae vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem.
2 King 2Ki 12 11 8 Et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris : si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur : eritisque cum rege introëunte et egrediente.
2 King 2Ki 12 11 9 Et fecerunt centuriones juxta omnia quae praeceperat eis Jojada sacerdos : et assumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum, cum his qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Jojadam sacerdotem.
2 King 2Ki 12 11 10 Qui dedit eis hastas et arma regis David, quae erant in domo Domini.
2 King 2Ki 12 11 11 Et steterunt singuli habentes arma in manu sua, a parte templi dextera usque ad partem sinistram altaris et aedis, circum regem.
2 King 2Ki 12 11 12 Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema et testimonium : feceruntque eum regem, et unxerunt : et plaudentes manu, dixerunt : Vivat rex.
2 King 2Ki 12 11 13 Audivit autem Athalia vocem populi currentis : et ingressa ad turbas in templum Domini,
2 King 2Ki 12 11 14 vidit regem stantem super tribunal juxta morem, et cantores, et tubas prope eum, omnemque populum terrae laetantem, et canentem tubis : et scidit vestimenta sua, clamavitque : Conjuratio, conjuratio.
2 King 2Ki 12 11 15 Praecepit autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum, et ait eis : Educite eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos : Non occidatur in templo Domini.
2 King 2Ki 12 11 16 Imposueruntque ei manus, et impegerunt eam per viam introitus equorum, juxta palatium, et interfecta est ibi.
2 King 2Ki 12 11 17 Pepigit ergo Jojada foedus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini : et inter regem et populum.
2 King 2Ki 12 11 18 Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide : Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini.
2 King 2Ki 12 11 19 Tulitque centuriones, et Cerethi et Phelethi legiones, et omnem populum terrae, deduxeruntque regem de domo Domini : et venerunt per viam portae scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum.
2 King 2Ki 12 11 20 Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit : Athalia autem occisa est gladio in domo regis.
2 King 2Ki 12 11 21 Septemque annorum erat Joas, cum regnare coepisset.
2 King 2Ki 12 12 1 Anno septimo Jehu, regnavit Joas : et quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia de Bersabee.
2 King 2Ki 12 12 2 Fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Jojada sacerdos.
2 King 2Ki 12 12 3 Verumtamen excelsa non abstulit : adhuc enim populus immolabat, et adolebat in excelsis incensum.
2 King 2Ki 12 12 4 Dixitque Joas ad sacerdotes : Omnem pecuniam sanctorum, quae illata fuerit in templum Domini a praetereuntibus, quae offertur pro pretio animae, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini :
2 King 2Ki 12 12 5 accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sartatecta domus, si quid necessarium viderint instauratione.
2 King 2Ki 12 12 6 Igitur usque ad vigesimum tertium annum regis Joas, non instauraverunt sacerdotes sartatecta templi.
2 King 2Ki 12 12 7 Vocavitque rex Joas Jojadam pontificem et sacerdotes, dicens eis : Quare sartatecta non instauratis templi ? nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam.
2 King 2Ki 12 12 8 Prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo, et instaurare sartatecta domus.
2 King 2Ki 12 12 9 Et tulit Jojada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini : mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia, omnem pecuniam quae deferebatur ad templum Domini.
2 King 2Ki 12 12 10 Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis, et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam quae inveniebatur in domo Domini :
2 King 2Ki 12 12 11 et dabant eam juxta numerum atque mensuram in manu eorum qui praeerant caementariis domus Domini : qui impendebant eam in fabris lignorum et in caementariis, iis qui operabantur in domo Domini,
2 King 2Ki 12 12 12 et sartatecta faciebant : et in iis qui caedebant saxa, et ut emerent ligna, et lapides, qui excidebantur, ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quae indigebant expensa ad muniendam domum.
2 King 2Ki 12 12 13 Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini, et fuscinulae, et thuribula, et tubae, et omne vas aureum et argenteum, de pecunia quae inferebatur in templum Domini.
2 King 2Ki 12 12 14 Iis enim qui faciebant opus, dabatur ut instauraretur templum Domini :
2 King 2Ki 12 12 15 et non fiebat ratio iis hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus, sed in fide tractabant eam.
2 King 2Ki 12 12 16 Pecuniam vero pro delicto, et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini, quia sacerdotum erat.
2 King 2Ki 12 12 17 Tunc ascendit Hazaël rex Syriae, et pugnabat contra Geth, cepitque eam : et direxit faciem suam ut ascenderet in Jerusalem.
2 King 2Ki 12 12 18 Quam ob rem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata quae consecraverant Josaphat, et Joram, et Ochozias, patres ejus reges Juda, et quae ipse obtulerat : et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis : misitque Hazaëli regi Syriae, et recessit ab Jerusalem.
2 King 2Ki 12 12 19 Reliqua autem sermonum Joas, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ?
2 King 2Ki 12 12 20 Surrexerunt autem servi ejus, et conjuraverunt inter se, percusseruntque Joas in domo Mello in descensu Sella.
2 King 2Ki 12 12 21 Josachar namque filius Semaath, et Jozabad filius Somer servi ejus, percusserunt eum, et mortuus est : et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David : regnavitque Amasias filius ejus pro eo.
2 King 2Ki 12 13 1 Anno vigesimo tertio Joas filii Ochoziae regis Juda, regnavit Joachaz filius Jehu super Israël in Samaria decem et septem annis.
2 King 2Ki 12 13 2 Et fecit malum coram Domino, secutusque est peccata Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, et non declinavit ab eis.
2 King 2Ki 12 13 3 Iratusque est furor Domini contra Israël, et tradidit eos in manu Hazaël regis Syriae, et in manu Benadad filii Hazaël, cunctis diebus.
2 King 2Ki 12 13 4 Deprecatus est autem Joachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus : vidit enim angustiam Israël, quia attriverat eos rex Syriae :
2 King 2Ki 12 13 5 et dedit Dominus salvatorem Israëli, et liberatus est de manu regis Syriae : habitaveruntque filii Israël in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius.
2 King 2Ki 12 13 6 Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Jeroboam, qui peccare fecit Israël, sed in ipsis ambulaverunt : siquidem et lucus permansit in Samaria.
2 King 2Ki 12 13 7 Et non sunt derelicti Joachaz de populo nisi quinquaginta equites, et decem currus, et decem millia peditum : interfecerat enim eos rex Syriae, et redegerat quasi pulverem in tritura areae.
2 King 2Ki 12 13 8 Reliqua autem sermonum Joachaz, et universa quae fecit, et fortitudo ejus, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
2 King 2Ki 12 13 9 Dormivitque Joachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria : regnavitque Joas filius ejus pro eo.
2 King 2Ki 12 13 10 Anno trigesimo septimo Joas regis Juda, regnavit Joas filius Joachaz super Israël in Samaria sedecim annis.
2 King 2Ki 12 13 11 Et fecit quod malum est in conspectu Domini : non declinavit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, sed in ipsis ambulavit.
2 King 2Ki 12 13 12 Reliqua autem sermonum Joas, et universa quae fecit, et fortitudo ejus, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Juda, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
2 King 2Ki 12 13 13 Et dormivit Joas cum patribus suis : Jeroboam autem sedit super solium ejus. Porro Joas sepultus est in Samaria cum regibus Israël.
2 King 2Ki 12 13 14 Eliseus autem aegrotabat infirmitate, qua et mortuus est : descenditque ad eum Joas rex Israël, et flebat coram eo, dicebatque : Pater mi, pater mi, currus Israël et auriga ejus.
2 King 2Ki 12 13 15 Et ait illi Eliseus : Affer arcum et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas,
2 King 2Ki 12 13 16 dixit ad regem Israël : Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis,
2 King 2Ki 12 13 17 et ait : Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset, dixit Eliseus : Jace sagittam. Et jecit. Et ait Eliseus : Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam : percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam.
2 King 2Ki 12 13 18 Et ait : Tolle sagittas. Qui cum tulisset, rursum dixit ei : Percute jaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset,
2 King 2Ki 12 13 19 iratus est vir Dei contra eum, et ait : Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consumptionem : nunc autem tribus vicibus percuties eam.
2 King 2Ki 12 13 20 Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terram in ipso anno.
2 King 2Ki 12 13 21 Quidam autem sepelientes hominem, viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver in sepulchro Elisei. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos.
2 King 2Ki 12 13 22 Igitur Hazaël rex Syriae afflixit Israël cunctis diebus Joachaz :
2 King 2Ki 12 13 23 et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, et Isaac, et Jacob : et noluit disperdere eos, neque projicere penitus usque in praesens tempus.
2 King 2Ki 12 13 24 Mortuus est autem Hazaël rex Syriae, et regnavit Benadad filius ejus pro eo.
2 King 2Ki 12 13 25 Porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazaël, quas tulerat de manu Joachaz patris sui jure praelii : tribus vicibus percussit eum Joas, et reddidit civitates Israël.
2 King 2Ki 12 14 1 In anno secundo Joas filii Joachaz regis Israël, regnavit Amasias filius Joas regis Juda.
2 King 2Ki 12 14 2 Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset : viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.
2 King 2Ki 12 14 3 Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia quae fecit Joas pater suus, fecit :
2 King 2Ki 12 14 4 nisi hoc tantum, quod excelsa non abstulit : adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis.
2 King 2Ki 12 14 5 Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum :
2 King 2Ki 12 14 6 filios autem eorum qui occiderant, non occidit, juxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut praecepit Dominus, dicens : Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus : sed unusquisque in peccato suo morietur.
2 King 2Ki 12 14 7 Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in praelio, vocavitque nomen ejus Jectehel usque in praesentem diem.
2 King 2Ki 12 14 8 Tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz filii Jehu regis Israël, dicens : Veni, et videamus nos.
2 King 2Ki 12 14 9 Remisitque Joas rex Israël ad Amasiam regem Juda, dicens : Carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano, dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiae saltus quae sunt in Libano, et conculcaverunt carduum.
2 King 2Ki 12 14 10 Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum : contentus esto gloria, et sede in domo tua : quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum ?
2 King 2Ki 12 14 11 Et non acquievit Amasias. Ascenditque Joas rex Israël, et viderunt se, ipse et Amasias rex Juda, in Bethsames oppido Judae.
2 King 2Ki 12 14 12 Percussusque est Juda coram Israël, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.
2 King 2Ki 12 14 13 Amasiam vero regem Juda, filium Joas filii Ochoziae, cepit Joas rex Israël in Bethsames, et adduxit eum in Jerusalem : et interrupit murum Jerusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis.
2 King 2Ki 12 14 14 Tulitque omne aurum et argentum, et universa vasa quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis, et obsides, et reversus est in Samariam.
2 King 2Ki 12 14 15 Reliqua autem verborum Joas quae fecit, et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
2 King 2Ki 12 14 16 Dormivitque Joas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israël, et regnavit Jeroboam filius ejus pro eo.
2 King 2Ki 12 14 17 Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israël, quindecim annis.
2 King 2Ki 12 14 18 Reliqua autem sermonum Amasiae, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?
2 King 2Ki 12 14 19 Factaque est contra eum conjuratio in Jerusalem : at ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi :
2 King 2Ki 12 14 20 et asportaverunt in equis, sepultusque est in Jerusalem cum patribus suis in civitate David.
2 King 2Ki 12 14 21 Tulit autem universus populus Judae Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia.
2 King 2Ki 12 14 22 Ipse aedificavit Aelath, et restituit eam Judae, postquam dormivit rex cum patribus suis.
2 King 2Ki 12 14 23 Anno quintodecimo Amasiae filii Joas regis Juda, regnavit Jeroboam filius Joas regis Israël in Samaria, quadraginta et uno anno.
2 King 2Ki 12 14 24 Et fecit quod malum est coram Domino : non recessit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.
2 King 2Ki 12 14 25 Ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quae est in Opher.
2 King 2Ki 12 14 26 Vidit enim Dominus afflictionem Israël amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israëli.
2 King 2Ki 12 14 27 Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israël de sub caelo, sed salvavit eos in manu Jeroboam filii Joas.
2 King 2Ki 12 14 28 Reliqua autem sermonum Jeroboam, et universa quae fecit, et fortitudo ejus qua praeliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Judae in Israël, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
2 King 2Ki 12 14 29 Dormivitque Jeroboam cum patribus suis regibus Israël, et regnavit Zacharias filius ejus pro eo.
2 King 2Ki 12 15 1 Anno vigesimo septimo Jeroboam regis Israël, regnavit Azarias filius Amasiae regis Juda.
2 King 2Ki 12 15 2 Sedecim annorum erat cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem.
2 King 2Ki 12 15 3 Fecitque quod erat placitum coram Domino, juxta omnia quae fecit Amasias pater ejus.
2 King 2Ki 12 15 4 Verumtamen excelsa non est demolitus : adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.
2 King 2Ki 12 15 5 Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suae, et habitabat in domo libera seorsum : Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabit populum terrae.
2 King 2Ki 12 15 6 Reliqua autem sermonum Azariae, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ?
2 King 2Ki 12 15 7 Et dormivit Azarias cum patribus suis : sepelieruntque eum cum majoribus suis in civitate David, et regnavit Joatham filius ejus pro eo.
2 King 2Ki 12 15 8 Anno trigesimo octavo Azariae regis Juda, regnavit Zacharias filius Jeroboam super Israël in Samaria sex mensibus.
2 King 2Ki 12 15 9 Et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres ejus : non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.
2 King 2Ki 12 15 10 Conjuravit autem contra eum Sellum filius Jabes : percussitque eum palam, et interfecit, regnavitque pro eo.
2 King 2Ki 12 15 11 Reliqua autem verborum Zachariae, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
2 King 2Ki 12 15 12 Iste est sermo Domini quem locutus est ad Jehu, dicens : Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël. Factumque est ita.
2 King 2Ki 12 15 13 Sellum filius Jabes regnavit trigesimo novo anno Azariae regis Juda : regnavit autem uno mense in Samaria.
2 King 2Ki 12 15 14 Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa, venitque in Samariam, et percussit Sellum filium Jabes in Samaria, et interfecit eum : regnavitque pro eo.
2 King 2Ki 12 15 15 Reliqua autem verborum Sellum, et conjuratio ejus, per quam tetendit insidias, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
2 King 2Ki 12 15 16 Tunc percussit Manahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et terminos ejus de Thersa : noluerant enim aperire ei : et interfecit omnes praegnantes ejus, et scidit eas.
2 King 2Ki 12 15 17 Anno trigesimo nono Azariae regis Juda, regnavit Manahem filius Gadi super Israël decem annis in Samaria.
2 King 2Ki 12 15 18 Fecitque quod erat malum coram Domino : non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, cunctis diebus ejus.
2 King 2Ki 12 15 19 Veniebat Phul rex Assyriorum in terram, et dabat Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum ejus.
2 King 2Ki 12 15 20 Indixitque Manahem argentum super Israël cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos : reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra.
2 King 2Ki 12 15 21 Reliqua autem sermonum Manahem, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
2 King 2Ki 12 15 22 Et dormivit Manahem cum patribus suis : regnavitque Phaceia filius ejus pro eo.
2 King 2Ki 12 15 23 Anno quinquagesimo Azariae regis Juda, regnavit Phaceia filius Manahem super Israël in Samaria biennio.
2 King 2Ki 12 15 24 Et fecit quod erat malum coram Domino : non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.
2 King 2Ki 12 15 25 Conjuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliae, dux ejus, et percussit eum in Samaria in turre domus regiae, juxta Argob et juxta Arie, et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum : et interfecit eum, regnavitque pro eo.
2 King 2Ki 12 15 26 Reliqua autem sermonum Phaceia, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
2 King 2Ki 12 15 27 Anno quinquagesimo secundo Azariae regis Juda, regnavit Phacee filius Romeliae super Israël in Samaria viginti annis.
2 King 2Ki 12 15 28 Et fecit quod erat malum coram Domino : non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.
2 King 2Ki 12 15 29 In diebus Phacee regis Israël, venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Ajon, et Abel Domum, Maacha et Janoë, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilaeam, et universam terram Nephthali : et transtulit eos in Assyrios.
2 King 2Ki 12 15 30 Conjuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliae, et percussit eum, et interfecit : regnavitque pro eo vigesimo anno Joatham filii Oziae.
2 King 2Ki 12 15 31 Reliqua autem sermonum Phacee, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
2 King 2Ki 12 15 32 Anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israël, regnavit Joatham filius Oziae regis Juda.
2 King 2Ki 12 15 33 Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.
2 King 2Ki 12 15 34 Fecitque quod erat placitum coram Domino : juxta omnia quae fecerat Ozias pater suus, operatus est.
2 King 2Ki 12 15 35 Verumtamen excelsa non abstulit : adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. Ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam.
2 King 2Ki 12 15 36 Reliqua autem sermonum Joatham, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ?
2 King 2Ki 12 15 37 In diebus illis coepit Dominus mittere in Judam Rasin regem Syriae, et Phacee filium Romeliae.
2 King 2Ki 12 15 38 Et dormivit Joatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David patris sui : et regnavit Achaz filius ejus pro eo.
2 King 2Ki 12 16 1 Anno decimoseptimo Phacee filii Romeliae, regnavit Achaz filius Joatham regis Juda.
2 King 2Ki 12 16 2 Viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater ejus,
2 King 2Ki 12 16 3 sed ambulavit in via regum Israël : insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum idola gentium, quae dissipavit Dominus coram filiis Israël.
2 King 2Ki 12 16 4 Immolabat quoque victimas, et adolebat incensum in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso.
2 King 2Ki 12 16 5 Tunc ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae rex Israël, in Jerusalem ad praeliandum : cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum.
2 King 2Ki 12 16 6 In tempore illo restituit Rasin rex Syriae, Ailam Syriae, et ejecit Judaeos de Aila : et Idumaei venerunt in Ailam, et habitaverunt ibi usque in diem hanc.
2 King 2Ki 12 16 7 Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum, dicens : Servus tuus, et filius tuus ego sum : ascende, et salvum me fac de manu regis Syriae, et de manu regis Israël, qui consurrexerunt adversum me.
2 King 2Ki 12 16 8 Et cum collegisset argentum et aurum quod inveniri potuit in domo Domini et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera.
2 King 2Ki 12 16 9 Qui et acquievit voluntati ejus : ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam, et transtulit habitatores ejus Cyrenen : Rasin autem interfecit.
2 King 2Ki 12 16 10 Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum : cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar ejus, et similitudinem juxta omne opus ejus.
2 King 2Ki 12 16 11 Exstruxitque Urias sacerdos altare : juxta omnia quae praeceperat rex Achaz de Damasco, ita fecit sacerdos Urias donec veniret rex Achaz de Damasco.
2 King 2Ki 12 16 12 Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare, et veneratus est illud : ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum,
2 King 2Ki 12 16 13 et libavit libamina, et fudit sanguinem pacificorum quae obtulerat super altare.
2 King 2Ki 12 16 14 Porro altare aereum quod erat coram Domino, transtulit de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi Domini : posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem.
2 King 2Ki 12 16 15 Praecepit quoque rex Achaz Uriae sacerdoti, dicens : Super altare majus offer holocaustum matutinum, et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis, et sacrificium ejus, et holocaustum universi populi terrae, et sacrificia eorum, et libamina eorum : et omnem sanguinem holocausti, et universum sanguinem victimae super illud effundes : altare vero aereum erit paratum ad voluntatem meam.
2 King 2Ki 12 16 16 Fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia quae praeceperat rex Achaz.
2 King 2Ki 12 16 17 Tulit autem rex Achaz caelatas bases, et luterem qui erat desuper : et mare deposuit de bobus aereis qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide.
2 King 2Ki 12 16 18 Musach quoque sabbati quod aedificaverat in templo : et ingressum regis exterius convertit in templum Domini propter regem Assyriorum.
2 King 2Ki 12 16 19 Reliqua autem verborum Achaz quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?
2 King 2Ki 12 16 20 Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David : et regnavit Ezechias filius ejus pro eo.
2 King 2Ki 12 17 1 Anno duodecimo Achaz regis Juda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israël novem annis.
2 King 2Ki 12 17 2 Fecitque malum coram Domino, sed non sicut reges Israël qui ante eum fuerant.
2 King 2Ki 12 17 3 Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa.
2 King 2Ki 12 17 4 Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti ne praestaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem.
2 King 2Ki 12 17 5 Pervagatusque est omnem terram : et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis.
2 King 2Ki 12 17 6 Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israël in Assyrios : posuitque eos in Hala et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum.
2 King 2Ki 12 17 7 Factum est enim, cum peccassent filii Israël Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Aegypti, de manu Pharaonis regis Aegypti, coluerunt deos alienos.
2 King 2Ki 12 17 8 Et ambulaverunt juxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israël et regum Israël, quia similiter fecerant.
2 King 2Ki 12 17 9 Et offenderunt filii Israël verbis non rectis Dominum Deum suum : et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis, a turre custodum usque ad civitatem munitam.
2 King 2Ki 12 17 10 Feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi, et subter omne lignum nemorosum :
2 King 2Ki 12 17 11 et adolebant ibi incensum super aras in morem gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum : feceruntque verba pessima irritantes Dominum.
2 King 2Ki 12 17 12 Et coluerunt immunditias de quibus praecepit eis Dominus ne facerent verbum hoc.
2 King 2Ki 12 17 13 Et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntium, dicens : Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite praecepta mea et caeremonias, juxta omnem legem quam praecepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum.
2 King 2Ki 12 17 14 Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino Deo suo.
2 King 2Ki 12 17 15 Et abjecerunt legitima ejus, et pactum quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes quibus contestatus est eos : secutique sunt vanitates, et vane egerunt : et secuti sunt gentes quae erant per circuitum eorum, super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illae faciebant.
2 King 2Ki 12 17 16 Et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui : feceruntque sibi conflatiles duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam caeli : servieruntque Baal,
2 King 2Ki 12 17 17 et consecraverunt filios suos et filias suas per ignem : et divinationibus inserviebant, et auguriis : et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino, ut irritarent eum.
2 King 2Ki 12 17 18 Iratusque est Dominus vehementer Israëli, et abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Juda tantummodo.
2 King 2Ki 12 17 19 Sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui : verum ambulavit in erroribus Israël, quos operatus fuerat.
2 King 2Ki 12 17 20 Projecitque Dominus omne semen Israël, et afflixit eos, et tradidit eos in manu diripientium, donec projiceret eos a facie sua :
2 King 2Ki 12 17 21 ex eo jam tempore quo scissus est Israël a domo David, et constituerunt sibi regem Jeroboam filium Nabat : separavit enim Jeroboam Israël a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum.
2 King 2Ki 12 17 22 Et ambulaverunt filii Israël in universis peccatis Jeroboam quae fecerat : et non recesserunt ab eis,
2 King 2Ki 12 17 23 usquequo Dominus auferret Israël a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum : translatusque est Israël de terra sua in Assyrios, usque in diem hanc.
2 King 2Ki 12 17 24 Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim : et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israël : qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus.
2 King 2Ki 12 17 25 Cumque ibi habitare coepissent, non timebant Dominum : et immisit in eos Dominus leones, qui interficiebant eos.
2 King 2Ki 12 17 26 Nuntiatumque est regi Assyriorum, et dictum : Gentes quas transtulisti, et habitare fecisti in civitatibus Samariae, ignorant legitima Dei terrae : et immisit in eos Dominus leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terrae.
2 King 2Ki 12 17 27 Praecepit autem rex Assyriorum, dicens : Ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis, et vadat, et habitet cum eis : et doceat eos legitima Dei terrae.
2 King 2Ki 12 17 28 Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel, et docebat eos quomodo colerent Dominum.
2 King 2Ki 12 17 29 Et unaquaeque gens fabricata est deum suum : posueruntque eos in fanis excelsis quae fecerant Samaritae, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabat.
2 King 2Ki 12 17 30 Viri enim Babylonii fecerunt Sochothbenoth : viri autem Cuthaei fecerunt Nergel : et viri de Emath fecerunt Asima.
2 King 2Ki 12 17 31 Porro Hevaei fecerunt Nebahaz et Tharthac. Hi autem qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim,
2 King 2Ki 12 17 32 et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis sublimibus.
2 King 2Ki 12 17 33 Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant juxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam.
2 King 2Ki 12 17 34 Usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum : non timent Dominum, neque custodiunt caeremonias ejus, judicia, et legem, et mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Jacob, quem cognominavit Israël :
2 King 2Ki 12 17 35 et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens : Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos, neque colatis eos, et non immoletis eis :
2 King 2Ki 12 17 36 sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate.
2 King 2Ki 12 17 37 Caeremonias quoque, et judicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus : et non timeatis deos alienos.
2 King 2Ki 12 17 38 Et pactum quod percussit vobiscum, nolite oblivisci : nec colatis deos alienos,
2 King 2Ki 12 17 39 sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum.
2 King 2Ki 12 17 40 Illi vero non audierunt, sed juxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.
2 King 2Ki 12 17 41 Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes : nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in praesentem diem.
2 King 2Ki 12 18 1 Anno tertio Osee filii Ela regis Israël, regnavit Ezechias filius Achaz regis Juda.
2 King 2Ki 12 18 2 Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Abi filia Zachariae.
2 King 2Ki 12 18 3 Fecitque quod erat bonum coram Domino, juxta omnia quae fecerat David pater ejus.
2 King 2Ki 12 18 4 Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moyses : siquidem usque ad illud tempus filii Israël adolebant ei incensum : vocavitque nomen ejus Nohestan.
2 King 2Ki 12 18 5 In Domino Deo Israël speravit : itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuerunt :
2 King 2Ki 12 18 6 et adhaesit Domino, et non recessit a vestigiis ejus, fecitque mandata ejus, quae praeceperat Dominus Moysi.
2 King 2Ki 12 18 7 Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis ad quae procedebat, sapienter se agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit ei.
2 King 2Ki 12 18 8 Ipse percussit Philisthaeos usque ad Gazam, et omnes terminos eorum, a turre custodum usque ad civitatem munitam.
2 King 2Ki 12 18 9 Anno quarto regis Ezechiae, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israël, ascendit Salmanasar rex Assyriorum in Samariam, et oppugnavit eam,
2 King 2Ki 12 18 10 et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechiae, id est nono anno Osee regis Israël, capta est Samaria :
2 King 2Ki 12 18 11 et transtulit rex Assyriorum Israël in Assyrios, collocavitque eos in Hala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum :
2 King 2Ki 12 18 12 quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed praetergressi sunt pactum ejus : omnia quae praeceperat Moyses servus Domini non audierunt, neque fecerunt.
2 King 2Ki 12 18 13 Anno quartodecimo regis Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas, et cepit eas.
2 King 2Ki 12 18 14 Tunc misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum in Lachis, dicens : Peccavi : recede a me, et omne quod imposueris mihi, feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Judae trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri.
2 King 2Ki 12 18 15 Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis.
2 King 2Ki 12 18 16 In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini, et laminas auri quas ipse affixerat, et dedit eas regi Assyriorum.
2 King 2Ki 12 18 17 Misit autem rex Assyriorum Tharthan, et Rabsaris, et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Jerusalem : qui cum ascendissent, venerunt Jerusalem, et steterunt juxta aquaeductum piscinae superioris, quae est in via Agrifullonis.
2 King 2Ki 12 18 18 Vocaveruntque regem : egressus est autem ad eos Eliacim filius Helciae praepositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis.
2 King 2Ki 12 18 19 Dixitque ad eos Rabsaces : Loquimini Ezechiae : Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum : Quae est ista fiducia, qua niteris ?
2 King 2Ki 12 18 20 forsitan inisti consilium, ut praepares te ad praelium. In quo confidis, ut audeas rebellare ?
2 King 2Ki 12 18 21 an speras in baculo arundineo atque confracto Aegypto, super quem, si incubuerit homo, comminutus ingredietur manum ejus, et perforabit eam ? sic est Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in se.
2 King 2Ki 12 18 22 Quod si dixeritis mihi : In Domino Deo nostro habemus fiduciam : nonne iste est, cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et praecepit Judae et Jerusalem : Ante altare hoc adorabitis in Jerusalem ?
2 King 2Ki 12 18 23 Nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum, et dabo vobis duo millia equorum, et videte an habere valeatis ascensores eorum.
2 King 2Ki 12 18 24 Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis ? an fiduciam habes in Aegypto propter currus et equites ?
2 King 2Ki 12 18 25 Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum ? Dominus dixit mihi : Ascende ad terram hanc, et demolire eam.
2 King 2Ki 12 18 26 Dixerunt autem Eliacim filius Helciae, et Sobna, et Joahe Rabsaci : Precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace : siquidem intelligimus hanc linguam : et non loquaris nobis judaice, audiente populo qui est super murum.
2 King 2Ki 12 18 27 Responditque eis Rabsaces, dicens : Numquid ad dominum tuum, et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non potius ad viros qui sedent super murum, ut comedant stercora sua, et bibant urinam suam vobiscum ?
2 King 2Ki 12 18 28 Stetit itaque Rabsaces, et exclamavit voce magna judaice, et ait : Audite verba regis magni, regis Assyriorum.
2 King 2Ki 12 18 29 Haec dicit rex : Non vos seducat Ezechias : non enim poterit eruere vos de manu mea :
2 King 2Ki 12 18 30 neque fiduciam vobis tribuat super Dominum, dicens : Eruens liberabit nos Dominus, et non tradetur civitas haec in manu regis Assyriorum.
2 King 2Ki 12 18 31 Nolite audire Ezechiam. Haec enim dicit rex Assyriorum : Facite mecum quod vobis est utile, et egredimini ad me : et comedet unusquisque de vinea sua, et de ficu sua : et bibetis aquas de cisternis vestris,
2 King 2Ki 12 18 32 donec veniam, et transferam vos in terram quae similis est terrae vestrae, in terram fructiferam, et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum et olei ac mellis : et vivetis, et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit, dicens : Dominus liberabit nos.
2 King 2Ki 12 18 33 Numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum ?
2 King 2Ki 12 18 34 ubi est deus Emath, et Arphad ? ubi est deus Sepharvaim, Ana, et Ava ? numquid liberaverunt Samariam de manu mea ?
2 King 2Ki 12 18 35 Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit eruere Dominus Jerusalem de manu mea ?
2 King 2Ki 12 18 36 Tacuit itaque populus, et non respondit ei quidquam : siquidem praeceptum regis acceperant ut non responderent ei.
2 King 2Ki 12 18 37 Venitque Eliacim filius Helciae, praepositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.
2 King 2Ki 12 19 1 Quae cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini.
2 King 2Ki 12 19 2 Et misit Eliacim praepositum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos.
2 King 2Ki 12 19 3 Qui dixerunt : Haec dicit Ezechias : Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiae dies iste : venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens.
2 King 2Ki 12 19 4 Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis, quae audivit Dominus Deus tuus : et fac orationem pro reliquiis quae repertae sunt.
2 King 2Ki 12 19 5 Venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Isaiam.
2 King 2Ki 12 19 6 Dixitque eis Isaias : Haec dicetis domino vestro : Haec dicit Dominus : Noli timere a facie sermonum quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
2 King 2Ki 12 19 7 Ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua.
2 King 2Ki 12 19 8 Reversus est ergo Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam : audierat enim quod recessisset de Lachis.
2 King 2Ki 12 19 9 Cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae, dicentes : Ecce egressus est ut pugnet adversum te : et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens :
2 King 2Ki 12 19 10 Haec dicite Ezechiae regi Juda : Non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam, neque dicas : Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum.
2 King 2Ki 12 19 11 Tu enim ipse audisti quae fecerunt reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas : num ergo solus poteris liberari ?
2 King 2Ki 12 19 12 Numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Haran, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thelassar ?
2 King 2Ki 12 19 13 ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex civitatis Sepharvaim, Ana, et Ava ?
2 King 2Ki 12 19 14 Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino,
2 King 2Ki 12 19 15 et oravit in conspectu ejus, dicens : Domine Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terrae : tu fecisti caelum et terram.
2 King 2Ki 12 19 16 Inclina aurem tuam, et audi : aperi, Domine, oculos tuos, et vide : audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem.
2 King 2Ki 12 19 17 Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes, et terras omnium.
2 King 2Ki 12 19 18 Et miserunt deos eorum in ignem : non enim erant dii, sed opera manuum hominum, ex ligno et lapide : et perdiderunt eos.
2 King 2Ki 12 19 19 Nunc igitur Domine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solus.
2 King 2Ki 12 19 20 Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens : Haec dicit Dominus Deus Israël : Quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi.
2 King 2Ki 12 19 21 Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo : [Sprevit te, et subsannavit te, virgo filia Sion : post tergum tuum caput movit, filia Jerusalem.
2 King 2Ki 12 19 22 Cui exprobrasti, et quem blasphemasti ? contra quem exaltasti vocem tuam, et elevasti in excelsum oculos tuos ? Contra Sanctum Israël.
2 King 2Ki 12 19 23 Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti : In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani, et succidi sublimes cedros ejus, et electas abietes illius. Et ingressus sum usque ad terminos ejus, et saltum Carmeli ejus
2 King 2Ki 12 19 24 ego succidi. Et bibi aquas alienas, et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas.
2 King 2Ki 12 19 25 Numquid non audisti quid ab initio fecerim ? ex diebus antiquis plasmavi illud, et nunc adduxi : eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitae.
2 King 2Ki 12 19 26 Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt et confusi sunt : facti sunt velut foenum agri, et virens herba tectorum, quae arefacta est antequam veniret ad maturitatem.
2 King 2Ki 12 19 27 Habitaculum tuum, et egressum tuum, et introitum tuum, et viam tuam ego praescivi, et furorem tuum contra me.
2 King 2Ki 12 19 28 Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas : ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis, et reducam te in viam per quam venisti.
2 King 2Ki 12 19 29 Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum : comede hoc anno quae repereris : in secundo autem anno, quae sponte nascuntur : porro in tertio anno seminate et metite : plantate vineas, et comedite fructum earum.
2 King 2Ki 12 19 30 Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum.
2 King 2Ki 12 19 31 De Jerusalem quippe egredientur reliquiae, et quod salvetur de monte Sion : zelus Domini exercituum faciet hoc.
2 King 2Ki 12 19 32 Quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum : Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam, nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio.
2 King 2Ki 12 19 33 Per viam qua venit, revertetur : et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
2 King 2Ki 12 19 34 Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum.]
2 King 2Ki 12 19 35 Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum : et recedens abiit,
2 King 2Ki 12 19 36 et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive.
2 King 2Ki 12 19 37 Cumque adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum : et regnavit Asarhaddon filius ejus pro eo.
2 King 2Ki 12 20 1 In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem : et venit ad eum Isaias filius Amos propheta, dixitque ei : Haec dicit Dominus Deus : Praecipe domui tuae : morieris enim tu, et non vives.
2 King 2Ki 12 20 2 Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum, dicens :
2 King 2Ki 12 20 3 Obsecro, Domine : memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno.
2 King 2Ki 12 20 4 Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum, dicens :
2 King 2Ki 12 20 5 Revertere, et dic Ezechiae duci populi mei : Haec dicit Dominus Deus David patris tui : Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas, et ecce sanavi te : die tertio ascendes templum Domini.
2 King 2Ki 12 20 6 Et addam diebus tuis quindecim annos : sed et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc : et protegam urbem istam propter me, et propter David servum meum.
2 King 2Ki 12 20 7 Dixitque Isaias : Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent, et posuissent super ulcus ejus, curatus est.
2 King 2Ki 12 20 8 Dixerat autem Ezechias ad Isaiam : Quod erit signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sum die tertia templum Domini ?
2 King 2Ki 12 20 9 Cui ait Isaias : Hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est : vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus ?
2 King 2Ki 12 20 10 Et ait Ezechias : Facile est umbram crescere decem lineis : nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus.
2 King 2Ki 12 20 11 Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit umbram per lineas quibus jam descenderat in horologio Achaz, retrorsum decem gradibus.
2 King 2Ki 12 20 12 In tempore illo misit Berodach Baladan, filius Baladan, rex Babyloniorum, litteras et munera ad Ezechiam : audierat enim quod aegrotasset Ezechias.
2 King 2Ki 12 20 13 Laetatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis domum aromatum, et aurum et argentum, et pigmenta varia, unguenta quoque, et domum vasorum suorum, et omnia quae habere poterat in thesauris suis. Non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua.
2 King 2Ki 12 20 14 Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, dixitque ei : Quid dixerunt viri isti ? aut unde venerunt ad te ? Cui ait Ezechias : De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.
2 King 2Ki 12 20 15 At ille respondit : Quid viderunt in domo tua ? Ait Ezechias : Omnia quaecumque sunt in domo mea, viderunt : nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis.
2 King 2Ki 12 20 16 Dixit itaque Isaias Ezechiae : Audi sermonem Domini :
2 King 2Ki 12 20 17 Ecce dies venient, et auferentur omnia quae sunt in domo tua, et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylonem : non remanebit quidquam, ait Dominus.
2 King 2Ki 12 20 18 Sed et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos generabis, tollentur, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.
2 King 2Ki 12 20 19 Dixit Ezechias ad Isaiam : Bonus sermo Domini quem locutus es : sit pax et veritas in diebus meis.
2 King 2Ki 12 20 20 Reliqua autem sermonum Ezechiae, et omnis fortitudo ejus, et quomodo fecerit piscinam et aquaeductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?
2 King 2Ki 12 20 21 Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius ejus pro eo.
2 King 2Ki 12 21 1 Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Haphsiba.
2 King 2Ki 12 21 2 Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël.
2 King 2Ki 12 21 3 Conversusque est, et aedificavit excelsa quae dissipaverat Ezechias pater ejus : et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israël, et adoravit omnem militiam caeli, et coluit eam.
2 King 2Ki 12 21 4 Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus : In Jerusalem ponam nomen meum.
2 King 2Ki 12 21 5 Et exstruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi Domini.
2 King 2Ki 12 21 6 Et traduxit filium suum per ignem : et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum.
2 King 2Ki 12 21 7 Posuit quoque idolum luci quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus : In templo hoc, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum.
2 King 2Ki 12 21 8 Et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi patribus eorum : si tamen custodierint opere omnia quae praecepi eis, et universam legem quam mandavit eis servus meus Moyses.
2 King 2Ki 12 21 9 Illi vero non audierunt : sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël.
2 King 2Ki 12 21 10 Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum, dicens :
2 King 2Ki 12 21 11 Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super omnia quae fecerunt Amorrhaei ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis :
2 King 2Ki 12 21 12 propterea haec dicit Dominus Deus Israël : Ecce ego inducam mala super Jerusalem et Judam, ut quicumque audierit, tinniant ambae aures ejus.
2 King 2Ki 12 21 13 Et extendam super Jerusalem funiculum Samariae, et pondus domus Achab : et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulae : et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem ejus.
2 King 2Ki 12 21 14 Dimittam vero reliquias haereditatis meae, et tradam eas in manus inimicorum ejus, eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis :
2 King 2Ki 12 21 15 eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto usque ad hanc diem.
2 King 2Ki 12 21 16 Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os : absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino.
2 King 2Ki 12 21 17 Reliqua autem sermonum Manasse, ut universa quae fecit, et peccatum ejus quod peccavit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?
2 King 2Ki 12 21 18 Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suae, in horto Oza : et regnavit Amon filius ejus pro eo.
2 King 2Ki 12 21 19 Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset : duobus quoque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Messalemeth filia Harus de Jeteba.
2 King 2Ki 12 21 20 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus.
2 King 2Ki 12 21 21 Et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater ejus, servivitque immunditiis quibus servierat pater ejus, et adoravit eas :
2 King 2Ki 12 21 22 et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini.
2 King 2Ki 12 21 23 Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua.
2 King 2Ki 12 21 24 Percussit autem populus terrae omnes qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo.
2 King 2Ki 12 21 25 Reliqua autem sermonum Amon quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?
2 King 2Ki 12 21 26 Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza : et regnavit Josias filius ejus pro eo.
2 King 2Ki 12 22 1 Octo annorum erat Josias cum regnare coepisset : triginta et uno anno regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Idida filia Hadaia de Besecath.
2 King 2Ki 12 22 2 Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui : non declinavit ad dexteram, sive ad sinistram.
2 King 2Ki 12 22 3 Anno autem octavodecimo regis Josiae, misit rex Saphan filium Aslia filii Messulam scribam templi Domini, dicens ei :
2 King 2Ki 12 22 4 Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut confletur pecunia quae illata est in templum Domini, quam collegerunt janitores templi a populo :
2 King 2Ki 12 22 5 deturque fabris per praepositos domus Domini, qui et distribuant eam his qui operantur in templo Domini, ad instauranda sartatecta templi :
2 King 2Ki 12 22 6 tignariis videlicet et caementariis, et iis qui interrupta componunt : et ut emantur ligna, et lapides de lapicidinis, ad instaurandum templum Domini.
2 King 2Ki 12 22 7 Verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt, sed in potestate habeant, et in fide.
2 King 2Ki 12 22 8 Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam : Librum legis reperi in domo Domini. Deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud.
2 King 2Ki 12 22 9 Venit quoque Saphan scriba ad regem, et renuntiavit ei quod praeceperat, et ait : Conflaverunt servi tui pecuniam quae reperta est in domo Domini, et dederunt ut distribueretur fabris a praefectis operum templi Domini.
2 King 2Ki 12 22 10 Narravit quoque Saphan scriba regi, dicens : Librum dedit mihi Helcias sacerdos. Quem cum legisset Saphan coram rege,
2 King 2Ki 12 22 11 et audisset rex verba libri legis Domini, scidit vestimenta sua.
2 King 2Ki 12 22 12 Et praecepit Helciae sacerdoti, et Ahicam filio Saphan, et Achobor filio Micha, et Saphan scribae, et Asaiae servo regis, dicens :
2 King 2Ki 12 22 13 Ite et consulite Dominum super me, et super populo, et super omni Juda, de verbis voluminis istius, quod inventum est : magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri hujus, ut facerent omne quod scriptum est nobis.
2 King 2Ki 12 22 14 Ierunt itaque Helcias sacerdos, et Ahicam, et Achobor, et Sapham, et Asaia, ad Holdam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuae filii Araas custodis vestium, quae habitabat in Jerusalem in Secunda : locutique sunt ad eam.
2 King 2Ki 12 22 15 Et illa respondit eis : Haec dicit Dominus Deus Israël : Dicite viro qui misit vos ad me :
2 King 2Ki 12 22 16 Haec dicit Dominus : Ecce ego adducam mala super locum istum, et super habitatores ejus, omnia verba legis quae legit rex Juda :
2 King 2Ki 12 22 17 quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, irritantes me in cunctis operibus manuum suarum : et succendetur indignatio mea in loco hoc, et non extinguetur.
2 King 2Ki 12 22 18 Regi autem Juda, qui misit vos ut consuleretis Dominum, sic dicetis : Haec dicit Dominus Deus Israël : Pro eo quod audisti verba voluminis,
2 King 2Ki 12 22 19 et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum : et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus :
2 King 2Ki 12 22 20 idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulchrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala quae inducturus sum super locum istum.
2 King 2Ki 12 23 1 Et renuntiaverunt regi quod dixerat. Qui misit : et congregati sunt ad eum omnes senes Juda et Jerusalem.
2 King 2Ki 12 23 2 Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Juda, universique qui habitabant in Jerusalem cum eo sacerdotes et prophetae, et omnis populus a parvo usque ad magnum : legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri foederis, qui inventus est in domo Domini.
2 King 2Ki 12 23 3 Stetitque rex super gradum : et foedus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum, et custodirent praecepta ejus, et testimonia, et caeremonias in omni corde, et in tota anima, et suscitarent verba foederis hujus, quae scripta erant in libro illo : acquievitque populus pacto.
2 King 2Ki 12 23 4 Et praecepit rex Helciae pontifici, et sacerdotibus secundi ordinis, et janitoribus, ut projicerent de templo Domini omnia vasa quae facta fuerant Baal, et in luco, et universae militiae caeli : et combussit ea foris Jerusalem in convalle Cedron, et tulit pulverem eorum in Bethel.
2 King 2Ki 12 23 5 Et delevit aruspices quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda, et in circuitu Jerusalem : et eos qui adolebant incensum Baal, et soli, et lunae, et duodecim signis, et omni militiae caeli.
2 King 2Ki 12 23 6 Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Jerusalem in convalle Cedron, et combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et projecit super sepulchra vulgi.
2 King 2Ki 12 23 7 Destruxit quoque aediculas effeminatorum quae erant in domo Domini, pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci.
2 King 2Ki 12 23 8 Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda, et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee, et destruxit aras portarum in introitu ostii Josue principis civitatis, quod erat ad sinistram portae civitatis.
2 King 2Ki 12 23 9 Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Jerusalem : sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum.
2 King 2Ki 12 23 10 Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle filii Ennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem, Moloch.
2 King 2Ki 12 23 11 Abstulit quoque equos quos dederant reges Juda soli in introitu templi Domini juxta exedram Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim : currus autem solis combussit igni.
2 King 2Ki 12 23 12 Altaria quoque quae erant super tecta coenaculi Achaz, quae fecerant reges Juda, et altaria quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex, et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron.
2 King 2Ki 12 23 13 Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem ad dexteram partem montis offensionis, quae aedificaverat Salomon rex Israël Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon, polluit rex.
2 King 2Ki 12 23 14 Et contrivit statuas, et succidit lucos : replevitque loca eorum ossibus mortuorum.
2 King 2Ki 12 23 15 Insuper et altare quod erat in Bethel, et excelsum quod fecerat Jeroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israël : et altare illud, et excelsum destruxit, atque combussit, et comminuit in pulverem, succenditque etiam lucum.
2 King 2Ki 12 23 16 Et conversus Josias, vidit ibi sepulchra quae erant in monte : misitque et tulit ossa de sepulchris, et combussit ea super altare, et polluit illud juxta verbum Domini quod locutus est vir Dei, qui praedixerat verba haec.
2 King 2Ki 12 23 17 Et ait : Quis est titulus ille, quem video ? Responderuntque ei cives urbis illius : Sepulchrum est hominis Dei, qui venit de Juda, et praedixit verba haec, quae fecisti super altare Bethel.
2 King 2Ki 12 23 18 Et ait : Dimitte eum : nemo commoveat ossa ejus. Et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophetae qui venerat de Samaria.
2 King 2Ki 12 23 19 Insuper et omnia fana excelsorum quae erant in civitatibus Samariae, quae fecerant reges Israël ad irritandum Dominum, abstulit Josias : et fecit eis secundum omnia opera quae fecerat in Bethel.
2 King 2Ki 12 23 20 Et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea : reversusque est Jerusalem.
2 King 2Ki 12 23 21 Et praecepit omni populo, dicens : Facite Phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro foederis hujus.
2 King 2Ki 12 23 22 Nec enim factum est Phase tale a diebus judicum qui judicaverunt Israël, et omnium dierum regum Israël et regum Juda,
2 King 2Ki 12 23 23 sicut in octavodecimo anno regis Josiae factum est Phase istud Domino in Jerusalem.
2 King 2Ki 12 23 24 Sed et pythones, et ariolos, et figuras idolorum, et immunditias, et abominationes, quae fuerant in terra Juda et Jerusalem, abstulit Josias : ut statueret verba legis quae scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini.
2 King 2Ki 12 23 25 Similis illi non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua juxta omnem legem Moysi : neque post eum surrexit similis illi.
2 King 2Ki 12 23 26 Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo iratus est furor ejus contra Judam propter irritationes quibus provocaverat eum Manasses.
2 King 2Ki 12 23 27 Dixit itaque Dominus : Etiam Judam auferam a facie mea, sicut abstuli Israël : et projiciam civitatem hanc quam elegi Jerusalem, et domum de qua dixi : Erit nomen meum ibi.
2 King 2Ki 12 23 28 Reliqua autem sermonum Josiae, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ?
2 King 2Ki 12 23 29 In diebus ejus ascendit Pharao Nechao rex Aegypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten, et abiit Josias rex in occursum ejus : et occisus est in Mageddo cum vidisset eum.
2 King 2Ki 12 23 30 Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo : et pertulerunt in Jerusalem, et sepelierunt eum in sepulchro suo. Tulitque populus terrae Joachaz filium Josiae : et unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo.
2 King 2Ki 12 23 31 Viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Amital filia Jeremiae de Lobna.
2 King 2Ki 12 23 32 Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerant patres ejus.
2 King 2Ki 12 23 33 Vinxitque eum Pharao Nechao in Rebla, quae est in terra Emath, ne regnaret in Jerusalem : et imposuit mulctam terrae centum talentis argenti, et talento auri.
2 King 2Ki 12 23 34 Regemque constituit Pharao Nechao Eliacim filium Josiae pro Josia patre ejus : vertitque nomen ejus Joakim. Porro Joachaz tulit, et duxit in Aegyptum, et mortuus est ibi.
2 King 2Ki 12 23 35 Argentum autem et aurum dedit Joakim Pharaoni, cum indixisset terrae per singulos, ut conferretur juxta praeceptum Pharaonis : et unumquemque juxta vires suas exegit, tam argentum quam aurum, de populo terrae, ut daret Pharaoni Nechao.
2 King 2Ki 12 23 36 Viginti quinque annorum erat Joakim cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Zebida filia Phadaia de Ruma.
2 King 2Ki 12 23 37 Et fecit malum coram Domino juxta omnia quae fecerant patres ejus.
2 King 2Ki 12 24 1 In diebus ejus ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Joakim servus tribus annis : et rursum rebellavit contra eum.
2 King 2Ki 12 24 2 Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldaeorum, et latrunculos Syriae, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon : et immisit eos in Judam ut disperderent eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat per servos suos prophetas.
2 King 2Ki 12 24 3 Factum est autem hoc per verbum Domini contra Judam, ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quae fecit,
2 King 2Ki 12 24 4 et propter sanguinem innoxium quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium : et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.
2 King 2Ki 12 24 5 Reliqua autem sermonum Joakim, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ? Et dormivit Joakim cum patribus suis :
2 King 2Ki 12 24 6 et regnavit Joachin filius ejus pro eo.
2 King 2Ki 12 24 7 Et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra sua : tulerat enim rex Babylonis, a rivo Aegypti usque ad fluvium Euphraten, omnia quae fuerant regis Aegypti.
2 King 2Ki 12 24 8 Decem et octo annorum erat Joachin cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Nohesta filia Elnathan de Jerusalem.
2 King 2Ki 12 24 9 Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerat pater ejus.
2 King 2Ki 12 24 10 In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Jerusalem, et circumdata est urbs munitionibus.
2 King 2Ki 12 24 11 Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis ut oppugnarent eam.
2 King 2Ki 12 24 12 Egressusque est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus : et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui.
2 King 2Ki 12 24 13 Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiae : et concidit universa vasa aurea quae fecerat Salomon rex Israël in templo Domini juxta verbum Domini.
2 King 2Ki 12 24 14 Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem, et omnem artificem et clusorem : nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae.
2 King 2Ki 12 24 15 Transtulit quoque Joachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos ejus : et judices terrae duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem.
2 King 2Ki 12 24 16 Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices, et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores : duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem.
2 King 2Ki 12 24 17 Et constituit Matthaniam patruum ejus pro eo : imposuitque nomen ei Sedeciam.
2 King 2Ki 12 24 18 Vigesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus erat Amital filia Jeremiae de Lobna.
2 King 2Ki 12 24 19 Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerat Joakim.
2 King 2Ki 12 24 20 Irascebatur enim Dominus contra Jerusalem et contra Judam, donec projiceret eos a facie sua : recessitque Sedecias a rege Babylonis.
2 King 2Ki 12 25 1 Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, in Jerusalem, et circumdederunt eam : et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones.
2 King 2Ki 12 25 2 Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciae,
2 King 2Ki 12 25 3 nona die mensis : praevaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terrae.
2 King 2Ki 12 25 4 Et interrupta est civitas : et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portae quae est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldaei obsidebant in circuitu civitatem. Fugit itaque Sedecias per viam quae ducit ad campestria solitudinis.
2 King 2Ki 12 25 5 Et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho : et omnes bellatores qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum.
2 King 2Ki 12 25 6 Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha : qui locutus est cum eo judicium.
2 King 2Ki 12 25 7 Filios autem Sedeciae occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem.
2 King 2Ki 12 25 8 Mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, in Jerusalem.
2 King 2Ki 12 25 9 Et succendit domum Domini, et domum regis : et domos Jerusalem, omnemque domum combussit igni.
2 King 2Ki 12 25 10 Et muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe militum.
2 King 2Ki 12 25 11 Reliquam autem populi partem quae remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae.
2 King 2Ki 12 25 12 Et de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas.
2 King 2Ki 12 25 13 Columnas autem aereas quae erant in templo Domini, et bases, et mare aereum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et transtulerunt aes omne in Babylonem.
2 King 2Ki 12 25 14 Ollas quoque aereas, et trullas, et tridentes, et scyphos, et mortariola, et omnia vasa aerea, in quibus ministrabant, tulerunt.
2 King 2Ki 12 25 15 Necnon et thuribula, et phialas : quae aurea, aurea, et quae argentea, argentea tulit princeps militiae,
2 King 2Ki 12 25 16 id est, columnas duas, mare unum, et bases quas fecerat Salomon in templo Domini : non erat pondus aeris omnium vasorum.
2 King 2Ki 12 25 17 Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una : et capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum : et retiaculum, et malogranata super capitellum columnae, omnia aerea : similem et columna secunda habebat ornatum.
2 King 2Ki 12 25 18 Tulit quoque princeps militiae Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres janitores.
2 King 2Ki 12 25 19 Et de civitate eunuchum unum, qui erat praefectus super bellatores viros : et quinque viros de his qui steterant coram rege, quos reperit in civitate : et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terrae : et sexaginta viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate.
2 King 2Ki 12 25 20 Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in Reblatha.
2 King 2Ki 12 25 21 Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath : et translatus est Juda de terra sua.
2 King 2Ki 12 25 22 Populo autem qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, praefecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan.
2 King 2Ki 12 25 23 Quod cum audissent omnes duces militum, ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam in Maspha, Ismahel filius Nathaniae, et Johanan filius Caree, et Saraia filius Thanehumeth Netophathites, et Jezonias filius Maachathi, ipsi et socii eorum.
2 King 2Ki 12 25 24 Juravitque Godolias ipsis et sociis eorum, dicens : Nolite timere servire Chaldaeis : manete in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.
2 King 2Ki 12 25 25 Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo : percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est : sed et Judaeos et Chaldaeos qui erant cum eo in Maspha.
2 King 2Ki 12 25 26 Consurgensque omnis populus a parvo usque ad magnum, et principes militum, venerunt in Aegyptum timentes Chaldaeos.
2 King 2Ki 12 25 27 Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joachin regis Juda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis : sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno quo regnare coeperat, caput Joachin regis Juda de carcere.
2 King 2Ki 12 25 28 Et locutus est ei benigne, et posuit thronum ejus super thronum regum qui erant cum eo in Babylone.
2 King 2Ki 12 25 29 Et mutavit vestes ejus quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu ejus cunctis diebus vitae suae.
2 King 2Ki 12 25 30 Annonam quoque constituit ei sine intermissione, quae et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitae suae.
1 Chronicles 1Chr 13 1 1 Adam, Seth, Enos,
1 Chronicles 1Chr 13 1 2 Cainan, Malaleel, Jared,
1 Chronicles 1Chr 13 1 3 Henoch, Mathusale, Lamech,
1 Chronicles 1Chr 13 1 4 Noë, Sem, Cham, et Japtheth.
1 Chronicles 1Chr 13 1 5 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras.
1 Chronicles 1Chr 13 1 6 Porro filii Gomer : Ascenez, et Riphath, et Thogorma.
1 Chronicles 1Chr 13 1 7 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim.
1 Chronicles 1Chr 13 1 8 Filii Cham : Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan.
1 Chronicles 1Chr 13 1 9 Filii autem Chus : Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma : Saba, et Dadan.
1 Chronicles 1Chr 13 1 10 Chus autem genuit Nemrod : iste coepit esse potens in terra.
1 Chronicles 1Chr 13 1 11 Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,
1 Chronicles 1Chr 13 1 12 Phetrusim quoque, et Casluim : de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim.
1 Chronicles 1Chr 13 1 13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethaeum quoque,
1 Chronicles 1Chr 13 1 14 et Jebusaeum, et Amorrhaeum, et Gergesaeum,
1 Chronicles 1Chr 13 1 15 Hevaeumque et Aracaeum, et Sinaeum.
1 Chronicles 1Chr 13 1 16 Aradium quoque, et Samaraeum, et Hamathaeum.
1 Chronicles 1Chr 13 1 17 Filii Sem : Aelam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.
1 Chronicles 1Chr 13 1 18 Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber.
1 Chronicles 1Chr 13 1 19 Porro Heber nati sunt duo filii : nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra ; et nomen fratris ejus Jectan.
1 Chronicles 1Chr 13 1 20 Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare,
1 Chronicles 1Chr 13 1 21 Adoram quoque, et Huzal, et Decla,
1 Chronicles 1Chr 13 1 22 Hebal etiam, et Abimaël, et Saba, necnon
1 Chronicles 1Chr 13 1 23 et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti filii Jectan.
1 Chronicles 1Chr 13 1 24 Sem, Arphaxad, Sale,
1 Chronicles 1Chr 13 1 25 Heber, Phaleg, Ragau,
1 Chronicles 1Chr 13 1 26 Serug, Nachor, Thare,
1 Chronicles 1Chr 13 1 27 Abram : iste est Abraham.
1 Chronicles 1Chr 13 1 28 Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel.
1 Chronicles 1Chr 13 1 29 Et hae generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
1 Chronicles 1Chr 13 1 30 et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema,
1 Chronicles 1Chr 13 1 31 Jetur, Naphis, Cedma : hi sunt filii Ismahelis.
1 Chronicles 1Chr 13 1 32 Filii autem Ceturae concubinae Abraham, quos genuit : Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan : Saba, et Dadan. Filii autem Dadan : Assurim, et Latussim, et Laomim.
1 Chronicles 1Chr 13 1 33 Filii autem Madian : Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturae.
1 Chronicles 1Chr 13 1 34 Genuit autem Abraham Isaac : cujus fuerunt filii Esau, et Israël.
1 Chronicles 1Chr 13 1 35 Filii Esau : Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core.
1 Chronicles 1Chr 13 1 36 Filii Eliphaz : Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec.
1 Chronicles 1Chr 13 1 37 Filii Rahuel : Nahath, Zara, Samma, Meza.
1 Chronicles 1Chr 13 1 38 Filii Seir : Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
1 Chronicles 1Chr 13 1 39 Filii Lotan : Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.
1 Chronicles 1Chr 13 1 40 Filii Sobal : Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon : Aja et Ana. Filii Ana : Dison.
1 Chronicles 1Chr 13 1 41 Filii Dison : Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan.
1 Chronicles 1Chr 13 1 42 Filii Eser : Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan : Hus et Aran.
1 Chronicles 1Chr 13 1 43 Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor : et nomen civitatis ejus, Denaba.
1 Chronicles 1Chr 13 1 44 Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra.
1 Chronicles 1Chr 13 1 45 Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
1 Chronicles 1Chr 13 1 46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab : et nomen civitatis ejus Avith.
1 Chronicles 1Chr 13 1 47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.
1 Chronicles 1Chr 13 1 48 Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quae juxta amnem sita est.
1 Chronicles 1Chr 13 1 49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor.
1 Chronicles 1Chr 13 1 50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad : cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiae Mezaab.
1 Chronicles 1Chr 13 1 51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse coeperunt : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,
1 Chronicles 1Chr 13 1 52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
1 Chronicles 1Chr 13 1 53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
1 Chronicles 1Chr 13 1 54 dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom.
1 Chronicles 1Chr 13 2 1 Filii autem Israël : Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,
1 Chronicles 1Chr 13 2 2 Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser.
1 Chronicles 1Chr 13 2 3 Filii Juda : Her, Onan, et Sela : hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.
1 Chronicles 1Chr 13 2 4 Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara : omnes ergo filii Juda, quinque.
1 Chronicles 1Chr 13 2 5 Filii autem Phares : Hesron et Hamul.
1 Chronicles 1Chr 13 2 6 Filii quoque Zarae : Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.
1 Chronicles 1Chr 13 2 7 Filii Charmi : Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis.
1 Chronicles 1Chr 13 2 8 Filii Ethan : Azarias.
1 Chronicles 1Chr 13 2 9 Filii autem Hesron qui nati sunt ei : Jerameel, et Ram, et Calubi.
1 Chronicles 1Chr 13 2 10 Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.
1 Chronicles 1Chr 13 2 11 Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.
1 Chronicles 1Chr 13 2 12 Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.
1 Chronicles 1Chr 13 2 13 Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,
1 Chronicles 1Chr 13 2 14 quartum Nathanaël, quintum Raddai,
1 Chronicles 1Chr 13 2 15 sextum Asom, septimum David.
1 Chronicles 1Chr 13 2 16 Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviae : Abisai, Joab, et Asaël, tres.
1 Chronicles 1Chr 13 2 17 Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.
1 Chronicles 1Chr 13 2 18 Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth : fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.
1 Chronicles 1Chr 13 2 19 Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quae peperit ei Hur.
1 Chronicles 1Chr 13 2 20 Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel.
1 Chronicles 1Chr 13 2 21 Post haec ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta : quae peperit ei Segub.
1 Chronicles 1Chr 13 2 22 Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.
1 Chronicles 1Chr 13 2 23 Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum : omnes isti filii Machir patris Galaad.
1 Chronicles 1Chr 13 2 24 Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quae peperit ei Assur patrem Thecuae.
1 Chronicles 1Chr 13 2 25 Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.
1 Chronicles 1Chr 13 2 26 Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quae fuit mater Onam.
1 Chronicles 1Chr 13 2 27 Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar.
1 Chronicles 1Chr 13 2 28 Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei : Nadab et Abisur.
1 Chronicles 1Chr 13 2 29 Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quae peperit ei Ahobban et Molid.
1 Chronicles 1Chr 13 2 30 Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
1 Chronicles 1Chr 13 2 31 Filius vero Apphaim, Jesi : qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.
1 Chronicles 1Chr 13 2 32 Filii autem Jada fratris Semei : Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis.
1 Chronicles 1Chr 13 2 33 Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel.
1 Chronicles 1Chr 13 2 34 Sesan autem non habuit filios, sed filias : et servum aegyptium nomine Jeraa.
1 Chronicles 1Chr 13 2 35 Deditque ei filiam suam uxorem : quae peperit ei Ethei.
1 Chronicles 1Chr 13 2 36 Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.
1 Chronicles 1Chr 13 2 37 Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.
1 Chronicles 1Chr 13 2 38 Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam,
1 Chronicles 1Chr 13 2 39 Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa.
1 Chronicles 1Chr 13 2 40 Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum,
1 Chronicles 1Chr 13 2 41 Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.
1 Chronicles 1Chr 13 2 42 Filii autem Caleb fratris Jerameel : Mesa primogenitus ejus ; ipse est pater Ziph : et filii Maresa patris Hebron.
1 Chronicles 1Chr 13 2 43 Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.
1 Chronicles 1Chr 13 2 44 Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai.
1 Chronicles 1Chr 13 2 45 Filius Sammai, Maon : et Maon pater Bethsur.
1 Chronicles 1Chr 13 2 46 Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.
1 Chronicles 1Chr 13 2 47 Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.
1 Chronicles 1Chr 13 2 48 Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.
1 Chronicles 1Chr 13 2 49 Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.
1 Chronicles 1Chr 13 2 50 Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.
1 Chronicles 1Chr 13 2 51 Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.
1 Chronicles 1Chr 13 2 52 Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.
1 Chronicles 1Chr 13 2 53 Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitae, et Esthaolitae.
1 Chronicles 1Chr 13 2 54 Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronae domus Joab, et dimidium requietionis Sarai :
1 Chronicles 1Chr 13 2 55 cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinaei, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.
1 Chronicles 1Chr 13 3 1 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron : primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,
1 Chronicles 1Chr 13 3 2 tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,
1 Chronicles 1Chr 13 3 3 quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua.
1 Chronicles 1Chr 13 3 4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.
1 Chronicles 1Chr 13 3 5 Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel :
1 Chronicles 1Chr 13 3 6 Jebaar quoque et Elisama,
1 Chronicles 1Chr 13 3 7 et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia,
1 Chronicles 1Chr 13 3 8 necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem :
1 Chronicles 1Chr 13 3 9 omnes hi, filii David absque filiis concubinarum : habueruntque sororem Thamar.
1 Chronicles 1Chr 13 3 10 Filius autem Salomonis, Roboam : cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat,
1 Chronicles 1Chr 13 3 11 pater Joram : qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas :
1 Chronicles 1Chr 13 3 12 et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariae filius Joatham
1 Chronicles 1Chr 13 3 13 procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses.
1 Chronicles 1Chr 13 3 14 Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiae.
1 Chronicles 1Chr 13 3 15 Filii autem Josiae fuerunt : primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum.
1 Chronicles 1Chr 13 3 16 De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias.
1 Chronicles 1Chr 13 3 17 Filii Jechoniae fuerunt : Asir, Salathiel,
1 Chronicles 1Chr 13 3 18 Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia.
1 Chronicles 1Chr 13 3 19 De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum :
1 Chronicles 1Chr 13 3 20 Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque.
1 Chronicles 1Chr 13 3 21 Filius autem Hananiae, Phaltias pater Jeseiae, cujus filius Raphaia : hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias.
1 Chronicles 1Chr 13 3 22 Filius Secheniae, Semeia : cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.
1 Chronicles 1Chr 13 3 23 Filius Naariae, Elioënai, et Ezechias, et Ezricam, tres.
1 Chronicles 1Chr 13 3 24 Filii Elioënai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem.
1 Chronicles 1Chr 13 4 1 Filii Juda : Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal.
1 Chronicles 1Chr 13 4 2 Raia vero filius Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad : hae cognationes Sarathi.
1 Chronicles 1Chr 13 4 3 Ista quoque stirps Etam : Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni.
1 Chronicles 1Chr 13 4 4 Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa : isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.
1 Chronicles 1Chr 13 4 5 Assur vero patri Thecuae erant duae uxores, Halaa et Naara.
1 Chronicles 1Chr 13 4 6 Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari : isti sunt filii Naara.
1 Chronicles 1Chr 13 4 7 Porro filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan.
1 Chronicles 1Chr 13 4 8 Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum.
1 Chronicles 1Chr 13 4 9 Fuit autem Jabes inclytus prae fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens : Quia peperi eum in dolore.
1 Chronicles 1Chr 13 4 10 Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens : Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et praestitit Deus quae precatus est.
1 Chronicles 1Chr 13 4 11 Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.
1 Chronicles 1Chr 13 4 12 Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas : hi sunt viri Recha.
1 Chronicles 1Chr 13 4 13 Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi.
1 Chronicles 1Chr 13 4 14 Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Joab patrem Vallis artificum : ibi quippe artifices erant.
1 Chronicles 1Chr 13 4 15 Filii vero Caleb filii Jephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela : Cenez.
1 Chronicles 1Chr 13 4 16 Filii quoque Jaleleel : Ziph, et Zipha, Thiria, et Asraël.
1 Chronicles 1Chr 13 4 17 Et filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo.
1 Chronicles 1Chr 13 4 18 Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoë : hi autem filii Bethiae filiae Pharaonis, quam accepit Mered.
1 Chronicles 1Chr 13 4 19 Et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi.
1 Chronicles 1Chr 13 4 20 Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Jesi, Zoheth, et Benzoheth.
1 Chronicles 1Chr 13 4 21 Filii Sela, filii Juda : Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti.
1 Chronicles 1Chr 13 4 22 Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem : haec autem verba vetera.
1 Chronicles 1Chr 13 4 23 Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus, apud regem in operibus ejus : commoratique sunt ibi.
1 Chronicles 1Chr 13 4 24 Filii Simeon : Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul.
1 Chronicles 1Chr 13 4 25 Sellum filius ejus, Mapsam filius ejus, Masma filius ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 4 26 Filii Masma : Hamuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 4 27 Filii Semei sedecim, et filiae sex : fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Juda.
1 Chronicles 1Chr 13 4 28 Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal,
1 Chronicles 1Chr 13 4 29 et in Bala, et in Asom, et in Tholad,
1 Chronicles 1Chr 13 4 30 et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg,
1 Chronicles 1Chr 13 4 31 et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim : hae civitates eorum usque ad regem David.
1 Chronicles 1Chr 13 4 32 Villae quoque eorum : Etam, et Aën, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque.
1 Chronicles 1Chr 13 4 33 Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal : haec est habitatio eorum, et sedium distributio.
1 Chronicles 1Chr 13 4 34 Mosobab quoque et Jemlech, et Josa filius Amasiae,
1 Chronicles 1Chr 13 4 35 et Joël, et Jehu filius Josabiae filii Saraiae filii Asiel,
1 Chronicles 1Chr 13 4 36 et Elioënai, et Jacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia,
1 Chronicles 1Chr 13 4 37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia.
1 Chronicles 1Chr 13 4 38 Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer.
1 Chronicles 1Chr 13 4 39 Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quaererent pascua gregibus suis.
1 Chronicles 1Chr 13 4 40 Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham.
1 Chronicles 1Chr 13 4 41 Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiae regis Juda : et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem : habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt.
1 Chronicles 1Chr 13 4 42 De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi :
1 Chronicles 1Chr 13 4 43 et percusserunt reliquias, quae evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.
1 Chronicles 1Chr 13 5 1 Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus : sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum.
1 Chronicles 1Chr 13 5 2 Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt : primogenita autem reputata sunt Joseph.)
1 Chronicles 1Chr 13 5 3 Filii ergo Ruben primogeniti Israël : Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi.
1 Chronicles 1Chr 13 5 4 Filii Joël : Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus,
1 Chronicles 1Chr 13 5 5 Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus,
1 Chronicles 1Chr 13 5 6 Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.
1 Chronicles 1Chr 13 5 7 Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam.
1 Chronicles 1Chr 13 5 8 Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon.
1 Chronicles 1Chr 13 5 9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad.
1 Chronicles 1Chr 13 5 10 In diebus autem Saul praeliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad.
1 Chronicles 1Chr 13 5 11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha :
1 Chronicles 1Chr 13 5 12 Joël in capite, et Saphan secundus : Janai autem et Saphat in Basan.
1 Chronicles 1Chr 13 5 13 Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem.
1 Chronicles 1Chr 13 5 14 Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michaël, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz.
1 Chronicles 1Chr 13 5 15 Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis.
1 Chronicles 1Chr 13 5 16 Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos.
1 Chronicles 1Chr 13 5 17 Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israël.
1 Chronicles 1Chr 13 5 18 Filii Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad praelia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam.
1 Chronicles 1Chr 13 5 19 Dimicaverunt contra Agareos : Ituraei vero, et Naphis, et Nodab
1 Chronicles 1Chr 13 5 20 praebuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum praeliarentur : et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
1 Chronicles 1Chr 13 5 21 Ceperuntque omnia quae possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia.
1 Chronicles 1Chr 13 5 22 Vulnerati autem multi corruerunt : fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
1 Chronicles 1Chr 13 5 23 Filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon : ingens quippe numerus erat.
1 Chronicles 1Chr 13 5 24 Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum : Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis.
1 Chronicles 1Chr 13 5 25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis.
1 Chronicles 1Chr 13 5 26 Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur : et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.
1 Chronicles 1Chr 13 6 1 Filii Levi : Gerson, Caath, et Merari.
1 Chronicles 1Chr 13 6 2 Filii Caath : Amram, Isaar, Hebron, et Oziel.
1 Chronicles 1Chr 13 6 3 Filii Amram : Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron : Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar.
1 Chronicles 1Chr 13 6 4 Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue.
1 Chronicles 1Chr 13 6 5 Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.
1 Chronicles 1Chr 13 6 6 Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth.
1 Chronicles 1Chr 13 6 7 Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob.
1 Chronicles 1Chr 13 6 8 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas,
1 Chronicles 1Chr 13 6 9 Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Johanan,
1 Chronicles 1Chr 13 6 10 Johanan genuit Azariam : ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Jerusalem.
1 Chronicles 1Chr 13 6 11 Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,
1 Chronicles 1Chr 13 6 12 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum,
1 Chronicles 1Chr 13 6 13 Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam,
1 Chronicles 1Chr 13 6 14 Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec.
1 Chronicles 1Chr 13 6 15 Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem per manus Nabuchodonosor.
1 Chronicles 1Chr 13 6 16 Filii ergo Levi : Gersom, Caath, et Merari.
1 Chronicles 1Chr 13 6 17 Et haec nomina filiorum Gersom : Lobni, et Semei.
1 Chronicles 1Chr 13 6 18 Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel.
1 Chronicles 1Chr 13 6 19 Filii Merari : Moholi et Musi. Hae autem cognationes Levi secundum familias eorum.
1 Chronicles 1Chr 13 6 20 Gersom : Lobni filius ejus, Jahath filius ejus, Zamma filius ejus,
1 Chronicles 1Chr 13 6 21 Joah filius ejus, Addo filius ejus, Zara filius ejus, Jethrai filius ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 6 22 Filii Caath : Aminadab filius ejus, Core filius ejus, Asir filius ejus,
1 Chronicles 1Chr 13 6 23 Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus,
1 Chronicles 1Chr 13 6 24 Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 6 25 Filii Elcana, Amasai et Achimoth
1 Chronicles 1Chr 13 6 26 et Elcana. Filii Elcana : Sophai filius ejus, Nahath filius ejus,
1 Chronicles 1Chr 13 6 27 Eliab filius ejus, Jeroham filius ejus, Elcana filius ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 6 28 Filii Samuel : primogenitus Vasseni, et Abia.
1 Chronicles 1Chr 13 6 29 Filii autem Merari, Moholi : Lobni filius ejus, Semei filius ejus, Oza filius ejus,
1 Chronicles 1Chr 13 6 30 Sammaa filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia filius ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 6 31 Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca :
1 Chronicles 1Chr 13 6 32 et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Jerusalem : stabant autem juxta ordinem suum in ministerio.
1 Chronicles 1Chr 13 6 33 Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel,
1 Chronicles 1Chr 13 6 34 filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu,
1 Chronicles 1Chr 13 6 35 filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai,
1 Chronicles 1Chr 13 6 36 filii Elcana, filii Johel, filii Azariae, filii Sophoniae,
1 Chronicles 1Chr 13 6 37 filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core,
1 Chronicles 1Chr 13 6 38 filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israël.
1 Chronicles 1Chr 13 6 39 Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachiae, filii Samaa,
1 Chronicles 1Chr 13 6 40 filii Michaël, filii Basaiae, filii Melchiae,
1 Chronicles 1Chr 13 6 41 filii Athanai, filii Zara, filii Adaia,
1 Chronicles 1Chr 13 6 42 filii Ethan, filii Zamma, filii Semei,
1 Chronicles 1Chr 13 6 43 filii Jeth, filii Gersom, filii Levi.
1 Chronicles 1Chr 13 6 44 Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch,
1 Chronicles 1Chr 13 6 45 filii Hasabiae, filii Amasiae, filii Helciae,
1 Chronicles 1Chr 13 6 46 filii Amasai, filii Boni, filii Somer,
1 Chronicles 1Chr 13 6 47 filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi.
1 Chronicles 1Chr 13 6 48 Fratres quoque eorum Levitae, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini.
1 Chronicles 1Chr 13 6 49 Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum : et ut precarentur pro Israël juxta omnia quae praeceperat Moyses servus Dei.
1 Chronicles 1Chr 13 6 50 Hi sunt autem filii Aaron : Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus,
1 Chronicles 1Chr 13 6 51 Bocci filius ejus, Ozi filius ejus, Zarahia filius ejus,
1 Chronicles 1Chr 13 6 52 Meraioth filius ejus, Amarias filius ejus, Achitob filius ejus,
1 Chronicles 1Chr 13 6 53 Sadoc filius ejus, Achimaas filius ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 6 54 Et haec habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum : ipsis enim sorte contigerant.
1 Chronicles 1Chr 13 6 55 Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum :
1 Chronicles 1Chr 13 6 56 agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Jephone.
1 Chronicles 1Chr 13 6 57 Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana ejus,
1 Chronicles 1Chr 13 6 58 Jether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis,
1 Chronicles 1Chr 13 6 59 Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum.
1 Chronicles 1Chr 13 6 60 De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis : omnes civitates, tredecim, per cognationes suas.
1 Chronicles 1Chr 13 6 61 Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem.
1 Chronicles 1Chr 13 6 62 Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim.
1 Chronicles 1Chr 13 6 63 Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 6 64 Dederunt quoque filii Israël Levitis civitates, et suburbana earum :
1 Chronicles 1Chr 13 6 65 dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis,
1 Chronicles 1Chr 13 6 66 et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.
1 Chronicles 1Chr 13 6 67 Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis,
1 Chronicles 1Chr 13 6 68 Jecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter,
1 Chronicles 1Chr 13 6 69 necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum.
1 Chronicles 1Chr 13 6 70 Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Balaam et suburbana ejus : his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant.
1 Chronicles 1Chr 13 6 71 Filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse, Gaulon in Basan, et suburbana ejus, et Astaroth cum suburbanis suis.
1 Chronicles 1Chr 13 6 72 De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis,
1 Chronicles 1Chr 13 6 73 Ramoth quoque et suburbana ejus, et Anem cum suburbanis suis.
1 Chronicles 1Chr 13 6 74 De tribu vero Aser : Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter,
1 Chronicles 1Chr 13 6 75 Hucac quoque et suburbana ejus, et Rohob cum suburbanis suis.
1 Chronicles 1Chr 13 6 76 Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilaea et suburbana ejus, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim et suburbana ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 6 77 Filiis autem Merari residuis : de tribu Zabulon, Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis sus :
1 Chronicles 1Chr 13 6 78 trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis,
1 Chronicles 1Chr 13 6 79 Cademoth quoque et suburbana ejus, et Mephaat cum suburbanis suis.
1 Chronicles 1Chr 13 6 80 Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis,
1 Chronicles 1Chr 13 6 81 sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Jezer cum suburbanis suis.
1 Chronicles 1Chr 13 7 1 Porro filii Issachar : Thola, et Phua, Jasub, et Simeron, quatuor.
1 Chronicles 1Chr 13 7 2 Filii Thola : Ozi, et Raphaia, et Jeriel, et Jemai, et Jebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti.
1 Chronicles 1Chr 13 7 3 Filii Ozi : Izrahia, de quo nati sunt Michaël, et Obadia, et Joël, et Jesia, quinque omnes principes.
1 Chronicles 1Chr 13 7 4 Cumque eis per familias et populos suos, accincti ad praelium, viri fortissimi, triginta sex millia : multas enim habuerunt uxores, et filios.
1 Chronicles 1Chr 13 7 5 Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt.
1 Chronicles 1Chr 13 7 6 Filii Benjamin : Bela, et Bechor, et Jadihel, tres.
1 Chronicles 1Chr 13 7 7 Filii Bela : Esbon, et Ozi, et Oziel, et Jerimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi : numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quatuor.
1 Chronicles 1Chr 13 7 8 Porro filii Bechor : Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elioënai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath : omnes hi filii Bechor.
1 Chronicles 1Chr 13 7 9 Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti.
1 Chronicles 1Chr 13 7 10 Porro filii Jadihel : Balan. Filii autem Balan : Jehus, et Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar :
1 Chronicles 1Chr 13 7 11 omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad praelium procedentes.
1 Chronicles 1Chr 13 7 12 Sepham quoque et Hapham filii Hir : et Hasim filii Aher.
1 Chronicles 1Chr 13 7 13 Filii autem Nephthali : Jaziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala.
1 Chronicles 1Chr 13 7 14 Porro filius Manasse, Esriel : concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad.
1 Chronicles 1Chr 13 7 15 Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan : et habuit sororem nomine Maacha : nomen autem secundi, Salphaad, nataeque sunt Salphaad filiae.
1 Chronicles 1Chr 13 7 16 Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares : porro nomen fratris ejus, Sares : et filii ejus, Ulam, et Recen.
1 Chronicles 1Chr 13 7 17 Filius autem Ulam, Badan : hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.
1 Chronicles 1Chr 13 7 18 Soror autem ejus Regina peperit Virum decorum, et Abiezer, et Mohola.
1 Chronicles 1Chr 13 7 19 Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam.
1 Chronicles 1Chr 13 7 20 Filii autem Ephraim : Suthala, Bared filius ejus, Thahath filius ejus, Elada filius ejus, Thahath filius ejus, hujus filius Zabad,
1 Chronicles 1Chr 13 7 21 et hujus filius Suthula, et hujus filius Ezer et Elad : occiderunt autem eos viri Geth indigenae, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum.
1 Chronicles 1Chr 13 7 22 Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum.
1 Chronicles 1Chr 13 7 23 Ingressusque est ad uxorem suam : quae concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset :
1 Chronicles 1Chr 13 7 24 filia autem ejus fuit Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara.
1 Chronicles 1Chr 13 7 25 Porro filius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan,
1 Chronicles 1Chr 13 7 26 qui genuit Laadan : hujus quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama,
1 Chronicles 1Chr 13 7 27 de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue.
1 Chronicles 1Chr 13 7 28 Possessio autem eorum et habitatio, Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiae ejus, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Aza cum filiabus ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 7 29 Juxta filios quoque Manasse, Bethsan et filias ejus, Thanach et filias ejus, Mageddo et filias ejus, Dor et filias ejus : in his habitaverunt filii Joseph, filii Israël.
1 Chronicles 1Chr 13 7 30 Filii Aser : Jemna, et Jesua, et Jessui, et Baria, et Sara soror eorum.
1 Chronicles 1Chr 13 7 31 Filii autem Baria : Heber, et Melchiel : ipse est pater Barsaith.
1 Chronicles 1Chr 13 7 32 Heber autem genuit Jephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum.
1 Chronicles 1Chr 13 7 33 Filii Jephlat : Phosech, et Chamaal, et Asoth : hi filii Jephlat.
1 Chronicles 1Chr 13 7 34 Porro filii Somer : Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram.
1 Chronicles 1Chr 13 7 35 Filii autem Helem fratris ejus : Supha, et Jemna, et Selles, et Amal.
1 Chronicles 1Chr 13 7 36 Filii Supha : Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Jamra,
1 Chronicles 1Chr 13 7 37 Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Jethran, et Bera.
1 Chronicles 1Chr 13 7 38 Filii Jether : Jephone, et Phaspha, et Ara.
1 Chronicles 1Chr 13 7 39 Filii autem Olla : Aree, et Haniel, et Resia.
1 Chronicles 1Chr 13 7 40 Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum : numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad bellum, viginti sex millia.
1 Chronicles 1Chr 13 8 1 Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium,
1 Chronicles 1Chr 13 8 2 Nohaa quartum, et Rapha quintum.
1 Chronicles 1Chr 13 8 3 Fueruntque filii Bale : Addar, et Gera, et Abiud,
1 Chronicles 1Chr 13 8 4 Abisue quoque et Naaman, et Ahoë,
1 Chronicles 1Chr 13 8 5 sed et Gera, et Sephuphan, et Huram.
1 Chronicles 1Chr 13 8 6 Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath.
1 Chronicles 1Chr 13 8 7 Naaman autem, et Achia, et Gera, ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud.
1 Chronicles 1Chr 13 8 8 Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas.
1 Chronicles 1Chr 13 8 9 Genuit autem de Hodes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom,
1 Chronicles 1Chr 13 8 10 Jehus quoque, et Sechia, et Marma : hi sunt filii ejus principes in familiis suis.
1 Chronicles 1Chr 13 8 11 Mehusim vero genuit Abitob et Elphaal.
1 Chronicles 1Chr 13 8 12 Porro filii Elphaal : Heber, et Misaam, et Samad : hic aedificavit Ono, et Lod, et filias ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 8 13 Baria autem et Sama principes cognationum habitantium in Ajalon : hi fugaverunt habitatores Geth.
1 Chronicles 1Chr 13 8 14 Et Ahio, et Sesac, et Jerimoth,
1 Chronicles 1Chr 13 8 15 et Zabadia, et Arod, et Heder,
1 Chronicles 1Chr 13 8 16 Michaël quoque, et Jespha, et Joha filii Baria.
1 Chronicles 1Chr 13 8 17 Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber,
1 Chronicles 1Chr 13 8 18 et Jesamari, et Jezlia, et Jobab filii Elphaal,
1 Chronicles 1Chr 13 8 19 et Jacim, et Zechri, et Zabdi,
1 Chronicles 1Chr 13 8 20 et Elioënai, et Selethai, et Eliel,
1 Chronicles 1Chr 13 8 21 et Adaia, et Baraia, et Samarath, filii Semei.
1 Chronicles 1Chr 13 8 22 Et Jespham, et Heber, et Eliel,
1 Chronicles 1Chr 13 8 23 et Abdon, et Zechri, et Hanan,
1 Chronicles 1Chr 13 8 24 et Hanania, et Aelam, et Anathothia,
1 Chronicles 1Chr 13 8 25 et Jephdaia, et Phanuel, filii Sesac.
1 Chronicles 1Chr 13 8 26 Et Samsari, et Sohoria, et Otholia,
1 Chronicles 1Chr 13 8 27 et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroham.
1 Chronicles 1Chr 13 8 28 Hi patriarchae, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem.
1 Chronicles 1Chr 13 8 29 In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha :
1 Chronicles 1Chr 13 8 30 filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab,
1 Chronicles 1Chr 13 8 31 Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth :
1 Chronicles 1Chr 13 8 32 et Macelloth genuit Samaa : habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.
1 Chronicles 1Chr 13 8 33 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
1 Chronicles 1Chr 13 8 34 Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha.
1 Chronicles 1Chr 13 8 35 Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
1 Chronicles 1Chr 13 8 36 Et Ahaz genuit Joada, et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri : porro Zamri genuit Mosa,
1 Chronicles 1Chr 13 8 37 et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.
1 Chronicles 1Chr 13 8 38 Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan : omnes hi filii Asel.
1 Chronicles 1Chr 13 8 39 Filii autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius.
1 Chronicles 1Chr 13 8 40 Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum : et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Benjamin.
1 Chronicles 1Chr 13 9 1 Universus ergo Israël dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda : translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.
1 Chronicles 1Chr 13 9 2 Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis : Israël, et sacerdotes, et Levitae, et Nathinaei.
1 Chronicles 1Chr 13 9 3 Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.
1 Chronicles 1Chr 13 9 4 Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Juda.
1 Chronicles 1Chr 13 9 5 Et de Siloni : Asaia primogenitus, et filii ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 9 6 De filiis autem Zara, Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta.
1 Chronicles 1Chr 13 9 7 Porro de filiis Benjamin : Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana,
1 Chronicles 1Chr 13 9 8 et Jobania filius Jeroham, et Ela filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatiae, filii Rahuel, filii Jebaniae,
1 Chronicles 1Chr 13 9 9 et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum.
1 Chronicles 1Chr 13 9 10 De sacerdotibus autem : Jedaia, Jojarib, et Jachin :
1 Chronicles 1Chr 13 9 11 Azarias quoque filius Helciae, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei.
1 Chronicles 1Chr 13 9 12 Porro Adaias filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchiae, et Maasai filius Adiel filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer.
1 Chronicles 1Chr 13 9 13 Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
1 Chronicles 1Chr 13 9 14 De Levitis autem : Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari.
1 Chronicles 1Chr 13 9 15 Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph :
1 Chronicles 1Chr 13 9 16 et Obdia filius Semeiae, filii Galal, filii Idithun : et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati.
1 Chronicles 1Chr 13 9 17 Janitores autem : Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam : et frater eorum Sellum princeps,
1 Chronicles 1Chr 13 9 18 usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi.
1 Chronicles 1Chr 13 9 19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritae super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi : et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.
1 Chronicles 1Chr 13 9 20 Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino.
1 Chronicles 1Chr 13 9 21 Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portae tabernaculi testimonii.
1 Chronicles 1Chr 13 9 22 Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim : et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua,
1 Chronicles 1Chr 13 9 23 tam ipsos quam filios eorum, in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis.
1 Chronicles 1Chr 13 9 24 Per quatuor ventos erant ostiarii : id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum.
1 Chronicles 1Chr 13 9 25 Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.
1 Chronicles 1Chr 13 9 26 His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini.
1 Chronicles 1Chr 13 9 27 Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis : ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.
1 Chronicles 1Chr 13 9 28 De horum genere erant et super vasa ministerii : ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur.
1 Chronicles 1Chr 13 9 29 De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, praeerant similae, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.
1 Chronicles 1Chr 13 9 30 Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.
1 Chronicles 1Chr 13 9 31 Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritae, praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur.
1 Chronicles 1Chr 13 9 32 Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata praepararent.
1 Chronicles 1Chr 13 9 33 Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent.
1 Chronicles 1Chr 13 9 34 Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem.
1 Chronicles 1Chr 13 9 35 In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha.
1 Chronicles 1Chr 13 9 36 Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
1 Chronicles 1Chr 13 9 37 Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.
1 Chronicles 1Chr 13 9 38 Porro Macelloth genuit Samaan : isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.
1 Chronicles 1Chr 13 9 39 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
1 Chronicles 1Chr 13 9 40 Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha.
1 Chronicles 1Chr 13 9 41 Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
1 Chronicles 1Chr 13 9 42 Ahaz autem genuit Jara, et Jara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa.
1 Chronicles 1Chr 13 9 43 Mosa vero genuit Banaa, cujus filius Raphaia, genuit Elasa, de quo ortus est Asel.
1 Chronicles 1Chr 13 9 44 Porro Asel sex filios habuit, his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan : hi sunt filii Asel.
1 Chronicles 1Chr 13 10 1 Philisthiim autem pugnabant contra Israël, fugeruntque viri Israël Palaesthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboë.
1 Chronicles 1Chr 13 10 2 Cumque appropinquassent Philisthaei, persequentes Saul et filios ejus, percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul.
1 Chronicles 1Chr 13 10 3 Et aggravatum est praelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt jaculis.
1 Chronicles 1Chr 13 10 4 Et dixit Saul ad armigerum suum : Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus : arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum.
1 Chronicles 1Chr 13 10 5 Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est.
1 Chronicles 1Chr 13 10 6 Interiit ergo Saul : et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit.
1 Chronicles 1Chr 13 10 7 Quod cum vidissent viri Israël qui habitabant in campestribus, fugerunt : et Saul ac filiis ejus mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt : veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis.
1 Chronicles 1Chr 13 10 8 Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia caesorum, invenerunt Saul et filios ejus jacentes in monte Gelboë.
1 Chronicles 1Chr 13 10 9 Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis :
1 Chronicles 1Chr 13 10 10 arma autem ejus consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon.
1 Chronicles 1Chr 13 10 11 Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthiim fecerant super Saul,
1 Chronicles 1Chr 13 10 12 consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus : attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus.
1 Chronicles 1Chr 13 10 13 Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat, et non custodierit illud : sed insuper etiam pythonissam consuluerit,
1 Chronicles 1Chr 13 10 14 nec speraverit in Domino : propter quod interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai.
1 Chronicles 1Chr 13 11 1 Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens : Os tuum sumus, et caro tua.
1 Chronicles 1Chr 13 11 2 Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israël : tibi enim dixit Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum.
1 Chronicles 1Chr 13 11 3 Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus coram Domino : unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel.
1 Chronicles 1Chr 13 11 4 Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem : haec est Jebus, ubi erant Jebusaei habitatores terrae.
1 Chronicles 1Chr 13 11 5 Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David : Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quae est civitas David,
1 Chronicles 1Chr 13 11 6 dixitque : Omnis qui percusserit Jebusaeum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviae, et factus est princeps.
1 Chronicles 1Chr 13 11 7 Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.
1 Chronicles 1Chr 13 11 8 Aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum ; Joab autem reliqua urbis exstruxit.
1 Chronicles 1Chr 13 11 9 Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
1 Chronicles 1Chr 13 11 10 Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël.
1 Chronicles 1Chr 13 11 11 Et iste numerus robustorum David : Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta : iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.
1 Chronicles 1Chr 13 11 12 Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes.
1 Chronicles 1Chr 13 11 13 Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in praelium : et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.
1 Chronicles 1Chr 13 11 14 Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum : cumque percussissent Philisthaeos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
1 Chronicles 1Chr 13 11 15 Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim.
1 Chronicles 1Chr 13 11 16 Porro David erat in praesidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.
1 Chronicles 1Chr 13 11 17 Desideravit igitur David, et dixit : O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quae est in porta !
1 Chronicles 1Chr 13 11 18 Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem quae erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino,
1 Chronicles 1Chr 13 11 19 dicens : Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam : quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere : haec fecerunt tres robustissimi.
1 Chronicles 1Chr 13 11 20 Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,
1 Chronicles 1Chr 13 11 21 et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum : verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.
1 Chronicles 1Chr 13 11 22 Banaias filius Jojadae viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel : ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.
1 Chronicles 1Chr 13 11 23 Et ipse percussit virum aegyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium : descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.
1 Chronicles 1Chr 13 11 24 Haec fecit Banaias filius Jojadae, qui erat inter tres robustos nominatissimus,
1 Chronicles 1Chr 13 11 25 inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat : posuit autem eum David ad auriculam suam.
1 Chronicles 1Chr 13 11 26 Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan filius patrui ejus de Bethlehem,
1 Chronicles 1Chr 13 11 27 Sammoth Arorites, Helles Pharonites,
1 Chronicles 1Chr 13 11 28 Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,
1 Chronicles 1Chr 13 11 29 Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,
1 Chronicles 1Chr 13 11 30 Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,
1 Chronicles 1Chr 13 11 31 Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites,
1 Chronicles 1Chr 13 11 32 Hurai de torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites.
1 Chronicles 1Chr 13 11 33 Filii Assem Gezonites, Jonathan filius Sage Ararites,
1 Chronicles 1Chr 13 11 34 Ahiam filius Sachar Ararites,
1 Chronicles 1Chr 13 11 35 Eliphal filius Ur,
1 Chronicles 1Chr 13 11 36 Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites,
1 Chronicles 1Chr 13 11 37 Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai,
1 Chronicles 1Chr 13 11 38 Joël frater Nathan, Mibahar filius Agarai,
1 Chronicles 1Chr 13 11 39 Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviae,
1 Chronicles 1Chr 13 11 40 Ira Jethraeus, Gareb Jethraeus,
1 Chronicles 1Chr 13 11 41 Urias Hethaeus, Zabad filius Oholi,
1 Chronicles 1Chr 13 11 42 Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta :
1 Chronicles 1Chr 13 11 43 Hanan filius Maacha, et Josaphat Mathanites,
1 Chronicles 1Chr 13 11 44 Ozia Astarothites, Samma, et Jehiel filii Hotham Arorites,
1 Chronicles 1Chr 13 11 45 Jedihel filius Samri, et Joha frater ejus Thosaites,
1 Chronicles 1Chr 13 11 46 Eliel Mahumites, et Jeribai, et Josaia filii Elnaëm, et Jethma Moabites, Eliel, et Obed, et Jasiel de Masobia.
1 Chronicles 1Chr 13 12 1 Hi quoque venerunt ad David in Siceleg, cum adhuc fugeret Saul filium Cis, qui erant fortissimi et egregii pugnatores,
1 Chronicles 1Chr 13 12 2 tendentes arcum, et utraque manu fundis saxa jacientes, et dirigentes sagittas, de fratribus Saul ex Benjamin.
1 Chronicles 1Chr 13 12 3 Princeps Ahiecer, et Joas filii Samaa Gabaathites, et Jaziel, et Phallet filii Azmoth, et Baracha, et Jehu Anathotites.
1 Chronicles 1Chr 13 12 4 Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta. Jeremias, et Jeheziel, et Johanan, et Jezabad Gaderothites.
1 Chronicles 1Chr 13 12 5 Et Eluzai, et Jerimuth, et Baalia, et Samaria, et Saphatia Haruphites.
1 Chronicles 1Chr 13 12 6 Elcana, et Jesia, et Azareel, et Joëzer, et Jesbaam de Carehim :
1 Chronicles 1Chr 13 12 7 Joëla quoque, et Zabadia filii Jeroham de Gedor.
1 Chronicles 1Chr 13 12 8 Sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto, viri robustissimi, et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam : facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capreae in montibus :
1 Chronicles 1Chr 13 12 9 Ezer princeps, Obdias secundus, Eliab tertius,
1 Chronicles 1Chr 13 12 10 Masmana quartus, Jeremias quintus,
1 Chronicles 1Chr 13 12 11 Ethi sextus, Eliel septimus,
1 Chronicles 1Chr 13 12 12 Johanan octavus, Elzebad nonus,
1 Chronicles 1Chr 13 12 13 Jeremias decimus, Machbanai undecimus.
1 Chronicles 1Chr 13 12 14 Hi de filiis Gad principes exercitus : novissimus centum militibus praeerat, et maximus mille.
1 Chronicles 1Chr 13 12 15 Isti sunt qui transierunt Jordanem mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas : et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem.
1 Chronicles 1Chr 13 12 16 Venerunt autem et de Benjamin et de Juda ad praesidium in quo morabatur David.
1 Chronicles 1Chr 13 12 17 Egressusque est David obviam eis, et ait : Si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi, cor meum jungatur vobis : si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum, et judicet.
1 Chronicles 1Chr 13 12 18 Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait : Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai. Pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis : te enim adjuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmae.
1 Chronicles 1Chr 13 12 19 Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthiim adversus Saul ut pugnaret : et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum, dicentes : Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul.
1 Chronicles 1Chr 13 12 20 Quando igitur reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse, Ednas, et Jozabad, et Jedihel, et Michaël, et Ednas, et Jozabad, et Eliu, et Salathi, principes millium in Manasse.
1 Chronicles 1Chr 13 12 21 Hi praebuerunt auxilium David adversus latrunculos : omnes enim erant viri fortissimi, et facti sunt principes in exercitu.
1 Chronicles 1Chr 13 12 22 Sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei, usque dum fieret grandis numerus, quasi exercitus Dei.
1 Chronicles 1Chr 13 12 23 Iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Domini.
1 Chronicles 1Chr 13 12 24 Filii Juda portantes clypeum et hastam, sex millia octingenti expediti ad praelium.
1 Chronicles 1Chr 13 12 25 De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum, septem millia centum.
1 Chronicles 1Chr 13 12 26 De filiis Levi, quatuor millia sexcenti.
1 Chronicles 1Chr 13 12 27 Jojoda quoque princeps de stirpe Aaron, et cum eo tria millia septingenti.
1 Chronicles 1Chr 13 12 28 Sadoc etiam puer egregiae indolis, et domus patris ejus, principes viginti duo.
1 Chronicles 1Chr 13 12 29 De filiis autem Benjamin fratribus Saul, tria millia : magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul.
1 Chronicles 1Chr 13 12 30 Porro de filiis Ephraim viginti millia octingenti, fortissimi robore, viri nominati in cognationibus suis.
1 Chronicles 1Chr 13 12 31 Et ex dimidia tribu Manasse, decem et octo millia, singuli per nomina sua, venerunt ut constituerent regem David.
1 Chronicles 1Chr 13 12 32 De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israël, principes ducenti : omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur.
1 Chronicles 1Chr 13 12 33 Porro de Zabulon qui egrediebantur ad praelium, et stabant in acie instructi armis bellicis, quinquaginta millia venerunt in auxilium, non in corde duplici.
1 Chronicles 1Chr 13 12 34 Et de Nephthali, principes mille, et cum eis instructi clypeo et hasta, triginta et septem millia.
1 Chronicles 1Chr 13 12 35 De Dan etiam praeparati ad praelium, viginti octo millia sexcenti.
1 Chronicles 1Chr 13 12 36 Et de Aser egredientes ad pugnam, et in acie provocantes, quadraginta millia.
1 Chronicles 1Chr 13 12 37 Trans Jordanem autem de filiis Ruben, et de Gad, et dimidia parte tribus Manasse, instructi armis bellicis, centum viginti millia.
1 Chronicles 1Chr 13 12 38 Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum, corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israël : sed et omnes reliqui ex Israël uno corde erant, ut rex fieret David.
1 Chronicles 1Chr 13 12 39 Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes : praeparaverant enim eis fratres sui.
1 Chronicles 1Chr 13 12 40 Sed et qui juxta eos erant, usque ad Issachar, et Zabulon, et Nephthali, afferebant panes in asinis, et camelis, et mulis, et bobus ad vescendum : farinam, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, arietes ad omnem copiam : gaudium quippe erat in Israël.
1 Chronicles 1Chr 13 13 1 Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus,
1 Chronicles 1Chr 13 13 2 et ait ad omnem coetum Israël : Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israël, et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos,
1 Chronicles 1Chr 13 13 3 et reducamus arcam Dei nostri ad nos : non enim requisivimus eam in diebus Saul.
1 Chronicles 1Chr 13 13 4 Et respondit universa multitudo ut ita fieret : placuerat enim sermo omni populo.
1 Chronicles 1Chr 13 13 5 Congregavit ergo David cunctum Israël, a Sihor Aegypti usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim.
1 Chronicles 1Chr 13 13 6 Et ascendit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 13 7 Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab : Oza autem, et frater ejus minabant plaustrum.
1 Chronicles 1Chr 13 13 8 Porro David, et universus Israël, ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.
1 Chronicles 1Chr 13 13 9 Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam : bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam.
1 Chronicles 1Chr 13 13 10 Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam : et mortuus est ibi coram Domino.
1 Chronicles 1Chr 13 13 11 Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam : vocavitque locum illum Divisio Ozae, usque in praesentem diem.
1 Chronicles 1Chr 13 13 12 Et timuit Deum tunc temporis, dicens : Quomodo possum ad me introducere arcam Dei ?
1 Chronicles 1Chr 13 13 13 et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethaei.
1 Chronicles 1Chr 13 13 14 Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus : et benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quae habebat.
1 Chronicles 1Chr 13 14 1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut aedificarent ei domum.
1 Chronicles 1Chr 13 14 2 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël.
1 Chronicles 1Chr 13 14 3 Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias.
1 Chronicles 1Chr 13 14 4 Et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,
1 Chronicles 1Chr 13 14 5 Jebahar, et Elisua, et Eliphalet,
1 Chronicles 1Chr 13 14 6 Noga quoque, et Napheg, et Japhia,
1 Chronicles 1Chr 13 14 7 Elisama, et Baaliada, et Eliphalet.
1 Chronicles 1Chr 13 14 8 Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quaererent eum : quod cum audisset David, egressus est obviam eis.
1 Chronicles 1Chr 13 14 9 Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim.
1 Chronicles 1Chr 13 14 10 Consuluitque David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthaeos, et si trades eos in manu mea ? Et dixit ei Dominus : Ascende, et tradam eos in manu tua.
1 Chronicles 1Chr 13 14 11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit : Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquae : et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim.
1 Chronicles 1Chr 13 14 12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri.
1 Chronicles 1Chr 13 14 13 Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle.
1 Chronicles 1Chr 13 14 14 Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus : Non ascendas post eos : recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum.
1 Chronicles 1Chr 13 14 15 Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum : egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim.
1 Chronicles 1Chr 13 14 16 Fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera.
1 Chronicles 1Chr 13 14 17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes.
1 Chronicles 1Chr 13 15 1 Fecit quoque sibi domos in civitate David : et aedificavit locum arcae Dei, tetenditque ei tabernaculum.
1 Chronicles 1Chr 13 15 2 Tunc dixit David : Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in aeternum.
1 Chronicles 1Chr 13 15 3 Congregavitque universum Israël in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem praeparaverat ei :
1 Chronicles 1Chr 13 15 4 necnon et filios Aaron, et Levitas.
1 Chronicles 1Chr 13 15 5 De filiis Caath, Uriel princeps fuit, et fratres ejus centum viginti.
1 Chronicles 1Chr 13 15 6 De filiis Merari, Asaia princeps : et fratres ejus ducenti viginti.
1 Chronicles 1Chr 13 15 7 De filiis Gersom, Joël princeps : et fratres ejus centum triginta.
1 Chronicles 1Chr 13 15 8 De filiis Elisaphan, Semeias princeps : et fratres ejus ducenti.
1 Chronicles 1Chr 13 15 9 De filiis Hebron, Eliel princeps : et fratres ejus octoginta.
1 Chronicles 1Chr 13 15 10 De filiis Oziel, Aminadab princeps : et fratres ejus centum duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 15 11 Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Joël, Semeiam, Eliel, et Aminadab :
1 Chronicles 1Chr 13 15 12 et dixit ad eos : Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei praeparatus est :
1 Chronicles 1Chr 13 15 13 ne ut a principio, quia non eratis praesentes, percussit nos Dominus ; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus.
1 Chronicles 1Chr 13 15 14 Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei Israël.
1 Chronicles 1Chr 13 15 15 Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut praeceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus.
1 Chronicles 1Chr 13 15 16 Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus laetitiae.
1 Chronicles 1Chr 13 15 17 Constitueruntque Levitas : Heman filium Joël, et de fratribus ejus Asaph filium Barachiae : de filiis vero Merari, fratribus eorum : Ethan filium Casaiae.
1 Chronicles 1Chr 13 15 18 Et cum eis fratres eorum : in secundo ordine, Zachariam, et Ben, et Jaziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, Eliab, et Banaiam, et Maasiam, et Mathathiam, et Eliphalu, et Maceniam, et Obededom, et Jehiel, janitores.
1 Chronicles 1Chr 13 15 19 Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan, in cymbalis aeneis concrepantes.
1 Chronicles 1Chr 13 15 20 Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias in nablis arcana cantabant.
1 Chronicles 1Chr 13 15 21 Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededom, et Jehiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant epinicion.
1 Chronicles 1Chr 13 15 22 Chonenias autem princeps Levitarum, prophetiae praeerat, ad praecinendam melodiam : erat quippe valde sapiens.
1 Chronicles 1Chr 13 15 23 Et Barachias, et Elcana, janitores arcae.
1 Chronicles 1Chr 13 15 24 Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanaël, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei : et Obededom et Jehias erant janitores arcae.
1 Chronicles 1Chr 13 15 25 Igitur David, et omnes majores natu Israël, et tribuni, ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia.
1 Chronicles 1Chr 13 15 26 Cumque adjuvisset Deus Levitas qui portabant arcam foederis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes.
1 Chronicles 1Chr 13 15 27 Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitae qui portabant arcam, cantoresque, et Chonenias princeps prophetiae inter cantores : David autem etiam indutus erat ephod lineo.
1 Chronicles 1Chr 13 15 28 Universusque Israël deducebant arcam foederis Domini in jubilo, et sonitu buccinae, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes.
1 Chronicles 1Chr 13 15 29 Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo.
1 Chronicles 1Chr 13 16 1 Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.
1 Chronicles 1Chr 13 16 2 Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.
1 Chronicles 1Chr 13 16 3 Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assae carnis bubalae, et frixam oleo similam.
1 Chronicles 1Chr 13 16 4 Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël :
1 Chronicles 1Chr 13 16 5 Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret :
1 Chronicles 1Chr 13 16 6 Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca foederis Domini.
1 Chronicles 1Chr 13 16 7 In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus :
1 Chronicles 1Chr 13 16 8 [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus : notas facite in populis adinventiones ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 16 9 Cantate ei, et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 16 10 Laudate nomen sanctum ejus : laetetur cor quaerentium Dominum.
1 Chronicles 1Chr 13 16 11 Quaerite Dominum, et virtutem ejus : quaerite faciem ejus semper.
1 Chronicles 1Chr 13 16 12 Recordamini mirabilium ejus quae fecit ; signorum illius, et judiciorum oris ejus,
1 Chronicles 1Chr 13 16 13 semen Israël servi ejus, filii Jacob electi ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 16 14 Ipse Dominus Deus noster : in universa terra judicia ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 16 15 Recordamini in sempiternum pacti ejus : sermonis quem praecepit in mille generationes,
1 Chronicles 1Chr 13 16 16 quem pepigit cum Abraham, et juramenti illius cum Isaac.
1 Chronicles 1Chr 13 16 17 Et constituit illud Jacob in praeceptum, et Israël in pactum sempiternum,
1 Chronicles 1Chr 13 16 18 dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae :
1 Chronicles 1Chr 13 16 19 cum essent pauci numero, parvi et coloni ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 16 20 Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
1 Chronicles 1Chr 13 16 21 Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.
1 Chronicles 1Chr 13 16 22 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
1 Chronicles 1Chr 13 16 23 Cantate Domino omnis terra ; annuntiate ex die in diem salutare ejus :
1 Chronicles 1Chr 13 16 24 narrate in gentibus gloriam ejus ; in cunctis populis mirabilia ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 16 25 Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos.
1 Chronicles 1Chr 13 16 26 Omnes enim dii populorum idola : Dominus autem caelos fecit.
1 Chronicles 1Chr 13 16 27 Confessio et magnificentia coram eo : fortitudo et gaudium in loco ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 16 28 Afferte Domino, familiae populorum : afferte Domino gloriam et imperium.
1 Chronicles 1Chr 13 16 29 Date Domino gloriam ; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus : et adorate Dominum in decore sancto.
1 Chronicles 1Chr 13 16 30 Commoveatur a facie ejus omnis terra : ipse enim fundavit orbem immobilem.
1 Chronicles 1Chr 13 16 31 Laetentur caeli, et exultet terra, et dicant in nationibus : Dominus regnavit.
1 Chronicles 1Chr 13 16 32 Tonet mare et plenitudo ejus ; exultent agri, et omnia quae in eis sunt.
1 Chronicles 1Chr 13 16 33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino : quia venit judicare terram.
1 Chronicles 1Chr 13 16 34 Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in aeternum misericordia ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 16 35 Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos, et erue de gentibus : ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.
1 Chronicles 1Chr 13 16 36 Benedictus Dominus Deus Israël, ab aeterno usque in aeternum.] Et dicat omnis populo : Amen, et hymnum Domino.
1 Chronicles 1Chr 13 16 37 Reliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcae jugiter per singulos dies, et vices suas.
1 Chronicles 1Chr 13 16 38 Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo : et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ;
1 Chronicles 1Chr 13 16 39 Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,
1 Chronicles 1Chr 13 16 40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israëli.
1 Chronicles 1Chr 13 16 41 Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in aeternum misericordia ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 16 42 Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo : filios autem Idithun fecit esse portarios.
1 Chronicles 1Chr 13 16 43 Reversusque est omnis populus in domum suam : et David, ut benediceret etiam domui suae.
1 Chronicles 1Chr 13 17 1 Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam : Ecce ego habito in domo cedrina : arca autem foederis Domini sub pellibus est.
1 Chronicles 1Chr 13 17 2 Et ait Nathan ad David : Omnia quae in corde tuo sunt, fac : Deus enim tecum est.
1 Chronicles 1Chr 13 17 3 Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens :
1 Chronicles 1Chr 13 17 4 Vade, et loquere David servo meo : Haec dicit Dominus : Non aedificabis tu mihi domum ad habitandum.
1 Chronicles 1Chr 13 17 5 Neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad diem hanc : sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio
1 Chronicles 1Chr 13 17 6 manens cum omni Israël. Numquid locutus sum saltem uni judicum Israël, quibus praeceperam ut pascerent populum meum, et dixi : Quare non aedificastis mihi domum cedrinam ?
1 Chronicles 1Chr 13 17 7 Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David : Haec dicit Dominus exercituum : Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israël :
1 Chronicles 1Chr 13 17 8 et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra.
1 Chronicles 1Chr 13 17 9 Et dedi locum populo meo Israël : plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur : nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio,
1 Chronicles 1Chr 13 17 10 ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi, quod aedificaturus sit tibi Dominus domum.
1 Chronicles 1Chr 13 17 11 Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis : et stabiliam regnum ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 17 12 Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in aeternum.
1 Chronicles 1Chr 13 17 13 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium : et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit.
1 Chronicles 1Chr 13 17 14 Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum : et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum.
1 Chronicles 1Chr 13 17 15 Juxta omnia verba haec, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
1 Chronicles 1Chr 13 17 16 Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit : Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, ut praestares mihi talia ?
1 Chronicles 1Chr 13 17 17 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum : et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus.
1 Chronicles 1Chr 13 17 18 Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum ?
1 Chronicles 1Chr 13 17 19 Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.
1 Chronicles 1Chr 13 17 20 Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te, ex omnibus quos audivimus auribus nostris.
1 Chronicles 1Chr 13 17 21 Quis enim est alius, ut populus tuus Israël, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de Aegypto liberarat ?
1 Chronicles 1Chr 13 17 22 Et posuisti populum tuum Israël tibi in populum usque in aeternum, et tu, Domine, factus es Deus ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 17 23 Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo et super domum ejus confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es.
1 Chronicles 1Chr 13 17 24 Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur : Dominus exercituum Deus Israël, et domus David servi ejus permanens coram eo.
1 Chronicles 1Chr 13 17 25 Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut aedificares ei domum : et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te.
1 Chronicles 1Chr 13 17 26 Nunc ergo Domine, tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia.
1 Chronicles 1Chr 13 17 27 Et coepisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te : te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum.
1 Chronicles 1Chr 13 18 1 Factum est autem post haec, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthiim,
1 Chronicles 1Chr 13 18 2 percuteretque Moab, et fierent Moabitae servi David, offerentes ei munera.
1 Chronicles 1Chr 13 18 3 Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.
1 Chronicles 1Chr 13 18 4 Cepit ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.
1 Chronicles 1Chr 13 18 5 Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet Adarezer regi Soba : sed et hujus percussit David viginti duo millia virorum.
1 Chronicles 1Chr 13 18 6 Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adjuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat.
1 Chronicles 1Chr 13 18 7 Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Jerusalem.
1 Chronicles 1Chr 13 18 8 Necnon de Thebath et Chun urbibus Adarezer aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum, et columnas, et vasa aenea.
1 Chronicles 1Chr 13 18 9 Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba,
1 Chronicles 1Chr 13 18 10 misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset et expugnasset Adarezer : adversarius quippe erat Thou Adarezer.
1 Chronicles 1Chr 13 18 11 Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et aenea consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec.
1 Chronicles 1Chr 13 18 12 Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia :
1 Chronicles 1Chr 13 18 13 et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David : salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat.
1 Chronicles 1Chr 13 18 14 Regnavit ergo David super universum Israël, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo.
1 Chronicles 1Chr 13 18 15 Porro Joab filius Sarviae erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentariis :
1 Chronicles 1Chr 13 18 16 Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech filius Abiathar, sacerdotes : et Susa, scriba :
1 Chronicles 1Chr 13 18 17 Banaias quoque filius Jojadae super legiones Cerethi et Phelethi : porro filii David, primi ad manum regis.
1 Chronicles 1Chr 13 19 1 Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius ejus pro eo.
1 Chronicles 1Chr 13 19 2 Dixitque David : Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas : praestitit enim mihi pater ejus gratiam. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon,
1 Chronicles 1Chr 13 19 3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon : Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te : nec animadvertis quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 19 4 Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisit eos.
1 Chronicles 1Chr 13 19 5 Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et praecepit ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur.
1 Chronicles 1Chr 13 19 6 Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, tam Hanon quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba currus et equites.
1 Chronicles 1Chr 13 19 7 Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum.
1 Chronicles 1Chr 13 19 8 Quod cum audisset David, misit Joab, et omnem exercitum virorum fortium :
1 Chronicles 1Chr 13 19 9 egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis ; reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt.
1 Chronicles 1Chr 13 19 10 Igitur Joab, intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israël, et perrexit contra Syrum.
1 Chronicles 1Chr 13 19 11 Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui : et perrexerunt contra filios Ammon.
1 Chronicles 1Chr 13 19 12 Dixitque : Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi : si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in praesidium.
1 Chronicles 1Chr 13 19 13 Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri : Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet.
1 Chronicles 1Chr 13 19 14 Perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad praelium : et fugavit eos.
1 Chronicles 1Chr 13 19 15 Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem : reversusque est etiam Joab in Jerusalem.
1 Chronicles 1Chr 13 19 16 Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israël, misit nuntios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium : Sophach autem princeps militiae Adarezer erat dux eorum.
1 Chronicles 1Chr 13 19 17 Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israël, et transivit Jordanem, irruitque in eos et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus.
1 Chronicles 1Chr 13 19 18 Fugit autem Syrus Israël, et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem.
1 Chronicles 1Chr 13 19 19 Videntes autem servi Adarezer se ab Israël esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei : noluitque ultra Syria auxilium praebere filiis Ammon.
1 Chronicles 1Chr 13 20 1 Factum est autem post anni circulum, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, congregavit Joab exercitum, et robur militiae, et vastavit terram filiorum Ammon : perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Jerusalem, quando Joab percussit Rabba et destruxit eam.
1 Chronicles 1Chr 13 20 2 Tulit autem David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema : manubias quoque urbis plurimas tulit ;
1 Chronicles 1Chr 13 20 3 populum autem, qui erat in ea, eduxit, et fecit super eos tribulas, et trahas, et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur et contererentur. Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon : et reversus est cum omni populo suo in Jerusalem.
1 Chronicles 1Chr 13 20 4 Post haec initum est bellum in Gazer adversum Philisthaeos, in quo percussit Sobochai Husathites, Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos.
1 Chronicles 1Chr 13 20 5 Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethlehemites fratrem Goliath Gethaei, cujus hastae lignum erat quasi liciatorium texentium.
1 Chronicles 1Chr 13 20 6 Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus, senos habens digitos, id est, simul viginti quatuor : qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus.
1 Chronicles 1Chr 13 20 7 Hic blasphemavit Israël : et percussit eum Jonathan filius Samaa fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 21 1 Consurrexit autem Satan contra Israël, et concitavit David ut numeraret Israël.
1 Chronicles 1Chr 13 21 2 Dixitque David ad Joab et ad principes populi : Ite, et numerate Israël a Bersabee usque Dan : et afferte mihi numerum ut sciam.
1 Chronicles 1Chr 13 21 3 Responditque Joab : Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt : nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt ? quare hoc quaerit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israëli ?
1 Chronicles 1Chr 13 21 4 Sed sermo regis magis praevaluit : egressusque est Joab, et circuivit universum Israël : et reversus est Jerusalem,
1 Chronicles 1Chr 13 21 5 deditque David numerum eorum quos circuierat : et inventus est omnis numerus Israël, mille millia et centum millia virorum educentium gladium : de Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum.
1 Chronicles 1Chr 13 21 6 Nam Levi et Benjamin non numeravit : eo quod Joab invitus exsequeretur regis imperium.
1 Chronicles 1Chr 13 21 7 Displicuit autem Deo quod jussum erat : et percussit Israël.
1 Chronicles 1Chr 13 21 8 Dixitque David ad Deum : Peccavi nimis ut hoc facerem : obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.
1 Chronicles 1Chr 13 21 9 Et locutus est Dominus ad Gad videntem Davidis, dicens :
1 Chronicles 1Chr 13 21 10 Vade, et loquere ad David, et dic ei : Haec dicit Dominus : Trium tibi optionem do : unum, quod volueris, elige, et faciam tibi.
1 Chronicles 1Chr 13 21 11 Cumque venisset Gad ad David, dixit ei : Haec dicit Dominus : Elige, quod volueris :
1 Chronicles 1Chr 13 21 12 aut tribus annis famem ; aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere ; aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israël : nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me.
1 Chronicles 1Chr 13 21 13 Et dixit David ad Gad : Ex omni parte me angustiae premunt : sed melius mihi est ut incidam in manus Domini, quia multae sunt miserationes ejus, quam in manus hominum.
1 Chronicles 1Chr 13 21 14 Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël : et ceciderunt de Israël septuaginta millia virorum.
1 Chronicles 1Chr 13 21 15 Misit quoque angelum in Jerusalem ut percuteret eam : cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali : et imperavit angelo qui percutiebat : Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusaei.
1 Chronicles 1Chr 13 21 16 Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter caelum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem : et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram.
1 Chronicles 1Chr 13 21 17 Dixitque David ad Deum : Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus ? ego, qui peccavi ? ego, qui malum feci ? iste grex, quid commeruit ? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me, et in domum patris mei : populus autem tuus non percutiatur.
1 Chronicles 1Chr 13 21 18 Angelus autem Domini praecepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, exstrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebusaei.
1 Chronicles 1Chr 13 21 19 Ascendit ergo David juxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini.
1 Chronicles 1Chr 13 21 20 Porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum, quatuorque filii ejus cum eo, absconderunt se : nam eo tempore terebat in area triticum.
1 Chronicles 1Chr 13 21 21 Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram.
1 Chronicles 1Chr 13 21 22 Dixitque ei David : Da mihi locum areae tuae, ut aedificem in ea altare Domino : ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo.
1 Chronicles 1Chr 13 21 23 Dixit autem Ornan ad David : Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet : sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium : omnia libens praebebo.
1 Chronicles 1Chr 13 21 24 Dixitque ei rex David : Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet : neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita.
1 Chronicles 1Chr 13 21 25 Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos.
1 Chronicles 1Chr 13 21 26 Et aedificavit ibi altare Domino, obtulitque holocausta et pacifica, et invocavit Dominum ; et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti.
1 Chronicles 1Chr 13 21 27 Praecepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam.
1 Chronicles 1Chr 13 21 28 Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusaei, immolavit ibi victimas.
1 Chronicles 1Chr 13 21 29 Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon.
1 Chronicles 1Chr 13 21 30 Et non praevaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum : nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium angeli Domini.
1 Chronicles 1Chr 13 22 1 Dixitque David : Haec est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israëli.
1 Chronicles 1Chr 13 22 2 Et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israël, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei.
1 Chronicles 1Chr 13 22 3 Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas, praeparavit David : et aeris pondus innumerabile.
1 Chronicles 1Chr 13 22 4 Ligna quoque cedrina non poterant aestimari, quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David.
1 Chronicles 1Chr 13 22 5 Et dixit David : Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus : domus autem, quam aedificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur : praeparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes praeparavit impensas.
1 Chronicles 1Chr 13 22 6 Vocavitque Salomonem filium suum, et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israël.
1 Chronicles 1Chr 13 22 7 Dixitque David ad Salomonem : Fili mi, voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei :
1 Chronicles 1Chr 13 22 8 sed factus est sermo Domini ad me, dicens : Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti : non poteris aedificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me :
1 Chronicles 1Chr 13 22 9 filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus : faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum : et ob hanc causam Pacificus vocabitur : et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 22 10 Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem : firmaboque solium regni ejus super Israël in aeternum.
1 Chronicles 1Chr 13 22 11 Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te.
1 Chronicles 1Chr 13 22 12 Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël, et custodire legem Domini Dei tui.
1 Chronicles 1Chr 13 22 13 Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia quae praecepit Dominus Moysi ut doceret Israël. Confortare, et viriliter age : ne timeas, neque paveas.
1 Chronicles 1Chr 13 22 14 Ecce ego in paupertate mea praeparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum : aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine ; ligna et lapides praeparavi ad universa impendia.
1 Chronicles 1Chr 13 22 15 Habes quoque plurimos artifices, latomos, et caementarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos,
1 Chronicles 1Chr 13 22 16 in auro et argento et aere et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum.
1 Chronicles 1Chr 13 22 17 Praecepit quoque David cunctis principibus Israël ut adjuvarent Salomonem filium suum :
1 Chronicles 1Chr 13 22 18 Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 22 19 Praebete igitur corda vestra et animas vestras, ut quaeratis Dominum Deum vestrum : et consurgite, et aedificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca foederis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quae aedificatur nomini Domini.
1 Chronicles 1Chr 13 23 1 Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël.
1 Chronicles 1Chr 13 23 2 Et congregavit omnes principes Israël, et sacerdotes atque Levitas.
1 Chronicles 1Chr 13 23 3 Numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra : et inventa sunt triginta octo millia virorum.
1 Chronicles 1Chr 13 23 4 Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia : praepositorum autem et judicum, sex millia.
1 Chronicles 1Chr 13 23 5 Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltae, canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum.
1 Chronicles 1Chr 13 23 6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.
1 Chronicles 1Chr 13 23 7 Filii Gerson : Leedan, et Semei.
1 Chronicles 1Chr 13 23 8 Filii Leedan : princeps Jahiel, et Zethan, et Joël, tres.
1 Chronicles 1Chr 13 23 9 Filii Semei : Salomith, et Hosiel, et Aran, tres : isti principes familiarum Leedan.
1 Chronicles 1Chr 13 23 10 Porro filii Semei : Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria : isti filii Semei, quatuor.
1 Chronicles 1Chr 13 23 11 Erat autem Leheth prior, Ziza secundus : porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.
1 Chronicles 1Chr 13 23 12 Filii Caath : Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.
1 Chronicles 1Chr 13 23 13 Filii Amram : Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.
1 Chronicles 1Chr 13 23 14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
1 Chronicles 1Chr 13 23 15 Filii Moysi : Gersom et Eliezer.
1 Chronicles 1Chr 13 23 16 Filii Gersom : Subuel primus.
1 Chronicles 1Chr 13 23 17 Fuerunt autem filii Eliezer : Rohobia primus : et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
1 Chronicles 1Chr 13 23 18 Filii Isaar : Salomith primus.
1 Chronicles 1Chr 13 23 19 Filii Hebron : Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus.
1 Chronicles 1Chr 13 23 20 Filii Oziel : Micha primus, Jesia secundus.
1 Chronicles 1Chr 13 23 21 Filii Merari : Moholi, et Musi. Filii Moholi : Eleazar et Cis.
1 Chronicles 1Chr 13 23 22 Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias : acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
1 Chronicles 1Chr 13 23 23 Filii Musi : Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.
1 Chronicles 1Chr 13 23 24 Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.
1 Chronicles 1Chr 13 23 25 Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in aeternum.
1 Chronicles 1Chr 13 23 26 Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum.
1 Chronicles 1Chr 13 23 27 Juxta praecepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.
1 Chronicles 1Chr 13 23 28 Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.
1 Chronicles 1Chr 13 23 29 Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similae sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.
1 Chronicles 1Chr 13 23 30 Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino : similiterque ad vesperam,
1 Chronicles 1Chr 13 23 31 tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et caeremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.
1 Chronicles 1Chr 13 23 32 Et custodiant observationes tabernaculi foederis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.
1 Chronicles 1Chr 13 24 1 Porro filiis Aaron hae partitiones erant. Filii Aaron : Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
1 Chronicles 1Chr 13 24 2 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis : sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.
1 Chronicles 1Chr 13 24 3 Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
1 Chronicles 1Chr 13 24 4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim : et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
1 Chronicles 1Chr 13 24 5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus : erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.
1 Chronicles 1Chr 13 24 6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum : unam domum, quae ceteris praeerat, Eleazar : et alteram domum, quae sub se habebat ceteros, Ithamar.
1 Chronicles 1Chr 13 24 7 Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei,
1 Chronicles 1Chr 13 24 8 tertia Harim, quarta Seorim,
1 Chronicles 1Chr 13 24 9 quinta Melchia, sexta Maiman,
1 Chronicles 1Chr 13 24 10 septima Accos, octava Abia,
1 Chronicles 1Chr 13 24 11 nona Jesua, decima Sechenia,
1 Chronicles 1Chr 13 24 12 undecima Eliasib, duodecima Jacim,
1 Chronicles 1Chr 13 24 13 tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab,
1 Chronicles 1Chr 13 24 14 decimaquinta Belga, decimasexta Emmer,
1 Chronicles 1Chr 13 24 15 decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,
1 Chronicles 1Chr 13 24 16 decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,
1 Chronicles 1Chr 13 24 17 vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul,
1 Chronicles 1Chr 13 24 18 vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau.
1 Chronicles 1Chr 13 24 19 Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut praeceperat Dominus Deus Israël.
1 Chronicles 1Chr 13 24 20 Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia.
1 Chronicles 1Chr 13 24 21 De filiis quoque Rohobiae, princeps Jesias.
1 Chronicles 1Chr 13 24 22 Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath :
1 Chronicles 1Chr 13 24 23 filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus.
1 Chronicles 1Chr 13 24 24 Filius Oziel, Micha : filius Micha, Samir.
1 Chronicles 1Chr 13 24 25 Frater Micha, Jesia : filiusque Jesiae, Zacharias.
1 Chronicles 1Chr 13 24 26 Filii Merari : Moholi, et Musi. Filius Oziau : Benno.
1 Chronicles 1Chr 13 24 27 Filius quoque Merari : Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri.
1 Chronicles 1Chr 13 24 28 Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos.
1 Chronicles 1Chr 13 24 29 Filius vero Cis, Jerameel.
1 Chronicles 1Chr 13 24 30 Filii Musi : Moholi, Eder et Jerimoth : isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.
1 Chronicles 1Chr 13 24 31 Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores : omnes sors aequaliter dividebat.
1 Chronicles 1Chr 13 25 1 Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes.
1 Chronicles 1Chr 13 25 2 De filiis Asaph : Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph : sub manu Asaph prophetantis juxta regem.
1 Chronicles 1Chr 13 25 3 Porro Idithun : filii Idithun, Godolias, Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum.
1 Chronicles 1Chr 13 25 4 Heman quoque : filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Jerimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Jesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth :
1 Chronicles 1Chr 13 25 5 omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu : deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres.
1 Chronicles 1Chr 13 25 6 Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem : Asaph videlicet, et Idithun, et Heman.
1 Chronicles 1Chr 13 25 7 Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octoginta octo.
1 Chronicles 1Chr 13 25 8 Miseruntque sortes per vices suas, ex aequo tam major quam minor, doctus pariter et indoctus.
1 Chronicles 1Chr 13 25 9 Egressaque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliae, ipsi et filiis ejus, et fratribus ejus duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 25 10 Tertia Zachur, filiis et fratribus ejus duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 25 11 Quarta Isari, filiis et fratribus ejus duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 25 12 Quinta Nathaniae, filiis et fratribus ejus duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 25 13 Sexta Bocciau, filiis et fratribus ejus duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 25 14 Septima Isreela, filiis et fratribus ejus duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 25 15 Octava Jesaiae, filiis et fratribus ejus duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 25 16 Nona Mathaniae, filiis et fratribus ejus duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 25 17 Decima Semeiae, filiis et fratribus ejus duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 25 18 Undecima Azareel, filiis et fratribus ejus duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 25 19 Duodecima Hasabiae, filiis et fratribus ejus duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 25 20 Tertiadecima Subaël, filiis et fratribus ejus duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 25 21 Quartadecima Mathathiae, filiis et fratribus ejus duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 25 22 Quintadecima Jerimoth, filiis et fratribus ejus duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 25 23 Sextadecima Hananiae, filiis et fratribus ejus duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 25 24 Septimadecima Jesbacassae, filiis et fratribus ejus duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 25 25 Octavadecima Hanani, filiis et fratribus ejus duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 25 26 Nonadecima Mellothi, filiis et fratribus ejus duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 25 27 Vigesima Eliatha, filiis et fratribus ejus duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 25 28 Vigesima prima Othir, filiis et fratribus ejus duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 25 29 Vigesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus ejus duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 25 30 Vigesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus ejus duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 25 31 Vigesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus ejus duodecim.
1 Chronicles 1Chr 13 26 1 Divisiones autem janitorum : de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.
1 Chronicles 1Chr 13 26 2 Filii Meselemiae : Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus,
1 Chronicles 1Chr 13 26 3 Aelam quintus, Johanan sextus, Elioënai septimus.
1 Chronicles 1Chr 13 26 4 Filii autem Obededom : Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanaël quintus,
1 Chronicles 1Chr 13 26 5 Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus : quia benedixit illi Dominus.
1 Chronicles 1Chr 13 26 6 Semei autem filio ejus nati sunt filii, praefecti familiarum suarum : erant enim viri fortissimi.
1 Chronicles 1Chr 13 26 7 Filii ergo Semeiae : Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi : Eliu quoque et Samachias.
1 Chronicles 1Chr 13 26 8 Omnes hi, de filiis Obededom : ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.
1 Chronicles 1Chr 13 26 9 Porro Meselemiae filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.
1 Chronicles 1Chr 13 26 10 De Hosa autem, id est, de filiis Merari : Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem),
1 Chronicles 1Chr 13 26 11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus : omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim.
1 Chronicles 1Chr 13 26 12 Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.
1 Chronicles 1Chr 13 26 13 Missae sunt ergo sortes ex aequo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.
1 Chronicles 1Chr 13 26 14 Cecidit ergo sors orientalis, Selemiae. Porro Zachariae filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis.
1 Chronicles 1Chr 13 26 15 Obededom vero et filiis ejus ad austrum : in qua parte domus erat seniorum concilium.
1 Chronicles 1Chr 13 26 16 Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, quae ducit ad viam ascensionis : custodia contra custodiam.
1 Chronicles 1Chr 13 26 17 Ad orientem vero Levitae sex : et ad aquilonem, quatuor per diem : atque ad meridiem similiter in die quatuor : et ubi erat concilium bini et bini.
1 Chronicles 1Chr 13 26 18 In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas.
1 Chronicles 1Chr 13 26 19 Hae sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari.
1 Chronicles 1Chr 13 26 20 Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.
1 Chronicles 1Chr 13 26 21 Filii Ledan, filii Gersonni : de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli.
1 Chronicles 1Chr 13 26 22 Filii Jehieli : Zathan, et Joël fratres ejus super thesauros domus Domini.
1 Chronicles 1Chr 13 26 23 Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis.
1 Chronicles 1Chr 13 26 24 Subaël autem filius Gersom filii Moysi, praepositus thesauris.
1 Chronicles 1Chr 13 26 25 Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith.
1 Chronicles 1Chr 13 26 26 Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus,
1 Chronicles 1Chr 13 26 27 de bellis et manubiis praeliorum, quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini.
1 Chronicles 1Chr 13 26 28 Haec autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviae : omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 26 29 Isaaritis vero praeerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos.
1 Chronicles 1Chr 13 26 30 Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti praeerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.
1 Chronicles 1Chr 13 26 31 Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad,
1 Chronicles 1Chr 13 26 32 fratresque ejus robustioris aetatis, duo millia septingenti principes familiarum. Praeposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiae tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis.
1 Chronicles 1Chr 13 27 1 Filii autem Israël secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni, et centuriones, et praefecti, qui ministrabant regi juxta turmas suas, ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, viginti quatuor millibus singuli praeerant.
1 Chronicles 1Chr 13 27 2 Primae turmae in primo mense Jesboam praeerat filius Zabdiel, et sub eo viginti quatuor millia ;
1 Chronicles 1Chr 13 27 3 de filiis Phares, princeps cunctorum principum in exercitu mense primo.
1 Chronicles 1Chr 13 27 4 Secundi mensis habebat turmam Dudia Ahohites, et post se alter nomine Macelloth, qui regebat partem exercitus viginti quatuor millium.
1 Chronicles 1Chr 13 27 5 Dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Jojadae sacerdos : et in divisione sua viginti quatuor millia.
1 Chronicles 1Chr 13 27 6 Ipse est Banaias fortissimus inter triginta, et super triginta : praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius ejus.
1 Chronicles 1Chr 13 27 7 Quartus, mense quarto, Asahel frater Joab, et Zabadias filius ejus post eum : et in turma ejus viginti quatuor millia.
1 Chronicles 1Chr 13 27 8 Quintus, mense quinto, princeps Samaoth Jezerites : et in turma ejus viginti quatuor millia.
1 Chronicles 1Chr 13 27 9 Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites : et in turma ejus viginti quatuor millia.
1 Chronicles 1Chr 13 27 10 Septimus, mense septimo, Helles Phallonites de filiis Ephraim : et in turma ejus viginti quatuor millia.
1 Chronicles 1Chr 13 27 11 Octavus, mense octavo, Sobochai Husathites de stirpe Zarahi : et in turma ejus viginti quatuor millia.
1 Chronicles 1Chr 13 27 12 Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Jemini : et in turma ejus viginti quatuor millia.
1 Chronicles 1Chr 13 27 13 Decimus, mense decimo, Marai, et ipse Netophathites de stirpe Zarai : et in turma ejus viginti quatuor millia.
1 Chronicles 1Chr 13 27 14 Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites de filiis Ephraim : et in turma ejus viginti quatuor millia.
1 Chronicles 1Chr 13 27 15 Duodecimus, mense duodecimo, Holdai Netophathites, de stirpe Gothoniel : et in turma ejus viginti quatuor millia.
1 Chronicles 1Chr 13 27 16 Porro tribubus praeerant Israël, Rubenitis, dux Eliezer filius Zechri : Simeonitis, dux Saphatias filius Maacha :
1 Chronicles 1Chr 13 27 17 Levitis, Hasabias filius Camuel : Aaronitis, Sadoc :
1 Chronicles 1Chr 13 27 18 Juda, Eliu frater David : Issachar, Amri filius Michaël.
1 Chronicles 1Chr 13 27 19 Zabulonitis, Jesmaias filius Abdiae : Nephthalitibus, Jerimoth filius Ozriel :
1 Chronicles 1Chr 13 27 20 filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu : dimidiae tribui Manasse, Joël filius Phadaiae :
1 Chronicles 1Chr 13 27 21 et dimidiae tribui Manasse in Galaad, Jaddo filius Zachariae : Benjamin autem, Jasiel filius Abner :
1 Chronicles 1Chr 13 27 22 Dan vero, Ezrihel filius Jeroham : hi principes filiorum Israël.
1 Chronicles 1Chr 13 27 23 Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius : quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israël quasi stellas caeli.
1 Chronicles 1Chr 13 27 24 Joab filius Sarviae coeperat numerare, nec complevit : quia super hoc ira irruerat in Israël, et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David.
1 Chronicles 1Chr 13 27 25 Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel : his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, praesidebat Jonathan filius Oziae.
1 Chronicles 1Chr 13 27 26 Operi autem rustico, et agricolis qui exercebant terram, praeerat Ezri filius Chelub :
1 Chronicles 1Chr 13 27 27 vinearumque cultoribus, Semeias Romathites : cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites.
1 Chronicles 1Chr 13 27 28 Nam super oliveta et ficeta quae erant in campestribus, Balanam Gederites : super apothecas autem olei, Joas.
1 Chronicles 1Chr 13 27 29 Porro armentis quae pascebantur in Saron, praepositus fuit Setrai Saronites : et super boves in vallibus, Saphat filius Adli :
1 Chronicles 1Chr 13 27 30 super camelos vero, Ubil Ismahelites : et super asinos, Jadias Meronathites :
1 Chronicles 1Chr 13 27 31 super oves quoque, Jaziz Agareus : omnes hi, principes substantiae regis David.
1 Chronicles 1Chr 13 27 32 Jonathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus : ipse et Jahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis.
1 Chronicles 1Chr 13 27 33 Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis.
1 Chronicles 1Chr 13 27 34 Post Achitophel fuit Jojada filius Banaiae, et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Joab.
1 Chronicles 1Chr 13 28 1 Convocavit igitur David omnes principes Israël, duces tribuum, et praepositos turmarum, qui ministrabant regi : tribunos quoque et centuriones, et qui praeerant substantiae et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem.
1 Chronicles 1Chr 13 28 2 Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait : Audite me, fratres mei et populus meus : cogitavi ut aedificarem domum, in qua requiesceret arca foederis Domini, et scabellum pedum Dei nostri : et ad aedificandum, omnia praeparavi.
1 Chronicles 1Chr 13 28 3 Deus autem dixit mihi : Non aedificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator, et sanguinem fuderis.
1 Chronicles 1Chr 13 28 4 Sed elegit Dominus Deus Israël me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israël in sempiternum : de Juda enim elegit principes : porro de domo Juda, domum patris mei, et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israël.
1 Chronicles 1Chr 13 28 5 Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israël,
1 Chronicles 1Chr 13 28 6 dixitque mihi : Salomon filius tuus aedificabit domum meam, et atria mea : ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem.
1 Chronicles 1Chr 13 28 7 Et firmabo regnum ejus usque in aeternum, si perseveraverit facere praecepta mea et judicia, sicut et hodie.
1 Chronicles 1Chr 13 28 8 Nunc ergo coram universo coetu Israël audiente Deo nostro, custodite, et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri : ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum.
1 Chronicles 1Chr 13 28 9 Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario : omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quaesieris eum, invenies : si autem dereliqueris eum, projiciet te in aeternum.
1 Chronicles 1Chr 13 28 10 Nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum sanctuarii, confortare, et perfice.
1 Chronicles 1Chr 13 28 11 Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis,
1 Chronicles 1Chr 13 28 12 necnon et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum,
1 Chronicles 1Chr 13 28 13 divisionumque sacerdotalium et Leviticarum, in omnia opera domus Domini, et in universa vasa ministerii templi Domini.
1 Chronicles 1Chr 13 28 14 Aurum in pondere per singula vasa ministerii. Argenti quoque pondus pro vasorum et operum diversitate.
1 Chronicles 1Chr 13 28 15 Sed et in candelabra aurea, et ad lucernas eorum, aurum pro mensura uniuscujusque candelabri et lucernarum. Similiter et in candelabra argentea, et in lucernas eorum, pro diversitate mensurae, pondus argenti tradidit.
1 Chronicles 1Chr 13 28 16 Aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum : similiter et argentum in alias mensas argenteas.
1 Chronicles 1Chr 13 28 17 Ad fuscinulas quoque, et phialas, et thuribula ex auro purissimo, et leunculos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in leunculum et leunculum. Similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit.
1 Chronicles 1Chr 13 28 18 Altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum dedit : ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubim extendentium alas, et velantium arcam foederis Domini.
1 Chronicles 1Chr 13 28 19 Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris.
1 Chronicles 1Chr 13 28 20 Dixit quoque David Salomoni filio suo : Viriliter age, et confortare, et fac : ne timeas, et ne paveas : Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini.
1 Chronicles 1Chr 13 28 21 Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum : in omne ministerium domus Domini assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia praecepta tua.
1 Chronicles 1Chr 13 29 1 Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam : Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum : opus namque grande est, neque enim homini praeparatur habitatio, sed Deo.
1 Chronicles 1Chr 13 29 2 Ego autem totis viribus meis praeparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, aes in aenea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea : et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime :
1 Chronicles 1Chr 13 29 3 et super haec quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in templum Dei mei, exceptis his quae praeparavi in aedem sanctam.
1 Chronicles 1Chr 13 29 4 Tria millia talenta auri de auro Ophir, et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi.
1 Chronicles 1Chr 13 29 5 Et ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum : et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino.
1 Chronicles 1Chr 13 29 6 Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Israël, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis.
1 Chronicles 1Chr 13 29 7 Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia : argenti talenta decem millia, et aeris talenta decem et octo millia : ferri quoque centum millia talentorum.
1 Chronicles 1Chr 13 29 8 Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesauros domus Domini per manum Jahiel Gersonitis.
1 Chronicles 1Chr 13 29 9 Laetatusque est populus cum vota sponte promitterent, quia corde toto offerebant ea Domino : sed et David rex laetatus est gaudio magno.
1 Chronicles 1Chr 13 29 10 Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait : Benedictus es, Domine Deus Israël patris nostri, ab aeterno in aeternum.
1 Chronicles 1Chr 13 29 11 Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria : et tibi laus : cuncta enim quae in caelo sunt et in terra, tua sunt : tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.
1 Chronicles 1Chr 13 29 12 Tuae divitiae, et tua est gloria : tu dominaris omnium. In manu tua virtus et potentia : in manu tua magnitudo, et imperium omnium.
1 Chronicles 1Chr 13 29 13 Nunc igitur Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum.
1 Chronicles 1Chr 13 29 14 Quis ego, et quis populus meus, ut possimus haec tibi universa promittere ? Tua sunt omnia : et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi.
1 Chronicles 1Chr 13 29 15 Peregrini enim sumus coram te, et advenae, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.
1 Chronicles 1Chr 13 29 16 Domine Deus noster, omnis haec copia quam paravimus ut aedificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia.
1 Chronicles 1Chr 13 29 17 Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec : et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.
1 Chronicles 1Chr 13 29 18 Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël patrum nostrorum, custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat.
1 Chronicles 1Chr 13 29 19 Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et caeremonias tuas, et faciat universa : et aedificet aedem, cujus impensas paravi.
1 Chronicles 1Chr 13 29 20 Praecepit autem David universae ecclesiae : Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum : et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.
1 Chronicles 1Chr 13 29 21 Immolaveruntque victimas Domino : et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in omnem Israël.
1 Chronicles 1Chr 13 29 22 Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia. Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum Domino in principem, et Sadoc in pontificem.
1 Chronicles 1Chr 13 29 23 Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit : et paruit illi omnis Israël.
1 Chronicles 1Chr 13 29 24 Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subjecti fuerunt Salomoni regi.
1 Chronicles 1Chr 13 29 25 Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israël : et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israël.
1 Chronicles 1Chr 13 29 26 Igitur David filius Isai regnavit super universum Israël.
1 Chronicles 1Chr 13 29 27 Et dies quibus regnavit super Israël, fuerunt quadraginta anni : in Hebron regnavit septem annis, et in Jerusalem annis triginta tribus.
1 Chronicles 1Chr 13 29 28 Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria : et regnavit Salomon filius ejus pro eo.
1 Chronicles 1Chr 13 29 29 Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis videntis, et in libro Nathan prophetae, atque in volumine Gad videntis :
1 Chronicles 1Chr 13 29 30 universique regni ejus, et fortitudinis, et temporum quae transierunt sub eo, sive in Israël, sive in cunctis regnis terrarum.
2 Chronicles 2Chr 14 1 1 Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus ejus erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum.
2 Chronicles 2Chr 14 1 2 Praecepitque Salomon universo Israëli, tribunis, et centurionibus, et ducibus, et judicibus omnis Israël, et principibus familiarum :
2 Chronicles 2Chr 14 1 3 et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum foederis Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine.
2 Chronicles 2Chr 14 1 4 Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem praeparaverat ei, et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est, in Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 1 5 Altare quoque aeneum quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini : quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia.
2 Chronicles 2Chr 14 1 6 Ascenditque Salomon ad altare aeneum, coram tabernaculo foederis Domini, et obtulit in eo mille hostias.
2 Chronicles 2Chr 14 1 7 Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus, dicens : Postula quod vis, ut dem tibi.
2 Chronicles 2Chr 14 1 8 Dixitque Salomon Deo : Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
2 Chronicles 2Chr 14 1 9 Nunc ergo Domine Deus, impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo : tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae.
2 Chronicles 2Chr 14 1 10 Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo : quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, judicare ?
2 Chronicles 2Chr 14 1 11 Dixit autem Deus ad Salomonem : Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vitae plurimos : petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum super quem constitui te regem :
2 Chronicles 2Chr 14 1 12 sapientia et scientia data sunt tibi : divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui.
2 Chronicles 2Chr 14 1 13 Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Jerusalem coram tabernaculo foederis, et regnavit super Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 1 14 Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum : et fecit eos esse in urbibus quadrigarum, et cum rege in Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 1 15 Praebuitque rex argentum et aurum in Jerusalem quasi lapides, et cedros quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus multitudine magna.
2 Chronicles 2Chr 14 1 16 Adducebantur autem ei equi de Aegypto et de Coa a negotiatoribus regis, qui ibant et emebant pretio,
2 Chronicles 2Chr 14 1 17 quadrigam equorum sexcentis argenteis, et equum centum quinquaginta : similiter de universis regnis Hethaeorum, et a regibus Syriae emptio celebrabatur.
2 Chronicles 2Chr 14 2 1 Decrevit autem Salomon aedificare domum nomini Domini, et palatium sibi.
2 Chronicles 2Chr 14 2 2 Et numeravit septuaginta millia virorum portantium humeris, et octoginta millia qui caederent lapides in montibus, praepositosque eorum tria millia sexcentos.
2 Chronicles 2Chr 14 2 3 Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens : Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina ut aedificaret sibi domum, in qua et habitavit :
2 Chronicles 2Chr 14 2 4 sic fac mecum ut aedificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda aromata, et ad propositionem panum sempiternam, et ad holocautomata mane, et vespere, sabbatis quoque, et neomeniis, et solemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quae mandata sunt Israëli.
2 Chronicles 2Chr 14 2 5 Domus enim quam aedificare cupio, magna est : magnus est enim Deus noster super omnes deos.
2 Chronicles 2Chr 14 2 6 Quis ergo poterit praevalere, ut aedificet ei dignam domum ? si caelum, et caeli caelorum, capere eum nequeunt, quantus ego sum, ut possim aedificare ei domum ? sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo.
2 Chronicles 2Chr 14 2 7 Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro, et argento, aere, et ferro, purpura, coccino, et hyacintho : et qui sciat sculpere caelaturas cum his artificibus quos mecum habeo in Judaea, et Jerusalem, quos praeparavit David pater meus.
2 Chronicles 2Chr 14 2 8 Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arceuthina, et pinea de Libano : scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de Libano : et erunt servi mei cum servis tuis,
2 Chronicles 2Chr 14 2 9 ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim quam cupio aedificare, magna est nimis, et inclyta.
2 Chronicles 2Chr 14 2 10 Praeterea operariis qui caesuri sunt ligna, servis tuis, dabo in cibaria tritici coros viginti millia, et hordei coros totidem, et vini viginti millia metretas, olei quoque sata viginti millia.
2 Chronicles 2Chr 14 2 11 Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni : Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum.
2 Chronicles 2Chr 14 2 12 Et addidit, dicens : Benedictus Dominus Deus Israël, qui fecit caelum et terram : qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut aedificaret domum Domino, et palatium sibi.
2 Chronicles 2Chr 14 2 13 Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram patrem meum,
2 Chronicles 2Chr 14 2 14 filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, aere, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino : et qui scit caelare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui.
2 Chronicles 2Chr 14 2 15 Triticum ergo, et hordeum, et oleum, et vinum, quae pollicitus es, domine mi, mitte servis tuis.
2 Chronicles 2Chr 14 2 16 Nos autem caedemus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Joppe : tuum autem erit transferre ea in Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 2 17 Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israël, post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta millia, et tria millia sexcenti.
2 Chronicles 2Chr 14 2 18 Fecitque ex eis septuaginta millia qui humeris onera portarent, et octoginta millia qui lapides in montibus caederent : tria autem millia et sexcentos praepositos operum populi.
2 Chronicles 2Chr 14 3 1 Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusaei.
2 Chronicles 2Chr 14 3 2 Coepit autem aedificare mense secundo, anno quarto regni sui.
2 Chronicles 2Chr 14 3 3 Et haec sunt fundamenta quae jecit Salomon, ut aedificaret domum Dei : longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, latitudinis cubitos viginti.
2 Chronicles 2Chr 14 3 4 Porticum vero ante frontem, quae tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti : porro altitudo centum viginti cubitorum erat : et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo.
2 Chronicles 2Chr 14 3 5 Domum quoque majorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum : sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes.
2 Chronicles 2Chr 14 3 6 Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo.
2 Chronicles 2Chr 14 3 7 Porro aurum erat probatissimum, de cujus laminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et parietes, et ostia : et caelavit cherubim in parietibus.
2 Chronicles 2Chr 14 3 8 Fecit quoque domum Sancti sanctorum : longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti : et latitudinem similiter viginti cubitorum : et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis.
2 Chronicles 2Chr 14 3 9 Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent : coenacula quoque texit auro.
2 Chronicles 2Chr 14 3 10 Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario : et texit eos auro.
2 Chronicles 2Chr 14 3 11 Alae cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus : et altera quinque cubitos habens, alam tangeret alterius cherub.
2 Chronicles 2Chr 14 3 12 Similiter cherub alterius ala, quinque habebat cubitos, et tangebat parietem : et ala ejus altera quinque cubitorum, alam cherub alterius contingebat.
2 Chronicles 2Chr 14 3 13 Igitur alae utriusque cherubim expansae erant et extendebantur per cubitos viginti : ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versae ad exteriorem domum.
2 Chronicles 2Chr 14 3 14 Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso : et intexuit ei cherubim.
2 Chronicles 2Chr 14 3 15 Ante fores etiam templi duas columnas, quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis : porro capita earum, quinque cubitorum.
2 Chronicles 2Chr 14 3 16 Necnon et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum : malogranata etiam centum, quae catenulis interposuit.
2 Chronicles 2Chr 14 3 17 Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris : eam quae a dextris erat, vocavit Jachin : et quae ad laevam, Booz.
2 Chronicles 2Chr 14 4 1 Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis.
2 Chronicles 2Chr 14 4 2 Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum : quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus.
2 Chronicles 2Chr 14 4 3 Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quaedam extrinsecus caelaturae, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles :
2 Chronicles 2Chr 14 4 4 et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem : porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, habentes mare superpositum : posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.
2 Chronicles 2Chr 14 4 5 Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii : capiebatque tria millia metretas.
2 Chronicles 2Chr 14 4 6 Fecit quoque conchas decem : et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant : porro in mari sacerdotes lavabantur.
2 Chronicles 2Chr 14 4 7 Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri : et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris.
2 Chronicles 2Chr 14 4 8 Necnon et mensas decem : et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris : phialas quoque aureas centum.
2 Chronicles 2Chr 14 4 9 Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem : et ostia in basilica, quae texit aere.
2 Chronicles 2Chr 14 4 10 Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem.
2 Chronicles 2Chr 14 4 11 Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas : et complevit omne opus regis in domo Dei :
2 Chronicles 2Chr 14 4 12 hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quaedam retiacula, quae capita tegerent super epistylia.
2 Chronicles 2Chr 14 4 13 Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quae protegerent epistylia, et capita columnarum.
2 Chronicles 2Chr 14 4 14 Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus :
2 Chronicles 2Chr 14 4 15 mare unum, boves quoque duodecim sub mari,
2 Chronicles 2Chr 14 4 16 et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex aere mundissimo.
2 Chronicles 2Chr 14 4 17 In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha.
2 Chronicles 2Chr 14 4 18 Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus aeris.
2 Chronicles 2Chr 14 4 19 Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis :
2 Chronicles 2Chr 14 4 20 candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo :
2 Chronicles 2Chr 14 4 21 et florentia quaedam, et lucernas, et forcipes aureos : omnia de auro mundissimo facta sunt.
2 Chronicles 2Chr 14 4 22 Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia caelavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum : et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 5 1 Intulit igitur Salomon omnia quae voverat David pater suus : argentum, et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei.
2 Chronicles 2Chr 14 5 2 Post quae congregavit majores natu Israël, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israël in Jerusalem, ut adducerent arcam foederis Domini de civitate David, quae est Sion.
2 Chronicles 2Chr 14 5 3 Venerunt itaque ad regem omnes viri Israël in die solemni mensis septimi.
2 Chronicles 2Chr 14 5 4 Cumque venissent cuncti seniorum Israël, portaverunt Levitae arcam,
2 Chronicles 2Chr 14 5 5 et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes cum Levitis.
2 Chronicles 2Chr 14 5 6 Rex autem Salomon, et universus coetus Israël, et omnes qui fuerunt congregati ante arcam, immolabant arietes et boves absque ullo numero : tanta enim erat multitudo victimarum.
2 Chronicles 2Chr 14 5 7 Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi, in Sancta sanctorum subter alas cherubim :
2 Chronicles 2Chr 14 5 8 ita ut cherubim expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus suis.
2 Chronicles 2Chr 14 5 9 Vectium autem quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum : si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem.
2 Chronicles 2Chr 14 5 10 Nihilque erat aliud in arca, nisi duae tabulae quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Aegypto.
2 Chronicles 2Chr 14 5 11 Egressis autem sacerdotibus de sanctuario (omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt : nec adhuc in illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat),
2 Chronicles 2Chr 14 5 12 tam Levitae quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris : et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis.
2 Chronicles 2Chr 14 5 13 Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare coepissent et dicere : Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus : impleretur domus Dei nube,
2 Chronicles 2Chr 14 5 14 nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei.
2 Chronicles 2Chr 14 6 1 Tunc Salomon ait : Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine :
2 Chronicles 2Chr 14 6 2 ego autem aedificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum.
2 Chronicles 2Chr 14 6 3 Et convertit rex faciem suam, et benedixit universae multitudini Israël (nam omnis turba stabat intenta), et ait :
2 Chronicles 2Chr 14 6 4 Benedictus Dominus Deus Israël, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens :
2 Chronicles 2Chr 14 6 5 A die qua eduxi populum meum de terra Aegypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israël ut aedificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo Israël :
2 Chronicles 2Chr 14 6 6 sed elegi Jerusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 6 7 Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut aedificaret domum nomini Domini Dei Israël,
2 Chronicles 2Chr 14 6 8 dixit Dominus ad eum : Quia haec fuit voluntas tua, ut aedificares domum nomini meo, bene quidem fecisti hujuscemodi habere voluntatem :
2 Chronicles 2Chr 14 6 9 sed non tu aedificabis domum : verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse aedificabit domum nomini meo.
2 Chronicles 2Chr 14 6 10 Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat : et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus : et aedificavi domum nomini Domini Dei Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 6 11 Et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 6 12 Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universae multitudinis Israël, et extendit manus suas.
2 Chronicles 2Chr 14 6 13 Siquidem fecerat Salomon basim aeneam, et posuerat eam in medio basilicae, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis : stetitque super eam, et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israël, et palmis in caelum levatis,
2 Chronicles 2Chr 14 6 14 ait : Domine Deus Israël, non est similis tui deus in caelo et in terra : qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo :
2 Chronicles 2Chr 14 6 15 qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei : et quae ore promiseras, opere complesti, sicut et praesens tempus probat.
2 Chronicles 2Chr 14 6 16 Nunc ergo Domine Deus Israël, imple servo tuo patri meo David quaecumque locutus es, dicens : Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël : ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me.
2 Chronicles 2Chr 14 6 17 Et nunc Domine Deus Israël, firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David.
2 Chronicles 2Chr 14 6 18 Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram ? si caelum et caeli caelorum non te capiunt, quanto magis domus ista quam aedificavi ?
2 Chronicles 2Chr 14 6 19 Sed ad hoc tantum facta est, ut respicias orationem servi tui, et obsecrationem ejus, Domine Deus meus, et audias preces quas fundit famulus tuus coram te :
2 Chronicles 2Chr 14 6 20 ut aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus, super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum,
2 Chronicles 2Chr 14 6 21 et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo : et exaudias preces famuli tui, et populi tui Israël. Quicumque oraverit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, id est, de caelis, et propitiare.
2 Chronicles 2Chr 14 6 22 Si peccaverit quispiam in proximum suum, et jurare contra eum paratus venerit, seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista :
2 Chronicles 2Chr 14 6 23 tu audies de caelo, et facies judicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris justum, retribuens ei secundum justitiam suam.
2 Chronicles 2Chr 14 6 24 Si superatus fuerit populus tuus Israël ab inimicis (peccabunt enim tibi), et conversi egerint poenitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et fuerint deprecati in loco isto,
2 Chronicles 2Chr 14 6 25 tu exaudies de caelo : et propitiare peccato populi tui Israël, et reduc eos in terram quam dedisti eis, et patribus eorum.
2 Chronicles 2Chr 14 6 26 Si clauso caelo pluvia non fluxerit propter peccata populi, et deprecati te fuerint in loco isto, et confessi nomini tuo, et conversi a peccatis suis, cum eos afflixeris,
2 Chronicles 2Chr 14 6 27 exaudi de caelo, Domine, et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israël, et doce eos viam bonam, per quam ingrediantur : et da pluviam terrae quam dedisti populo tuo ad possidendum.
2 Chronicles 2Chr 14 6 28 Fames si orta fuerit in terra, et pestilentia, aerugo, et aurugo, et locusta, et bruchus : et hostes, vastatis regionibus, portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit :
2 Chronicles 2Chr 14 6 29 si quis de populo tuo Israël fuerit deprecatus, cognoscens plagam et infirmitatem suam, et expanderit manus suas in domo hac,
2 Chronicles 2Chr 14 6 30 tu exaudies de caelo, de sublimi scilicet habitaculo tuo : et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo (tu enim solus nosti corda filiorum hominum) :
2 Chronicles 2Chr 14 6 31 ut timeant te, et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris.
2 Chronicles 2Chr 14 6 32 Externum quoque, qui non est de populo tuo Israël, si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robustam, et brachium tuum extentum, et adoraverit in loco isto,
2 Chronicles 2Chr 14 6 33 tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo tuo, et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus : ut sciant omnes populi terrae nomen tuum, et timeant te sicut populus tuus Israël, et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi.
2 Chronicles 2Chr 14 6 34 Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos, adorabunt te contra viam in qua civitas haec est, quam elegisti, et domus quam aedificavi nomini tuo,
2 Chronicles 2Chr 14 6 35 tu exaudies de caelo preces eorum, et obsecrationem : et ulciscaris.
2 Chronicles 2Chr 14 6 36 Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo qui non peccet), et iratus fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam, vel certe quae juxta est,
2 Chronicles 2Chr 14 6 37 et conversi in corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant, egerint poenitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis suae, dicentes : Peccavimus : inique fecimus, injuste egimus :
2 Chronicles 2Chr 14 6 38 et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et in tota anima sua, in terra captivitatis suae ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et urbis quam elegisti, et domus quam aedificavi nomini tuo :
2 Chronicles 2Chr 14 6 39 tu exaudies de caelo, hoc est, de firmo habitaculo tuo, preces eorum : et facias judicium, et dimittas populo tuo, quamvis peccatori :
2 Chronicles 2Chr 14 6 40 tu es enim Deus meus : aperiantur, quaeso, oculi tui, et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto.
2 Chronicles 2Chr 14 6 41 Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae : sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui laetentur in bonis.
2 Chronicles 2Chr 14 6 42 Domine Deus, ne averteris faciem christi tui : memento misericordiarum David servi tui.
2 Chronicles 2Chr 14 7 1 Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de caelo, et devoravit holocausta et victimas : et majestas Domini implevit domum.
2 Chronicles 2Chr 14 7 2 Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 7 3 Sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum : et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
2 Chronicles 2Chr 14 7 4 Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino.
2 Chronicles 2Chr 14 7 5 Mactavit igitur rex Salomon hostias, boum viginti duo millia, arietum centum viginti millia : et dedicavit domum Dei rex, et universus populus.
2 Chronicles 2Chr 14 7 6 Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et Levitae in organis carminum Domini, quae fecit David rex ad laudandum Dominum : Quoniam in aeternum misericordia ejus, hymnos David canentes per manus suas : porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israël stabat.
2 Chronicles 2Chr 14 7 7 Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini : obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum : quia altare aeneum quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes.
2 Chronicles 2Chr 14 7 8 Fecit ergo Salomon solemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israël cum eo, ecclesia magna valde, ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti.
2 Chronicles 2Chr 14 7 9 Fecitque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus, et solemnitatem celebrasset diebus septem.
2 Chronicles 2Chr 14 7 10 Igitur in die vigesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, laetantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus Davidi, et Salomoni, et Israëli populo suo.
2 Chronicles 2Chr 14 7 11 Complevitque Salomon domum Domini, et domum regis, et omnia quae disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini, et in domo sua, et prosperatus est.
2 Chronicles 2Chr 14 7 12 Apparuit autem ei Dominus nocte, et ait : Audivi orationem tuam, et elegi locum istum mihi in domum sacrificii.
2 Chronicles 2Chr 14 7 13 Si clausero caelum, et pluvia non fluxerit, et mandavero et praecepero locustae ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum :
2 Chronicles 2Chr 14 7 14 conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit poenitentiam a viis suis pessimis : et ego exaudiam de caelo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.
2 Chronicles 2Chr 14 7 15 Oculi quoque mei erunt aperti, et aures meae erectae ad orationem ejus, qui in loco isto oraverit.
2 Chronicles 2Chr 14 7 16 Elegi enim, et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
2 Chronicles 2Chr 14 7 17 Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulaverit David pater tuus, et feceris juxta omnia quae praecepi tibi, et justitias meas judiciaque servaveris :
2 Chronicles 2Chr 14 7 18 suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo, dicens : Non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 7 19 Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis justitias meas, et praecepta mea quae proposui vobis, et abeuntes servieritis diis alienis, et adoraveritis eos,
2 Chronicles 2Chr 14 7 20 evellam vos de terra mea quam dedi vobis : et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, projiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam, et in exemplum cunctis populis.
2 Chronicles 2Chr 14 7 21 Et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus, et dicent stupentes : Quare fecit Dominus sic terrae huic, et domui huic ?
2 Chronicles 2Chr 14 7 22 Respondebuntque : Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra Aegypti, et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt : idcirco venerunt super eos universa haec mala.
2 Chronicles 2Chr 14 8 1 Expletis autem viginti annis postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam,
2 Chronicles 2Chr 14 8 2 civitates quas dederat Hiram Salomoni, aedificavit, et habitare ibi fecit filios Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 8 3 Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam.
2 Chronicles 2Chr 14 8 4 Et aedificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas aedificavit in Emath.
2 Chronicles 2Chr 14 8 5 Exstruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras :
2 Chronicles 2Chr 14 8 6 Balaath etiam et omnes urbes firmissimas quae fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia quaecumque voluit Salomon atque disposuit, aedificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suae.
2 Chronicles 2Chr 14 8 7 Omnem populum qui derelictus fuerat de Hethaeis, et Amorrhaeis, et Pherezaeis, et Hevaeis, et Jebusaeis, qui non erant de stirpe Israël,
2 Chronicles 2Chr 14 8 8 de filiis eorum, et de posteris, quos non interfecerant filii Israël, subjugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc.
2 Chronicles 2Chr 14 8 9 Porro de filiis Israël non posuit ut servirent operibus regis : ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi, et principes quadrigarum et equitum ejus.
2 Chronicles 2Chr 14 8 10 Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum.
2 Chronicles 2Chr 14 8 11 Filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam aedificaverat ei. Dixit enim rex : Non habitabit uxor mea in domo David regis Israël, eo quod sanctificata sit : quia ingressa est in eam arca Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 8 12 Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum,
2 Chronicles 2Chr 14 8 13 ut per singulos dies offerretur in eo juxta praeceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitatem hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum.
2 Chronicles 2Chr 14 8 14 Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei, et janitores in divisionibus suis per portam et portam : sic enim praeceperat David homo Dei.
2 Chronicles 2Chr 14 8 15 Nec praetergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitae, ex omnibus quae praeceperat, et in custodiis thesaurorum.
2 Chronicles 2Chr 14 8 16 Omnes impensas praeparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam.
2 Chronicles 2Chr 14 8 17 Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quae est in terra Edom.
2 Chronicles 2Chr 14 8 18 Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.
2 Chronicles 2Chr 14 9 1 Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in aenigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quaecumque erant in corde suo.
2 Chronicles 2Chr 14 9 2 Et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat : nec quidquam fuit, quod non perspicuum ei fecerit.
2 Chronicles 2Chr 14 9 3 Quae postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis, et domum quam aedificaverat,
2 Chronicles 2Chr 14 9 4 necnon et cibaria mensae ejus, et habitacula servorum, et officia ministrorum ejus, et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini : non erat prae stupore ultra in ea spiritus.
2 Chronicles 2Chr 14 9 5 Dixitque ad regem : Verus est sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua.
2 Chronicles 2Chr 14 9 6 Non credebam narrantibus donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiae tuae mihi fuisse narratam : vicisti famam virtutibus tuis.
2 Chronicles 2Chr 14 9 7 Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam.
2 Chronicles 2Chr 14 9 8 Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israël, et vult servare eum in aeternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam.
2 Chronicles 2Chr 14 9 9 Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas : non fuerunt aromata talia, ut haec quae dedit regina Saba regi Salomoni.
2 Chronicles 2Chr 14 9 10 Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas :
2 Chronicles 2Chr 14 9 11 de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus : numquam visa sunt in terra Juda ligna talia.
2 Chronicles 2Chr 14 9 12 Rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta quae voluit, et quae postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum : quae reversa abiit in terram suam cum servis suis.
2 Chronicles 2Chr 14 9 13 Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per singulos annos, sexcenta sexaginta sex talenta auri,
2 Chronicles 2Chr 14 9 14 excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabiae, et satrapae terrarum, qui comportabant aurum et argentum Salomoni.
2 Chronicles 2Chr 14 9 15 Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur :
2 Chronicles 2Chr 14 9 16 trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur singula scuta : posuitque ea rex in armentario, quod erat consitum nemore.
2 Chronicles 2Chr 14 9 17 Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo.
2 Chronicles 2Chr 14 9 18 Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola,
2 Chronicles 2Chr 14 9 19 sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte : non fuit tale solium in universis regnis.
2 Chronicles 2Chr 14 9 20 Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur.
2 Chronicles 2Chr 14 9 21 Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus : et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos.
2 Chronicles 2Chr 14 9 22 Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terrae prae divitiis et gloria.
2 Chronicles 2Chr 14 9 23 Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus :
2 Chronicles 2Chr 14 9 24 et deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, et vestes, et arma, et aromata, equos, et mulos, per singulos annos.
2 Chronicles 2Chr 14 9 25 Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum equitumque duodecim millia : constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 9 26 Exercuit etiam potestatem super cunctos reges a flumine Euphrate usque ad terram Philisthinorum, et usque ad terminos Aegypti.
2 Chronicles 2Chr 14 9 27 Tantamque copiam praebuit argenti in Jerusalem quasi lapidum : et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum quae gignuntur in campestribus.
2 Chronicles 2Chr 14 9 28 Adducebantur autem ei equi de Aegypto, cunctisque regionibus.
2 Chronicles 2Chr 14 9 29 Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabat.
2 Chronicles 2Chr 14 9 30 Regnavit autem Salomon in Jerusalem super omnem Israël quadraginta annis.
2 Chronicles 2Chr 14 9 31 Dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : regnavitque Roboam filius ejus pro eo.
2 Chronicles 2Chr 14 10 1 Profectus est autem Roboam in Sichem : illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem.
2 Chronicles 2Chr 14 10 2 Quod cum audisset Jeroboam filius Nabat, qui erat in Aegypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem), statim reversus est.
2 Chronicles 2Chr 14 10 3 Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israël : et locuti sunt ad Roboam, dicentes :
2 Chronicles 2Chr 14 10 4 Pater tuus durissimo jugo nos pressit : tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi.
2 Chronicles 2Chr 14 10 5 Qui ait : Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
2 Chronicles 2Chr 14 10 6 iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre ejus Salomone dum adhuc viveret, dicens : Quid datis consilii ut respondeam populo ?
2 Chronicles 2Chr 14 10 7 Qui dixerunt ei : Si placueris populo huic, et leniveris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore.
2 Chronicles 2Chr 14 10 8 At ille reliquit consilium senum, et cum juvenibus tractare coepit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius.
2 Chronicles 2Chr 14 10 9 Dixitque ad eos : Quid vobis videtur ? vel respondere quid debeo populo huic, qui dixit mihi : Subleva jugum quod imposuit nobis pater tuus ?
2 Chronicles 2Chr 14 10 10 At illi responderunt ut juvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt : Sic loqueris populo qui dixit tibi : Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu subleva : et sic respondebis ei : Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei.
2 Chronicles 2Chr 14 10 11 Pater meus imposuit vobis grave jugum, et ego majus pondus apponam ; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam vos scorpionibus.
2 Chronicles 2Chr 14 10 12 Venit ergo Jeroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut praeceperat eis.
2 Chronicles 2Chr 14 10 13 Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum :
2 Chronicles 2Chr 14 10 14 locutusque est juxta juvenum voluntatem : Pater meus grave vobis imposuit jugum, quod ego gravius faciam ; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam vos scorpionibus.
2 Chronicles 2Chr 14 10 15 Et non acquievit populi precibus : erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo ejus quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Jeroboam filium Nabat.
2 Chronicles 2Chr 14 10 16 Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum : Non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Israël ; tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israël in tabernacula sua.
2 Chronicles 2Chr 14 10 17 Super filios autem Israël qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.
2 Chronicles 2Chr 14 10 18 Misitque rex Roboam Aduram, qui praeerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israël, et mortuus est : porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 10 19 Recessitque Israël a domo David, usque ad diem hanc.
2 Chronicles 2Chr 14 11 1 Venit autem Roboam in Jerusalem, et convocavit universam domum Juda et Benjamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israël, et converteret ad se regnum suum.
2 Chronicles 2Chr 14 11 2 Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens :
2 Chronicles 2Chr 14 11 3 Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad universum Israël, qui est in Juda et Benjamin :
2 Chronicles 2Chr 14 11 4 Haec dicit Dominus : Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros : revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt, nec perrexerunt contra Jeroboam.
2 Chronicles 2Chr 14 11 5 Habitavit autem Roboam in Jerusalem, et aedificavit civitates muratas in Juda.
2 Chronicles 2Chr 14 11 6 Exstruxitque Bethlehem, et Etam, et Thecue,
2 Chronicles 2Chr 14 11 7 Bethsur quoque, et Socho, et Odollam,
2 Chronicles 2Chr 14 11 8 necnon et Geth, et Maresa, et Ziph,
2 Chronicles 2Chr 14 11 9 sed et Aduram, et Lachis, et Azeca,
2 Chronicles 2Chr 14 11 10 Saraa quoque, et Ajalon, et Hebron, quae erant in Juda et Benjamin, civitates munitissimas.
2 Chronicles 2Chr 14 11 11 Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei, et vini.
2 Chronicles 2Chr 14 11 12 Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum, firmavitque eas summa diligentia, et imperavit super Judam et Benjamin.
2 Chronicles 2Chr 14 11 13 Sacerdotes autem et Levitae qui erant in universo Israël, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis,
2 Chronicles 2Chr 14 11 14 relinquentes suburbana et possessiones suas, et transeuntes ad Judam et Jerusalem : eo quod abjecisset eos Jeroboam et posteri ejus, ne sacerdotio Domini fungerentur.
2 Chronicles 2Chr 14 11 15 Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et daemoniorum, vitulorumque quos fecerat.
2 Chronicles 2Chr 14 11 16 Sed et de cunctis tribubus Israël, quicumque dederant cor suum ut quaererent Dominum Deum Israël, venerunt in Jerusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum.
2 Chronicles 2Chr 14 11 17 Et roboraverunt regnum Juda, et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos : ambulaverunt enim in viis David et Salomonis, annis tantum tribus.
2 Chronicles 2Chr 14 11 18 Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Jerimoth filii David : Abihail quoque filiam Eliab filii Isai,
2 Chronicles 2Chr 14 11 19 quae peperit ei filios Jehus, et Somoriam, et Zoom.
2 Chronicles 2Chr 14 11 20 Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith.
2 Chronicles 2Chr 14 11 21 Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas : nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta : et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias.
2 Chronicles 2Chr 14 11 22 Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos : ipsum enim regem facere cogitabat,
2 Chronicles 2Chr 14 11 23 quia sapientior fuit, et potentior super omnes filios ejus, et in cunctis finibus Juda et Benjamin, et in universis civitatibus muratis : praebuitque eis escas plurimas, et multas petivit uxores.
2 Chronicles 2Chr 14 12 1 Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israël cum eo.
2 Chronicles 2Chr 14 12 2 Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex Aegypti in Jerusalem (quia peccaverant Domino)
2 Chronicles 2Chr 14 12 3 cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum : nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Aegypto, Libyes scilicet, et Troglodytae, et Aethiopes.
2 Chronicles 2Chr 14 12 4 Cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque in Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 12 5 Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes Juda qui congregati fuerant in Jerusalem, fugientes Sesac : dixitque ad eos : Haec dicit Dominus : Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac.
2 Chronicles 2Chr 14 12 6 Consternatique principes Israël et rex, dixerunt : Justus est Dominus.
2 Chronicles 2Chr 14 12 7 Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens : Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac.
2 Chronicles 2Chr 14 12 8 Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meae, et servitutis regni terrarum.
2 Chronicles 2Chr 14 12 9 Recessit itaque Sesac rex Aegypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis : omniaque secum tulit, et clypeos aureos quos fecerat Salomon :
2 Chronicles 2Chr 14 12 10 pro quibus fecit rex aeneos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii.
2 Chronicles 2Chr 14 12 11 Cumque introiret rex domum Domini, veniebant scutarii et tollebant eos, iterumque referebant eos ad armamentarium suum.
2 Chronicles 2Chr 14 12 12 Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus : siquidem et in Juda inventa sunt opera bona.
2 Chronicles 2Chr 14 12 13 Confortatus est ergo rex Roboam in Jerusalem, atque regnavit : quadraginta autem et unius anni erat cum regnare coepisset, et decem et septem annis regnavit in Jerusalem, urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Israël : nomen autem matris ejus Naama Ammanitis.
2 Chronicles 2Chr 14 12 14 Fecit autem malum, et non praeparavit cor suum ut quaereret Dominum.
2 Chronicles 2Chr 14 12 15 Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiae prophetae, et Addo videntis, et diligenter exposita : pugnaveruntque adversum se Roboam et Jeroboam cunctis diebus.
2 Chronicles 2Chr 14 12 16 Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in civitate David : et regnavit Abia filius ejus pro eo.
2 Chronicles 2Chr 14 13 1 Anno octavodecimo regis Jeroboam, regnavit Abia super Judam.
2 Chronicles 2Chr 14 13 2 Tribus annis regnavit in Jerusalem, nomenque matris ejus Michaia filia Uriel de Gabaa : et erat bellum inter Abiam et Jeroboam.
2 Chronicles 2Chr 14 13 3 Cumque iniisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros, et electorum quadringenta millia : Jeroboam instruxit econtra aciem octingenta millia virorum, qui et ipsi electi erant, et ad bella fortissimi.
2 Chronicles 2Chr 14 13 4 Stetit ergo Abia super montem Semeron, qui erat in Ephraim, et ait : Audi, Jeroboam, et omnis Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 13 5 Num ignoratis quod Dominus Deus Israël dederit regnum David super Israël in sempiternum, ipsi et filiis ejus in pactum salis ?
2 Chronicles 2Chr 14 13 6 Et surrexit Jeroboam filius Nabat, servus Salomonis filii David, et rebellavit contra dominum suum.
2 Chronicles 2Chr 14 13 7 Congregatique sunt ad eum viri vanissimi, et filii Belial, et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis : porro Roboam erat rudis, et corde pavido, nec potuit resistere eis.
2 Chronicles 2Chr 14 13 8 Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem, atque vitulos aureos quos fecit vobis Jeroboam in deos.
2 Chronicles 2Chr 14 13 9 Et ejecistis sacerdotes Domini, filios Aaron, atque Levitas, et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum : quicumque venerit, et initiaverit manum suam in tauro de bobus, et in arietibus septem, fit sacerdos eorum qui non sunt dii.
2 Chronicles 2Chr 14 13 10 Noster autem Dominus, Deus est, quem non relinquimus, sacerdotesque ministrant Domino, de filiis Aaron, et Levitae sunt in ordine suo :
2 Chronicles 2Chr 14 13 11 holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama juxta legis praecepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima, estque apud nos candelabrum aureum, et lucernae ejus, ut accendantur semper ad vesperam : nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis.
2 Chronicles 2Chr 14 13 12 Ergo in exercitu nostro dux Deus est, et sacerdotes ejus, qui clangunt tubis, et resonant contra vos : filii Israël, nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit.
2 Chronicles 2Chr 14 13 13 Haec illo loquente, Jeroboam retro moliebatur insidias. Cumque ex adverso hostium staret, ignorantem Judam suo ambiebat exercitu.
2 Chronicles 2Chr 14 13 14 Respiciensque Judas, vidit instare bellum ex adverso et post tergum, et clamavit ad Dominum, ac sacerdotes tubis canere coeperunt.
2 Chronicles 2Chr 14 13 15 Omnesque viri Juda vociferati sunt : et ecce illis clamantibus, perterruit Deus Jeroboam, et omnem Israël qui stabat ex adverso Abia et Juda.
2 Chronicles 2Chr 14 13 16 Fugeruntque filii Israël Judam, et tradidit eos Deus in manu eorum.
2 Chronicles 2Chr 14 13 17 Percussit ergo eos Abia et populus ejus plaga magna : et corruerunt vulnerati ex Israël quingenta millia virorum fortium.
2 Chronicles 2Chr 14 13 18 Humiliatique sunt filii Israël in tempore illo, et vehementissime confortati filii Juda, eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum.
2 Chronicles 2Chr 14 13 19 Persecutus est autem Abia fugientem Jeroboam, et cepit civitates ejus, Bethel et filias ejus, et Jesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias ejus :
2 Chronicles 2Chr 14 13 20 nec valuit ultra resistere Jeroboam in diebus Abia : quem percussit Dominus, et mortuus est.
2 Chronicles 2Chr 14 13 21 Igitur Abia, confortato imperio suo, accepit uxores quatuordecim : procreavitque viginti duos filios, et sedecim filias.
2 Chronicles 2Chr 14 13 22 Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum ejus, scripta sunt diligentissime in libro Addo prophetae.
2 Chronicles 2Chr 14 14 1 Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem.
2 Chronicles 2Chr 14 14 2 Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa.
2 Chronicles 2Chr 14 14 3 Et confregit statuas, lucosque succidit :
2 Chronicles 2Chr 14 14 4 et praecepit Judae ut quaereret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata :
2 Chronicles 2Chr 14 14 5 et abstulit de cunctis urbibus Juda aras et fana, et regnavit in pace.
2 Chronicles 2Chr 14 14 6 Aedificavit quoque urbes munitas in Juda, quia quietus erat, et nulla temporibus ejus bella surrexerant, pacem Domino largiente.
2 Chronicles 2Chr 14 14 7 Dixit autem Judae : Aedificemus civitates istas, et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod quaesierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et dederit nobis pacem per gyrum. Aedificaverunt igitur, et nullum in exstruendo impedimentum fuit.
2 Chronicles 2Chr 14 14 8 Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Juda trecenta millia, de Benjamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia : omnes isti viri fortissimi.
2 Chronicles 2Chr 14 14 9 Egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu suo, decies centena millia, et curribus trecentis : et venit usque Maresa.
2 Chronicles 2Chr 14 14 10 Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata, quae est juxta Maresa :
2 Chronicles 2Chr 14 14 11 et invocavit Dominum Deum, et ait : Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus. Adjuva nos, Domine Deus noster : in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es : non praevaleat contra te homo.
2 Chronicles 2Chr 14 14 12 Exterruit itaque Dominus Aethiopes coram Asa et Juda : fugeruntque Aethiopes.
2 Chronicles 2Chr 14 14 13 Et persecutus est eos Asa, et populus qui cum eo erat, usque Gerara : et ruerunt Aethiopes usque ad internecionem, quia Domino caedente contriti sunt, et exercitu illius praeliante. Tulerunt ergo spolia multa,
2 Chronicles 2Chr 14 14 14 et percusserunt civitates omnes per circuitum Gerarae : grandis quippe cunctos terror invaserat : et diripuerunt urbes, et multam praedam asportaverunt.
2 Chronicles 2Chr 14 14 15 Sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem, et camelorum : reversique sunt in Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 15 1 Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei,
2 Chronicles 2Chr 14 15 2 egressus est in occursum Asa, et dixit ei : Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin : Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum, invenietis : si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
2 Chronicles 2Chr 14 15 3 Transibant autem multi dies in Israël absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege.
2 Chronicles 2Chr 14 15 4 Cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israël, et quaesierint eum, reperient eum.
2 Chronicles 2Chr 14 15 5 In tempore illo, non erit pax egredienti et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum :
2 Chronicles 2Chr 14 15 6 pugnavit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia.
2 Chronicles 2Chr 14 15 7 Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestrae : erit enim merces operi vestro.
2 Chronicles 2Chr 14 15 8 Quod cum audisset Asa, verba scilicet, et prophetiam Azariae filii Oded prophetae, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Juda et de Benjamin, et ex urbibus quas ceperat, montis Ephraim : et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 15 9 Congregavitque universum Judam et Benjamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon : plures enim ad eum confugerant ex Israël, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo.
2 Chronicles 2Chr 14 15 10 Cumque venissent in Jerusalem mense tertio, anno decimoquinto regni Asa,
2 Chronicles 2Chr 14 15 11 immolaverunt Domino in die illa de manubiis et praeda quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia.
2 Chronicles 2Chr 14 15 12 Et intravit ex more ad corroborandum foedus ut quaererent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua.
2 Chronicles 2Chr 14 15 13 Si quis autem, inquit, non quaesierit Dominum Deum Israël, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.
2 Chronicles 2Chr 14 15 14 Juraveruntque Domino voce magna in jubilo, et in clangore tubae, et in sonitu buccinarum,
2 Chronicles 2Chr 14 15 15 omnes qui erant in Juda, cum execratione : in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate quaesierunt eum, et invenerunt : praestititque eis Dominus requiem per circuitum.
2 Chronicles 2Chr 14 15 16 Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi : quod omne contrivit, et in frustra comminuens combussit in torrente Cedron.
2 Chronicles 2Chr 14 15 17 Excelsa autem derelicta sunt in Israël : attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus,
2 Chronicles 2Chr 14 15 18 eaque quae voverat pater suus, et ipse, intulit in domum Domini, argentum, et aurum, vasorumque diversam supellectilem.
2 Chronicles 2Chr 14 15 19 Bellum vero non fuit usque ad trigesimum quintum annum regni Asa.
2 Chronicles 2Chr 14 16 1 Anno autem trigesimo sexto regni ejus, ascendit Baasa rex Israël in Judam, et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa.
2 Chronicles 2Chr 14 16 2 Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini, et de thesauris regis, misitque ad Benadad regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens :
2 Chronicles 2Chr 14 16 3 Foedus inter me et te est ; pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam : quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut rupto foedere quod habes cum Baasa rege Israël, facias eum a me recedere.
2 Chronicles 2Chr 14 16 4 Quo comperto, Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israël : qui percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes Nephthali muratas.
2 Chronicles 2Chr 14 16 5 Quod cum audisset Baasa, desiit aedificare Rama, et intermisit opus suum.
2 Chronicles 2Chr 14 16 6 Porro Asa rex assumpsit universum Judam, et tulerunt lapides de Rama, et ligna quae aedificationi praeparaverat Baasa, aedificavitque ex eis Gabaa et Maspha.
2 Chronicles 2Chr 14 16 7 In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et dixit ei : Quia habuisti fiduciam in rege Syriae, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriae regis exercitus de manu tua.
2 Chronicles 2Chr 14 16 8 Nonne Aethiopes et Libyes multo plures erant quadrigis, et equitibus, et multitudine nimia, quos cum Domino credidisses, tradidit in manu tua ?
2 Chronicles 2Chr 14 16 9 Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex praesenti tempore adversum te bella consurgent.
2 Chronicles 2Chr 14 16 10 Iratusque Asa adversus videntem, jussit eum mitti in nervum : valde quippe super hoc fuerat indignatus : et interfecit de populo in tempore illo plurimos.
2 Chronicles 2Chr 14 16 11 Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 16 12 Aegrotavit etiam Asa anno trigesimo nono regni sui, dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitate sua quaesivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est.
2 Chronicles 2Chr 14 16 13 Dormivitque cum patribus suis, et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui.
2 Chronicles 2Chr 14 16 14 Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David : posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentibus meretriciis, quae erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia.
2 Chronicles 2Chr 14 17 1 Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 17 2 Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda quae erant vallatae muris. Praesidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus.
2 Chronicles 2Chr 14 17 3 Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis : et non speravit in Baalim,
2 Chronicles 2Chr 14 17 4 sed in Deo patris sui : et perrexit in praeceptis illius, et non juxta peccata Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 17 5 Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat : factaeque sunt ei infinitae divitiae, et multa gloria.
2 Chronicles 2Chr 14 17 6 Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit.
2 Chronicles 2Chr 14 17 7 Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanaël, et Michaeam, ut docerent in civitatibus Juda :
2 Chronicles 2Chr 14 17 8 et cum eis Levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asaël quoque, et Semiramoth, et Jonathan, Adoniamque et Thobiam, et Thobadoniam Levitas, et cum eis Elisama, et Joran sacerdotes :
2 Chronicles 2Chr 14 17 9 docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum.
2 Chronicles 2Chr 14 17 10 Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat.
2 Chronicles 2Chr 14 17 11 Sed et Philisthaei Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti : Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem.
2 Chronicles 2Chr 14 17 12 Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime : atque aedificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas.
2 Chronicles 2Chr 14 17 13 Et multa opera paravit in urbibus Juda : viri quoque bellatores et robusti erant in Jerusalem,
2 Chronicles 2Chr 14 17 14 quorum iste numerus per domos atque familias singulorum : in Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia.
2 Chronicles 2Chr 14 17 15 Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia.
2 Chronicles 2Chr 14 17 16 Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium.
2 Chronicles 2Chr 14 17 17 Hunc sequebatur robustus ad praelia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia.
2 Chronicles 2Chr 14 17 18 Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum.
2 Chronicles 2Chr 14 17 19 Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis in universo Juda.
2 Chronicles 2Chr 14 18 1 Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab.
2 Chronicles 2Chr 14 18 2 Descenditque post annos ad eum in Samariam : ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo : persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad.
2 Chronicles 2Chr 14 18 3 Dixitque Achab rex Israël ad Josaphat regem Juda : Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit : Ut ego, et tu : sicut populus tuus, sic et populus meus : tecumque erimus in bello.
2 Chronicles 2Chr 14 18 4 Dixitque Josaphat ad regem Israël : Consule, obsecro, impraesentiarum sermonem Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 18 5 Congregavit igitur rex Israël prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos : In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere ? At illi : Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis.
2 Chronicles 2Chr 14 18 6 Dixitque Josaphat : Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus ?
2 Chronicles 2Chr 14 18 7 Et ait rex Israël ad Josaphat : Est vir unus a quo possumus quaerere Domini voluntatem : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore : est autem Michaeas filius Jemla. Dixitque Josaphat : Ne loquaris, rex, hoc modo.
2 Chronicles 2Chr 14 18 8 Vocavit ergo rex Israël unum de eunuchis, et dixit ei : Voca cito Michaeam filium Jemla.
2 Chronicles 2Chr 14 18 9 Porro rex Israël, et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio : sedebant autem in area juxta portam Samariae, omnesque prophetae vaticinabantur coram eis.
2 Chronicles 2Chr 14 18 10 Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait : Haec dicit Dominus : His ventilabis Syriam, donec conteras eam.
2 Chronicles 2Chr 14 18 11 Omnesque prophetae similiter prophetabant, atque dicebant : Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis.
2 Chronicles 2Chr 14 18 12 Nuntius autem qui ierat ad vocandum Michaeam, ait illi : En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant : quaeso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera.
2 Chronicles 2Chr 14 18 13 Cui respondit Michaeas : Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar.
2 Chronicles 2Chr 14 18 14 Venit ergo ad regem. Cui rex ait : Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere ? Cui ille respondit : Ascendite : cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras.
2 Chronicles 2Chr 14 18 15 Dixitque rex : Iterum atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 18 16 At ille ait : Vidi universum Israël dispersum in montibus, sicut oves absque pastore : et dixit Dominus : Non habent isti dominos : revertatur unusquisque in domum suam in pace.
2 Chronicles 2Chr 14 18 17 Et ait rex Israël ad Josaphat : Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea quae mala sunt ?
2 Chronicles 2Chr 14 18 18 At ille : Idcirco, ait, audite verbum Domini : vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris.
2 Chronicles 2Chr 14 18 19 Et dixit Dominus : Quis decipiet Achab regem Israël ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad ? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio,
2 Chronicles 2Chr 14 18 20 processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait : Ego decipiam eum. Cui Dominus : In quo, inquit, decipies ?
2 Chronicles 2Chr 14 18 21 At ille respondit : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus : Decipies, et praevalebis : egredere, et fac ita.
2 Chronicles 2Chr 14 18 22 Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala.
2 Chronicles 2Chr 14 18 23 Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michaeae maxillam, et ait : Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi ?
2 Chronicles 2Chr 14 18 24 Dixitque Michaeas : Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris.
2 Chronicles 2Chr 14 18 25 Praecepit autem rex Israël, dicens : Tollite Michaeam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech.
2 Chronicles 2Chr 14 18 26 Et dicetis : Haec dicit rex : Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquae pauxillum, donec revertar in pace.
2 Chronicles 2Chr 14 18 27 Dixitque Michaeas : Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait : Audite, omnes populi.
2 Chronicles 2Chr 14 18 28 Igitur ascenderunt rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad.
2 Chronicles 2Chr 14 18 29 Dixitque rex Israël ad Josaphat : Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam : tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israël habitu, venit ad bellum.
2 Chronicles 2Chr 14 18 30 Rex autem Syriae praeceperat ducibus equitatus sui, dicens : Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 18 31 Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt : Rex Israël est iste. Et circumdederunt eum dimicantes : at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo.
2 Chronicles 2Chr 14 18 32 Cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israël, reliquerunt eum.
2 Chronicles 2Chr 14 18 33 Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Israël inter cervicem et scapulas. At ille aurigae suo ait : Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum.
2 Chronicles 2Chr 14 18 34 Et finita est pugna in die illo : porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole.
2 Chronicles 2Chr 14 19 1 Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 19 2 Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum : Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris :
2 Chronicles 2Chr 14 19 3 sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et praeparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum.
2 Chronicles 2Chr 14 19 4 Habitavit ergo Josaphat in Jerusalem, rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum.
2 Chronicles 2Chr 14 19 5 Constituitque judices terrae in cunctis civitatibus Juda munitis per singula loca,
2 Chronicles 2Chr 14 19 6 et praecipiens judicibus : Videte, ait, quid faciatis : non enim hominis exercetis judicium, sed Domini : et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit.
2 Chronicles 2Chr 14 19 7 Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite : non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.
2 Chronicles 2Chr 14 19 8 In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Israël, ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus.
2 Chronicles 2Chr 14 19 9 Praecepitque eis, dicens : Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto.
2 Chronicles 2Chr 14 19 10 Omnem causam quae venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem, ubicumque quaestio est de lege, de mandato, de caeremoniis, de justificationibus : ostendite eis, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros : sic ergo agentes non peccabitis.
2 Chronicles 2Chr 14 19 11 Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quae ad Deum pertinent, praesidebit : porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit quae ad regis officium pertinent : habetisque magistros Levitas coram vobis. Confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis.
2 Chronicles 2Chr 14 20 1 Post haec congregati sunt filii Moab et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis, ad Josaphat, ut pugnarent contra eum.
2 Chronicles 2Chr 14 20 2 Veneruntque nuntii, et indicaverunt Josaphat, dicentes : Venit contra te multitudo magna de his locis quae trans mare sunt, et de Syria : et ecce consistunt in Asasonthamar, quae est Engaddi.
2 Chronicles 2Chr 14 20 3 Josaphat autem timore perterritus, totum se contulit ad rogandum Dominum, et praedicavit jejunium universo Juda.
2 Chronicles 2Chr 14 20 4 Congregatusque est Judas ad deprecandum Dominum : sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum.
2 Chronicles 2Chr 14 20 5 Cumque stetisset Josaphat in medio coetu Juda et Jerusalem, in domo Domini ante atrium novum,
2 Chronicles 2Chr 14 20 6 ait : Domine Deus patrum nostrorum, tu es Deus in caelo, et dominaris cunctis regnis gentium : in manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere.
2 Chronicles 2Chr 14 20 7 Nonne tu, Deus noster, interfecisti omnes habitatores terrae hujus coram populo tuo Israël, et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum ?
2 Chronicles 2Chr 14 20 8 Habitaveruntque in ea, et exstruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo, dicentes :
2 Chronicles 2Chr 14 20 9 Si irruerint super nos mala, gladius judicii, pestilentia, et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo, in qua invocatum est nomen tuum : et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies, salvosque facies.
2 Chronicles 2Chr 14 20 10 Nunc igitur, ecce filii Ammon, et Moab, et mons Seir, per quos non concessisti Israël ut transirent quando egrediebantur de Aegypto, sed declinaverunt ab eis, et non interfecerunt illos,
2 Chronicles 2Chr 14 20 11 e contrario agunt, et nituntur ejicere nos de possessione quam tradidisti nobis.
2 Chronicles 2Chr 14 20 12 Deus noster, ergo non judicabis eos ? in nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quae irruit super nos. Sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.
2 Chronicles 2Chr 14 20 13 Omnis vero Juda stabat coram Domino cum parvulis, et uxoribus, et liberis suis.
2 Chronicles 2Chr 14 20 14 Erat autem Jahaziel filius Zachariae filii Banaiae filii Jehiel filii Mathaniae, Levites de filiis Asaph, super quem factus est spiritus Domini, in medio turbae,
2 Chronicles 2Chr 14 20 15 et ait : Attendite, omnis Juda, et qui habitatis Jerusalem, et tu, rex Josaphat : haec dicit Dominus vobis : Nolite timere, nec paveatis hanc multitudinem : non est enim vestra pugna, sed Dei.
2 Chronicles 2Chr 14 20 16 Cras descendetis contra eos : ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis, et invenietis illos in summitate torrentis qui est contra solitudinem Jeruel.
2 Chronicles 2Chr 14 20 17 Non eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos, o Juda et Jerusalem : nolite timere, nec paveatis : cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum.
2 Chronicles 2Chr 14 20 18 Josaphat ergo, et Juda, et omnes habitatores Jerusalem ceciderunt proni in terram coram Domino, et adoraverunt eum.
2 Chronicles 2Chr 14 20 19 Porro Levitae de filiis Caath et de filiis Core laudabant Dominum Deum Israël voce magna in excelsum.
2 Chronicles 2Chr 14 20 20 Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue : profectisque eis, stans Josaphat in medio eorum, dixit : Audite me, viri Juda, et omnes habitatores Jerusalem : credite in Domino Deo vestro, et securi eritis : credite prophetis ejus, et cuncta evenient prospera.
2 Chronicles 2Chr 14 20 21 Deditque consilium populo, et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis, et antecederent exercitum, ac voce consona dicerent : Confitemini Domino quoniam in aeternum misericordia ejus.
2 Chronicles 2Chr 14 20 22 Cumque coepissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum in semetipsos, filiorum scilicet Ammon, et Moab, et montis Seir, qui egressi fuerant ut pugnarent contra Judam : et percussi sunt.
2 Chronicles 2Chr 14 20 23 Namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir, ut interficerent et delerent eos : cumque hoc opere perpetrassent, etiam in semetipsos versi, mutuis concidere vulneribus.
2 Chronicles 2Chr 14 20 24 Porro Juda, cum venisset ad speculam quae respicit solitudinem, vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus, nec superesse quemquam qui necem potuisset evadere.
2 Chronicles 2Chr 14 20 25 Venit ergo Josaphat, et omnis populus cum eo, ad detrahenda spolia mortuorum : inveneruntque inter cadavera variam supellectilem, vestes quoque, et vasa pretiosissima, et diripuerunt ita ut omnia portare non possent, nec per tres dies spolia auferre prae praedae magnitudine.
2 Chronicles 2Chr 14 20 26 Die autem quarto congregati sunt in Valle benedictionis : etenim quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum Vallis benedictionis usque in praesentem diem.
2 Chronicles 2Chr 14 20 27 Reversusque est omnis vir Juda, et habitatores Jerusalem, et Josaphat ante eos, in Jerusalem cum laetitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis.
2 Chronicles 2Chr 14 20 28 Ingressique sunt in Jerusalem cum psalteriis, et citharis, et tubis in domum Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 20 29 Irruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 20 30 Quievitque regnum Josaphat, et praebuit ei Deus pacem per circuitum.
2 Chronicles 2Chr 14 20 31 Regnavit igitur Josaphat super Judam, et erat triginta quinque annorum cum regnare coepisset : viginti autem et quinque annis regnavit in Jerusalem, et nomen matris ejus Azuba filia Selahi.
2 Chronicles 2Chr 14 20 32 Et ambulavit in via patris suis Asa, nec declinavit ab ea, faciens quae placita erant coram Domino.
2 Chronicles 2Chr 14 20 33 Verumtamen excelsa non abstulit, et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum.
2 Chronicles 2Chr 14 20 34 Reliqua autem gestorum Josaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Jehu filii Hanani, quae digessit in libros regum Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 20 35 Post haec iniit amicitias Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Israël, cujus opera fuerunt impiissima.
2 Chronicles 2Chr 14 20 36 Et particeps fuit ut facerent naves quae irent in Tharsis : feceruntque classem in Asiongaber.
2 Chronicles 2Chr 14 20 37 Prophetavit autem Eliezer filius Dodau de Maresa ad Josaphat, dicens : Quia habuisti foedus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritaeque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis.
2 Chronicles 2Chr 14 21 1 Dormivit autem Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David : regnavitque Joram filius ejus pro eo.
2 Chronicles 2Chr 14 21 2 Qui habuit fratres filios Josaphat, Azariam, et Jahiel, et Zachariam, et Azariam, et Michaël, et Saphatiam : omnes hi filii Josaphat regis Juda.
2 Chronicles 2Chr 14 21 3 Deditque eis pater suus multa munera argenti et auri, et pensitationes, cum civitatibus munitissimis in Juda : regnum autem tradidit Joram, eo quod esset primogenitus.
2 Chronicles 2Chr 14 21 4 Surrexit ergo Joram super regnum patris sui : cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio, et quosdam de principibus Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 21 5 Triginta duorum annorum erat Joram cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 21 6 Ambulavitque in viis regum Israël, sicut egerat domus Achab : filia quippe Achab erat uxor ejus : et fecit malum in conspectu Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 21 7 Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo : et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis ejus omni tempore.
2 Chronicles 2Chr 14 21 8 In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Judae, et constituit sibi regem.
2 Chronicles 2Chr 14 21 9 Cumque transisset Joram cum principibus suis, et cuncto equitatu qui erat secum, surrexit nocte, et percussit Edom, qui se circumdederat, et omnes duces equitatus ejus.
2 Chronicles 2Chr 14 21 10 Attamen rebellavit Edom, ne esset sub ditione Juda usque ad hanc diem : eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius. Dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum :
2 Chronicles 2Chr 14 21 11 insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Juda, et fornicari fecit habitatores Jerusalem, et praevaricari Judam.
2 Chronicles 2Chr 14 21 12 Allatae sunt autem ei litterae ab Elia propheta, in quibus scriptum erat : Haec dicit Dominus Deus David patris tui : Quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui, et in viis Asa regis Juda,
2 Chronicles 2Chr 14 21 13 sed incessisti per iter regum Israël, et fornicari fecisti Judam et habitatores Jerusalem, imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos, domum patris tui, meliores te, occidisti :
2 Chronicles 2Chr 14 21 14 ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis, et uxoribus tuis, universaque substantia tua.
2 Chronicles 2Chr 14 21 15 Tu autem aegrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies.
2 Chronicles 2Chr 14 21 16 Suscitavit ergo Dominus contra Joram spiritum Philisthinorum, et Arabum qui confines sunt Aethiopibus :
2 Chronicles 2Chr 14 21 17 et ascenderunt in terram Juda, et vastaverunt eam, diripueruntque cunctam substantiam quae inventa est in domo regis, insuper et filios ejus, et uxores : nec remansit ei filius, nisi Joachaz, qui minimus natu erat.
2 Chronicles 2Chr 14 21 18 Et super haec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili.
2 Chronicles 2Chr 14 21 19 Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus : et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter, et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus secundum morem combustionis exequias, sicut fecerat majoribus ejus.
2 Chronicles 2Chr 14 21 20 Triginta duorum annorum fuit cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. Ambulavitque non recte, et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulchro regum.
2 Chronicles 2Chr 14 22 1 Constituerunt autem habitatores Jerusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo : omnes enim majores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum qui irruerant in castra : regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda.
2 Chronicles 2Chr 14 22 2 Quadraginta duorum annorum erat Ochozias cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Jerusalem : et nomen matris ejus Athalia filia Amri.
2 Chronicles 2Chr 14 22 3 Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab : mater enim ejus impulit eum ut impie ageret.
2 Chronicles 2Chr 14 22 4 Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab : ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum ejus :
2 Chronicles 2Chr 14 22 5 ambulavitque in consiliis eorum. Et perrexit cum Joram filio Achab rege Israël in bellum contra Hazaël regem Syriae in Ramoth Galaad : vulneraveruntque Syri Joram.
2 Chronicles 2Chr 14 22 6 Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel : multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Joram rex Juda descendit ut inviseret Joram filium Achab in Jezrahel aegrotantem.
2 Chronicles 2Chr 14 22 7 Voluntatis quippe fuit Dei adversus Ochoziam, ut veniret ad Joram : et cum venisset, et egrederetur cum eo adversum Jehu filium Namsi, quem unxit Dominus ut deleret domum Achab.
2 Chronicles 2Chr 14 22 8 Cum ergo everteret Jehu domum Achab, invenit principes Juda, et filios fratrum Ochoziae, qui ministrabant ei, et interfecit illos.
2 Chronicles 2Chr 14 22 9 Ipsum quoque perquirens Ochoziam, comprehendit latitantem in Samaria : adductumque ad se, occidit : et sepelierunt eum, eo quod esset filius Josaphat, qui quaesierat Dominum in toto corde suo. Nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe quis regnaret Ochoziae :
2 Chronicles 2Chr 14 22 10 siquidem Athalia mater ejus, videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Joram.
2 Chronicles 2Chr 14 22 11 Porro Josabeth filia regis tulit Joas filium Ochoziae, et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur : absconditque eum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum : Josabeth autem, quae absconderat eum, erat filia regis Joram, uxor Jojadae pontificis, soror Ochoziae : et idcirco Athalia non interfecit eum.
2 Chronicles 2Chr 14 22 12 Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram.
2 Chronicles 2Chr 14 23 1 Anno autem septimo, confortatus Jojada, assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Jeroham, et Ismahel filium Johanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adaiae, et Elisaphat filium Zechri : et iniit cum eis foedus.
2 Chronicles 2Chr 14 23 2 Qui circumeuntes Judam, congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Juda, et principes familiarum Israël, veneruntque in Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 23 3 Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Dei cum rege, dixitque ad eos Jojada : Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David.
2 Chronicles 2Chr 14 23 4 Iste est ergo sermo quem facietis :
2 Chronicles 2Chr 14 23 5 tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum, sacerdotum, et Levitarum, et janitorum erit in portis : tertia vero pars ad domum regis : et tertia ad portam quae appellatur Fundamenti : omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 23 6 Nec quispiam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes, et qui ministrant de Levitis : ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt : et omne reliquum vulgus observet custodias Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 23 7 Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma sua (et siquis alius ingressus fuerit templum, interficiatur), sintque cum rege et intrante et egrediente.
2 Chronicles 2Chr 14 23 8 Fecerunt ergo Levitae, et universus Juda, juxta omnia quae praeceperat Jojada pontifex : et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum et egressuri erant : siquidem Jojada pontifex non dimiserat abire turmas quae sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.
2 Chronicles 2Chr 14 23 9 Deditque Jojada sacerdos centurionibus lanceas, clypeosque et peltas regis David, quas consecraverat in domo Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 23 10 Constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra, usque ad partem templi sinistram, coram altari et templo, per circuitum regis.
2 Chronicles 2Chr 14 23 11 Et eduxerunt filium regis, et imposuerunt ei diadema et testimonium, dederuntque in manu ejus tenendam legem, et constituerunt eum regem : unxit quoque illum Jojada pontifex, et filii ejus : imprecatique sunt ei, atque dixerunt : Vivat rex.
2 Chronicles 2Chr 14 23 12 Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 23 13 Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu, et principes, turmasque circa eum, omnemque populum terrae gaudentem, atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium, scidit vestimenta sua, et ait : Insidiae, insidiae.
2 Chronicles 2Chr 14 23 14 Egressus autem Jojada pontifex ad centuriones et principes exercitus, dixit eis : Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Praecepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini,
2 Chronicles 2Chr 14 23 15 et imposuerunt cervicibus ejus manus : cumque intrasset portam equorum domus regis, interfecerunt eam ibi.
2 Chronicles 2Chr 14 23 16 Pepigit autem Jojada foedus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 23 17 Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxerunt eam, et altaria ac simulacra illius confregerunt : Mathan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras.
2 Chronicles 2Chr 14 23 18 Constituit autem Jojada praepositos in domo Domini sub manibus sacerdotum et Levitarum quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis, juxta dispositionem David.
2 Chronicles 2Chr 14 23 19 Constituit quoque janitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re.
2 Chronicles 2Chr 14 23 20 Assumpsitque centuriones, et fortissimos viros, ac principes populi, et omne vulgus terrae, et fecerunt descendere regem de domo Domini, et introire per medium portae superioris in domum regis, et collocaverunt eum in solio regali.
2 Chronicles 2Chr 14 23 21 Laetatusque est omnis populus terrae, et urbs quievit : porro Athalia interfecta est gladio.
2 Chronicles 2Chr 14 24 1 Septem annorum erat Joas cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Sebia de Bersabee.
2 Chronicles 2Chr 14 24 2 Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojadae sacerdotis.
2 Chronicles 2Chr 14 24 3 Accepit autem ei Jojada uxores duas, e quibus genuit filios et filias.
2 Chronicles 2Chr 14 24 4 Post quae placuit Joas ut instauraret domum Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 24 5 Congregavitque sacerdotes et Levitas, et dixit eis : Egredimini ad civitates Juda, et colligite de universo Israël pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per singulos annos, festinatoque hoc facite. Porro Levitae egere negligentius.
2 Chronicles 2Chr 14 24 6 Vocavitque rex Jojadam principem, et dixit ei : Quare tibi non fuit curae, ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam quae constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii ?
2 Chronicles 2Chr 14 24 7 Athalia enim impiissima, et filii ejus, destruxerunt domum Dei, et de universis quae sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim.
2 Chronicles 2Chr 14 24 8 Praecepit ergo rex, et fecerunt arcam : posueruntque eam juxta portam domus Domini forinsecus.
2 Chronicles 2Chr 14 24 9 Et praedicatum est in Juda et Jerusalem ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israël in deserto.
2 Chronicles 2Chr 14 24 10 Laetatique sunt cuncti principes, et omnis populus, et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur.
2 Chronicles 2Chr 14 24 11 Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam), ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam quae erat in arca, porro arcam reportabant ad locum suum : sicque faciebant per singulos dies. Et congregata est infinita pecunia,
2 Chronicles 2Chr 14 24 12 quam dederunt rex et Jojada his qui praeerant operibus domus Domini : at illi conducebant ex ea caesores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini : fabros quoque ferri et aeris, ut quod cadere coeperat, fulciretur.
2 Chronicles 2Chr 14 24 13 Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt.
2 Chronicles 2Chr 14 24 14 Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Jojada reliquam partem pecuniae : de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialae quoque, et cetera vasa aurea et argentea : offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadae.
2 Chronicles 2Chr 14 24 15 Senuit autem Jojada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum :
2 Chronicles 2Chr 14 24 16 sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israël, et cum domo ejus.
2 Chronicles 2Chr 14 24 17 Postquam autem obiit Jojada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem : qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis.
2 Chronicles 2Chr 14 24 18 Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus : et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum.
2 Chronicles 2Chr 14 24 19 Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes illi audire nolebant.
2 Chronicles 2Chr 14 24 20 Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojadae sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis : Haec dicit Dominus Deus : Quare transgredimini praeceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos ?
2 Chronicles 2Chr 14 24 21 Qui congregati adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 24 22 Et non est recordatus Joas rex misericordiae quam fecerat Jojada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur, ait : Videat Dominus, et requirat.
2 Chronicles 2Chr 14 24 23 Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriae : venitque in Judam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam praedam miserunt regi in Damascum.
2 Chronicles 2Chr 14 24 24 Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum : in Joas quoque ignominiosa exercuere judicia.
2 Chronicles 2Chr 14 24 25 Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis : surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojadae sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est : sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulchris regum.
2 Chronicles 2Chr 14 24 26 Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semaath Ammanitidis, et Jozabad filius Semmarith Moabitidis.
2 Chronicles 2Chr 14 24 27 Porro filii ejus, ac summa pecuniae quae adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei, scripta sunt diligentius in libro regum : regnavit autem Amasias filius ejus pro eo.
2 Chronicles 2Chr 14 25 1 Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 25 2 Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen non in corde perfecto.
2 Chronicles 2Chr 14 25 3 Cumque roboratum sibi videret imperium, jugulavit servos qui occiderant regem patrem suum,
2 Chronicles 2Chr 14 25 4 sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi, ubi praecepit Dominus, dicens : Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur.
2 Chronicles 2Chr 14 25 5 Congregavit igitur Amasias Judam, et constituit eos per familias, tribunosque et centuriones in universo Juda et Benjamin : et recensuit a viginti annis supra, invenitque trecenta millia juvenum qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum :
2 Chronicles 2Chr 14 25 6 mercede quoque conduxit de Israël centum millia robustorum, centum talentis argenti.
2 Chronicles 2Chr 14 25 7 Venit autem homo Dei ad illum, et ait : O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israël : non est enim Dominus cum Israël, et cunctis filiis Ephraim :
2 Chronicles 2Chr 14 25 8 quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus : Dei quippe est et adjuvare, et in fugam convertere.
2 Chronicles 2Chr 14 25 9 Dixitque Amasias ad hominem Dei : Quid ergo fiet de centum talentis, quae dedi militibus Israël ? Et respondit ei homo Dei : Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura.
2 Chronicles 2Chr 14 25 10 Separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum : at illi contra Judam vehementer irati, reversi sunt in regionem suam.
2 Chronicles 2Chr 14 25 11 Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in vallem Salinarum, percussitque filios Seir decem millia :
2 Chronicles 2Chr 14 25 12 et alia decem millia virorum ceperunt filii Juda, et adduxerunt ad praeruptum cujusdam petrae, praecipitaveruntque eos de summo in praeceps : qui universi crepuerunt.
2 Chronicles 2Chr 14 25 13 At ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad praelium, diffusus est in civitatibus Juda, a Samaria usque ad Bethoron, et interfectis tribus millibus, diripuit praedam magnam.
2 Chronicles 2Chr 14 25 14 Amasias vero post caedem Idumaeorum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum.
2 Chronicles 2Chr 14 25 15 Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei : Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua ?
2 Chronicles 2Chr 14 25 16 Cumque haec ille loqueretur, respondit ei : Num consiliarius regis es ? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta : Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.
2 Chronicles 2Chr 14 25 17 Igitur Amasias rex Juda inito pessimo consilio, misit ad Joas filium Joachaz filii Jehu regem Israël, dicens : Veni, videamus nos mutuo.
2 Chronicles 2Chr 14 25 18 At ille remisit nuntios, dicens : Carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani, dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem : et ecce bestiae quae erant in silva Libani, transierunt, et conculcaverunt carduum.
2 Chronicles 2Chr 14 25 19 Dixisti : Percussi Edom, et idcirco erigitur cor tuum in superbiam : sede in domo tua : cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu, et Juda tecum ?
2 Chronicles 2Chr 14 25 20 Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium propter deos Edom.
2 Chronicles 2Chr 14 25 21 Ascendit igitur Joas rex Israël, et mutuos sibi praebuere conspectus : Amasias autem rex Juda erat in Bethsames Juda :
2 Chronicles 2Chr 14 25 22 corruitque Juda coram Israël, et fugit in tabernacula sua.
2 Chronicles 2Chr 14 25 23 Porro Amasiam regem Juda, filium Joas filii Joachaz, cepit Joas rex Israël in Bethsames, et adduxit in Jerusalem : destruxitque murum ejus a porta Ephraim usque ad portam anguli quadringentis cubitis.
2 Chronicles 2Chr 14 25 24 Omne quoque aurum et argentum, et universa vasa quae repererat in domo Dei, et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae, necnon et filios obsidum, reduxit in Samariam.
2 Chronicles 2Chr 14 25 25 Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda, postquam mortuus est Joas filius Joachaz rex Israël, quindecim annis.
2 Chronicles 2Chr 14 25 26 Reliqua autem sermonum Amasiae priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 25 27 Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Jerusalem. Cumque fugisset in Lachis, miserunt, et interfecerunt eum ibi.
2 Chronicles 2Chr 14 25 28 Reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.
2 Chronicles 2Chr 14 26 1 Omnis autem populus Juda filium ejus Oziam, annorum sedecim, constituit regem pro Amasia patre suo.
2 Chronicles 2Chr 14 26 2 Ipse aedificavit Ailath, et restituit eam ditioni Juda, postquam dormivit rex cum patribus suis.
2 Chronicles 2Chr 14 26 3 Sedecim annorum erat Ozias cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 26 4 Fecitque quod erat rectum in oculis Domini, juxta omnia quae fecerat Amasias pater ejus.
2 Chronicles 2Chr 14 26 5 Et exquisivit Dominum in diebus Zachariae intelligentis et videntis Deum : cumque requireret Dominum, direxit eum in omnibus.
2 Chronicles 2Chr 14 26 6 Denique egressus est, et pugnavit contra Philisthiim, et destruxit murum Geth, et murum Jabniae, murumque Azoti : aedificavit quoque oppida in Azoto et in Philisthiim.
2 Chronicles 2Chr 14 26 7 Et adjuvit eum Deus contra Philisthiim, et contra Arabes qui habitabant in Gurbaal, et contra Ammonitas.
2 Chronicles 2Chr 14 26 8 Appendebantque Ammonitae munera Oziae : et divulgatum est nomen ejus usque ad introitum Aegypti propter crebras victorias.
2 Chronicles 2Chr 14 26 9 Aedificavitque Ozias turres in Jerusalem super portam anguli, et super portam vallis, et reliquas in eodem muri latere, firmavitque eas.
2 Chronicles 2Chr 14 26 10 Exstruxit etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in eremi vastitate : vineas quoque habuit et vinitores, in montibus et in Carmelo : erat quippe homo agriculturae deditus.
2 Chronicles 2Chr 14 26 11 Fuit autem exercitus bellatorum ejus, qui procedebant ad praelia sub manu Jehiel scribae, Maasiaeque doctoris, et sub manu Hananiae, qui erat de ducibus regis.
2 Chronicles 2Chr 14 26 12 Omnisque numerus principum per familias, virorum fortium duorum millium sexcentorum.
2 Chronicles 2Chr 14 26 13 Et sub eis universus exercitus trecentorum et septem millium quingentorum, qui erant apti ad bella, et pro rege contra adversarios dimicabant.
2 Chronicles 2Chr 14 26 14 Praeparavit quoque eis Ozias, id est, cuncto exercitui, clypeos, et hastas, et galeas, et loricas, arcusque et fundas ad jaciendos lapides.
2 Chronicles 2Chr 14 26 15 Et fecit in Jerusalem diversi generis machinas, quas in turribus collocavit et in angulis murorum, ut mitterent sagittas, et saxa grandia : egressumque est nomen ejus procul, eo quod auxiliaretur ei Dominus, et corroborasset illum.
2 Chronicles 2Chr 14 26 16 Sed cum roboratus esset, elevatum est cor ejus in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum : ingressusque templum Domini, adolere voluit incensum super altare thymiamatis.
2 Chronicles 2Chr 14 26 17 Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos, et cum eo sacerdotes Domini octoginta, viri fortissimi,
2 Chronicles 2Chr 14 26 18 restiterunt regi, atque dixerunt : Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum, hoc est, filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium : egredere de sanctuario, ne contempseris : quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo.
2 Chronicles 2Chr 14 26 19 Iratusque Ozias, tenens in manu thuribulum ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdotibus, in domo Domini super altare thymiamatis.
2 Chronicles 2Chr 14 26 20 Cumque respexisset eum Azarias pontifex, et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte ejus, et festinato expulerunt eum. Sed et ipse perterritus, acceleravit egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 26 21 Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam ejectus fuerat de domo Domini. Porro Joatham filius ejus rexit domum regis, et judicabat populum terrae.
2 Chronicles 2Chr 14 26 22 Reliqua autem sermonum Oziae priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta.
2 Chronicles 2Chr 14 26 23 Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum, eo quod esset leprosus : regnavitque Joatham filius ejus pro eo.
2 Chronicles 2Chr 14 27 1 Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.
2 Chronicles 2Chr 14 27 2 Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini : et adhuc populus delinquebat.
2 Chronicles 2Chr 14 27 3 Ipse aedificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.
2 Chronicles 2Chr 14 27 4 Urbes quoque aedificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres.
2 Chronicles 2Chr 14 27 5 Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei : haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.
2 Chronicles 2Chr 14 27 6 Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.
2 Chronicles 2Chr 14 27 7 Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnae ejus et opera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda.
2 Chronicles 2Chr 14 27 8 Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 27 9 Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : et regnavit Achaz filius ejus pro eo.
2 Chronicles 2Chr 14 28 1 Viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater ejus,
2 Chronicles 2Chr 14 28 2 sed ambulavit in viis regum Israël, insuper et statuas fudit Baalim.
2 Chronicles 2Chr 14 28 3 Ipse est qui adolevit incensum in valle Benennom, et lustravit filios suos in igne juxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 28 4 Sacrificabat quoque, et thymiama succendebat in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso.
2 Chronicles 2Chr 14 28 5 Tradiditque eum Dominus Deus ejus in manu regis Syriae, qui percussit eum, magnamque praedam cepit de ejus imperio, et adduxit in Damascum : manibus quoque regis Israël traditus est, et percussus plaga grandi.
2 Chronicles 2Chr 14 28 6 Occiditque Phacee filius Romeliae, de Juda centum viginti millia in die uno, omnes viros bellatores : eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum.
2 Chronicles 2Chr 14 28 7 Eodem tempore occidit Zechri, vir potens ex Ephraim, Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus ejus, Elcanam quoque secundum a rege.
2 Chronicles 2Chr 14 28 8 Ceperuntque filii Israël de fratribus suis ducenta millia mulierum, puerorum, et puellarum, et infinitam praedam : pertuleruntque eam in Samariam.
2 Chronicles 2Chr 14 28 9 Ea tempestate erat ibi propheta Domini, nomine Oded : qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam, dixit eis : Ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Juda, tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad caelum pertingeret vestra crudelitas.
2 Chronicles 2Chr 14 28 10 Insuper filios Juda et Jerusalem vultis vobis subjicere in servos et ancillas : quod nequaquam facto opus est : peccastis enim super hoc Domino Deo vestro.
2 Chronicles 2Chr 14 28 11 Sed audite consilium meum, et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis.
2 Chronicles 2Chr 14 28 12 Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Johanan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum, et Amasa filius Adali, contra eos qui veniebant de praelio,
2 Chronicles 2Chr 14 28 13 et dixerunt eis : Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adjicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta ? grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 28 14 Dimiseruntque viri bellatores praedam, et universa quae ceperant, coram principibus, et omni multitudine.
2 Chronicles 2Chr 14 28 15 Steteruntque viri quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos, omnesque qui nudi erant, vestierunt de spoliis : cumque vestissent eos, et calceassent, et refecissent cibo ac potu, unxissentque propter laborem, et adhibuissent eis curam : quicumque ambulare non poterant, et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos jumentis, et adduxerunt Jericho civitatem palmarum ad fratres eorum, ipsique reversi sunt in Samariam.
2 Chronicles 2Chr 14 28 16 Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum, postulans auxilium.
2 Chronicles 2Chr 14 28 17 Veneruntque Idumaei, et percusserunt multos ex Juda, et ceperunt praedam magnam.
2 Chronicles 2Chr 14 28 18 Philisthiim quoque diffusi sunt per urbes campestres, et ad meridiem Juda : ceperuntque Bethsames, et Ajalon, et Gaderoth, Socho quoque, et Thamnan, et Gamzo, cum viculis suis, et habitaverunt in eis.
2 Chronicles 2Chr 14 28 19 Humiliaverat enim Dominus Judam propter Achaz regem Juda, eo quod nudasset eum auxilio, et contemptui habuisset Dominum.
2 Chronicles 2Chr 14 28 20 Adduxitque contra eum Thelgathphalnasar regem Assyriorum, qui et afflixit eum, et nullo resistente vastavit.
2 Chronicles 2Chr 14 28 21 Igitur Achaz, spoliata domo Domini, et domo regum ac principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.
2 Chronicles 2Chr 14 28 22 Insuper et tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum, ipse per se rex Achaz,
2 Chronicles 2Chr 14 28 23 immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis, et dixit : Dii regum Syriae auxiliantur eis, quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi : cum e contrario ipsi fuerint ruinae ei, et universo Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 28 24 Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei, atque confractis, clausit januas templi Dei, et fecit sibi altaria in universis angulis Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 28 25 In omnibus quoque urbibus Juda exstruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum.
2 Chronicles 2Chr 14 28 26 Reliqua autem sermonum ejus, et omnium operum suorum priorum et novissimorum, scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 28 27 Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Jerusalem : neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israël. Regnavitque Ezechias filius ejus pro eo.
2 Chronicles 2Chr 14 29 1 Igitur Ezechias regnare coepit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Abia filia Zachariae.
2 Chronicles 2Chr 14 29 2 Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini, juxta omnia quae fecerat David pater ejus.
2 Chronicles 2Chr 14 29 3 Ipse, anno et mense primo regni sui, aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas.
2 Chronicles 2Chr 14 29 4 Adduxitque sacerdotes atque Levitas, et congregavit eos in plateam orientalem.
2 Chronicles 2Chr 14 29 5 Dixitque ad eos : Audite me, Levitae, et sanctificamini : mundate domum Domini Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario.
2 Chronicles 2Chr 14 29 6 Peccaverunt patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes eum : averterunt facies suas a tabernaculo Domini, et praebuerunt dorsum.
2 Chronicles 2Chr 14 29 7 Clauserunt ostia quae erant in porticu, et extinxerunt lucernas, incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 29 8 Concitatus est itaque furor Domini super Judam et Jerusalem, tradiditque eos in commotionem, et in interitum, et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris.
2 Chronicles 2Chr 14 29 9 En corruerunt patres nostri gladiis : filii nostri, et filiae nostrae, et conjuges captivae ductae sunt propter hoc scelus.
2 Chronicles 2Chr 14 29 10 Nunc ergo placet mihi ut ineamus foedus cum Domino Deo Israël, et avertet a nobis furorem irae suae.
2 Chronicles 2Chr 14 29 11 Filii mei, nolite negligere : vos elegit Dominus ut stetis coram eo, et ministretis illi, colatisque eum, et cremetis ei incensum.
2 Chronicles 2Chr 14 29 12 Surrexerunt ergo Levitae : Mahath filius Amasai, et Joël filius Azariae de filiis Caath : porro de filiis Merari, Cis filius Abdi, et Azarias filius Jalaleel. De filiis autem Gersom, Joah filius Zemma, et Eden filius Joah.
2 Chronicles 2Chr 14 29 13 At vero de filiis Elisaphan, Samri, et Jahiel. De filiis quoque Asaph, Zacharias, et Mathanias :
2 Chronicles 2Chr 14 29 14 necnon de filiis Heman, Jahiel, et Semei : sed et de filiis Idithun, Semeias, et Oziel.
2 Chronicles 2Chr 14 29 15 Congregaveruntque fratres suos, et sanctificati sunt, et ingressi sunt juxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei.
2 Chronicles 2Chr 14 29 16 Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, extulerunt omnem immunditiam quam intro repererant in vestibulo domus Domini : quam tulerunt Levitae, et asportaverunt ad torrentem Cedron foras.
2 Chronicles 2Chr 14 29 17 Coeperunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo ejusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini, expiaveruntque templum diebus octo, et in die sextadecima mensis ejusdem, quod coeperant, impleverunt.
2 Chronicles 2Chr 14 29 18 Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei : Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque ejus, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis,
2 Chronicles 2Chr 14 29 19 cunctamque templi supellectilem, quam polluerat rex Achaz in regno suo, postquam praevaricatus est : et ecce exposita sunt omnia coram altare Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 29 20 Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in domum Domini :
2 Chronicles 2Chr 14 29 21 obtuleruntque simul tauros septem, et arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Juda : dixitque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 29 22 Mactaverunt igitur tauros, et susceperunt sanguinem sacerdotes, et fuderunt illum super altare : mactaverunt etiam arietes, et illorum sanguinem super altare fuderunt, immolaveruntque agnos, et fuderunt super altare sanguinem.
2 Chronicles 2Chr 14 29 23 Applicuerunt hircos pro peccato coram rege, et universa multitudine, imposueruntque manus suas super eos :
2 Chronicles 2Chr 14 29 24 et immolaverunt illos sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Israëlis : pro omni quippe Israël praeceperat rex ut holocaustum fieret, et pro peccato.
2 Chronicles 2Chr 14 29 25 Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David regis, et Gad videntis, et Nathan prophetae : siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum ejus.
2 Chronicles 2Chr 14 29 26 Steteruntque Levitae tenentes organa David, et sacerdotes tubas.
2 Chronicles 2Chr 14 29 27 Et jussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare : cumque offerrentur holocausta, coeperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis quae David rex Israël praeparaverat, concrepare.
2 Chronicles 2Chr 14 29 28 Omni autem turba adorante, cantores, et ii qui tenebant tubas, erant in officio suo donec compleretur holocaustum.
2 Chronicles 2Chr 14 29 29 Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoraverunt.
2 Chronicles 2Chr 14 29 30 Praecepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum sermonibus David, et Asaph videntis : qui laudaverunt eum magna laetitia, et incurvato genu adoraverunt.
2 Chronicles 2Chr 14 29 31 Ezechias autem etiam haec addidit : Implestis manus vestras Domino : accedite, et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes, et holocausta, mente devota.
2 Chronicles 2Chr 14 29 32 Porro numerus holocaustorum quae obtulit multitudo, hic fuit : tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos.
2 Chronicles 2Chr 14 29 33 Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos, et oves tria millia.
2 Chronicles 2Chr 14 29 34 Sacerdotes vero pauci erant, nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent : unde et Levitae fratres eorum adjuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites : Levitae quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes.
2 Chronicles 2Chr 14 29 35 Fuerunt ergo holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum : et completus est cultus domus Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 29 36 Laetatusque est Ezechias et omnis populus, eo quod ministerium Domini esset expletum : de repente quippe hoc fieri placuerat.
2 Chronicles 2Chr 14 30 1 Misit quoque Ezechias ad omnem Israël et Judam : scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 30 2 Inito ergo consilio regis et principum, et universi coetus Jerusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo.
2 Chronicles 2Chr 14 30 3 Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus nondum congregatus fuerat in Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 30 4 Placuitque sermo regi, et omni multitudini.
2 Chronicles 2Chr 14 30 5 Et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israël, de Bersabee usque Dan, ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Israël in Jerusalem : multi enim non fecerant sicut lege praescriptum est.
2 Chronicles 2Chr 14 30 6 Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Israël et Judam, juxta id quod rex jusserat, praedicantes : Filii Israël, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israël : et revertetur ad reliquias quae effugerunt manum regis Assyriorum.
2 Chronicles 2Chr 14 30 7 Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum, qui tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis.
2 Chronicles 2Chr 14 30 8 Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri : tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in aeternum : servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus.
2 Chronicles 2Chr 14 30 9 Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc : pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum.
2 Chronicles 2Chr 14 30 10 Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.
2 Chronicles 2Chr 14 30 11 Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes consilio, venerunt Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 30 12 In Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum, ut facerent juxta praeceptum regis et principum verbum Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 30 13 Congregatique sunt in Jerusalem populi multi ut facerent solemnitatem azymorum, in mense secundo :
2 Chronicles 2Chr 14 30 14 et surgentes destruxerunt altaria quae erant in Jerusalem, atque universa in quibus idolis adolebatur incensum, subvertentes, projecerunt in torrentem Cedron.
2 Chronicles 2Chr 14 30 15 Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes quoque atque Levitae tandem sanctificati, obtulerunt holocausta in domo Domini :
2 Chronicles 2Chr 14 30 16 steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei : sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum,
2 Chronicles 2Chr 14 30 17 eo quod multa turba sanctificata non esset : et idcirco immolarent Levitae Phase his qui non occurrerant sanctificari Domino.
2 Chronicles 2Chr 14 30 18 Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon, quae sanctificata non fuerat, comedit Phase non juxta quod scriptum est : et oravit pro eis Ezechias, dicens : Dominus bonus propitiabitur
2 Chronicles 2Chr 14 30 19 cunctis, qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum : et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt.
2 Chronicles 2Chr 14 30 20 Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo.
2 Chronicles 2Chr 14 30 21 Feceruntque filii Israël, qui inventi sunt in Jerusalem, solemnitatem azymorum septem diebus in laetitia magna, laudantes Dominum per singulos dies : Levitae quoque et sacerdotes per organa quae suo officio congruebant.
2 Chronicles 2Chr 14 30 22 Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intelligentiam bonam super Domino : et comederunt septem diebus solemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum.
2 Chronicles 2Chr 14 30 23 Placuitque universae multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem : quod et fecerunt cum ingenti gaudio.
2 Chronicles 2Chr 14 30 24 Ezechias enim rex Juda praebuerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium : principes vero dederant populo tauros mille, et oves decem millia : sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo.
2 Chronicles 2Chr 14 30 25 Et hilaritate perfusa omnis turba Juda, tam sacerdotum et Levitarum, quam universae frequentiae quae venerat ex Israël : proselytorum quoque de terra Israël, et habitantium in Juda.
2 Chronicles 2Chr 14 30 26 Factaque est grandis celebritas in Jerusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israël in ea urbe non fuerat.
2 Chronicles 2Chr 14 30 27 Surrexerunt autem sacerdotes atque Levitae benedicentes populo : et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio in habitaculum sanctum caeli.
2 Chronicles 2Chr 14 31 1 Cumque haec fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israël qui inventus fuerat in urbibus Juda, et fregerunt simulacra, succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt, non solum de universo Juda et Benjamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent : reversique sunt omnes filii Israël in possessiones et civitates suas.
2 Chronicles 2Chr 14 31 2 Ezechias autem constituit turmas sacerdotales et Leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio, tam sacerdotum videlicet quam Levitarum, ad holocausta et pacifica, ut ministrarent et confiterentur, canerentque in portis castrorum Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 31 3 Pars autem regis erat, ut de propria ejus substantia offerretur holocaustum, mane semper et vespere : sabbatis quoque, et calendis, et solemnitatibus ceteris, sicut scriptum est in lege Moysi.
2 Chronicles 2Chr 14 31 4 Praecepit etiam populo habitantium Jerusalem ut darent partes sacerdotibus et Levitis, ut possent vacare legi Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 31 5 Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Israël frumenti, vini, et olei : mellis quoque, et omnium quae gignit humus, decimas obtulerunt.
2 Chronicles 2Chr 14 31 6 Sed et filii Israël et Juda qui habitabant in urbibus Juda, obtulerunt decimas boum et ovium, decimasque sanctorum quae voverant Domino Deo suo : atque universa portantes, fecerunt acervos plurimos.
2 Chronicles 2Chr 14 31 7 Mense tertio coeperunt acervorum jacere fundamenta, et mense septimo compleverunt eos.
2 Chronicles 2Chr 14 31 8 Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes ejus, viderunt acervos, et benedixerunt Domino ac populo Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 31 9 Interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas, cur ita jacerent acervi.
2 Chronicles 2Chr 14 31 10 Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc, dicens : Ex quo coeperunt offerri primitiae in domo Domini, comedimus, et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo : reliquarum autem copia est ista, quam cernis.
2 Chronicles 2Chr 14 31 11 Praecepit igitur Ezechias ut praepararent horrea in domo Domini. Quod cum fecissent,
2 Chronicles 2Chr 14 31 12 intulerunt tam primitias quam decimas, et quaecumque voverant, fideliter. Fuit autem praefectus eorum Chonenias Levita, et Semei frater ejus secundus,
2 Chronicles 2Chr 14 31 13 post quem Jahiel, et Azarias, et Nahath, et Asaël, et Jerimoth, Jozabad quoque, et Eliel, et Jesmachias, et Mahath, et Banaias, praepositi sub manibus Choneniae et Semei fratris ejus, ex imperio Ezechiae regis et Azariae pontificis domus Dei, ad quos omnia pertinebant.
2 Chronicles 2Chr 14 31 14 Core vero filius Jemna Levites, et janitor orientalis portae, praepositus erat iis quae sponte offerebantur Domino, primitiisque et consecratis in Sancta sanctorum.
2 Chronicles 2Chr 14 31 15 Et sub cura ejus Eden, et Benjamin, Jesue, et Semeias, Amarias quoque, et Sechenias in civitatibus sacerdotum, ut fideliter distribuerent fratribus suis partes, minoribus atque majoribus :
2 Chronicles 2Chr 14 31 16 exceptis maribus ab annis tribus et supra, cunctis qui ingrediebantur templum Domini, et quidquid per singulos dies conducebat in ministerio, atque observationibus juxta divisiones suas,
2 Chronicles 2Chr 14 31 17 sacerdotibus per familias, et Levitis a vigesimo anno et supra, per ordines et turmas suas,
2 Chronicles 2Chr 14 31 18 universaeque multitudini tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, fideliter cibi de his quae sanctificata fuerant, praebebantur.
2 Chronicles 2Chr 14 31 19 Sed et filiorum Aaron per agros, et suburbana urbium singularum, dispositi erant viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis.
2 Chronicles 2Chr 14 31 20 Fecit ergo Ezechias universa quae diximus in omni Juda : operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo,
2 Chronicles 2Chr 14 31 21 in universa cultura ministerii domus Domini, juxta legem et caeremonias, volens requirere Deum suum in toto corde suo : fecitque, et prosperatus est.
2 Chronicles 2Chr 14 32 1 Post quae et hujuscemodi veritatem, venit Sennacherib rex Assyriorum, et ingressus Judam, obsedit civitates munitas, volens eas capere.
2 Chronicles 2Chr 14 32 2 Quod cum vidisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib, et totum belli impetum verti contra Jerusalem,
2 Chronicles 2Chr 14 32 3 inito cum principibus consilio, virisque fortissimis, ut obturarent capita fontium qui erant extra urbem : et hoc omnium decernente sententia,
2 Chronicles 2Chr 14 32 4 congregavit plurimam multitudinem, et obturaverunt cunctos fontes, et rivum qui fluebat in medio terrae, dicentes : Ne veniant reges Assyriorum, et inveniant aquarum abundantiam.
2 Chronicles 2Chr 14 32 5 Aedificavit quoque, agens industrie, omnem murum qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres desuper, et forinsecus alterum murum : instauravitque Mello in civitate David, et fecit universi generis armaturam et clypeos :
2 Chronicles 2Chr 14 32 6 constituitque principes bellatorum in exercitu, et convocavit universos in platea portae civitatis, ac locutus est ad cor eorum, dicens :
2 Chronicles 2Chr 14 32 7 Viriliter agite, et confortamini : nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem quae est cum eo : multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illo.
2 Chronicles 2Chr 14 32 8 Cum illo enim est brachium carneum : nobiscum Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster, pugnatque pro nobis. Confortatusque est populus hujuscemodi verbis Ezechiae regis Juda.
2 Chronicles 2Chr 14 32 9 Quae postquam gesta sunt, misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos in Jerusalem (ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis) ad Ezechiam regem Juda, et ad omnem populum qui erat in urbe, dicens :
2 Chronicles 2Chr 14 32 10 Haec dicit Sennacherib rex Assyriorum : In quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Jerusalem ?
2 Chronicles 2Chr 14 32 11 num Ezechias decipit vos, ut tradat morti in fame et siti, affirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum ?
2 Chronicles 2Chr 14 32 12 Numquid non iste est Ezechias, qui destruxit excelsa illius, et altaria, et praecepit Juda et Jerusalem, dicens : Coram altari uno adorabitis, et in ipso comburetis incensum ?
2 Chronicles 2Chr 14 32 13 an ignoratis quae ego fecerim, et patres mei, cunctis terrarum populis ? numquid praevaluerunt dii gentium, omniumque terrarum, liberare regionem suam de manu mea ?
2 Chronicles 2Chr 14 32 14 Quis est de universis diis gentium, quas vastaverunt patres mei, qui potuerit eruere populum suum de manu mea, ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu ?
2 Chronicles 2Chr 14 32 15 non vos ergo decipiat Ezechias, nec vana persuasione deludat, neque credatis ei. Si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea, et de manu patrum meorum, consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de manu mea.
2 Chronicles 2Chr 14 32 16 Sed et alia multa locuti sunt servi ejus contra Dominum Deum, et contra Ezechiam servum ejus.
2 Chronicles 2Chr 14 32 17 Epistolas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum Deum Israël, et locutus est adversus eum : Sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populum suum de manu mea, sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista.
2 Chronicles 2Chr 14 32 18 Insuper et clamore magno, lingua judaica, contra populum qui sedebat in muris Jerusalem, personabat, ut terreret eos, et caperet civitatem.
2 Chronicles 2Chr 14 32 19 Locutusque est contra Deum Jerusalem, sicut adversum deos populorum terrae, opera manuum hominum.
2 Chronicles 2Chr 14 32 20 Oraverunt igitur Ezechias rex, et Isaias filius Amos prophetes, adversum hanc blasphemiam, ac vociferati sunt usque in caelum.
2 Chronicles 2Chr 14 32 21 Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum, et bellatorem, et principem exercitus regis Assyriorum : reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii qui egressi fuerant de utero ejus interfecerunt eum gladio.
2 Chronicles 2Chr 14 32 22 Salvavitque Dominus Ezechiam et habitatores Jerusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum, et de manu omnium, et praestitit eis quietem per circuitum.
2 Chronicles 2Chr 14 32 23 Multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino in Jerusalem, et munera Ezechiae regi Juda : qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus.
2 Chronicles 2Chr 14 32 24 In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem, et oravit Dominum : exaudivitque eum, et dedit ei signum.
2 Chronicles 2Chr 14 32 25 Sed non juxta beneficia quae acceperat, retribuit, quia elevatum est cor ejus : et facta est contra eum ira, et contra Judam et Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 32 26 Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum fuisset cor ejus, tam ipse quam habitatores Jerusalem : et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae.
2 Chronicles 2Chr 14 32 27 Fuit autem Ezechias dives, et inclytus valde, et thesauros sibi plurimos congregavit argenti, et auri, et lapidis pretiosi, aromatum, et armorum universi generis, et vasorum magni pretii.
2 Chronicles 2Chr 14 32 28 Apothecas quoque frumenti, vini, et olei, et praesepia omnium jumentorum, caulasque pecorum,
2 Chronicles 2Chr 14 32 29 et urbes aedificavit sibi : habebat quippe greges ovium et armentorum innumerabiles, eo quod dedisset ei Dominus substantiam multam nimis.
2 Chronicles 2Chr 14 32 30 Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem fontem aquarum Gihon, et avertit eas subter ad occidentem urbis David : in omnibus operibus suis fecit prospere quae voluit.
2 Chronicles 2Chr 14 32 31 Attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus ut tentaretur, et nota fierent omnia quae erant in corde ejus.
2 Chronicles 2Chr 14 32 32 Reliqua autem sermonum Ezechiae, et misericordiarum ejus, scripta sunt in visione Isaiae filii Amos prophetae, et in libro regum Juda et Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 32 33 Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et sepelierunt eum super sepulchra filiorum David : et celebravit ejus exequias universus Juda, et omnes habitatores Jerusalem : regnavitque Manasses filius ejus pro eo.
2 Chronicles 2Chr 14 33 1 Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 33 2 Fecit autem malum coram Domino, juxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israël :
2 Chronicles 2Chr 14 33 3 et conversus instauravit excelsa quae demolitus fuerat Ezechias pater ejus : construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam caeli, et coluit eam.
2 Chronicles 2Chr 14 33 4 Aedificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus : In Jerusalem erit nomen meum in aeternum.
2 Chronicles 2Chr 14 33 5 Aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 33 6 Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennom : observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos et incantatores, multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum.
2 Chronicles 2Chr 14 33 7 Sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David, et ad Salomonem filium ejus, dicens : In domo hac, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum.
2 Chronicles 2Chr 14 33 8 Et moveri non faciam pedem Israël de terra quam tradidi patribus eorum : ita dumtaxat si custodierint facere quae praecepi eis, cunctamque legem, et caeremonias atque judicia, per manum Moysi.
2 Chronicles 2Chr 14 33 9 Igitur Manasses seduxit Judam, et habitatores Jerusalem, ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 33 10 Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt.
2 Chronicles 2Chr 14 33 11 Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum : ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem.
2 Chronicles 2Chr 14 33 12 Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum : et egit poenitentiam valde coram Deo patrum suorum.
2 Chronicles 2Chr 14 33 13 Deprecatusque est eum, et obsecravit intente : et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.
2 Chronicles 2Chr 14 33 14 Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portae piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer : constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda munitis :
2 Chronicles 2Chr 14 33 15 et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini : aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Jerusalem : et projecit omnia extra urbem.
2 Chronicles 2Chr 14 33 16 Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem : praecepitque Judae ut serviret Domino Deo Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 33 17 Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.
2 Chronicles 2Chr 14 33 18 Reliqua autem gestorum Manasse, et obsecratio ejus ad Deum suum, verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israël, continentur in sermonibus regum Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 33 19 Oratio quoque ejus et exauditio, et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam in quibus aedificavit excelsa, et fecit lucos et statuas antequam ageret poenitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai.
2 Chronicles 2Chr 14 33 20 Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua : regnavitque pro eo filius ejus Amon.
2 Chronicles 2Chr 14 33 21 Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit in Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 33 22 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus : et cunctis idolis quae Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit.
2 Chronicles 2Chr 14 33 23 Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater ejus, et multo majora deliquit.
2 Chronicles 2Chr 14 33 24 Cumque conjurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua.
2 Chronicles 2Chr 14 33 25 Porro reliqua populi multitudo, caesis iis qui Amon percusserant, constituit regem Josiam filium ejus pro eo.
2 Chronicles 2Chr 14 34 1 Octo annorum erat Josias cum regnare coepisset, et triginta et uno anno regnavit in Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 34 2 Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui : non declinavit neque ad dextram, neque ad sinistram.
2 Chronicles 2Chr 14 34 3 Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, coepit quaerere Deum patris sui David : et duodecimo anno postquam regnare coeperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus.
2 Chronicles 2Chr 14 34 4 Destruxeruntque coram eo aras Baalim, et simulacra quae superposita fuerant, demoliti sunt : lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit, et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit.
2 Chronicles 2Chr 14 34 5 Ossa praeterea sacerdotum combussit in altaribus idolorum, mundavitque Judam et Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 34 6 Sed et in urbibus Manasse, et Ephraim, et Simeon, usque Nephthali, cuncta subvertit.
2 Chronicles 2Chr 14 34 7 Cumque altaria dissipasset, et lucos et sculptilia contrivisset in frustra, cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Israël, reversus est in Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 34 8 Igitur anno octavodecimo regni sui, mundata jam terra et templo Domini, misit Saphan filium Eseliae, et Maasiam principem civitatis, et Joha filium Joachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui.
2 Chronicles 2Chr 14 34 9 Qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum : acceptamque ab eo pecuniam quae illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levitae, et janitores de Manasse, et Ephraim, et universis reliquiis Israël, ab omni quoque Juda, et Benjamin, et habitatoribus Jerusalem,
2 Chronicles 2Chr 14 34 10 tradiderunt in manibus eorum qui praeerant operariis in domo Domini, ut instaurarent templum, et infirma quaeque sarcirent.
2 Chronicles 2Chr 14 34 11 At illi dederunt eam artificibus et caementariis, ut emerent lapides de lapicidinis, et ligna ad commissuras aedificii, et ad contignationem domorum quas destruxerant reges Juda.
2 Chronicles 2Chr 14 34 12 Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem praepositi operantium Jahath et Abdias de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui urgebant opus : omnes Levitae scientes organis canere.
2 Chronicles 2Chr 14 34 13 Super eos vero qui ad diversos usus onera portabant, erant scribae, et magistri de Levitis, janitores.
2 Chronicles 2Chr 14 34 14 Cumque efferrent pecuniam quae illata fuerat in templum Domini, reperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi.
2 Chronicles 2Chr 14 34 15 Et ait ad Saphan scribam : Librum legis inveni in domo Domini : et tradidit ei.
2 Chronicles 2Chr 14 34 16 At ille intulit volumen ad regem, et nuntiavit ei, dicens : Omnia quae dedisti in manu servorum tuorum, ecce complentur.
2 Chronicles 2Chr 14 34 17 Argentum quod repertum est in domo Domini, conflaverunt, datumque est praefectis artificum, et diversa opera fabricantium.
2 Chronicles 2Chr 14 34 18 Praeterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum. Quem cum rege praesente recitasset,
2 Chronicles 2Chr 14 34 19 audissetque ille verba legis, scidit vestimenta sua :
2 Chronicles 2Chr 14 34 20 et praecepit Helciae, et Ahicam filio Saphan, et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribae, et Asaae servo regis, dicens :
2 Chronicles 2Chr 14 34 21 Ite, et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Israël et Juda, super universis sermonibus libri istius, qui repertus est : magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quae scripta sunt in isto volumine.
2 Chronicles 2Chr 14 34 22 Abiit ergo Helcias, et hi qui simul a rege missi fuerant, ad Oldam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium, quae habitabat in Jerusalem in Secunda : et locuti sunt ei verba quae supra narravimus.
2 Chronicles 2Chr 14 34 23 At illa respondit eis : Haec dicit Dominus Deus Israël : Dicite viro qui misit vos ad me :
2 Chronicles 2Chr 14 34 24 Haec dicit Dominus : Ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores ejus, cunctaque maledicta quae scripta sunt in libro hoc, quem legerunt coram rege Juda.
2 Chronicles 2Chr 14 34 25 Quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum, idcirco stillabit furor meus super locum istum, et non extinguetur.
2 Chronicles 2Chr 14 34 26 Ad regem autem Juda, qui misit vos pro Domino deprecando, sic loquimini : Haec dicit Dominus Deus Israël : Quoniam audisti verba voluminis,
2 Chronicles 2Chr 14 34 27 atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores Jerusalem, reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me : ego quoque exaudivi te, dicit Dominus.
2 Chronicles 2Chr 14 34 28 Jam enim colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulchrum tuum in pace : nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum, et super habitatores ejus. Retulerunt itaque regi cuncta quae dixerat.
2 Chronicles 2Chr 14 34 29 At ille convocatis universis majoribus natu Juda et Jerusalem,
2 Chronicles 2Chr 14 34 30 ascendit in domum Domini, unaque omnes viri Juda et habitatores Jerusalem, sacerdotes et Levitae, et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus in domo Domini, legit rex omnia verba voluminis :
2 Chronicles 2Chr 14 34 31 et stans in tribunali suo, percussit foedus coram Domino ut ambularet post eum, et custodiret praecepta, et testimonia, et justificationes ejus in toto corde suo, et in tota anima sua, faceretque quae scripta sunt in volumine illo, quod legerat.
2 Chronicles 2Chr 14 34 32 Adjuravit quoque super hoc omnes qui reperti fuerant in Jerusalem et Benjamin : et fecerunt habitatores Jerusalem juxta pactum Domini Dei patrum suorum.
2 Chronicles 2Chr 14 34 33 Abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israël : et fecit omnes qui residui erant in Israël, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus ejus non recesserunt a Domino Deo patrum suorum.
2 Chronicles 2Chr 14 35 1 Fecit autem Josias in Jerusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi :
2 Chronicles 2Chr 14 35 2 et constituit sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini :
2 Chronicles 2Chr 14 35 3 Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino, locutus est : Ponite arcam in sanctuario templi, quod aedificavit Salomon filius David rex Israël, nequaquam enim eam ultra portabitis : nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo ejus Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 35 4 Et praeparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum, sicut praecepit David rex Israël, et descripsit Salomon filius ejus.
2 Chronicles 2Chr 14 35 5 Et ministrate in sanctuario per familias turmasque Leviticas,
2 Chronicles 2Chr 14 35 6 et sanctificati immolate Phase : fratres etiam vestros, ut possint juxta verba quae locutus est Dominus in manu Moysi facere, praeparate.
2 Chronicles 2Chr 14 35 7 Dedit praeterea Josias omni populo qui ibi fuerat inventus in solemnitate Phase, agnos et haedos de gregibus et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria millia : haec de regis universa substantia.
2 Chronicles 2Chr 14 35 8 Duces quoque ejus sponte quod voverant, obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis. Porro Helcias, et Zacharias, et Jahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta, et boves trecentos.
2 Chronicles 2Chr 14 35 9 Chonenias autem, et Semeias, etiam Nathanaël fratres ejus, necnon Hasabias, et Jehiel, et Jozabad principes Levitarum, dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Phase quinque millia pecorum, et boves quingentos.
2 Chronicles 2Chr 14 35 10 Praeparatumque est ministerium, et steterunt sacerdotes in officio suo : Levitae quoque in turmis, juxta regis imperium.
2 Chronicles 2Chr 14 35 11 Et immolatum est Phase : asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem, et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum :
2 Chronicles 2Chr 14 35 12 et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum, et offerrentur Domino, sicut scriptum est in libro Moysi : de bobus quoque fecerunt similiter.
2 Chronicles 2Chr 14 35 13 Et assaverunt Phase super ignem, juxta quod in lege scriptum est : pacificas vero hostias coxerunt in lebetibus, et cacabis, et ollis, et festinato distribuerunt universae plebi :
2 Chronicles 2Chr 14 35 14 sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt, nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerunt occupati, unde Levitae sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis.
2 Chronicles 2Chr 14 35 15 Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo, juxta praeceptum David, et Asaph, et Heman, et Idithun prophetarum regis : janitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio : quam ob rem et fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos.
2 Chronicles 2Chr 14 35 16 Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa, ut facerent Phase, et offerrent holocausta super altare Domini, juxta praeceptum regis Josiae.
2 Chronicles 2Chr 14 35 17 Feceruntque filii Israël, qui reperti fuerant ibi, Phase in tempore illo, et solemnitatem azymorum septem diebus.
2 Chronicles 2Chr 14 35 18 Non fuit Phase simile huic in Israël a diebus Samuelis prophetae : sed nec quisquam de cunctis regibus Israël fecit Phase sicut Josias, sacerdotibus, et Levitis, et omni Judae et Israël qui repertus fuerat, et habitantibus in Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 35 19 Octavodecimo anno regni Josiae hoc Phase celebratum est.
2 Chronicles 2Chr 14 35 20 Postquam instauraverat Josias templum, ascendit Nechao rex Aegypti ad pugnandum in Charcamis juxta Euphraten : et processit in occursum ejus Josias.
2 Chronicles 2Chr 14 35 21 At ille, missis ad eum nuntiis, ait : Quid mihi et tibi est, rex Juda ? non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire praecepit : desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te.
2 Chronicles 2Chr 14 35 22 Noluit Josias reverti, sed praeparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei : verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo.
2 Chronicles 2Chr 14 35 23 Ibique vulneratus a sagittariis, dixit pueris suis : Educite me de praelio, quia oppido vulneratus sum.
2 Chronicles 2Chr 14 35 24 Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Jerusalem : mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum, et universus Juda et Jerusalem luxerunt eum.
2 Chronicles 2Chr 14 35 25 Jeremias maxime : cujus omnes cantores atque cantatrices, usque in praesentem diem, lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israël : Ecce scriptum fertur in lamentationibus.
2 Chronicles 2Chr 14 35 26 Reliqua autem sermonum Josiae, et misericordiarum ejus, quae lege praecepta sunt Domini,
2 Chronicles 2Chr 14 35 27 opera quoque illius prima et novissima, scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 36 1 Tulit ergo populus terrae Joachaz filium Josiae, et constituit regem pro patre suo in Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 36 2 Viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 36 3 Amovit autem eum rex Aegypti cum venisset in Jerusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti, et talento auri.
2 Chronicles 2Chr 14 36 4 Constituitque pro eo regem Eliakim fratrem ejus super Judam et Jerusalem, et vertit nomen ejus Joakim : ipsum vero Joachaz tulit secum, et abduxit in Aegyptum.
2 Chronicles 2Chr 14 36 5 Viginti quinque annorum erat Joakim cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem : fecitque malum coram Domino Deo suo.
2 Chronicles 2Chr 14 36 6 Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldaeorum, et vinctum catenis duxit in Babylonem.
2 Chronicles 2Chr 14 36 7 Ad quam et vasa Domini transtulit, et posuit ea in templo suo.
2 Chronicles 2Chr 14 36 8 Reliqua autem verborum Joakim, et abominationum ejus quas operatus est, et quae inventa sunt in eo, continentur in libro regum Juda et Israël. Regnavit autem Joachin filius ejus pro eo.
2 Chronicles 2Chr 14 36 9 Octo annorum erat Joachin cum regnare coepisset, et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Jerusalem : fecitque malum in conspectu Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 36 10 Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini. Regem vero constituit Sedeciam patruum ejus super Judam et Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 36 11 Viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem :
2 Chronicles 2Chr 14 36 12 fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec erubuit faciem Jeremiae prophetae, loquentis ad se ex ore Domini.
2 Chronicles 2Chr 14 36 13 A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adjuraverat eum per Deum : et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israël.
2 Chronicles 2Chr 14 36 14 Sed et universi principes sacerdotum et populus praevaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium, et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Jerusalem.
2 Chronicles 2Chr 14 36 15 Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens : eo quod parceret populo et habitaculo suo.
2 Chronicles 2Chr 14 36 16 At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio.
2 Chronicles 2Chr 14 36 17 Adduxit enim super eos regem Chaldaeorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui : non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus ejus.
2 Chronicles 2Chr 14 36 18 Universaque vasa domus Domini, tam majora quam minora, et thesauros templi, et regis, et principum, transtulit in Babylonem.
2 Chronicles 2Chr 14 36 19 Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Jerusalem : universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt.
2 Chronicles 2Chr 14 36 20 Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus, donec imperaret rex Persarum,
2 Chronicles 2Chr 14 36 21 et compleretur sermo Domini ex ore Jeremiae, et celebraret terra sabbata sua : cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni.
2 Chronicles 2Chr 14 36 22 Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Jeremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum : qui jussit praedicari in universo regno suo, etiam per scripturam, dicens :
2 Chronicles 2Chr 14 36 23 Haec dicit Cyrus rex Persarum : Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli, et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Jerusalem, quae est in Judaea : quis ex vobis est in omni populo ejus ? sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat.
Ezra Ezra 15 1 1 Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt caeli, et vidi visiones Dei.
Ezra Ezra 15 1 2 In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachin,
Ezra Ezra 15 1 3 factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldaeorum, secus flumen Chobar : et facta est super eum ibi manus Domini.
Ezra Ezra 15 1 4 Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu ejus : et de medio ejus, quasi species electri, id est, de medio ignis :
Ezra Ezra 15 1 5 et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis.
Ezra Ezra 15 1 6 Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni.
Ezra Ezra 15 1 7 Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli : et scintillae quasi aspectus aeris candentis.
Ezra Ezra 15 1 8 Et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus : et facies et pennas per quatuor partes habebant.
Ezra Ezra 15 1 9 Junctaeque erant pennae eorum alterius ad alterum : non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur.
Ezra Ezra 15 1 10 Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilae desuper ipsorum quatuor.
Ezra Ezra 15 1 11 Facies eorum et pennae eorum extentae desuper : duae pennae singulorum jungebantur, et duae tegebant corpora eorum.
Ezra Ezra 15 1 12 Et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat : ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent.
Ezra Ezra 15 1 13 Et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum : haec erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens.
Ezra Ezra 15 1 14 Et animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis.
Ezra Ezra 15 1 15 Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies.
Ezra Ezra 15 1 16 Et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris : et una similitudo ipsarum quatuor : et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotae.
Ezra Ezra 15 1 17 Per quatuor partes earum euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent.
Ezra Ezra 15 1 18 Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus : et totum corpus oculis plenum in circuitu ipsarum quatuor.
Ezra Ezra 15 1 19 Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae juxta ea : et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae.
Ezra Ezra 15 1 20 Quocumque ibat spiritus, illuc, eunte spiritu, et rotae pariter elevabantur sequentes eum : spiritus enim vitae erat in rotis.
Ezra Ezra 15 1 21 Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant : et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotae sequentes ea, quia spiritus vitae erat in rotis.
Ezra Ezra 15 1 22 Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper.
Ezra Ezra 15 1 23 Sub firmamento autem pennae eorum rectae alterius ad alterum : unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur.
Ezra Ezra 15 1 24 Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei : cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum : cumque starent, demittebantur pennae eorum.
Ezra Ezra 15 1 25 Nam cum fieret vox super firmamentum quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas.
Ezra Ezra 15 1 26 Et super firmamentum quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni : et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.
Ezra Ezra 15 1 27 Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis, intrinsecus ejus per circuitum : a lumbis ejus et desuper, et a lumbis ejus usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu,
Ezra Ezra 15 1 28 velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviae. Hic erat aspectus splendoris per gyrum.
Ezra Ezra 15 2 1 Haec visio similitudinis gloriae Domini. Et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis, et dixit ad me : Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum.
Ezra Ezra 15 2 2 Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos : et audivi loquentem ad me,
Ezra Ezra 15 2 3 et dicentem : Fili hominis, mitto ego te ad filios Israël, ad gentes apostatrices quae recesserunt a me : ipsi et patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc :
Ezra Ezra 15 2 4 et filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te. Et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus :
Ezra Ezra 15 2 5 si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est : et scient quia propheta fuerit in medio eorum.
Ezra Ezra 15 2 6 Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.
Ezra Ezra 15 2 7 Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant : quoniam irritatores sunt.
Ezra Ezra 15 2 8 Tu autem, fili hominis, audi quaecumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est : aperi os tuum, et comede quaecumque ego do tibi.
Ezra Ezra 15 2 9 Et vidi : et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber : et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris : et scriptae erant in eo lamentationes, et carmen, et vae.
Ezra Ezra 15 3 1 Et dixit ad me : Fili hominis, quodcumque inveneris, comede : comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israël.
Ezra Ezra 15 3 2 Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo :
Ezra Ezra 15 3 3 et dixit ad me : Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto quod ego do tibi. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.
Ezra Ezra 15 3 4 Et dixit ad me : Fili hominis, vade ad domum Israël, et loqueris verba mea ad eos.
Ezra Ezra 15 3 5 Non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris ad domum Israël :
Ezra Ezra 15 3 6 neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae, quorum non possis audire sermones : et si ad illos mittereris, ipsi audirent te :
Ezra Ezra 15 3 7 domus autem Israël nolunt audire te, quia nolunt audire me : omnis quippe domus Israël attrita fronte est, et duro corde.
Ezra Ezra 15 3 8 Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum :
Ezra Ezra 15 3 9 ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam : ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est.
Ezra Ezra 15 3 10 Et dixit ad me : Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi :
Ezra Ezra 15 3 11 et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos : et dices eis : Haec dicit Dominus Deus : si forte audiant et quiescant.
Ezra Ezra 15 3 12 Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae : Benedicta gloria Domini de loco suo :
Ezra Ezra 15 3 13 et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnae.
Ezra Ezra 15 3 14 Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me : et abii amarus in indignatione spiritus mei : manus enim Domini erat mecum, confortans me.
Ezra Ezra 15 3 15 Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar : et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus moerens in medio eorum.
Ezra Ezra 15 3 16 Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 3 17 Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.
Ezra Ezra 15 3 18 Si, dicente me ad impium : Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
Ezra Ezra 15 3 19 Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur : tu autem animam tuam liberasti.
Ezra Ezra 15 3 20 Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo : ipse morietur quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiae ejus quas fecit : sanguinem vero ejus de manu tua requiram.
Ezra Ezra 15 3 21 Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti.
Ezra Ezra 15 3 22 Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me : Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum.
Ezra Ezra 15 3 23 Et surgens egressus sum in campum : et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar : et cecidi in faciem meam.
Ezra Ezra 15 3 24 Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos, et locutus est mihi, et dixit ad me : Ingredere, et includere in medio domus tuae.
Ezra Ezra 15 3 25 Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris de medio eorum.
Ezra Ezra 15 3 26 Et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est.
Ezra Ezra 15 3 27 Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Qui audit, audiat, et qui quiescit, quiescat : quia domus exasperans est.
Ezra Ezra 15 4 1 Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem.
Ezra Ezra 15 4 2 Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro.
Ezra Ezra 15 4 3 Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem : et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam : signum est domui Israël.
Ezra Ezra 15 4 4 Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israël super eo, numero dierum quibus dormies super illud : et assumes iniquitatem eorum.
Ezra Ezra 15 4 5 Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, numero dierum trecentos et nonaginta dies : et portabis iniquitatem domus Israël.
Ezra Ezra 15 4 6 Et cum compleveris haec, dormies super latus tuum dexterum secundo, et assumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus : diem pro anno, diem, inquam, pro anno, dedi tibi.
Ezra Ezra 15 4 7 Et ad obsidionem Jerusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit extentum : et prophetabis adversus eam.
Ezra Ezra 15 4 8 Ecce circumdedi te vinculis : et non te convertes a latere tuo in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuae.
Ezra Ezra 15 4 9 Et tu, sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et viciam : et mittes ea in vas unum, et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum : trecentis et nonaginta diebus comedes illud.
Ezra Ezra 15 4 10 Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die : a tempore usque ad tempus comedes illud.
Ezra Ezra 15 4 11 Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin : a tempore usque ad tempus bibes illud.
Ezra Ezra 15 4 12 Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud, et stercore quod egreditur de homine operies illud in oculis eorum.
Ezra Ezra 15 4 13 Et dixit Dominus : Sic comedent filii Israël panem suum pollutum inter gentes ad quas ejiciam eos. Et dixi :
Ezra Ezra 15 4 14 A, a, a, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta : et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda.
Ezra Ezra 15 4 15 Et dixit ad me : Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis, et facies panem tuum in eo.
Ezra Ezra 15 4 16 Et dixit ad me : Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in Jerusalem, et comedent panem in pondere et in sollicitudine, et aquam in mensura et in angustia bibent,
Ezra Ezra 15 4 17 ut deficientibus pane et aqua, corruat unusquisque ad fratrem suum, et contabescant in iniquitatibus suis.
Ezra Ezra 15 5 1 Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam, et assumes tibi stateram ponderis et divides eos.
Ezra Ezra 15 5 2 Tertiam partem igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis, et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu ejus : tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos.
Ezra Ezra 15 5 3 Et sumes inde parvum numerum, et ligabis eos in summitate pallii tui :
Ezra Ezra 15 5 4 et ex eis rursum tolles, et projicies eos in medio ignis, et combures eos igni, et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israël.
Ezra Ezra 15 5 5 Haec dicit Dominus Deus : Ista est Jerusalem : in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras.
Ezra Ezra 15 5 6 Et contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu ejus sunt : judicia enim mea projecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt.
Ezra Ezra 15 5 7 Idcirco haec dicit Dominus Deus : Quia superastis gentes quae in circuitu vestro sunt, et in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, et juxta judicia gentium quae in circuitu vestro sunt non estis operati,
Ezra Ezra 15 5 8 ideo haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium :
Ezra Ezra 15 5 9 et faciam in te quod non feci, et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas.
Ezra Ezra 15 5 10 Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos : et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum.
Ezra Ezra 15 5 11 Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam : et non parcet oculus meus, et non miserebor.
Ezra Ezra 15 5 12 Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui, et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo : tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos.
Ezra Ezra 15 5 13 Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor : et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis.
Ezra Ezra 15 5 14 Et dabo te in desertum, et in opprobrium gentibus quae in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis praetereuntis :
Ezra Ezra 15 5 15 et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus quae in circuitu tuo sunt, cum fecero in te judicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus irae.
Ezra Ezra 15 5 16 Ego Dominus locutus sum : quando misero sagittas famis pessimas in eos, quae erunt mortiferae, et quas mittam ut disperdam vos : et famem congregabo super vos, et conteram in vobis baculum panis :
Ezra Ezra 15 5 17 et immittam in vos famem et bestias pessimas, usque ad internecionem : et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum.
Ezra Ezra 15 6 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 6 2 Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israël, et prophetabis ad eos,
Ezra Ezra 15 6 3 et dices : [Montes Israël, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, rupibus et vallibus : Ecce ego inducam super vos gladium, et disperdam excelsa vestra,
Ezra Ezra 15 6 4 et demoliar aras vestras, et confringentur simulacra vestra, et dejiciam interfectos vestros ante idola vestra :
Ezra Ezra 15 6 5 et dabo cadavera filiorum Israël ante faciem simulacrorum vestrorum, et dispergam ossa vestra circum aras vestras :
Ezra Ezra 15 6 6 in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt, et excelsa demolientur et dissipabuntur : et interibunt arae vestrae, et confringentur, et cessabunt idola vestra, et conterentur delubra vestra, et delebuntur opera vestra :
Ezra Ezra 15 6 7 et cadet interfectus in medio vestri, et scietis quia ego sum Dominus.
Ezra Ezra 15 6 8 Et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus, cum dispersero vos in terris :
Ezra Ezra 15 6 9 et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt : quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, et oculos eorum fornicantes post idola sua : et displicebunt sibimet super malis quae fecerunt in universis abominationibus suis.
Ezra Ezra 15 6 10 Et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum, ut facerem eis malum hoc.
Ezra Ezra 15 6 11 Haec dicit Dominus Deus : Percute manum tuam et allide pedem tuum, et dic : Heu ! ad omnes abominationes malorum domus Israël : quia gladio, fame et peste ruituri sunt.
Ezra Ezra 15 6 12 Qui longe est, peste morietur : qui autem prope, gladio corruet : et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur : et complebo indignationem meam in eis.
Ezra Ezra 15 6 13 Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum, in circuitu ararum vestrarum, in omni colle excelso, et in cunctis summitatibus montium, et subtus omne lignum nemorosum, et subtus universam quercum frondosam, locum ubi accenderunt thura redolentia universis idolis suis.
Ezra Ezra 15 6 14 Et extendam manum meam super eos : et faciam terram desolatam et destitutam, a deserto Deblatha, in omnibus habitationibus eorum : et scient quia ego Dominus.]
Ezra Ezra 15 7 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 7 2 Et tu, fili hominis, haec dicit Dominus Deus terrae Israël : [Finis venit : venit finis super quatuor plagas terrae.
Ezra Ezra 15 7 3 Nunc finis super te, et immittam furorem meum in te : et judicabo te juxta vias tuas, et ponam contra te omnes abominationes tuas.
Ezra Ezra 15 7 4 Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor : sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus.
Ezra Ezra 15 7 5 Haec dicit Dominus Deus : Afflictio una, afflictio ecce venit.
Ezra Ezra 15 7 6 Finis venit, venit finis : evigilavit adversum te, ecce venit.
Ezra Ezra 15 7 7 Venit contritio super te, qui habitas in terra : venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriae montium.
Ezra Ezra 15 7 8 Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et complebo furorem meum in te : et judicabo te juxta vias tuas, et imponam tibi omnia scelera tua,
Ezra Ezra 15 7 9 et non parcet oculus meus, nec miserebor : sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego sum Dominus percutiens.
Ezra Ezra 15 7 10 Ecce dies, ecce venit : egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia,
Ezra Ezra 15 7 11 iniquitas surrexit in virga impietatis : non ex eis, et non ex populo, neque ex sonitu eorum : et non erit requies in eis.
Ezra Ezra 15 7 12 Venit tempus, appropinquavit dies : qui emit, non laetetur, et qui vendit, non lugeat : quia ira super omnem populum ejus.
Ezra Ezra 15 7 13 Quia qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur : et adhuc in viventibus vita eorum : visio enim ad omnem multitudinem ejus non regredietur, et vir in iniquitate vitae suae non confortabitur.]
Ezra Ezra 15 7 14 [Canite tuba, praeparentur omnes : et non est qui vadat ad praelium : ira enim mea super universum populum ejus.
Ezra Ezra 15 7 15 Gladium foris, et pestis et fames intrinsecus : qui in agro est, gladio morietur, et qui in civitate, pestilentia et fame devorabuntur.
Ezra Ezra 15 7 16 Et salvabuntur qui fugerint ex eis : et erunt in montibus quasi columbae convallium omnes trepidi, unusquisque in iniquitate sua.
Ezra Ezra 15 7 17 Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis.
Ezra Ezra 15 7 18 Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido : et in omni facie confusio, et in universis capitibus eorum calvitium.
Ezra Ezra 15 7 19 Argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit : argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini : animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est.
Ezra Ezra 15 7 20 Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo : propter hoc dedi eis illud in immunditiam.
Ezra Ezra 15 7 21 Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum, et impiis terrae in praedam, et contaminabunt illud.
Ezra Ezra 15 7 22 Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt arcanum meum : et introibunt in illud emissarii, et contaminabunt illud.
Ezra Ezra 15 7 23 Fac conclusionem, quoniam terra plena est judicio sanguinum, et civitas plena iniquitate.
Ezra Ezra 15 7 24 Et adducam pessimos de gentibus, et possidebunt domos eorum : et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum.
Ezra Ezra 15 7 25 Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit.
Ezra Ezra 15 7 26 Conturbatio super conturbationem veniet, et auditus super auditum : et quaerent visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus.
Ezra Ezra 15 7 27 Rex lugebit, et princeps induetur moerore, et manus populi terrae conturbabuntur : secundum viam eorum faciam eis, et secundum judicia eorum judicabo eos, et scient quia ego Dominus.]
Ezra Ezra 15 8 1 Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant coram me, et cecidit ibi super me manus Domini Dei.
Ezra Ezra 15 8 2 Et vidi : et ecce similitudo quasi aspectus ignis : ab aspectu lumborum ejus et deorsum, ignis : et a lumbis ejus et sursum, quasi aspectus splendoris, ut visio electri.
Ezra Ezra 15 8 3 Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei, et elevavit me spiritus inter terram et caelum : et adduxit me in Jerusalem, in visione Dei, juxta ostium interius quod respiciebat ad aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem.
Ezra Ezra 15 8 4 Et ecce ibi gloria Dei Israël, secundum visionem quam videram in campo.
Ezra Ezra 15 8 5 Et dixit ad me : Fili hominis, leva oculos tuos ad viam aquilonis. Et levavi oculos meos ad viam aquilonis, et ecce ab aquilone portae altaris idolum zeli in ipso introitu.
Ezra Ezra 15 8 6 Et dixit ad me : Fili hominis, putasne vides tu quid isti faciunt, abominationes magnas quas domus Israël facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo ? et adhuc conversus videbis abominationes majores.
Ezra Ezra 15 8 7 Et introduxit me ad ostium atrii, et vidi, et ecce foramen unum in pariete.
Ezra Ezra 15 8 8 Et dixit ad me : Fili hominis, fode parietem. Et cum fodissem parietem, apparuit ostium unum.
Ezra Ezra 15 8 9 Et dixit ad me : Ingredere, et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic.
Ezra Ezra 15 8 10 Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium et animalium, abominatio, et universa idola domus Israël, depicta erant in pariete in circuitu per totum :
Ezra Ezra 15 8 11 et septuaginta viri de senioribus domus Israël : et Jezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas : et unusquisque habebat thuribulum in manu sua, et vapor nebulae de thure consurgebat.
Ezra Ezra 15 8 12 Et dixit ad me : Certe vides, fili hominis, quae seniores domus Israël faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubiculi sui : dicunt enim : Non videt Dominus nos ; dereliquit Dominus terram.
Ezra Ezra 15 8 13 Et dixit ad me : Adhuc conversus videbis abominationes majores, quas isti faciunt.
Ezra Ezra 15 8 14 Et introduxit me per ostium portae domus Domini quod respiciebat ad aquilonem, et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem.
Ezra Ezra 15 8 15 Et dixit ad me : Certe vidisti, fili hominis : adhuc conversus videbis abominationes majores his.
Ezra Ezra 15 8 16 Et introduxit me in atrium domus Domini interius, et ecce in ostio templi Domini, inter vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad orientem : et adorabant ad ortum solis.
Ezra Ezra 15 8 17 Et dixit ad me : Certe vidisti, fili hominis : numquid leve est hoc domui Juda, ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic, quia replentes terram iniquitate, conversi sunt ad irritandum me ? et ecce applicant ramum ad nares suas.
Ezra Ezra 15 8 18 Ergo et ego faciam in furore : non parcet oculus meus, nec miserebor : et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos.
Ezra Ezra 15 9 1 Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens : Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua.
Ezra Ezra 15 9 2 Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus : vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus : et ingressi sunt, et steterunt juxta altare aereum.
Ezra Ezra 15 9 3 Et gloria Domini Israël assumpta est de cherub, quae erat super eum ad limen domus : et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis :
Ezra Ezra 15 9 4 et dixit Dominus ad eum : Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio ejus.
Ezra Ezra 15 9 5 Et illis dixit, audiente me : Transite per civitatem sequentes eum, et percutite : non parcat oculus vester, neque misereamini :
Ezra Ezra 15 9 6 senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem : omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis : et a sanctuario meo incipite. Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.
Ezra Ezra 15 9 7 Et dixit ad eos : Contaminate domum, et implete atria interfectis ; egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate.
Ezra Ezra 15 9 8 Et caede completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus : ergone disperdes omnes reliquias Israël, effundens furorem tuum super Jerusalem ?
Ezra Ezra 15 9 9 Et dixit ad me : Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione : dixerunt enim : Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.
Ezra Ezra 15 9 10 Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor : viam eorum super caput eorum reddam.
Ezra Ezra 15 9 11 Et ecce vir qui erat indutus lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo, respondit verbum, dicens : Feci sicut praecepisti mihi.
Ezra Ezra 15 10 1 Et vidi : et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.
Ezra Ezra 15 10 2 Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait : Ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.
Ezra Ezra 15 10 3 Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.
Ezra Ezra 15 10 4 Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus : et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini.
Ezra Ezra 15 10 5 Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.
Ezra Ezra 15 10 6 Cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis, dicens : Sume ignem de medio rotarum quae sunt inter cherubim : ingressus ille stetit juxta rotam.
Ezra Ezra 15 10 7 Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis : qui accipiens egressus est.
Ezra Ezra 15 10 8 Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.
Ezra Ezra 15 10 9 Et vidi : et ecce quatuor rotae juxta cherubim : rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum : species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi :
Ezra Ezra 15 10 10 et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotae.
Ezra Ezra 15 10 11 Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes : sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et ceterae, nec convertebantur.
Ezra Ezra 15 10 12 Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennae, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.
Ezra Ezra 15 10 13 Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.
Ezra Ezra 15 10 14 Quatuor autem facies habebat unum : facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis : et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilae.
Ezra Ezra 15 10 15 Et elevata sunt cherubim : ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.
Ezra Ezra 15 10 16 Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotae juxta ea : et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotae, sed et ipsae juxta erant.
Ezra Ezra 15 10 17 Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur : spiritus enim vitae erat in eis.
Ezra Ezra 15 10 18 Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.
Ezra Ezra 15 10 19 Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me : et illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt : et stetit in introitu portae domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea.
Ezra Ezra 15 10 20 Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.
Ezra Ezra 15 10 21 Quatuor vultus uni, et quatuor alae uni : et similitudo manus hominis sub alis eorum.
Ezra Ezra 15 10 22 Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.
Ezra Ezra 15 11 1 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit ad solis ortum : et ecce in introitu portae viginti quinque viri : et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiae, principes populi.
Ezra Ezra 15 11 2 Dixitque ad me : Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,
Ezra Ezra 15 11 3 dicentes : Nonne dudum aedificatae sunt domus ? haec est lebes, nos autem carnes.
Ezra Ezra 15 11 4 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.
Ezra Ezra 15 11 5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me : Loquere : Haec dicit Dominus : Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi.
Ezra Ezra 15 11 6 Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.
Ezra Ezra 15 11 7 Propterea haec dicit Dominus Deus : Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et haec est lebes : et educam vos de medio ejus.
Ezra Ezra 15 11 8 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 11 9 Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.
Ezra Ezra 15 11 10 Gladio cadetis : in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.
Ezra Ezra 15 11 11 Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes : in finibus Israël judicabo vos,
Ezra Ezra 15 11 12 et scietis quia ego Dominus : quia in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati.
Ezra Ezra 15 11 13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël ?
Ezra Ezra 15 11 14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 11 15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino : nobis data est terra in possessionem.
Ezra Ezra 15 11 16 Propterea haec dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.
Ezra Ezra 15 11 17 Propterea loquere : Haec dicit Dominus Deus : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël.
Ezra Ezra 15 11 18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.
Ezra Ezra 15 11 19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,
Ezra Ezra 15 11 20 ut in praeceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
Ezra Ezra 15 11 21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 11 22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea :
Ezra Ezra 15 11 23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.
Ezra Ezra 15 11 24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei : et sublata est a me visio quam videram.
Ezra Ezra 15 11 25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat mihi.
Ezra Ezra 15 12 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 12 2 Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas : qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt : quia domus exasperans est.
Ezra Ezra 15 12 3 Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est :
Ezra Ezra 15 12 4 et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum : tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.
Ezra Ezra 15 12 5 Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum.
Ezra Ezra 15 12 6 In conspectu eorum in humeris portaberis ; in caligine effereris : faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël.
Ezra Ezra 15 12 7 Feci ergo sicut praeceperat mihi Dominus : vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu : et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.
Ezra Ezra 15 12 8 Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 12 9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans : Quid tu facis ?
Ezra Ezra 15 12 10 Dic ad eos : [Haec dicit Dominus Deus : Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quae est in medio eorum.]
Ezra Ezra 15 12 11 Dic : [Ego portentum vestrum : quomodo feci, sic fiet illis : in transmigrationem et in captivitatem ibunt.
Ezra Ezra 15 12 12 Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur ; in caligine egredietur : parietem perfodient, ut educant eum ; facies ejus operietur, ut non videat oculo terram.
Ezra Ezra 15 12 13 Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea : et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldaeorum, et ipsam non videbit : ibique morietur.
Ezra Ezra 15 12 14 Et omnes qui circa eum sunt, praesidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos.
Ezra Ezra 15 12 15 Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris.
Ezra Ezra 15 12 16 Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus.]
Ezra Ezra 15 12 17 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 12 18 [Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et moerore bibe.
Ezra Ezra 15 12 19 Et dices ad populum terrae : Haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël : Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent : ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.
Ezra Ezra 15 12 20 Et civitates quae nunc habitantur, desolatae erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus.]
Ezra Ezra 15 12 21 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 12 22 [Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium : In longum differentur dies, et peribit omnis visio ?
Ezra Ezra 15 12 23 Ideo dic ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël : et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis.
Ezra Ezra 15 12 24 Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël :
Ezra Ezra 15 12 25 quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius : sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus.]
Ezra Ezra 15 12 26 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 12 27 [Fili hominis, ecce domus Israël dicentium : Visio quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat.
Ezra Ezra 15 12 28 Propterea dic ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Non prolongabitur ultra omnis sermo meus : verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.]
Ezra Ezra 15 13 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 13 2 Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israël qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo : [Audite verbum Domini.
Ezra Ezra 15 13 3 Haec dicit Dominus Deus : Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident !
Ezra Ezra 15 13 4 Quasi vulpes in desertis prophetae tui, Israël, erant.
Ezra Ezra 15 13 5 Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israël, ut staretis in praelio in die Domini.
Ezra Ezra 15 13 6 Vident vana, et divinant mendacium, dicentes : Ait Dominus, cum Dominus non miserit eos : et perseveraverunt confirmare sermonem.
Ezra Ezra 15 13 7 Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis : Ait Dominus, cum ego non sim locutus ?
Ezra Ezra 15 13 8 Propterea haec dicit Dominus Deus : Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 13 9 Et erit manus mea super prophetas qui vident vana, et divinant mendacium : in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israël non scribentur, nec in terram Israël ingredientur, et scietis quia ego Dominus Deus :
Ezra Ezra 15 13 10 eo quod deceperint populum meum, dicentes : Pax, et non est pax : et ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis.
Ezra Ezra 15 13 11 Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit : erit enim imber inundans, et dabo lapides praegrandes desuper irruentes, et ventum procellae dissipantem.
Ezra Ezra 15 13 12 Siquidem ecce cecidit paries : numquid non dicetur vobis : Ubi est litura quam linistis ?
Ezra Ezra 15 13 13 Propterea haec dicit Dominus Deus : Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandes in ira in consumptionem.
Ezra Ezra 15 13 14 Et destruam parietem quem linistis absque temperamento, et adaequabo eum terrae, et revelabitur fundamentum ejus : et cadet, et consumetur in medio ejus, et scietis quia ego sum Dominus.
Ezra Ezra 15 13 15 Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento : dicamque vobis : Non est paries, et non sunt qui liniunt eum :
Ezra Ezra 15 13 16 prophetae Israël, qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus.]
Ezra Ezra 15 13 17 Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui quae prophetant de corde suo : et vaticinare super eas,
Ezra Ezra 15 13 18 et dic : [Haec dicit Dominus Deus : Vae quae consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas : et cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum !
Ezra Ezra 15 13 19 Et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quae non moriuntur, et vivificarent animas quae non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis.
Ezra Ezra 15 13 20 Propter hoc haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad pulvillos vestros, quibus vos capitis animas volantes : et dirumpam eos de brachiis vestris, et dimittam animas quas vos capitis, animas ad volandum.
Ezra Ezra 15 13 21 Et dirumpam cervicalia vestra, et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum : et scietis quia ego Dominus.
Ezra Ezra 15 13 22 Pro eo quod moerere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret :
Ezra Ezra 15 13 23 propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra : et scietis quia ego Dominus.]
Ezra Ezra 15 14 1 Et venerunt ad me viri seniorum Israël, et sederunt coram me.
Ezra Ezra 15 14 2 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 14 3 Fili hominis, viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis, et scandalum iniquitatis suae statuerunt contra faciem suam : numquid interrogatus respondebo eis ?
Ezra Ezra 15 14 4 Propter hoc loquere eis, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Homo, homo de domo Israël, qui posuerit immunditias suas in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam interrogans per eum me : ego Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum suarum,
Ezra Ezra 15 14 5 ut capiatur domus Israël in corde suo, quo recesserunt a me in cunctis idolis suis.
Ezra Ezra 15 14 6 Propterea dic ad domum Israël : Haec dicit Dominus Deus : Convertimini, et recedite ab idolis vestris, et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras.
Ezra Ezra 15 14 7 Quia homo, homo de domo Israël, et de proselytis quicumque advena fuerit in Israël, si alienatus fuerit a me, et posuerit idola sua in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam ut interroget per eum me : ego Dominus respondebo ei per me :
Ezra Ezra 15 14 8 et ponam faciem meam super hominem illum, et faciam eum in exemplum et in proverbium, et disperdam eum de medio populi mei : et scietis quia ego Dominus.
Ezra Ezra 15 14 9 Et propheta cum erraverit, et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum, et extendam manum meam super illum, et delebo eum de medio populi mei Israël.
Ezra Ezra 15 14 10 Et portabunt iniquitatem suam : juxta iniquitatem interrogantis, sic iniquitas prophetae erit :
Ezra Ezra 15 14 11 ut non erret ultra domus Israël a me, neque polluatur in universis praevaricationibus suis : sed sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum, ait Dominus exercituum.
Ezra Ezra 15 14 12 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 14 13 [Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut praevaricetur praevaricans, extendam manum meam super eam, et conteram virgam panis ejus, et immittam in eam famem, et interficiam de ea hominem et jumentum.
Ezra Ezra 15 14 14 Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noë, Daniel, et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum.
Ezra Ezra 15 14 15 Quod si et bestias pessimas induxero super terram ut vastem eam, et fuerit invia, eo quod non sit pertransiens propter bestias :
Ezra Ezra 15 14 16 tres viri isti si fuerint in ea, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nec filios nec filias liberabunt, sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur.
Ezra Ezra 15 14 17 Vel si gladium induxero super terram illam, et dixero gladio : Transi per terram : et interfecero de ea hominem et jumentum,
Ezra Ezra 15 14 18 et tres viri isti fuerint in medio ejus : vivo ego, dicit Dominus Deus, non liberabunt filios neque filias, sed ipsi soli liberabuntur.
Ezra Ezra 15 14 19 Si autem et pestilentiam immisero super terram illam, et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem et jumentum,
Ezra Ezra 15 14 20 et Noë, et Daniel, et Job fuerint in medio ejus : vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt, sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas.
Ezra Ezra 15 14 21 Quoniam haec dicit Dominus Deus : Quod etsi quatuor judicia mea pessima, gladium, et famem, ac bestias malas, et pestilentiam, immisero in Jerusalem, ut interficiam de ea hominem et pecus,
Ezra Ezra 15 14 22 tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias : ecce ipsi ingredientur ad vos, et videbitis viam eorum et adinventiones eorum, et consolabimini super malo quod induxi in Jerusalem, in omnibus quae importavi super eam.
Ezra Ezra 15 14 23 Et consolabuntur vos, cum videritis viam eorum et adinventiones eorum : et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quae feci in ea, ait Dominus Deus.]
Ezra Ezra 15 15 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 15 2 [Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum ?
Ezra Ezra 15 15 3 numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas ?
Ezra Ezra 15 15 4 Ecce igni datum est in escam : utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam : numquid utile erit ad opus ?
Ezra Ezra 15 15 5 Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus : quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis ?
Ezra Ezra 15 15 6 Propterea haec dicit Dominus Deus : Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem.
Ezra Ezra 15 15 7 Et ponam faciem meam in eos : de igne egredientur, et ignis consumet eos : et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos,
Ezra Ezra 15 15 8 et dedero terram inviam et desolatam, eo quod praevaricatores extiterint, dicit Dominus Deus.]
Ezra Ezra 15 16 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 16 2 Fili hominis, notas fac Jerusalem abominationes suas,
Ezra Ezra 15 16 3 et dices : Haec dicit Dominus Deus Jerusalem : Radix tua et generatio tua de terra Chanaan : pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea.
Ezra Ezra 15 16 4 Et quando nata es, in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus, et aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis.
Ezra Ezra 15 16 5 Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his, misertus tui : sed projecta es super faciem terrae in abjectione animae tuae in die qua nata es.
Ezra Ezra 15 16 6 Transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo : et dixi tibi cum esses in sanguine tuo : Vive, dixi, inquam, tibi : in sanguine tuo vive.
Ezra Ezra 15 16 7 Multiplicatam quasi germen agri dedi te : et multiplicata es, et grandis effecta, et ingressa es, et pervenisti ad mundum muliebrem : ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit : et eras nuda, et confusione plena.
Ezra Ezra 15 16 8 Et transivi per te, et vidi te : et ecce tempus tuum, tempus amantium : et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam : et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mihi.
Ezra Ezra 15 16 9 Et lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo.
Ezra Ezra 15 16 10 Et vestivi te discoloribus, et calceavi te janthino, et cinxi te bysso, et indui te subtilibus :
Ezra Ezra 15 16 11 et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum :
Ezra Ezra 15 16 12 et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo.
Ezra Ezra 15 16 13 Et ornata es auro et argento, et vestita es bysso et polymito et multicoloribus : similam, et mel, et oleum comedisti : et decora facta es vehementer nimis, et profecisti in regnum.
Ezra Ezra 15 16 14 Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te, dicit Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 16 15 Et habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo : et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut ejus fieres.
Ezra Ezra 15 16 16 Et sumens de vestimentis tuis, fecisti tibi excelsa hinc inde consuta, et fornicata es super eis sicut non est factum, neque futurum est.
Ezra Ezra 15 16 17 Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque argento meo, quae dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis.
Ezra Ezra 15 16 18 Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, et operuisti illas, et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis.
Ezra Ezra 15 16 19 Et panem meum quem dedi tibi, similam, et oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis : et factum est, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 16 20 Et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi, et immolasti eis ad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua ?
Ezra Ezra 15 16 21 Immolasti filios meos, et dedisti, illos consecrans, eis.
Ezra Ezra 15 16 22 Et post omnes abominationes tuas et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiae tuae, quando eras nuda et confusione plena, conculcata in sanguine tuo.
Ezra Ezra 15 16 23 Et accidit post omnem malitiam tuam (vae, vae tibi ! ait Dominus Deus),
Ezra Ezra 15 16 24 et aedificasti tibi lupanar, et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis.
Ezra Ezra 15 16 25 Ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae, et abominabilem fecisti decorem tuum : et divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas :
Ezra Ezra 15 16 26 et fornicata es cum filiis Aegypti, vicinis tuis, magnarum carnium : et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me.
Ezra Ezra 15 16 27 Ecce ego extendam manum meam super te, et auferam justificationem tuam, et dabo te in animas odientium te filiarum Palaestinarum, quae erubescunt in via tua scelerata.
Ezra Ezra 15 16 28 Et fornicata es in filiis Assyriorum eo quod necdum fueris expleta : et postquam fornicata es, nec sic es satiata :
Ezra Ezra 15 16 29 et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldaeis, et nec sic satiata es.
Ezra Ezra 15 16 30 In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias omnia haec opera mulieris meretricis et procacis ?
Ezra Ezra 15 16 31 Quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viae, et excelsum tuum fecisti in omni platea : nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium,
Ezra Ezra 15 16 32 sed quasi mulier adultera, quae super virum suum inducit alienos.
Ezra Ezra 15 16 33 Omnibus meretricibus dantur mercedes : tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et dona donabas eis, ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum.
Ezra Ezra 15 16 34 Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio : in eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium.
Ezra Ezra 15 16 35 Propterea, meretrix, audi verbum Domini.
Ezra Ezra 15 16 36 Haec dicit Dominus Deus : Quia effusum est aes tuum et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos, et super idola abominationum tuarum, in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis,
Ezra Ezra 15 16 37 ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commista es, et omnes quos dilexisti, cum universis quos oderas : et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam.
Ezra Ezra 15 16 38 Et judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem : et dabo te in sanguinem furoris et zeli.
Ezra Ezra 15 16 39 Et dabo te in manus eorum, et destruent lupanar tuum, et demolientur prostibulum tuum : et denudabunt te vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui, et derelinquent te nudam, plenamque ignominia :
Ezra Ezra 15 16 40 et adducent super te multitudinem, et lapidabunt te lapidibus, et trucidabunt te gladiis suis :
Ezra Ezra 15 16 41 et comburent domos tuas igni, et facient in te judicia in oculis mulierum plurimarum. Et desines fornicari, et mercedes ultra non dabis :
Ezra Ezra 15 16 42 et requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te : et quiescam, nec irascar amplius.
Ezra Ezra 15 16 43 Eo quod non fueris recordata dierum adolescentiae tuae, et provocasti me in omnibus his, quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci juxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis.
Ezra Ezra 15 16 44 Ecce omnis qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens : Sicut mater, ita et filia ejus.
Ezra Ezra 15 16 45 Filia matris tuae es tu, quae projecit virum suum et filios suos : et soror sororum tuarum es tu, quae projecerunt viros suos et filios suos : mater vestra Cethaea, et pater vester Amorrhaeus.
Ezra Ezra 15 16 46 Et soror tua major, Samaria, ipsa et filiae ejus, quae habitant ad sinistram tuam : soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma, et filiae ejus.
Ezra Ezra 15 16 47 Sed nec in viis earum ambulasti, neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus : pene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis.
Ezra Ezra 15 16 48 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiae ejus, sicut fecisti tu et filiae tuae.
Ezra Ezra 15 16 49 Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae : superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus : et manum egeno et pauperi non porrigebant :
Ezra Ezra 15 16 50 et elevatae sunt, et fecerunt abominationes coram me : et abstuli eas sicut vidisti.
Ezra Ezra 15 16 51 Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit : sed vicisti eas sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es.
Ezra Ezra 15 16 52 Ergo et tu porta confusionem tuam, quae vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis : justificatae sunt enim a te : ergo et tu confundere, et porta ignominiam tuam, quae justificasti sorores tuas.
Ezra Ezra 15 16 53 Et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariae et filiarum ejus, et convertam reversionem tuam in medio earum,
Ezra Ezra 15 16 54 ut portes ignominiam tuam, et confundaris in omnibus quae fecisti consolans eas.
Ezra Ezra 15 16 55 Et soror tua Sodoma et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam, et Samaria et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam, et tu et filiae tuae revertemini ad antiquitatem vestram.
Ezra Ezra 15 16 56 Non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiae tuae,
Ezra Ezra 15 16 57 antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriae, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palaestinarum quae ambiunt te per gyrum.
Ezra Ezra 15 16 58 Scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 16 59 Quia haec dicit Dominus Deus : Et faciam tibi sicut despexisti juramentum, ut irritum faceres pactum :
Ezra Ezra 15 16 60 et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescentiae tuae, et suscitabo tibi pactum sempiternum.
Ezra Ezra 15 16 61 Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis, cum receperis sorores tuas te majores cum minoribus tuis : et dabo eas tibi in filias, sed non ex pacto tuo.
Ezra Ezra 15 16 62 Et suscitabo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus :
Ezra Ezra 15 16 63 ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum placatus tibi fuero in omnibus quae fecisti, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 17 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 17 2 Fili hominis, propone aenigma, et narra parabolam ad domum Israël,
Ezra Ezra 15 17 3 et dices : Haec dicit Dominus Deus : Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri.
Ezra Ezra 15 17 4 Summitatem frondium ejus avulsit, et transportavit eam in terram Chanaan : in urbe negotiatorum posuit illam.
Ezra Ezra 15 17 5 Et tulit de semine terrae, et posuit illud in terra pro semine, ut firmaret radicem super aquas multas : in superficie posuit illud.
Ezra Ezra 15 17 6 Cumque germinasset, crevit in vineam latiorem, humili statura, respicientibus ramis ejus ad eam, et radices ejus sub illa erant : facta est ergo vinea, et fructificavit in palmites, et emisit propagines.
Ezra Ezra 15 17 7 Et facta est aquila altera grandis, magnis alis, multisque plumis : et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam de areolis germinis sui.
Ezra Ezra 15 17 8 In terra bona super aquas multas plantata est, ut faciat frondes, et portet fructum, ut sit in vineam grandem.
Ezra Ezra 15 17 9 Dic : Haec dicit Dominus Deus : Ergone prosperabitur ? nonne radices ejus evellet, et fructus ejus distringet, et siccabit omnes palmites germinis ejus, et arescet, et non in brachio grandi, neque in populo multo, ut evelleret eam radicitus ?
Ezra Ezra 15 17 10 Ecce plantata est : ergone prosperabitur ? nonne, cum tetigerit eam ventus urens, siccabitur, et in areis germinis sui arescet ?
Ezra Ezra 15 17 11 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 17 12 Dic ad domum exasperantem : Nescitis quid ista significent ? Dic : Ecce venit rex Babylonis in Jerusalem, et assumet regem et principes ejus, et adducet eos ad semetipsum in Babylonem.
Ezra Ezra 15 17 13 Et tollet de semine regni, ferietque cum eo foedus, et ab eo accipiet jusjurandum. Sed et fortes terrae tollet,
Ezra Ezra 15 17 14 ut sit regnum humile, et non elevetur, sed custodiat pactum ejus, et servet illud.
Ezra Ezra 15 17 15 Qui recedens ab eo misit nuntios ad Aegyptum, ut daret sibi equos et populum multum : numquid prosperabitur, vel consequetur salutem, qui fecit haec ? et qui dissolvit pactum, numquid effugiet ?
Ezra Ezra 15 17 16 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis qui constituit eum regem, cujus fecit irritum juramentum, et solvit pactum quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur.
Ezra Ezra 15 17 17 Et non in exercitu grandi, neque in populo multo, faciet contra eum Pharao praelium : in jactu aggeris, et in exstructione vallorum, ut interficiat animas multas.
Ezra Ezra 15 17 18 Spreverat enim juramentum, ut solveret foedus, et ecce dedit manum suam : et cum omnia haec fecerit, non effugiet.
Ezra Ezra 15 17 19 Propterea haec dicit Dominus Deus : Vivo ego, quoniam juramentum quod sprevit, et foedus quod praevaricatus est, ponam in caput ejus.
Ezra Ezra 15 17 20 Et expandam super eum rete meum, et comprehendetur in sagena mea : et adducam eum in Babylonem, et judicabo eum ibi in praevaricatione qua despexit me.
Ezra Ezra 15 17 21 Et omnes profugi ejus, cum universo agmine suo, gladio cadent : residui autem in omnem ventum dispergentur : et scietis quia ego Dominus locutus sum.
Ezra Ezra 15 17 22 Haec dicit Dominus Deus : Et sumam ego de medulla cedri sublimis, et ponam : de vertice ramorum ejus tenerum distringam, et plantabo super montem excelsum et eminentem.
Ezra Ezra 15 17 23 In monte sublimi Israël plantabo illud, et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magnam : et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium ejus nidificabit :
Ezra Ezra 15 17 24 et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile ; et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum, et feci.
Ezra Ezra 15 18 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 18 2 Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël, dicentes : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt ?
Ezra Ezra 15 18 3 Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola haec in proverbium in Israël.
Ezra Ezra 15 18 4 Ecce omnes animae meae sunt : ut anima patris, ita et anima filii mea est : anima quae peccaverit, ipsa morietur.
Ezra Ezra 15 18 5 Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam,
Ezra Ezra 15 18 6 in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël : et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit :
Ezra Ezra 15 18 7 et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit : panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento :
Ezra Ezra 15 18 8 ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit : ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum :
Ezra Ezra 15 18 9 in praeceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem : hic justus est ; vita vivet, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 18 10 Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis :
Ezra Ezra 15 18 11 et haec quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem :
Ezra Ezra 15 18 12 egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem :
Ezra Ezra 15 18 13 ad usuram dantem, et amplius accipientem : numquid vivet ? Non vivet : cum universa haec detestanda fecerit, morte morietur ; sanguis ejus in ipso erit.
Ezra Ezra 15 18 14 Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quae fecit, timuerit, et non fecerit simile eis :
Ezra Ezra 15 18 15 super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël, et uxorem proximi sui non violaverit :
Ezra Ezra 15 18 16 et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit : panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento :
Ezra Ezra 15 18 17 a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit : hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.
Ezra Ezra 15 18 18 Pater ejus, quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.
Ezra Ezra 15 18 19 Et dicitis : Quare non portavit filius iniquitatem patris ? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita.
Ezra Ezra 15 18 20 Anima quae peccaverit, ipsa morietur : filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii : justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.
Ezra Ezra 15 18 21 Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur.
Ezra Ezra 15 18 22 Omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor : in justitia sua quam operatus est, vivet.
Ezra Ezra 15 18 23 Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat ?
Ezra Ezra 15 18 24 Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet ? Omnes justitiae ejus quas fecerat, non recordabuntur : in praevaricatione qua praevaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur.
Ezra Ezra 15 18 25 Et dixistis : Non est aequa via Domini ! Audite ergo, domus Israël : numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt ?
Ezra Ezra 15 18 26 Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis : in injustitia quam operatus est morietur.
Ezra Ezra 15 18 27 Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit :
Ezra Ezra 15 18 28 considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur.
Ezra Ezra 15 18 29 Et dicunt filii Israël : Non est aequa via Domini ! Numquid viae meae non sunt aequae, domus Israël, et non magis viae vestrae pravae ?
Ezra Ezra 15 18 30 Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.
Ezra Ezra 15 18 31 Projicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum : et quare moriemini, domus Israël ?
Ezra Ezra 15 18 32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus : revertimini, et vivite.
Ezra Ezra 15 19 1 Et tu assume planctum super principes Israël,
Ezra Ezra 15 19 2 et dices : [Quare mater tua leaena inter leones cubavit ? in medio leunculorum enutrivit catulos suos ?
Ezra Ezra 15 19 3 Et eduxit unum de leunculis suis, et leo factus est : et didicit capere praedam, hominemque comedere.
Ezra Ezra 15 19 4 Et audierunt de eo gentes : et non absque vulneribus suis ceperunt eum, et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti.
Ezra Ezra 15 19 5 Quae cum vidisset quoniam infirmata est, et periit exspectatio ejus, tulit unum de leunculis suis ; leonem constituit eum.
Ezra Ezra 15 19 6 Qui incedebat inter leones, et factus est leo : et didicit praedam capere, et homines devorare :
Ezra Ezra 15 19 7 didicit viduas facere, et civitates earum in desertum adducere : et desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus illius.
Ezra Ezra 15 19 8 Et convenerunt adversus eum gentes undique de provinciis, et expanderunt super eum rete suum : in vulneribus earum captus est,
Ezra Ezra 15 19 9 et miserunt eum in caveam : in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis, miseruntque eum in carcerem, ne audiretur vox ejus ultra super montes Israël.
Ezra Ezra 15 19 10 Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata est : fructus ejus et frondes ejus creverunt ex aquis multis.
Ezra Ezra 15 19 11 Et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium, et exaltata est statura ejus inter frondes, et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum.
Ezra Ezra 15 19 12 Et evulsa est in ira, in terramque projecta, et ventus urens siccavit fructum ejus : marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris ejus : ignis comedit eam.
Ezra Ezra 15 19 13 Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti.
Ezra Ezra 15 19 14 Et egressus est ignis de virga ramorum ejus, qui fructum ejus comedit : et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium.] Planctus est, et erit in planctum.
Ezra Ezra 15 20 1 Et factum est in anno septimo, in quinto, in decima mensis, venerunt viri de senioribus Israël ut interrogarent Dominum, et sederunt coram me.
Ezra Ezra 15 20 2 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 20 3 Fili hominis, loquere senioribus Israël, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Numquid ad interrogandum me vos venistis ? vivo ego quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 20 4 Si judicas eos, si judicas, fili hominis, abominationes patrum eorum ostende eis.
Ezra Ezra 15 20 5 Et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : In die qua elegi Israël, et levavi manum meam pro stirpe domus Jacob, et apparui eis in terra Aegypti, et levavi manum meam pro eis, dicens : Ego Dominus Deus vester :
Ezra Ezra 15 20 6 in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra Aegypti, in terram quam provideram eis, fluentem lacte et melle, quae est egregia inter omnes terras.
Ezra Ezra 15 20 7 Et dixi ad eos : Unusquisque offensiones oculorum suorum abjiciat, et in idolis Aegypti nolite pollui : ego Dominus Deus vester.
Ezra Ezra 15 20 8 Et irritaverunt me, nolueruntque me audire : unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit, nec idola Aegypti reliquerunt. Et dixi ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis, in medio terrae Aegypti.
Ezra Ezra 15 20 9 Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant, et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Aegypti.
Ezra Ezra 15 20 10 Ejeci ergo eos de terra Aegypti, et eduxi eos in desertum.
Ezra Ezra 15 20 11 Et dedi eis praecepta mea, et judicia mea ostendi eis, quae faciens homo vivet in eis.
Ezra Ezra 15 20 12 Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos.
Ezra Ezra 15 20 13 Et irritaverunt me domus Israël in deserto : in praeceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea projecerunt, quae faciens homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos :
Ezra Ezra 15 20 14 et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in conspectu earum.
Ezra Ezra 15 20 15 Ego igitur levavi manum meam super eos in deserto, ne inducerem eos in terram quam dedi eis, fluentem lacte et melle, praecipuam terrarum omnium :
Ezra Ezra 15 20 16 quia judicia mea projecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt, et sabbata mea violaverunt : post idola enim cor eorum gradiebatur.
Ezra Ezra 15 20 17 Et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos : nec consumpsi eos in deserto.
Ezra Ezra 15 20 18 Dixi autem ad filios eorum in solitudine : In praeceptis patrum vestrorum nolite incedere, nec judicia eorum custodiatis, nec in idolis eorum polluamini.
Ezra Ezra 15 20 19 Ego Dominus Deus vester : in praeceptis meis ambulate : judicia mea custodite, et facite ea,
Ezra Ezra 15 20 20 et sabbata mea sanctificate, ut sint signum inter me et vos, et sciatis quia ego sum Dominus Deus vester.
Ezra Ezra 15 20 21 Et exacerbaverunt me filii : in praeceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea non custodierunt ut facerent ea, quae cum fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in deserto.
Ezra Ezra 15 20 22 Averti autem manum meam, et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in oculis earum.
Ezra Ezra 15 20 23 Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes, et ventilarem in terras,
Ezra Ezra 15 20 24 eo quod judicia mea non fecissent, et praecepta mea reprobassent, et sabbata mea violassent, et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum.
Ezra Ezra 15 20 25 Ergo et ego dedi eis praecepta non bona, et judicia in quibus non vivent.
Ezra Ezra 15 20 26 Et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne quod aperit vulvam, propter delicta sua : et scient quia ego Dominus.
Ezra Ezra 15 20 27 Quam ob rem loquere ad domum Israël, fili hominis, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri, cum sprevissent me contemnentes,
Ezra Ezra 15 20 28 et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis : viderunt omnem collem excelsum, et omne lignum nemorosum, et immolaverunt ibi victimas suas, et dederunt ibi irritationem oblationis suae, et posuerunt ibi odorem suavitatis suae, et libaverunt libationes suas.
Ezra Ezra 15 20 29 Et dixi ad eos : Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini ? et vocatum est nomen ejus Excelsum usque ad hanc diem.
Ezra Ezra 15 20 30 Propterea dic ad domum Israël : Haec dicit Dominus Deus : Certe in via patrum vestrorum vos polluimini, et post offendicula eorum vos fornicamini :
Ezra Ezra 15 20 31 et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie : et ego respondebo vobis, domus Israël ? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis.
Ezra Ezra 15 20 32 Neque cogitatio mentis vestrae fiet, dicentium : Erimus sicut gentes et sicut cognationes terrae, ut colamus ligna et lapides.
Ezra Ezra 15 20 33 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.
Ezra Ezra 15 20 34 Et educam vos de populis, et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis : in manu valida, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.
Ezra Ezra 15 20 35 Et adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi facie ad faciem.
Ezra Ezra 15 20 36 Sicut judicio contendi adversum patres vestros in deserto terrae Aegypti, sic judicabo vos, dicit Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 20 37 Et subjiciam vos sceptro meo, et inducam vos in vinculis foederis.
Ezra Ezra 15 20 38 Et eligam de vobis transgressores et impios, et de terra incolatus eorum educam eos, et in terram Israël non ingredientur : et scietis quia ego Dominus.
Ezra Ezra 15 20 39 Et vos, domus Israël, haec dicit Dominus Deus : Singuli post idola vestra ambulate, et servite eis. Quod si et in hoc non audieritis me, et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris :
Ezra Ezra 15 20 40 in monte sancto meo, in monte excelso Israël, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israël : omnes, inquam, in terra in qua placebunt mihi : et ibi quaeram primitias vestras, et initium decimarum vestrarum, in omnibus sanctificationibus vestris.
Ezra Ezra 15 20 41 In odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis, et congregavero vos de terris in quas dispersi estis : et sanctificabor in vobis in oculis nationum.
Ezra Ezra 15 20 42 Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israël, in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris.
Ezra Ezra 15 20 43 Et recordabimini ibi viarum vestrarum, et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis in eis : et displicebitis vobis in conspectu vestro, in omnibus malitiis vestris quas fecistis.
Ezra Ezra 15 20 44 Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, et non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima, domus Israël, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 20 45 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 20 46 [Fili hominis, pone faciem tuam contra viam austri, et stilla ad africum, et propheta ad saltum agri meridiani.
Ezra Ezra 15 20 47 Et dices saltui meridiano : Audi verbum Domini : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum : non extinguetur flamma succensionis : et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem,
Ezra Ezra 15 20 48 et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam, nec extinguetur.]
Ezra Ezra 15 20 49 Et dixi : A, a, a, Domine Deus : ipsi dicunt de me : Numquid non per parabolas loquitur iste ?
Ezra Ezra 15 21 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 21 2 [Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israël.
Ezra Ezra 15 21 3 Et dices terrae Israël : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium.
Ezra Ezra 15 21 4 Pro eo autem quod occidi in te justum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem :
Ezra Ezra 15 21 5 ut sciat omnis caro quia ego Dominus, eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.
Ezra Ezra 15 21 6 Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis.
Ezra Ezra 15 21 7 Cumque dixerint ad te : Quare tu gemis ? dices : Pro auditu : quia venit, et tabescet omne cor, et dissolventur universae manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquae : ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.]
Ezra Ezra 15 21 8 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 21 9 Fili hominis, propheta, et dices : Haec dicit Dominus Deus : loquere : [Gladius, gladius exacutus est, et limatus :
Ezra Ezra 15 21 10 ut caedat victimas, exacutus est : ut splendeat, limatus est : qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.
Ezra Ezra 15 21 11 Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu : iste exacutus est gladius, et iste limatus est, ut sit in manu interficientis.
Ezra Ezra 15 21 12 Clama et ulula, fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant : gladio traditi sunt cum populo meo : idcirco plaude super femur,
Ezra Ezra 15 21 13 quia probatus est : et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 21 14 Tu ergo, fili hominis, propheta, et percute manu ad manum : et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum : hic est gladius occisionis magnae, qui obstupescere eos facit
Ezra Ezra 15 21 15 et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum, amicti ad caedem.
Ezra Ezra 15 21 16 Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque faciei tuae est appetitus.
Ezra Ezra 15 21 17 Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam : ego Dominus locutus sum.]
Ezra Ezra 15 21 18 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 21 19 Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis : de terra una egredientur ambae : et manu capiet conjecturam ; in capite viae civitatis conjiciet.
Ezra Ezra 15 21 20 Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam.
Ezra Ezra 15 21 21 Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quaerens, commiscens sagittas : interrogavit idola, exta consuluit.
Ezra Ezra 15 21 22 Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in caede, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut aedificet munitiones.
Ezra Ezra 15 21 23 Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans : ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum.
Ezra Ezra 15 21 24 Idcirco haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestrae, et revelastis praevaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris, pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini.
Ezra Ezra 15 21 25 Tu autem, profane, impie dux Israël, cujus venit dies in tempore iniquitatis praefinita :
Ezra Ezra 15 21 26 haec dicit Dominus Deus : Aufer cidarim, tolle coronam : nonne haec est quae humilem sublevavit, et sublimem humiliavit ?
Ezra Ezra 15 21 27 Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam : et hoc non factum est, donec veniret cujus est judicium, et tradam ei.
Ezra Ezra 15 21 28 Et tu, fili hominis, propheta, et dic : Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum : et dices : [Mucro, mucro, evaginate ad occidendum : limate ut interficias et fulgeas :
Ezra Ezra 15 21 29 cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia, ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita.
Ezra Ezra 15 21 30 Revertere ad vaginam tuam, in loco in quo creatus es : in terra nativitatis tuae judicabo te.
Ezra Ezra 15 21 31 Et effundam super te indignationem meam ; in igne furoris mei sufflabo in te : daboque te in manus hominum insipientium, et fabricantium interitum.
Ezra Ezra 15 21 32 Igni eris cibus ; sanguis tuus erit in medio terrae ; oblivioni traderis : quia ego Dominus locutus sum.]
Ezra Ezra 15 22 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 22 2 Et tu, fili hominis, nonne judicas, nonne judicas civitatem sanguinum ?
Ezra Ezra 15 22 3 Et ostendes ei omnes abominationes suas, et dices : Haec dicit Dominus Deus : Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus ejus : et quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur.
Ezra Ezra 15 22 4 In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti, et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es : et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum : propterea dedi te opprobrium gentibus, et irrisionem universis terris.
Ezra Ezra 15 22 5 Quae juxta sunt, et quae procul a te, triumphabunt de te, sordida, nobilis, grandis interitu.
Ezra Ezra 15 22 6 Ecce principes Israël singuli in brachio suo fuerunt in te, ad effundendum sanguinem.
Ezra Ezra 15 22 7 Patrem et matrem contumeliis affecerunt : in te advenam calumniati sunt in medio tui : pupillum et viduam contristaverunt apud te.
Ezra Ezra 15 22 8 Sanctuaria mea sprevisti, et sabbata mea polluisti.
Ezra Ezra 15 22 9 Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te : scelus operati sunt in medio tui.
Ezra Ezra 15 22 10 Verecundiora patris discooperuerunt in te ; immunditiam menstruatae humiliaverunt in te :
Ezra Ezra 15 22 11 et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie : frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te.
Ezra Ezra 15 22 12 Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem : usuram et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris : meique oblita es, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 22 13 Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti, et super sanguinem qui effusus est in medio tui.
Ezra Ezra 15 22 14 Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae, in diebus quos ego faciam tibi ? Ego Dominus locutus sum, et faciam.
Ezra Ezra 15 22 15 Et dispergam te in nationes, et ventilabo te in terras, et deficere faciam immunditiam tuam a te.
Ezra Ezra 15 22 16 Et possidebo te in conspectu gentium : et scies quia ego Dominus.
Ezra Ezra 15 22 17 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 22 18 Fili hominis, versa est mihi domus Israël in scoriam : omnes isti aes, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis : scoria argenti facti sunt.
Ezra Ezra 15 22 19 Propterea haec dicit Dominus Deus : Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Jerusalem,
Ezra Ezra 15 22 20 congregatione argenti, et aeris, et stanni, et ferri, et plumbi, in medio fornacis, ut succendam in ea ignem ad conflandum. Sic congregabo in furore meo, et in ira mea : et requiescam, et conflabo vos.
Ezra Ezra 15 22 21 Et congregabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio ejus.
Ezra Ezra 15 22 22 Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic eritis in medio ejus : et scietis quia ego Dominus cum effuderim indignationem meam super vos.
Ezra Ezra 15 22 23 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 22 24 Fili hominis, dic ei : Tu es terra immunda, et non compluta in die furoris.
Ezra Ezra 15 22 25 Conjuratio prophetarum in medio ejus : sicut leo rugiens, rapiensque praedam, animas devoraverunt : opes et pretium acceperunt : viduas ejus multiplicaverunt in medio illius.
Ezra Ezra 15 22 26 Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea : inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam, et inter pollutum et mundum non intellexerunt : et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum.
Ezra Ezra 15 22 27 Principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare ad sectanda lucra.
Ezra Ezra 15 22 28 Prophetae autem ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium, dicentes : Haec dicit Dominus Deus : cum Dominus non sit locutus.
Ezra Ezra 15 22 29 Populi terrae calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter : egenum et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque judicio.
Ezra Ezra 15 22 30 Et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam : et non inveni.
Ezra Ezra 15 22 31 Et effudi super eos indignationem meam ; in igne irae meae consumpsi eos : viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 23 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 23 2 [Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt :
Ezra Ezra 15 23 3 et fornicatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua fornicatae sunt : ibi subacta sunt ubera earum, et fractae sunt mammae pubertatis earum.
Ezra Ezra 15 23 4 Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor : et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.
Ezra Ezra 15 23 5 Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes,
Ezra Ezra 15 23 6 vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum.
Ezra Ezra 15 23 7 Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos : et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est.
Ezra Ezra 15 23 8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit : nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam.
Ezra Ezra 15 23 9 Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine.
Ezra Ezra 15 23 10 Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio : et factae sunt famosae mulieres, et judicia perpetraverunt in ea.
Ezra Ezra 15 23 11 Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine, et fornicationem suam super fornicationem sororis suae :
Ezra Ezra 15 23 12 ad filios Assyriorum praebuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.
Ezra Ezra 15 23 13 Et vidi quod polluta esset via una ambarum.
Ezra Ezra 15 23 14 Et auxit fornicationes suas : cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldaeorum expressas coloribus,
Ezra Ezra 15 23 15 et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terraeque Chaldaeorum, in qua orti sunt,
Ezra Ezra 15 23 16 insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldaeam.
Ezra Ezra 15 23 17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis : et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis.
Ezra Ezra 15 23 18 Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam : et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus :
Ezra Ezra 15 23 19 multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiae suae, quibus fornicata est in terra Aegypti.
Ezra Ezra 15 23 20 Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.
Ezra Ezra 15 23 21 Et visitasti scelus adolescentiae tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et confractae sunt mammae pubertatis tuae.]
Ezra Ezra 15 23 22 [Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus : Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu :
Ezra Ezra 15 23 23 filios Babylonis, et universos Chaldaeos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum :
Ezra Ezra 15 23 24 et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum : lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique : et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis.
Ezra Ezra 15 23 25 Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore : nasum tuum et aures tuas praecident, et quae remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni :
Ezra Ezra 15 23 26 et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriae tuae.
Ezra Ezra 15 23 27 Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Aegypti : nec levabis oculos tuos ad eos, et Aegypti non recordaberis amplius.]
Ezra Ezra 15 23 28 [Quia haec dicit Dominus Deus : Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua.
Ezra Ezra 15 23 29 Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam : et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuae.
Ezra Ezra 15 23 30 Fecerunt haec tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum.
Ezra Ezra 15 23 31 In via sororis tuae ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua.
Ezra Ezra 15 23 32 Haec dicit Dominus Deus : Calicem sororis tuae bibes profundum et latum : eris in derisum et in subsannationem quae est capacissima.
Ezra Ezra 15 23 33 Ebrietate et dolore repleberis : calice moeroris et tristitiae, calice sororis tuae Samariae.
Ezra Ezra 15 23 34 Et bibes illum, et epotabis usque ad faeces : et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 23 35 Propterea haec dicit Dominus Deus : Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.]
Ezra Ezra 15 23 36 Et ait Dominus ad me, dicens : [Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum ?
Ezra Ezra 15 23 37 Quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatae sunt : insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.
Ezra Ezra 15 23 38 Sed et hoc fecerunt mihi : polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt.
Ezra Ezra 15 23 39 Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam haec fecerunt in medio domus meae.
Ezra Ezra 15 23 40 Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant : itaque ecce venerunt quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri.
Ezra Ezra 15 23 41 Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te : thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.
Ezra Ezra 15 23 42 Et vox multitudinis exsultantis erat in ea : et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum.
Ezra Ezra 15 23 43 Et dixi ei, quae attrita est in adulteriis : Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec.
Ezra Ezra 15 23 44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem : sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.
Ezra Ezra 15 23 45 Viri ergo justi sunt : hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem : quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum.
Ezra Ezra 15 23 46 Haec enim dicit Dominus Deus : Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam.
Ezra Ezra 15 23 47 Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum : filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent.
Ezra Ezra 15 23 48 Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.
Ezra Ezra 15 23 49 Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis : et scietis quia ego Dominus Deus.]
Ezra Ezra 15 24 1 Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens :
Ezra Ezra 15 24 2 Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie.
Ezra Ezra 15 24 3 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam.
Ezra Ezra 15 24 4 Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena.
Ezra Ezra 15 24 5 Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea : efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus.
Ezra Ezra 15 24 6 Propterea haec dicit Dominus Deus : Vae civitati sanguinum, ollae cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! per partes et per partes suas ejice eam : non cecidit super eam sors.
Ezra Ezra 15 24 7 Sanguis enim ejus in medio ejus est ; super limpidissimam petram effudit illum : non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere.
Ezra Ezra 15 24 8 Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur.
Ezra Ezra 15 24 9 Propterea haec dicit Dominus Deus : Vae civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram !
Ezra Ezra 15 24 10 Congere ossa, quae igne succendam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.
Ezra Ezra 15 24 11 Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat aes ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.
Ezra Ezra 15 24 12 Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.
Ezra Ezra 15 24 13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis : sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.
Ezra Ezra 15 24 14 Ego Dominus locutus sum : veniet, et faciam : non transeam, nec parcam, nec placabor : juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus.
Ezra Ezra 15 24 15 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 24 16 Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga : et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimae tuae.
Ezra Ezra 15 24 17 Ingemisce tacens : mortuorum luctum non facies : corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis : nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.
Ezra Ezra 15 24 18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere : fecique mane sicut praeceperat mihi.
Ezra Ezra 15 24 19 Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista significent quae tu facis ?
Ezra Ezra 15 24 20 Et dixi ad eos : Sermo Domini factus est ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 24 21 Loquere domui Israël : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra : filii vestri et filiae vestrae quas reliquistis, gladio cadent.
Ezra Ezra 15 24 22 Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis :
Ezra Ezra 15 24 23 coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus : non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.
Ezra Ezra 15 24 24 Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia quae fecit, facietis cum venerit istud : et scietis quia ego Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 24 25 Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animae eorum, filios et filias eorum :
Ezra Ezra 15 24 26 in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi :
Ezra Ezra 15 24 27 in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit, et loqueris, et non silebis ultra : erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.
Ezra Ezra 15 25 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 25 2 Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis.
Ezra Ezra 15 25 3 Et dices filiis Ammon : [Audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixisti : Euge, euge, super sanctuarium meum, quia pollutum est ; et super terram Israël, quoniam desolata est ; et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem :
Ezra Ezra 15 25 4 idcirco ego tradam te filiis orientalibus in haereditatem : et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua : ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum.
Ezra Ezra 15 25 5 Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum : et scietis quia ego Dominus.
Ezra Ezra 15 25 6 Quia haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israël,
Ezra Ezra 15 25 7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram : et scies quia ego Dominus.]
Ezra Ezra 15 25 8 [Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixerunt Moab et Seir : Ecce sicut omnes gentes, domus Juda :
Ezra Ezra 15 25 9 idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus, inclytas terrae Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,
Ezra Ezra 15 25 10 filiis orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in haereditatem, ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus.
Ezra Ezra 15 25 11 Et in Moab faciam judicia, et scient quia ego Dominus.]
Ezra Ezra 15 25 12 [Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecit Idumaea ultionem ut se vindicaret de filiis Juda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis :
Ezra Ezra 15 25 13 idcirco haec dicit Dominus Deus : Extendam manum meam super Idumaeam, et auferam de ea hominem et jumentum, et faciam eam desertam ab austro : et qui sunt in Dedan, gladio cadent.
Ezra Ezra 15 25 14 Et dabo ultionem meam super Idumaeam per manum populi mei Israël : et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.]
Ezra Ezra 15 25 15 [Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecerunt Palaestini vindictam, et ulti se sunt toto animo, interficientes, et implentes inimicitias veteres,
Ezra Ezra 15 25 16 propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego extendam manum meam super Palaestinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimae regionis,
Ezra Ezra 15 25 17 faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore : et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos.]
Ezra Ezra 15 26 1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis : factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 26 2 [Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem : Euge, confractae sunt portae populorum, conversa est ad me : implebor ; deserta est :
Ezra Ezra 15 26 3 propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans.
Ezra Ezra 15 26 4 Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus : et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram.
Ezra Ezra 15 26 5 Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus : et erit in direptionem gentibus.
Ezra Ezra 15 26 6 Filiae quoque ejus quae sunt in agro, gladio interficientur : et scient quia ego Dominus.]
Ezra Ezra 15 26 7 [Quia haec dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et coetu, populoque magno.
Ezra Ezra 15 26 8 Filias tuas quae sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro, et elevabit contra te clypeum :
Ezra Ezra 15 26 9 et vineas et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua.
Ezra Ezra 15 26 10 Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum : a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatae.
Ezra Ezra 15 26 11 Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas : populum tuum gladio caedet, et statuae tuae nobiles in terram corruent.
Ezra Ezra 15 26 12 Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas, et destruent muros tuos, et domos tuas praeclaras subvertent : et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent.
Ezra Ezra 15 26 13 Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum : et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.
Ezra Ezra 15 26 14 Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec aedificaberis ultra, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 26 15 Haec dicit Dominus Deus Tyro : Numquid non a sonitu ruinae tuae, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae ?
Ezra Ezra 15 26 16 Et descendent de sedibus suis omnes principes maris, et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore : in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur :
Ezra Ezra 15 26 17 et assumentes super te lamentum, dicent tibi : Quomodo peristi, quae habitas in mari, urbs inclyta, quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi ?
Ezra Ezra 15 26 18 Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulae in mari, eo quod nullus egrediatur ex te.
Ezra Ezra 15 26 19 Quia haec dicit Dominus Deus : Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quae non habitantur ; et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae ;
Ezra Ezra 15 26 20 et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum ; et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum, ut non habiteris ; porro cum dedero gloriam in terra viventium :
Ezra Ezra 15 26 21 in nihilum redigam te, et non eris : et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus.]
Ezra Ezra 15 27 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 27 2 Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum :
Ezra Ezra 15 27 3 et dices Tyro, quae habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas : [Haec dicit Dominus Deus : O Tyre, tu dixisti : Perfecti decoris ego sum,
Ezra Ezra 15 27 4 et in corde maris sita. Finitimi tui qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum :
Ezra Ezra 15 27 5 abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris : cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum.
Ezra Ezra 15 27 6 Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos, et transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico, et praetoriola de insulis Italiae.
Ezra Ezra 15 27 7 Byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo : hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum.
Ezra Ezra 15 27 8 Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui : sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui.
Ezra Ezra 15 27 9 Senes Giblii et prudentes ejus habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae : omnes naves maris, et nautae earum, fuerunt in populo negotiationis tuae.
Ezra Ezra 15 27 10 Persae, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui : clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo.
Ezra Ezra 15 27 11 Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu : sed et Pigmaei qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum : ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.
Ezra Ezra 15 27 12 Carthaginenses negotiatores tui, a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque repleverunt nundinas tuas.
Ezra Ezra 15 27 13 Graecia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui : mancipia, et vasa aerea advexerunt populo tuo.
Ezra Ezra 15 27 14 De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos adduxerunt ad forum tuum.
Ezra Ezra 15 27 15 Filii Dedan negotiatores tui ; insulae multae, negotiatio manus tuae : dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo.
Ezra Ezra 15 27 16 Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum : gemmam, et purpuram, et scutulata, et byssum, et sericum, et chodchod proposuerunt in mercatu tuo.
Ezra Ezra 15 27 17 Juda et terra Israël, ipsi institores tui in frumento primo : balsamum, et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis.
Ezra Ezra 15 27 18 Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum, in multitudine diversarum opum, in vino pingui, in lanis coloris optimi.
Ezra Ezra 15 27 19 Dan, et Graecia, et Mosel, in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum : stacte et calamus in negotiatione tua.
Ezra Ezra 15 27 20 Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum.
Ezra Ezra 15 27 21 Arabia et universi principes Cedar, ipsi negotiatores manus tuae : cum agnis, et arietibus, et haedis, venerunt ad te negotiatores tui.
Ezra Ezra 15 27 22 Venditores Saba et Reema, ipsi negotiatores tui : cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo.
Ezra Ezra 15 27 23 Haran, et Chene, et Eden, negotiatores tui ; Saba, Assur, et Chelmad venditores tui.
Ezra Ezra 15 27 24 Ipsi negotiatores tui multifariam, involucris hyacinthi, et polymitorum, gazarumque pretiosarum, quae obvolutae et astrictae erant funibus : cedros quoque habebant in negotiationibus tuis.
Ezra Ezra 15 27 25 Naves maris, principes tui in negotiatione tua : et repleta es, et glorificata nimis in corde maris.]
Ezra Ezra 15 27 26 [In aquis multis adduxerunt te remiges tui : ventus auster contrivit te in corde maris.
Ezra Ezra 15 27 27 Divitiae tuae, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum : nautae tui et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo praeerant : viri quoque bellatores tui, qui erant in te, cum universa multitudine tua quae est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinae tuae :
Ezra Ezra 15 27 28 a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes.
Ezra Ezra 15 27 29 Et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum : nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt.
Ezra Ezra 15 27 30 Et ejulabunt super te voce magna : et clamabunt amare, et superjacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur.
Ezra Ezra 15 27 31 Et radent super te calvitium, et accingentur ciliciis : et plorabunt te in amaritudine animae, ploratu amarissimo.
Ezra Ezra 15 27 32 Et assument super te carmen lugubre, et plangent te : Quae est ut Tyrus, quae obmutuit in medio maris ?
Ezra Ezra 15 27 33 Quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos : in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum, ditasti reges terrae.
Ezra Ezra 15 27 34 Nunc contrita es a mari : in profundis aquarum opes tuae, et omnis multitudo tua quae erat in medio tui, ceciderunt.
Ezra Ezra 15 27 35 Universi habitatores insularum obstupuerunt super te, et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus.
Ezra Ezra 15 27 36 Negotiatores populorum sibilaverunt super te : ad nihilum deducta es, et non eris usque in perpetuum.]
Ezra Ezra 15 28 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 28 2 Fili hominis, dic principi Tyri : [Haec dicit Dominus Deus : Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti : Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non deus : et dedisti cor tuum quasi cor Dei :
Ezra Ezra 15 28 3 ecce sapientior es tu Daniele : omne secretum non est absconditum a te :
Ezra Ezra 15 28 4 in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis :
Ezra Ezra 15 28 5 in multitudine sapientiae tuae, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem, et elevatum est cor tuum in robore tuo :
Ezra Ezra 15 28 6 propterea haec dicit Dominus Deus : Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor dei,
Ezra Ezra 15 28 7 idcirco ecce ego adducam super te alienos, robustissimos gentium : et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae, et polluent decorem tuum.
Ezra Ezra 15 28 8 Interficient, et detrahent te : et morieris in interitu occisorum in corde maris.
Ezra Ezra 15 28 9 Numquid dicens loqueris : Deus ego sum, coram interficientibus te, cum sis homo, et non deus, in manu occidentium te ?
Ezra Ezra 15 28 10 Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.]
Ezra Ezra 15 28 11 Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Fili hominis, leva planctum super regem Tyri,
Ezra Ezra 15 28 12 et dices ei : [Haec dicit Dominus Deus : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore.
Ezra Ezra 15 28 13 In deliciis paradisi Dei fuisti : omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus : aurum, opus decoris tui : et foramina tua, in die qua conditus es, praeparata sunt.
Ezra Ezra 15 28 14 Tu cherub extentus, et protegens, et posui te in monte sancto Dei : in medio lapidum ignitorum ambulasti,
Ezra Ezra 15 28 15 perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te.
Ezra Ezra 15 28 16 In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti : et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum.
Ezra Ezra 15 28 17 Et elevatum est cor tuum in decore tuo ; perdidisti sapientiam tuam in decore tuo : in terram projeci te ; ante faciem regum dedi te ut cernerent te.
Ezra Ezra 15 28 18 In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuae, polluisti sanctificationem tuam : producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram, in conspectu omnium videntium te.
Ezra Ezra 15 28 19 Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te : nihili factus es, et non eris in perpetuum.]
Ezra Ezra 15 28 20 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 28 21 Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea :
Ezra Ezra 15 28 22 et dices : [Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in medio tui : et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea judicia, et sanctificatus fuero in ea.
Ezra Ezra 15 28 23 Et immittam ei pestilentiam, et sanguinem in plateis ejus : et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus.
Ezra Ezra 15 28 24 Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis : et scient quia ego Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 28 25 Haec dicit Dominus Deus : Quando congregavero domum Israël de populis in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus : et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Jacob :
Ezra Ezra 15 28 26 et habitabunt in ea securi, et aedificabunt domos, et plantabunt vineas, et habitabunt confidenter, cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum : et scient quia ego Dominus Deus eorum.]
Ezra Ezra 15 29 1 In anno decimo, decimo mense, undecima die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 29 2 Fili hominis, pone faciem tuam contra Pharaonem regem Aegypti, et prophetabis de eo, et de Aegypto universa.
Ezra Ezra 15 29 3 Loquere, et dices : [Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Pharao rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis : Meus est fluvius, et ego feci memetipsum.
Ezra Ezra 15 29 4 Et ponam frenum in maxillis tuis, et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis, et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt.
Ezra Ezra 15 29 5 Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui : super faciem terrae cades ; non colligeris, neque congregaberis : bestiis terrae et volatilibus caeli dedi te ad devorandum.
Ezra Ezra 15 29 6 Et scient omnes habitatores Aegypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israël :
Ezra Ezra 15 29 7 quando apprehenderunt te manu, et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum : et innitentibus eis super te comminutus es, et dissolvisti omnes renes eorum.
Ezra Ezra 15 29 8 Propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam super te gladium, et interficiam de te hominem et jumentum.
Ezra Ezra 15 29 9 Et erit terra Aegypti in desertum et in solitudinem : et scient quia ego Dominus, pro eo quod dixeris : Fluvius meus est, et ego feci eum.
Ezra Ezra 15 29 10 Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua : daboque terram Aegypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes usque ad terminos Aethiopiae.
Ezra Ezra 15 29 11 Non pertransibit eam pes hominis, neque pes jumenti gradietur in ea, et non habitabitur quadraginta annis.
Ezra Ezra 15 29 12 Daboque terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates ejus in medio urbium subversarum, et erunt desolatae quadraginta annis : et dispergam Aegyptios in nationes, et ventilabo eos in terras.
Ezra Ezra 15 29 13 Quia haec dicit Dominus Deus : Post finem quadraginta annorum congregabo Aegyptum de populis in quibus dispersi fuerant.
Ezra Ezra 15 29 14 Et reducam captivitatem Aegypti, et collocabo eos in terra Phathures, in terra nativitatis suae, et erunt ibi in regnum humile.
Ezra Ezra 15 29 15 Inter cetera regna erit humillima, et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos ne imperent gentibus.
Ezra Ezra 15 29 16 Neque erunt ultra domui Israël in confidentia, docentes iniquitatem ut fugiant, et sequantur eos : et scient quia ego Dominus Deus.]
Ezra Ezra 15 29 17 Et factum est in vigesimo et septimo anno, in primo, in una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 29 18 [Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum : omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est : et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro, pro servitute qua servivit mihi adversus eam.
Ezra Ezra 15 29 19 Propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Aegypti : et accipiet multitudinem ejus, et depraedabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus : et erit merces exercitui illius,
Ezra Ezra 15 29 20 et operi quo servivit adversus eam : dedi ei terram Aegypti pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 29 21 In die illo pullulabit cornu domui Israël, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quia ego Dominus.]
Ezra Ezra 15 30 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 30 2 Fili hominis, propheta, et dic : [Haec dicit Dominus Deus : Ululate : Vae, vae diei !
Ezra Ezra 15 30 3 quia juxta est dies, et appropinquat dies Domini, dies nubis : tempus gentium erit.
Ezra Ezra 15 30 4 Et veniet gladius in Aegyptum, et erit pavor in Aethiopia, cum ceciderint vulnerati in Aegypto, et ablata fuerit multitudo illius, et destructa fundamenta ejus.
Ezra Ezra 15 30 5 Aethiopia, et Libya, et Lydi, et omne reliquum vulgus, et Chub, et filii terrae foederis, cum eis gladio cadent.
Ezra Ezra 15 30 6 Haec dicit Dominus Deus : Et corruent fulcientes Aegyptum, et destruetur superbia imperii ejus : a turre Syenes gladio cadent in ea, ait Dominus Deus exercituum.
Ezra Ezra 15 30 7 Et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum, et urbes ejus in medio civitatum desertarum erunt :
Ezra Ezra 15 30 8 et scient quia ego Dominus, cum dedero ignem in Aegypto, et attriti fuerint omnes auxiliatores ejus.
Ezra Ezra 15 30 9 In die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiae confidentiam : et erit pavor in eis in die Aegypti, quia absque dubio veniet.
Ezra Ezra 15 30 10 Haec dicit Dominus Deus : Cessare faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis.
Ezra Ezra 15 30 11 Ipse et populus ejus cum eo, fortissimi gentium, adducentur ad disperdendam terram : et evaginabunt gladios suos super Aegyptum, et implebunt terram interfectis.
Ezra Ezra 15 30 12 Et faciam alveos fluminum aridos, et tradam terram in manus pessimorum : et dissipabo terram et plenitudinem ejus manu alienorum : ego Dominus locutus sum.
Ezra Ezra 15 30 13 Haec dicit Dominus Deus : Et disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis : et dux de terra Aegypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Aegypti.
Ezra Ezra 15 30 14 Et disperdam terram Phathures, et dabo ignem in Taphnis, et faciam judicia in Alexandria.
Ezra Ezra 15 30 15 Et effundam indignationem meam super Pelusium, robur Aegypti, et interficiam multitudinem Alexandriae.
Ezra Ezra 15 30 16 Et dabo ignem in Aegypto : quasi parturiens dolebit Pelusium, et Alexandria erit dissipata, et in Memphis angustiae quotidianae.
Ezra Ezra 15 30 17 Juvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent, et ipsae captivae ducentur.
Ezra Ezra 15 30 18 Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Aegypti, et defecerit in ea superbia potentiae ejus : ipsam nubes operiet, filiae autem ejus in captivitatem ducentur.
Ezra Ezra 15 30 19 Et judicia faciam in Aegypto : et scient quia ego Dominus.]
Ezra Ezra 15 30 20 Et factum est in undecimo anno, in primo mense, in septima mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 30 21 [Fili hominis, brachium Pharaonis regis Aegypti confregi, et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis, et fasciaretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium.
Ezra Ezra 15 30 22 Propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad Pharaonem regem Aegypti, et comminuam brachium ejus forte, sed confractum : et dejiciam gladium de manu ejus,
Ezra Ezra 15 30 23 et dispergam Aegyptum in gentibus, et ventilabo eos in terris.
Ezra Ezra 15 30 24 Et confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu ejus, et confringam brachia Pharaonis, et gement gemitibus interfecti coram facie ejus.
Ezra Ezra 15 30 25 Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia Pharaonis concident : et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti.
Ezra Ezra 15 30 26 Et dispergam Aegyptum in nationes, et ventilabo eos in terras : et scient quia ego Dominus.]
Ezra Ezra 15 31 1 Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 31 2 Fili hominis, dic Pharaoni regi Aegypti et populo ejus : [Cui similis factus es in magnitudine tua ?
Ezra Ezra 15 31 3 ecce Assur quasi cedrus in Libano, pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine, et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus.
Ezra Ezra 15 31 4 Aquae nutrierunt illum ; abyssus exaltavit illum : flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus, et rivos suos emisit ad universa ligna regionis.
Ezra Ezra 15 31 5 Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis, et multiplicata sunt arbusta ejus, et elevati sunt rami ejus prae aquis multis.
Ezra Ezra 15 31 6 Cumque extendisset umbram suam, in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia caeli : et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiae saltuum, et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum.
Ezra Ezra 15 31 7 Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum : erat enim radix illius juxta aquas multas.
Ezra Ezra 15 31 8 Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei ; abietes non adaequaverunt summitatem ejus, et platani non fuerunt aequae frondibus illius : omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini ejus.
Ezra Ezra 15 31 9 Quoniam speciosum feci eum, et multis condensisque frondibus, et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis quae erant in paradiso Dei.]
Ezra Ezra 15 31 10 [Propterea haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod sublimatus est in altitudine, et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est cor ejus in altitudine sua :
Ezra Ezra 15 31 11 tradidi eum in manu fortissimi gentium : faciens faciet ei : juxta impietatem ejus ejeci eum.
Ezra Ezra 15 31 12 Et succident eum alieni, et crudelissimi nationum, et projicient eum super montes : et in cunctis convallibus corruent rami ejus, et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terrae : et recedent de umbraculo ejus omnes populi terrae, et relinquent eum.
Ezra Ezra 15 31 13 In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia caeli, et in ramis ejus fuerunt universae bestiae regionis.
Ezra Ezra 15 31 14 Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa, nec stabunt in sublimitate sua omnia quae irrigantur aquis : quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam, in medio filiorum hominum, ad eos qui descendunt in lacum.
Ezra Ezra 15 31 15 Haec dicit Dominus Deus : In die quando descendit ad inferos, induxi luctum : operui eum abysso, et prohibui flumina ejus, et coërcui aquas multas : contristatus est super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt.
Ezra Ezra 15 31 16 A sonitu ruinae ejus commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum : et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque praeclara in Libano, universa quae irrigabantur aquis.
Ezra Ezra 15 31 17 Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio : et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus in medio nationum.
Ezra Ezra 15 31 18 Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis ? ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam : in medio incircumcisorum dormies, cum eis qui interfecti sunt gladio : ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus.]
Ezra Ezra 15 32 1 Et factum est, duodecimo anno, in mense duodecimo, in una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 32 2 Fili hominis, assume lamentum super Pharaonem regem Aegypti, et dices ad eum : [Leoni gentium assimilatus es, et draconi qui est in mari : et ventilabas cornu in fluminibus tuis, et conturbabas aquas pedibus tuis, et conculcabas flumina earum.
Ezra Ezra 15 32 3 Propterea haec dicit Dominus Deus : Expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum, et extraham te in sagena mea.
Ezra Ezra 15 32 4 Et projiciam te in terram ; super faciem agri abjiciam te : et habitare faciam super te omnia volatilia caeli, et saturabo de te bestias universae terrae.
Ezra Ezra 15 32 5 Et dabo carnes tuas super montes, et implebo colles tuos sanie tua.
Ezra Ezra 15 32 6 Et irrigabo terram foetore sanguinis tui super montes, et valles implebuntur ex te.
Ezra Ezra 15 32 7 Et operiam, cum extinctus fueris, caelum, et nigrescere faciam stellas ejus : solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum.
Ezra Ezra 15 32 8 Omnia luminaria caeli moerere faciam super te, et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus, cum ceciderint vulnerati tui in medio terrae, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 32 9 Et irritabo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis.
Ezra Ezra 15 32 10 Et stupescere faciam super te populos multos, et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare coeperit gladius meus super facies eorum : et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae tuae.
Ezra Ezra 15 32 11 Quia haec dicit Dominus Deus : Gladius regis Babylonis veniet tibi.
Ezra Ezra 15 32 12 In gladiis fortium dejiciam multitudinem tuam : inexpugnabiles omnes gentes hae, et vastabunt superbiam Aegypti, et dissipabitur multitudo ejus.
Ezra Ezra 15 32 13 Et perdam omnia jumenta ejus, quae erant super aquas plurimas : et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula jumentorum turbabit eas.
Ezra Ezra 15 32 14 Tunc purissimas reddam aquas eorum, et flumina eorum quasi oleum adducam, ait Dominus Deus,
Ezra Ezra 15 32 15 cum dedero terram Aegypti desolatam : deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores ejus : et scient quia ego Dominus.
Ezra Ezra 15 32 16 Planctus est, et plangent eum : filiae gentium plangent eum : super Aegyptum et super multitudinem ejus plangent eum, ait Dominus Deus.]
Ezra Ezra 15 32 17 Et factum est in duodecimo anno, in quintadecima mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 32 18 [Fili hominis, cane lugubre super multitudinem Aegypti : et detrahe eam ipsam, et filias gentium robustarum, ad terram ultimam, cum his qui descendunt in lacum.
Ezra Ezra 15 32 19 Quo pulchrior es ? descende, et dormi cum incircumcisis.
Ezra Ezra 15 32 20 In medio interfectorum gladio cadent ; gladius datus est : attraxerunt eam et omnes populos ejus.
Ezra Ezra 15 32 21 Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, qui cum auxiliatoribus ejus descenderunt, et dormierunt incircumcisi interfecti gladio.
Ezra Ezra 15 32 22 Ibi Assur, et omnis multitudo ejus : in circuitu illius sepulchra ejus, omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio.
Ezra Ezra 15 32 23 Quorum data sunt sepulchra in novissimis laci, et facta est multitudo ejus per gyrum sepulchri ejus : universi interfecti, cadentesque gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium.
Ezra Ezra 15 32 24 Ibi Aelam, et omnis multitudo ejus per gyrum sepulchri sui : omnes hi interfecti, ruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam ; qui posuerunt terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum.
Ezra Ezra 15 32 25 In medio interfectorum posuerunt cubile ejus in universis populis ejus : in circuitu ejus sepulchrum illius : omnes hi incircumcisi, interfectique gladio. Dederunt enim terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum : in medio interfectorum positi sunt.
Ezra Ezra 15 32 26 Ibi Mosoch et Thubal, et omnis multitudo ejus : in circuitu ejus sepulchra illius : omnes hi incircumcisi, interfectique et cadentes gladio, quia dederunt formidinem suam in terra viventium.
Ezra Ezra 15 32 27 Et non dormient cum fortibus, cadentibusque, et incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum : quia terror fortium facti sunt in terra viventium.
Ezra Ezra 15 32 28 Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris, et dormies cum interfectis gladio.
Ezra Ezra 15 32 29 Ibi Idumaea, et reges ejus, et omnes duces ejus, qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio, et qui cum incircumcisis dormierunt, et cum his qui descendunt in lacum.
Ezra Ezra 15 32 30 Ibi principes aquilonis omnes, et universi venatores, qui deducti sunt cum interfectis, paventes, et in sua fortitudine confusi : qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio, et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum.
Ezra Ezra 15 32 31 Vidit eos Pharao, et consolatus est super universa multitudine sua, quae interfecta est gladio : Pharao, et omnis exercitus ejus, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 32 32 Quia dedi terrorem meum in terra viventium, et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio : Pharao, et omnis multitudo ejus, ait Dominus Deus.]
Ezra Ezra 15 33 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 33 2 Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos : Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem :
Ezra Ezra 15 33 3 et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo :
Ezra Ezra 15 33 4 audiens autem quisquis ille est sonitum buccinae, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum : sanguis ipsius super caput ejus erit.
Ezra Ezra 15 33 5 Sonum buccinae audivit, et non se observavit : sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvabit.
Ezra Ezra 15 33 6 Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam : ille quidem in iniquitate sua captus est ; sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram.
Ezra Ezra 15 33 7 Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël : audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me.
Ezra Ezra 15 33 8 Si me dicente ad impium : Impie, morte morieris : non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur ; sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
Ezra Ezra 15 33 9 Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti.
Ezra Ezra 15 33 10 Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israël : Sic locuti estis, dicentes : Iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus : quomodo ergo vivere poterimus ?
Ezra Ezra 15 33 11 Dic ad eos : Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Israël ?
Ezra Ezra 15 33 12 Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui : Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit, et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua : et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit.
Ezra Ezra 15 33 13 Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur.
Ezra Ezra 15 33 14 Si autem dixero impio : Morte morieris : et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam,
Ezra Ezra 15 33 15 et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum : vita vivet, et non morietur.
Ezra Ezra 15 33 16 Omnia peccata ejus quae peccavit, non imputabuntur ei : judicium et justitiam fecit : vita vivet.
Ezra Ezra 15 33 17 Et dixerunt filii populi tui : Non est aequi ponderis via Domini : et ipsorum via injusta est.
Ezra Ezra 15 33 18 Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis.
Ezra Ezra 15 33 19 Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis.
Ezra Ezra 15 33 20 Et dicitis : Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis, domus Israël.
Ezra Ezra 15 33 21 Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta mensis transmigrationis nostrae, venit ad me qui fugerat de Jerusalem, dicens : Vastata est civitas.
Ezra Ezra 15 33 22 Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat : aperuitque os meum donec veniret ad me mane : et aperto ore meo, non silui amplius.
Ezra Ezra 15 33 23 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 33 24 Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israël, loquentes aiunt : Unus erat Abraham, et haereditate possedit terram : nos autem multi sumus : nobis data est terra in possessionem.
Ezra Ezra 15 33 25 Idcirco dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis, numquid terram haereditate possidebitis ?
Ezra Ezra 15 33 26 stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit : et terram haereditate possidebitis ?
Ezra Ezra 15 33 27 Haec dices ad eos : Sic dicit Dominus Deus : Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant, gladio cadent : et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum : qui autem in praesidiis et speluncis sunt, peste morientur.
Ezra Ezra 15 33 28 Et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus : et desolabuntur montes Israël, eo quod nullus sit qui per eos transeat :
Ezra Ezra 15 33 29 et scient quia ego Dominus, cum dedero terram eorum desolatam et desertam, propter universas abominationes suas quas operati sunt.
Ezra Ezra 15 33 30 Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes : Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino.
Ezra Ezra 15 33 31 Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus : et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos : quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.
Ezra Ezra 15 33 32 Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur : et audiunt verba tua, et non faciunt ea.
Ezra Ezra 15 33 33 Et cum venerit quod praedictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos.
Ezra Ezra 15 34 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 34 2 Fili hominis, propheta de pastoribus Israël : propheta, et dices pastoribus : [Haec dicit Dominus Deus : Vae pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos ! nonne greges a pastoribus pascuntur ?
Ezra Ezra 15 34 3 Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis : gregem autem meum non pascebatis.
Ezra Ezra 15 34 4 Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis : quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quaesistis : sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.
Ezra Ezra 15 34 5 Et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor : et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt.
Ezra Ezra 15 34 6 Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso : et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret : non erat, inquam, qui requireret.
Ezra Ezra 15 34 7 Propterea, pastores, audite verbum Domini.
Ezra Ezra 15 34 8 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor : neque enim quaesierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant :
Ezra Ezra 15 34 9 propterea, pastores, audite verbum Domini.
Ezra Ezra 15 34 10 Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse super pastores : requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos : et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.]
Ezra Ezra 15 34 11 [Quia haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas.
Ezra Ezra 15 34 12 Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis.
Ezra Ezra 15 34 13 Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israël, in rivis, et in cunctis sedibus terrae.
Ezra Ezra 15 34 14 In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum : ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël.
Ezra Ezra 15 34 15 Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 34 16 Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam : et pascam illas in judicio.
Ezra Ezra 15 34 17 Vos autem, greges mei, haec dicit Dominus Deus : Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum.
Ezra Ezra 15 34 18 Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ? insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris : et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis :
Ezra Ezra 15 34 19 et oves meae his quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur : et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant.
Ezra Ezra 15 34 20 Propterea haec dicit Dominus Deus ad vos : Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :
Ezra Ezra 15 34 21 pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,
Ezra Ezra 15 34 22 salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus.]
Ezra Ezra 15 34 23 [Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas, servum meum David : ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.
Ezra Ezra 15 34 24 Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum : ego Dominus locutus sum.
Ezra Ezra 15 34 25 Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra : et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus.
Ezra Ezra 15 34 26 Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem, et deducam imbrem in tempore suo : pluviae benedictionis erunt.
Ezra Ezra 15 34 27 Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore : et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi.
Ezra Ezra 15 34 28 Et non erunt ultra in rapinam in gentibus, neque bestiae terrae devorabunt eos : sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.
Ezra Ezra 15 34 29 Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium gentium.
Ezra Ezra 15 34 30 Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israël, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 34 31 Vos autem, greges mei, greges pascuae meae, homines estis : et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus.]
Ezra Ezra 15 35 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 35 2 Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi :
Ezra Ezra 15 35 3 [Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, mons Seir : et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.
Ezra Ezra 15 35 4 Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris : et scies quia ego Dominus.
Ezra Ezra 15 35 5 Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremae :
Ezra Ezra 15 35 6 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur : et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te.
Ezra Ezra 15 35 7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem.
Ezra Ezra 15 35 8 Et implebo montes ejus occisorum suorum : in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent.
Ezra Ezra 15 35 9 In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur : et scietis quia ego Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 35 10 Eo quod dixeris : Duae gentes et duae terrae meae erunt, et haereditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi :
Ezra Ezra 15 35 11 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos : et notus efficiar per eos, cum te judicavero.
Ezra Ezra 15 35 12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua quae locutus es de montibus Israël, dicens : Deserti nobis ad devorandum dati sunt.
Ezra Ezra 15 35 13 Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra : ego audivi.
Ezra Ezra 15 35 14 Haec dicit Dominus Deus : Laetante universa terra, in solitudinem te redigam :
Ezra Ezra 15 35 15 sicuti gavisus es super haereditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi : dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis : et scient quia ego Dominus.]
Ezra Ezra 15 36 1 Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices : [Montes Israël, audite verbum Domini.
Ezra Ezra 15 36 2 Haec dicit Dominus Deus : Eo quod dixerit inimicus de vobis : Euge, altitudines sempiternae in haereditatem datae sunt nobis :
Ezra Ezra 15 36 3 propterea vaticinare, et dic : Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum, et facti in haereditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguae et opprobrium populi,
Ezra Ezra 15 36 4 propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis, parietinis et urbibus derelictis, quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum.
Ezra Ezra 15 36 5 Propterea haec dicit Dominus Deus : Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus, et de Idumaea universa, quae dederunt terram meam sibi in haereditatem cum gaudio, et toto corde et ex animo, et ejecerunt eam ut vastarent :
Ezra Ezra 15 36 6 idcirco vaticinare super humum Israël, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis.
Ezra Ezra 15 36 7 Idcirco haec dicit Dominus Deus : Ego levavi manum meam, ut gentes quae in circuitu vestro sunt, ipsae confusionem suam portent.
Ezra Ezra 15 36 8 Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israël : prope enim est ut veniat.
Ezra Ezra 15 36 9 Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos : et arabimini, et accipietis sementem.
Ezra Ezra 15 36 10 Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël : et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.
Ezra Ezra 15 36 11 Et replebo vos hominibus et jumentis, et multiplicabuntur, et crescent : et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio : et scietis quia ego Dominus.
Ezra Ezra 15 36 12 Et adducam super vos homines, populum meum Israël, et haereditate possidebunt te : et eris eis in haereditatem, et non addes ultra ut absque eis sis.
Ezra Ezra 15 36 13 Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod dicunt de vobis : Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam :
Ezra Ezra 15 36 14 propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 36 15 Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis : et gentem tuam non amittes amplius, ait Dominus Deus.]
Ezra Ezra 15 36 16 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 36 17 [Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua, et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis : juxta immunditiam menstruatae facta est via eorum coram me.
Ezra Ezra 15 36 18 Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam.
Ezra Ezra 15 36 19 Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras : juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos.
Ezra Ezra 15 36 20 Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt : et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis : Populus Domini iste est, et de terra ejus egressi sunt.
Ezra Ezra 15 36 21 Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt.
Ezra Ezra 15 36 22 Idcirco dices domui Israël : Haec dicit Dominus Deus : Non propter vos ego faciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.
Ezra Ezra 15 36 23 Et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum : ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.
Ezra Ezra 15 36 24 Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram.
Ezra Ezra 15 36 25 Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.
Ezra Ezra 15 36 26 Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri : et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.
Ezra Ezra 15 36 27 Et spiritum meum ponam in medio vestri : et faciam ut in praeceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini.
Ezra Ezra 15 36 28 Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris : et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
Ezra Ezra 15 36 29 Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris : et vocabo frumentum et multiplicabo illud, et non imponam vobis famem.
Ezra Ezra 15 36 30 Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.
Ezra Ezra 15 36 31 Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum : et displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera vestra.
Ezra Ezra 15 36 32 Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis : confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël.]
Ezra Ezra 15 36 33 [Haec dicit Dominus Deus : In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris, et inhabitari fecero urbes, et instauravero ruinosa,
Ezra Ezra 15 36 34 et terra deserta fuerit exculta, quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,
Ezra Ezra 15 36 35 dicent : Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis : et civitates desertae, et destitutae atque suffossae, munitae sederunt.
Ezra Ezra 15 36 36 Et scient gentes quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus aedificavi dissipata, plantavique inculta : ego Dominus locutus sim, et fecerim.
Ezra Ezra 15 36 37 Haec dicit Dominus Deus : Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis : multiplicabo eos sicut gregem hominum,
Ezra Ezra 15 36 38 ut gregem sanctum, ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus : sic erunt civitates desertae, plenae gregibus hominum : et scient quia ego Dominus.]
Ezra Ezra 15 37 1 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus.
Ezra Ezra 15 37 2 Et circumduxit me per ea in gyro : erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer.
Ezra Ezra 15 37 3 Et dixit ad me : Fili hominis, putasne vivent ossa ista ? Et dixi : Domine Deus, tu nosti.
Ezra Ezra 15 37 4 Et dixit ad me : Vaticinare de ossibus istis, et dices eis : Ossa arida, audite verbum Domini.
Ezra Ezra 15 37 5 Haec dicit Dominus Deus ossibus his : Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis.
Ezra Ezra 15 37 6 Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis : et scietis quia ego Dominus.
Ezra Ezra 15 37 7 Et prophetavi sicut praeceperat mihi : factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio : et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam.
Ezra Ezra 15 37 8 Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper : et spiritum non habebant.
Ezra Ezra 15 37 9 Et dixit ad me : Vaticinare ad spiritum : vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum : Haec dicit Dominus Deus : A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.
Ezra Ezra 15 37 10 Et prophetavi sicut praeceperat mihi : et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt : steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.
Ezra Ezra 15 37 11 Et dixit ad me : Fili hominis, ossa haec universa, domus Israël est. Ipsi dicunt : Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.
Ezra Ezra 15 37 12 Propterea vaticinare, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël.
Ezra Ezra 15 37 13 Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus,
Ezra Ezra 15 37 14 et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis : et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 37 15 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 37 16 Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud : Judae, et filiorum Israël sociorum ejus : et tolle lignum alterum, et scribe super illud : Joseph, ligno Ephraim, et cunctae domui Israël sociorumque ejus.
Ezra Ezra 15 37 17 Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum : et erunt in unionem in manu tua.
Ezra Ezra 15 37 18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes : Nonne indicas nobis quid in his tibi velis ?
Ezra Ezra 15 37 19 loqueris ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quae sunt ei adjunctae, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum : et erunt unum in manu ejus.
Ezra Ezra 15 37 20 Erunt autem ligna super quae scripseris in manu tua in oculis eorum.
Ezra Ezra 15 37 21 Et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt : et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam.
Ezra Ezra 15 37 22 Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israël, et rex unus erit omnibus imperans : et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna,
Ezra Ezra 15 37 23 neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis : et salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt, et emundabo eos : et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus.
Ezra Ezra 15 37 24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea :
Ezra Ezra 15 37 25 et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri : et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum : et David servus meus princeps eorum in perpetuum.
Ezra Ezra 15 37 26 Et percutiam illis foedus pacis : pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum.
Ezra Ezra 15 37 27 Et erit tabernaculum meum in eis : et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus.
Ezra Ezra 15 37 28 Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.
Ezra Ezra 15 38 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezra Ezra 15 38 2 Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog, terram Magog, principem capitis Mosoch et Thubal, et vaticinare de eo.
Ezra Ezra 15 38 3 Et dices ad eum : [Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.
Ezra Ezra 15 38 4 Et circumagam te, et ponam frenum in maxillis tuis : et educam te, et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos loricis universos, multitudinem magnam, hastam et clypeum arripientium et gladium.
Ezra Ezra 15 38 5 Persae, Aethiopes, et Libyes cum eis, omnes scutati et galeati.
Ezra Ezra 15 38 6 Gomer et universa agmina ejus, domus Thogorma, latera aquilonis, et totum robur ejus, populique multi tecum.
Ezra Ezra 15 38 7 Praepara et instrue te, et omnem multitudinem tuam quae coacervata est ad te : et esto eis in praeceptum.
Ezra Ezra 15 38 8 Post dies multos visitaberis : in novissimo annorum venies ad terram quae reversa est a gladio, et congregata est de populis multis ad montes Israël, qui fuerunt deserti jugiter : haec de populis educta est, et habitabunt in ea confidenter universi.
Ezra Ezra 15 38 9 Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram : tu et omnia agmina tua, et populi multi tecum.]
Ezra Ezra 15 38 10 [Haec dicit Dominus Deus : In die illa, ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam :
Ezra Ezra 15 38 11 et dices : Ascendam ad terram absque muro : veniam ad quiescentes habitantesque secure : hi omnes habitant sine muro ; vectes et portae non sunt eis :
Ezra Ezra 15 38 12 ut diripias spolia, et invadas praedam ; ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant, et postea restituti, et super populum qui est congregatus ex gentibus, qui possidere coepit et esse habitator umbilici terrae.
Ezra Ezra 15 38 13 Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis, et omnes leones ejus, dicent tibi : Numquid ad sumenda spolia tu venis ? ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, et auferas supellectilem atque substantiam, et diripias manubias infinitas.
Ezra Ezra 15 38 14 Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog : Haec dicit Dominus Deus : Numquid non in die illo, cum habitaverit populus meus Israël confidenter, scies ?
Ezra Ezra 15 38 15 Et venies de loco tuo a lateribus aquilonis, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi : coetus magnus, et exercitus vehemens.
Ezra Ezra 15 38 16 Et ascendes super populum meum Israël quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus eris, et adducam te super terram meam : ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog !]
Ezra Ezra 15 38 17 [Haec dicit Dominus Deus : Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israël, qui prophetaverunt in diebus illorum temporum, ut adducerem te super eos.
Ezra Ezra 15 38 18 Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israël, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo.
Ezra Ezra 15 38 19 Et in zelo meo, in igne irae meae locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram Israël :
Ezra Ezra 15 38 20 et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres caeli, et bestiae agri, et omne reptile quod movetur super humum, cunctique homines qui sunt super faciem terrae : et subvertentur montes, et cadent sepes, et omnis murus corruet in terram.
Ezra Ezra 15 38 21 Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus : gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur.
Ezra Ezra 15 38 22 Et judicabo eum peste, et sanguine, et imbre vehementi, et lapidibus immensis : ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus, et super populos multos qui sunt cum eo.
Ezra Ezra 15 38 23 Et magnificabor, et sanctificabor, et notus ero in oculis multarum gentium : et scient quia ego Dominus.]
Ezra Ezra 15 39 1 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : [Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.
Ezra Ezra 15 39 2 Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël.
Ezra Ezra 15 39 3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.
Ezra Ezra 15 39 4 Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum : feris, avibus, omnique volatili et bestiis terrae dedi te ad devorandum.
Ezra Ezra 15 39 5 Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 39 6 Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter : et scient quia ego Dominus.
Ezra Ezra 15 39 7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius : et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.
Ezra Ezra 15 39 8 Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus : haec est dies de qua locutus sum.
Ezra Ezra 15 39 9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos : et succendent ea igni septem annis.
Ezra Ezra 15 39 10 Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus : quoniam arma succendent igni, et depraedabuntur eos quibus praedae fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.]
Ezra Ezra 15 39 11 [Et erit in die illa : dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël, vallem viatorum ad orientem maris, quae obstupescere faciet praetereuntes : et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.
Ezra Ezra 15 39 12 Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.
Ezra Ezra 15 39 13 Sepeliet autem eum omnis populus terrae : et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 39 14 Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terrae, ut emundent eam : post menses autem septem quaerere incipient.
Ezra Ezra 15 39 15 Et circuibunt peragrantes terram : cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.
Ezra Ezra 15 39 16 Nomen autem civitatis Amona : et mundabunt terram.
Ezra Ezra 15 39 17 Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus : Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri : Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.
Ezra Ezra 15 39 18 Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis : arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.
Ezra Ezra 15 39 19 Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis :
Ezra Ezra 15 39 20 et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 39 21 Et ponam gloriam meam in gentibus : et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.
Ezra Ezra 15 39 22 Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.
Ezra Ezra 15 39 23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.
Ezra Ezra 15 39 24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.]
Ezra Ezra 15 39 25 [Propterea haec dicit Dominus Deus : Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo.
Ezra Ezra 15 39 26 Et portabunt confusionem suam, et omnem praevaricationem qua praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes :
Ezra Ezra 15 39 27 et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.
Ezra Ezra 15 39 28 Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.
Ezra Ezra 15 39 29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus.]
Ezra Ezra 15 40 1 In vigesimo quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc.
Ezra Ezra 15 40 2 In visionibus Dei adduxit me in terram Israël, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad austrum.
Ezra Ezra 15 40 3 Et introduxit me illuc : et ecce vir cujus erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensurae in manu ejus : stabat autem in porta.
Ezra Ezra 15 40 4 Et locutus est ad me idem vir : Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc. Annuntia omnia quae tu vides domui Israël.
Ezra Ezra 15 40 5 Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique : et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmo : et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.
Ezra Ezra 15 40 6 Et venit ad portam quae respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus : et mensus est limen portae calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine.
Ezra Ezra 15 40 7 Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum : et inter thalamos, quinque cubitos.
Ezra Ezra 15 40 8 Et limen portae, juxta vestibulum portae intrinsecus, calamo uno.
Ezra Ezra 15 40 9 Et mensus est vestibulum portae octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis : vestibulum autem portae erat intrinsecus.
Ezra Ezra 15 40 10 Porro thalami portae ad viam orientalem, tres hinc et tres inde : mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte.
Ezra Ezra 15 40 11 Et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum, et longitudinem portae tredecim cubitorum.
Ezra Ezra 15 40 12 Et marginem ante thalamos, cubiti unius, et cubitus unus finis utrimque : thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde.
Ezra Ezra 15 40 13 Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum, ostium contra ostium.
Ezra Ezra 15 40 14 Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portae undique per circuitum.
Ezra Ezra 15 40 15 Et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris, quinquaginta cubitos.
Ezra Ezra 15 40 16 Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quae erant intra portam undique per circuitum : similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum.
Ezra Ezra 15 40 17 Et eduxit me ad atrium exterius : et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum : triginta gazophylacia in circuitu pavimenti.
Ezra Ezra 15 40 18 Et pavimentum in fronte portarum, secundum longitudinem portarum erat inferius.
Ezra Ezra 15 40 19 Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus : centum cubitos ad orientem et ad aquilonem.
Ezra Ezra 15 40 20 Portam quoque quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine quam in latitudine.
Ezra Ezra 15 40 21 Et thalamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portae prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum.
Ezra Ezra 15 40 22 Fenestrae autem ejus, et vestibulum, et sculpturae secundum mensuram portae quae respiciebat ad orientem : et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam.
Ezra Ezra 15 40 23 Et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem : et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos.
Ezra Ezra 15 40 24 Et eduxit me ad viam australem : et ecce porta quae respiciebat ad austrum : et mensus est frontem ejus et vestibulum ejus juxta mensuras superiores.
Ezra Ezra 15 40 25 Et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras : quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine viginti quinque cubitorum.
Ezra Ezra 15 40 26 Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum ante fores ejus : et caelatae palmae erant, una hinc, et altera inde, in fronte ejus.
Ezra Ezra 15 40 27 Et porta atrii interioris in via australi : et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos.
Ezra Ezra 15 40 28 Et introduxit me in atrium interius ad portam australem : et mensus est portam juxta mensuras superiores.
Ezra Ezra 15 40 29 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris, et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos.
Ezra Ezra 15 40 30 Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum :
Ezra Ezra 15 40 31 et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte : et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam.
Ezra Ezra 15 40 32 Et introduxit me in atrium interius, per viam orientalem : et mensus est portam secundum mensuras superiores.
Ezra Ezra 15 40 33 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, sicut supra : et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.
Ezra Ezra 15 40 34 Et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris, et palmae caelatae in fronte ejus, hinc et inde : et in octo gradibus ascensus ejus.
Ezra Ezra 15 40 35 Et introduxit me ad portam quae respiciebat ad aquilonem : et mensus est secundum mensuras superiores.
Ezra Ezra 15 40 36 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.
Ezra Ezra 15 40 37 Et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius : et caelatura palmarum in fronte ejus, hinc et inde : et in octo gradibus ascensus ejus.
Ezra Ezra 15 40 38 Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum : ibi lavabant holocaustum.
Ezra Ezra 15 40 39 Et in vestibulo portae, duae mensae hinc, et duae mensae inde, ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato et pro delicto.
Ezra Ezra 15 40 40 Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad aquilonem, duae mensae : et ad latus alterum, ante vestibulum portae, duae mensae :
Ezra Ezra 15 40 41 quatuor mensae hinc, et quatuor mensae inde : per latera portae octo mensae erant, super quas immolabant.
Ezra Ezra 15 40 42 Quatuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius : super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima.
Ezra Ezra 15 40 43 Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum : super mensas autem carnes oblationis.
Ezra Ezra 15 40 44 Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portae respicientis ad aquilonem : et facies eorum contra viam australem : una ex latere portae orientalis, quae respiciebat ad viam aquilonis.
Ezra Ezra 15 40 45 Et dixit ad me : Hoc est gazophylacium quod respicit viam meridianam : sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi.
Ezra Ezra 15 40 46 Porro gazophylacium quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris : isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei.
Ezra Ezra 15 40 47 Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum : et altare ante faciem templi.
Ezra Ezra 15 40 48 Et introduxit me in vestibulum templi : et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde : et latitudinem portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde.
Ezra Ezra 15 40 49 Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et columnae erant in frontibus : una hinc, et altera inde.
Ezra Ezra 15 41 1 Et introduxit me in templum, et mensus est frontes : sex cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos latitudinis inde, latitudinem tabernaculi.
Ezra Ezra 15 41 2 Et latitudo portae decem cubitorum erat : et latera portae, quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde : et mensus est longitudinem ejus quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum.
Ezra Ezra 15 41 3 Et introgressus intrinsecus, mensus est in fronte portae duos cubitos : et portam, sex cubitorum : et latitudinem portae septem cubitorum.
Ezra Ezra 15 41 4 Et mensus est longitudinem ejus viginti cubitorum, et latitudinem ejus viginti cubitorum, ante faciem templi. Et dixit ad me : Hoc est Sanctum sanctorum.
Ezra Ezra 15 41 5 Et mensus est parietem domus sex cubitorum : et latitudinem lateris quatuor cubitorum undique per circuitum domus.
Ezra Ezra 15 41 6 Latera autem, latus ad latus, bis triginta tria : et erant eminentia, quae ingrederentur per parietem domus, in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi.
Ezra Ezra 15 41 7 Et platea erat in rotundum, ascendens sursum per cochleam, et in coenaculum templi deferebat per gyrum : idcirco latius erat templum in superioribus : et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium.
Ezra Ezra 15 41 8 Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio :
Ezra Ezra 15 41 9 et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum : et erat interior domus in lateribus domus.
Ezra Ezra 15 41 10 Et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique,
Ezra Ezra 15 41 11 et ostium lateris ad orationem : ostium unum ad viam aquilonis, et ostium unum ad viam australem : et latitudinem loci ad orationem, quinque cubitorum in circuitu.
Ezra Ezra 15 41 12 Et aedificium, quod erat separatum, versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum : paries autem aedificii, quinque cubitorum latitudinis per circuitum : et longitudo ejus nonaginta cubitorum.
Ezra Ezra 15 41 13 Et mensus est domus longitudinem, centum cubitorum : et quod separatum erat aedificium, et parietes ejus, longitudinis centum cubitorum.
Ezra Ezra 15 41 14 Latitudo autem ante faciem domus, et ejus quod erat separatum contra orientem, centum cubitorum.
Ezra Ezra 15 41 15 Et mensus est longitudinem aedificii contra faciem ejus, quod erat separatum ad dorsum : ethecas ex utraque parte centum cubitorum : et templum interius, et vestibula atrii.
Ezra Ezra 15 41 16 Limina, et fenestras obliquas, et ethecas in circuitu per tres partes, contra uniuscujusque limen, stratumque ligno per gyrum in circuitu : terra autem usque ad fenestras, et fenestrae clausae super ostia.
Ezra Ezra 15 41 17 Et usque ad domum interiorem, et forinsecus per omnem parietem in circuitu, intrinsecus et forinsecus, ad mensuram.
Ezra Ezra 15 41 18 Et fabrefacta cherubim et palmae : et palma inter cherub et cherub, duasque facies habebat cherub.
Ezra Ezra 15 41 19 Faciem hominis juxta palmam ex hac parte, et faciem leonis juxta palmam ex alia parte : expressam per omnem domum in circuitu.
Ezra Ezra 15 41 20 De terra usque ad superiora portae, cherubim et palmae caelatae erant in pariete templi.
Ezra Ezra 15 41 21 Limen quadrangulum, et facies sanctuarii, aspectus contra aspectum.
Ezra Ezra 15 41 22 Altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo ejus duorum cubitorum : et anguli ejus, et longitudo ejus, et parietes ejus lignei. Et locutus est ad me : Haec est mensa coram Domino.
Ezra Ezra 15 41 23 Et duo ostia erant in templo et in sanctuario.
Ezra Ezra 15 41 24 Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quae in se invicem plicabantur : bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum.
Ezra Ezra 15 41 25 Et caelata erant in ipsis ostiis templi cherubim, et sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressae erant : quam ob rem et grossiora erant ligna in vestibuli fronte forinsecus.
Ezra Ezra 15 41 26 Super quae fenestrae obliquae, et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli, secundum latera domus, latitudinemque parietum.
Ezra Ezra 15 42 1 Et eduxit me in atrium exterius, per viam ducentem ad aquilonem, et introduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum aedificium, et contra aedem vergentem ad aquilonem.
Ezra Ezra 15 42 2 In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos,
Ezra Ezra 15 42 3 contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici.
Ezra Ezra 15 42 4 Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viae cubiti unius. Et ostia eorum ad aquilonem :
Ezra Ezra 15 42 5 ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis aedificii.
Ezra Ezra 15 42 6 Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnae atriorum : propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta.
Ezra Ezra 15 42 7 Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quae erant in via atrii exterioris ante gazophylacia : longitudo ejus quinquaginta cubitorum :
Ezra Ezra 15 42 8 quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum.
Ezra Ezra 15 42 9 Et erat subter gazophylacia haec introitus ab oriente, ingredientium in ea de atrio exteriori.
Ezra Ezra 15 42 10 In latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem, in faciem aedificii separati, et erant ante aedificium gazophylacia.
Ezra Ezra 15 42 11 Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum quae erant in via aquilonis : secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum.
Ezra Ezra 15 42 12 Secundum ostia gazophylaciorum, quae erant in via respiciente ad notum : ostium in capite viae, quae via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus.
Ezra Ezra 15 42 13 Et dixit ad me : Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quae sunt ante aedificium separatum, haec sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum : ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto : locus enim sanctus est.
Ezra Ezra 15 42 14 Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius : et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis : et sic procedent ad populum.
Ezra Ezra 15 42 15 Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portae quae respiciebat ad viam orientalem : et mensus est eam undique per circuitum.
Ezra Ezra 15 42 16 Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensurae, quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum.
Ezra Ezra 15 42 17 Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum.
Ezra Ezra 15 42 18 Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum.
Ezra Ezra 15 42 19 Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae.
Ezra Ezra 15 42 20 Per quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium et vulgi locum.
Ezra Ezra 15 43 1 Et duxit me ad portam quae respiciebat ad viam orientalem.
Ezra Ezra 15 43 2 Et ecce gloria Dei Israël ingrediebatur per viam orientalem : et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a majestate ejus.
Ezra Ezra 15 43 3 Et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit ut disperderet civitatem, et species secundum aspectum quem videram juxta fluvium Chobar : et cecidi super faciem meam.
Ezra Ezra 15 43 4 Et majestas Domini ingressa est templum per viam portae quae respiciebat ad orientem.
Ezra Ezra 15 43 5 Et elevavit me spiritus, et introduxit me in atrium interius : et ecce repleta erat gloria Domini domus.
Ezra Ezra 15 43 6 Et audivi loquentem ad me de domo : et vir qui stabat juxta me
Ezra Ezra 15 43 7 dixit ad me : Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israël in aeternum : et non polluent ultra domus Israël nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum, et in excelsis.
Ezra Ezra 15 43 8 Qui fabricati sunt limen suum juxta limen meum, et postes suos juxta postes meos, et murus erat inter me et eos : et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt : propter quod consumpsi eos in ira mea.
Ezra Ezra 15 43 9 Nunc ergo repellant procul fornicationem suam et ruinas regum suorum a me, et habitabo in medio eorum semper.
Ezra Ezra 15 43 10 Tu autem, fili hominis, ostende domui Israël templum, et confundantur ab iniquitatibus suis, et metiantur fabricam,
Ezra Ezra 15 43 11 et erubescant ex omnibus quae fecerunt. Figuram domus, et fabricae ejus, exitus et introitus, et omnem descriptionem ejus, et universa praecepta ejus, cunctumque ordinem ejus, et omnes leges ejus ostende eis, et scribes in oculis eorum, ut custodiant omnes descriptiones ejus, et praecepta illius, et faciant ea.
Ezra Ezra 15 43 12 Ista est lex domus in summitate montis : omnis finis ejus in circuitu, Sanctum sanctorum est. Haec est ergo lex domus.
Ezra Ezra 15 43 13 Istae autem mensurae altaris in cubito verissimo, qui habebat cubitum et palmum : in sinu ejus erat cubitus, et cubitus in latitudine : et definitio ejus usque ad labium ejus, et in circuitu palmus unus : haec quoque erat fossa altaris.
Ezra Ezra 15 43 14 Et de sinu terrae usque ad crepidinem novissimam duo cubiti, et latitudo cubiti unius : et a crepidine minore usque ad crepidinem majorem quatuor cubiti, et latitudo cubiti unius.
Ezra Ezra 15 43 15 Ipse autem ariel quatuor cubitorum, et ab ariel usque ad sursum cornua quatuor.
Ezra Ezra 15 43 16 Et ariel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis, quadrangulatum aequis lateribus.
Ezra Ezra 15 43 17 Et crepido quatuordecim cubitorum longitudinis per quatuordecim cubitos latitudinis in quatuor angulis ejus : et corona in circuitu ejus dimidii cubiti, et sinus ejus unius cubiti per circuitum : gradus autem ejus versi ad orientem.
Ezra Ezra 15 43 18 Et dixit ad me : Fili hominis, haec dicit Dominus Deus : Hi sunt ritus altaris, in quacumque die fuerit fabricatum, ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis.
Ezra Ezra 15 43 19 Et dabis sacerdotibus et Levitis qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato.
Ezra Ezra 15 43 20 Et assumens de sanguine ejus, pones super quatuor cornua ejus, et super quatuor angulos crepidinis, et super coronam in circuitu : et mundabis illud et expiabis.
Ezra Ezra 15 43 21 Et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato, et combures eum in separato loco domus, extra sanctuarium.
Ezra Ezra 15 43 22 Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato : et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo.
Ezra Ezra 15 43 23 Cumque compleveris expians illud, offeres vitulum de armento immaculatum, et arietem de grege immaculatum.
Ezra Ezra 15 43 24 Et offeres eos in conspectu Domini : et mittent sacerdotes super eos sal, et offerent eos holocaustum Domino.
Ezra Ezra 15 43 25 Septem diebus facies hircum pro peccato quotidie : et vitulum de armento, et arietem de pecoribus immaculatos offerent.
Ezra Ezra 15 43 26 Septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud, et implebunt manum ejus.
Ezra Ezra 15 43 27 Expletis autem diebus, in die octava et ultra, facient sacerdotes super altare holocausta vestra, et quae pro pace offerunt : et placatus ero vobis, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 44 1 Et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad orientem : et erat clausa.
Ezra Ezra 15 44 2 Et dixit Dominus ad me : Porta haec clausa erit : non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israël ingressus est per eam : eritque clausa
Ezra Ezra 15 44 3 principi. Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino : per viam portae vestibuli ingredietur, et per viam ejus egredietur.
Ezra Ezra 15 44 4 Et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectu domus : et vidi, et ecce implevit gloria Domini domum Domini : et cecidi in faciem meam.
Ezra Ezra 15 44 5 Et dixit ad me Dominus : Fili hominis, pone cor tuum, et vide oculis tuis, et auribus tuis audi omnia quae ego loquor ad te de universis caeremoniis domus Domini, et de cunctis legibus ejus : et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii.
Ezra Ezra 15 44 6 Et dices ad exasperantem me domum Israël : Haec dicit Dominus Deus : Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israël :
Ezra Ezra 15 44 7 eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo, et polluant domum meam : et offertis panes meos, adipem et sanguinem, et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris.
Ezra Ezra 15 44 8 Et non servastis praecepta sanctuarii mei, et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismetipsis.
Ezra Ezra 15 44 9 Haec dicit Dominus Deus : Omnis alienigena incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non ingredietur sanctuarium meum : omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israël.
Ezra Ezra 15 44 10 Sed et Levitae qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israël, et erraverunt a me post idola sua, et portaverunt iniquitatem suam,
Ezra Ezra 15 44 11 erunt in sanctuario meo aeditui, et janitores portarum domus, et ministri domus : ipsi mactabunt holocausta et victimas populi, et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis.
Ezra Ezra 15 44 12 Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israël in offendiculum iniquitatis : idcirco levavi manum meam super eos, ait Dominus Deus, et portabunt iniquitatem suam.
Ezra Ezra 15 44 13 Et non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omne sanctuarium meum juxta Sancta sanctorum : sed portabunt confusionem suam, et scelera sua quae fecerunt.
Ezra Ezra 15 44 14 Et dabo eos janitores domus in omni ministerio ejus, et in universis quae fient in ea.
Ezra Ezra 15 44 15 Sacerdotes autem et Levitae, filii Sadoc, qui custodierunt caeremonias sanctuarii mei, cum errarent filii Israël a me, ipsi accedent ad me ut ministrent mihi : et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem et sanguinem, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 44 16 Ipsi ingredientur sanctuarium meum, et ipsi accedent ad mensam meam, ut ministrent mihi, et custodiant caeremonias meas.
Ezra Ezra 15 44 17 Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus lineis induentur : nec ascendet super eos quidquam laneum, quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus.
Ezra Ezra 15 44 18 Vittae lineae erunt in capitibus eorum, et feminalia linea erunt in lumbis eorum, et non accingentur in sudore.
Ezra Ezra 15 44 19 Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis suis in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii : et vestient se vestimentis aliis, et non sanctificabunt populum in vestibus suis.
Ezra Ezra 15 44 20 Caput autem suum non radent, neque comam nutrient : sed tondentes attondent capita sua.
Ezra Ezra 15 44 21 Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius.
Ezra Ezra 15 44 22 Et viduam et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israël : sed et viduam quae fuerit vidua a sacerdote, accipient.
Ezra Ezra 15 44 23 Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis.
Ezra Ezra 15 44 24 Et cum fuerit controversia, stabunt in judiciis meis, et judicabunt : leges meas et praecepta mea in omnibus solemnitatibus meis custodient, et sabbata mea sanctificabunt.
Ezra Ezra 15 44 25 Et ad mortuum hominem non ingredientur, ne polluantur, nisi ad patrem et matrem, et filium et filiam, et fratrem, et sororem quae alterum virum non habuerit : in quibus contaminabuntur.
Ezra Ezra 15 44 26 Et postquam fuerit emundatus, septem dies numerabuntur ei.
Ezra Ezra 15 44 27 Et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius, ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 44 28 Non erit autem eis haereditas : ego haereditas eorum. Et possessionem non dabitis eis in Israël : ego enim possessio eorum.
Ezra Ezra 15 44 29 Victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent, et omne votum in Israël ipsorum erit.
Ezra Ezra 15 44 30 Et primitiva omnium primogenitorum, et omnia libamenta ex omnibus quae offeruntur, sacerdotum erunt : et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui tuae.
Ezra Ezra 15 44 31 Omne morticinum, et captum a bestia, de avibus et de pecoribus, non comedent sacerdotes.
Ezra Ezra 15 45 1 Cumque coeperitis terram dividere sortito, separate primitias Domino, sanctificatum de terra, longitudine viginti quinque millia, et latitudine decem millia : sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum.
Ezra Ezra 15 45 2 Et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubitis in suburbana ejus per gyrum.
Ezra Ezra 15 45 3 Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque millium, et latitudinem decem millium : et in ipso erit templum, Sanctumque sanctorum.
Ezra Ezra 15 45 4 Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini : et erit eis locus in domos, et in sanctuarium sanctitatis.
Ezra Ezra 15 45 5 Viginti quinque autem millia longitudinis, et decem millia latitudinis erunt Levitis qui ministrant domui : ipsi possidebunt viginti gazophylacia.
Ezra Ezra 15 45 6 Et possessionem civitatis dabitis quinque millia latitudinis, et longitudinis viginti quinque millia, secundum separationem sanctuarii, omni domui Israël.
Ezra Ezra 15 45 7 Principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii, et in possessionem civitatis, contra faciem separationis sanctuarii, et contra faciem possessionis urbis, a latere maris usque ad mare, et a latere orientis usque ad orientem : longitudinis autem juxta unamquamque partem, a termino occidentali usque ad terminum orientalem.
Ezra Ezra 15 45 8 De terra erit ei possessio in Israël, et non depopulabuntur ultra principes populum meum : sed terram dabunt domui Israël secundum tribus eorum.
Ezra Ezra 15 45 9 Haec dicit Dominus Deus : Sufficiat vobis, principes Israël : iniquitatem et rapinas intermittite, et judicium et justitiam facite : separate confinia vestra a populo meo, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 45 10 Statera justa, et ephi justum, et batus justus erit vobis.
Ezra Ezra 15 45 11 Ephi et batus aequalia et unius mensurae erunt, ut capiat decimam partem cori batus, et decimam partem cori ephi : juxta mensuram cori erit aequa libratio eorum.
Ezra Ezra 15 45 12 Siclus autem viginti obolos habet : porro viginti sicli, et viginti quinque sicli, et quindecim sicli, mnam faciunt.
Ezra Ezra 15 45 13 Et hae sunt primitiae quas tolletis : sextam partem ephi de coro frumenti, et sextam partem ephi de coro hordei.
Ezra Ezra 15 45 14 Mensura quoque olei, batus olei, decima pars cori est : et decem bati corum faciunt, quia decem bati implent corum.
Ezra Ezra 15 45 15 Et arietem unum de grege ducentorum, de his quae nutriunt Israël, in sacrificium, et in holocaustum, et in pacifica, ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 45 16 Omnis populus terrae tenebitur primitiis his principi in Israël.
Ezra Ezra 15 45 17 Et super principem erunt holocausta, et sacrificium, et libamina, in solemnitatibus, et in calendis, et in sabbatis, et in universis solemnitatibus domus Israël : ipse faciet pro peccato sacrificium, et holocaustum, et pacifica, ad expiandum pro domo Israël.
Ezra Ezra 15 45 18 Haec dicit Dominus Deus : In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum, et expiabis sanctuarium.
Ezra Ezra 15 45 19 Et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato, et ponet in postibus domus, et in quatuor angulis crepidinis altaris, et in postibus portae atrii interioris.
Ezra Ezra 15 45 20 Et sic facies in septima mensis, pro unoquoque qui ignoravit, et errore deceptus est : et expiabis pro domo.
Ezra Ezra 15 45 21 In primo mense, quartadecima die mensis, erit vobis Paschae solemnitas : septem diebus azyma comedentur.
Ezra Ezra 15 45 22 Et faciet princeps in die illa, pro se et pro universo populo terrae, vitulum pro peccato.
Ezra Ezra 15 45 23 Et in septem dierum solemnitate faciet holocaustum Domino, septem vitulos et septem arietes immaculatos, quotidie septem diebus : et pro peccato hircum caprarum quotidie.
Ezra Ezra 15 45 24 Et sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem faciet, et olei hin per singula ephi.
Ezra Ezra 15 45 25 Septimo mense, quintadecima die mensis, in solemnitate, faciet sicut supra dicta sunt per septem dies, tam pro peccato quam pro holocausto, et in sacrificio, et in oleo.
Ezra Ezra 15 46 1 Haec dicit Dominus Deus : Porta atrii interioris quae respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit : die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur.
Ezra Ezra 15 46 2 Et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis, et stabit in limine portae : et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus : et adorabit super limen portae, et egredietur : porta autem non claudetur usque ad vesperam.
Ezra Ezra 15 46 3 Et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis et in calendis coram Domino.
Ezra Ezra 15 46 4 Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino : in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum,
Ezra Ezra 15 46 5 et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
Ezra Ezra 15 46 6 In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt.
Ezra Ezra 15 46 7 Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium : de agnis autem sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
Ezra Ezra 15 46 8 Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portae ingrediatur, et per eamdem viam exeat.
Ezra Ezra 15 46 9 Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portae meridianae : porro qui ingreditur per viam portae meridianae, egrediatur per viam portae aquilonis. Non revertetur per viam portae per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur.
Ezra Ezra 15 46 10 Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur.
Ezra Ezra 15 46 11 Et in nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem : agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
Ezra Ezra 15 46 12 Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quae respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati : et egredietur, claudeturque porta postquam exierit.
Ezra Ezra 15 46 13 Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino : semper mane faciet illud.
Ezra Ezra 15 46 14 Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similae : sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum.
Ezra Ezra 15 46 15 Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum.
Ezra Ezra 15 46 16 Haec dicit Dominus Deus : Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, haereditas ejus filiorum suorum erit : possidebunt eam haereditarie.
Ezra Ezra 15 46 17 Si autem dederit legatum de haereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem : haereditas autem ejus filiis ejus erit.
Ezra Ezra 15 46 18 Et non accipiet princeps de haereditate populi per violentiam, et de possessione eorum : sed de possessione sua haereditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua.
Ezra Ezra 15 46 19 Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portae, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quae respiciebant ad aquilonem : et erat ibi locus vergens ad occidentem.
Ezra Ezra 15 46 20 Et dixit ad me : Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto : ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.
Ezra Ezra 15 46 21 Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii : et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii.
Ezra Ezra 15 46 22 In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum : mensurae unius quatuor erant.
Ezra Ezra 15 46 23 Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola : et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum.
Ezra Ezra 15 46 24 Et dixit ad me : Haec est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.
Ezra Ezra 15 47 1 Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem : facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant in latus templi dextrum, ad meridiem altaris.
Ezra Ezra 15 47 2 Et eduxit me per viam portae aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad orientem : et ecce aquae redundantes a latere dextro.
Ezra Ezra 15 47 3 Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos, et traduxit me per aquam usque ad talos.
Ezra Ezra 15 47 4 Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua.
Ezra Ezra 15 47 5 Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae profundi torrentis, qui non potest transvadari.
Ezra Ezra 15 47 6 Et dixit ad me : Certe vidisti, fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis.
Ezra Ezra 15 47 7 Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte.
Ezra Ezra 15 47 8 Et ait ad me : Aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare et exibunt : et sanabuntur aquae.
Ezra Ezra 15 47 9 Et omnis anima vivens quae serpit quocumque venerit torrens, vivet : et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquae istae : et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens.
Ezra Ezra 15 47 10 Et stabunt super illas piscatores : ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit : plurimae species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae.
Ezra Ezra 15 47 11 In littoribus autem ejus et in palustribus, non sanabuntur, quia in salinas dabuntur.
Ezra Ezra 15 47 12 Et super torrentem orietur in ripis ejus, ex utraque parte, omne lignum pomiferum : non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus : per singulos menses afferet primitiva, quia aquae ejus de sanctuario egredientur : et erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam.
Ezra Ezra 15 47 13 Haec dicit Dominus Deus : Hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israël : quia Joseph duplicem funiculum habet.
Ezra Ezra 15 47 14 Possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus, super quam levavi manum meam ut darem patribus vestris : et cadet terra haec vobis in possessionem.
Ezra Ezra 15 47 15 Hic est autem terminus terrae : ad plagam septentrionalem, a mari magno via Hethalon, venientibus Sedada,
Ezra Ezra 15 47 16 Emath, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et confinium Emath, domus Tichon, quae est juxta terminum Auran.
Ezra Ezra 15 47 17 Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon, terminus Damasci : et ab aquilone ad aquilonem, terminus Emath plaga septentrionalis.
Ezra Ezra 15 47 18 Porro plaga orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terrae Israël, Jordanis disterminans ad mare orientale. Metiemini etiam plagam orientalem.
Ezra Ezra 15 47 19 Plaga autem australis meridiana, a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, et torrens usque ad mare magnum : et haec est plaga ad meridiem australis.
Ezra Ezra 15 47 20 Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath : haec est plaga maris.
Ezra Ezra 15 47 21 Et dividetis terram istam vobis per tribus Israël :
Ezra Ezra 15 47 22 et mittetis eam in haereditatem vobis, et advenis qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum : et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israël : vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israël.
Ezra Ezra 15 47 23 In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 48 1 Et haec nomina tribuum a finibus aquilonis, juxta viam Hethalon, pergentibus Emath, atrium Enan terminus Damasci ad aquilonem, juxta viam Emath : et erit ei plaga orientalis mare, Dan una.
Ezra Ezra 15 48 2 Et super terminum Dan, a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una.
Ezra Ezra 15 48 3 Et super terminum Aser, a plaga orientali usque ad plagam maris, Nephthali una.
Ezra Ezra 15 48 4 Et super terminum Nephthali, a plaga orientali usque ad plagam maris, Manasse una.
Ezra Ezra 15 48 5 Et super terminum Manasse, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ephraim una.
Ezra Ezra 15 48 6 Et super terminum Ephraim, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ruben una.
Ezra Ezra 15 48 7 Et super terminum Ruben, a plaga orientali usque ad plagam maris, Juda una.
Ezra Ezra 15 48 8 Et super terminum Juda, a plaga orientali usque ad plagam maris, erunt primitiae quas separabitis, viginti quinque millibus latitudinis et longitudinis, sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris : et erit sanctuarium in medio ejus.
Ezra Ezra 15 48 9 Primitiae quas separabitis Domino, longitudo viginti quinque millibus, et latitudo decem millibus.
Ezra Ezra 15 48 10 Hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum, ad aquilonem longitudinis viginti quinque millia, et ad mare latitudinis decem millia, sed et ad orientem latitudinis decem millia, et ad meridiem longitudinis viginti quinque millia : et erit sanctuarium Domini in medio ejus.
Ezra Ezra 15 48 11 Sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc, qui custodierunt caeremonias meas, et non erraverunt cum errarent filii Israël, sicut erraverunt et Levitae.
Ezra Ezra 15 48 12 Et erunt eis primitiae de primitiis terrae Sanctum sanctorum, juxta terminum Levitarum.
Ezra Ezra 15 48 13 Sed et Levitis similiter, juxta fines sacerdotum, viginti quinque millia longitudinis, et latitudinis decem millia. Omnis longitudo viginti et quinque millium, et latitudo decem millium.
Ezra Ezra 15 48 14 Et non venundabunt ex eo, neque mutabunt : neque transferentur primitiae terrae, quia sanctificatae sunt Domino.
Ezra Ezra 15 48 15 Quinque millia autem quae supersunt in latitudine per viginti quinque millia, profana erunt urbis in habitaculum et in suburbana : et erit civitas in medio ejus.
Ezra Ezra 15 48 16 Et hae mensurae ejus : ad plagam septentrionalem, quingenta et quatuor millia : et ad plagam meridianam, quingenta et quatuor millia : et ad plagam orientalem, quingenta et quatuor millia : et ad plagam occidentalem, quingenta et quatuor millia.
Ezra Ezra 15 48 17 Erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem, ducenta quinquaginta : et ad meridiem, ducenta quinquaginta : et ad orientem, ducenta quinquaginta : et ad mare, ducenta quinquaginta.
Ezra Ezra 15 48 18 Quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii, decem millia in orientem, et decem millia in occidentem, erunt sicut primitiae sanctuarii : et erunt fruges ejus in panes his qui serviunt civitati.
Ezra Ezra 15 48 19 Servientes autem civitati, operabuntur ex omnibus tribubus Israël.
Ezra Ezra 15 48 20 Omnes primitiae viginti quinque millium, per viginti quinque millia in quadrum, separabuntur in primitias sanctuarii, et in possessionem civitatis.
Ezra Ezra 15 48 21 Quod autem reliquum fuerit, principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii, et possessionis civitatis e regione viginti quinque millium primitiarum usque ad terminum orientalem : sed et ad mare, e regione viginti quinque millium, usque ad terminum maris, similiter in partibus principis erit : et erunt primitiae sanctuarii, et sanctuarium templi, in medio ejus.
Ezra Ezra 15 48 22 De possessione autem Levitarum, et de possessione civitatis in medio partium principis, erit inter terminum Juda et inter terminum Benjamin, et ad principem pertinebit.
Ezra Ezra 15 48 23 Et reliquis tribubus, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Benjamin una.
Ezra Ezra 15 48 24 Et contra terminum Benjamin, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Simeon una.
Ezra Ezra 15 48 25 Et super terminum Simeonis, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Issachar una.
Ezra Ezra 15 48 26 Et super terminum Issachar, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Zabulon una.
Ezra Ezra 15 48 27 Et super terminum Zabulon, a plaga orientali usque ad plagam maris, Gad una.
Ezra Ezra 15 48 28 Et super terminum Gad, ad plagam austri in meridie : et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades : haereditas contra mare magnum.
Ezra Ezra 15 48 29 Haec est terra quam mittetis in sortem tribubus Israël, et hae partitiones earum, ait Dominus Deus.
Ezra Ezra 15 48 30 Et hi egressus civitatis : a plaga septentrionali, quingentos et quatuor millia mensurabis.
Ezra Ezra 15 48 31 Et portae civitatis ex nominibus tribuum Israël : portae tres a septentrione : porta Ruben una, porta Juda una, porta Levi una.
Ezra Ezra 15 48 32 Et ad plagam orientalem, quingentos et quatuor millia, et portae tres : porta Joseph una, porta Benjamin una, porta Dan una.
Ezra Ezra 15 48 33 Et ad plagam meridianam, quingentos et quatuor millia metieris, et portae tres : porta Simeonis una, porta Issachar una, porta Zabulon una.
Ezra Ezra 15 48 34 Et ad plagam occidentalem, quingentos et quatuor millia, et portae eorum tres : porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una.
Ezra Ezra 15 48 35 Per circuitum, decem et octo millia : et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem.
Nehemiah Neh 16 1 1 Verba Nehemiae filii Helchiae. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro.
Nehemiah Neh 16 1 2 Et venit Hanani, unus de fratribus meis, ipse et viri ex Juda : et interrogavi eos de Judaeis qui remanserant, et supererant de captivitate, et Jerusalem.
Nehemiah Neh 16 1 3 Et dixerunt mihi : Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio : et murus Jerusalem dissipatus est, et portae ejus combustae sunt igni.
Nehemiah Neh 16 1 4 Cumque audissem verba hujuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis : jejunabam, et orabam ante faciem Dei caeli :
Nehemiah Neh 16 1 5 et dixi : Quaeso, Domine Deus caeli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua :
Nehemiah Neh 16 1 6 fiant aures tuae auscultantes, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israël servis tuis : et confiteor pro peccatis filiorum Israël, quibus peccaverunt tibi : ego et domus patris mei peccavimus,
Nehemiah Neh 16 1 7 vanitate seducti sumus, et non custodivimus mandatum tuum, et caeremonias, et judicia quae praecepisti Moysi famulo tuo.
Nehemiah Neh 16 1 8 Memento verbi quod mandasti Moysi servo tuo, dicens : Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos :
Nehemiah Neh 16 1 9 et si revertamini ad me, et custodiatis praecepta mea, et faciatis ea : etiamsi abducti fueritis ad extrema caeli, inde congregabo vos, et reducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi.
Nehemiah Neh 16 1 10 Et ipsi servi tui, et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna, et in manu tua valida.
Nehemiah Neh 16 1 11 Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum : et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis.
Nehemiah Neh 16 2 1 Factum est autem in mense Nisan, anno vigesimo Artaxerxis regis : et vinum erat ante eum, et levavi vinum, et dedi regi : et eram quasi languidus ante faciem ejus.
Nehemiah Neh 16 2 2 Dixitque mihi rex : Quare vultus tuus tristis est, cum te aegrotum non videam ? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis :
Nehemiah Neh 16 2 3 et dixi regi : Rex, in aeternum vive : quare non moereat vultus meus, quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est, et portae ejus combustae sunt igni ?
Nehemiah Neh 16 2 4 Et ait mihi rex : Pro qua re postulas ? Et oravi Deum caeli,
Nehemiah Neh 16 2 5 et dixi ad regem : Si videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Judaeam ad civitatem sepulchri patris mei, et aedificabo eam.
Nehemiah Neh 16 2 6 Dixitque mihi rex, et regina quae sedebat juxta eum : Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris ? Et placuit ante vultum regis, et misit me : et constitui ei tempus.
Nehemiah Neh 16 2 7 Et dixi regi : Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis trans flumen, ut traducant me, donec veniam in Judaeam :
Nehemiah Neh 16 2 8 et epistolam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut tegere possim portas turris domus, et muros civitatis, et domum quam ingressus fuero. Et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum.
Nehemiah Neh 16 2 9 Et veni ad duces regionis trans flumen, dedique eis epistolas regis. Miserat autem rex mecum principes militum, et equites.
Nehemiah Neh 16 2 10 Et audierunt Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites : et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo qui quaereret prosperitatem filiorum Israël.
Nehemiah Neh 16 2 11 Et veni Jerusalem, et eram ibi tribus diebus.
Nehemiah Neh 16 2 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Jerusalem : et jumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam.
Nehemiah Neh 16 2 13 Et egressus sum per portam vallis nocte, et ante fontem draconis, et ad portam stercoris, et considerabam murum Jerusalem dissipatum, et portas ejus consumptas igni.
Nehemiah Neh 16 2 14 Et transivi ad portam fontis, et ad aquaeductum regis, et non erat locus jumento cui sedebam ut transiret.
Nehemiah Neh 16 2 15 Et ascendi per torrentem nocte, et considerabam murum, et reversus veni ad portam vallis, et redii.
Nehemiah Neh 16 2 16 Magistratus autem nesciebant quo abiissem, aut quid ego facerem : sed et Judaeis, et sacerdotibus, et optimatibus, et magistratibus, et reliquis qui faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram.
Nehemiah Neh 16 2 17 Et dixi eis : Vos nostis afflictionem in qua sumus : quia Jerusalem deserta est, et portae ejus consumptae sunt igni : venite, et aedificemus muros Jerusalem, et non simus ultra opprobrium.
Nehemiah Neh 16 2 18 Et indicavi eis manum Dei mei, quod esset bona mecum, et verba regis quae locutus esset mihi, et aio : Surgamus, et aedificemus. Et confortatae sunt manus eorum in bono.
Nehemiah Neh 16 2 19 Audierunt autem Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt nos, et despexerunt, dixeruntque : Quae est haec res quam facitis ? numquid contra regem vos rebellatis ?
Nehemiah Neh 16 2 20 Et reddidi eis sermonem, dixique ad eos : Deus caeli ipse nos juvat, et nos servi ejus sumus : surgamus et aedificemus : vobis autem non est pars, et justitia, et memoria in Jerusalem.
Nehemiah Neh 16 3 1 Et surrexit Eliasib sacerdos magnus, et fratres ejus sacerdotes, et aedificaverunt portam gregis : ipsi sanctificaverunt eam, et statuerunt valvas ejus, et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam, usque ad turrim Hananeel.
Nehemiah Neh 16 3 2 Et juxta eum aedificaverunt viri Jericho : et juxta eum aedificavit Zachur filius Amri.
Nehemiah Neh 16 3 3 Portam autem piscium aedificaverunt filii Asnaa : ipsi texerunt eam, et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes. Et juxta eos aedificavit Marimuth filius Uriae, filii Accus.
Nehemiah Neh 16 3 4 Et juxta eum aedificavit Mosollam filius Barachiae, filii Mesezebel : et juxta eos aedificavit Sadoc filius Baana.
Nehemiah Neh 16 3 5 Et juxta eos aedificaverunt Thecueni : optimates autem eorum non supposuerunt colla sua in opere Domini sui.
Nehemiah Neh 16 3 6 Et portam veterem aedificaverunt Jojada filius Phasea, et Mosollam filius Besodia : ipsi texerunt eam, et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes.
Nehemiah Neh 16 3 7 Et juxta eos aedificaverunt Meltias Gabaonites, et Jadon Meronathites, viri de Gabaon et Maspha, pro duce qui erat in regione trans flumen.
Nehemiah Neh 16 3 8 Et juxta eum aedificavit Eziel filius Araia aurifex : et juxta eum aedificavit Ananias filius pigmentarii : et dimiserunt Jerusalem usque ad murum plateae latioris.
Nehemiah Neh 16 3 9 Et juxta eum aedificavit Raphaia filius Hur, princeps vici Jerusalem.
Nehemiah Neh 16 3 10 Et juxta eum aedificavit Jedaia filius Haromaph contra domum suam : et juxta eum aedificavit Hattus filius Haseboniae.
Nehemiah Neh 16 3 11 Mediam partem vici aedificavit Melchias filius Herem, et Hasub filius Phahath Moab, et turrim furnorum.
Nehemiah Neh 16 3 12 Et juxta eum aedificavit Sellum filius Alohes, princeps mediae partis vici Jerusalem, ipse et filiae ejus.
Nehemiah Neh 16 3 13 Et portam vallis aedificavit Hanun, et habitatores Zanoë : ipsi aedificaverunt eam, et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes, et mille cubitos in muro usque ad portam sterquilinii.
Nehemiah Neh 16 3 14 Et portam sterquilinii aedificavit Melchias filius Rechab, princeps vici Bethacharam : ipse aedificavit eam, et statuit valvas ejus, et seras, et vectes.
Nehemiah Neh 16 3 15 Et portam fontis aedificavit Sellum filius Cholhoza, princeps pagi Maspha : ipse aedificavit eam, et texit, et statuit valvas ejus, et seras, et vectes, et muros piscinae Siloë in hortum regis, et usque ad gradus qui descendunt de civitate David.
Nehemiah Neh 16 3 16 Post eum aedificavit Nehemias filius Azboc, princeps dimidiae partis vici Bethsur, usque contra sepulchrum David, et usque ad piscinam quae grandi opere constructa est, et usque ad domum fortium.
Nehemiah Neh 16 3 17 Post eum aedificaverunt Levitae, Rehum filius Benni : post eum aedificavit Hasebias princeps dimidiae partis vici Ceilae in vico suo.
Nehemiah Neh 16 3 18 Post eum aedificaverunt fratres eorum : Bavai filius Enadad, princeps dimidiae partis Ceilae :
Nehemiah Neh 16 3 19 et aedificavit juxta eum Azer filius Josue, princeps Maspha, mensuram secundam, contra ascensum firmissimi anguli.
Nehemiah Neh 16 3 20 Post eum in monte aedificavit Baruch filius Zachai mensuram secundam, ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni.
Nehemiah Neh 16 3 21 Post eum aedificavit Merimuth filius Uriae filii Haccus, mensuram secundam, a porta domus Eliasib, donec extenderetur domus Eliasib.
Nehemiah Neh 16 3 22 Et post eum aedificaverunt sacerdotes, viri de campestribus Jordanis.
Nehemiah Neh 16 3 23 Post eum aedificavit Benjamin et Hasub contra domum suam : et post eum aedificavit Azarias filius Maasiae filii Ananiae contra domum suam.
Nehemiah Neh 16 3 24 Post eum aedificavit Bennui filius Henadad mensuram secundam, a domo Azariae usque ad flexuram, et usque ad angulum.
Nehemiah Neh 16 3 25 Phalel filius Ozi contra flexuram, et turrim quae eminet de domo regis excelsa, id est, in atrio carceris : post eum Phadaia filius Pharos.
Nehemiah Neh 16 3 26 Nathinaei autem habitabant in Ophel usque contra portam aquarum ad orientem, et turrim quae prominebat.
Nehemiah Neh 16 3 27 Post eum aedificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione, a turre magna et eminente usque ad murum templi.
Nehemiah Neh 16 3 28 Sursum autem a porta equorum aedificaverunt sacerdotes, unusquisque contra domum suam.
Nehemiah Neh 16 3 29 Post eos aedificavit Sadoc filius Emmer contra domum suam. Et post eum aedificavit Semaia filius Secheniae, custos portae orientalis.
Nehemiah Neh 16 3 30 Post eum aedificavit Hanania filius Selemiae, et Hanun filius Seleph sextus, mensuram secundam : post eum aedificavit Mosollam filius Barachiae, contra gazophylacium suum. Post eum aedificavit Melchias filius aurificis usque ad domum Nathinaeorum, et scruta vendentium contra portam judicialem, et usque ad coenaculum anguli.
Nehemiah Neh 16 3 31 Et inter coenaculum anguli in porta gregis, aedificaverunt aurifices et negotiatores.
Nehemiah Neh 16 4 1 Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod aedificaremus murum, iratus est valde : et motus nimis subsannavit Judaeos,
Nehemiah Neh 16 4 2 et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum : Quid Judaei faciunt imbecilles ? num dimittent eos gentes ? num sacrificabunt, et complebunt in una die ? numquid aedificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt ?
Nehemiah Neh 16 4 3 Sed et Tobias Ammanites, proximus ejus, ait : Aedificent : si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum.
Nehemiah Neh 16 4 4 Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui : converte opprobrium super caput eorum, et da eos in despectionem in terra captivitatis.
Nehemiah Neh 16 4 5 Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia irriserunt aedificantes.
Nehemiah Neh 16 4 6 Itaque aedificavimus murum, et conjunximus totum usque ad partem dimidiam : et provocatum est cor populi ad operandum.
Nehemiah Neh 16 4 7 Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanitae, et Azotii, quod obducta esset cicatrix muri Jerusalem, et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis.
Nehemiah Neh 16 4 8 Et congregati sunt omnes pariter ut venirent, et pugnarent contra Jerusalem, et molirentur insidias.
Nehemiah Neh 16 4 9 Et oravimus Deum nostrum, et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos.
Nehemiah Neh 16 4 10 Dixit autem Judas : Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus aedificare murum.
Nehemiah Neh 16 4 11 Et dixerunt hostes nostri : Nesciant, et ignorent donec veniamus in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus.
Nehemiah Neh 16 4 12 Factum est autem venientibus Judaeis qui habitabant juxta eos, et dicentibus nobis per decem vices, ex omnibus locis quibus venerant ad nos,
Nehemiah Neh 16 4 13 statui in loco post murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus.
Nehemiah Neh 16 4 14 Et perspexi atque surrexi : et aio ad optimates et magistratus, et ad reliquam partem vulgi : Nolite timere a facie eorum : Domini magni et terribilis mementote, et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris, et filiabus vestris, et uxoribus vestris, et domibus vestris.
Nehemiah Neh 16 4 15 Factum est autem, cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum. Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum.
Nehemiah Neh 16 4 16 Et factum est a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum : et lanceae, et scuta, et arcus, et loricae, et principes post eos in omni domo Juda.
Nehemiah Neh 16 4 17 Aedificantium in muro, et portantium onera, et imponentium : una manu sua faciebat opus, et altera tenebat gladium :
Nehemiah Neh 16 4 18 aedificentium enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et aedificabant, et clangebant buccina juxta me.
Nehemiah Neh 16 4 19 Et dixi ad optimates, et ad magistratus, et ad reliquam partem vulgi : Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero :
Nehemiah Neh 16 4 20 in loco quocumque audieritis clangorem tubae, illuc concurrite ad nos : Deus noster pugnabit pro nobis.
Nehemiah Neh 16 4 21 Et nos ipsi faciamus opus, et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu aurorae donec egrediantur astra.
Nehemiah Neh 16 4 22 In tempore quoque illo dixi populo : Unusquisque cum puero suo maneat in medio Jerusalem, et sint nobis vices per noctem et diem ad operandum.
Nehemiah Neh 16 4 23 Ego autem et fratres mei, et pueri mei, et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra : unusquisque tantum nudabatur ad baptismum.
Nehemiah Neh 16 5 1 Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos Judaeos.
Nehemiah Neh 16 5 2 Et erant qui dicerent : Filii nostri et filiae nostrae multae sunt nimis : accipiamus pro pretio eorum frumentum, et comedamus, et vivamus.
Nehemiah Neh 16 5 3 Et erant qui dicerent : Agros nostros, et vineas, et domus nostras opponamus, et accipiamus frumentum in fame.
Nehemiah Neh 16 5 4 Et alii dicebant : Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, demusque agros nostros et vineas :
Nehemiah Neh 16 5 5 et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostrae sunt : et sicut filii eorum, ita et filii nostri : ecce nos subjugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famulae, nec habemus unde possint redimi : et agros nostros et vineas nostras alii possident.
Nehemiah Neh 16 5 6 Et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba haec :
Nehemiah Neh 16 5 7 cogitavitque cor meum mecum, et increpavi optimates et magistratus, et dixi eis : Usurasne singuli a fratribus vestris exigitis ? Et congregavi adversum eos concionem magnam,
Nehemiah Neh 16 5 8 et dixi eis : Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Judaeos, qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram : et vos igitur vendetis fratres vestros, et redimemus eos ? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent.
Nehemiah Neh 16 5 9 Dixique ad eos : Non est bona res quam facitis : quare non in timore Dei nostri ambulastis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris ?
Nehemiah Neh 16 5 10 Et ego, et fratres mei, et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum. Non repetamus in commune istud : aes alienum concedamus quod debetur nobis.
Nehemiah Neh 16 5 11 Reddite eis hodie agros suos, et vineas suas, et oliveta sua, et domos suas : quin potius et centesimum pecuniae, frumenti, vini et olei, quam exigere soletis ab eis, date pro illis.
Nehemiah Neh 16 5 12 Et dixerunt : Reddemus, et ab eis nihil quaeremus : sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi sacerdotes, et adjuravi eos ut facerent juxta quod dixeram.
Nehemiah Neh 16 5 13 Insuper excussi sinum meum, et dixi : Sic excutiat Deus omnem virum qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et de laboribus suis : sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo : Amen : et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum.
Nehemiah Neh 16 5 14 A die autem illa, qua praeceperat rex mihi ut essem dux in terra Juda, ab anno vigesimo usque ad annum trigesimum secundum Artaxerxis regis per annos duodecim, ego et fratres mei annonas quae ducibus debebantur non comedimus.
Nehemiah Neh 16 5 15 Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis in pane, et vino, et pecunia, quotidie siclos quadraginta : sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei :
Nehemiah Neh 16 5 16 quin potius in opere muri aedificavi, et agrum non emi, et omnes pueri mei congregati ad opus erant.
Nehemiah Neh 16 5 17 Judaei quoque et magistratus centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus quae in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant.
Nehemiah Neh 16 5 18 Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus, et inter dies decem vina diversa, et alia multa tribuebam : insuper et annonas ducatus mei non quaesivi : valde enim attenuatus erat populus.
Nehemiah Neh 16 5 19 Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia quae feci populo huic.
Nehemiah Neh 16 6 1 Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod aedificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis),
Nehemiah Neh 16 6 2 miserunt Sanaballat et Gossem ad me, dicentes : Veni, et percutiamus foedus pariter in viculis in campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum.
Nehemiah Neh 16 6 3 Misi ergo ad eos nuntios, dicens : Opus grande ego facio, et non possum descendere, ne forte negligatur cum venero, et descendero ad vos.
Nehemiah Neh 16 6 4 Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices : et respondi eis juxta sermonem priorem.
Nehemiah Neh 16 6 5 Et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo :
Nehemiah Neh 16 6 6 In gentibus auditum est, et Gossem dixit, quod tu et Judaei cogitetis rebellare, et propterea aedifices murum, et levare te velis super eos regem : propter quam causam
Nehemiah Neh 16 6 7 et prophetas posueris, qui praedicent de te in Jerusalem, dicentes : Rex in Judaea est. Auditurus est rex verba haec : idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter.
Nehemiah Neh 16 6 8 Et misi ad eos, dicens : Non est factum secundum verba haec, quae tu loqueris : de corde enim tuo tu componis haec.
Nehemiah Neh 16 6 9 Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostrae ab opere, et quiesceremus : quam ob causam magis confortavi manus meas.
Nehemiah Neh 16 6 10 Et ingressus sum domum Semaiae filii Dalaiae filii Metabeel secreto. Qui ait : Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas aedis : quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te.
Nehemiah Neh 16 6 11 Et dixi : Num quisquam similis mei fugit ? et quis ut ego ingredietur templum, et vivet ? non ingrediar.
Nehemiah Neh 16 6 12 Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias et Sanaballat conduxissent eum.
Nehemiah Neh 16 6 13 Acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum quod exprobrarent mihi.
Nehemiah Neh 16 6 14 Memento mei, Domine, pro Tobia et Sanaballat, juxta opera eorum talia : sed et Noadiae prophetae, et ceterorum prophetarum, qui terrebant me.
Nehemiah Neh 16 6 15 Completus est autem murus vigesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus.
Nehemiah Neh 16 6 16 Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universae gentes quae erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc.
Nehemiah Neh 16 6 17 Sed et in diebus illis multae optimatum Judaeorum epistolae mittebantur ad Tobiam, et a Tobia veniebant ad eos.
Nehemiah Neh 16 6 18 Multi enim erant in Judaea habentes juramentum ejus, quia gener erat Secheniae filii Area, et Johanan filius ejus acceperat filiam Mosollam filii Barachiae :
Nehemiah Neh 16 6 19 sed et laudabant eum coram me, et verba mea nuntiabant ei : et Tobias mittebat epistolas ut terreret me.
Nehemiah Neh 16 7 1 Postquam autem aedificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas,
Nehemiah Neh 16 7 2 praecepi Hanani fratri meo, et Hananiae principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur),
Nehemiah Neh 16 7 3 et dixi eis : Non aperiantur portae Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausae portae sunt, et oppilatae : et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam.
Nehemiah Neh 16 7 4 Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus aedificatae.
Nehemiah Neh 16 7 5 Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos : et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.
Nehemiah Neh 16 7 6 Isti filii provinciae, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Judaeam, unusquisque in civitatem suam.
Nehemiah Neh 16 7 7 Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochaeus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israël :
Nehemiah Neh 16 7 8 filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo :
Nehemiah Neh 16 7 9 filii Saphatia, trecenti septuaginta duo :
Nehemiah Neh 16 7 10 filii Area, sexcenti quinquaginta duo :
Nehemiah Neh 16 7 11 filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo :
Nehemiah Neh 16 7 12 filii Aelam, mille ducenti quinquaginta quatuor :
Nehemiah Neh 16 7 13 filii Zethua, octingenti quadraginta quinque :
Nehemiah Neh 16 7 14 filii Zachai, septingenti sexaginta :
Nehemiah Neh 16 7 15 filii Bannui, sexcenti quadraginta octo :
Nehemiah Neh 16 7 16 filii Bebai, sexcenti viginti octo :
Nehemiah Neh 16 7 17 filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo :
Nehemiah Neh 16 7 18 filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem :
Nehemiah Neh 16 7 19 filii Beguai, duo millia sexaginta septem :
Nehemiah Neh 16 7 20 filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque :
Nehemiah Neh 16 7 21 filii Ater, filii Hezeciae, nonaginta octo :
Nehemiah Neh 16 7 22 filii Hasem, trecenti viginti octo :
Nehemiah Neh 16 7 23 filii Besai, trecenti viginti quatuor :
Nehemiah Neh 16 7 24 filii Hareph, centum duodecim :
Nehemiah Neh 16 7 25 filii Gabaon, nonaginta quinque :
Nehemiah Neh 16 7 26 filii Bethlehem et Netupha, centum octoginta octo.
Nehemiah Neh 16 7 27 Viri Anathoth, centum viginti octo.
Nehemiah Neh 16 7 28 Viri Bethazmoth, quadraginta duo.
Nehemiah Neh 16 7 29 Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres.
Nehemiah Neh 16 7 30 Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus.
Nehemiah Neh 16 7 31 Viri Machmas, centum viginti duo.
Nehemiah Neh 16 7 32 Viri Bethel et Hai, centum viginti tres.
Nehemiah Neh 16 7 33 Viri Nebo alterius, quinquaginta duo.
Nehemiah Neh 16 7 34 Viri Aelam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor.
Nehemiah Neh 16 7 35 Filii Harem, trecenti viginti.
Nehemiah Neh 16 7 36 Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque.
Nehemiah Neh 16 7 37 Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus.
Nehemiah Neh 16 7 38 Filii Senaa, tria millia nongenti triginta.
Nehemiah Neh 16 7 39 Sacerdotes : filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres.
Nehemiah Neh 16 7 40 Filii Emmer, mille quinquaginta duo.
Nehemiah Neh 16 7 41 Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem.
Nehemiah Neh 16 7 42 Filii Arem, mille decem et septem. Levitae :
Nehemiah Neh 16 7 43 filii Josue et Cedmihel filiorum
Nehemiah Neh 16 7 44 Oduiae, septuaginta quatuor. Cantores :
Nehemiah Neh 16 7 45 filii Asaph, centum quadraginta octo.
Nehemiah Neh 16 7 46 Janitores : filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai : centum triginta octo.
Nehemiah Neh 16 7 47 Nathinaei : filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth,
Nehemiah Neh 16 7 48 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,
Nehemiah Neh 16 7 49 filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher,
Nehemiah Neh 16 7 50 filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,
Nehemiah Neh 16 7 51 filii Gezem, filii Aza, filii Phasea,
Nehemiah Neh 16 7 52 filii Besai, filii Munim, filii Nephussim,
Nehemiah Neh 16 7 53 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,
Nehemiah Neh 16 7 54 filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa,
Nehemiah Neh 16 7 55 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
Nehemiah Neh 16 7 56 filii Nasia, filii Hatipha,
Nehemiah Neh 16 7 57 filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida,
Nehemiah Neh 16 7 58 filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel,
Nehemiah Neh 16 7 59 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon.
Nehemiah Neh 16 7 60 Omnes Nathinaei, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.
Nehemiah Neh 16 7 61 Hi sunt autem qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer : et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israël essent,
Nehemiah Neh 16 7 62 filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo.
Nehemiah Neh 16 7 63 Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem, et vocatus est nomine eorum.
Nehemiah Neh 16 7 64 Hi quaesierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt : et ejecti sunt de sacerdotio.
Nehemiah Neh 16 7 65 Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus.
Nehemiah Neh 16 7 66 Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta,
Nehemiah Neh 16 7 67 absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores et cantatrices, ducenti quadraginta quinque.
Nehemiah Neh 16 7 68 Equi eorum, septingenti triginta sex : muli eorum, ducenti quadraginta quinque :
Nehemiah Neh 16 7 69 cameli eorum, quadringenti triginta quinque : asini, sex millia septingenti viginti.
Nehemiah Neh 16 7 70 Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.
Nehemiah Neh 16 7 71 Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.
Nehemiah Neh 16 7 72 Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem.
Nehemiah Neh 16 7 73 Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitae, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinaei, et omnis Israël, in civitatibus suis.
Nehemiah Neh 16 8 1 Et venerat mensis septimus : filii autem Israël erant in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quae est ante portam aquarum : et dixerunt Esdrae scribae ut afferret librum legis Moysi, quam praeceperat Dominus Israëli.
Nehemiah Neh 16 8 2 Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi.
Nehemiah Neh 16 8 3 Et legit in eo aperte in platea quae erat ante portam aquarum, de mane usque ad mediam diem, in conspectu virorum et mulierum, et sapientium : et aures omnis populi erant erectae ad librum.
Nehemiah Neh 16 8 4 Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum : et steterunt juxta eum Mathathias, et Semeia, et Ania, et Uria, et Helcia, et Maasia, ad dexteram ejus : et ad sinistram, Phadaia, Misaël, et Melchia, et Hasum, et Hasbadana, Zacharia, et Mosollam.
Nehemiah Neh 16 8 5 Et aperuit Esdras librum coram omni populo : super universum quippe populum eminebat : et cum aperuisset eum, stetit omnis populus.
Nehemiah Neh 16 8 6 Et benedixit Esdras Domino Deo magno : et respondit omnis populus : Amen, amen, elevans manus suas : et incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram.
Nehemiah Neh 16 8 7 Porro Josue, et Bani, et Serebia, Jamin, Accub, Septhai, Odia, Maasia, Celita, Azarias, Jozabed, Hanan, Phalaia, Levitae, silentium faciebant in populo ad audiendam legem : populus autem stabat in gradu suo.
Nehemiah Neh 16 8 8 Et legerunt in libro legis Dei distincte, et aperte ad intelligendum : et intellexerunt cum legeretur.
Nehemiah Neh 16 8 9 Dixit autem Nehemias (ipse est Athersatha) et Esdras sacerdos et scriba, et Levitae interpretantes universo populo : Dies sanctificatus est Domino Deo nostro : nolite lugere, et nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis.
Nehemiah Neh 16 8 10 Et dixit eis : Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non praeparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est : et nolite contristari : gaudium etenim Domini est fortitudo nostra.
Nehemiah Neh 16 8 11 Levitae autem silentium faciebant in omni populo, dicentes : Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere.
Nehemiah Neh 16 8 12 Abiit itaque omnis populus ut comederet, et biberet, et mitteret partes, et faceret laetitiam magnam : quia intellexerant verba quae docuerat eos.
Nehemiah Neh 16 8 13 Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi, sacerdotes et Levitae, ad Esdram scribam, ut interpretaretur eis verba legis.
Nehemiah Neh 16 8 14 Et invenerunt scriptum in lege praecepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israël in tabernaculis in die solemni, mense septimo :
Nehemiah Neh 16 8 15 et ut praedicent, et divulgent vocem in universis urbibus suis, et in Jerusalem, dicentes : Egredimini in montem, et afferte frondes olivae, et frondes ligni pulcherrimi, frondes myrti, et ramos palmarum, et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est.
Nehemiah Neh 16 8 16 Et egressus est populus, et attulerunt. Feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo : et in atriis suis, et in atriis domus Dei, et in platea portae aquarum, et in platea portae Ephraim.
Nehemiah Neh 16 8 17 Fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis : non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israël usque ad diem illum. Et fuit laetitia magna nimis.
Nehemiah Neh 16 8 18 Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum. Et fecerunt solemnitatem septem diebus, et in die octavo collectam juxta ritum.
Nehemiah Neh 16 9 1 In die autem vigesimo quarto mensis hujus, convenerunt filii Israël in jejunio et in saccis, et humus super eos.
Nehemiah Neh 16 9 2 Et separatum est semen filiorum Israël ab omni filio alienigena : et steterunt, et confitebantur peccata sua, et iniquitates patrum suorum.
Nehemiah Neh 16 9 3 Et consurrexerunt ad standum : et legerunt in volumine legis Domini Dei sui, quater in die, et quater confitebantur, et adorabant Dominum Deum suum.
Nehemiah Neh 16 9 4 Surrexerunt autem super gradum Levitarum Josue, et Bani, et Cedmihel, Sabania, Bonni, Sarebias, Bani, et Chanani : et clamaverunt voce magna ad Dominum Deum suum.
Nehemiah Neh 16 9 5 Et dixerunt Levitae Josue, et Cedmihel, Bonni, Hasebnia, Serebia, Odaia, Sebnia, Phathathia : Surgite, benedicite Domino Deo vestro ab aeterno usque in aeternum : et benedicant nomini gloriae tuae excelso in omni benedictione et laude.
Nehemiah Neh 16 9 6 Tu ipse, Domine, solus, tu fecisti caelum, et caelum caelorum, et omnem exercitum eorum : terram, et universa quae in ea sunt : maria, et omnia quae in eis sunt : et tu vivificas omnia haec, et exercitus caeli te adorat.
Nehemiah Neh 16 9 7 Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram, et eduxisti eum de igne Chaldaeorum, et posuisti nomen ejus Abraham :
Nehemiah Neh 16 9 8 et invenisti cor ejus fidele coram te, et percussisti cum eo foedus ut dares ei terram Chananaei, Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Jebusaei, et Gergesaei, ut dares semini ejus : et implesti verba tua, quoniam justus es.
Nehemiah Neh 16 9 9 Et vidisti afflictionem patrum nostrorum in Aegypto, clamoremque eorum audisti super mare Rubrum.
Nehemiah Neh 16 9 10 Et dedisti signa atque portenta in Pharaone, et in universis servis ejus, et in omni populo terrae illius : cognovisti enim quia superbe egerant contra eos : et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die.
Nehemiah Neh 16 9 11 Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco : persecutores autem eorum projecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas.
Nehemiah Neh 16 9 12 Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem, et in columna ignis per noctem, ut appareret eis via per quam ingrediebantur.
Nehemiah Neh 16 9 13 Ad montem quoque Sinai descendisti, et locutus es cum eis de caelo, et dedisti eis judicia recta, et legem veritatis, caeremonias, et praecepta bona :
Nehemiah Neh 16 9 14 et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis : et mandata, et caeremonias, et legem praecepisti eis in manu Moysi servi tui.
Nehemiah Neh 16 9 15 Panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum, et aquam de petra eduxisti eis sitientibus, et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam ut traderes eis.
Nehemiah Neh 16 9 16 Ipsi vero et patres nostri superbe egerunt, et induraverunt cervices suas, et non audierunt mandata tua.
Nehemiah Neh 16 9 17 Et noluerunt audire, et non sunt recordati mirabilium tuorum quae feceras eis. Et induraverunt cervices suas, et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam, quasi per contentionem. Tu autem, Deus propitius, clemens, et misericors, longanimis, et multae miserationis, non dereliquisti eos,
Nehemiah Neh 16 9 18 et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem, et dixissent : Iste est deus tuus, qui eduxit te de Aegypto : feceruntque blasphemias magnas :
Nehemiah Neh 16 9 19 tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto : columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in viam, et columna ignis per noctem ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur.
Nehemiah Neh 16 9 20 Et spiritum tuum bonum dedisti, qui doceret eos : et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum, et aquam dedisti eis in siti.
Nehemiah Neh 16 9 21 Quadraginta annis pavisti eos in deserto, nihilque eis defuit : vestimenta eorum non inveteraverunt, et pedes eorum non sunt attriti.
Nehemiah Neh 16 9 22 Et dedisti eis regna, et populos, et partitus es eis sortes : et possederunt terram Sehon, et terram regis Hesebon, et terram Og regis Basan.
Nehemiah Neh 16 9 23 Et multiplicasti filios eorum sicut stellas caeli, et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent.
Nehemiah Neh 16 9 24 Et venerunt filii, et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terrae Chananaeos, et dedisti eos in manu eorum, et reges eorum, et populos terrae, ut facerent eis sicut placebant illis.
Nehemiah Neh 16 9 25 Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem, et possederunt domos plenas cunctis bonis : cisternas ab aliis fabricatas, vineas, et oliveta, et ligna pomifera multa : et comederunt, et saturati sunt, et impinguati sunt, et abundaverunt deliciis in bonitate tua magna.
Nehemiah Neh 16 9 26 Provocaverunt autem te ad iracundiam, et recesserunt a te, et projecerunt legem tuam post terga sua : et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos ut reverterentur ad te : feceruntque blasphemias grandes.
Nehemiah Neh 16 9 27 Et dedisti eos in manu hostium suorum, et afflixerunt eos. Et in tempore tribulationis suae clamaverunt ad te, et tu de caelo audisti, et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores, qui salvarent eos de manu hostium suorum.
Nehemiah Neh 16 9 28 Cumque requievissent, reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo, et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum, et possederunt eos. Conversique sunt, et clamaverunt ad te : tu autem de caelo exaudisti, et liberasti eos in misericordiis tuis, multis temporibus.
Nehemiah Neh 16 9 29 Et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam. Ipsi vero superbe egerunt, et non audierunt mandata tua, et in judiciis tuis peccaverunt, quae faciet homo, et vivet in eis : et dederunt humerum recedentem, et cervicem suam induraverunt, nec audierunt.
Nehemiah Neh 16 9 30 Et protraxisti super eos annos multos, et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum : et non audierunt, et tradidisti eos in manu populorum terrarum.
Nehemiah Neh 16 9 31 In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem, nec dereliquisti eos : quoniam Deus miserationum et clemens es tu.
Nehemiah Neh 16 9 32 Nunc itaque Deus noster magne, fortis et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne avertas a facie tua omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros, et principes nostros, et sacerdotes nostros, et prophetas nostros, et patres nostros, et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc.
Nehemiah Neh 16 9 33 Et tu justus es in omnibus quae venerunt super nos : quia veritatem fecisti, nos autem impie egimus.
Nehemiah Neh 16 9 34 Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam, et non attenderunt mandata tua, et testimonia tua quae testificatus es in eis.
Nehemiah Neh 16 9 35 Et ipsi in regnis suis, et in bonitate tua multa quam dederas eis, et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum, non servierunt tibi, nec reversi sunt a studiis suis pessimis.
Nehemiah Neh 16 9 36 Ecce nos ipsi hodie servi sumus : et terra quam dedisti patribus nostris ut comederent panem ejus, et quae bona sunt ejus, et nos ipsi servi sumus in ea.
Nehemiah Neh 16 9 37 Et fruges ejus multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra : et corporibus nostris dominantur, et jumentis nostris secundum voluntatem suam : et in tribulatione magna sumus.
Nehemiah Neh 16 9 38 Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus foedus, et scribimus : et signant principes nostri, Levitae nostri, et sacerdotes nostri.
Nehemiah Neh 16 10 1 Signatores autem fuerunt Nehemias, Athersatha filius Hachelai, et Sedecias,
Nehemiah Neh 16 10 2 Saraias, Azarias, Jeremias,
Nehemiah Neh 16 10 3 Pheshur, Amarias, Melchias,
Nehemiah Neh 16 10 4 Hattus, Sebenia, Melluch,
Nehemiah Neh 16 10 5 Harem, Merimuth, Obdias,
Nehemiah Neh 16 10 6 Daniel, Genthon, Baruch,
Nehemiah Neh 16 10 7 Mosollam, Abia, Miamin,
Nehemiah Neh 16 10 8 Maazia, Belgai, Semeia : hi sacerdotes.
Nehemiah Neh 16 10 9 Porro Levitae, Josue filius Azaniae, Bennui de filiis Henadad, Cedmihel,
Nehemiah Neh 16 10 10 et fratres eorum, Sebenia, Odaia, Celita, Phalaia, Hanan,
Nehemiah Neh 16 10 11 Micha, Rohob, Hasebia,
Nehemiah Neh 16 10 12 Zachur, Serebia, Sabania,
Nehemiah Neh 16 10 13 Odaia, Bani, Baninu.
Nehemiah Neh 16 10 14 Capita populi, Pharos, Phahathmoab, Aelam, Zethu, Bani,
Nehemiah Neh 16 10 15 Bonni, Azgad, Bebai,
Nehemiah Neh 16 10 16 Adonia, Begoai, Adin,
Nehemiah Neh 16 10 17 Ater, Hezecia, Azur,
Nehemiah Neh 16 10 18 Odaia, Hasum, Besai,
Nehemiah Neh 16 10 19 Hareph, Anathoth, Nebai,
Nehemiah Neh 16 10 20 Megphias, Mosollam, Hazir,
Nehemiah Neh 16 10 21 Mesizabel, Sadoc, Jeddua,
Nehemiah Neh 16 10 22 Pheltia, Hanan, Anaia,
Nehemiah Neh 16 10 23 Osee, Hanania, Hasub,
Nehemiah Neh 16 10 24 Alohes, Phalea, Sobec,
Nehemiah Neh 16 10 25 Rehum, Hasebna, Maasia,
Nehemiah Neh 16 10 26 Echaia, Hanan, Anan,
Nehemiah Neh 16 10 27 Melluch, Haran, Baana.
Nehemiah Neh 16 10 28 Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitae, janitores, et cantores, Nathinaei, et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum, et filiae eorum,
Nehemiah Neh 16 10 29 omnes qui poterant sapere spondentes pro fratribus suis, optimates eorum, et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei : ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri, et judicia ejus et caeremonias ejus :
Nehemiah Neh 16 10 30 et ut non daremus filias nostras populo terrae, et filias eorum non acciperemus filiis nostris.
Nehemiah Neh 16 10 31 Populi quoque terrae, qui important venalia, et omnia ad usum, per diem sabbati ut vendant, non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificato. Et dimittemus annum septimum, et exactionem universae manus.
Nehemiah Neh 16 10 32 Et statuemus super nos praecepta, ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri,
Nehemiah Neh 16 10 33 ad panes propositionis, et ad sacrificium sempiternum, et in holocaustum sempiternum in sabbatis, in calendis, in solemnitatibus, et in sanctificatis, et pro peccato : ut exoretur pro Israël, et in omnem usum domus Dei nostri.
Nehemiah Neh 16 10 34 Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter sacerdotes, et Levitas, et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, per tempora, a temporibus anni usque ad annum : ut arderent super altare Domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege Moysi :
Nehemiah Neh 16 10 35 et ut afferremus primogenita terrae nostrae, et primitiva universi fructus omnis ligni, ab anno in annum, in domo Domini :
Nehemiah Neh 16 10 36 et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum, sicut scriptum est in lege, et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum, ut offerrentur in domo Dei nostri, sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri :
Nehemiah Neh 16 10 37 et primitias ciborum nostrorum, et libaminum nostrorum, et poma omnis ligni, vindemiae quoque et olei, afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terrae nostrae Levitis. Ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum.
Nehemiah Neh 16 10 38 Erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum, et Levitae offerent decimam partem decimae suae in domo Dei nostri ad gazophylacium in domum thesauri.
Nehemiah Neh 16 10 39 Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israël, et filii Levi, primitias frumenti, vini, et olei : et ibi erunt vasa sanctificata, et sacerdotes, et cantores, et janitores, et ministri : et non dimittemus domum Dei nostri.
Nehemiah Neh 16 11 1 Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem : reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
Nehemiah Neh 16 11 2 Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem.
Nehemiah Neh 16 11 3 Hi sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitae, Nathinaei, et filii servorum Salomonis.
Nehemiah Neh 16 11 4 Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin : de filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachariae, filii Amariae, filii Saphatiae, filii Melaleel : de filiis Phares,
Nehemiah Neh 16 11 5 Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Jojarib, filius Zachariae, filius Silonitis :
Nehemiah Neh 16 11 6 omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
Nehemiah Neh 16 11 7 Hi sunt autem filii Benjamin : Sellum filius Mosollam, filius Joëd, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,
Nehemiah Neh 16 11 8 et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo,
Nehemiah Neh 16 11 9 et Joël filius Zechri praepositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus.
Nehemiah Neh 16 11 10 Et de sacerdotibus, Idaia filius Joarib, Jachin,
Nehemiah Neh 16 11 11 Saraia filius Helciae, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei,
Nehemiah Neh 16 11 12 et fratres eorum facientes opera templi : octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariae, filius Pheshur, filius Melchiae,
Nehemiah Neh 16 11 13 et fratres ejus principes patrum : ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,
Nehemiah Neh 16 11 14 et fratres eorum potentes nimis : centum viginti octo, et praepositus eorum Zabdiel filius potentium.
Nehemiah Neh 16 11 15 Et de Levitis, Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni,
Nehemiah Neh 16 11 16 et Sabathai et Jozabed, super omnia opera quae erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.
Nehemiah Neh 16 11 17 Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun :
Nehemiah Neh 16 11 18 omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.
Nehemiah Neh 16 11 19 Et janitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia : centum septuaginta duo.
Nehemiah Neh 16 11 20 Et reliqui ex Israël sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Juda, unusquisque in possessione sua.
Nehemiah Neh 16 11 21 Et Nathinaei, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinaeis.
Nehemiah Neh 16 11 22 Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiae, filius Mathaniae, filius Michae. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
Nehemiah Neh 16 11 23 Praeceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos,
Nehemiah Neh 16 11 24 et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi,
Nehemiah Neh 16 11 25 et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus ejus : et in Dibon, et in filiabus ejus : et in Cabseel, et in viculis ejus :
Nehemiah Neh 16 11 26 et in Jesue, et in Molada, et in Bethphaleth,
Nehemiah Neh 16 11 27 et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus ejus,
Nehemiah Neh 16 11 28 et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus ejus,
Nehemiah Neh 16 11 29 et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth,
Nehemiah Neh 16 11 30 Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.
Nehemiah Neh 16 11 31 Filii autem Benjamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiabus ejus
Nehemiah Neh 16 11 32 Anathoth, Nob, Anania,
Nehemiah Neh 16 11 33 Asor, Rama, Gethaim,
Nehemiah Neh 16 11 34 Hadid, Seboim, et Neballat, Lod,
Nehemiah Neh 16 11 35 et Ono valle artificum.
Nehemiah Neh 16 11 36 Et de Levitis portiones Judae et Benjamin.
Nehemiah Neh 16 12 1 Hi sunt autem sacerdotes et Levitae, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Josue : Saraia, Jeremias, Esdras,
Nehemiah Neh 16 12 2 Amaria, Melluch, Hattus,
Nehemiah Neh 16 12 3 Sebenias, Rheum, Merimuth,
Nehemiah Neh 16 12 4 Addo, Genthon, Abia,
Nehemiah Neh 16 12 5 Miamin, Madia, Belga,
Nehemiah Neh 16 12 6 Semeia, et Jojarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias,
Nehemiah Neh 16 12 7 Idaia. Isti principes sacerdotum, et fratres eorum in diebus Josue.
Nehemiah Neh 16 12 8 Porro Levitae, Jesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Juda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum :
Nehemiah Neh 16 12 9 et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum, unusquisque in officio suo.
Nehemiah Neh 16 12 10 Josue autem genuit Joacim, et Joacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Jojada,
Nehemiah Neh 16 12 11 et Jojada genuit Jonathan, et Jonathan genuit Jeddoa.
Nehemiah Neh 16 12 12 In diebus autem Joacim erant sacerdotes et principes familiarum : Saraiae, Maraia : Jeremiae, Hanania :
Nehemiah Neh 16 12 13 Esdrae, Mosollam : Amariae, Johanan :
Nehemiah Neh 16 12 14 Milicho, Jonathan : Sebeniae, Joseph :
Nehemiah Neh 16 12 15 Haram, Edna : Maraioth, Helci :
Nehemiah Neh 16 12 16 Adaiae, Zacharia : Genthon, Mosollam :
Nehemiah Neh 16 12 17 Abiae, Zechri : Miamin et Moadiae, Phelti :
Nehemiah Neh 16 12 18 Belgae, Sammua : Semaiae, Jonathan :
Nehemiah Neh 16 12 19 Jojarib, Mathanai : Jodaiae, Azzi :
Nehemiah Neh 16 12 20 Sellai, Celai : Amoc, Heber :
Nehemiah Neh 16 12 21 Helciae, Hasebia : Idaiae, Nathanaël.
Nehemiah Neh 16 12 22 Levitae in diebus Eliasib, et Jojada, et Johanan, et Jeddoa, scripti principes familiarum, et sacerdotes in regno Darii Persae.
Nehemiah Neh 16 12 23 Filii Levi principes familiarum, scripti in libro verborum dierum, et usque ad dies Jonathan, filii Eliasib.
Nehemiah Neh 16 12 24 Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Josue filius Cedmihel : et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur juxta praeceptum David viri Dei, et observarent aeque per ordinem.
Nehemiah Neh 16 12 25 Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub, custodes portarum et vestibulorum ante portas.
Nehemiah Neh 16 12 26 Hi in diebus Joacim filii Josue, filii Josedec, et in diebus Nehemiae ducis, et Esdrae sacerdotis scribaeque.
Nehemiah Neh 16 12 27 In dedicatione autem muri Jerusalem, requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Jerusalem, et facerent dedicationem et laetitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis.
Nehemiah Neh 16 12 28 Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Jerusalem, et de villis Nethuphathi,
Nehemiah Neh 16 12 29 et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth : quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu Jerusalem.
Nehemiah Neh 16 12 30 Et mundati sunt sacerdotes et Levitae, et mundaverunt populum, et portas, et murum.
Nehemiah Neh 16 12 31 Ascendere autem feci principes Juda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii.
Nehemiah Neh 16 12 32 Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Juda,
Nehemiah Neh 16 12 33 et Azarias, Esdras, et Mosollam, Judas, et Benjamin, et Semeia, et Jeremias.
Nehemiah Neh 16 12 34 Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Jonathan, filius Semeiae, filius Mathaniae, filius Michaiae, filius Zechur, filius Asaph,
Nehemiah Neh 16 12 35 et fratres ejus Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanaël, et Judas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei : et Esdras scriba ante eos in porta fontis.
Nehemiah Neh 16 12 36 Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David, et usque ad portam aquarum ad orientem.
Nehemiah Neh 16 12 37 Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum, et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum,
Nehemiah Neh 16 12 38 et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis : et steterunt in porta custodiae,
Nehemiah Neh 16 12 39 steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum.
Nehemiah Neh 16 12 40 Et sacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioënai, Zacharia, Hanania in tubis,
Nehemiah Neh 16 12 41 et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Johanan, et Melchia, et Aelam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Jezraia praepositus :
Nehemiah Neh 16 12 42 et immolaverunt in die illa victimas magnas, et laetati sunt : Deus enim laetificaverat eos laetitia magna : sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est laetitia Jerusalem procul.
Nehemiah Neh 16 12 43 Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et Levitas : quia laetificatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus.
Nehemiah Neh 16 12 44 Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et janitores juxta praeceptum David, et Salomonis filii ejus,
Nehemiah Neh 16 12 45 quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo.
Nehemiah Neh 16 12 46 Et omnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiae, dabant partes cantoribus et janitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitae sanctificabant filios Aaron.
Nehemiah Neh 16 13 1 In die autem illo, lectum est in volumine Moysi, audiente populo : et inventum est scriptum in eo, quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum :
Nehemiah Neh 16 13 2 eo quod non occurrerint filiis Israël cum pane et aqua, et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis : et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem.
Nehemiah Neh 16 13 3 Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem alienigenam ab Israël.
Nehemiah Neh 16 13 4 Et super hoc erat Eliasib sacerdos, qui fuerat praepositus in gazophylacio domus Dei nostri, et proximus Tobiae.
Nehemiah Neh 16 13 5 Fecit ergo sibi gazophylacium grande, et ibi erant ante eum reponentes munera, et thus, et vasa, et decimam frumenti, vini, et olei, partes Levitarum, et cantorum, et janitorum, et primitias sacerdotales.
Nehemiah Neh 16 13 6 In omnibus autem his non fui in Jerusalem, quia anno trigesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem, et in fine dierum rogavi regem.
Nehemiah Neh 16 13 7 Et veni in Jerusalem, et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiae, ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei.
Nehemiah Neh 16 13 8 Et malum mihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobiae foras de gazophylacio :
Nehemiah Neh 16 13 9 praecepique et emundaverunt gazophylacia : et retuli ibi vasa domus Dei, sacrificium, et thus.
Nehemiah Neh 16 13 10 Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent datae, et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis, et cantoribus, et de his qui ministrabant :
Nehemiah Neh 16 13 11 et egi causam adversus magistratus, et dixi : Quare dereliquimus domum Dei ? et congregavi eos, et feci stare in stationibus suis.
Nehemiah Neh 16 13 12 Et omnis Juda apportabat decimam frumenti, vini, et olei, in horrea.
Nehemiah Neh 16 13 13 Et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem, et Sadoc scribam, et Phadaiam de Levitis, et juxta eos Hanan filium Zachur, filium Mathaniae : quoniam fideles comprobati sunt, et ipsis creditae sunt partes fratrum suorum.
Nehemiah Neh 16 13 14 Memento mei, Deus meus, pro hoc, et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei, et in caeremoniis ejus.
Nehemiah Neh 16 13 15 In diebus illis vidi in Juda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos, et onerantes super asinos vinum, et uvas, et ficus, et omne onus, et inferentes in Jerusalem, die sabbati. Et contestatus sum ut in die qua vendere liceret, venderent.
Nehemiah Neh 16 13 16 Et Tyrii habitaverunt in ea, inferentes pisces, et omnia venalia : et vendebant in sabbatis filiis Juda in Jerusalem.
Nehemiah Neh 16 13 17 Et objurgavi optimates Juda, et dixi eis : Quae est haec res mala quam vos facitis, et profanatis diem sabbati ?
Nehemiah Neh 16 13 18 numquid non haec fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc, et super civitatem hanc ? et vos additis iracundiam super Israël violando sabbatum.
Nehemiah Neh 16 13 19 Factum est autem, cum quievissent portae Jerusalem in die sabbati, dixi : et clauserunt januas, et praecepi ut non aperirent eas usque post sabbatum : et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati.
Nehemiah Neh 16 13 20 Et manserunt negotiatores, et vendentes universa venalia, foris Jerusalem semel et bis.
Nehemiah Neh 16 13 21 Et contestatus sum eos, et dixi eis : Quare manetis ex adverso muri ? si secundo hoc feceritis, manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato.
Nehemiah Neh 16 13 22 Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati : et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum.
Nehemiah Neh 16 13 23 Sed et in diebus illis vidi Judaeos ducentes uxores Azotidas, Ammonitidas, et Moabitidas.
Nehemiah Neh 16 13 24 Et filii eorum ex media parte loquebantur azotice, et nesciebant loqui judaice, et loquebantur juxta linguam populi et populi.
Nehemiah Neh 16 13 25 Et objurgavi eos, et maledixi. Et cecidi ex eis viros, et decalvavi eos, et adjuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum, et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis, dicens :
Nehemiah Neh 16 13 26 Numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël ? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israël : et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenae.
Nehemiah Neh 16 13 27 Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc ut praevaricemur in Deo nostro, et ducamus uxores peregrinas ?
Nehemiah Neh 16 13 28 De filiis autem Jojada filii Eliasib sacerdotis magni, gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me.
Nehemiah Neh 16 13 29 Recordare, Domine Deus meus, adversum eos qui polluunt sacerdotium, jusque sacerdotale et Leviticum.
Nehemiah Neh 16 13 30 Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis, et constitui ordines sacerdotum et Levitarum, unumquemque in ministerio suo :
Nehemiah Neh 16 13 31 et in oblatione lignorum in temporibus constitutis, et in primitivis : memento mei, Deus meus, in bonum. Amen.
Esther Est 17 1 1 In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias,
Esther Est 17 1 2 quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni ejus exordium fuit.
Esther Est 17 1 3 Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et praefectis provinciarum coram se,
Esther Est 17 1 4 ut ostenderet divitias gloriae regni sui, ac magnitudinem atque jactantiam potentiae suae, multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus.
Esther Est 17 1 5 Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum : et jussit septem diebus convivium praeparari in vestibulo horti, et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat.
Esther Est 17 1 6 Et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant : quod mira varietate pictura decorabat.
Esther Est 17 1 7 Bibebant autem qui invitati erant aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et praecipuum ponebatur.
Esther Est 17 1 8 Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, praeponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet.
Esther Est 17 1 9 Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat.
Esther Est 17 1 10 Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, praecepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha, et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis qui in conspectu ejus ministrabant,
Esther Est 17 1 11 ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput ejus diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius : erat enim pulchra valde.
Esther Est 17 1 12 Quae renuit, et ad regis imperium quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore succensus,
Esther Est 17 1 13 interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant, et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges, ac jura majorum
Esther Est 17 1 14 (erant autem primi et proximi, Charsena, et Sethar, et Admatha, et Tharsis, et Mares, et Marsana, et Mamuchan, septem duces Persarum, atque Medorum, qui videbant faciem regis, et primi post eum residere soliti erant) :
Esther Est 17 1 15 cui sententiae Vasthi regina subjaceret, quae Assueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluisset.
Esther Est 17 1 16 Responditque Mamuchan, audiente rege atque principibus : Non solum regem laesit regina Vasthi, sed et omnes populos et principes qui sunt in cunctis provinciis regis Assueri.
Esther Est 17 1 17 Egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos, et dicant : Rex Assuerus jussit ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit.
Esther Est 17 1 18 Atque hoc exemplo omnes principum conjuges Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum : unde regis justa est indignatio.
Esther Est 17 1 19 Si tibi placet, egrediatur edictum a facie tua, et scribatur juxta legem Persarum atque Medorum, quam praeteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius altera, quae melior est illa, accipiat.
Esther Est 17 1 20 Et hoc in omne (quod latissimum est) provinciarum tuarum divulgetur imperium, et cunctae uxores, tam majorum quam minorum, deferant maritis suis honorem.
Esther Est 17 1 21 Placuit consilium ejus regi et principibus : fecitque rex juxta consilium Mamuchan,
Esther Est 17 1 22 et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quaeque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac majores in domibus suis : et hoc per cunctos populos divulgari.
Esther Est 17 2 1 His ita gestis, postquam regis Assueri indignatio deferbuerat, recordatus est Vasthi, et quae fecisset, vel quae passa esset :
Esther Est 17 2 2 dixeruntque pueri regis ac ministri ejus : Quaerantur regi puellae virgines ac speciosae,
Esther Est 17 2 3 et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines : et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est praepositus et custos mulierum regiarum : et accipiant mundum muliebrem, et cetera ad usus necessaria.
Esther Est 17 2 4 Et quaecumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi. Placuit sermo regi : et ita, ut suggesserant, jussit fieri.
Esther Est 17 2 5 Erat vir Judaeus in Susan civitate, vocabulo Mardochaeus filius Jair, filii Semei, filii Cis, de stirpe Jemini,
Esther Est 17 2 6 qui translatus fuerat de Jerusalem eo tempore quo Jechoniam regem Juda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat,
Esther Est 17 2 7 qui fuit nutritius filiae fratris sui Edissae, quae altero nomine vocabatur Esther, et utrumque parentem amiserat : pulchra nimis, et decora facie. Mortuisque patre ejus ac matre, Mardochaeus sibi eam adoptavit in filiam.
Esther Est 17 2 8 Cumque percrebruisset regis imperium, et juxta mandatum illius multae pulchrae virgines adducerentur Susan, et Egeo traderentur eunucho, Esther quoque inter ceteras puellas ei tradita est, ut servaretur in numero feminarum.
Esther Est 17 2 9 Quae placuit ei, et invenit gratiam in conspectu illius. Et praecepit eunucho, ut acceleraret mundum muliebrem, et traderet ei partes suas, et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam quam pedissequas ejus ornaret atque excoleret.
Esther Est 17 2 10 Quae noluit indicare ei populum et patriam suam : Mardochaeus enim praeceperat ei, ut de hac re omnino reticeret :
Esther Est 17 2 11 qui deambulabat quotidie ante vestibulum domus, in qua electae virgines servabantur, curam agens salutis Esther, et scire volens quid ei accideret.
Esther Est 17 2 12 Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem, expletis omnibus quae ad cultum muliebrem pertinebant, mensis duodecimus vertebatur : ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrrhino, et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur.
Esther Est 17 2 13 Ingredientesque ad regem, quidquid postulassent ad ornatum pertinens, accipiebant : et ut eis placuerat, compositae de triclinio feminarum ad regis cubiculum transibant.
Esther Est 17 2 14 Et quae intraverat vespere, egrediebatur mane, atque inde in secundas aedes deducebatur, quae sub manu Susagazi eunuchi erant, qui concubinis regis praesidebat : nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex, et eam venire jussisset ex nomine.
Esther Est 17 2 15 Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies quo Esther filia Abihail fratris Mardochaei, quam sibi adoptaverat in filiam, deberet intrare ad regem. Quae non quaesivit muliebrem cultum, sed quaecumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, haec ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine : omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur.
Esther Est 17 2 16 Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri mense decimo, qui vocatur Tebeth, septimo anno regni ejus.
Esther Est 17 2 17 Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres : et posuit diadema regni in capite ejus, fecitque eam regnare in loco Vasthi.
Esther Est 17 2 18 Et jussit convivium praeparari permagnificum cunctis principibus et servis suis pro conjunctione et nuptiis Esther. Et dedit requiem universis provinciis, ac dona largitus est juxta magnificentiam principalem.
Esther Est 17 2 19 Cumque secundo quaererentur virgines et congregarentur, Mardochaeus manebat ad januam regis :
Esther Est 17 2 20 necdum prodiderat Esther patriam et populum suum, juxta mandatum ejus. Quidquid enim ille praecipiebat, observabat Esther : et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat.
Esther Est 17 2 21 Eo igitur tempore, quo Mardochaeus ad regis januam morabatur, irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis, qui janitores erant, et in primo palatii limine praesidebant : volueruntque insurgere in regem, et occidere eum.
Esther Est 17 2 22 Quod Mardochaeum non latuit, statimque nuntiavit reginae Esther : et illa regi ex nomine Mardochaei, qui ad se rem detulerat.
Esther Est 17 2 23 Quaesitum est, et inventum : et appensus est uterque eorum in patibulo. Mandatumque est historiis, et annalibus traditum coram rege.
Esther Est 17 3 1 Post haec rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag : et posuit solium ejus super omnes principes quos habebat.
Esther Est 17 3 2 Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman : sic enim praeceperat eis imperator : solus Mardochaeus non flectebat genu, neque adorabat eum.
Esther Est 17 3 3 Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii praesidebant : Cur praeter ceteros non observas mandatum regis ?
Esther Est 17 3 4 Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia : dixerat enim eis se esse Judaeum.
Esther Est 17 3 5 Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochaeus non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde,
Esther Est 17 3 6 et pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mittere manus suas : audierat enim quod esset gentis Judaeae ; magisque voluit omnem Judaeorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem.
Esther Est 17 3 7 Mense primo (cujus vocabulum est Nisan), anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, quae hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Judaeorum deberet interfici : et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar.
Esther Est 17 3 8 Dixitque Aman regi Assuero : Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et caeremoniis, insuper et regis scita contemnens : et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam.
Esther Est 17 3 9 Si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gazae tuae.
Esther Est 17 3 10 Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Judaeorum,
Esther Est 17 3 11 dixitque ad eum : Argentum, quod tu polliceris, tuum sit ; de populo age quod tibi placet.
Esther Est 17 3 12 Vocatique sunt scribae regis mense primo Nisan, tertiadecima die ejusdem mensis : et scriptum est, ut jusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et judices provinciarum, diversarumque gentium, ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri : et litterae signatae ipsius annulo
Esther Est 17 3 13 missae sunt per cursores regis ad universas provincias, ut occiderent atque delerent omnes Judaeos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres, uno die, hoc est tertiodecimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar ; et bona eorum diriperent.
Esther Est 17 3 14 Summa autem epistolarum haec fuit, ut omnes provinciae scirent, et pararent se ad praedictam diem.
Esther Est 17 3 15 Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Judaeis, qui in urbe erant, flentibus.
Esther Est 17 4 1 Quae cum audisset Mardochaeus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti : et in platea mediae civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui,
Esther Est 17 4 2 et hoc ejulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.
Esther Est 17 4 3 In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quae crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Judaeos, jejunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
Esther Est 17 4 4 Ingressae autem sunt puellae Esther et eunuchi, nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est, et vestem misit, ut ablato sacco induerent eum : quam accipere noluit.
Esther Est 17 4 5 Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, praecepit ei ut iret ad Mardochaeum, et disceret ab eo cur hoc faceret.
Esther Est 17 4 6 Egressusque Athach, ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis, ante ostium palatii :
Esther Est 17 4 7 qui indicavit ei omnia quae acciderant : quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Judaeorum nece inferret argentum.
Esther Est 17 4 8 Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut reginae ostenderet, et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro populo suo.
Esther Est 17 4 9 Regressus Athach, nuntiavit Esther omnia quae Mardochaeus dixerat.
Esther Est 17 4 10 Quae respondit ei, et jussit ut diceret Mardochaeo :
Esther Est 17 4 11 Omnes servi regis, et cunctae, quae sub ditione ejus sunt, norunt provinciae, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur : nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae, atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero, quae triginta jam diebus non sum vocata ad eum ?
Esther Est 17 4 12 Quod cum audisset Mardochaeus,
Esther Est 17 4 13 rursum mandavit Esther, dicens : Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es prae cunctis Judaeis :
Esther Est 17 4 14 si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Judaei : et tu, et domus patris tui, peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris ?
Esther Est 17 4 15 Rursumque Esther haec Mardochaeo verba mandavit :
Esther Est 17 4 16 Vade, et congrega omnes Judaeos quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus : et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo.
Esther Est 17 4 17 Ivit itaque Mardochaeus, et fecit omnia quae ei Esther praeceperat.
Esther Est 17 5 1 Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiae, quod erat interius, contra basilicam regis : at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.
Esther Est 17 5 2 Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis ejus, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu : quae accedens, osculata est summitatem virgae ejus.
Esther Est 17 5 3 Dixitque ad eam rex : Quid vis, Esther regina ? quae est petitio tua ? etiam si dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi.
Esther Est 17 5 4 At illa respondit : Si regi placet, obsecro ut venias ad me hodie, et Aman tecum, ad convivium quod paravi.
Esther Est 17 5 5 Statimque rex : Vocate, inquit, cito Aman ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat.
Esther Est 17 5 6 Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abundanter : Quid petis ut detur tibi ? et pro qua re postulas ? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.
Esther Est 17 5 7 Cui respondit Esther : Petitio mea, et preces sunt istae :
Esther Est 17 5 8 si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi quod postulo, et meam impleat petitionem : veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam.
Esther Est 17 5 9 Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer. Cumque vidisset Mardochaeum sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suae, indignatus est valde :
Esther Est 17 5 10 et dissimulata ira reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos, et Zares uxorem suam,
Esther Est 17 5 11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
Esther Est 17 5 12 Et post haec ait : Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum rege praeter me : apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.
Esther Est 17 5 13 Et cum haec omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochaeum Judaeum sedentem ante fores regias.
Esther Est 17 5 14 Responderuntque ei Zares uxor ejus, et ceteri amici : Jube parari excelsam trabem, habentem altitudinis quinquaginta cubitos, et dic mane regi ut appendatur super eam Mardochaeus, et sic ibis cum rege laetus ad convivium. Placuit ei consilium, et jussit excelsam parari crucem.
Esther Est 17 6 1 Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur,
Esther Est 17 6 2 ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochaeus insidias Bagathan et Thares eunuchorum, regem Assuerum jugulare cupientium.
Esther Est 17 6 3 Quod cum audisset rex, ait : Quid pro hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est ? Dixerunt ei servi illius ac ministri : Nihil omnino mercedis accepit.
Esther Est 17 6 4 Statimque rex : Quis est, inquit, in atrio ? Aman quippe interius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, et juberet Mardochaeum affigi patibulo, quod ei fuerat praeparatum.
Esther Est 17 6 5 Responderunt pueri : Aman stat in atrio. Dixitque rex : Ingrediatur.
Esther Est 17 6 6 Cumque esset ingressus, ait illi : Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat ? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare,
Esther Est 17 6 7 respondit : Homo, quem rex honorare cupit,
Esther Est 17 6 8 debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum :
Esther Est 17 6 9 et primus de regiis principibus ac tyrannis teneat equum ejus, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat : Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare.
Esther Est 17 6 10 Dixitque ei rex : Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Judaeo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas.
Esther Est 17 6 11 Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochaeum in platea civitatis, et impositum equo praecedebat, atque clamabat : Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare.
Esther Est 17 6 12 Reversusque est Mardochaeus ad januam palatii : et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite :
Esther Est 17 6 13 narravitque Zares uxori suae, et amicis, omnia quae evenissent sibi. Cui responderunt sapientes quos habebat in consilio, et uxor ejus : Si de semine Judaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu ejus.
Esther Est 17 6 14 Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.
Esther Est 17 7 1 Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.
Esther Est 17 7 2 Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat : Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi ? et quid vis fieri ? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.
Esther Est 17 7 3 Ad quem illa respondit : Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro.
Esther Est 17 7 4 Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, jugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur : esset tolerabile malum, et gemens tacerem : nunc autem hostis noster est, cujus crudelitas redundat in regem.
Esther Est 17 7 5 Respondensque rex Assuerus, ait : Quis est iste, et cujus potentiae, ut haec audeat facere ?
Esther Est 17 7 6 Dixitque Esther : Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginae ferre non sustinens.
Esther Est 17 7 7 Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua : intellexit enim a rege sibi paratum malum.
Esther Est 17 7 8 Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo jacebat Esther, et ait : Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus.
Esther Est 17 7 9 Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis : En lignum quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex : Appendite eum in eo.
Esther Est 17 7 10 Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochaeo : et regis ira quievit.
Esther Est 17 8 1 Die illo dedit rex Assuerus Esther reginae domum Aman adversarii Judaeorum, et Mardochaeus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus.
Esther Est 17 8 2 Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi jusserat, et tradidit Mardochaeo. Esther autem constituit Mardochaeum super domum suam.
Esther Est 17 8 3 Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitque, et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitae, et machinationes ejus pessimas quas excogitaverat contra Judaeos, juberet irritas fieri.
Esther Est 17 8 4 At ille ex more sceptrum aureum protendit manu, quo signum clementiae monstrabatur : illaque consurgens stetit ante eum,
Esther Est 17 8 5 et ait : Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis ejus, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro ut novis epistolis, veteres Aman litterae, insidiatoris et hostis Judaeorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat, corrigantur.
Esther Est 17 8 6 Quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei ?
Esther Est 17 8 7 Responditque rex Assuerus Esther reginae, et Mardochaeo Judaeo : Domum Aman concessi Esther, et ipsum jussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Judaeos.
Esther Est 17 8 8 Scribite ergo Judaeis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Haec enim consuetudo erat, ut epistolis, quae ex regis nomine mittebantur et illius annulo signatae erant, nemo auderet contradicere.
Esther Est 17 8 9 Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptae sunt epistolae, ut Mardochaeus voluerat, ad Judaeos, et ad principes, procuratoresque et judices, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad Aethiopiam praesidebant : provinciae atque provinciae, populo et populo juxta linguas et litteras suas, et Judaeis, prout legere poterant et audire.
Esther Est 17 8 10 Ipsaeque epistolae, quae regis nomine mittebantur, annulo ipsius obsignatae sunt, et missae per veredarios : qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis praevenirent.
Esther Est 17 8 11 Quibus imperavit rex, ut convenirent Judaeos per singulas civitates, et in unum praeciperent congregari ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos cum conjugibus ac liberis et universis domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent.
Esther Est 17 8 12 Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertiadecima mensis duodecimi Adar.
Esther Est 17 8 13 Summaque epistolae haec fuit, ut in omnibus terris ac populis qui regis Assueri subjacebant imperio, notum fieret paratos esse Judaeos ad capiendam vindictam de hostibus suis.
Esther Est 17 8 14 Egressique sunt veredarii celeres nuntia perferentes, et edictum regis pependit in Susan.
Esther Est 17 8 15 Mardochaeus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et aeriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit atque laetata est.
Esther Est 17 8 16 Judaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium.
Esther Est 17 8 17 Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis jussa veniebant, mira exultatio, epulae atque convivia, et festus dies : in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caeremoniis jungerentur. Grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat.
Esther Est 17 9 1 Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante jam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Judaeis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Judaei superiores esse coeperunt, et se de adversariis vindicare.
Esther Est 17 9 2 Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca, ut extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat.
Esther Est 17 9 3 Nam et provinciarum judices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas quae singulis locis ac operibus praeerat, extollebant Judaeos timore Mardochaei,
Esther Est 17 9 4 quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant : fama quoque nominis ejus crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat.
Esther Est 17 9 5 Itaque percusserunt Judaei inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere :
Esther Est 17 9 6 in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitae hostis Judaeorum : quorum ista sunt nomina :
Esther Est 17 9 7 Pharsandatha, et Delphon, et Esphatha,
Esther Est 17 9 8 et Phoratha, et Adalia, et Aridatha,
Esther Est 17 9 9 et Phermesta, et Arisai, et Aridai, et Jezatha.
Esther Est 17 9 10 Quos cum occidissent, praedas de substantiis eorum tangere noluerunt.
Esther Est 17 9 11 Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est.
Esther Est 17 9 12 Qui dixit reginae : In urbe Susan interfecerunt Judaei quingentos viros, et alios decem filios Aman : quantam putas eos exercere caedem in universis provinciis ? quid ultra postulas, et quid vis ut fieri jubeam ?
Esther Est 17 9 13 Cui illa respondit : Si regi placet, detur potestas Judaeis, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur.
Esther Est 17 9 14 Praecepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt.
Esther Est 17 9 15 Congregatis Judaeis quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri : nec eorum ab illis direpta substantia est.
Esther Est 17 9 16 Sed et per omnes provincias quae ditioni regis subjacebant, pro animabus suis steterunt Judaei, interfectis hostibus ac persecutoribus suis : in tantum ut septuaginta quinque millia occisorum implerentur, et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret.
Esther Est 17 9 17 Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die caedere desierunt. Quem constituerunt esse solemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio, atque conviviis.
Esther Est 17 9 18 At hi, qui in urbe Susan caedem exercuerant, tertiodecimo et quartodecimo die ejusdem mensis in caede versati sunt : quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eumdem diem constituerunt solemnem epularum atque laetitiae.
Esther Est 17 9 19 Hi vero Judaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.
Esther Est 17 9 20 Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec, et litteris comprehensa misit ad Judaeos qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul,
Esther Est 17 9 21 ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno solemni celebrarent honore :
Esther Est 17 9 22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Judaei de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur.
Esther Est 17 9 23 Susceperuntque Judaei in solemnem ritum cuncta quae eo tempore facere coeperant, et quae Mardochaeus litteris facienda mandaverat.
Esther Est 17 9 24 Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Judaeorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos atque deleret : et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem.
Esther Est 17 9 25 Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent, et malum quod contra Judaeos cogitaverat, reverteretur in caput ejus. Denique et ipsum et filios ejus affixerunt cruci,
Esther Est 17 9 26 atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium : eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta quae gesta sunt, epistolae, id est, libri hujus volumine, continentur :
Esther Est 17 9 27 quaeque sustinuerunt, et quae deinceps immutata sunt, susceperunt Judaei super se et semen suum, et super cunctos qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque solemnitate transigere, quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi jugiter succedentibus.
Esther Est 17 9 28 Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio, et per singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt : nec est ulla civitas, in qua dies phurim, id est sortium, non observentur a Judaeis, et ab eorum progenie, quae his caeremoniis obligata est.
Esther Est 17 9 29 Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardochaeus Judaeus, etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista solemnis sanciretur in posterum :
Esther Est 17 9 30 et miserunt ad omnes Judaeos qui in centum viginti septem provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem, et susciperent veritatem,
Esther Est 17 9 31 observantes dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent : sicut constituerant Mardochaeus et Esther, et illi observanda susceperunt a se, et a semine suo, jejunia, et clamores, et sortium dies,
Esther Est 17 9 32 et omnia quae libri hujus, qui vocatur Esther, historia continentur.
Esther Est 17 10 1 Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias :
Esther Est 17 10 2 cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum :
Esther Est 17 10 3 et quomodo Mardochaeus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judaeos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo, et loquens ea quae ad pacem seminis sui pertinerent.
Esther Est 17 10 4 Dixitque Mardochaeus : A Deo facta sunt ista.
Esther Est 17 10 5 Recordatus sum somnii quod videram, haec eadem significantis : nec eorum quidquam irritum fuit.
Esther Est 17 10 6 Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit : Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.
Esther Est 17 10 7 Duo autem dracones : ego sum, et Aman.
Esther Est 17 10 8 Gentes, quae convenerant : hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judaeorum.
Esther Est 17 10 9 Gens autem mea Israël est, quae clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum : liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes :
Esther Est 17 10 10 et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium.
Esther Est 17 10 11 Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus :
Esther Est 17 10 12 et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est haereditatis suae.
Esther Est 17 10 13 Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum coetum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël.
Esther Est 17 11 1 Anno quarto regnantibus Ptolemaeo et Cleopatra, attulerunt Dosithaeus, qui se sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolemaeus filius ejus, hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Jerusalem.
Esther Est 17 11 2 Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochaeus filius Jairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Benjamin :
Esther Est 17 11 3 homo Judaeus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulae regiae.
Esther Est 17 11 4 Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda.
Esther Est 17 11 5 Et hoc ejus somnium fuit : apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram :
Esther Est 17 11 6 et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium.
Esther Est 17 11 7 Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum.
Esther Est 17 11 8 Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiae, et ingens formido super terram.
Esther Est 17 11 9 Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et praeparata ad mortem.
Esther Est 17 11 10 Clamaveruntque ad Deum : et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.
Esther Est 17 11 11 Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos.
Esther Est 17 11 12 Quod cum vidisset Mardochaeus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet : et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.
Esther Est 17 12 1 Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui janitores erant palatii.
Esther Est 17 12 2 Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nuntiavit super eo regi.
Esther Est 17 12 3 Qui de utroque, habita quaestione, confessos jussit duci ad mortem.
Esther Est 17 12 4 Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis : sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit.
Esther Est 17 12 5 Praecepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus.
Esther Est 17 12 6 Aman vero filius Amadathi Bugaeus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochaeo et populo ejus pro duobus eunuchis regis qui fuerant interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistolae autem hoc exemplar fuit.
Esther Est 17 13 1 Rex maximus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam, centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus qui ejus imperio subjecti sunt, salutem.
Esther Est 17 13 2 Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meae ditioni subjugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.
Esther Est 17 13 3 Quaerente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine,
Esther Est 17 13 4 indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et, contra omnium gentium consuetudinem faciens, regum jussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret.
Esther Est 17 13 5 Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque jussionibus contraire, et turbare subjectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam,
Esther Est 17 13 6 jussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis praepositus est et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum conjugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni praesentis :
Esther Est 17 13 7 ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. Pergensque Mardochaeus, fecit omnia quae ei mandaverat Esther.
Esther Est 17 13 8 Mardochaeus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum ejus,
Esther Est 17 13 9 et dixit : Domine, Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israël.
Esther Est 17 13 10 Tu fecisti caelum et terram, et quidquid caeli ambitu continetur.
Esther Est 17 13 11 Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tuae.
Esther Est 17 13 12 Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua gloriae cupiditate, fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum
Esther Est 17 13 13 (libenter enim pro salute Israël etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem),
Esther Est 17 13 14 sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.
Esther Est 17 13 15 Et nunc, Domine rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et haereditatem tuam delere.
Esther Est 17 13 16 Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Aegypto.
Esther Est 17 13 17 Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine : et ne claudas ora te canentium.
Esther Est 17 13 18 Omnis quoque Israël pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.
Esther Est 17 14 1 Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum quod imminebat.
Esther Est 17 14 2 Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis : omniaque loca, in quibus antea laetari consueverat, crinium laceratione complevit.
Esther Est 17 14 3 Et deprecabatur Dominum Deum Israël, dicens : Domine mi, qui rex noster es solus, adjuva me solitariam, et cujus praeter te nullus est auxiliator alius.
Esther Est 17 14 4 Periculum meum in manibus meis est.
Esther Est 17 14 5 Audivi a patre meo quod tu, Domine, tulisses Israël de cunctis gentibus, et patres nostros ex omnibus retro majoribus suis, ut possideres haereditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es.
Esther Est 17 14 6 Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum :
Esther Est 17 14 7 coluimus enim deos eorum. Justus es Domine :
Esther Est 17 14 8 et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiae deputantes,
Esther Est 17 14 9 volunt tua mutare promissa, et delere haereditatem tuam, et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui,
Esther Est 17 14 10 ut aperiant ora gentium, et laudent idolorum fortitudinem, et praedicent carnalem regem in sempiternum.
Esther Est 17 14 11 Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram : sed converte consilium eorum super eos, et eum qui in nos coepit saevire, disperde.
Esther Est 17 14 12 Memento, Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae, et da mihi fiduciam, Domine rex deorum, et universae potestatis :
Esther Est 17 14 13 tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri qui ei consentiunt.
Esther Est 17 14 14 Nos autem libera manu tua, et adjuva me, nullum aliud auxilium habentem nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam,
Esther Est 17 14 15 et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et omnis alienigenae.
Esther Est 17 14 16 Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae et gloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, et detester illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebus silentii mei,
Esther Est 17 14 17 et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum :
Esther Est 17 14 18 et numquam laetata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in praesentem diem, nisi in te, Domine Deus Abraham.
Esther Est 17 14 19 Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo.
Esther Est 17 15 1 Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochaeus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua.
Esther Est 17 15 2 Memorare, inquit, dierum humilitatis tuae, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem :
Esther Est 17 15 3 et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.
Esther Est 17 15 4 Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua.
Esther Est 17 15 5 Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,
Esther Est 17 15 6 et super unam quidem innitebatur, quasi prae deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens :
Esther Est 17 15 7 altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans.
Esther Est 17 15 8 Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis, tristem celabat animum, et nimio timore contractum.
Esther Est 17 15 9 Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus : eratque terribilis aspectu.
Esther Est 17 15 10 Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput.
Esther Est 17 15 11 Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se, his verbis blandiebatur :
Esther Est 17 15 12 Quid habes, Esther ? ego sum frater tuus : noli metuere.
Esther Est 17 15 13 Non morieris : non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est.
Esther Est 17 15 14 Accede igitur, et tange sceptrum.
Esther Est 17 15 15 Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est eam, et ait : Cur mihi non loqueris ?
Esther Est 17 15 16 Quae respondit : Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae.
Esther Est 17 15 17 Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum.
Esther Est 17 15 18 Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est.
Esther Est 17 15 19 Rex autem turbabatur, et omnes ministri ejus consolabantur eam.
Esther Est 17 16 1 Rex magnus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam, centum viginti septem provinciarum ducibus ac principibus qui nostrae jussioni obediunt, salutem dicit.
Esther Est 17 16 2 Multi bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam :
Esther Est 17 16 3 et non solum subjectos regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non ferentes, in ipsos qui dederunt, moliuntur insidias.
Esther Est 17 16 4 Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis in se jura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam.
Esther Est 17 16 5 Et in tantum vesaniae proruperunt, ut eos qui credita sibi officia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere,
Esther Est 17 16 6 dum aures principum simplices, et ex sua natura alios aestimantes, callida fraude decipiunt.
Esther Est 17 16 7 Quae res et ex veteribus probatur historiis, et ex his quae geruntur quotidie, quomodo malis quorumdam suggestionibus regum studia depraventur.
Esther Est 17 16 8 Unde providendum est paci omnium provinciarum.
Esther Est 17 16 9 Nec putare debetis, si diversa jubeamus, ex animi nostri venire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum, ut reipublicae poscit utilitas, ferre sententiam.
Esther Est 17 16 10 Et ut manifestius quod dicimus intelligatis, Aman filius Amadathi, et animo et gente Macedo, alienusque a Persarum sanguine, et pietatem nostram sua crudelitate commaculans, peregrinus a nobis susceptus est :
Esther Est 17 16 11 et tantam in se expertus humanitatem, ut pater noster vocaretur, et adoraretur ab omnibus post regem secundus :
Esther Est 17 16 12 qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est, ut regno privare nos niteretur et spiritu.
Esther Est 17 16 13 Nam Mardochaeum, cujus fide et beneficiis vivimus, et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua, novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem :
Esther Est 17 16 14 hoc cogitans ut illis interfectis, insidiaretur nostrae solitudini, et regnum Persarum transferret in Macedonas.
Esther Est 17 16 15 Nos autem a pessimo mortalium Judaeos neci destinatos, in nulla penitus culpa reperimus, sed e contrario justis utentes legibus,
Esther Est 17 16 16 et filios altissimi et maximi semperque viventis Dei, cujus beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum, et usque hodie custoditur.
Esther Est 17 16 17 Unde eas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat, sciatis esse irritas.
Esther Est 17 16 18 Pro quo scelere ante portas hujus urbis, id est, Susan, et ipse qui machinatus est, et omnis cognatio ejus pendet in patibulis : non nobis, sed Deo reddente ei quod meruit.
Esther Est 17 16 19 Hoc autem edictum, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Judaeis uti legibus suis.
Esther Est 17 16 20 Quibus debetis esse adminiculo, ut eos qui se ad necem eorum paraverant, possint interficere tertiadecima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar.
Esther Est 17 16 21 Hanc enim diem, Deus omnipotens, moeroris et luctus, eis vertit in gaudium.
Esther Est 17 16 22 Unde et vos inter ceteros festos dies, hanc habetote diem, et celebrate eam cum omni laetitia, ut et in posterum cognoscatur,
Esther Est 17 16 23 omnes qui fideliter Persis obediunt, dignam pro fide recipere mercedem ; qui autem insidiantur regno eorum, perire pro scelere.
Esther Est 17 16 24 Omnis autem provincia et civitas quae noluerit solemnitatis hujus esse particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum, pro exemplo contemptus et inobedientiae.
Job Job 18 1 1 Vir erat in terra Hus, nomine Job : et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.
Job Job 18 1 2 Natique sunt ei septem filii, et tres filiae.
Job Job 18 1 3 Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentae asinae, ac familia multa nimis : eratque vir ille magnus inter omnes orientales.
Job Job 18 1 4 Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.
Job Job 18 1 5 Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos : consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim : Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus.
Job Job 18 1 6 Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.
Job Job 18 1 7 Cui dixit Dominus : Unde venis ? Qui respondens, ait : Circuivi terram, et perambulavi eam.
Job Job 18 1 8 Dixitque Dominus ad eum : Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo ?
Job Job 18 1 9 Cui respondens Satan, ait : Numquid Job frustra timet Deum ?
Job Job 18 1 10 nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum ; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra ?
Job Job 18 1 11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.
Job Job 18 1 12 Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce universa quae habet in manu tua sunt : tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.
Job Job 18 1 13 Cum autem quadam die filii et filiae ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,
Job Job 18 1 14 nuntius venit ad Job, qui diceret : Boves arabant, et asinae pascebantur juxta eos :
Job Job 18 1 15 et irruerunt Sabaei, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio : et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.
Job Job 18 1 16 Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit : Ignis Dei cecidit e caelo, et tactas oves puerosque consumpsit : et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
Job Job 18 1 17 Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit : Chaldaei fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio : et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi.
Job Job 18 1 18 Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit : Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti,
Job Job 18 1 19 repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus : quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt : et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
Job Job 18 1 20 Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua : et tonso capite corruens in terram, adoravit,
Job Job 18 1 21 et dixit : Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.
Job Job 18 1 22 In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.
Job Job 18 2 1 Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus,
Job Job 18 2 2 ut diceret Dominus ad Satan : Unde venis ? Qui respondens ait : Circuivi terram, et perambulavi eam.
Job Job 18 2 3 Et dixit Dominus ad Satan : Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam ? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.
Job Job 18 2 4 Cui respondens Satan, ait : Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua ;
Job Job 18 2 5 alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi.
Job Job 18 2 6 Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce in manu tua est : verumtamen animam illius serva.
Job Job 18 2 7 Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus ;
Job Job 18 2 8 qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio.
Job Job 18 2 9 Dixit autem illi uxor sua : Adhuc tu permanes in simplicitate tua ? Benedic Deo, et morere.
Job Job 18 2 10 Qui ait ad illam : Quasi una de stultis mulieribus locuta es : si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus ? In omnibus his non peccavit Job labiis suis.
Job Job 18 2 11 Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur.
Job Job 18 2 12 Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum.
Job Job 18 2 13 Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus : et nemo loquebatur ei verbum : videbant enim dolorem esse vehementem.
Job Job 18 3 1 Post haec aperuit Job os suum, et maledixit diei suo,
Job Job 18 3 2 et locutus est :
Job Job 18 3 3 [Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est : Conceptus est homo.
Job Job 18 3 4 Dies ille vertatur in tenebras : non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.
Job Job 18 3 5 Obscurent eum tenebrae et umbra mortis ; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.
Job Job 18 3 6 Noctem illam tenebrosus turbo possideat ; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.
Job Job 18 3 7 Sit nox illa solitaria, nec laude digna.
Job Job 18 3 8 Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.
Job Job 18 3 9 Obtenebrentur stellae caligine ejus ; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae.
Job Job 18 3 10 Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
Job Job 18 3 11 Quare non in vulva mortuus sum ? egressus ex utero non statim perii ?
Job Job 18 3 12 Quare exceptus genibus ? cur lactatus uberibus ?
Job Job 18 3 13 Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem
Job Job 18 3 14 cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines ;
Job Job 18 3 15 aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento ;
Job Job 18 3 16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.
Job Job 18 3 17 Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
Job Job 18 3 18 Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris.
Job Job 18 3 19 Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.
Job Job 18 3 20 Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animae sunt :
Job Job 18 3 21 qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum ;
Job Job 18 3 22 gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum ?
Job Job 18 3 23 viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris ?
Job Job 18 3 24 Antequam comedam, suspiro ; et tamquam inundantes aquae, sic rugitus meus :
Job Job 18 3 25 quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit.
Job Job 18 3 26 Nonne dissimulavi ? nonne silui ? nonne quievi ? et venit super me indignatio.]
Job Job 18 4 1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :
Job Job 18 4 2 [Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies ; sed conceptum sermonem tenere quis poterit ?
Job Job 18 4 3 Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti ;
Job Job 18 4 4 vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.
Job Job 18 4 5 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti ; tetigit te, et conturbatus es.
Job Job 18 4 6 Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum ?
Job Job 18 4 7 Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit ? aut quando recti deleti sunt ?
Job Job 18 4 8 Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos,
Job Job 18 4 9 flante Deo perisse, et spiritu irae ejus esse consumptos.
Job Job 18 4 10 Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt.
Job Job 18 4 11 Tigris periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonis dissipati sunt.
Job Job 18 4 12 Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.
Job Job 18 4 13 In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines,
Job Job 18 4 14 pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt ;
Job Job 18 4 15 et cum spiritus, me praesente, transiret, inhorruerunt pili carnis meae.
Job Job 18 4 16 Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi.
Job Job 18 4 17 Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur ? aut factore suo purior erit vir ?
Job Job 18 4 18 Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem ;
Job Job 18 4 19 quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea ?
Job Job 18 4 20 De mane usque ad vesperam succidentur ; et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt.
Job Job 18 4 21 Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis ; morientur, et non in sapientia.]
Job Job 18 5 1 [Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.
Job Job 18 5 2 Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
Job Job 18 5 3 Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim.
Job Job 18 5 4 Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat.
Job Job 18 5 5 Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus.
Job Job 18 5 6 Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor.
Job Job 18 5 7 Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum.
Job Job 18 5 8 Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum :
Job Job 18 5 9 qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero ;
Job Job 18 5 10 qui dat pluviam super faciem terrae, et irrigat aquis universa ;
Job Job 18 5 11 qui ponit humiles in sublime, et moerentes erigit sospitate ;
Job Job 18 5 12 qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod coeperant ;
Job Job 18 5 13 qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.
Job Job 18 5 14 Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
Job Job 18 5 15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.
Job Job 18 5 16 Et erit egeno spes ; iniquitas autem contrahet os suum.
Job Job 18 5 17 Beatus homo qui corripitur a Deo : increpationem ergo Domini ne reprobes :
Job Job 18 5 18 quia ipse vulnerat, et medetur ; percutit, et manus ejus sanabunt.
Job Job 18 5 19 In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.
Job Job 18 5 20 In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.
Job Job 18 5 21 A flagello linguae absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.
Job Job 18 5 22 In vastitate et fame ridebis, et bestias terrae non formidabis.
Job Job 18 5 23 Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi.
Job Job 18 5 24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ; et visitans speciem tuam, non peccabis.
Job Job 18 5 25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae.
Job Job 18 5 26 Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
Job Job 18 5 27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est : quod auditum, mente pertracta.]
Job Job 18 6 1 Respondens autem Job, dixit :
Job Job 18 6 2 [Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera !
Job Job 18 6 3 Quasi arena maris haec gravior appareret ; unde et verba mea dolore sunt plena :
Job Job 18 6 4 quia sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum ; et terrores Domini militant contra me.
Job Job 18 6 5 Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ? aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit ?
Job Job 18 6 6 aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ?
Job Job 18 6 7 Quae prius nolebat tangere anima mea, nunc, prae angustia, cibi mei sunt.
Job Job 18 6 8 Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus ?
Job Job 18 6 9 et qui coepit, ipse me conterat ; solvat manum suam, et succidat me ?
Job Job 18 6 10 Et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.
Job Job 18 6 11 Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam ? aut quis finis meus, ut patienter agam ?
Job Job 18 6 12 Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea est.
Job Job 18 6 13 Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me.
Job Job 18 6 14 Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.
Job Job 18 6 15 Fratres mei praeterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
Job Job 18 6 16 Qui timent pruinam, irruet super eos nix.
Job Job 18 6 17 Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ; et ut incaluerit, solventur de loco suo.
Job Job 18 6 18 Involutae sunt semitae gressuum eorum ; ambulabunt in vacuum, et peribunt.
Job Job 18 6 19 Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.
Job Job 18 6 20 Confusi sunt, quia speravi : venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
Job Job 18 6 21 Nunc venistis ; et modo videntes plagam meam, timetis.
Job Job 18 6 22 Numquid dixi : Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi ?
Job Job 18 6 23 vel : Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me ?
Job Job 18 6 24 Docete me, et ego tacebo : et si quid forte ignoravi, instruite me.
Job Job 18 6 25 Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me ?
Job Job 18 6 26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.
Job Job 18 6 27 Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.
Job Job 18 6 28 Verumtamen quod coepistis explete : praebete aurem, et videte an mentiar.
Job Job 18 6 29 Respondete, obsecro, absque contentione ; et loquentes id quod justum est, judicate.
Job Job 18 6 30 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.]
Job Job 18 7 1 [Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus.
Job Job 18 7 2 Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui,
Job Job 18 7 3 sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.
Job Job 18 7 4 Si dormiero, dicam : Quando consurgam ? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.
Job Job 18 7 5 Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.
Job Job 18 7 6 Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe.
Job Job 18 7 7 Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.
Job Job 18 7 8 Nec aspiciet me visus hominis ; oculi tui in me, et non subsistam.
Job Job 18 7 9 Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.
Job Job 18 7 10 Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus.
Job Job 18 7 11 Quapropter et ego non parcam ori meo : loquar in tribulatione spiritus mei ; confabulabor cum amaritudine animae meae.
Job Job 18 7 12 Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere ?
Job Job 18 7 13 Si dixero : Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo :
Job Job 18 7 14 terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.
Job Job 18 7 15 Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
Job Job 18 7 16 Desperavi : nequaquam ultra jam vivam : parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
Job Job 18 7 17 Quid est homo, quia magnificas eum ? aut quid apponis erga eum cor tuum ?
Job Job 18 7 18 Visitas eum diluculo, et subito probas illum.
Job Job 18 7 19 Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam ?
Job Job 18 7 20 Peccavi ; quid faciam tibi, o custos hominum ? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis ?
Job Job 18 7 21 Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam ? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quaesieris, non subsistam.]
Job Job 18 8 1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :
Job Job 18 8 2 [Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui ?
Job Job 18 8 3 Numquid Deus supplantat judicium ? aut Omnipotens subvertit quod justum est ?
Job Job 18 8 4 Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae :
Job Job 18 8 5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus ;
Job Job 18 8 6 si mundus et rectus incesseris : statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiae tuae,
Job Job 18 8 7 in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
Job Job 18 8 8 Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam
Job Job 18 8 9 (hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),
Job Job 18 8 10 et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.
Job Job 18 8 11 Numquid vivere potest scirpus absque humore ? aut crescere carectum sine aqua ?
Job Job 18 8 12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.
Job Job 18 8 13 Sic viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit.
Job Job 18 8 14 Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus.
Job Job 18 8 15 Innitetur super domum suam, et non stabit ; fulciet eam, et non consurget.
Job Job 18 8 16 Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur.
Job Job 18 8 17 Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur.
Job Job 18 8 18 Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet : Non novi te.
Job Job 18 8 19 Haec est enim laetitia viae ejus, ut rursum de terra alii germinentur.
Job Job 18 8 20 Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis,
Job Job 18 8 21 donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.
Job Job 18 8 22 Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.]
Job Job 18 9 1 Et respondens Job, ait :
Job Job 18 9 2 [Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo.
Job Job 18 9 3 Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.
Job Job 18 9 4 Sapiens corde est, et fortis robore : quis restitit ei, et pacem habuit ?
Job Job 18 9 5 Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.
Job Job 18 9 6 Qui commovet terram de loco suo, et columnae ejus concutiuntur.
Job Job 18 9 7 Qui praecipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo.
Job Job 18 9 8 Qui extendit caelos solus, et graditur super fluctus maris.
Job Job 18 9 9 Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora austri.
Job Job 18 9 10 Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.
Job Job 18 9 11 Si venerit ad me, non videbo eum ; si abierit, non intelligam.
Job Job 18 9 12 Si repente interroget, quis respondebit ei ? vel quis dicere potest : Cur ita facis ?
Job Job 18 9 13 Deus, cujus irae nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.
Job Job 18 9 14 Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo ?
Job Job 18 9 15 qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo : sed meum judicem deprecabor.
Job Job 18 9 16 Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam.
Job Job 18 9 17 In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.
Job Job 18 9 18 Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.
Job Job 18 9 19 Si fortitudo quaeritur, robustissimus est ; si aequitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere.
Job Job 18 9 20 Si justificare me voluero, os meum condemnabit me ; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.
Job Job 18 9 21 Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et taedebit me vitae meae.
Job Job 18 9 22 Unum est quod locutus sum : et innocentem et impium ipse consumit.
Job Job 18 9 23 Si flagellat, occidat semel, et non de poenis innocentum rideat.
Job Job 18 9 24 Terra data est in manus impii ; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est ?
Job Job 18 9 25 Dies mei velociores fuerunt cursore ; fugerunt, et non viderunt bonum.
Job Job 18 9 26 Pertransierunt quasi naves poma portantes ; sicut aquila volans ad escam.
Job Job 18 9 27 Cum dixero : Nequaquam ita loquar : commuto faciem meam, et dolore torqueor.
Job Job 18 9 28 Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.
Job Job 18 9 29 Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi ?
Job Job 18 9 30 Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae,
Job Job 18 9 31 tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.
Job Job 18 9 32 Neque enim viro qui similis mei est, respondebo ; nec qui mecum in judicio ex aequo possit audiri.
Job Job 18 9 33 Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.
Job Job 18 9 34 Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat.
Job Job 18 9 35 Loquar, et non timebo eum ; neque enim possum metuens respondere.]
Job Job 18 10 1 [Taedet animam meam vitae meae ; dimittam adversum me eloquium meum : loquar in amaritudine animae meae.
Job Job 18 10 2 Dicam Deo : Noli me condemnare ; indica mihi cur me ita judices.
Job Job 18 10 3 Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves ?
Job Job 18 10 4 Numquid oculi carnei tibi sunt ? aut sicut videt homo, et tu videbis ?
Job Job 18 10 5 Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
Job Job 18 10 6 ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,
Job Job 18 10 7 et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere ?
Job Job 18 10 8 Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu : et sic repente praecipitas me ?
Job Job 18 10 9 Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
Job Job 18 10 10 Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti ?
Job Job 18 10 11 Pelle et carnibus vestisti me ; ossibus et nervis compegisti me.
Job Job 18 10 12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
Job Job 18 10 13 Licet haec celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
Job Job 18 10 14 Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?
Job Job 18 10 15 Et si impius fuero, vae mihi est ; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
Job Job 18 10 16 Et propter superbiam quasi leaenam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.
Job Job 18 10 17 Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et poenae militant in me.
Job Job 18 10 18 Quare de vulva eduxisti me ? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.
Job Job 18 10 19 Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.
Job Job 18 10 20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,
Job Job 18 10 21 antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine :
Job Job 18 10 22 terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.]
Job Job 18 11 1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :
Job Job 18 11 2 [Numquid qui multa loquitur, non et audiet ? aut vir verbosus justificabitur ?
Job Job 18 11 3 Tibi soli tacebunt homines ? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis ?
Job Job 18 11 4 Dixisti enim : Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.
Job Job 18 11 5 Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,
Job Job 18 11 6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex esset lex ejus : et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua !
Job Job 18 11 7 Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ?
Job Job 18 11 8 Excelsior caelo est, et quid facies ? profundior inferno, et unde cognosces ?
Job Job 18 11 9 Longior terra mensura ejus, et latior mari.
Job Job 18 11 10 Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei ?
Job Job 18 11 11 Ipse enim novit hominum vanitatem ; et videns iniquitatem, nonne considerat ?
Job Job 18 11 12 Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
Job Job 18 11 13 Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.
Job Job 18 11 14 Si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,
Job Job 18 11 15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula ; et eris stabilis, et non timebis.
Job Job 18 11 16 Miseriae quoque oblivisceris, et quasi aquarum quae praeterierunt recordaberis.
Job Job 18 11 17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
Job Job 18 11 18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe : et defossus securus dormies.
Job Job 18 11 19 Requiesces, et non erit qui te exterreat ; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
Job Job 18 11 20 Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis : et spes illorum abominatio animae.]
Job Job 18 12 1 Respondens autem Job, dixit :
Job Job 18 12 2 [Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia ?
Job Job 18 12 3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis enim haec quae nostis ignorat ?
Job Job 18 12 4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum : deridetur enim justi simplicitas.
Job Job 18 12 5 Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum.
Job Job 18 12 6 Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.
Job Job 18 12 7 Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ; et volatilia caeli, et indicabunt tibi.
Job Job 18 12 8 Loquere terrae, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.
Job Job 18 12 9 Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit ?
Job Job 18 12 10 In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis.
Job Job 18 12 11 Nonne auris verba dijudicat ? et fauces comedentis, saporem ?
Job Job 18 12 12 In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
Job Job 18 12 13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo ; ipse habet consilium et intelligentiam.
Job Job 18 12 14 Si destruxerit, nemo est qui aedificet ; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
Job Job 18 12 15 Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ; et si emiserit eas, subvertent terram.
Job Job 18 12 16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia ; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
Job Job 18 12 17 Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem.
Job Job 18 12 18 Balteum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum.
Job Job 18 12 19 Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat :
Job Job 18 12 20 commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.
Job Job 18 12 21 Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans.
Job Job 18 12 22 Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.
Job Job 18 12 23 Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.
Job Job 18 12 24 Qui immutat cor principum populi terrae, et decipit eos ut frustra incedant per invium :
Job Job 18 12 25 palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.]
Job Job 18 13 1 [Ecce omnia haec vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.
Job Job 18 13 2 Secundum scientiam vestram et ego novi : nec inferior vestri sum.
Job Job 18 13 3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio :
Job Job 18 13 4 prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.
Job Job 18 13 5 Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.
Job Job 18 13 6 Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite.
Job Job 18 13 7 Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos ?
Job Job 18 13 8 numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini ?
Job Job 18 13 9 aut placebit ei quem celare nihil potest ? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis ?
Job Job 18 13 10 Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.
Job Job 18 13 11 Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos.
Job Job 18 13 12 Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestrae.
Job Job 18 13 13 Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.
Job Job 18 13 14 Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis ?
Job Job 18 13 15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo : verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.
Job Job 18 13 16 Et ipse erit salvator meus : non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.
Job Job 18 13 17 Audite sermonem meum, et aenigmata percipite auribus vestris.
Job Job 18 13 18 Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar.
Job Job 18 13 19 Quis est qui judicetur mecum ? veniat : quare tacens consumor ?
Job Job 18 13 20 Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar :
Job Job 18 13 21 manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.
Job Job 18 13 22 Voca me, et ego respondebo tibi : aut certe loquar, et tu responde mihi.
Job Job 18 13 23 Quantas habeo iniquitates et peccata ? scelera mea et delicta ostende mihi.
Job Job 18 13 24 Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum ?
Job Job 18 13 25 Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris :
Job Job 18 13 26 scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiae meae.
Job Job 18 13 27 Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti :
Job Job 18 13 28 qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.]
Job Job 18 14 1 [Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
Job Job 18 14 2 Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
Job Job 18 14 3 Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium ?
Job Job 18 14 4 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ? nonne tu qui solus es ?
Job Job 18 14 5 Breves dies hominis sunt : numerus mensium ejus apud te est : constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt.
Job Job 18 14 6 Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.
Job Job 18 14 7 Lignum habet spem : si praecisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant.
Job Job 18 14 8 Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
Job Job 18 14 9 ad odorem aquae germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.
Job Job 18 14 10 Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quaeso, est ?
Job Job 18 14 11 Quomodo si recedant aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescat :
Job Job 18 14 12 sic homo, cum dormierit, non resurget : donec atteratur caelum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.
Job Job 18 14 13 Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei ?
Job Job 18 14 14 Putasne mortuus homo rursum vivat ? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.
Job Job 18 14 15 Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram.
Job Job 18 14 16 Tu quidem gressus meos dinumerasti : sed parce peccatis meis.
Job Job 18 14 17 Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.
Job Job 18 14 18 Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo :
Job Job 18 14 19 lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur : et hominem ergo similiter perdes.
Job Job 18 14 20 Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret : immutabis faciem ejus, et emittes eum.
Job Job 18 14 21 Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget.
Job Job 18 14 22 Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.]
Job Job 18 15 1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :
Job Job 18 15 2 [Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum ?
Job Job 18 15 3 Arguis verbis eum qui non est aequalis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.
Job Job 18 15 4 Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo.
Job Job 18 15 5 Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.
Job Job 18 15 6 Condemnabit te os tuum, et non ego : et labia tua respondebunt tibi.
Job Job 18 15 7 Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus ?
Job Job 18 15 8 numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia ?
Job Job 18 15 9 Quid nosti quod ignoremus ? quid intelligis quod nesciamus ?
Job Job 18 15 10 Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui.
Job Job 18 15 11 Numquid grande est ut consoletur te Deus ? sed verba tua prava hoc prohibent.
Job Job 18 15 12 Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos ?
Job Job 18 15 13 Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ?
Job Job 18 15 14 Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere ?
Job Job 18 15 15 Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et caeli non sunt mundi in conspectu ejus.
Job Job 18 15 16 Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem ?
Job Job 18 15 17 Ostendam tibi : audi me : quod vidi, narrabo tibi.
Job Job 18 15 18 Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos :
Job Job 18 15 19 quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.
Job Job 18 15 20 Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.
Job Job 18 15 21 Sonitus terroris semper in auribus illius : et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
Job Job 18 15 22 Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.
Job Job 18 15 23 Cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.
Job Job 18 15 24 Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui praeparatur ad praelium.
Job Job 18 15 25 Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.
Job Job 18 15 26 Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.
Job Job 18 15 27 Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet.
Job Job 18 15 28 Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae.
Job Job 18 15 29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam.
Job Job 18 15 30 Non recedet de tenebris : ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.
Job Job 18 15 31 Non credet, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.
Job Job 18 15 32 Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent.
Job Job 18 15 33 Laedetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum.
Job Job 18 15 34 Congregatio enim hypocritae sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.
Job Job 18 15 35 Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus praeparat dolos.]
Job Job 18 16 1 Respondens autem Job, dixit :
Job Job 18 16 2 [Audivi frequenter talia : consolatores onerosi omnes vos estis.
Job Job 18 16 3 Numquid habebunt finem verba ventosa ? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ?
Job Job 18 16 4 Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea :
Job Job 18 16 5 consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos ;
Job Job 18 16 6 roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
Job Job 18 16 7 Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me.
Job Job 18 16 8 Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
Job Job 18 16 9 Rugae meae testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.
Job Job 18 16 10 Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis : hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
Job Job 18 16 11 Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam : satiati sunt poenis meis.
Job Job 18 16 12 Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
Job Job 18 16 13 Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum : tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.
Job Job 18 16 14 Circumdedit me lanceis suis ; convulneravit lumbos meos : non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
Job Job 18 16 15 Concidit me vulnere super vulnus : irruit in me quasi gigas.
Job Job 18 16 16 Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.
Job Job 18 16 17 Facies mea intumuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt.
Job Job 18 16 18 Haec passus sum absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas ad Deum preces.
Job Job 18 16 19 Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus :
Job Job 18 16 20 ecce enim in caelo testis meus, et conscius meus in excelsis.
Job Job 18 16 21 Verbosi amici mei : ad Deum stillat oculus meus :
Job Job 18 16 22 atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.
Job Job 18 16 23 Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.]
Job Job 18 17 1 [Spiritus meus attenuabitur ; dies mei breviabuntur : et solum mihi superest sepulchrum.
Job Job 18 17 2 Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.
Job Job 18 17 3 Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.
Job Job 18 17 4 Cor eorum longe fecisti a disciplina : propterea non exaltabuntur.
Job Job 18 17 5 Praedam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.
Job Job 18 17 6 Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.
Job Job 18 17 7 Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
Job Job 18 17 8 Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.
Job Job 18 17 9 Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
Job Job 18 17 10 Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.
Job Job 18 17 11 Dies mei transierunt ; cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum.
Job Job 18 17 12 Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.
Job Job 18 17 13 Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum.
Job Job 18 17 14 Putredini dixi : Pater meus es ; Mater mea, et soror mea, vermibus.
Job Job 18 17 15 Ubi est ergo nunc praestolatio mea ? et patientiam meam quis considerat ?
Job Job 18 17 16 In profundissimum infernum descendent omnia mea : putasne saltem ibi erit requies mihi ?]
Job Job 18 18 1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :
Job Job 18 18 2 [Usque ad quem finem verba jactabitis ? intelligite prius, et sic loquamur.
Job Job 18 18 3 Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis ?
Job Job 18 18 4 Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo ?
Job Job 18 18 5 Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus ?
Job Job 18 18 6 Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quae super eum est extinguetur.
Job Job 18 18 7 Arctabuntur gressus virtutis ejus, et praecipitabit eum consilium suum.
Job Job 18 18 8 Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat.
Job Job 18 18 9 Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis.
Job Job 18 18 10 Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam.
Job Job 18 18 11 Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus.
Job Job 18 18 12 Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius.
Job Job 18 18 13 Devoret pulchritudinem cutis ejus ; consumat brachia illius primogenita mors.
Job Job 18 18 14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus.
Job Job 18 18 15 Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est ; aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.
Job Job 18 18 16 Deorsum radices ejus siccentur : sursum autem atteratur messis ejus.
Job Job 18 18 17 Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis.
Job Job 18 18 18 Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.
Job Job 18 18 19 Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus ejus.
Job Job 18 18 20 In die ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror.
Job Job 18 18 21 Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.]
Job Job 18 19 1 Respondens autem Job, dixit :
Job Job 18 19 2 [Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus ?
Job Job 18 19 3 En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me.
Job Job 18 19 4 Nempe etsi ignoravi, mecum erit ignorantia mea.
Job Job 18 19 5 At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis.
Job Job 18 19 6 Saltem nunc intelligite quia Deus non aequo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.
Job Job 18 19 7 Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet ; vociferabor, et non est qui judicet.
Job Job 18 19 8 Semitam meam circumsepsit, et transire non possum : et in calle meo tenebras posuit.
Job Job 18 19 9 Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.
Job Job 18 19 10 Destruxit me undique, et pereo : et quasi evulsae arbori abstulit spem meam.
Job Job 18 19 11 Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum.
Job Job 18 19 12 Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
Job Job 18 19 13 Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
Job Job 18 19 14 Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.
Job Job 18 19 15 Inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
Job Job 18 19 16 Servum meum vocavi, et non respondit : ore proprio deprecabar illum.
Job Job 18 19 17 Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.
Job Job 18 19 18 Stulti quoque despiciebant me : et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.
Job Job 18 19 19 Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me.
Job Job 18 19 20 Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
Job Job 18 19 21 Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.
Job Job 18 19 22 Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini ?
Job Job 18 19 23 Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ? quis mihi det ut exarentur in libro
Job Job 18 19 24 stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice ?
Job Job 18 19 25 Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum :
Job Job 18 19 26 et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum :
Job Job 18 19 27 quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius : reposita est haec spes mea in sinu meo.
Job Job 18 19 28 Quare ergo nunc dicitis : Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum ?
Job Job 18 19 29 Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est : et scitote esse judicium.]
Job Job 18 20 1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :
Job Job 18 20 2 [Idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.
Job Job 18 20 3 Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiae meae respondebit mihi.
Job Job 18 20 4 Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram,
Job Job 18 20 5 quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti.
Job Job 18 20 6 Si ascenderit usque ad caelum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit,
Job Job 18 20 7 quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent : Ubi est ?
Job Job 18 20 8 Velut somnium avolans non invenietur : transiet sicut visio nocturna.
Job Job 18 20 9 Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.
Job Job 18 20 10 Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.
Job Job 18 20 11 Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiae ejus, et cum eo in pulvere dormient.
Job Job 18 20 12 Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua.
Job Job 18 20 13 Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.
Job Job 18 20 14 Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
Job Job 18 20 15 Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.
Job Job 18 20 16 Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperae.
Job Job 18 20 17 (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.)
Job Job 18 20 18 Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur : juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
Job Job 18 20 19 Quoniam confringens nudavit pauperes : domum rapuit, et non aedificavit eam.
Job Job 18 20 20 Nec est satiatus venter ejus : et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit.
Job Job 18 20 21 Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus.
Job Job 18 20 22 Cum satiatus fuerit, arctabitur : aestuabit, et omnis dolor irruet super eum.
Job Job 18 20 23 Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum.
Job Job 18 20 24 Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum aereum.
Job Job 18 20 25 Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua : vadent et venient super eum horribiles.
Job Job 18 20 26 Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis ejus ; devorabit eum ignis qui non succenditur : affligetur relictus in tabernaculo suo.
Job Job 18 20 27 Revelabunt caeli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum.
Job Job 18 20 28 Apertum erit germen domus illius : detrahetur in die furoris Dei.
Job Job 18 20 29 Haec est pars hominis impii a Deo, et haereditas verborum ejus a Domino.]
Job Job 18 21 1 Respondens autem Job, dixit :
Job Job 18 21 2 [Audite, quaeso, sermones meos, et agite poenitentiam.
Job Job 18 21 3 Sustinete me, et ego loquar : et post mea, si videbitur, verba, ridete.
Job Job 18 21 4 Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari ?
Job Job 18 21 5 Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro.
Job Job 18 21 6 Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
Job Job 18 21 7 Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis ?
Job Job 18 21 8 Semen eorum permanet coram eis : propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
Job Job 18 21 9 Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos.
Job Job 18 21 10 Bos eorum concepit, et non abortivit : vacca peperit, et non est privata foetu suo.
Job Job 18 21 11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.
Job Job 18 21 12 Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.
Job Job 18 21 13 Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
Job Job 18 21 14 Qui dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.
Job Job 18 21 15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ? et quid nobis prodest si oraverimus illum ?
Job Job 18 21 16 Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.
Job Job 18 21 17 Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui ?
Job Job 18 21 18 Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.
Job Job 18 21 19 Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet.
Job Job 18 21 20 Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.
Job Job 18 21 21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur ?
Job Job 18 21 22 Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat ?
Job Job 18 21 23 Iste moritur robustus et sanus, dives et felix :
Job Job 18 21 24 viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur :
Job Job 18 21 25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus :
Job Job 18 21 26 et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
Job Job 18 21 27 Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.
Job Job 18 21 28 Dicitis enim : Ubi est domus principis ? et ubi tabernacula impiorum ?
Job Job 18 21 29 Interrogate quemlibet de viatoribus, et haec eadem illum intelligere cognoscetis :
Job Job 18 21 30 quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
Job Job 18 21 31 Quis arguet coram eo viam ejus ? et quae fecit, quis reddet illi ?
Job Job 18 21 32 Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.
Job Job 18 21 33 Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.
Job Job 18 21 34 Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati ?]
Job Job 18 22 1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :
Job Job 18 22 2 [Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae ?
Job Job 18 22 3 Quid prodest Deo, si justus fueris ? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua ?
Job Job 18 22 4 Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium,
Job Job 18 22 5 et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas ?
Job Job 18 22 6 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.
Job Job 18 22 7 Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.
Job Job 18 22 8 In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.
Job Job 18 22 9 Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.
Job Job 18 22 10 Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.
Job Job 18 22 11 Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri ?
Job Job 18 22 12 an non cogitas quod Deus excelsior caelo sit, et super stellarum verticem sublimetur ?
Job Job 18 22 13 Et dicis : Quid enim novit Deus ? et quasi per caliginem judicat.
Job Job 18 22 14 Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines caeli perambulat.
Job Job 18 22 15 Numquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui,
Job Job 18 22 16 qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum ?
Job Job 18 22 17 Qui dicebant Deo : Recede a nobis : et quasi nihil posset facere Omnipotens, aestimabant eum,
Job Job 18 22 18 cum ille implesset domos eorum bonis : quorum sententia procul sit a me.
Job Job 18 22 19 Videbunt justi, et laetabuntur, et innocens subsannabit eos :
Job Job 18 22 20 nonne succisa est erectio eorum ? et reliquias eorum devoravit ignis ?
Job Job 18 22 21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per haec habebis fructus optimos.
Job Job 18 22 22 Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo.
Job Job 18 22 23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
Job Job 18 22 24 Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.
Job Job 18 22 25 Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.
Job Job 18 22 26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.
Job Job 18 22 27 Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.
Job Job 18 22 28 Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.
Job Job 18 22 29 Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.
Job Job 18 22 30 Salvabitur innocens : salvabitur autem in munditia manuum suarum.]
Job Job 18 23 1 Respondens autem Job, ait :
Job Job 18 23 2 [Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum.
Job Job 18 23 3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus ?
Job Job 18 23 4 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus :
Job Job 18 23 5 ut sciam verba quae mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.
Job Job 18 23 6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat.
Job Job 18 23 7 Proponat aequitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.
Job Job 18 23 8 Si ad orientem iero, non apparet ; si ad occidentem, non intelligam eum.
Job Job 18 23 9 Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum ; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
Job Job 18 23 10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
Job Job 18 23 11 Vestigia ejus secutus est pes meus : viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
Job Job 18 23 12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.
Job Job 18 23 13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus : et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.
Job Job 18 23 14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei.
Job Job 18 23 15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.
Job Job 18 23 16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.
Job Job 18 23 17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.]
Job Job 18 24 1 [Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora : qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.
Job Job 18 24 2 Alii terminos transtulerunt ; diripuerunt greges, et paverunt eos.
Job Job 18 24 3 Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduae.
Job Job 18 24 4 Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terrae.
Job Job 18 24 5 Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum : vigilantes ad praedam, praeparant panem liberis.
Job Job 18 24 6 Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.
Job Job 18 24 7 Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore :
Job Job 18 24 8 quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides.
Job Job 18 24 9 Vim fecerunt depraedantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt.
Job Job 18 24 10 Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.
Job Job 18 24 11 Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.
Job Job 18 24 12 De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit : et Deus inultum abire non patitur.
Job Job 18 24 13 Ipsi fuerunt rebelles lumini : nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.
Job Job 18 24 14 Mane primo consurgit homicida ; interficit egenum et pauperem : per noctem vero erit quasi fur.
Job Job 18 24 15 Oculus adulteri observat caliginem, dicens : Non me videbit oculus : et operiet vultum suum.
Job Job 18 24 16 Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.
Job Job 18 24 17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis : et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
Job Job 18 24 18 Levis est super faciem aquae : maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum.
Job Job 18 24 19 Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.
Job Job 18 24 20 Obliviscatur ejus misericordia ; dulcedo illius vermes : non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.
Job Job 18 24 21 Pavit enim sterilem quae non parit, et viduae bene non fecit.
Job Job 18 24 22 Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitae suae.
Job Job 18 24 23 Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam : oculi autem ejus sunt in viis illius.
Job Job 18 24 24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent : et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.
Job Job 18 24 25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea ?]
Job Job 18 25 1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :
Job Job 18 25 2 [Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.
Job Job 18 25 3 Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ?
Job Job 18 25 4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo ? aut apparere mundus natus de muliere ?
Job Job 18 25 5 Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus :
Job Job 18 25 6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ?]
Job Job 18 26 1 Respondens autem Job dixit :
Job Job 18 26 2 [Cujus adjutor es ? numquid imbecillis ? et sustentas brachium ejus qui non est fortis ?
Job Job 18 26 3 Cui dedisti consilium ? forsitan illi qui non habet sapientiam : et prudentiam tuam ostendisti plurimam.
Job Job 18 26 4 Quem docere voluisti ? nonne eum qui fecit spiramentum ?
Job Job 18 26 5 Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis.
Job Job 18 26 6 Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni.
Job Job 18 26 7 Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum.
Job Job 18 26 8 Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum.
Job Job 18 26 9 Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam.
Job Job 18 26 10 Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae.
Job Job 18 26 11 Columnae caeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus.
Job Job 18 26 12 In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum.
Job Job 18 26 13 Spiritus ejus ornavit caelos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus.
Job Job 18 26 14 Ecce haec ex parte dicta sunt viarum ejus : et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ?]
Job Job 18 27 1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :
Job Job 18 27 2 [Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
Job Job 18 27 3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
Job Job 18 27 4 non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.
Job Job 18 27 5 Absit a me ut justos vos esse judicem : donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
Job Job 18 27 6 Justificationem meam, quam coepi tenere, non deseram : neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
Job Job 18 27 7 Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus.
Job Job 18 27 8 Quae est enim spes hypocritae, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus ?
Job Job 18 27 9 Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia ?
Job Job 18 27 10 aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore ?
Job Job 18 27 11 Docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat, nec abscondam.
Job Job 18 27 12 Ecce vos omnes nostis : et quid sine causa vana loquimini ?
Job Job 18 27 13 Haec est pars hominis impii apud Deum, et haereditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
Job Job 18 27 14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane :
Job Job 18 27 15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduae illius non plorabunt.
Job Job 18 27 16 Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum praeparaverit vestimenta :
Job Job 18 27 17 praeparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet.
Job Job 18 27 18 Aedificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.
Job Job 18 27 19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet : aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
Job Job 18 27 20 Apprehendet eum quasi aqua inopia : nocte opprimet eum tempestas.
Job Job 18 27 21 Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.
Job Job 18 27 22 Et mittet super eum, et non parcet : de manu ejus fugiens fugiet.
Job Job 18 27 23 Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.]
Job Job 18 28 1 [Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur.
Job Job 18 28 2 Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in aes vertitur.
Job Job 18 28 3 Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat : lapidem quoque caliginis et umbram mortis.
Job Job 18 28 4 Dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios.
Job Job 18 28 5 Terra de qua oriebatur panis, in loco suo igni subversa est.
Job Job 18 28 6 Locus sapphiri lapides ejus, et glebae illius aurum.
Job Job 18 28 7 Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis.
Job Job 18 28 8 Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leaena.
Job Job 18 28 9 Ad silicem extendit manum suam : subvertit a radicibus montes.
Job Job 18 28 10 In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus ejus.
Job Job 18 28 11 Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit.
Job Job 18 28 12 Sapientia vero ubi invenitur ? et quis est locus intelligentiae ?
Job Job 18 28 13 Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium.
Job Job 18 28 14 Abyssus dicit : Non est in me, et mare loquitur : Non est mecum.
Job Job 18 28 15 Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus.
Job Job 18 28 16 Non conferetur tinctis Indiae coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.
Job Job 18 28 17 Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri.
Job Job 18 28 18 Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus : trahitur autem sapientia de occultis.
Job Job 18 28 19 Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia, nec tincturae mundissimae componetur.
Job Job 18 28 20 Unde ergo sapientia venit ? et quis est locus intelligentiae ?
Job Job 18 28 21 Abscondita est ab oculis omnium viventium : volucres quoque caeli latet.
Job Job 18 28 22 Perditio et mors dixerunt : Auribus nostris audivimus famam ejus.
Job Job 18 28 23 Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius.
Job Job 18 28 24 Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quae sub caelo sunt respicit.
Job Job 18 28 25 Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura.
Job Job 18 28 26 Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus :
Job Job 18 28 27 tunc vidit illam et enarravit, et praeparavit, et investigavit.
Job Job 18 28 28 Et dixit homini : Ecce timor Domini, ipsa est sapientia ; et recedere a malo, intelligentia.]
Job Job 18 29 1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :
Job Job 18 29 2 [Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me ?
Job Job 18 29 3 Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris :
Job Job 18 29 4 sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo :
Job Job 18 29 5 quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei :
Job Job 18 29 6 quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei :
Job Job 18 29 7 quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi.
Job Job 18 29 8 Videbant me juvenes, et abscondebantur : et senes assurgentes stabant.
Job Job 18 29 9 Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.
Job Job 18 29 10 Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat.
Job Job 18 29 11 Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi :
Job Job 18 29 12 eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor.
Job Job 18 29 13 Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum.
Job Job 18 29 14 Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.
Job Job 18 29 15 Oculus fui caeco, et pes claudo.
Job Job 18 29 16 Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.
Job Job 18 29 17 Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam.
Job Job 18 29 18 Dicebamque : In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.
Job Job 18 29 19 Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.
Job Job 18 29 20 Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.
Job Job 18 29 21 Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.
Job Job 18 29 22 Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
Job Job 18 29 23 Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
Job Job 18 29 24 Siquando ridebam ad eos, non credebant : et lux vultus mei non cadebat in terram.
Job Job 18 29 25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus : cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator.]
Job Job 18 30 1 [Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei :
Job Job 18 30 2 quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni :
Job Job 18 30 3 egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria.
Job Job 18 30 4 Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum :
Job Job 18 30 5 qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
Job Job 18 30 6 In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream :
Job Job 18 30 7 qui inter hujuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant :
Job Job 18 30 8 filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.
Job Job 18 30 9 Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.
Job Job 18 30 10 Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.
Job Job 18 30 11 Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.
Job Job 18 30 12 Ad dexteram orientis calamitates meae illico surrexerunt : pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
Job Job 18 30 13 Dissipaverunt itinera mea ; insidiati sunt mihi, et praevaluerunt : et non fuit qui ferret auxilium.
Job Job 18 30 14 Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.
Job Job 18 30 15 Redactus sum in nihilum : abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.
Job Job 18 30 16 Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.
Job Job 18 30 17 Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt.
Job Job 18 30 18 In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitio tunicae succinxerunt me.
Job Job 18 30 19 Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillae et cineri.
Job Job 18 30 20 Clamo ad te, et non exaudis me : sto, et non respicis me.
Job Job 18 30 21 Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi.
Job Job 18 30 22 Elevasti me, et quasi super ventum ponens ; elisisti me valide.
Job Job 18 30 23 Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.
Job Job 18 30 24 Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam : et si corruerint, ipse salvabis.
Job Job 18 30 25 Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
Job Job 18 30 26 Expectabam bona, et venerunt mihi mala : praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae.
Job Job 18 30 27 Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie : praevenerunt me dies afflictionis.
Job Job 18 30 28 Moerens incedebam sine furore ; consurgens, in turba clamabam.
Job Job 18 30 29 Frater fui draconum, et socius struthionum.
Job Job 18 30 30 Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate.
Job Job 18 30 31 Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.]
Job Job 18 31 1 [Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.
Job Job 18 31 2 Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et haereditatem Omnipotens de excelsis ?
Job Job 18 31 3 Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam ?
Job Job 18 31 4 Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat ?
Job Job 18 31 5 Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,
Job Job 18 31 6 appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam.
Job Job 18 31 7 Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhaesit macula,
Job Job 18 31 8 seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur.
Job Job 18 31 9 Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum,
Job Job 18 31 10 scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii.
Job Job 18 31 11 Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima.
Job Job 18 31 12 Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.
Job Job 18 31 13 Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me :
Job Job 18 31 14 quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus ? et cum quaesierit, quid respondebo illi ?
Job Job 18 31 15 Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus ?
Job Job 18 31 16 Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduae expectare feci ;
Job Job 18 31 17 si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea
Job Job 18 31 18 (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum) ;
Job Job 18 31 19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem ;
Job Job 18 31 20 si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est ;
Job Job 18 31 21 si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem :
Job Job 18 31 22 humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur.
Job Job 18 31 23 Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.
Job Job 18 31 24 Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi : Fiducia mea ;
Job Job 18 31 25 si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea ;
Job Job 18 31 26 si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare,
Job Job 18 31 27 et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo :
Job Job 18 31 28 quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.
Job Job 18 31 29 Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum :
Job Job 18 31 30 non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus.
Job Job 18 31 31 Si non dixerunt viri tabernaculi mei : Quis det de carnibus ejus, ut saturemur ?
Job Job 18 31 32 foris non mansit peregrinus : ostium meum viatori patuit.
Job Job 18 31 33 Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam ;
Job Job 18 31 34 si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me : et non magis tacui, nec egressus sum ostium.
Job Job 18 31 35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat,
Job Job 18 31 36 ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi ?
Job Job 18 31 37 Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum.
Job Job 18 31 38 Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent :
Job Job 18 31 39 si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi :
Job Job 18 31 40 pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina.] Finita sunt verba Job.
Job Job 18 32 1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.
Job Job 18 32 2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.
Job Job 18 32 3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.
Job Job 18 32 4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.
Job Job 18 32 5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
Job Job 18 32 6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : [Junior sum tempore, vos autem antiquiores : idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.
Job Job 18 32 7 Sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.
Job Job 18 32 8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
Job Job 18 32 9 Non sunt longaevi sapientes, nec senes intelligunt judicium.
Job Job 18 32 10 Ideo dicam : Audite me : ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
Job Job 18 32 11 Expectavi enim sermones vestros ; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus ;
Job Job 18 32 12 et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam : sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus.
Job Job 18 32 13 Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam : Deus projecit eum, non homo.
Job Job 18 32 14 Nihil locutus est mihi : et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
Job Job 18 32 15 Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.
Job Job 18 32 16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti : steterunt, nec ultra responderunt :
Job Job 18 32 17 respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.
Job Job 18 32 18 Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.
Job Job 18 32 19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
Job Job 18 32 20 Loquar, et respirabo paululum : aperiam labia mea, et respondebo.
Job Job 18 32 21 Non accipiam personam viri, et Deum homini non aequabo.
Job Job 18 32 22 Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.]
Job Job 18 33 1 [Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.
Job Job 18 33 2 Ecce aperui os meum : loquatur lingua mea in faucibus meis.
Job Job 18 33 3 Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
Job Job 18 33 4 Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
Job Job 18 33 5 Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.
Job Job 18 33 6 Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
Job Job 18 33 7 Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.
Job Job 18 33 8 Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi :
Job Job 18 33 9 Mundus sum ego, et absque delicto : immaculatus, et non est iniquitas in me.
Job Job 18 33 10 Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.
Job Job 18 33 11 Posuit in nervo pedes meos ; custodivit omnes semitas meas.
Job Job 18 33 12 Hoc est ergo in quo non es justificatus : respondebo tibi, quia major sit Deus homine.
Job Job 18 33 13 Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi ?
Job Job 18 33 14 Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.
Job Job 18 33 15 Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,
Job Job 18 33 16 tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,
Job Job 18 33 17 ut avertat hominem ab his quae facit, et liberet eum de superbia,
Job Job 18 33 18 eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium.
Job Job 18 33 19 Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.
Job Job 18 33 20 Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis.
Job Job 18 33 21 Tabescet caro ejus, et ossa, quae tecta fuerant, nudabuntur.
Job Job 18 33 22 Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis.
Job Job 18 33 23 Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis aequitatem,
Job Job 18 33 24 miserebitur ejus, et dicet : Libera eum, ut non descendat in corruptionem : inveni in quo ei propitier.
Job Job 18 33 25 Consumpta est caro ejus a suppliciis : revertatur ad dies adolescentiae suae.
Job Job 18 33 26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit : et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam.
Job Job 18 33 27 Respiciet homines, et dicet : Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.
Job Job 18 33 28 Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
Job Job 18 33 29 Ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,
Job Job 18 33 30 ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
Job Job 18 33 31 Attende, Job, et audi me : et tace, dum ego loquor.
Job Job 18 33 32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi : loquere, volo enim te apparere justum.
Job Job 18 33 33 Quod si non habes, audi me : tace, et docebo te sapientiam.]
Job Job 18 34 1 Pronuntians itaque Eliu, etiam haec locutus est :
Job Job 18 34 2 [Audite, sapientes, verba mea : et eruditi, auscultate me.
Job Job 18 34 3 Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat.
Job Job 18 34 4 Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.
Job Job 18 34 5 Quia dixit Job : Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.
Job Job 18 34 6 In judicando enim me mendacium est : violenta sagitta mea absque ullo peccato.
Job Job 18 34 7 Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam :
Job Job 18 34 8 qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis ?
Job Job 18 34 9 Dixit enim : Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.
Job Job 18 34 10 Ideo, viri cordati, audite me : absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.
Job Job 18 34 11 Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis.
Job Job 18 34 12 Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium.
Job Job 18 34 13 Quem constituit alium super terram ? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est ?
Job Job 18 34 14 Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.
Job Job 18 34 15 Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.
Job Job 18 34 16 Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei :
Job Job 18 34 17 numquid qui non amat judicium sanari potest ? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas ?
Job Job 18 34 18 Qui dicit regi : Apostata ; qui vocat duces impios ;
Job Job 18 34 19 qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem : opus enim manuum ejus sunt universi.
Job Job 18 34 20 Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi : et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.
Job Job 18 34 21 Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
Job Job 18 34 22 Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,
Job Job 18 34 23 neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium.
Job Job 18 34 24 Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.
Job Job 18 34 25 Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur.
Job Job 18 34 26 Quasi impios percussit eos in loco videntium :
Job Job 18 34 27 qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt :
Job Job 18 34 28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.
Job Job 18 34 29 Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet ? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines ?
Job Job 18 34 30 Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
Job Job 18 34 31 Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.
Job Job 18 34 32 Si erravi, tu doce me ; si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.
Job Job 18 34 33 Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi ? tu enim coepisti loqui, et non ego : quod si quid nosti melius, loquere.
Job Job 18 34 34 Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.
Job Job 18 34 35 Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.
Job Job 18 34 36 Pater mi, probetur Job usque ad finem : ne desinas ab homine iniquitatis :
Job Job 18 34 37 quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur : et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.]
Job Job 18 35 1 Igitur Eliu haec rursum locutus est :
Job Job 18 35 2 [Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres : Justior sum Deo ?
Job Job 18 35 3 Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est : vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?
Job Job 18 35 4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.
Job Job 18 35 5 Suspice caelum, et intuere : et contemplare aethera quod altior te sit.
Job Job 18 35 6 Si peccaveris, quid ei nocebis ? et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum ?
Job Job 18 35 7 Porro si juste egeris, quid donabis ei ? aut quid de manu tua accipiet ?
Job Job 18 35 8 Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua : et filium hominis adjuvabit justitia tua.
Job Job 18 35 9 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.
Job Job 18 35 10 Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte ;
Job Job 18 35 11 qui docet nos super jumenta terrae, et super volucres caeli erudit nos ?
Job Job 18 35 12 Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.
Job Job 18 35 13 Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur.
Job Job 18 35 14 Etiam cum dixeris : Non considerat : judicare coram illo, et expecta eum.
Job Job 18 35 15 Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.
Job Job 18 35 16 Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.]
Job Job 18 36 1 Addens quoque Eliu, haec locutus est :
Job Job 18 36 2 [Sustine me paululum, et indicabo tibi : adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
Job Job 18 36 3 Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.
Job Job 18 36 4 Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
Job Job 18 36 5 Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens :
Job Job 18 36 6 sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.
Job Job 18 36 7 Non auferet a justo oculos suos : et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
Job Job 18 36 8 Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,
Job Job 18 36 9 indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
Job Job 18 36 10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat : et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
Job Job 18 36 11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria :
Job Job 18 36 12 si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.
Job Job 18 36 13 Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.
Job Job 18 36 14 Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.
Job Job 18 36 15 Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus.
Job Job 18 36 16 Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se : requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.
Job Job 18 36 17 Causa tua quasi impii judicata est : causam judiciumque recipies.
Job Job 18 36 18 Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas : nec multitudo donorum inclinet te.
Job Job 18 36 19 Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.
Job Job 18 36 20 Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.
Job Job 18 36 21 Cave ne declines ad iniquitatem : hanc enim coepisti sequi post miseriam.
Job Job 18 36 22 Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.
Job Job 18 36 23 Quis poterit scrutari vias ejus ? aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem ?
Job Job 18 36 24 Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.
Job Job 18 36 25 Omnes homines vident eum : unusquisque intuetur procul.
Job Job 18 36 26 Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram : numerus annorum ejus inaestimabilis.
Job Job 18 36 27 Qui aufert stillas pluviae, et effundit imbres ad instar gurgitum,
Job Job 18 36 28 qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper.
Job Job 18 36 29 Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,
Job Job 18 36 30 et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.
Job Job 18 36 31 Per haec enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.
Job Job 18 36 32 In manibus abscondit lucem, et praecepit ei ut rursus adveniat.
Job Job 18 36 33 Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.]
Job Job 18 37 1 [Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo.
Job Job 18 37 2 Audite auditionem in terrore vocis ejus, et sonum de ore illius procedentem.
Job Job 18 37 3 Subter omnes caelos ipse considerat, et lumen illius super terminos terrae.
Job Job 18 37 4 Post eum rugiet sonitus ; tonabit voce magnitudinis suae : et non investigabitur, cum audita fuerit vox ejus.
Job Job 18 37 5 Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia ;
Job Job 18 37 6 qui praecipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suae ;
Job Job 18 37 7 qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua.
Job Job 18 37 8 Ingredietur bestia latibulum, et in antro suo morabitur.
Job Job 18 37 9 Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus.
Job Job 18 37 10 Flante Deo, concrescit gelu, et rursum latissimae funduntur aquae.
Job Job 18 37 11 Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum.
Job Job 18 37 12 Quae lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum :
Job Job 18 37 13 sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiae suae eas jusserit inveniri.
Job Job 18 37 14 Ausculta haec, Job : sta, et considera mirabilia Dei.
Job Job 18 37 15 Numquid scis quando praeceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus ?
Job Job 18 37 16 Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias ?
Job Job 18 37 17 Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra austro ?
Job Job 18 37 18 Tu forsitan cum eo fabricatus es caelos, qui solidissimi quasi aere fusi sunt.
Job Job 18 37 19 Ostende nobis quid dicamus illi : nos quippe involvimur tenebris.
Job Job 18 37 20 Quis narrabit ei quae loquor ? etiam si locutus fuerit homo, devorabitur.
Job Job 18 37 21 At nunc non vident lucem : subito aër cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas.
Job Job 18 37 22 Ab aquilone aurum venit, et ad Deum formidolosa laudatio.
Job Job 18 37 23 Digne eum invenire non possumus : magnus fortitudine, et judicio, et justitia : et enarrari non potest.
Job Job 18 37 24 Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.]
Job Job 18 38 1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :
Job Job 18 38 2 [Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis ?
Job Job 18 38 3 Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et responde mihi.
Job Job 18 38 4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae ? indica mihi, si habes intelligentiam.
Job Job 18 38 5 Quis posuit mensuras ejus, si nosti ? vel quis tetendit super eam lineam ?
Job Job 18 38 6 Super quo bases illius solidatae sunt ? aut quis demisit lapidem angularem ejus,
Job Job 18 38 7 cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ?
Job Job 18 38 8 Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens ;
Job Job 18 38 9 cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem ?
Job Job 18 38 10 Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia,
Job Job 18 38 11 et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
Job Job 18 38 12 Numquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum ?
Job Job 18 38 13 Et tenuisti concutiens extrema terrae, et excussisti impios ex ea ?
Job Job 18 38 14 Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum :
Job Job 18 38 15 auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
Job Job 18 38 16 Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti ?
Job Job 18 38 17 Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti ?
Job Job 18 38 18 Numquid considerasti latitudinem terrae ? indica mihi, si nosti, omnia :
Job Job 18 38 19 in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit :
Job Job 18 38 20 ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.
Job Job 18 38 21 Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras ?
Job Job 18 38 22 Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,
Job Job 18 38 23 quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli ?
Job Job 18 38 24 Per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram ?
Job Job 18 38 25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,
Job Job 18 38 26 ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur ;
Job Job 18 38 27 ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes ?
Job Job 18 38 28 Quis est pluviae pater ? vel quis genuit stillas roris ?
Job Job 18 38 29 De cujus utero egressa est glacies ? et gelu de caelo quis genuit ?
Job Job 18 38 30 In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur.
Job Job 18 38 31 Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?
Job Job 18 38 32 Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terrae consurgere facis ?
Job Job 18 38 33 Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem ejus in terra ?
Job Job 18 38 34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te ?
Job Job 18 38 35 Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi : Adsumus ?
Job Job 18 38 36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ? vel quis dedit gallo intelligentiam ?
Job Job 18 38 37 Quis enarrabit caelorum rationem ? et concentum caeli quis dormire faciet ?
Job Job 18 38 38 Quando fundebatur pulvis in terra, et glebae compingebantur ?
Job Job 18 38 39 Numquid capies leaenae praedam, et animam catulorum ejus implebis,
Job Job 18 38 40 quando cubant in antris, et in specubus insidiantur ?
Job Job 18 38 41 Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos ?]
Job Job 18 39 1 [Numquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti ?
Job Job 18 39 2 Dinumerasti menses conceptus earum, et scisti tempus partus earum ?
Job Job 18 39 3 Incurvantur ad foetum, et pariunt, et rugitus emittunt.
Job Job 18 39 4 Separantur filii earum, et pergunt ad pastum : egrediuntur, et non revertuntur ad eas.
Job Job 18 39 5 Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit ?
Job Job 18 39 6 cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis.
Job Job 18 39 7 Contemnit multitudinem civitatis : clamorem exactoris non audit.
Job Job 18 39 8 Circumspicit montes pascuae suae, et virentia quaeque perquirit.
Job Job 18 39 9 Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad praesepe tuum ?
Job Job 18 39 10 Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te ?
Job Job 18 39 11 Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos ?
Job Job 18 39 12 Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget ?
Job Job 18 39 13 Penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris.
Job Job 18 39 14 Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea ?
Job Job 18 39 15 Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat.
Job Job 18 39 16 Duratur ad filios suos, quasi non sint sui : frustra laboravit, nullo timore cogente.
Job Job 18 39 17 Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam.
Job Job 18 39 18 Cum tempus fuerit, in altum alas erigit : deridet equum et ascensorem ejus.
Job Job 18 39 19 Numquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum ?
Job Job 18 39 20 Numquid suscitabis eum quasi locustas ? gloria narium ejus terror.
Job Job 18 39 21 Terram ungula fodit ; exultat audacter : in occursum pergit armatis.
Job Job 18 39 22 Contemnit pavorem, nec cedit gladio.
Job Job 18 39 23 Super ipsum sonabit pharetra ; vibrabit hasta et clypeus :
Job Job 18 39 24 fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubae sonare clangorem.
Job Job 18 39 25 Ubi audierit buccinam, dicit : Vah ! procul odoratur bellum : exhortationem ducum, et ululatum exercitus.
Job Job 18 39 26 Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum ?
Job Job 18 39 27 Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum ?
Job Job 18 39 28 In petris manet, et in praeruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus.
Job Job 18 39 29 Inde contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt.
Job Job 18 39 30 Pulli ejus lambent sanguinem : et ubicumque cadaver fuerit, statim adest.]
Job Job 18 39 31 Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job :
Job Job 18 39 32 [Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit ? utique qui arguit Deum, debet respondere ei.]
Job Job 18 39 33 Respondens autem Job Domino, dixit :
Job Job 18 39 34 [Qui leviter locutus sum, respondere quid possum ? manum meam ponam super os meum.
Job Job 18 39 35 Unum locutus sum, quod utinam non dixissem : et alterum, quibus ultra non addam.]
Job Job 18 40 1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :
Job Job 18 40 2 [Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et indica mihi.
Job Job 18 40 3 Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris ?
Job Job 18 40 4 Et si habes brachium sicut Deus ? et si voce simili tonas ?
Job Job 18 40 5 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
Job Job 18 40 6 Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.
Job Job 18 40 7 Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.
Job Job 18 40 8 Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.
Job Job 18 40 9 Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
Job Job 18 40 10 Ecce behemoth quem feci tecum, foenum quasi bos comedet.
Job Job 18 40 11 Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.
Job Job 18 40 12 Stringit caudam suam quasi cedrum ; nervi testiculorum ejus perplexi sunt.
Job Job 18 40 13 Ossa ejus velut fistulae aeris ; cartilago illius quasi laminae ferreae.
Job Job 18 40 14 Ipse est principium viarum Dei : qui fecit eum applicabit gladium ejus.
Job Job 18 40 15 Huic montes herbas ferunt : omnes bestiae agri ludent ibi.
Job Job 18 40 16 Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus.
Job Job 18 40 17 Protegunt umbrae umbram ejus : circumdabunt eum salices torrentis.
Job Job 18 40 18 Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.
Job Job 18 40 19 In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus.
Job Job 18 40 20 An extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus ?
Job Job 18 40 21 Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus ?
Job Job 18 40 22 Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia ?
Job Job 18 40 23 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum ?
Job Job 18 40 24 Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis ?
Job Job 18 40 25 Concident eum amici ? divident illum negotiatores ?
Job Job 18 40 26 Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius ?
Job Job 18 40 27 Pone super eum manum tuam : memento belli, nec ultra addas loqui.
Job Job 18 40 28 Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis praecipitabitur.]
Job Job 18 41 1 [Non quasi crudelis suscitabo eum : quis enim resistere potest vultui meo ?
Job Job 18 41 2 Quis ante dedit mihi, ut reddam ei ? omnia quae sub caelo sunt, mea sunt.
Job Job 18 41 3 Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.
Job Job 18 41 4 Quis revelabit faciem indumenti ejus ? et in medium oris ejus quis intrabit ?
Job Job 18 41 5 Portas vultus ejus quis aperiet ? per gyrum dentium ejus formido.
Job Job 18 41 6 Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus.
Job Job 18 41 7 Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas.
Job Job 18 41 8 Una alteri adhaerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur.
Job Job 18 41 9 Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebrae diluculi.
Job Job 18 41 10 De ore ejus lampades procedunt, sicut taedae ignis accensae.
Job Job 18 41 11 De naribus ejus procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis.
Job Job 18 41 12 Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur.
Job Job 18 41 13 In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus praecedit egestas.
Job Job 18 41 14 Membra carnium ejus cohaerentia sibi : mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.
Job Job 18 41 15 Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus.
Job Job 18 41 16 Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.
Job Job 18 41 17 Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit, neque hasta, neque thorax :
Job Job 18 41 18 reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum aes.
Job Job 18 41 19 Non fugabit eum vir sagittarius : in stipulam versi sunt ei lapides fundae.
Job Job 18 41 20 Quasi stipulam aestimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam.
Job Job 18 41 21 Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum.
Job Job 18 41 22 Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt.
Job Job 18 41 23 Post eum lucebit semita : aestimabit abyssum quasi senescentem.
Job Job 18 41 24 Non est super terram potestas quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret.
Job Job 18 41 25 Omne sublime videt : ipse est rex super universos filios superbiae.]
Job Job 18 42 1 Respondens autem Job Domino, dixit :
Job Job 18 42 2 [Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
Job Job 18 42 3 Quis est iste qui celat consilium absque scientia ? ideo insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam.
Job Job 18 42 4 Audi, et ego loquar : interrogabo te, et responde mihi.
Job Job 18 42 5 Auditu auris audivi te : nunc autem oculus meus videt te.
Job Job 18 42 6 Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere.]
Job Job 18 42 7 Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem : Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.
Job Job 18 42 8 Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis : Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia : neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job.
Job Job 18 42 9 Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos : et suscepit Dominus faciem Job.
Job Job 18 42 10 Dominus quoque conversus est ad poenitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis : et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Job, duplicia.
Job Job 18 42 11 Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universae sorores suae, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus : et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum : et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.
Job Job 18 42 12 Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus : et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinae.
Job Job 18 42 13 Et fuerunt ei septem filii, et tres filiae.
Job Job 18 42 14 Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundae Cassiam, et nomen tertiae Cornustibii.
Job Job 18 42 15 Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Job in universa terra : deditque eis pater suus haereditatem inter fratres earum.
Job Job 18 42 16 Vixit autem Job post haec centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem : et mortuus est senex, et plenus dierum.
Psalms Psa 19 1 1 [Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit ;
Psalms Psa 19 1 2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
Psalms Psa 19 1 3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo : et folium ejus non defluet ; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur.
Psalms Psa 19 1 4 Non sic impii, non sic ; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae.
Psalms Psa 19 1 5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum :
Psalms Psa 19 1 6 quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.]
Psalms Psa 19 2 1 [Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ?
Psalms Psa 19 2 2 Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus.
Psalms Psa 19 2 3 Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
Psalms Psa 19 2 4 Qui habitat in caelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.
Psalms Psa 19 2 5 Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.
Psalms Psa 19 2 6 Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus.
Psalms Psa 19 2 7 Dominus dixit ad me : Filius meus es tu ; ego hodie genui te.
Psalms Psa 19 2 8 Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.
Psalms Psa 19 2 9 Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.
Psalms Psa 19 2 10 Et nunc, reges, intelligite ; erudimini, qui judicatis terram.
Psalms Psa 19 2 11 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.
Psalms Psa 19 2 12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.
Psalms Psa 19 2 13 Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.]
Psalms Psa 19 3 1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
Psalms Psa 19 3 2 [Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? Multi insurgunt adversum me ;
Psalms Psa 19 3 3 multi dicunt animae meae : Non est salus ipsi in Deo ejus.
Psalms Psa 19 3 4 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
Psalms Psa 19 3 5 Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo.
Psalms Psa 19 3 6 Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
Psalms Psa 19 3 7 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus.
Psalms Psa 19 3 8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ; dentes peccatorum contrivisti.
Psalms Psa 19 3 9 Domini est salus ; et super populum tuum benedictio tua.]
Psalms Psa 19 4 1 In finem, in carminibus. Psalmus David.
Psalms Psa 19 4 2 [Cum invocarem exaudivit me Deus justitiae meae, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.
Psalms Psa 19 4 3 Filii hominum, usquequo gravi corde ? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium ?
Psalms Psa 19 4 4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
Psalms Psa 19 4 5 Irascimini, et nolite peccare ; quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
Psalms Psa 19 4 6 Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ?
Psalms Psa 19 4 7 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : dedisti laetitiam in corde meo.
Psalms Psa 19 4 8 A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.
Psalms Psa 19 4 9 In pace in idipsum dormiam, et requiescam ;
Psalms Psa 19 4 10 quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.]
Psalms Psa 19 5 1 In finem, pro ea quae haereditatem consequitur. Psalmus David.
Psalms Psa 19 5 2 [Verba mea auribus percipe, Domine ; intellige clamorem meum.
Psalms Psa 19 5 3 Intende voci orationis meae, rex meus et Deus meus.
Psalms Psa 19 5 4 Quoniam ad te orabo, Domine : mane exaudies vocem meam.
Psalms Psa 19 5 5 Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
Psalms Psa 19 5 6 Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos.
Psalms Psa 19 5 7 Odisti omnes qui operantur iniquitatem ; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
Psalms Psa 19 5 8 Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam ; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
Psalms Psa 19 5 9 Domine, deduc me in justitia tua : propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
Psalms Psa 19 5 10 Quoniam non est in ore eorum veritas ; cor eorum vanum est.
Psalms Psa 19 5 11 Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant : judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis ; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.
Psalms Psa 19 5 12 Et laetentur omnes qui sperant in te ; in aeternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,
Psalms Psa 19 5 13 quoniam tu benedices justo. Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos.]
Psalms Psa 19 6 1 In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava.
Psalms Psa 19 6 2 [Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.
Psalms Psa 19 6 3 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum ; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
Psalms Psa 19 6 4 Et anima mea turbata est valde ; sed tu, Domine, usquequo ?
Psalms Psa 19 6 5 Convertere, Domine, et eripe animam meam ; salvum me fac propter misericordiam tuam.
Psalms Psa 19 6 6 Quoniam non est in morte qui memor sit tui ; in inferno autem quis confitebitur tibi ?
Psalms Psa 19 6 7 Laboravi in gemitu meo ; lavabo per singulas noctes lectum meum : lacrimis meis stratum meum rigabo.
Psalms Psa 19 6 8 Turbatus est a furore oculus meus ; inveteravi inter omnes inimicos meos.
Psalms Psa 19 6 9 Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Psalms Psa 19 6 10 Exaudivit Dominus deprecationem meam ; Dominus orationem meam suscepit.
Psalms Psa 19 6 11 Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei ; convertantur, et erubescant valde velociter.]
Psalms Psa 19 7 1 Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini.
Psalms Psa 19 7 2 [Domine Deus meus, in te speravi ; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me :
Psalms Psa 19 7 3 nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
Psalms Psa 19 7 4 Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis,
Psalms Psa 19 7 5 si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.
Psalms Psa 19 7 6 Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat ; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.
Psalms Psa 19 7 7 Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum : et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti,
Psalms Psa 19 7 8 et synagoga populorum circumdabit te : et propter hanc in altum regredere :
Psalms Psa 19 7 9 Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.
Psalms Psa 19 7 10 Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus.
Psalms Psa 19 7 11 Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.
Psalms Psa 19 7 12 Deus judex justus, fortis, et patiens ; numquid irascitur per singulos dies ?
Psalms Psa 19 7 13 Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit ; arcum suum tetendit, et paravit illum.
Psalms Psa 19 7 14 Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit.
Psalms Psa 19 7 15 Ecce parturiit injustitiam ; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
Psalms Psa 19 7 16 Lacum aperuit, et effodit eum ; et incidit in foveam quam fecit.
Psalms Psa 19 7 17 Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.
Psalms Psa 19 7 18 Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi.]
Psalms Psa 19 8 1 In finem, pro torcularibus. Psalmus David.
Psalms Psa 19 8 2 [Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
Psalms Psa 19 8 3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
Psalms Psa 19 8 4 Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti.
Psalms Psa 19 8 5 Quid est homo, quod memor es ejus ? aut filius hominis, quoniam visitas eum ?
Psalms Psa 19 8 6 Minuisti eum paulominus ab angelis ; gloria et honore coronasti eum ;
Psalms Psa 19 8 7 et constituisti eum super opera manuum tuarum.
Psalms Psa 19 8 8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,
Psalms Psa 19 8 9 volucres caeli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.
Psalms Psa 19 8 10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra !]
Psalms Psa 19 9 1 In finem, pro occultis filii. Psalmus David.
Psalms Psa 19 9 2 [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo ; narrabo omnia mirabilia tua.
Psalms Psa 19 9 3 Laetabor et exsultabo in te ; psallam nomini tuo, Altissime.
Psalms Psa 19 9 4 In convertendo inimicum meum retrorsum ; infirmabuntur, et peribunt a facie tua.
Psalms Psa 19 9 5 Quoniam fecisti judicium meum et causam meam ; sedisti super thronum, qui judicas justitiam.
Psalms Psa 19 9 6 Increpasti gentes, et periit impius : nomen eorum delesti in aeternum, et in saeculum saeculi.
Psalms Psa 19 9 7 Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu ;
Psalms Psa 19 9 8 et Dominus in aeternum permanet. Paravit in judicio thronum suum,
Psalms Psa 19 9 9 et ipse judicabit orbem terrae in aequitate : judicabit populos in justitia.
Psalms Psa 19 9 10 Et factus est Dominus refugium pauperi ; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
Psalms Psa 19 9 11 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine.
Psalms Psa 19 9 12 Psallite Domino qui habitat in Sion ; annuntiate inter gentes studia ejus :
Psalms Psa 19 9 13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est ; non est oblitus clamorem pauperum.
Psalms Psa 19 9 14 Miserere mei, Domine : vide humilitatem meam de inimicis meis,
Psalms Psa 19 9 15 qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion :
Psalms Psa 19 9 16 exultabo in salutari tuo. Infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt ; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.
Psalms Psa 19 9 17 Cognoscetur Dominus judicia faciens ; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
Psalms Psa 19 9 18 Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quae obliviscuntur Deum.
Psalms Psa 19 9 19 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis ; patientia pauperum non peribit in finem.
Psalms Psa 19 9 20 Exsurge, Domine ; non confortetur homo : judicentur gentes in conspectu tuo.
Psalms Psa 19 9 21 Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt.
Psalms Psa 19 9 22 Ut quid, Domine, recessisti longe ; despicis in opportunitatibus, in tribulatione ?
Psalms Psa 19 9 23 Dum superbit impius, incenditur pauper : comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
Psalms Psa 19 9 24 Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur.
Psalms Psa 19 9 25 Exacerbavit Dominum peccator : secundum multitudinem irae suae, non quaeret.
Psalms Psa 19 9 26 Non est Deus in conspectu ejus ; inquinatae sunt viae illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus ; omnium inimicorum suorum dominabitur.
Psalms Psa 19 9 27 Dixit enim in corde suo : Non movebor a generatione in generationem, sine malo.
Psalms Psa 19 9 28 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo ; sub lingua ejus labor et dolor.
Psalms Psa 19 9 29 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
Psalms Psa 19 9 30 Oculi ejus in pauperem respiciunt ; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem ; rapere pauperem dum attrahit eum.
Psalms Psa 19 9 31 In laqueo suo humiliabit eum ; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
Psalms Psa 19 9 32 Dixit enim in corde suo : Oblitus est Deus ; avertit faciem suam, ne videat in finem.
Psalms Psa 19 9 33 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua ; ne obliviscaris pauperum.
Psalms Psa 19 9 34 Propter quid irritavit impius Deum ? dixit enim in corde suo : Non requiret.
Psalms Psa 19 9 35 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper ; orphano tu eris adjutor.
Psalms Psa 19 9 36 Contere brachium peccatoris et maligni ; quaeretur peccatum illius, et non invenietur.
Psalms Psa 19 9 37 Dominus regnabit in aeternum, et in saeculum saeculi ; peribitis, gentes, de terra illius.
Psalms Psa 19 9 38 Desiderium pauperum exaudivit Dominus ; praeparationem cordis eorum audivit auris tua :
Psalms Psa 19 9 39 judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.]
Psalms Psa 19 10 1 In finem. Psalmus David.
Psalms Psa 19 10 2 [In Domino confido ; quomodo dicitis animae meae : Transmigra in montem sicut passer ?
Psalms Psa 19 10 3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum ; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde :
Psalms Psa 19 10 4 quoniam quae perfecisti destruxerunt ; justus autem, quid fecit ?
Psalms Psa 19 10 5 Dominus in templo sancto suo ; Dominus in caelo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt ; palpebrae ejus interrogant filios hominum.
Psalms Psa 19 10 6 Dominus interrogat justum et impium ; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
Psalms Psa 19 10 7 Pluet super peccatores laqueos ; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
Psalms Psa 19 10 8 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit : aequitatem vidit vultus ejus.]
Psalms Psa 19 11 1 In finem, pro octava. Psalmus David.
Psalms Psa 19 11 2 [Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum.
Psalms Psa 19 11 3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.
Psalms Psa 19 11 4 Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.
Psalms Psa 19 11 5 Qui dixerunt : Linguam nostram magnificabimus ; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est ?
Psalms Psa 19 11 6 Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari ; fiducialiter agam in eo.
Psalms Psa 19 11 7 Eloquia Domini, eloquia casta ; argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum.
Psalms Psa 19 11 8 Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum.
Psalms Psa 19 11 9 In circuitu impii ambulant : secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.]
Psalms Psa 19 12 1 In finem. Psalmus David. [Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem ? usquequo avertis faciem tuam a me ?
Psalms Psa 19 12 2 quamdiu ponam consilia in anima mea ; dolorem in corde meo per diem ?
Psalms Psa 19 12 3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me ?
Psalms Psa 19 12 4 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte ;
Psalms Psa 19 12 5 nequando dicat inimicus meus : Praevalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero ;
Psalms Psa 19 12 6 ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi ; et psallam nomini Domini altissimi.]
Psalms Psa 19 13 1 In finem. Psalmus David. [Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis ; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Psalms Psa 19 13 2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
Psalms Psa 19 13 3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est ; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt ; non est timor Dei ante oculos eorum.
Psalms Psa 19 13 4 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis ?
Psalms Psa 19 13 5 Dominum non invocaverunt ; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
Psalms Psa 19 13 6 Quoniam Dominus in generatione justa est : consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est.
Psalms Psa 19 13 7 Quis dabit ex Sion salutare Israël ? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israël.]
Psalms Psa 19 14 1 Psalmus David. [Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo ? aut quis requiescet in monte sancto tuo ?
Psalms Psa 19 14 2 Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam ;
Psalms Psa 19 14 3 qui loquitur veritatem in corde suo : qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
Psalms Psa 19 14 4 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus ; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit ;
Psalms Psa 19 14 5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit : qui facit haec non movebitur in aeternum.]
Psalms Psa 19 15 1 Tituli inscriptio, ipsi David. [Conserva me, Domine, quoniam speravi in te.
Psalms Psa 19 15 2 Dixi Domino : Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
Psalms Psa 19 15 3 Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis.
Psalms Psa 19 15 4 Multiplicatae sunt infirmitates eorum : postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea.
Psalms Psa 19 15 5 Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei : tu es qui restitues haereditatem meam mihi.
Psalms Psa 19 15 6 Funes ceciderunt mihi in praeclaris ; etenim haereditas mea praeclara est mihi.
Psalms Psa 19 15 7 Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum ; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.
Psalms Psa 19 15 8 Providebam Dominum in conspectu meo semper : quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
Psalms Psa 19 15 9 Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea ; insuper et caro mea requiescet in spe.
Psalms Psa 19 15 10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae ; adimplebis me laetitia cum vultu tuo : delectationes in dextera tua usque in finem.]
Psalms Psa 19 16 1 Oratio David. [Exaudi, Domine, justitiam meam ; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
Psalms Psa 19 16 2 De vultu tuo judicium meum prodeat ; oculi tui videant aequitates.
Psalms Psa 19 16 3 Probasti cor meum, et visitasti nocte ; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.
Psalms Psa 19 16 4 Ut non loquatur os meum opera hominum : propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.
Psalms Psa 19 16 5 Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.
Psalms Psa 19 16 6 Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus ; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.
Psalms Psa 19 16 7 Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.
Psalms Psa 19 16 8 A resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me
Psalms Psa 19 16 9 a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt ;
Psalms Psa 19 16 10 adipem suum concluserunt : os eorum locutum est superbiam.
Psalms Psa 19 16 11 Projicientes me nunc circumdederunt me ; oculos suos statuerunt declinare in terram.
Psalms Psa 19 16 12 Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam, et sicut catulus leonis habitans in abditis.
Psalms Psa 19 16 13 Exsurge, Domine : praeveni eum, et supplanta eum : eripe animam meam ab impio ; frameam tuam
Psalms Psa 19 16 14 ab inimicis manus tuae. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum ; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.
Psalms Psa 19 16 15 Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo ; satiabor cum apparuerit gloria tua.]
Psalms Psa 19 17 1 In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit :
Psalms Psa 19 17 2 [Diligam te, Domine, fortitudo mea.
Psalms Psa 19 17 3 Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum ; protector meus, et cornu salutis meae, et susceptor meus.
Psalms Psa 19 17 4 Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
Psalms Psa 19 17 5 Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.
Psalms Psa 19 17 6 Dolores inferni circumdederunt me ; praeoccupaverunt me laquei mortis.
Psalms Psa 19 17 7 In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi : et exaudivit de templo sancto suo vocem meam ; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.
Psalms Psa 19 17 8 Commota est, et contremuit terra ; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt : quoniam iratus est eis.
Psalms Psa 19 17 9 Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit ; carbones succensi sunt ab eo.
Psalms Psa 19 17 10 Inclinavit caelos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus.
Psalms Psa 19 17 11 Et ascendit super cherubim, et volavit ; volavit super pennas ventorum.
Psalms Psa 19 17 12 Et posuit tenebras latibulum suum ; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aëris.
Psalms Psa 19 17 13 Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt ; grando et carbones ignis.
Psalms Psa 19 17 14 Et intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam : grando et carbones ignis.
Psalms Psa 19 17 15 Et misit sagittas suas, et dissipavit eos ; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.
Psalms Psa 19 17 16 Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum, ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae.
Psalms Psa 19 17 17 Misit de summo, et accepit me ; et assumpsit me de aquis multis.
Psalms Psa 19 17 18 Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me. Quoniam confortati sunt super me ;
Psalms Psa 19 17 19 praevenerunt me in die afflictionis meae : et factus est Dominus protector meus.
Psalms Psa 19 17 20 Et eduxit me in latitudinem ; salvum me fecit, quoniam voluit me,
Psalms Psa 19 17 21 et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi :
Psalms Psa 19 17 22 quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo ;
Psalms Psa 19 17 23 quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me.
Psalms Psa 19 17 24 Et ero immaculatus cum eo ; et observabo me ab iniquitate mea.
Psalms Psa 19 17 25 Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus.
Psalms Psa 19 17 26 Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris,
Psalms Psa 19 17 27 et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.
Psalms Psa 19 17 28 Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis.
Psalms Psa 19 17 29 Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine ; Deus meus, illumina tenebras meas.
Psalms Psa 19 17 30 Quoniam in te eripiar a tentatione ; et in Deo meo transgrediar murum.
Psalms Psa 19 17 31 Deus meus, impolluta via ejus ; eloquia Domini igne examinata : protector est omnium sperantium in se.
Psalms Psa 19 17 32 Quoniam quis deus praeter Dominum ? aut quis deus praeter Deum nostrum ?
Psalms Psa 19 17 33 Deus qui praecinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam ;
Psalms Psa 19 17 34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa statuens me ;
Psalms Psa 19 17 35 qui docet manus meas ad praelium. Et posuisti, ut arcum aereum, brachia mea,
Psalms Psa 19 17 36 et dedisti mihi protectionem salutis tuae : et dextera tua suscepit me, et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit.
Psalms Psa 19 17 37 Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea.
Psalms Psa 19 17 38 Persequar inimicos meos, et comprehendam illos ; et non convertar donec deficiant.
Psalms Psa 19 17 39 Confringam illos, nec poterunt stare ; cadent subtus pedes meos.
Psalms Psa 19 17 40 Et praecinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me.
Psalms Psa 19 17 41 Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti.
Psalms Psa 19 17 42 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret ; ad Dominum, nec exaudivit eos.
Psalms Psa 19 17 43 Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ; ut lutum platearum delebo eos.
Psalms Psa 19 17 44 Eripies me de contradictionibus populi ; constitues me in caput gentium.
Psalms Psa 19 17 45 Populus quem non cognovi servivit mihi ; in auditu auris obedivit mihi.
Psalms Psa 19 17 46 Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis.
Psalms Psa 19 17 47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meae.
Psalms Psa 19 17 48 Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me ; liberator meus de inimicis meis iracundis.
Psalms Psa 19 17 49 Et ab insurgentibus in me exaltabis me ; a viro iniquo eripies me.
Psalms Psa 19 17 50 Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam ;
Psalms Psa 19 17 51 magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus usque in saeculum.]
Psalms Psa 19 18 1 In finem. Psalmus David.
Psalms Psa 19 18 2 [Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
Psalms Psa 19 18 3 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
Psalms Psa 19 18 4 Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.
Psalms Psa 19 18 5 In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
Psalms Psa 19 18 6 In sole posuit tabernaculum suum ; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam ;
Psalms Psa 19 18 7 a summo caelo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus ; nec est qui se abscondat a calore ejus.
Psalms Psa 19 18 8 Lex Domini immaculata, convertens animas ; testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
Psalms Psa 19 18 9 Justitiae Domini rectae, laetificantes corda ; praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
Psalms Psa 19 18 10 Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi ; judicia Domini vera, justificata in semetipsa,
Psalms Psa 19 18 11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum.
Psalms Psa 19 18 12 Etenim servus tuus custodit ea ; in custodiendis illis retributio multa.
Psalms Psa 19 18 13 Delicta quis intelligit ? ab occultis meis munda me ;
Psalms Psa 19 18 14 et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo.
Psalms Psa 19 18 15 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.]
Psalms Psa 19 19 1 In finem. Psalmus David.
Psalms Psa 19 19 2 [Exaudiat te Dominus in die tribulationis ; protegat te nomen Dei Jacob.
Psalms Psa 19 19 3 Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.
Psalms Psa 19 19 4 Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.
Psalms Psa 19 19 5 Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.
Psalms Psa 19 19 6 Laetabimur in salutari tuo ; et in nomine Dei nostri magnificabimur.
Psalms Psa 19 19 7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas ; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de caelo sancto suo, in potentatibus salus dexterae ejus.
Psalms Psa 19 19 8 Hi in curribus, et hi in equis ; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
Psalms Psa 19 19 9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt ; nos autem surreximus, et erecti sumus.
Psalms Psa 19 19 10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.]
Psalms Psa 19 20 1 In finem. Psalmus David.
Psalms Psa 19 20 2 [Domine, in virtute tua laetabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer.
Psalms Psa 19 20 3 Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum.
Psalms Psa 19 20 4 Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis ; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.
Psalms Psa 19 20 5 Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in saeculum, et in saeculum saeculi.
Psalms Psa 19 20 6 Magna est gloria ejus in salutari tuo ; gloriam et magnum decorem impones super eum.
Psalms Psa 19 20 7 Quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi ; laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo.
Psalms Psa 19 20 8 Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur.
Psalms Psa 19 20 9 Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis ; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.
Psalms Psa 19 20 10 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui : Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis.
Psalms Psa 19 20 11 Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum,
Psalms Psa 19 20 12 quoniam declinaverunt in te mala ; cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire.
Psalms Psa 19 20 13 Quoniam pones eos dorsum ; in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum.
Psalms Psa 19 20 14 Exaltare, Domine, in virtute tua ; cantabimus et psallemus virtutes tuas.]
Psalms Psa 19 21 1 In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.
Psalms Psa 19 21 2 [Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ? longe a salute mea verba delictorum meorum.
Psalms Psa 19 21 3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ; et nocte, et non ad insipientiam mihi.
Psalms Psa 19 21 4 Tu autem in sancto habitas, laus Israël.
Psalms Psa 19 21 5 In te speraverunt patres nostri ; speraverunt, et liberasti eos.
Psalms Psa 19 21 6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ; in te speraverunt, et non sunt confusi.
Psalms Psa 19 21 7 Ego autem sum vermis, et non homo ; opprobrium hominum, et abjectio plebis.
Psalms Psa 19 21 8 Omnes videntes me deriserunt me ; locuti sunt labiis, et moverunt caput.
Psalms Psa 19 21 9 Speravit in Domino, eripiat eum : salvum faciat eum, quoniam vult eum.
Psalms Psa 19 21 10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae.
Psalms Psa 19 21 11 In te projectus sum ex utero ; de ventre matris meae Deus meus es tu :
Psalms Psa 19 21 12 ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.
Psalms Psa 19 21 13 Circumdederunt me vituli multi ; tauri pingues obsederunt me.
Psalms Psa 19 21 14 Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
Psalms Psa 19 21 15 Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea : factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
Psalms Psa 19 21 16 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis : et in pulverem mortis deduxisti me.
Psalms Psa 19 21 17 Quoniam circumdederunt me canes multi ; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos ;
Psalms Psa 19 21 18 dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
Psalms Psa 19 21 19 Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
Psalms Psa 19 21 20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice.
Psalms Psa 19 21 21 Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.
Psalms Psa 19 21 22 Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.
Psalms Psa 19 21 23 Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio ecclesiae laudabo te.
Psalms Psa 19 21 24 Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glorificate eum.
Psalms Psa 19 21 25 Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me : et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
Psalms Psa 19 21 26 Apud te laus mea in ecclesia magna ; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
Psalms Psa 19 21 27 Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum : vivent corda eorum in saeculum saeculi.
Psalms Psa 19 21 28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae ; et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium :
Psalms Psa 19 21 29 quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
Psalms Psa 19 21 30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.
Psalms Psa 19 21 31 Et anima mea illi vivet ; et semen meum serviet ipsi.
Psalms Psa 19 21 32 Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.]
Psalms Psa 19 22 1 Psalmus David. [Dominus regit me, et nihil mihi deerit :
Psalms Psa 19 22 2 in loco pascuae, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me ;
Psalms Psa 19 22 3 animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum.
Psalms Psa 19 22 4 Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.
Psalms Psa 19 22 5 Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me ; impinguasti in oleo caput meum : et calix meus inebrians, quam praeclarus est !
Psalms Psa 19 22 6 Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.]
Psalms Psa 19 23 1 Prima sabbati. Psalmus David. [Domini est terra, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
Psalms Psa 19 23 2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina praeparavit eum.
Psalms Psa 19 23 3 Quis ascendet in montem Domini ? aut quis stabit in loco sancto ejus ?
Psalms Psa 19 23 4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo :
Psalms Psa 19 23 5 hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.
Psalms Psa 19 23 6 Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob.
Psalms Psa 19 23 7 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
Psalms Psa 19 23 8 Quis est iste rex gloriae ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio.
Psalms Psa 19 23 9 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
Psalms Psa 19 23 10 Quis est iste rex gloriae ? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.]
Psalms Psa 19 24 1 In finem. Psalmus David. [Ad te, Domine, levavi animam meam :
Psalms Psa 19 24 2 Deus meus, in te confido ; non erubescam.
Psalms Psa 19 24 3 Neque irrideant me inimici mei : etenim universi qui sustinent te, non confundentur.
Psalms Psa 19 24 4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.
Psalms Psa 19 24 5 Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
Psalms Psa 19 24 6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt.
Psalms Psa 19 24 7 Delicta juventutis meae, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
Psalms Psa 19 24 8 Dulcis et rectus Dominus ; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
Psalms Psa 19 24 9 Diriget mansuetos in judicio ; docebit mites vias suas.
Psalms Psa 19 24 10 Universae viae Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
Psalms Psa 19 24 11 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo ; multum est enim.
Psalms Psa 19 24 12 Quis est homo qui timet Dominum ? legem statuit ei in via quam elegit.
Psalms Psa 19 24 13 Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus haereditabit terram.
Psalms Psa 19 24 14 Firmamentum est Dominus timentibus eum ; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
Psalms Psa 19 24 15 Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
Psalms Psa 19 24 16 Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.
Psalms Psa 19 24 17 Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt : de necessitatibus meis erue me.
Psalms Psa 19 24 18 Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.
Psalms Psa 19 24 19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.
Psalms Psa 19 24 20 Custodi animam meam, et erue me : non erubescam, quoniam speravi in te.
Psalms Psa 19 24 21 Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te.
Psalms Psa 19 24 22 Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis.]
Psalms Psa 19 25 1 In finem. Psalmus David. [Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor.
Psalms Psa 19 25 2 Proba me, Domine, et tenta me ; ure renes meos et cor meum.
Psalms Psa 19 25 3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua.
Psalms Psa 19 25 4 Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.
Psalms Psa 19 25 5 Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.
Psalms Psa 19 25 6 Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine :
Psalms Psa 19 25 7 ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.
Psalms Psa 19 25 8 Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae.
Psalms Psa 19 25 9 Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam :
Psalms Psa 19 25 10 in quorum manibus iniquitates sunt ; dextera eorum repleta est muneribus.
Psalms Psa 19 25 11 Ego autem in innocentia mea ingressus sum ; redime me, et miserere mei.
Psalms Psa 19 25 12 Pes meus stetit in directo ; in ecclesiis benedicam te, Domine.]
Psalms Psa 19 26 1 Psalmus David, priusquam liniretur. [Dominus illuminatio mea et salus mea : quem timebo ? Dominus protector vitae meae : a quo trepidabo ?
Psalms Psa 19 26 2 Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
Psalms Psa 19 26 3 Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum ; si exsurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo.
Psalms Psa 19 26 4 Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ; ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus.
Psalms Psa 19 26 5 Quoniam abscondit me in tabernaculo suo ; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
Psalms Psa 19 26 6 In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis ; cantabo, et psalmum dicam Domino.
Psalms Psa 19 26 7 Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te ; miserere mei, et exaudi me.
Psalms Psa 19 26 8 Tibi dixit cor meum : Exquisivit te facies mea ; faciem tuam, Domine, requiram.
Psalms Psa 19 26 9 Ne avertas faciem tuam a me ; ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto ; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus.
Psalms Psa 19 26 10 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me ; Dominus autem assumpsit me.
Psalms Psa 19 26 11 Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos.
Psalms Psa 19 26 12 Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.
Psalms Psa 19 26 13 Credo videre bona Domini in terra viventium.
Psalms Psa 19 26 14 Expecta Dominum, viriliter age : et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.]
Psalms Psa 19 27 1 Psalmus ipsi David. [Ad te, Domine, clamabo ; Deus meus, ne sileas a me : nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.
Psalms Psa 19 27 2 Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae dum oro ad te ; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
Psalms Psa 19 27 3 Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me ; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.
Psalms Psa 19 27 4 Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis ; redde retributionem eorum ipsis.
Psalms Psa 19 27 5 Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non aedificabis eos.
Psalms Psa 19 27 6 Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae.
Psalms Psa 19 27 7 Dominus adjutor meus et protector meus ; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum : et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei.
Psalms Psa 19 27 8 Dominus fortitudo plebis suae, et protector salvationum christi sui est.
Psalms Psa 19 27 9 Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditati tuae ; et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.]
Psalms Psa 19 28 1 Psalmus David, in consummatione tabernaculi. [Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum.
Psalms Psa 19 28 2 Afferte Domino gloriam et honorem ; afferte Domino gloriam nomini ejus ; adorate Dominum in atrio sancto ejus.
Psalms Psa 19 28 3 Vox Domini super aquas ; Deus majestatis intonuit : Dominus super aquas multas.
Psalms Psa 19 28 4 Vox Domini in virtute ; vox Domini in magnificentia.
Psalms Psa 19 28 5 Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani :
Psalms Psa 19 28 6 et comminuet eas, tamquam vitulum Libani, et dilectus quemadmodum filius unicornium.
Psalms Psa 19 28 7 Vox Domini intercidentis flammam ignis ;
Psalms Psa 19 28 8 vox Domini concutientis desertum : et commovebit Dominus desertum Cades.
Psalms Psa 19 28 9 Vox Domini praeparantis cervos : et revelabit condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam.
Psalms Psa 19 28 10 Dominus diluvium inhabitare facit, et sedebit Dominus rex in aeternum.
Psalms Psa 19 28 11 Dominus virtutem populo suo dabit ; Dominus benedicet populo suo in pace.]
Psalms Psa 19 29 1 Psalmus cantici, in dedicatione domus David.
Psalms Psa 19 29 2 [Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me.
Psalms Psa 19 29 3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.
Psalms Psa 19 29 4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam ; salvasti me a descendentibus in lacum.
Psalms Psa 19 29 5 Psallite Domino, sancti ejus ; et confitemini memoriae sanctitatis ejus.
Psalms Psa 19 29 6 Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus : ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia.
Psalms Psa 19 29 7 Ego autem dixi in abundantia mea : Non movebor in aeternum.
Psalms Psa 19 29 8 Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem ; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
Psalms Psa 19 29 9 Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.
Psalms Psa 19 29 10 Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem ? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam ?
Psalms Psa 19 29 11 Audivit Dominus, et misertus est mei ; Dominus factus est adjutor meus.
Psalms Psa 19 29 12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi ; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia :
Psalms Psa 19 29 13 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.]
Psalms Psa 19 30 1 In finem. Psalmus David, pro extasi.
Psalms Psa 19 30 2 [In te, Domine, speravi ; non confundar in aeternum : in justitia tua libera me.
Psalms Psa 19 30 3 Inclina ad me aurem tuam ; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias :
Psalms Psa 19 30 4 quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu ; et propter nomen tuum deduces me et enutries me.
Psalms Psa 19 30 5 Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus.
Psalms Psa 19 30 6 In manus tuas commendo spiritum meum ; redemisti me, Domine Deus veritatis.
Psalms Psa 19 30 7 Odisti observantes vanitates supervacue ; ego autem in Domino speravi.
Psalms Psa 19 30 8 Exsultabo, et laetabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam ; salvasti de necessitatibus animam meam.
Psalms Psa 19 30 9 Nec conclusisti me in manibus inimici : statuisti in loco spatioso pedes meos.
Psalms Psa 19 30 10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor ; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.
Psalms Psa 19 30 11 Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt.
Psalms Psa 19 30 12 Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis ; qui videbant me foras fugerunt a me.
Psalms Psa 19 30 13 Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde ; factus sum tamquam vas perditum :
Psalms Psa 19 30 14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt.
Psalms Psa 19 30 15 Ego autem in te speravi, Domine ; dixi : Deus meus es tu ;
Psalms Psa 19 30 16 in manibus tuis sortes meae : eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.
Psalms Psa 19 30 17 Illustra faciem tuam super servum tuum ; salvum me fac in misericordia tua.
Psalms Psa 19 30 18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum ;
Psalms Psa 19 30 19 muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione.
Psalms Psa 19 30 20 Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te ; perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum !
Psalms Psa 19 30 21 Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum ; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.
Psalms Psa 19 30 22 Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.
Psalms Psa 19 30 23 Ego autem dixi in excessu mentis meae : Projectus sum a facie oculorum tuorum : ideo exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te.
Psalms Psa 19 30 24 Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.
Psalms Psa 19 30 25 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.]
Psalms Psa 19 31 1 Ipsi David intellectus. [Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
Psalms Psa 19 31 2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.
Psalms Psa 19 31 3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
Psalms Psa 19 31 4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.
Psalms Psa 19 31 5 Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ; et tu remisisti impietatem peccati mei.
Psalms Psa 19 31 6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
Psalms Psa 19 31 7 Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me ; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
Psalms Psa 19 31 8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ; firmabo super te oculos meos.
Psalms Psa 19 31 9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
Psalms Psa 19 31 10 Multa flagella peccatoris ; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
Psalms Psa 19 31 11 Laetamini in Domino, et exsultate, justi ; et gloriamini, omnes recti corde.]
Psalms Psa 19 32 1 Psalmus David. [Exsultate, justi, in Domino ; rectos decet collaudatio.
Psalms Psa 19 32 2 Confitemini Domino in cithara ; in psalterio decem chordarum psallite illi.
Psalms Psa 19 32 3 Cantate ei canticum novum ; bene psallite ei in vociferatione.
Psalms Psa 19 32 4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.
Psalms Psa 19 32 5 Diligit misericordiam et judicium ; misericordia Domini plena est terra.
Psalms Psa 19 32 6 Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
Psalms Psa 19 32 7 Congregans sicut in utre aquas maris ; ponens in thesauris abyssos.
Psalms Psa 19 32 8 Timeat Dominum omnis terra ; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
Psalms Psa 19 32 9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit et creata sunt.
Psalms Psa 19 32 10 Dominus dissipat consilia gentium ; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
Psalms Psa 19 32 11 Consilium autem Domini in aeternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
Psalms Psa 19 32 12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ; populus quem elegit in haereditatem sibi.
Psalms Psa 19 32 13 De caelo respexit Dominus ; vidit omnes filios hominum.
Psalms Psa 19 32 14 De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram :
Psalms Psa 19 32 15 qui finxit sigillatim corda eorum ; qui intelligit omnia opera eorum.
Psalms Psa 19 32 16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae.
Psalms Psa 19 32 17 Fallax equus ad salutem ; in abundantia autem virtutis suae non salvabitur.
Psalms Psa 19 32 18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus :
Psalms Psa 19 32 19 ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.
Psalms Psa 19 32 20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.
Psalms Psa 19 32 21 Quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.
Psalms Psa 19 32 22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.]
Psalms Psa 19 33 1 Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.
Psalms Psa 19 33 2 [Benedicam Dominum in omni tempore ; semper laus ejus in ore meo.
Psalms Psa 19 33 3 In Domino laudabitur anima mea : audiant mansueti, et laetentur.
Psalms Psa 19 33 4 Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum.
Psalms Psa 19 33 5 Exquisivi Dominum, et exaudivit me ; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
Psalms Psa 19 33 6 Accedite ad eum, et illuminamini ; et facies vestrae non confundentur.
Psalms Psa 19 33 7 Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.
Psalms Psa 19 33 8 Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.
Psalms Psa 19 33 9 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus ; beatus vir qui sperat in eo.
Psalms Psa 19 33 10 Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.
Psalms Psa 19 33 11 Divites eguerunt, et esurierunt ; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
Psalms Psa 19 33 12 Venite, filii ; audite me : timorem Domini docebo vos.
Psalms Psa 19 33 13 Quis est homo qui vult vitam ; diligit dies videre bonos ?
Psalms Psa 19 33 14 Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.
Psalms Psa 19 33 15 Diverte a malo, et fac bonum ; inquire pacem, et persequere eam.
Psalms Psa 19 33 16 Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.
Psalms Psa 19 33 17 Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
Psalms Psa 19 33 18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos ; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
Psalms Psa 19 33 19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.
Psalms Psa 19 33 20 Multae tribulationes justorum ; et de omnibus his liberabit eos Dominus.
Psalms Psa 19 33 21 Custodit Dominus omnia ossa eorum : unum ex his non conteretur.
Psalms Psa 19 33 22 Mors peccatorum pessima ; et qui oderunt justum delinquent.
Psalms Psa 19 33 23 Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo.]
Psalms Psa 19 34 1 Ipsi David. [Judica, Domine, nocentes me ; expugna impugnantes me.
Psalms Psa 19 34 2 Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi.
Psalms Psa 19 34 3 Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me ; dic animae meae : Salus tua ego sum.
Psalms Psa 19 34 4 Confundantur et revereantur quaerentes animam meam ; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
Psalms Psa 19 34 5 Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos.
Psalms Psa 19 34 6 Fiat via illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos.
Psalms Psa 19 34 7 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui ; supervacue exprobraverunt animam meam.
Psalms Psa 19 34 8 Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum.
Psalms Psa 19 34 9 Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo.
Psalms Psa 19 34 10 Omnia ossa mea dicent : Domine, quis similis tibi ? eripiens inopem de manu fortiorum ejus ; egenum et pauperem a diripientibus eum.
Psalms Psa 19 34 11 Surgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me.
Psalms Psa 19 34 12 Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae.
Psalms Psa 19 34 13 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio ; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.
Psalms Psa 19 34 14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam ; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
Psalms Psa 19 34 15 Et adversum me laetati sunt, et convenerunt ; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
Psalms Psa 19 34 16 Dissipati sunt, nec compuncti ; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione ; frenduerunt super me dentibus suis.
Psalms Psa 19 34 17 Domine, quando respicies ? Restitue animam meam a malignitate eorum ; a leonibus unicam meam.
Psalms Psa 19 34 18 Confitebor tibi in ecclesia magna ; in populo gravi laudabo te.
Psalms Psa 19 34 19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
Psalms Psa 19 34 20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur ; et in iracundia terrae loquentes, dolos cogitabant.
Psalms Psa 19 34 21 Et dilataverunt super me os suum ; dixerunt : Euge, euge ! viderunt oculi nostri.
Psalms Psa 19 34 22 Vidisti, Domine : ne sileas ; Domine, ne discedas a me.
Psalms Psa 19 34 23 Exsurge et intende judicio meo, Deus meus ; et Dominus meus, in causam meam.
Psalms Psa 19 34 24 Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
Psalms Psa 19 34 25 Non dicant in cordibus suis : Euge, euge, animae nostrae ; nec dicant : Devoravimus eum.
Psalms Psa 19 34 26 Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis ; induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.
Psalms Psa 19 34 27 Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam ; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.
Psalms Psa 19 34 28 Et lingua mea meditabitur justitiam tuam ; tota die laudem tuam.]
Psalms Psa 19 35 1 In finem. Servo Domini ipsi David.
Psalms Psa 19 35 2 [Dixit injustus ut delinquat in semetipso : non est timor Dei ante oculos ejus.
Psalms Psa 19 35 3 Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
Psalms Psa 19 35 4 Verba oris ejus iniquitas, et dolus ; noluit intelligere ut bene ageret.
Psalms Psa 19 35 5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo ; astitit omni viae non bonae : malitiam autem non odivit.
Psalms Psa 19 35 6 Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
Psalms Psa 19 35 7 Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
Psalms Psa 19 35 8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
Psalms Psa 19 35 9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos :
Psalms Psa 19 35 10 quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.
Psalms Psa 19 35 11 Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
Psalms Psa 19 35 12 Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me.
Psalms Psa 19 35 13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ; expulsi sunt, nec potuerunt stare.]
Psalms Psa 19 36 1 Psalmus ipsi David. [Noli aemulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem :
Psalms Psa 19 36 2 quoniam tamquam foenum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident.
Psalms Psa 19 36 3 Spera in Domino, et fac bonitatem ; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus.
Psalms Psa 19 36 4 Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
Psalms Psa 19 36 5 Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet.
Psalms Psa 19 36 6 Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem.
Psalms Psa 19 36 7 Subditus esto Domino, et ora eum. Noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua ; in homine faciente injustitias.
Psalms Psa 19 36 8 Desine ab ira, et derelinque furorem ; noli aemulari ut maligneris.
Psalms Psa 19 36 9 Quoniam qui malignantur exterminabuntur ; sustinentes autem Dominum, ipsi haereditabunt terram.
Psalms Psa 19 36 10 Et adhuc pusillum, et non erit peccator ; et quaeres locum ejus, et non invenies.
Psalms Psa 19 36 11 Mansueti autem haereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.
Psalms Psa 19 36 12 Observabit peccator justum, et stridebit super eum dentibus suis.
Psalms Psa 19 36 13 Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus.
Psalms Psa 19 36 14 Gladium evaginaverunt peccatores ; intenderunt arcum suum : ut dejiciant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde.
Psalms Psa 19 36 15 Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur.
Psalms Psa 19 36 16 Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas :
Psalms Psa 19 36 17 quoniam brachia peccatorum conterentur : confirmat autem justos Dominus.
Psalms Psa 19 36 18 Novit Dominus dies immaculatorum, et haereditas eorum in aeternum erit.
Psalms Psa 19 36 19 Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur :
Psalms Psa 19 36 20 quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient.
Psalms Psa 19 36 21 Mutuabitur peccator, et non solvet ; justus autem miseretur et tribuet :
Psalms Psa 19 36 22 quia benedicentes ei haereditabunt terram ; maledicentes autem ei disperibunt.
Psalms Psa 19 36 23 Apud Dominum gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet.
Psalms Psa 19 36 24 Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.
Psalms Psa 19 36 25 Junior fui, etenim senui ; et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem.
Psalms Psa 19 36 26 Tota die miseretur et commodat ; et semen illius in benedictione erit.
Psalms Psa 19 36 27 Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in saeculum saeculi :
Psalms Psa 19 36 28 quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos : in aeternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit.
Psalms Psa 19 36 29 Justi autem haereditabunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam.
Psalms Psa 19 36 30 Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium.
Psalms Psa 19 36 31 Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus.
Psalms Psa 19 36 32 Considerat peccator justum, et quaerit mortificare eum.
Psalms Psa 19 36 33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi.
Psalms Psa 19 36 34 Exspecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te ut haereditate capias terram : cum perierint peccatores, videbis.
Psalms Psa 19 36 35 Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani :
Psalms Psa 19 36 36 et transivi, et ecce non erat ; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus.
Psalms Psa 19 36 37 Custodi innocentiam, et vide aequitatem, quoniam sunt reliquiae homini pacifico.
Psalms Psa 19 36 38 Injusti autem disperibunt simul ; reliquiae impiorum interibunt.
Psalms Psa 19 36 39 Salus autem justorum a Domino ; et protector eorum in tempore tribulationis.
Psalms Psa 19 36 40 Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos ; et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo.]
Psalms Psa 19 37 1 Psalmus David, in rememorationem de sabbato.
Psalms Psa 19 37 2 [Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me :
Psalms Psa 19 37 3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.
Psalms Psa 19 37 4 Non est sanitas in carne mea, a facie irae tuae ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum :
Psalms Psa 19 37 5 quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me.
Psalms Psa 19 37 6 Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae.
Psalms Psa 19 37 7 Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ; tota die contristatus ingrediebar.
Psalms Psa 19 37 8 Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.
Psalms Psa 19 37 9 Afflictus sum, et humiliatus sum nimis ; rugiebam a gemitu cordis mei.
Psalms Psa 19 37 10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
Psalms Psa 19 37 11 Cor meum conturbatum est ; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
Psalms Psa 19 37 12 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt ; et qui juxta me erant, de longe steterunt : et vim faciebant qui quaerebant animam meam.
Psalms Psa 19 37 13 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.
Psalms Psa 19 37 14 Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ; et sicut mutus non aperiens os suum.
Psalms Psa 19 37 15 Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
Psalms Psa 19 37 16 Quoniam in te, Domine, speravi ; tu exaudies me, Domine Deus meus.
Psalms Psa 19 37 17 Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei ; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
Psalms Psa 19 37 18 Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.
Psalms Psa 19 37 19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.
Psalms Psa 19 37 20 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me : et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
Psalms Psa 19 37 21 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.
Psalms Psa 19 37 22 Ne derelinquas me, Domine Deus meus ; ne discesseris a me.
Psalms Psa 19 37 23 Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meae.]
Psalms Psa 19 38 1 In finem, ipsi Idithun. Canticum David.
Psalms Psa 19 38 2 [Dixi : Custodiam vias meas : ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.
Psalms Psa 19 38 3 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis ; et dolor meus renovatus est.
Psalms Psa 19 38 4 Concaluit cor meum intra me ; et in meditatione mea exardescet ignis.
Psalms Psa 19 38 5 Locutus sum in lingua mea : Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.
Psalms Psa 19 38 6 Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
Psalms Psa 19 38 7 Verumtamen in imagine pertransit homo ; sed et frustra conturbatur : thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.
Psalms Psa 19 38 8 Et nunc quae est exspectatio mea : nonne Dominus ? et substantia mea apud te est.
Psalms Psa 19 38 9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me : opprobrium insipienti dedisti me.
Psalms Psa 19 38 10 Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti ;
Psalms Psa 19 38 11 amove a me plagas tuas.
Psalms Psa 19 38 12 A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus : propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus : verumtamen vane conturbatur omnis homo.
Psalms Psa 19 38 13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam ; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.
Psalms Psa 19 38 14 Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.]
Psalms Psa 19 39 1 In finem. Psalmus ipsi David.
Psalms Psa 19 39 2 [Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi.
Psalms Psa 19 39 3 Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis. Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos.
Psalms Psa 19 39 4 Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino.
Psalms Psa 19 39 5 Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas.
Psalms Psa 19 39 6 Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua ; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum : multiplicati sunt super numerum.
Psalms Psa 19 39 7 Sacrificium et oblationem noluisti ; aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti ;
Psalms Psa 19 39 8 tunc dixi : Ecce venio. In capite libri scriptum est de me,
Psalms Psa 19 39 9 ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.
Psalms Psa 19 39 10 Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna ; ecce labia mea non prohibebo : Domine, tu scisti.
Psalms Psa 19 39 11 Justitiam tuam non abscondi in corde meo ; veritatem tuam et salutare tuum dixi ; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.
Psalms Psa 19 39 12 Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me ; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
Psalms Psa 19 39 13 Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus ; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me.
Psalms Psa 19 39 14 Complaceat tibi, Domine, ut eruas me ; Domine, ad adjuvandum me respice.
Psalms Psa 19 39 15 Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam ut auferant eam ; convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala.
Psalms Psa 19 39 16 Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi : Euge, euge !
Psalms Psa 19 39 17 Exsultent et laetentur super te omnes quaerentes te ; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
Psalms Psa 19 39 18 Ego autem mendicus sum et pauper ; Dominus sollicitus est mei. Adjutor meus et protector meus tu es ; Deus meus, ne tardaveris.]
Psalms Psa 19 40 1 In finem. Psalmus ipsi David.
Psalms Psa 19 40 2 [Beatus qui intelligit super egenum et pauperem : in die mala liberabit eum Dominus.
Psalms Psa 19 40 3 Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus.
Psalms Psa 19 40 4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus ; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.
Psalms Psa 19 40 5 Ego dixi : Domine, miserere mei ; sana animam meam, quia peccavi tibi.
Psalms Psa 19 40 6 Inimici mei dixerunt mala mihi : Quando morietur, et peribit nomen ejus ?
Psalms Psa 19 40 7 Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur ; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur.
Psalms Psa 19 40 8 In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei ; adversum me cogitabant mala mihi.
Psalms Psa 19 40 9 Verbum iniquum constituerunt adversum me : Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat ?
Psalms Psa 19 40 10 Etenim homo pacis meae in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.
Psalms Psa 19 40 11 Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me ; et retribuam eis.
Psalms Psa 19 40 12 In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
Psalms Psa 19 40 13 Me autem propter innocentiam suscepisti ; et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum.
Psalms Psa 19 40 14 Benedictus Dominus Deus Israël a saeculo et usque in saeculum. Fiat, fiat.]
Psalms Psa 19 41 1 In finem. Intellectus filiis Core.
Psalms Psa 19 41 2 [Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.
Psalms Psa 19 41 3 Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum ; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei ?
Psalms Psa 19 41 4 Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie : Ubi est Deus tuus ?
Psalms Psa 19 41 5 Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis.
Psalms Psa 19 41 6 Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei,
Psalms Psa 19 41 7 et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est : propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico.
Psalms Psa 19 41 8 Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum ; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.
Psalms Psa 19 41 9 In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus ; apud me oratio Deo vitae meae.
Psalms Psa 19 41 10 Dicam Deo : Susceptor meus es ; quare oblitus es mei ? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus ?
Psalms Psa 19 41 11 Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei, dum dicunt mihi per singulos dies : Ubi est Deus tuus ?
Psalms Psa 19 41 12 Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.]
Psalms Psa 19 42 1 Psalmus David. [Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta : ab homine iniquo et doloso erue me.
Psalms Psa 19 42 2 Quia tu es, Deus, fortitudo mea : quare me repulisti ? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus ?
Psalms Psa 19 42 3 Emitte lucem tuam et veritatem tuam : ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
Psalms Psa 19 42 4 Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
Psalms Psa 19 42 5 Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.]
Psalms Psa 19 43 1 In finem. Filiis Core ad intellectum.
Psalms Psa 19 43 2 [Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
Psalms Psa 19 43 3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ; afflixisti populos, et expulisti eos.
Psalms Psa 19 43 4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos : sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
Psalms Psa 19 43 5 Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.
Psalms Psa 19 43 6 In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
Psalms Psa 19 43 7 Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me :
Psalms Psa 19 43 8 salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.
Psalms Psa 19 43 9 In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saeculum.
Psalms Psa 19 43 10 Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
Psalms Psa 19 43 11 Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.
Psalms Psa 19 43 12 Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.
Psalms Psa 19 43 13 Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
Psalms Psa 19 43 14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
Psalms Psa 19 43 15 Posuisti nos in similitudinem gentibus ; commotionem capitis in populis.
Psalms Psa 19 43 16 Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me :
Psalms Psa 19 43 17 a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.
Psalms Psa 19 43 18 Haec omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.
Psalms Psa 19 43 19 Et non recessit retro cor nostrum ; et declinasti semitas nostras a via tua :
Psalms Psa 19 43 20 quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.
Psalms Psa 19 43 21 Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
Psalms Psa 19 43 22 nonne Deus requiret ista ? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die ; aestimati sumus sicut oves occisionis.
Psalms Psa 19 43 23 Exsurge ; quare obdormis, Domine ? exsurge, et ne repellas in finem.
Psalms Psa 19 43 24 Quare faciem tuam avertis ? oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae ?
Psalms Psa 19 43 25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ; conglutinatus est in terra venter noster.
Psalms Psa 19 43 26 Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.]
Psalms Psa 19 44 1 In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto.
Psalms Psa 19 44 2 [Eructavit cor meum verbum bonum : dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.
Psalms Psa 19 44 3 Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis : propterea benedixit te Deus in aeternum.
Psalms Psa 19 44 4 Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.
Psalms Psa 19 44 5 Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam ; et deducet te mirabiliter dextera tua.
Psalms Psa 19 44 6 Sagittae tuae acutae : populi sub te cadent, in corda inimicorum regis.
Psalms Psa 19 44 7 Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi ; virga directionis virga regni tui.
Psalms Psa 19 44 8 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem ; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae, prae consortibus tuis.
Psalms Psa 19 44 9 Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis ; ex quibus delectaverunt te
Psalms Psa 19 44 10 filiae regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.
Psalms Psa 19 44 11 Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam ; et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
Psalms Psa 19 44 12 Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.
Psalms Psa 19 44 13 Et filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur ; omnes divites plebis.
Psalms Psa 19 44 14 Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, in fimbriis aureis,
Psalms Psa 19 44 15 circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam ; proximae ejus afferentur tibi.
Psalms Psa 19 44 16 Afferentur in laetitia et exsultatione ; adducentur in templum regis.
Psalms Psa 19 44 17 Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ; constitues eos principes super omnem terram.
Psalms Psa 19 44 18 Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem : propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi.]
Psalms Psa 19 45 1 In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus.
Psalms Psa 19 45 2 [Deus noster refugium et virtus ; adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis.
Psalms Psa 19 45 3 Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.
Psalms Psa 19 45 4 Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum ; conturbati sunt montes in fortitudine ejus.
Psalms Psa 19 45 5 Fluminis impetus laetificat civitatem Dei : sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
Psalms Psa 19 45 6 Deus in medio ejus, non commovebitur ; adjuvabit eam Deus mane diluculo.
Psalms Psa 19 45 7 Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna : dedit vocem suam, mota est terra.
Psalms Psa 19 45 8 Dominus virtutum nobiscum ; susceptor noster Deus Jacob.
Psalms Psa 19 45 9 Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram,
Psalms Psa 19 45 10 auferens bella usque ad finem terrae. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.
Psalms Psa 19 45 11 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus ; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
Psalms Psa 19 45 12 Dominus virtutum nobiscum ; susceptor noster Deus Jacob.]
Psalms Psa 19 46 1 In finem, pro filiis Core. Psalmus.
Psalms Psa 19 46 2 [Omnes gentes, plaudite manibus ; jubilate Deo in voce exsultationis :
Psalms Psa 19 46 3 quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram.
Psalms Psa 19 46 4 Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris.
Psalms Psa 19 46 5 Elegit nobis haereditatem suam ; speciem Jacob quam dilexit.
Psalms Psa 19 46 6 Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubae.
Psalms Psa 19 46 7 Psallite Deo nostro, psallite ; psallite regi nostro, psallite :
Psalms Psa 19 46 8 quoniam rex omnis terrae Deus, psallite sapienter.
Psalms Psa 19 46 9 Regnabit Deus super gentes ; Deus sedet super sedem sanctam suam.
Psalms Psa 19 46 10 Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terrae vehementer elevati sunt.]
Psalms Psa 19 47 1 Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati.
Psalms Psa 19 47 2 [Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.
Psalms Psa 19 47 3 Fundatur exsultatione universae terrae mons Sion ; latera aquilonis, civitas regis magni.
Psalms Psa 19 47 4 Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam.
Psalms Psa 19 47 5 Quoniam ecce reges terrae congregati sunt ; convenerunt in unum.
Psalms Psa 19 47 6 Ipsi videntes, sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt.
Psalms Psa 19 47 7 Tremor apprehendit eos ; ibi dolores ut parturientis :
Psalms Psa 19 47 8 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
Psalms Psa 19 47 9 Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri : Deus fundavit eam in aeternum.
Psalms Psa 19 47 10 Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.
Psalms Psa 19 47 11 Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae ; justitia plena est dextera tua.
Psalms Psa 19 47 12 Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Judae, propter judicia tua, Domine.
Psalms Psa 19 47 13 Circumdate Sion, et complectimini eam ; narrate in turribus ejus.
Psalms Psa 19 47 14 Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera.
Psalms Psa 19 47 15 Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi : ipse reget nos in saecula.]
Psalms Psa 19 48 1 In finem, filiis Core. Psalmus.
Psalms Psa 19 48 2 [Audite haec, omnes gentes ; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem :
Psalms Psa 19 48 3 quique terrigenae et filii hominum, simul in unum dives et pauper.
Psalms Psa 19 48 4 Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.
Psalms Psa 19 48 5 Inclinabo in parabolam aurem meam ; aperiam in psalterio propositionem meam.
Psalms Psa 19 48 6 Cur timebo in die mala ? iniquitas calcanei mei circumdabit me.
Psalms Psa 19 48 7 Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum, gloriantur.
Psalms Psa 19 48 8 Frater non redimit, redimet homo : non dabit Deo placationem suam,
Psalms Psa 19 48 9 et pretium redemptionis animae suae. Et laborabit in aeternum ;
Psalms Psa 19 48 10 et vivet adhuc in finem.
Psalms Psa 19 48 11 Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes : simul insipiens et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas,
Psalms Psa 19 48 12 et sepulchra eorum domus illorum in aeternum ; tabernacula eorum in progenie et progenie : vocaverunt nomina sua in terris suis.
Psalms Psa 19 48 13 Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
Psalms Psa 19 48 14 Haec via illorum scandalum ipsis ; et postea in ore suo complacebunt.
Psalms Psa 19 48 15 Sicut oves in inferno positi sunt : mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino ; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.
Psalms Psa 19 48 16 Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me.
Psalms Psa 19 48 17 Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus :
Psalms Psa 19 48 18 quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.
Psalms Psa 19 48 19 Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur ; confitebitur tibi cum benefeceris ei.
Psalms Psa 19 48 20 Introibit usque in progenies patrum suorum ; et usque in aeternum non videbit lumen.
Psalms Psa 19 48 21 Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.]
Psalms Psa 19 49 1 Psalmus Asaph. [Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
Psalms Psa 19 49 2 Ex Sion species decoris ejus :
Psalms Psa 19 49 3 Deus manifeste veniet ; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet ; et in circuitu ejus tempestas valida.
Psalms Psa 19 49 4 Advocabit caelum desursum, et terram, discernere populum suum.
Psalms Psa 19 49 5 Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
Psalms Psa 19 49 6 Et annuntiabunt caeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.
Psalms Psa 19 49 7 Audi, populus meus, et loquar ; Israël, et testificabor tibi : Deus, Deus tuus ego sum.
Psalms Psa 19 49 8 Non in sacrificiis tuis arguam te ; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
Psalms Psa 19 49 9 Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos :
Psalms Psa 19 49 10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus, et boves.
Psalms Psa 19 49 11 Cognovi omnia volatilia caeli, et pulchritudo agri mecum est.
Psalms Psa 19 49 12 Si esuriero, non dicam tibi : meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus.
Psalms Psa 19 49 13 Numquid manducabo carnes taurorum ? aut sanguinem hircorum potabo ?
Psalms Psa 19 49 14 Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
Psalms Psa 19 49 15 Et invoca me in die tribulationis : eruam te, et honorificabis me.
Psalms Psa 19 49 16 Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ? et assumis testamentum meum per os tuum ?
Psalms Psa 19 49 17 Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.
Psalms Psa 19 49 18 Si videbas furem, currebas cum eo ; et cum adulteris portionem tuam ponebas.
Psalms Psa 19 49 19 Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.
Psalms Psa 19 49 20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum.
Psalms Psa 19 49 21 Haec fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis : arguam te, et statuam contra faciem tuam.
Psalms Psa 19 49 22 Intelligite haec, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
Psalms Psa 19 49 23 Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.]
Psalms Psa 19 50 1 In finem. Psalmus David,
Psalms Psa 19 50 2 cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee.
Psalms Psa 19 50 3 [Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam ; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.
Psalms Psa 19 50 4 Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me.
Psalms Psa 19 50 5 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.
Psalms Psa 19 50 6 Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
Psalms Psa 19 50 7 Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.
Psalms Psa 19 50 8 Ecce enim veritatem dilexisti ; incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
Psalms Psa 19 50 9 Asperges me hyssopo, et mundabor ; lavabis me, et super nivem dealbabor.
Psalms Psa 19 50 10 Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata.
Psalms Psa 19 50 11 Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.
Psalms Psa 19 50 12 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Psalms Psa 19 50 13 Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Psalms Psa 19 50 14 Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.
Psalms Psa 19 50 15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.
Psalms Psa 19 50 16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae, et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
Psalms Psa 19 50 17 Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.
Psalms Psa 19 50 18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique ; holocaustis non delectaberis.
Psalms Psa 19 50 19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus ; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
Psalms Psa 19 50 20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem.
Psalms Psa 19 50 21 Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta ; tunc imponent super altare tuum vitulos.]
Psalms Psa 19 51 1 In finem. Intellectus David,
Psalms Psa 19 51 2 cum venit Doëg Idumaeus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.
Psalms Psa 19 51 3 [Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ?
Psalms Psa 19 51 4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum.
Psalms Psa 19 51 5 Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui aequitatem.
Psalms Psa 19 51 6 Dilexisti omnia verba praecipitationis ; lingua dolosa.
Psalms Psa 19 51 7 Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
Psalms Psa 19 51 8 Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent :
Psalms Psa 19 51 9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua.
Psalms Psa 19 51 10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in aeternum et in saeculum saeculi.
Psalms Psa 19 51 11 Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.]
Psalms Psa 19 52 1 In finem, pro Maëleth intelligentiae David. [Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus.
Psalms Psa 19 52 2 Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus ; non est qui faciat bonum.
Psalms Psa 19 52 3 Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
Psalms Psa 19 52 4 Omnes declinaverunt ; simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Psalms Psa 19 52 5 Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis ?
Psalms Psa 19 52 6 Deum non invocaverunt ; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent : confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
Psalms Psa 19 52 7 Quis dabit ex Sion salutare Israël ? cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israël.]
Psalms Psa 19 53 1 In finem, in carminibus. Intellectus David,
Psalms Psa 19 53 2 cum venissent Ziphaei, et dixissent ad Saul : Nonne David absconditus est apud nos ?
Psalms Psa 19 53 3 [Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.
Psalms Psa 19 53 4 Deus, exaudi orationem meam ; auribus percipe verba oris mei.
Psalms Psa 19 53 5 Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
Psalms Psa 19 53 6 Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.
Psalms Psa 19 53 7 Averte mala inimicis meis ; et in veritate tua disperde illos.
Psalms Psa 19 53 8 Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
Psalms Psa 19 53 9 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.]
Psalms Psa 19 54 1 In finem, in carminibus. Intellectus David.
Psalms Psa 19 54 2 [Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam :
Psalms Psa 19 54 3 intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum
Psalms Psa 19 54 4 a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi.
Psalms Psa 19 54 5 Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.
Psalms Psa 19 54 6 Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae.
Psalms Psa 19 54 7 Et dixi : Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam ?
Psalms Psa 19 54 8 Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.
Psalms Psa 19 54 9 Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.
Psalms Psa 19 54 10 Praecipita, Domine ; divide linguas eorum : quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.
Psalms Psa 19 54 11 Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas ; et labor in medio ejus,
Psalms Psa 19 54 12 et injustitia : et non defecit de plateis ejus usura et dolus.
Psalms Psa 19 54 13 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.
Psalms Psa 19 54 14 Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus :
Psalms Psa 19 54 15 qui simul mecum dulces capiebas cibos ; in domo Dei ambulavimus cum consensu.
Psalms Psa 19 54 16 Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes : quoniam nequitiae in habitaculis eorum, in medio eorum.
Psalms Psa 19 54 17 Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me.
Psalms Psa 19 54 18 Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo ; et exaudiet vocem meam.
Psalms Psa 19 54 19 Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi : quoniam inter multos erant mecum.
Psalms Psa 19 54 20 Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.
Psalms Psa 19 54 21 Extendit manum suam in retribuendo ; contaminaverunt testamentum ejus :
Psalms Psa 19 54 22 divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum ; et ipsi sunt jacula.
Psalms Psa 19 54 23 Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet ; non dabit in aeternum fluctuationem justo.
Psalms Psa 19 54 24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ; ego autem sperabo in te, Domine.]
Psalms Psa 19 55 1 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
Psalms Psa 19 55 2 [Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me.
Psalms Psa 19 55 3 Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.
Psalms Psa 19 55 4 Ab altitudine diei timebo : ego vero in te sperabo.
Psalms Psa 19 55 5 In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi : non timebo quid faciat mihi caro.
Psalms Psa 19 55 6 Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
Psalms Psa 19 55 7 Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
Psalms Psa 19 55 8 pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes.
Psalms Psa 19 55 9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua :
Psalms Psa 19 55 10 tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
Psalms Psa 19 55 11 In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo.
Psalms Psa 19 55 12 In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam, laudationes tibi :
Psalms Psa 19 55 13 quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.]
Psalms Psa 19 56 1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.
Psalms Psa 19 56 2 [Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.
Psalms Psa 19 56 3 Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi.
Psalms Psa 19 56 4 Misit de caelo, et liberavit me ; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,
Psalms Psa 19 56 5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum. Dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus.
Psalms Psa 19 56 6 Exaltare super caelos, Deus, et in omnem terram gloria tua.
Psalms Psa 19 56 7 Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam.
Psalms Psa 19 56 8 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psalmum dicam.
Psalms Psa 19 56 9 Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara : exsurgam diluculo.
Psalms Psa 19 56 10 Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus :
Psalms Psa 19 56 11 quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
Psalms Psa 19 56 12 Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua.]
Psalms Psa 19 57 1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.
Psalms Psa 19 57 2 [Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.
Psalms Psa 19 57 3 Etenim in corde iniquitates operamini ; in terra injustitias manus vestrae concinnant.
Psalms Psa 19 57 4 Alienati sunt peccatores a vulva ; erraverunt ab utero : locuti sunt falsa.
Psalms Psa 19 57 5 Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,
Psalms Psa 19 57 6 quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.
Psalms Psa 19 57 7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ; molas leonum confringet Dominus.
Psalms Psa 19 57 8 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens ; intendit arcum suum donec infirmentur.
Psalms Psa 19 57 9 Sicut cera quae fluit auferentur ; supercecidit ignis, et non viderunt solem.
Psalms Psa 19 57 10 Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.
Psalms Psa 19 57 11 Laetabitur justus cum viderit vindictam ; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
Psalms Psa 19 57 12 Et dicet homo : Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.]
Psalms Psa 19 58 1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret.
Psalms Psa 19 58 2 [Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me.
Psalms Psa 19 58 3 Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me.
Psalms Psa 19 58 4 Quia ecce ceperunt animam meam ; irruerunt in me fortes.
Psalms Psa 19 58 5 Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine ; sine iniquitate cucurri, et direxi.
Psalms Psa 19 58 6 Exsurge in occursum meum, et vide : et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël, intende ad visitandas omnes gentes : non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem.
Psalms Psa 19 58 7 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes : et circuibunt civitatem.
Psalms Psa 19 58 8 Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum : quoniam quis audivit ?
Psalms Psa 19 58 9 Et tu, Domine, deridebis eos ; ad nihilum deduces omnes gentes.
Psalms Psa 19 58 10 Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es :
Psalms Psa 19 58 11 Deus meus misericordia ejus praeveniet me.
Psalms Psa 19 58 12 Deus ostendet mihi super inimicos meos : ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine :
Psalms Psa 19 58 13 delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum ; et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur
Psalms Psa 19 58 14 in consummatione : in ira consummationis, et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terrae.
Psalms Psa 19 58 15 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes : et circuibunt civitatem.
Psalms Psa 19 58 16 Ipsi dispergentur ad manducandum ; si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.
Psalms Psa 19 58 17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam : quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meae.
Psalms Psa 19 58 18 Adjutor meus, tibi psallam, quia Deus susceptor meus es ; Deus meus, misericordia mea.]
Psalms Psa 19 59 1 In finem, pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David, in doctrinam,
Psalms Psa 19 59 2 cum succendit Mesopotamiam Syriae et Sobal, et convertit Joab, et percussit Idumaeam in valle Salinarum duodecim millia.
Psalms Psa 19 59 3 [Deus, repulisti nos, et destruxisti nos ; iratus es, et misertus es nobis.
Psalms Psa 19 59 4 Commovisti terram, et conturbasti eam ; sana contritiones ejus, quia commota est.
Psalms Psa 19 59 5 Ostendisti populo tuo dura ; potasti nos vino compunctionis.
Psalms Psa 19 59 6 Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus ; ut liberentur dilecti tui.
Psalms Psa 19 59 7 Salvum fac dextera tua, et exaudi me.
Psalms Psa 19 59 8 Deus locutus est in sancto suo : laetabor, et partibor Sichimam ; et convallem tabernaculorum metibor.
Psalms Psa 19 59 9 Meus est Galaad, et meus est Manasses ; et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus ;
Psalms Psa 19 59 10 Moab olla spei meae. In Idumaeam extendam calceamentum meum : mihi alienigenae subditi sunt.
Psalms Psa 19 59 11 Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumaeam ?
Psalms Psa 19 59 12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos ? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris ?
Psalms Psa 19 59 13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
Psalms Psa 19 59 14 In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.]
Psalms Psa 19 60 1 In finem. In hymnis David.
Psalms Psa 19 60 2 [Exaudi, Deus, deprecationem meam ; intende orationi meae.
Psalms Psa 19 60 3 A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum ; in petra exaltasti me. Deduxisti me,
Psalms Psa 19 60 4 quia factus es spes mea : turris fortitudinis a facie inimici.
Psalms Psa 19 60 5 Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula ; protegar in velamento alarum tuarum.
Psalms Psa 19 60 6 Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam ; dedisti haereditatem timentibus nomen tuum.
Psalms Psa 19 60 7 Dies super dies regis adjicies ; annos ejus usque in diem generationis et generationis.
Psalms Psa 19 60 8 Permanet in aeternum in conspectu Dei : misericordiam et veritatem ejus quis requiret ?
Psalms Psa 19 60 9 Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem.]
Psalms Psa 19 61 1 In finem, pro Idithun. Psalmus David.
Psalms Psa 19 61 2 [Nonne Deo subjecta erit anima mea ? ab ipso enim salutare meum.
Psalms Psa 19 61 3 Nam et ipse Deus meus et salutaris meus ; susceptor meus, non movebor amplius.
Psalms Psa 19 61 4 Quousque irruitis in hominem ? interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae.
Psalms Psa 19 61 5 Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere ; cucurri in siti : ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.
Psalms Psa 19 61 6 Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea :
Psalms Psa 19 61 7 quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo.
Psalms Psa 19 61 8 In Deo salutare meum et gloria mea ; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
Psalms Psa 19 61 9 Sperate in eo, omnis congregatio populi ; effundite coram illo corda vestra : Deus adjutor noster in aeternum.
Psalms Psa 19 61 10 Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.
Psalms Psa 19 61 11 Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere ; divitiae si affluant, nolite cor apponere.
Psalms Psa 19 61 12 Semel locutus est Deus ; duo haec audivi : quia potestas Dei est,
Psalms Psa 19 61 13 et tibi, Domine, misericordia : quia tu reddes unicuique juxta opera sua.]
Psalms Psa 19 62 1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumaeae.
Psalms Psa 19 62 2 [Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !
Psalms Psa 19 62 3 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
Psalms Psa 19 62 4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
Psalms Psa 19 62 5 Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.
Psalms Psa 19 62 6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
Psalms Psa 19 62 7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.
Psalms Psa 19 62 8 Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
Psalms Psa 19 62 9 Adhaesit anima mea post te ; me suscepit dextera tua.
Psalms Psa 19 62 10 Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam : introibunt in inferiora terrae ;
Psalms Psa 19 62 11 tradentur in manus gladii : partes vulpium erunt.
Psalms Psa 19 62 12 Rex vero laetabitur in Deo ; laudabuntur omnes qui jurant in eo : quia obstructum est os loquentium iniqua.]
Psalms Psa 19 63 1 In finem. Psalmus David.
Psalms Psa 19 63 2 [Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor ; a timore inimici eripe animam meam.
Psalms Psa 19 63 3 Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.
Psalms Psa 19 63 4 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas ; intenderunt arcum rem amaram,
Psalms Psa 19 63 5 ut sagittent in occultis immaculatum.
Psalms Psa 19 63 6 Subito sagittabunt eum, et non timebunt ; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos ; dixerunt : Quis videbit eos ?
Psalms Psa 19 63 7 Scrutati sunt iniquitates ; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum,
Psalms Psa 19 63 8 et exaltabitur Deus. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum,
Psalms Psa 19 63 9 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos,
Psalms Psa 19 63 10 et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt.
Psalms Psa 19 63 11 Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.]
Psalms Psa 19 64 1 In finem. Psalmus David, canticum Jeremiae et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire.
Psalms Psa 19 64 2 [Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem.
Psalms Psa 19 64 3 Exaudi orationem meam ; ad te omnis caro veniet.
Psalms Psa 19 64 4 Verba iniquorum praevaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis.
Psalms Psa 19 64 5 Beatus quem elegisti et assumpsisti : inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuae ; sanctum est templum tuum,
Psalms Psa 19 64 6 mirabile in aequitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terrae, et in mari longe.
Psalms Psa 19 64 7 Praeparans montes in virtute tua, accinctus potentia ;
Psalms Psa 19 64 8 qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes,
Psalms Psa 19 64 9 et timebunt qui habitant terminos a signis tuis ; exitus matutini et vespere delectabis.
Psalms Psa 19 64 10 Visitasti terram, et inebriasti eam ; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis ; parasti cibum illorum : quoniam ita est praeparatio ejus.
Psalms Psa 19 64 11 Rivos ejus inebria ; multiplica genimina ejus : in stillicidiis ejus laetabitur germinans.
Psalms Psa 19 64 12 Benedices coronae anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate.
Psalms Psa 19 64 13 Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles accingentur.
Psalms Psa 19 64 14 Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento ; clamabunt, etenim hymnum dicent.]
Psalms Psa 19 65 1 In finem. Canticum psalmi resurrectionis. [Jubilate Deo, omnis terra ;
Psalms Psa 19 65 2 psalmum dicite nomini ejus ; date gloriam laudi ejus.
Psalms Psa 19 65 3 Dicite Deo : Quam terribilia sunt opera tua, Domine ! in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.
Psalms Psa 19 65 4 Omnis terra adoret te, et psallat tibi ; psalmum dicat nomini tuo.
Psalms Psa 19 65 5 Venite, et videte opera Dei : terribilis in consiliis super filios hominum.
Psalms Psa 19 65 6 Qui convertit mare in aridam ; in flumine pertransibunt pede : ibi laetabimur in ipso.
Psalms Psa 19 65 7 Qui dominatur in virtute sua in aeternum ; oculi ejus super gentes respiciunt : qui exasperant non exaltentur in semetipsis.
Psalms Psa 19 65 8 Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus :
Psalms Psa 19 65 9 qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.
Psalms Psa 19 65 10 Quoniam probasti nos, Deus ; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
Psalms Psa 19 65 11 Induxisti nos in laqueum ; posuisti tribulationes in dorso nostro ;
Psalms Psa 19 65 12 imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.
Psalms Psa 19 65 13 Introibo in domum tuam in holocaustis ; reddam tibi vota mea
Psalms Psa 19 65 14 quae distinxerunt labia mea : et locutum est os meum in tribulatione mea.
Psalms Psa 19 65 15 Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum ; offeram tibi boves cum hircis.
Psalms Psa 19 65 16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae.
Psalms Psa 19 65 17 Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.
Psalms Psa 19 65 18 Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.
Psalms Psa 19 65 19 Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meae.
Psalms Psa 19 65 20 Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.]
Psalms Psa 19 66 1 In finem, in hymnis. Psalmus cantici David.
Psalms Psa 19 66 2 [Deus misereatur nostri, et benedicat nobis ; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri :
Psalms Psa 19 66 3 ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.
Psalms Psa 19 66 4 Confiteantur tibi populi, Deus : confiteantur tibi populi omnes.
Psalms Psa 19 66 5 Laetentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in aequitate, et gentes in terra dirigis.
Psalms Psa 19 66 6 Confiteantur tibi populi, Deus : confiteantur tibi populi omnes.
Psalms Psa 19 66 7 Terra dedit fructum suum : benedicat nos Deus, Deus noster !
Psalms Psa 19 66 8 Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae.]
Psalms Psa 19 67 1 In finem. Psalmus cantici ipsi David.
Psalms Psa 19 67 2 [Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus ; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.
Psalms Psa 19 67 3 Sicut deficit fumus, deficiant ; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
Psalms Psa 19 67 4 Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia.
Psalms Psa 19 67 5 Cantate Deo ; psalmum dicite nomini ejus : iter facite ei qui ascendit super occasum. Dominus nomen illi ; exsultate in conspectu ejus. Turbabuntur a facie ejus,
Psalms Psa 19 67 6 patris orphanorum, et judicis viduarum ; Deus in loco sancto suo.
Psalms Psa 19 67 7 Deus qui inhabitare facit unius moris in domo ; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris.
Psalms Psa 19 67 8 Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,
Psalms Psa 19 67 9 terra mota est, etenim caeli distillaverunt, a facie Dei Sinai, a facie Dei Israël.
Psalms Psa 19 67 10 Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae ; et infirmata est, tu vero perfecisti eam.
Psalms Psa 19 67 11 Animalia tua habitabunt in ea ; parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
Psalms Psa 19 67 12 Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.
Psalms Psa 19 67 13 Rex virtutum dilecti, dilecti ; et speciei domus dividere spolia.
Psalms Psa 19 67 14 Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in pallore auri.
Psalms Psa 19 67 15 Dum discernit caelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon.
Psalms Psa 19 67 16 Mons Dei, mons pinguis : mons coagulatus, mons pinguis.
Psalms Psa 19 67 17 Ut quid suspicamini, montes coagulatos ? mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo ; etenim Dominus habitabit in finem.
Psalms Psa 19 67 18 Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium ; Dominus in eis in Sina, in sancto.
Psalms Psa 19 67 19 Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus ; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.
Psalms Psa 19 67 20 Benedictus Dominus die quotidie : prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.
Psalms Psa 19 67 21 Deus noster, Deus salvos faciendi ; et Domini, Domini exitus mortis.
Psalms Psa 19 67 22 Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis.
Psalms Psa 19 67 23 Dixit Dominus : Ex Basan convertam, convertam in profundum maris :
Psalms Psa 19 67 24 ut intingatur pes tuus in sanguine ; lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
Psalms Psa 19 67 25 Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto.
Psalms Psa 19 67 26 Praevenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum.
Psalms Psa 19 67 27 In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israël.
Psalms Psa 19 67 28 Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu ; principes Juda, duces eorum ; principes Zabulon, principes Nephthali.
Psalms Psa 19 67 29 Manda, Deus, virtuti tuae ; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
Psalms Psa 19 67 30 A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera.
Psalms Psa 19 67 31 Increpa feras arundinis ; congregatio taurorum in vaccis populorum : ut excludant eos qui probati sunt argento. Dissipa gentes quae bella volunt.
Psalms Psa 19 67 32 Venient legati ex Aegypto ; Aethiopia praeveniet manus ejus Deo.
Psalms Psa 19 67 33 Regna terrae, cantate Deo ; psallite Domino ; psallite Deo.
Psalms Psa 19 67 34 Qui ascendit super caelum caeli, ad orientem : ecce dabit voci suae vocem virtutis.
Psalms Psa 19 67 35 Date gloriam Deo super Israël ; magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus.
Psalms Psa 19 67 36 Mirabilis Deus in sanctis suis ; Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus !]
Psalms Psa 19 68 1 In finem, pro iis qui commutabuntur. David.
Psalms Psa 19 68 2 [Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam.
Psalms Psa 19 68 3 Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.
Psalms Psa 19 68 4 Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae ; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
Psalms Psa 19 68 5 Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste ; quae non rapui, tunc exsolvebam.
Psalms Psa 19 68 6 Deus, tu scis insipientiam meam ; et delicta mea a te non sunt abscondita.
Psalms Psa 19 68 7 Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum ; non confundantur super me qui quaerunt te, Deus Israël.
Psalms Psa 19 68 8 Quoniam propter te sustinui opprobrium ; operuit confusio faciem meam.
Psalms Psa 19 68 9 Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meae.
Psalms Psa 19 68 10 Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
Psalms Psa 19 68 11 Et operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi.
Psalms Psa 19 68 12 Et posui vestimentum meum cilicium ; et factus sum illis in parabolam.
Psalms Psa 19 68 13 Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum.
Psalms Psa 19 68 14 Ego vero orationem meam ad te, Domine ; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiae tuae, exaudi me in veritate salutis tuae.
Psalms Psa 19 68 15 Eripe me de luto, ut non infigar ; libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.
Psalms Psa 19 68 16 Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.
Psalms Psa 19 68 17 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua ; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
Psalms Psa 19 68 18 Et ne avertas faciem tuam a puero tuo ; quoniam tribulor, velociter exaudi me.
Psalms Psa 19 68 19 Intende animae meae, et libera eam ; propter inimicos meos, eripe me.
Psalms Psa 19 68 20 Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam ;
Psalms Psa 19 68 21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam : et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit ; et qui consolaretur, et non inveni.
Psalms Psa 19 68 22 Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.
Psalms Psa 19 68 23 Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.
Psalms Psa 19 68 24 Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva.
Psalms Psa 19 68 25 Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos.
Psalms Psa 19 68 26 Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
Psalms Psa 19 68 27 Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
Psalms Psa 19 68 28 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam.
Psalms Psa 19 68 29 Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.
Psalms Psa 19 68 30 Ego sum pauper et dolens ; salus tua, Deus, suscepit me.
Psalms Psa 19 68 31 Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude :
Psalms Psa 19 68 32 et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.
Psalms Psa 19 68 33 Videant pauperes, et laetentur ; quaerite Deum, et vivet anima vestra :
Psalms Psa 19 68 34 quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit.
Psalms Psa 19 68 35 Laudent illum caeli et terra ; mare, et omnia reptilia in eis.
Psalms Psa 19 68 36 Quoniam Deus salvam faciet Sion, et aedificabuntur civitates Juda, et inhabitabunt ibi, et haereditate acquirent eam.
Psalms Psa 19 68 37 Et semen servorum ejus possidebit eam ; et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.]
Psalms Psa 19 69 1 In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.
Psalms Psa 19 69 2 [Deus, in adjutorium meum intende ; Domine, ad adjuvandum me festina.
Psalms Psa 19 69 3 Confundantur, et revereantur, qui quaerunt animam meam.
Psalms Psa 19 69 4 Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala ; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi : Euge, euge !
Psalms Psa 19 69 5 Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te ; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
Psalms Psa 19 69 6 Ego vero egenus et pauper sum ; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu ; Domine, ne moreris.]
Psalms Psa 19 70 1 Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. [In te, Domine, speravi ; non confundar in aeternum.
Psalms Psa 19 70 2 In justitia tua libera me, et eripe me : inclina ad me aurem tuam, et salva me.
Psalms Psa 19 70 3 Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias : quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu.
Psalms Psa 19 70 4 Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis, et iniqui :
Psalms Psa 19 70 5 quoniam tu es patientia mea, Domine ; Domine, spes mea a juventute mea.
Psalms Psa 19 70 6 In te confirmatus sum ex utero ; de ventre matris meae tu es protector meus ; in te cantatio mea semper.
Psalms Psa 19 70 7 Tamquam prodigium factus sum multis ; et tu adjutor fortis.
Psalms Psa 19 70 8 Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam.
Psalms Psa 19 70 9 Ne projicias me in tempore senectutis ; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
Psalms Psa 19 70 10 Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum,
Psalms Psa 19 70 11 dicentes : Deus dereliquit eum : persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat.
Psalms Psa 19 70 12 Deus, ne elongeris a me ; Deus meus, in auxilium meum respice.
Psalms Psa 19 70 13 Confundantur et deficiant detrahentes animae meae ; operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi.
Psalms Psa 19 70 14 Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam.
Psalms Psa 19 70 15 Os meum annuntiabit justitiam tuam, tota die salutare tuum. Quoniam non cognovi litteraturam,
Psalms Psa 19 70 16 introibo in potentias Domini ; Domine, memorabor justitiae tuae solius.
Psalms Psa 19 70 17 Deus, docuisti me a juventute mea ; et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.
Psalms Psa 19 70 18 Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est, potentiam tuam,
Psalms Psa 19 70 19 et justitiam tuam, Deus, usque in altissima ; quae fecisti magnalia, Deus : quis similis tibi ?
Psalms Psa 19 70 20 Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas ! et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me.
Psalms Psa 19 70 21 Multiplicasti magnificentiam tuam ; et conversus consolatus es me.
Psalms Psa 19 70 22 Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus ; psallam tibi in cithara, sanctus Israël.
Psalms Psa 19 70 23 Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi ; et anima mea quam redemisti.
Psalms Psa 19 70 24 Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi.]
Psalms Psa 19 71 1 Psalmus, in Salomonem.
Psalms Psa 19 71 2 [Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis ; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.
Psalms Psa 19 71 3 Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam.
Psalms Psa 19 71 4 Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem.
Psalms Psa 19 71 5 Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem.
Psalms Psa 19 71 6 Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram.
Psalms Psa 19 71 7 Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna.
Psalms Psa 19 71 8 Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
Psalms Psa 19 71 9 Coram illo procident Aethiopes, et inimici ejus terram lingent.
Psalms Psa 19 71 10 Reges Tharsis et insulae munera offerent ; reges Arabum et Saba dona adducent :
Psalms Psa 19 71 11 et adorabunt eum omnes reges terrae ; omnes gentes servient ei.
Psalms Psa 19 71 12 Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor.
Psalms Psa 19 71 13 Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet.
Psalms Psa 19 71 14 Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum, et honorabile nomen eorum coram illo.
Psalms Psa 19 71 15 Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae ; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei.
Psalms Psa 19 71 16 Et erit firmamentum in terra in summis montium ; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut foenum terrae.
Psalms Psa 19 71 17 Sit nomen ejus benedictum in saecula ; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae ; omnes gentes magnificabunt eum.
Psalms Psa 19 71 18 Benedictus Dominus Deus Israël, qui facit mirabilia solus.
Psalms Psa 19 71 19 Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum, et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat.]
Psalms Psa 19 71 20 Defecerunt laudes David, filii Jesse.
Psalms Psa 19 72 1 Psalmus Asaph. [Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde !
Psalms Psa 19 72 2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei :
Psalms Psa 19 72 3 quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
Psalms Psa 19 72 4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.
Psalms Psa 19 72 5 In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.
Psalms Psa 19 72 6 Ideo tenuit eos superbia ; operti sunt iniquitate et impietate sua.
Psalms Psa 19 72 7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ; transierunt in affectum cordis.
Psalms Psa 19 72 8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ; iniquitatem in excelso locuti sunt.
Psalms Psa 19 72 9 Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transivit in terra.
Psalms Psa 19 72 10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.
Psalms Psa 19 72 11 Et dixerunt : Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso ?
Psalms Psa 19 72 12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias.
Psalms Psa 19 72 13 Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,
Psalms Psa 19 72 14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
Psalms Psa 19 72 15 Si dicebam : Narrabo sic ; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
Psalms Psa 19 72 16 Existimabam ut cognoscerem hoc ; labor est ante me :
Psalms Psa 19 72 17 donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.
Psalms Psa 19 72 18 Verumtamen propter dolos posuisti eis ; dejecisti eos dum allevarentur.
Psalms Psa 19 72 19 Quomodo facti sunt in desolationem ? subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam.
Psalms Psa 19 72 20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
Psalms Psa 19 72 21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt ;
Psalms Psa 19 72 22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :
Psalms Psa 19 72 23 ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.
Psalms Psa 19 72 24 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
Psalms Psa 19 72 25 Quid enim mihi est in caelo ? et a te quid volui super terram ?
Psalms Psa 19 72 26 Defecit caro mea et cor meum ; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum.
Psalms Psa 19 72 27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt ; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
Psalms Psa 19 72 28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est ; ponere in Domino Deo spem meam : ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion.]
Psalms Psa 19 73 1 Intellectus Asaph. [Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae ?
Psalms Psa 19 73 2 Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam haereditatis tuae, mons Sion, in quo habitasti in eo.
Psalms Psa 19 73 3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem : quanta malignatus est inimicus in sancto !
Psalms Psa 19 73 4 Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuae ; posuerunt signa sua, signa :
Psalms Psa 19 73 5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
Psalms Psa 19 73 6 exciderunt januas ejus in idipsum ; in securi et ascia dejecerunt eam.
Psalms Psa 19 73 7 Incenderunt igni sanctuarium tuum ; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
Psalms Psa 19 73 8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul : Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
Psalms Psa 19 73 9 Signa nostra non vidimus ; jam non est propheta ; et nos non cognoscet amplius.
Psalms Psa 19 73 10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus ? irritat adversarius nomen tuum in finem ?
Psalms Psa 19 73 11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ?
Psalms Psa 19 73 12 Deus autem rex noster ante saecula : operatus est salutem in medio terrae.
Psalms Psa 19 73 13 Tu confirmasti in virtute tua mare ; contribulasti capita draconum in aquis.
Psalms Psa 19 73 14 Tu confregisti capita draconis ; dedisti eum escam populis Aethiopum.
Psalms Psa 19 73 15 Tu dirupisti fontes et torrentes ; tu siccasti fluvios Ethan.
Psalms Psa 19 73 16 Tuus est dies, et tua est nox ; tu fabricatus es auroram et solem.
Psalms Psa 19 73 17 Tu fecisti omnes terminos terrae ; aestatem et ver tu plasmasti ea.
Psalms Psa 19 73 18 Memor esto hujus : inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.
Psalms Psa 19 73 19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
Psalms Psa 19 73 20 Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum.
Psalms Psa 19 73 21 Ne avertatur humilis factus confusus ; pauper et inops laudabunt nomen tuum.
Psalms Psa 19 73 22 Exsurge, Deus, judica causam tuam ; memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die.
Psalms Psa 19 73 23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum : superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.]
Psalms Psa 19 74 1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.
Psalms Psa 19 74 2 [Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua.
Psalms Psa 19 74 3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
Psalms Psa 19 74 4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea : ego confirmavi columnas ejus.
Psalms Psa 19 74 5 Dixi iniquis : Nolite inique agere : et delinquentibus : Nolite exaltare cornu :
Psalms Psa 19 74 6 nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
Psalms Psa 19 74 7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus :
Psalms Psa 19 74 8 quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat :
Psalms Psa 19 74 9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc ; verumtamen faex ejus non est exinanita : bibent omnes peccatores terrae.
Psalms Psa 19 74 10 Ego autem annuntiabo in saeculum ; cantabo Deo Jacob :
Psalms Psa 19 74 11 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.]
Psalms Psa 19 75 1 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.
Psalms Psa 19 75 2 [Notus in Judaea Deus ; in Israël magnum nomen ejus.
Psalms Psa 19 75 3 Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
Psalms Psa 19 75 4 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
Psalms Psa 19 75 5 Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis ;
Psalms Psa 19 75 6 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
Psalms Psa 19 75 7 Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.
Psalms Psa 19 75 8 Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ? ex tunc ira tua.
Psalms Psa 19 75 9 De caelo auditum fecisti judicium : terra tremuit et quievit
Psalms Psa 19 75 10 cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.
Psalms Psa 19 75 11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.
Psalms Psa 19 75 12 Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera : terribili,
Psalms Psa 19 75 13 et ei qui aufert spiritum principum : terribili apud reges terrae.]
Psalms Psa 19 76 1 In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph.
Psalms Psa 19 76 2 [Voce mea ad Dominum clamavi ; voce mea ad Deum, et intendit mihi.
Psalms Psa 19 76 3 In die tribulationis meae Deum exquisivi ; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea ;
Psalms Psa 19 76 4 memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus.
Psalms Psa 19 76 5 Anticipaverunt vigilias oculi mei ; turbatus sum, et non sum locutus.
Psalms Psa 19 76 6 Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui.
Psalms Psa 19 76 7 Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.
Psalms Psa 19 76 8 Numquid in aeternum projiciet Deus ? aut non apponet ut complacitior sit adhuc ?
Psalms Psa 19 76 9 aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem ?
Psalms Psa 19 76 10 aut obliviscetur misereri Deus ? aut continebit in ira sua misericordias suas ?
Psalms Psa 19 76 11 Et dixi : Nunc coepi ; haec mutatio dexterae Excelsi.
Psalms Psa 19 76 12 Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum :
Psalms Psa 19 76 13 et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor.
Psalms Psa 19 76 14 Deus, in sancto via tua : quis deus magnus sicut Deus noster ?
Psalms Psa 19 76 15 Tu es Deus qui facis mirabilia : notam fecisti in populis virtutem tuam.
Psalms Psa 19 76 16 Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph.
Psalms Psa 19 76 17 Viderunt te aquae, Deus ; viderunt te aquae, et timuerunt : et turbatae sunt abyssi.
Psalms Psa 19 76 18 Multitudo sonitus aquarum ; vocem dederunt nubes. Etenim sagittae tuae transeunt ;
Psalms Psa 19 76 19 vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae ; commota est, et contremuit terra.
Psalms Psa 19 76 20 In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur.
Psalms Psa 19 76 21 Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.]
Psalms Psa 19 77 1 Intellectus Asaph. [Attendite, popule meus, legem meam ; inclinate aurem vestram in verba oris mei.
Psalms Psa 19 77 2 Aperiam in parabolis os meum ; loquar propositiones ab initio.
Psalms Psa 19 77 3 Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis.
Psalms Psa 19 77 4 Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quae fecit.
Psalms Psa 19 77 5 Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israël, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis :
Psalms Psa 19 77 6 ut cognoscat generatio altera : filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis,
Psalms Psa 19 77 7 ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant :
Psalms Psa 19 77 8 ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans ; generatio quae non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus.
Psalms Psa 19 77 9 Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.
Psalms Psa 19 77 10 Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare.
Psalms Psa 19 77 11 Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quae ostendit eis.
Psalms Psa 19 77 12 Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos.
Psalms Psa 19 77 13 Interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre :
Psalms Psa 19 77 14 et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis.
Psalms Psa 19 77 15 Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa.
Psalms Psa 19 77 16 Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas.
Psalms Psa 19 77 17 Et apposuerunt adhuc peccare ei ; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
Psalms Psa 19 77 18 Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis.
Psalms Psa 19 77 19 Et male locuti sunt de Deo ; dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ?
Psalms Psa 19 77 20 quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo ?
Psalms Psa 19 77 21 Ideo audivit Dominus et distulit ; et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israël :
Psalms Psa 19 77 22 quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus.
Psalms Psa 19 77 23 Et mandavit nubibus desuper, et januas caeli aperuit.
Psalms Psa 19 77 24 Et pluit illis manna ad manducandum, et panem caeli dedit eis.
Psalms Psa 19 77 25 Panem angelorum manducavit homo ; cibaria misit eis in abundantia.
Psalms Psa 19 77 26 Transtulit austrum de caelo, et induxit in virtute sua africum.
Psalms Psa 19 77 27 Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.
Psalms Psa 19 77 28 Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.
Psalms Psa 19 77 29 Et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis :
Psalms Psa 19 77 30 non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum,
Psalms Psa 19 77 31 et ira Dei ascendit super eos : et occidit pingues eorum, et electos Israël impedivit.
Psalms Psa 19 77 32 In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus.
Psalms Psa 19 77 33 Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione.
Psalms Psa 19 77 34 Cum occideret eos, quaerebant eum et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.
Psalms Psa 19 77 35 Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est.
Psalms Psa 19 77 36 Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei ;
Psalms Psa 19 77 37 cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus.
Psalms Psa 19 77 38 Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam.
Psalms Psa 19 77 39 Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens.
Psalms Psa 19 77 40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto ; in iram concitaverunt eum in inaquoso ?
Psalms Psa 19 77 41 Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israël exacerbaverunt.
Psalms Psa 19 77 42 Non sunt recordati manus ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis :
Psalms Psa 19 77 43 sicut posuit in Aegypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos ;
Psalms Psa 19 77 44 et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.
Psalms Psa 19 77 45 Misit in eos coenomyiam, et comedit eos, et ranam, et disperdidit eos ;
Psalms Psa 19 77 46 et dedit aerugini fructus eorum, et labores eorum locustae ;
Psalms Psa 19 77 47 et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina ;
Psalms Psa 19 77 48 et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum igni ;
Psalms Psa 19 77 49 misit in eos iram indignationis suae, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos.
Psalms Psa 19 77 50 Viam fecit semitae irae suae : non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit :
Psalms Psa 19 77 51 et percussit omne primogenitum in terra Aegypti ; primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham :
Psalms Psa 19 77 52 et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto :
Psalms Psa 19 77 53 et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare.
Psalms Psa 19 77 54 Et induxit eos in montem sanctificationis suae, montem quem acquisivit dextera ejus ; et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis ;
Psalms Psa 19 77 55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israël.
Psalms Psa 19 77 56 Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt.
Psalms Psa 19 77 57 Et averterunt se, et non servaverunt pactum : quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.
Psalms Psa 19 77 58 In iram concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt.
Psalms Psa 19 77 59 Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israël.
Psalms Psa 19 77 60 Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.
Psalms Psa 19 77 61 Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici.
Psalms Psa 19 77 62 Et conclusit in gladio populum suum, et haereditatem suam sprevit.
Psalms Psa 19 77 63 Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatae.
Psalms Psa 19 77 64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduae eorum non plorabantur.
Psalms Psa 19 77 65 Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
Psalms Psa 19 77 66 Et percussit inimicos suos in posteriora ; opprobrium sempiternum dedit illis.
Psalms Psa 19 77 67 Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit :
Psalms Psa 19 77 68 sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit.
Psalms Psa 19 77 69 Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in saecula.
Psalms Psa 19 77 70 Et elegit David, servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium ; de post foetantes accepit eum :
Psalms Psa 19 77 71 pascere Jacob servum suum, et Israël haereditatem suam.
Psalms Psa 19 77 72 Et pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.]
Psalms Psa 19 78 1 Psalmus Asaph. [Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam ; polluerunt templum sanctum tuum ; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.
Psalms Psa 19 78 2 Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli ; carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.
Psalms Psa 19 78 3 Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.
Psalms Psa 19 78 4 Facti sumus opprobrium vicinis nostris ; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.
Psalms Psa 19 78 5 Usquequo, Domine, irasceris in finem ? accendetur velut ignis zelus tuus ?
Psalms Psa 19 78 6 Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt :
Psalms Psa 19 78 7 quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt.
Psalms Psa 19 78 8 Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum ; cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis.
Psalms Psa 19 78 9 Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos : et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.
Psalms Psa 19 78 10 Ne forte dicant in gentibus : Ubi est Deus eorum ? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.
Psalms Psa 19 78 11 Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum ; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum :
Psalms Psa 19 78 12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum ; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.
Psalms Psa 19 78 13 Nos autem populus tuus, et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum ; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.]
Psalms Psa 19 79 1 In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus.
Psalms Psa 19 79 2 [Qui regis Israël, intende ; qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super cherubim, manifestare
Psalms Psa 19 79 3 coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.
Psalms Psa 19 79 4 Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Psalms Psa 19 79 5 Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui ?
Psalms Psa 19 79 6 cibabis nos pane lacrimarum, et potum dabis nobis in lacrimis in mensura ?
Psalms Psa 19 79 7 Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos.
Psalms Psa 19 79 8 Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Psalms Psa 19 79 9 Vineam de Aegypto transtulisti : ejecisti gentes, et plantasti eam.
Psalms Psa 19 79 10 Dux itineris fuisti in conspectu ejus ; plantasti radices ejus, et implevit terram.
Psalms Psa 19 79 11 Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei.
Psalms Psa 19 79 12 Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus.
Psalms Psa 19 79 13 Ut quid destruxisti maceriam ejus, et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam ?
Psalms Psa 19 79 14 Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam.
Psalms Psa 19 79 15 Deus virtutum, convertere, respice de caelo, et vide, et visita vineam istam :
Psalms Psa 19 79 16 et perfice eam quam plantavit dextera tua, et super filium hominis quem confirmasti tibi.
Psalms Psa 19 79 17 Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt.
Psalms Psa 19 79 18 Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi.
Psalms Psa 19 79 19 Et non discedimus a te : vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.
Psalms Psa 19 79 20 Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.]
Psalms Psa 19 80 1 In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.
Psalms Psa 19 80 2 [Exsultate Deo adjutori nostro ; jubilate Deo Jacob.
Psalms Psa 19 80 3 Sumite psalmum, et date tympanum ; psalterium jucundum cum cithara.
Psalms Psa 19 80 4 Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestrae :
Psalms Psa 19 80 5 quia praeceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob.
Psalms Psa 19 80 6 Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Aegypti ; linguam quam non noverat, audivit.
Psalms Psa 19 80 7 Divertit ab oneribus dorsum ejus ; manus ejus in cophino servierunt.
Psalms Psa 19 80 8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis ; probavi te apud aquam contradictionis.
Psalms Psa 19 80 9 Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me,
Psalms Psa 19 80 10 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
Psalms Psa 19 80 11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti. Dilata os tuum, et implebo illud.
Psalms Psa 19 80 12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi.
Psalms Psa 19 80 13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ; ibunt in adinventionibus suis.
Psalms Psa 19 80 14 Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset,
Psalms Psa 19 80 15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.
Psalms Psa 19 80 16 Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in saecula.
Psalms Psa 19 80 17 Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.]
Psalms Psa 19 81 1 Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat.
Psalms Psa 19 81 2 Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ?
Psalms Psa 19 81 3 Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate.
Psalms Psa 19 81 4 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
Psalms Psa 19 81 5 Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant : movebuntur omnia fundamenta terrae.
Psalms Psa 19 81 6 Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes.
Psalms Psa 19 81 7 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.
Psalms Psa 19 81 8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus.]
Psalms Psa 19 82 1 Canticum Psalmi Asaph.
Psalms Psa 19 82 2 [Deus, quis similis erit tibi ? ne taceas, neque compescaris, Deus :
Psalms Psa 19 82 3 quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput.
Psalms Psa 19 82 4 Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.
Psalms Psa 19 82 5 Dixerunt : Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra.
Psalms Psa 19 82 6 Quoniam cogitaverunt unanimiter ; simul adversum te testamentum disposuerunt :
Psalms Psa 19 82 7 tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae, Moab et Agareni,
Psalms Psa 19 82 8 Gebal, et Ammon, et Amalec ; alienigenae cum habitantibus Tyrum.
Psalms Psa 19 82 9 Etenim Assur venit cum illis : facti sunt in adjutorium filiis Lot.
Psalms Psa 19 82 10 Fac illis sicut Madian et Sisarae, sicut Jabin in torrente Cisson.
Psalms Psa 19 82 11 Disperierunt in Endor ; facti sunt ut stercus terrae.
Psalms Psa 19 82 12 Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana : omnes principes eorum,
Psalms Psa 19 82 13 qui dixerunt : Haereditate possideamus sanctuarium Dei.
Psalms Psa 19 82 14 Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.
Psalms Psa 19 82 15 Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes,
Psalms Psa 19 82 16 ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos.
Psalms Psa 19 82 17 Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine.
Psalms Psa 19 82 18 Erubescant, et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur, et pereant.
Psalms Psa 19 82 19 Et cognoscant quia nomen tibi Dominus : tu solus Altissimus in omni terra.]
Psalms Psa 19 83 1 In finem, pro torcularibus filiis Core. Psalmus.
Psalms Psa 19 83 2 [Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum !
Psalms Psa 19 83 3 Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini ; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
Psalms Psa 19 83 4 Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos : altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus.
Psalms Psa 19 83 5 Beati qui habitant in domo tua, Domine ; in saecula saeculorum laudabunt te.
Psalms Psa 19 83 6 Beatus vir cujus est auxilium abs te : ascensiones in corde suo disposuit,
Psalms Psa 19 83 7 in valle lacrimarum, in loco quem posuit.
Psalms Psa 19 83 8 Etenim benedictionem dabit legislator ; ibunt de virtute in virtutem : videbitur Deus deorum in Sion.
Psalms Psa 19 83 9 Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam ; auribus percipe, Deus Jacob.
Psalms Psa 19 83 10 Protector noster, aspice, Deus, et respice in faciem christi tui.
Psalms Psa 19 83 11 Quia melior est dies una in atriis tuis super millia ; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
Psalms Psa 19 83 12 Quia misericordiam et veritatem diligit Deus : gratiam et gloriam dabit Dominus.
Psalms Psa 19 83 13 Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia : Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.]
Psalms Psa 19 84 1 In finem, filiis Core. Psalmus.
Psalms Psa 19 84 2 [Benedixisti, Domine, terram tuam ; avertisti captivitatem Jacob.
Psalms Psa 19 84 3 Remisisti iniquitatem plebis tuae ; operuisti omnia peccata eorum.
Psalms Psa 19 84 4 Mitigasti omnem iram tuam ; avertisti ab ira indignationis tuae.
Psalms Psa 19 84 5 Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.
Psalms Psa 19 84 6 Numquid in aeternum irasceris nobis ? aut extendes iram tuam a generatione in generationem ?
Psalms Psa 19 84 7 Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te.
Psalms Psa 19 84 8 Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.
Psalms Psa 19 84 9 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.
Psalms Psa 19 84 10 Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.
Psalms Psa 19 84 11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi ; justitia et pax osculatae sunt.
Psalms Psa 19 84 12 Veritas de terra orta est, et justitia de caelo prospexit.
Psalms Psa 19 84 13 Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.
Psalms Psa 19 84 14 Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.]
Psalms Psa 19 85 1 Oratio ipsi David. [Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.
Psalms Psa 19 85 2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum ; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.
Psalms Psa 19 85 3 Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die ;
Psalms Psa 19 85 4 laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.
Psalms Psa 19 85 5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multae misericordiae omnibus invocantibus te.
Psalms Psa 19 85 6 Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meae.
Psalms Psa 19 85 7 In die tribulationis meae clamavi ad te, quia exaudisti me.
Psalms Psa 19 85 8 Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.
Psalms Psa 19 85 9 Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.
Psalms Psa 19 85 10 Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia ; tu es Deus solus.
Psalms Psa 19 85 11 Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua ; laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum.
Psalms Psa 19 85 12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in aeternum :
Psalms Psa 19 85 13 quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
Psalms Psa 19 85 14 Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam : et non proposuerunt te in conspectu suo.
Psalms Psa 19 85 15 Et tu, Domine Deus, miserator et misericors ; patiens, et multae misericordiae, et verax.
Psalms Psa 19 85 16 Respice in me, et miserere mei ; da imperium tuum puero tuo, et salvum fac filium ancillae tuae.
Psalms Psa 19 85 17 Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur : quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.]
Psalms Psa 19 86 1 Filiis Core. Psalmus cantici. [Fundamenta ejus in montibus sanctis ;
Psalms Psa 19 86 2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
Psalms Psa 19 86 3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !
Psalms Psa 19 86 4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ; ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fuerunt illic.
Psalms Psa 19 86 5 Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus ?
Psalms Psa 19 86 6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.
Psalms Psa 19 86 7 Sicut laetantium omnium habitatio est in te.]
Psalms Psa 19 87 1 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitae.
Psalms Psa 19 87 2 [Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te.
Psalms Psa 19 87 3 Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.
Psalms Psa 19 87 4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
Psalms Psa 19 87 5 Aestimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,
Psalms Psa 19 87 6 inter mortuos liber ; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.
Psalms Psa 19 87 7 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.
Psalms Psa 19 87 8 Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
Psalms Psa 19 87 9 Longe fecisti notos meos a me ; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar ;
Psalms Psa 19 87 10 oculi mei languerunt prae inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die ; expandi ad te manus meas.
Psalms Psa 19 87 11 Numquid mortuis facies mirabilia ? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?
Psalms Psa 19 87 12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione ?
Psalms Psa 19 87 13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ? et justitia tua in terra oblivionis ?
Psalms Psa 19 87 14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te.
Psalms Psa 19 87 15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam ; avertis faciem tuam a me ?
Psalms Psa 19 87 16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
Psalms Psa 19 87 17 In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me :
Psalms Psa 19 87 18 circumdederunt me sicut aqua tota die ; circumdederunt me simul.
Psalms Psa 19 87 19 Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.]
Psalms Psa 19 88 1 Intellectus Ethan Ezrahitae.
Psalms Psa 19 88 2 [Misericordias Domini in aeternum cantabo ; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
Psalms Psa 19 88 3 Quoniam dixisti : In aeternum misericordia aedificabitur in caelis ; praeparabitur veritas tua in eis.
Psalms Psa 19 88 4 Disposui testamentum electis meis ; juravi David servo meo :
Psalms Psa 19 88 5 Usque in aeternum praeparabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam.
Psalms Psa 19 88 6 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine ; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
Psalms Psa 19 88 7 Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino ; similis erit Deo in filiis Dei ?
Psalms Psa 19 88 8 Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
Psalms Psa 19 88 9 Domine Deus virtutum, quis similis tibi ? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
Psalms Psa 19 88 10 Tu dominaris potestati maris ; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
Psalms Psa 19 88 11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ; in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.
Psalms Psa 19 88 12 Tui sunt caeli, et tua est terra : orbem terrae, et plenitudinem ejus tu fundasti ;
Psalms Psa 19 88 13 aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt :
Psalms Psa 19 88 14 tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua :
Psalms Psa 19 88 15 justitia et judicium praeparatio sedis tuae : misericordia et veritas praecedent faciem tuam.
Psalms Psa 19 88 16 Beatus populus qui scit jubilationem : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
Psalms Psa 19 88 17 et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur.
Psalms Psa 19 88 18 Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
Psalms Psa 19 88 19 Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israël regis nostri.
Psalms Psa 19 88 20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea.
Psalms Psa 19 88 21 Inveni David, servum meum ; oleo sancto meo unxi eum.
Psalms Psa 19 88 22 Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.
Psalms Psa 19 88 23 Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
Psalms Psa 19 88 24 Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.
Psalms Psa 19 88 25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
Psalms Psa 19 88 26 Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.
Psalms Psa 19 88 27 Ipse invocabit me : Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meae.
Psalms Psa 19 88 28 Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae.
Psalms Psa 19 88 29 In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.
Psalms Psa 19 88 30 Et ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies caeli.
Psalms Psa 19 88 31 Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint ;
Psalms Psa 19 88 32 si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint :
Psalms Psa 19 88 33 visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum ;
Psalms Psa 19 88 34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea,
Psalms Psa 19 88 35 neque profanabo testamentum meum : et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita.
Psalms Psa 19 88 36 Semel juravi in sancto meo, si David mentiar :
Psalms Psa 19 88 37 semen ejus in aeternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
Psalms Psa 19 88 38 et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in caelo fidelis.
Psalms Psa 19 88 39 Tu vero repulisti et despexisti ; distulisti christum tuum.
Psalms Psa 19 88 40 Evertisti testamentum servi tui ; profanasti in terra sanctuarium ejus.
Psalms Psa 19 88 41 Destruxisti omnes sepes ejus ; posuisti firmamentum ejus formidinem.
Psalms Psa 19 88 42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ; factus est opprobrium vicinis suis.
Psalms Psa 19 88 43 Exaltasti dexteram deprimentium eum ; laetificasti omnes inimicos ejus.
Psalms Psa 19 88 44 Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.
Psalms Psa 19 88 45 Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.
Psalms Psa 19 88 46 Minorasti dies temporis ejus ; perfudisti eum confusione.
Psalms Psa 19 88 47 Usquequo, Domine, avertis in finem ? exardescet sicut ignis ira tua ?
Psalms Psa 19 88 48 Memorare quae mea substantia : numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?
Psalms Psa 19 88 49 Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ? eruet animam suam de manu inferi ?
Psalms Psa 19 88 50 Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, sicut jurasti David in veritate tua ?
Psalms Psa 19 88 51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium :
Psalms Psa 19 88 52 quod exprobraverunt inimici tui, Domine ; quod exprobraverunt commutationem christi tui.
Psalms Psa 19 88 53 Benedictus Dominus in aeternum. Fiat, fiat.]
Psalms Psa 19 89 1 Oratio Moysi, hominis Dei. [Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.
Psalms Psa 19 89 2 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es, Deus.
Psalms Psa 19 89 3 Ne avertas hominem in humilitatem : et dixisti : Convertimini, filii hominum.
Psalms Psa 19 89 4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit : et custodia in nocte
Psalms Psa 19 89 5 quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt.
Psalms Psa 19 89 6 Mane sicut herba transeat ; mane floreat, et transeat ; vespere decidat, induret, et arescat.
Psalms Psa 19 89 7 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
Psalms Psa 19 89 8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ; saeculum nostrum in illuminatione vultus tui.
Psalms Psa 19 89 9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;
Psalms Psa 19 89 10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor ; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
Psalms Psa 19 89 11 Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam
Psalms Psa 19 89 12 dinumerare ? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.
Psalms Psa 19 89 13 Convertere, Domine ; usquequo ? et deprecabilis esto super servos tuos.
Psalms Psa 19 89 14 Repleti sumus mane misericordia tua ; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
Psalms Psa 19 89 15 Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti ; annis quibus vidimus mala.
Psalms Psa 19 89 16 Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.
Psalms Psa 19 89 17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.]
Psalms Psa 19 90 1 Laus cantici David. [Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei caeli commorabitur.
Psalms Psa 19 90 2 Dicet Domino : Susceptor meus es tu, et refugium meum ; Deus meus, sperabo in eum.
Psalms Psa 19 90 3 Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.
Psalms Psa 19 90 4 Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis.
Psalms Psa 19 90 5 Scuto circumdabit te veritas ejus : non timebis a timore nocturno ;
Psalms Psa 19 90 6 a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et daemonio meridiano.
Psalms Psa 19 90 7 Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis ; ad te autem non appropinquabit.
Psalms Psa 19 90 8 Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.
Psalms Psa 19 90 9 Quoniam tu es, Domine, spes mea ; Altissimum posuisti refugium tuum.
Psalms Psa 19 90 10 Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
Psalms Psa 19 90 11 Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
Psalms Psa 19 90 12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Psalms Psa 19 90 13 Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.
Psalms Psa 19 90 14 Quoniam in me speravit, liberabo eum ; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
Psalms Psa 19 90 15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum ; cum ipso sum in tribulatione : eripiam eum, et glorificabo eum.
Psalms Psa 19 90 16 Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.]
Psalms Psa 19 91 1 Psalmus cantici, in die sabbati.
Psalms Psa 19 91 2 [Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime :
Psalms Psa 19 91 3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,
Psalms Psa 19 91 4 in decachordo, psalterio ; cum cantico, in cithara.
Psalms Psa 19 91 5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo.
Psalms Psa 19 91 6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.
Psalms Psa 19 91 7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget haec.
Psalms Psa 19 91 8 Cum exorti fuerint peccatores sicut foenum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in saeculum saeculi :
Psalms Psa 19 91 9 tu autem Altissimus in aeternum, Domine.
Psalms Psa 19 91 10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
Psalms Psa 19 91 11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.
Psalms Psa 19 91 12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
Psalms Psa 19 91 13 Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur.
Psalms Psa 19 91 14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
Psalms Psa 19 91 15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt :
Psalms Psa 19 91 16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.]
Psalms Psa 19 92 1 Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. [Dominus regnavit, decorem indutus est : indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur.
Psalms Psa 19 92 2 Parata sedes tua ex tunc ; a saeculo tu es.
Psalms Psa 19 92 3 Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam ; elevaverunt flumina fluctus suos,
Psalms Psa 19 92 4 a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris ; mirabilis in altis Dominus.
Psalms Psa 19 92 5 Testimonia tua credibilia facta sunt nimis ; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.]
Psalms Psa 19 93 1 Psalmus ipsi David, quarta sabbati. [Deus ultionum Dominus ; Deus ultionum libere egit.
Psalms Psa 19 93 2 Exaltare, qui judicas terram ; redde retributionem superbis.
Psalms Psa 19 93 3 Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur ;
Psalms Psa 19 93 4 effabuntur et loquentur iniquitatem ; loquentur omnes qui operantur injustitiam ?
Psalms Psa 19 93 5 Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et haereditatem tuam vexaverunt.
Psalms Psa 19 93 6 Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt.
Psalms Psa 19 93 7 Et dixerunt : Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob.
Psalms Psa 19 93 8 Intelligite, insipientes in populo ; et stulti, aliquando sapite.
Psalms Psa 19 93 9 Qui plantavit aurem non audiet ? aut qui finxit oculum non considerat ?
Psalms Psa 19 93 10 Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam ?
Psalms Psa 19 93 11 Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt.
Psalms Psa 19 93 12 Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum :
Psalms Psa 19 93 13 ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea.
Psalms Psa 19 93 14 Quia non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet,
Psalms Psa 19 93 15 quoadusque justitia convertatur in judicium : et qui juxta illam, omnes qui recto sunt corde.
Psalms Psa 19 93 16 Quis consurget mihi adversus malignantes ? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ?
Psalms Psa 19 93 17 Nisi quia Dominus adjuvit me, paulominus habitasset in inferno anima mea.
Psalms Psa 19 93 18 Si dicebam : Motus est pes meus : misericordia tua, Domine, adjuvabat me.
Psalms Psa 19 93 19 Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam.
Psalms Psa 19 93 20 Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in praecepto ?
Psalms Psa 19 93 21 Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt.
Psalms Psa 19 93 22 Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meae.
Psalms Psa 19 93 23 Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos : disperdet illos Dominus Deus noster.]
Psalms Psa 19 94 1 Laus cantici ipsi David. [Venite, exsultemus Domino ; jubilemus Deo salutari nostro ;
Psalms Psa 19 94 2 praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei :
Psalms Psa 19 94 3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.
Psalms Psa 19 94 4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt ;
Psalms Psa 19 94 5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.
Psalms Psa 19 94 6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos :
Psalms Psa 19 94 7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus.
Psalms Psa 19 94 8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra
Psalms Psa 19 94 9 sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt me, et viderunt opera mea.
Psalms Psa 19 94 10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi : Semper hi errant corde.
Psalms Psa 19 94 11 Et isti non cognoverunt vias meas : ut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.]
Psalms Psa 19 95 1 Canticum ipsi David, quando domus aedificabatur post captivitatem. [Cantate Domino canticum novum ; cantate Domino omnis terra.
Psalms Psa 19 95 2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die in diem salutare ejus.
Psalms Psa 19 95 3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus ; in omnibus populis mirabilia ejus.
Psalms Psa 19 95 4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis : terribilis est super omnes deos.
Psalms Psa 19 95 5 Quoniam omnes dii gentium daemonia ; Dominus autem caelos fecit.
Psalms Psa 19 95 6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
Psalms Psa 19 95 7 Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem ;
Psalms Psa 19 95 8 afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus ;
Psalms Psa 19 95 9 adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra ;
Psalms Psa 19 95 10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur ; judicabit populos in aequitate.
Psalms Psa 19 95 11 Laetentur caeli, et exsultet terra ; commoveatur mare et plenitudo ejus ;
Psalms Psa 19 95 12 gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
Psalms Psa 19 95 13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua.]
Psalms Psa 19 96 1 Huic David, quando terra ejus restituta est. [Dominus regnavit : exsultet terra ; laetentur insulae multae.
Psalms Psa 19 96 2 Nubes et caligo in circuitu ejus ; justitia et judicium correctio sedis ejus.
Psalms Psa 19 96 3 Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
Psalms Psa 19 96 4 Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae ; vidit, et commota est terra.
Psalms Psa 19 96 5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini ; a facie Domini omnis terra.
Psalms Psa 19 96 6 Annuntiaverunt caeli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.
Psalms Psa 19 96 7 Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus.
Psalms Psa 19 96 8 Audivit, et laetata est Sion, et exsultaverunt filiae Judae propter judicia tua, Domine.
Psalms Psa 19 96 9 Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram ; nimis exaltatus es super omnes deos.
Psalms Psa 19 96 10 Qui diligitis Dominum, odite malum : custodit Dominus animas sanctorum suorum ; de manu peccatoris liberabit eos.
Psalms Psa 19 96 11 Lux orta est justo, et rectis corde laetitia.
Psalms Psa 19 96 12 Laetamini, justi, in Domino, et confitemini memoriae sanctificationis ejus.]
Psalms Psa 19 97 1 Psalmus ipsi David. [Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.
Psalms Psa 19 97 2 Notum fecit Dominus salutare suum ; in conspectu gentium revelavit justitiam suam.
Psalms Psa 19 97 3 Recordatus est misericordiae suae, et veritatis suae domui Israël. Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri.
Psalms Psa 19 97 4 Jubilate Deo, omnis terra ; cantate, et exsultate, et psallite.
Psalms Psa 19 97 5 Psallite Domino in cithara ; in cithara et voce psalmi ;
Psalms Psa 19 97 6 in tubis ductilibus, et voce tubae corneae. Jubilate in conspectu regis Domini :
Psalms Psa 19 97 7 moveatur mare, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et qui habitant in eo.
Psalms Psa 19 97 8 Flumina plaudent manu ; simul montes exsultabunt
Psalms Psa 19 97 9 a conspectu Domini : quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in aequitate.]
Psalms Psa 19 98 1 Psalmus ipsi David. [Dominus regnavit : irascantur populi ; qui sedet super cherubim : moveatur terra.
Psalms Psa 19 98 2 Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos.
Psalms Psa 19 98 3 Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est,
Psalms Psa 19 98 4 et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones ; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.
Psalms Psa 19 98 5 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est.
Psalms Psa 19 98 6 Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus : invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos ;
Psalms Psa 19 98 7 in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et praeceptum quod dedit illis.
Psalms Psa 19 98 8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos ; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.
Psalms Psa 19 98 9 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.]
Psalms Psa 19 99 1 Psalmus in confessione.
Psalms Psa 19 99 2 [Jubilate Deo, omnis terra ; servite Domino in laetitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione.
Psalms Psa 19 99 3 Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ; ipse fecit nos, et non ipsi nos : populus ejus, et oves pascuae ejus.
Psalms Psa 19 99 4 Introite portas ejus in confessione ; atria ejus in hymnis : confitemini illi. Laudate nomen ejus,
Psalms Psa 19 99 5 quoniam suavis est Dominus, in aeternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.]
Psalms Psa 19 100 1 Psalmus ipsi David. [Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine ; psallam,
Psalms Psa 19 100 2 et intelligam in via immaculata : quando venies ad me ? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae.
Psalms Psa 19 100 3 Non proponebam ante oculos meos rem injustam ; facientes praevaricationes odivi ; non adhaesit mihi
Psalms Psa 19 100 4 cor pravum ; declinantem a me malignum non cognoscebam.
Psalms Psa 19 100 5 Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar : superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.
Psalms Psa 19 100 6 Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum ; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
Psalms Psa 19 100 7 Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam ; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.
Psalms Psa 19 100 8 In matutino interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.]
Psalms Psa 19 101 1 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
Psalms Psa 19 101 2 [Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
Psalms Psa 19 101 3 Non avertas faciem tuam a me : in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
Psalms Psa 19 101 4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.
Psalms Psa 19 101 5 Percussus sum ut foenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.
Psalms Psa 19 101 6 A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae.
Psalms Psa 19 101 7 Similis factus sum pellicano solitudinis ; factus sum sicut nycticorax in domicilio.
Psalms Psa 19 101 8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
Psalms Psa 19 101 9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant :
Psalms Psa 19 101 10 quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,
Psalms Psa 19 101 11 a facie irae et indignationis tuae : quia elevans allisisti me.
Psalms Psa 19 101 12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut foenum arui.
Psalms Psa 19 101 13 Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.
Psalms Psa 19 101 14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus :
Psalms Psa 19 101 15 quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terrae ejus miserebuntur.
Psalms Psa 19 101 16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam :
Psalms Psa 19 101 17 quia aedificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.
Psalms Psa 19 101 18 Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.
Psalms Psa 19 101 19 Scribantur haec in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.
Psalms Psa 19 101 20 Quia prospexit de excelso sancto suo ; Dominus de caelo in terram aspexit :
Psalms Psa 19 101 21 ut audiret gemitus compeditorum ; ut solveret filios interemptorum :
Psalms Psa 19 101 22 ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem :
Psalms Psa 19 101 23 in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.
Psalms Psa 19 101 24 Respondit ei in via virtutis suae : Paucitatem dierum meorum nuntia mihi :
Psalms Psa 19 101 25 ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.
Psalms Psa 19 101 26 Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli.
Psalms Psa 19 101 27 Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ;
Psalms Psa 19 101 28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
Psalms Psa 19 101 29 Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in saeculum dirigetur.]
Psalms Psa 19 102 1 Ipsi David. [Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus.
Psalms Psa 19 102 2 Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.
Psalms Psa 19 102 3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis ; qui sanat omnes infirmitates tuas :
Psalms Psa 19 102 4 qui redimit de interitu vitam tuam ; qui coronat te in misericordia et miserationibus :
Psalms Psa 19 102 5 qui replet in bonis desiderium tuum ; renovabitur ut aquilae juventus tua :
Psalms Psa 19 102 6 faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.
Psalms Psa 19 102 7 Notas fecit vias suas Moysi ; filiis Israël voluntates suas.
Psalms Psa 19 102 8 Miserator et misericors Dominus : longanimis, et multum misericors.
Psalms Psa 19 102 9 Non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur.
Psalms Psa 19 102 10 Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
Psalms Psa 19 102 11 Quoniam secundum altitudinem caeli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se ;
Psalms Psa 19 102 12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
Psalms Psa 19 102 13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
Psalms Psa 19 102 14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum ; recordatus est quoniam pulvis sumus.
Psalms Psa 19 102 15 Homo, sicut foenum dies ejus ; tamquam flos agri, sic efflorebit :
Psalms Psa 19 102 16 quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.
Psalms Psa 19 102 17 Misericordia autem Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,
Psalms Psa 19 102 18 his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
Psalms Psa 19 102 19 Dominus in caelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
Psalms Psa 19 102 20 Benedicite Domino, omnes angeli ejus : potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.
Psalms Psa 19 102 21 Benedicite Domino, omnes virtutes ejus ; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.
Psalms Psa 19 102 22 Benedicite Domino, omnia opera ejus : in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.]
Psalms Psa 19 103 1 Ipsi David. [Benedic, anima mea, Domino : Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti,
Psalms Psa 19 103 2 amictus lumine sicut vestimento. Extendens caelum sicut pellem,
Psalms Psa 19 103 3 qui tegis aquis superiora ejus : qui ponis nubem ascensum tuum ; qui ambulas super pennas ventorum :
Psalms Psa 19 103 4 qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.
Psalms Psa 19 103 5 Qui fundasti terram super stabilitatem suam : non inclinabitur in saeculum saeculi.
Psalms Psa 19 103 6 Abyssus sicut vestimentum amictus ejus ; super montes stabunt aquae.
Psalms Psa 19 103 7 Ab increpatione tua fugient ; a voce tonitrui tui formidabunt.
Psalms Psa 19 103 8 Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis.
Psalms Psa 19 103 9 Terminum posuisti quem non transgredientur, neque convertentur operire terram.
Psalms Psa 19 103 10 Qui emittis fontes in convallibus ; inter medium montium pertransibunt aquae.
Psalms Psa 19 103 11 Potabunt omnes bestiae agri ; expectabunt onagri in siti sua.
Psalms Psa 19 103 12 Super ea volucres caeli habitabunt ; de medio petrarum dabunt voces.
Psalms Psa 19 103 13 Rigans montes de superioribus suis ; de fructu operum tuorum satiabitur terra :
Psalms Psa 19 103 14 producens foenum jumentis, et herbam servituti hominum, ut educas panem de terra,
Psalms Psa 19 103 15 et vinum laetificet cor hominis : ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet.
Psalms Psa 19 103 16 Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit :
Psalms Psa 19 103 17 illic passeres nidificabunt : herodii domus dux est eorum.
Psalms Psa 19 103 18 Montes excelsi cervis ; petra refugium herinaciis.
Psalms Psa 19 103 19 Fecit lunam in tempora ; sol cognovit occasum suum.
Psalms Psa 19 103 20 Posuisti tenebras, et facta est nox ; in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae :
Psalms Psa 19 103 21 catuli leonum rugientes ut rapiant, et quaerant a Deo escam sibi.
Psalms Psa 19 103 22 Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur.
Psalms Psa 19 103 23 Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperum.
Psalms Psa 19 103 24 Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! omnia in sapientia fecisti ; impleta est terra possessione tua.
Psalms Psa 19 103 25 Hoc mare magnum et spatiosum manibus ; illic reptilia quorum non est numerus : animalia pusilla cum magnis.
Psalms Psa 19 103 26 Illic naves pertransibunt ; draco iste quem formasti ad illudendum ei.
Psalms Psa 19 103 27 Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore.
Psalms Psa 19 103 28 Dante te illis, colligent ; aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
Psalms Psa 19 103 29 Avertente autem te faciem, turbabuntur ; auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.
Psalms Psa 19 103 30 Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae.
Psalms Psa 19 103 31 Sit gloria Domini in saeculum ; laetabitur Dominus in operibus suis.
Psalms Psa 19 103 32 Qui respicit terram, et facit eam tremere ; qui tangit montes, et fumigant.
Psalms Psa 19 103 33 Cantabo Domino in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu sum.
Psalms Psa 19 103 34 Jucundum sit ei eloquium meum ; ego vero delectabor in Domino.
Psalms Psa 19 103 35 Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino.]
Psalms Psa 19 104 1 Alleluja. [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; annuntiate inter gentes opera ejus.
Psalms Psa 19 104 2 Cantate ei, et psallite ei ; narrate omnia mirabilia ejus.
Psalms Psa 19 104 3 Laudamini in nomine sancto ejus ; laetetur cor quaerentium Dominum.
Psalms Psa 19 104 4 Quaerite Dominum, et confirmamini ; quaerite faciem ejus semper.
Psalms Psa 19 104 5 Mementote mirabilium ejus quae fecit ; prodigia ejus, et judicia oris ejus :
Psalms Psa 19 104 6 semen Abraham servi ejus ; filii Jacob electi ejus.
Psalms Psa 19 104 7 Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra judicia ejus.
Psalms Psa 19 104 8 Memor fuit in saeculum testamenti sui ; verbi quod mandavit in mille generationes :
Psalms Psa 19 104 9 quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac :
Psalms Psa 19 104 10 et statuit illud Jacob in praeceptum, et Israël in testamentum aeternum,
Psalms Psa 19 104 11 dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae :
Psalms Psa 19 104 12 cum essent numero brevi, paucissimi, et incolae ejus.
Psalms Psa 19 104 13 Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
Psalms Psa 19 104 14 Non reliquit hominem nocere eis : et corripuit pro eis reges.
Psalms Psa 19 104 15 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
Psalms Psa 19 104 16 Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.
Psalms Psa 19 104 17 Misit ante eos virum : in servum venumdatus est, Joseph.
Psalms Psa 19 104 18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ; ferrum pertransiit animam ejus :
Psalms Psa 19 104 19 donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.
Psalms Psa 19 104 20 Misit rex, et solvit eum ; princeps populorum, et dimisit eum.
Psalms Psa 19 104 21 Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae :
Psalms Psa 19 104 22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.
Psalms Psa 19 104 23 Et intravit Israël in Aegyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.
Psalms Psa 19 104 24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.
Psalms Psa 19 104 25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.
Psalms Psa 19 104 26 Misit Moysen servum suum ; Aaron quem elegit ipsum.
Psalms Psa 19 104 27 Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.
Psalms Psa 19 104 28 Misit tenebras, et obscuravit ; et non exacerbavit sermones suos.
Psalms Psa 19 104 29 Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.
Psalms Psa 19 104 30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
Psalms Psa 19 104 31 Dixit, et venit coenomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.
Psalms Psa 19 104 32 Posuit pluvias eorum grandinem : ignem comburentem in terra ipsorum.
Psalms Psa 19 104 33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.
Psalms Psa 19 104 34 Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus :
Psalms Psa 19 104 35 et comedit omne foenum in terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum.
Psalms Psa 19 104 36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.
Psalms Psa 19 104 37 Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.
Psalms Psa 19 104 38 Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.
Psalms Psa 19 104 39 Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
Psalms Psa 19 104 40 Petierunt, et venit coturnix, et pane caeli saturavit eos.
Psalms Psa 19 104 41 Dirupit petram, et fluxerunt aquae : abierunt in sicco flumina.
Psalms Psa 19 104 42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
Psalms Psa 19 104 43 Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia.
Psalms Psa 19 104 44 Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt :
Psalms Psa 19 104 45 ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.]
Psalms Psa 19 105 1 Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
Psalms Psa 19 105 2 Quis loquetur potentias Domini ; auditas faciet omnes laudes ejus ?
Psalms Psa 19 105 3 Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore.
Psalms Psa 19 105 4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui ; visita nos in salutari tuo :
Psalms Psa 19 105 5 ad videndum in bonitate electorum tuorum ; ad laetandum in laetitia gentis tuae : ut lauderis cum haereditate tua.
Psalms Psa 19 105 6 Peccavimus cum patribus nostris : injuste egimus ; iniquitatem fecimus.
Psalms Psa 19 105 7 Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua ; non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum ;
Psalms Psa 19 105 8 et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam.
Psalms Psa 19 105 9 Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
Psalms Psa 19 105 10 Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici.
Psalms Psa 19 105 11 Et operuit aqua tribulantes eos ; unus ex eis non remansit.
Psalms Psa 19 105 12 Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus.
Psalms Psa 19 105 13 Cito fecerunt ; obliti sunt operum ejus : et non sustinuerunt consilium ejus.
Psalms Psa 19 105 14 Et concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso.
Psalms Psa 19 105 15 Et dedit eis petitionem ipsorum, et misit saturitatem in animas eorum.
Psalms Psa 19 105 16 Et irritaverunt Moysen in castris ; Aaron, sanctum Domini.
Psalms Psa 19 105 17 Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron.
Psalms Psa 19 105 18 Et exarsit ignis in synagoga eorum : flamma combussit peccatores.
Psalms Psa 19 105 19 Et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile.
Psalms Psa 19 105 20 Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis foenum.
Psalms Psa 19 105 21 Obliti sunt Deum qui salvavit eos ; qui fecit magnalia in Aegypto,
Psalms Psa 19 105 22 mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.
Psalms Psa 19 105 23 Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos.
Psalms Psa 19 105 24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem ; non crediderunt verbo ejus.
Psalms Psa 19 105 25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis ; non exaudierunt vocem Domini.
Psalms Psa 19 105 26 Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto :
Psalms Psa 19 105 27 et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus.
Psalms Psa 19 105 28 Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum.
Psalms Psa 19 105 29 Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina.
Psalms Psa 19 105 30 Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio.
Psalms Psa 19 105 31 Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.
Psalms Psa 19 105 32 Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos :
Psalms Psa 19 105 33 quia exacerbaverunt spiritum ejus, et distinxit in labiis suis.
Psalms Psa 19 105 34 Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis :
Psalms Psa 19 105 35 et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum ;
Psalms Psa 19 105 36 et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.
Psalms Psa 19 105 37 Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis.
Psalms Psa 19 105 38 Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus,
Psalms Psa 19 105 39 et contaminata est in operibus eorum : et fornicati sunt in adinventionibus suis.
Psalms Psa 19 105 40 Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est haereditatem suam.
Psalms Psa 19 105 41 Et tradidit eos in manus gentium ; et dominati sunt eorum qui oderunt eos.
Psalms Psa 19 105 42 Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum ;
Psalms Psa 19 105 43 saepe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo, et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
Psalms Psa 19 105 44 Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum.
Psalms Psa 19 105 45 Et memor fuit testamenti sui, et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae :
Psalms Psa 19 105 46 et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos.
Psalms Psa 19 105 47 Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus : ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua.
Psalms Psa 19 105 48 Benedictus Dominus Deus Israël, a saeculo et usque in saeculum ; et dicet omnis populus : Fiat, fiat.]
Psalms Psa 19 106 1 Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
Psalms Psa 19 106 2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,
Psalms Psa 19 106 3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.
Psalms Psa 19 106 4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso ; viam civitatis habitaculi non invenerunt.
Psalms Psa 19 106 5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.
Psalms Psa 19 106 6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos ;
Psalms Psa 19 106 7 et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.
Psalms Psa 19 106 8 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
Psalms Psa 19 106 9 Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.
Psalms Psa 19 106 10 Sedentes in tenebris et umbra mortis ; vinctos in mendicitate et ferro.
Psalms Psa 19 106 11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.
Psalms Psa 19 106 12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum ; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
Psalms Psa 19 106 13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Psalms Psa 19 106 14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.
Psalms Psa 19 106 15 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
Psalms Psa 19 106 16 Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit.
Psalms Psa 19 106 17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum ; propter injustitias enim suas humiliati sunt.
Psalms Psa 19 106 18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
Psalms Psa 19 106 19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Psalms Psa 19 106 20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
Psalms Psa 19 106 21 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
Psalms Psa 19 106 22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.
Psalms Psa 19 106 23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis :
Psalms Psa 19 106 24 ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
Psalms Psa 19 106 25 Dixit, et stetit spiritus procellae, et exaltati sunt fluctus ejus.
Psalms Psa 19 106 26 Ascendunt usque ad caelos, et descendunt usque ad abyssos ; anima eorum in malis tabescebat.
Psalms Psa 19 106 27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.
Psalms Psa 19 106 28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum eduxit eos.
Psalms Psa 19 106 29 Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.
Psalms Psa 19 106 30 Et laetati sunt quia siluerunt ; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
Psalms Psa 19 106 31 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
Psalms Psa 19 106 32 Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.
Psalms Psa 19 106 33 Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim ;
Psalms Psa 19 106 34 terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
Psalms Psa 19 106 35 Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.
Psalms Psa 19 106 36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis :
Psalms Psa 19 106 37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.
Psalms Psa 19 106 38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ; et jumenta eorum non minoravit.
Psalms Psa 19 106 39 Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.
Psalms Psa 19 106 40 Effusa est contemptio super principes : et errare fecit eos in invio, et non in via.
Psalms Psa 19 106 41 Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.
Psalms Psa 19 106 42 Videbunt recti, et laetabuntur ; et omnis iniquitas oppilabit os suum.
Psalms Psa 19 106 43 Quis sapiens, et custodiet haec, et intelliget misericordias Domini ?]
Psalms Psa 19 107 1 Canticum Psalmi, ipsi David.
Psalms Psa 19 107 2 [Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psallam in gloria mea.
Psalms Psa 19 107 3 Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara ; exsurgam diluculo.
Psalms Psa 19 107 4 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus :
Psalms Psa 19 107 5 quia magna est super caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
Psalms Psa 19 107 6 Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua :
Psalms Psa 19 107 7 ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me.
Psalms Psa 19 107 8 Deus locutus est in sancto suo : Exsultabo, et dividam Sichimam ; et convallem tabernaculorum dimetiar.
Psalms Psa 19 107 9 Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus ;
Psalms Psa 19 107 10 Moab lebes spei meae : in Idumaeam extendam calceamentum meum ; mihi alienigenae amici facti sunt.
Psalms Psa 19 107 11 Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumaeam ?
Psalms Psa 19 107 12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos ? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris ?
Psalms Psa 19 107 13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
Psalms Psa 19 107 14 In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.]
Psalms Psa 19 108 1 In finem. Psalmus David.
Psalms Psa 19 108 2 [Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
Psalms Psa 19 108 3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me : et expugnaverunt me gratis.
Psalms Psa 19 108 4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ; ego autem orabam.
Psalms Psa 19 108 5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
Psalms Psa 19 108 6 Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.
Psalms Psa 19 108 7 Cum judicatur, exeat condemnatus ; et oratio ejus fiat in peccatum.
Psalms Psa 19 108 8 Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.
Psalms Psa 19 108 9 Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.
Psalms Psa 19 108 10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.
Psalms Psa 19 108 11 Scrutetur foenerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.
Psalms Psa 19 108 12 Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.
Psalms Psa 19 108 13 Fiant nati ejus in interitum ; in generatione una deleatur nomen ejus.
Psalms Psa 19 108 14 In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur.
Psalms Psa 19 108 15 Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum :
Psalms Psa 19 108 16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,
Psalms Psa 19 108 17 et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare.
Psalms Psa 19 108 18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei ; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum ; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.
Psalms Psa 19 108 19 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper praecingitur.
Psalms Psa 19 108 20 Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.
Psalms Psa 19 108 21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.
Psalms Psa 19 108 22 Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.
Psalms Psa 19 108 23 Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustae.
Psalms Psa 19 108 24 Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum.
Psalms Psa 19 108 25 Et ego factus sum opprobrium illis ; viderunt me, et moverunt capita sua.
Psalms Psa 19 108 26 Adjuva me, Domine Deus meus ; salvum me fac secundum misericordiam tuam.
Psalms Psa 19 108 27 Et sciant quia manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam.
Psalms Psa 19 108 28 Maledicent illi, et tu benedices : qui insurgunt in me confundantur ; servus autem tuus laetabitur.
Psalms Psa 19 108 29 Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.
Psalms Psa 19 108 30 Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum :
Psalms Psa 19 108 31 quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.]
Psalms Psa 19 109 1 Psalmus David. [Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Psalms Psa 19 109 2 Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion : dominare in medio inimicorum tuorum.
Psalms Psa 19 109 3 Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum : ex utero, ante luciferum, genui te.
Psalms Psa 19 109 4 Juravit Dominus, et non poenitebit eum : Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
Psalms Psa 19 109 5 Dominus a dextris tuis ; confregit in die irae suae reges.
Psalms Psa 19 109 6 Judicabit in nationibus, implebit ruinas ; conquassabit capita in terra multorum.
Psalms Psa 19 109 7 De torrente in via bibet ; propterea exaltabit caput.]
Psalms Psa 19 110 1 Alleluja. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione.
Psalms Psa 19 110 2 Magna opera Domini : exquisita in omnes voluntates ejus.
Psalms Psa 19 110 3 Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in saeculum saeculi.
Psalms Psa 19 110 4 Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus.
Psalms Psa 19 110 5 Escam dedit timentibus se ; memor erit in saeculum testamenti sui.
Psalms Psa 19 110 6 Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo,
Psalms Psa 19 110 7 ut det illis haereditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium.
Psalms Psa 19 110 8 Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in saeculum saeculi, facta in veritate et aequitate.
Psalms Psa 19 110 9 Redemptionem misit populo suo ; mandavit in aeternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus.
Psalms Psa 19 110 10 Initium sapientiae timor Domini ; intellectus bonus omnibus facientibus eum : laudatio ejus manet in saeculum saeculi.]
Psalms Psa 19 111 1 Alleluja, reversionis Aggaei et Zachariae. [Beatus vir qui timet Dominum : in mandatis ejus volet nimis.
Psalms Psa 19 111 2 Potens in terra erit semen ejus ; generatio rectorum benedicetur.
Psalms Psa 19 111 3 Gloria et divitiae in domo ejus, et justitia ejus manet in saeculum saeculi.
Psalms Psa 19 111 4 Exortum est in tenebris lumen rectis : misericors, et miserator, et justus.
Psalms Psa 19 111 5 Jucundus homo qui miseretur et commodat ; disponet sermones suos in judicio :
Psalms Psa 19 111 6 quia in aeternum non commovebitur.
Psalms Psa 19 111 7 In memoria aeterna erit justus ; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino,
Psalms Psa 19 111 8 confirmatum est cor ejus ; non commovebitur donec despiciat inimicos suos.
Psalms Psa 19 111 9 Dispersit, dedit pauperibus ; justitia ejus manet in saeculum saeculi : cornu ejus exaltabitur in gloria.
Psalms Psa 19 111 10 Peccator videbit, et irascetur ; dentibus suis fremet et tabescet : desiderium peccatorum peribit.]
Psalms Psa 19 112 1 Alleluja. [Laudate, pueri, Dominum ; laudate nomen Domini.
Psalms Psa 19 112 2 Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum.
Psalms Psa 19 112 3 A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.
Psalms Psa 19 112 4 Excelsus super omnes gentes Dominus, et super caelos gloria ejus.
Psalms Psa 19 112 5 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,
Psalms Psa 19 112 6 et humilia respicit in caelo et in terra ?
Psalms Psa 19 112 7 Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem :
Psalms Psa 19 112 8 ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.
Psalms Psa 19 112 9 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.]
Psalms Psa 19 113 1 Alleluja. [In exitu Israël de Aegypto, domus Jacob de populo barbaro,
Psalms Psa 19 113 2 facta est Judaea sanctificatio ejus ; Israël potestas ejus.
Psalms Psa 19 113 3 Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum.
Psalms Psa 19 113 4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
Psalms Psa 19 113 5 Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?
Psalms Psa 19 113 6 montes, exsultastis sicut arietes ? et colles, sicut agni ovium ?
Psalms Psa 19 113 7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob :
Psalms Psa 19 113 8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
Psalms Psa 19 113 9 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam :
Psalms Psa 19 113 10 super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?
Psalms Psa 19 113 11 Deus autem noster in caelo ; omnia quaecumque voluit fecit.
Psalms Psa 19 113 12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
Psalms Psa 19 113 13 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
Psalms Psa 19 113 14 Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt.
Psalms Psa 19 113 15 Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo.
Psalms Psa 19 113 16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
Psalms Psa 19 113 17 Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
Psalms Psa 19 113 18 Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
Psalms Psa 19 113 19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
Psalms Psa 19 113 20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron.
Psalms Psa 19 113 21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
Psalms Psa 19 113 22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
Psalms Psa 19 113 23 Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram.
Psalms Psa 19 113 24 Caelum caeli Domino ; terram autem dedit filiis hominum.
Psalms Psa 19 113 25 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum :
Psalms Psa 19 113 26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.]
Psalms Psa 19 114 1 Alleluja. [Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae.
Psalms Psa 19 114 2 Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.
Psalms Psa 19 114 3 Circumdederunt me dolores mortis ; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni,
Psalms Psa 19 114 4 et nomen Domini invocavi : o Domine, libera animam meam.
Psalms Psa 19 114 5 Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.
Psalms Psa 19 114 6 Custodiens parvulos Dominus ; humiliatus sum, et liberavit me.
Psalms Psa 19 114 7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi :
Psalms Psa 19 114 8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.
Psalms Psa 19 114 9 Placebo Domino in regione vivorum.]
Psalms Psa 19 115 1 Alleluja. [Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis.
Psalms Psa 19 115 2 Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax.
Psalms Psa 19 115 3 Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi ?
Psalms Psa 19 115 4 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.
Psalms Psa 19 115 5 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.
Psalms Psa 19 115 6 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
Psalms Psa 19 115 7 O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea :
Psalms Psa 19 115 8 tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
Psalms Psa 19 115 9 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ;
Psalms Psa 19 115 10 in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.]
Psalms Psa 19 116 1 Alleluja. [Laudate Dominum, omnes gentes ; laudate eum, omnes populi.
Psalms Psa 19 116 2 Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in aeternum.]
Psalms Psa 19 117 1 Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
Psalms Psa 19 117 2 Dicat nunc Israël : Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
Psalms Psa 19 117 3 Dicat nunc domus Aaron : Quoniam in saeculum misericordia ejus.
Psalms Psa 19 117 4 Dicant nunc qui timent Dominum : Quoniam in saeculum misericordia ejus.
Psalms Psa 19 117 5 De tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus.
Psalms Psa 19 117 6 Dominus mihi adjutor ; non timebo quid faciat mihi homo.
Psalms Psa 19 117 7 Dominus mihi adjutor, et ego despiciam inimicos meos.
Psalms Psa 19 117 8 Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine.
Psalms Psa 19 117 9 Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.
Psalms Psa 19 117 10 Omnes gentes circuierunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
Psalms Psa 19 117 11 Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
Psalms Psa 19 117 12 Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis : et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
Psalms Psa 19 117 13 Impulsus eversus sum, ut caderem, et Dominus suscepit me.
Psalms Psa 19 117 14 Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.
Psalms Psa 19 117 15 Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum.
Psalms Psa 19 117 16 Dextera Domini fecit virtutem ; dextera Domini exaltavit me : dextera Domini fecit virtutem.
Psalms Psa 19 117 17 Non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini.
Psalms Psa 19 117 18 Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me.
Psalms Psa 19 117 19 Aperite mihi portas justitiae : ingressus in eas confitebor Domino.
Psalms Psa 19 117 20 Haec porta Domini : justi intrabunt in eam.
Psalms Psa 19 117 21 Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.
Psalms Psa 19 117 22 Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.
Psalms Psa 19 117 23 A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris.
Psalms Psa 19 117 24 Haec est dies quam fecit Dominus ; exsultemus, et laetemur in ea.
Psalms Psa 19 117 25 O Domine, salvum me fac ; o Domine, bene prosperare.
Psalms Psa 19 117 26 Benedictus qui venit in nomine Domini : benediximus vobis de domo Domini.
Psalms Psa 19 117 27 Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.
Psalms Psa 19 117 28 Deus meus es tu, et confitebor tibi ; Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.
Psalms Psa 19 117 29 Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.]
Psalms Psa 19 118 1 Alleluja. [<Aleph>Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
Psalms Psa 19 118 2 Beati qui scrutantur testimonia ejus ; in toto corde exquirunt eum.
Psalms Psa 19 118 3 Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt.
Psalms Psa 19 118 4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
Psalms Psa 19 118 5 Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas.
Psalms Psa 19 118 6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
Psalms Psa 19 118 7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiae tuae.
Psalms Psa 19 118 8 Justificationes tuas custodiam ; non me derelinquas usquequaque.
Psalms Psa 19 118 9 <Beth>In quo corrigit adolescentior viam suam ? in custodiendo sermones tuos.
Psalms Psa 19 118 10 In toto corde meo exquisivi te ; ne repellas me a mandatis tuis.
Psalms Psa 19 118 11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
Psalms Psa 19 118 12 Benedictus es, Domine ; doce me justificationes tuas.
Psalms Psa 19 118 13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
Psalms Psa 19 118 14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
Psalms Psa 19 118 15 In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.
Psalms Psa 19 118 16 In justificationibus tuis meditabor : non obliviscar sermones tuos.
Psalms Psa 19 118 17 <Ghimel>Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.
Psalms Psa 19 118 18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
Psalms Psa 19 118 19 Incola ego sum in terra : non abscondas a me mandata tua.
Psalms Psa 19 118 20 Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.
Psalms Psa 19 118 21 Increpasti superbos ; maledicti qui declinant a mandatis tuis.
Psalms Psa 19 118 22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.
Psalms Psa 19 118 23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
Psalms Psa 19 118 24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuae.
Psalms Psa 19 118 25 <Daleth>Adhaesit pavimento anima mea : vivifica me secundum verbum tuum.
Psalms Psa 19 118 26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me ; doce me justificationes tuas.
Psalms Psa 19 118 27 Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.
Psalms Psa 19 118 28 Dormitavit anima mea prae taedio : confirma me in verbis tuis.
Psalms Psa 19 118 29 Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.
Psalms Psa 19 118 30 Viam veritatis elegi ; judicia tua non sum oblitus.
Psalms Psa 19 118 31 Adhaesi testimoniis tuis, Domine ; noli me confundere.
Psalms Psa 19 118 32 Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
Psalms Psa 19 118 33 <He>Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper.
Psalms Psa 19 118 34 Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.
Psalms Psa 19 118 35 Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui.
Psalms Psa 19 118 36 Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.
Psalms Psa 19 118 37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem ; in via tua vivifica me.
Psalms Psa 19 118 38 Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.
Psalms Psa 19 118 39 Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda.
Psalms Psa 19 118 40 Ecce concupivi mandata tua : in aequitate tua vivifica me.
Psalms Psa 19 118 41 <Vau>Et veniat super me misericordia tua, Domine ; salutare tuum secundum eloquium tuum.
Psalms Psa 19 118 42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.
Psalms Psa 19 118 43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi.
Psalms Psa 19 118 44 Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi.
Psalms Psa 19 118 45 Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.
Psalms Psa 19 118 46 Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.
Psalms Psa 19 118 47 Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi.
Psalms Psa 19 118 48 Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi, et exercebar in justificationibus tuis.
Psalms Psa 19 118 49 <Zain>Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
Psalms Psa 19 118 50 Haec me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me.
Psalms Psa 19 118 51 Superbi inique agebant usquequaque ; a lege autem tua non declinavi.
Psalms Psa 19 118 52 Memor fui judiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum.
Psalms Psa 19 118 53 Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
Psalms Psa 19 118 54 Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae.
Psalms Psa 19 118 55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.
Psalms Psa 19 118 56 Haec facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi.
Psalms Psa 19 118 57 <Heth>Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam.
Psalms Psa 19 118 58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ; miserere mei secundum eloquium tuum.
Psalms Psa 19 118 59 Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.
Psalms Psa 19 118 60 Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
Psalms Psa 19 118 61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.
Psalms Psa 19 118 62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuae.
Psalms Psa 19 118 63 Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.
Psalms Psa 19 118 64 Misericordia tua, Domine, plena est terra ; justificationes tuas doce me.
Psalms Psa 19 118 65 <Teth>Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.
Psalms Psa 19 118 66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi.
Psalms Psa 19 118 67 Priusquam humiliarer ego deliqui : propterea eloquium tuum custodivi.
Psalms Psa 19 118 68 Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
Psalms Psa 19 118 69 Multiplicata est super me iniquitas superborum ; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
Psalms Psa 19 118 70 Coagulatum est sicut lac cor eorum ; ego vero legem tuam meditatus sum.
Psalms Psa 19 118 71 Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas.
Psalms Psa 19 118 72 Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.
Psalms Psa 19 118 73 <Jod>Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me : da mihi intellectum, et discam mandata tua.
Psalms Psa 19 118 74 Qui timent te videbunt me et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi.
Psalms Psa 19 118 75 Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me.
Psalms Psa 19 118 76 Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
Psalms Psa 19 118 77 Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.
Psalms Psa 19 118 78 Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ; ego autem exercebor in mandatis tuis.
Psalms Psa 19 118 79 Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.
Psalms Psa 19 118 80 Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.
Psalms Psa 19 118 81 <Caph>Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.
Psalms Psa 19 118 82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes : Quando consolaberis me ?
Psalms Psa 19 118 83 Quia factus sum sicut uter in pruina ; justificationes tuas non sum oblitus.
Psalms Psa 19 118 84 Quot sunt dies servi tui ? quando facies de persequentibus me judicium ?
Psalms Psa 19 118 85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.
Psalms Psa 19 118 86 Omnia mandata tua veritas : inique persecuti sunt me, adjuva me.
Psalms Psa 19 118 87 Paulominus consummaverunt me in terra ; ego autem non dereliqui mandata tua.
Psalms Psa 19 118 88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.
Psalms Psa 19 118 89 <Lamed>In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in caelo.
Psalms Psa 19 118 90 In generationem et generationem veritas tua ; fundasti terram, et permanet.
Psalms Psa 19 118 91 Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.
Psalms Psa 19 118 92 Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea.
Psalms Psa 19 118 93 In aeternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.
Psalms Psa 19 118 94 Tuus sum ego ; salvum me fac : quoniam justificationes tuas exquisivi.
Psalms Psa 19 118 95 Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ; testimonia tua intellexi.
Psalms Psa 19 118 96 Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.
Psalms Psa 19 118 97 <Mem>Quomodo dilexi legem tuam, Domine ! tota die meditatio mea est.
Psalms Psa 19 118 98 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in aeternum mihi est.
Psalms Psa 19 118 99 Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est.
Psalms Psa 19 118 100 Super senes intellexi, quia mandata tua quaesivi.
Psalms Psa 19 118 101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.
Psalms Psa 19 118 102 A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.
Psalms Psa 19 118 103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! super mel ori meo.
Psalms Psa 19 118 104 A mandatis tuis intellexi ; propterea odivi omnem viam iniquitatis.
Psalms Psa 19 118 105 <Nun>Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
Psalms Psa 19 118 106 Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae.
Psalms Psa 19 118 107 Humiliatus sum usquequaque, Domine ; vivifica me secundum verbum tuum.
Psalms Psa 19 118 108 Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me.
Psalms Psa 19 118 109 Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.
Psalms Psa 19 118 110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.
Psalms Psa 19 118 111 Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt.
Psalms Psa 19 118 112 Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum, propter retributionem.
Psalms Psa 19 118 113 <Samech>Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi.
Psalms Psa 19 118 114 Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi.
Psalms Psa 19 118 115 Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.
Psalms Psa 19 118 116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea.
Psalms Psa 19 118 117 Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper.
Psalms Psa 19 118 118 Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum.
Psalms Psa 19 118 119 Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ; ideo dilexi testimonia tua.
Psalms Psa 19 118 120 Confige timore tuo carnes meas ; a judiciis enim tuis timui.
Psalms Psa 19 118 121 <Ain>Feci judicium et justitiam : non tradas me calumniantibus me.
Psalms Psa 19 118 122 Suscipe servum tuum in bonum : non calumnientur me superbi.
Psalms Psa 19 118 123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiae tuae.
Psalms Psa 19 118 124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me.
Psalms Psa 19 118 125 Servus tuus sum ego : da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
Psalms Psa 19 118 126 Tempus faciendi, Domine : dissipaverunt legem tuam.
Psalms Psa 19 118 127 Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.
Psalms Psa 19 118 128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ; omnem viam iniquam odio habui.
Psalms Psa 19 118 129 <Phe>Mirabilia testimonia tua : ideo scrutata est ea anima mea.
Psalms Psa 19 118 130 Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.
Psalms Psa 19 118 131 Os meum aperui, et attraxi spiritum : quia mandata tua desiderabam.
Psalms Psa 19 118 132 Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum.
Psalms Psa 19 118 133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.
Psalms Psa 19 118 134 Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua.
Psalms Psa 19 118 135 Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas.
Psalms Psa 19 118 136 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.
Psalms Psa 19 118 137 <Sade>Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.
Psalms Psa 19 118 138 Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.
Psalms Psa 19 118 139 Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.
Psalms Psa 19 118 140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
Psalms Psa 19 118 141 Adolescentulus sum ego et contemptus ; justificationes tuas non sum oblitus.
Psalms Psa 19 118 142 Justitia tua, justitia in aeternum, et lex tua veritas.
Psalms Psa 19 118 143 Tribulatio et angustia invenerunt me ; mandata tua meditatio mea est.
Psalms Psa 19 118 144 Aequitas testimonia tua in aeternum : intellectum da mihi, et vivam.
Psalms Psa 19 118 145 <Coph>Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine ; justificationes tuas requiram.
Psalms Psa 19 118 146 Clamavi ad te ; salvum me fac : ut custodiam mandata tua.
Psalms Psa 19 118 147 Praeveni in maturitate, et clamavi : quia in verba tua supersperavi.
Psalms Psa 19 118 148 Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.
Psalms Psa 19 118 149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me.
Psalms Psa 19 118 150 Appropinquaverunt persequentes me iniquitati : a lege autem tua longe facti sunt.
Psalms Psa 19 118 151 Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas.
Psalms Psa 19 118 152 Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea.
Psalms Psa 19 118 153 <Res>Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.
Psalms Psa 19 118 154 Judica judicium meum, et redime me : propter eloquium tuum vivifica me.
Psalms Psa 19 118 155 Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt.
Psalms Psa 19 118 156 Misericordiae tuae multae, Domine ; secundum judicium tuum vivifica me.
Psalms Psa 19 118 157 Multi qui persequuntur me, et tribulant me ; a testimoniis tuis non declinavi.
Psalms Psa 19 118 158 Vidi praevaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt.
Psalms Psa 19 118 159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine : in misericordia tua vivifica me.
Psalms Psa 19 118 160 Principium verborum tuorum veritas ; in aeternum omnia judicia justitiae tuae.
Psalms Psa 19 118 161 <Sin>Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.
Psalms Psa 19 118 162 Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.
Psalms Psa 19 118 163 Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi.
Psalms Psa 19 118 164 Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiae tuae.
Psalms Psa 19 118 165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
Psalms Psa 19 118 166 Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi.
Psalms Psa 19 118 167 Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.
Psalms Psa 19 118 168 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo.
Psalms Psa 19 118 169 <Tau>Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ; juxta eloquium tuum da mihi intellectum.
Psalms Psa 19 118 170 Intret postulatio mea in conspectu tuo ; secundum eloquium tuum eripe me.
Psalms Psa 19 118 171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
Psalms Psa 19 118 172 Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua aequitas.
Psalms Psa 19 118 173 Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi.
Psalms Psa 19 118 174 Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.
Psalms Psa 19 118 175 Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.
Psalms Psa 19 118 176 Erravi sicut ovis quae periit : quaere servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.]
Psalms Psa 19 119 1 Canticum graduum. [Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.
Psalms Psa 19 119 2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.
Psalms Psa 19 119 3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ?
Psalms Psa 19 119 4 Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis.
Psalms Psa 19 119 5 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar ;
Psalms Psa 19 119 6 multum incola fuit anima mea.
Psalms Psa 19 119 7 Cum his qui oderunt pacem eram pacificus ; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.]
Psalms Psa 19 120 1 Canticum graduum. [Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.
Psalms Psa 19 120 2 Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram.
Psalms Psa 19 120 3 Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te.
Psalms Psa 19 120 4 Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israël.
Psalms Psa 19 120 5 Dominus custodit te ; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam.
Psalms Psa 19 120 6 Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.
Psalms Psa 19 120 7 Dominus custodit te ab omni malo ; custodiat animam tuam Dominus.
Psalms Psa 19 120 8 Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum.]
Psalms Psa 19 121 1 Canticum graduum. [Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus.
Psalms Psa 19 121 2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
Psalms Psa 19 121 3 Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
Psalms Psa 19 121 4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.
Psalms Psa 19 121 5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
Psalms Psa 19 121 6 Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
Psalms Psa 19 121 7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
Psalms Psa 19 121 8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.
Psalms Psa 19 121 9 Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi.]
Psalms Psa 19 122 1 Canticum graduum. [Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.
Psalms Psa 19 122 2 Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum ; sicut oculi ancillae in manibus dominae suae : ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
Psalms Psa 19 122 3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione ;
Psalms Psa 19 122 4 quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, et despectio superbis.]
Psalms Psa 19 123 1 Canticum graduum. [Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israël,
Psalms Psa 19 123 2 nisi quia Dominus erat in nobis : cum exsurgerent homines in nos,
Psalms Psa 19 123 3 forte vivos deglutissent nos ; cum irasceretur furor eorum in nos,
Psalms Psa 19 123 4 forsitan aqua absorbuisset nos ;
Psalms Psa 19 123 5 torrentem pertransivit anima nostra ; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
Psalms Psa 19 123 6 Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.
Psalms Psa 19 123 7 Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium ; laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
Psalms Psa 19 123 8 Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.]
Psalms Psa 19 124 1 Canticum graduum. [Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion : non commovebitur in aeternum, qui habitat
Psalms Psa 19 124 2 in Jerusalem. Montes in circuitu ejus ; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum.
Psalms Psa 19 124 3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum : ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,
Psalms Psa 19 124 4 benefac, Domine, bonis, et rectis corde.
Psalms Psa 19 124 5 Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël !]
Psalms Psa 19 125 1 Canticum graduum. [In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.
Psalms Psa 19 125 2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes : Magnificavit Dominus facere cum eis.
Psalms Psa 19 125 3 Magnificavit Dominus facere nobiscum ; facti sumus laetantes.
Psalms Psa 19 125 4 Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.
Psalms Psa 19 125 5 Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.
Psalms Psa 19 125 6 Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.]
Psalms Psa 19 126 1 Canticum graduum Salomonis. [Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.
Psalms Psa 19 126 2 Vanum est vobis ante lucem surgere : surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum,
Psalms Psa 19 126 3 ecce haereditas Domini, filii ; merces, fructus ventris.
Psalms Psa 19 126 4 Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum.
Psalms Psa 19 126 5 Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis : non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.]
Psalms Psa 19 127 1 Canticum graduum. [Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.
Psalms Psa 19 127 2 Labores manuum tuarum quia manducabis : beatus es, et bene tibi erit.
Psalms Psa 19 127 3 Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae ; filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae.
Psalms Psa 19 127 4 Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.
Psalms Psa 19 127 5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae.
Psalms Psa 19 127 6 Et videas filios filiorum tuorum : pacem super Israël.]
Psalms Psa 19 128 1 Canticum graduum. [Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israël ;
Psalms Psa 19 128 2 saepe expugnaverunt me a juventute mea : etenim non potuerunt mihi.
Psalms Psa 19 128 3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores ; prolongaverunt iniquitatem suam.
Psalms Psa 19 128 4 Dominus justus concidit cervices peccatorum.
Psalms Psa 19 128 5 Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.
Psalms Psa 19 128 6 Fiant sicut foenum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit :
Psalms Psa 19 128 7 de quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.
Psalms Psa 19 128 8 Et non dixerunt qui praeteribant : Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini.]
Psalms Psa 19 129 1 Canticum graduum. [De profundis clamavi ad te, Domine ;
Psalms Psa 19 129 2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.
Psalms Psa 19 129 3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ?
Psalms Psa 19 129 4 Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus :
Psalms Psa 19 129 5 speravit anima mea in Domino.
Psalms Psa 19 129 6 A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino.
Psalms Psa 19 129 7 Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
Psalms Psa 19 129 8 Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus.]
Psalms Psa 19 130 1 Canticum graduum David. [Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.
Psalms Psa 19 130 2 Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam : sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea.
Psalms Psa 19 130 3 Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.]
Psalms Psa 19 131 1 Canticum graduum. [Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus :
Psalms Psa 19 131 2 sicut juravit Domino ; votum vovit Deo Jacob :
Psalms Psa 19 131 3 Si introiero in tabernaculum domus meae ; si ascendero in lectum strati mei ;
Psalms Psa 19 131 4 si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem,
Psalms Psa 19 131 5 et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.
Psalms Psa 19 131 6 Ecce audivimus eam in Ephrata ; invenimus eam in campis silvae.
Psalms Psa 19 131 7 Introibimus in tabernaculum ejus ; adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.
Psalms Psa 19 131 8 Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae.
Psalms Psa 19 131 9 Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent.
Psalms Psa 19 131 10 Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui.
Psalms Psa 19 131 11 Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Psalms Psa 19 131 12 Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo eos, et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam.
Psalms Psa 19 131 13 Quoniam elegit Dominus Sion : elegit eam in habitationem sibi.
Psalms Psa 19 131 14 Haec requies mea in saeculum saeculi ; hic habitabo, quoniam elegi eam.
Psalms Psa 19 131 15 Viduam ejus benedicens benedicam ; pauperes ejus saturabo panibus.
Psalms Psa 19 131 16 Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt.
Psalms Psa 19 131 17 Illuc producam cornu David ; paravi lucernam christo meo.
Psalms Psa 19 131 18 Inimicos ejus induam confusione ; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.]
Psalms Psa 19 132 1 Canticum graduum David. [Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum !
Psalms Psa 19 132 2 Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus ;
Psalms Psa 19 132 3 sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in saeculum.]
Psalms Psa 19 133 1 Canticum graduum. [Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini : qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
Psalms Psa 19 133 2 In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.
Psalms Psa 19 133 3 Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit caelum et terram.]
Psalms Psa 19 134 1 Alleluja. [Laudate nomen Domini ; laudate, servi, Dominum :
Psalms Psa 19 134 2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
Psalms Psa 19 134 3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave.
Psalms Psa 19 134 4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ; Israël in possessionem sibi.
Psalms Psa 19 134 5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis.
Psalms Psa 19 134 6 Omnia quaecumque voluit Dominus fecit, in caelo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
Psalms Psa 19 134 7 Educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit ; qui producit ventos de thesauris suis.
Psalms Psa 19 134 8 Qui percussit primogenita Aegypti, ab homine usque ad pecus.
Psalms Psa 19 134 9 Et misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte : in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
Psalms Psa 19 134 10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes :
Psalms Psa 19 134 11 Sehon, regem Amorrhaeorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan :
Psalms Psa 19 134 12 et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israël populo suo.
Psalms Psa 19 134 13 Domine, nomen tuum in aeternum ; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
Psalms Psa 19 134 14 Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.
Psalms Psa 19 134 15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
Psalms Psa 19 134 16 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
Psalms Psa 19 134 17 Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
Psalms Psa 19 134 18 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
Psalms Psa 19 134 19 Domus Israël, benedicite Domino ; domus Aaron, benedicite Domino.
Psalms Psa 19 134 20 Domus Levi, benedicite Domino ; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
Psalms Psa 19 134 21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.]
Psalms Psa 19 135 1 Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus.
Psalms Psa 19 135 2 Confitemini Deo deorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.
Psalms Psa 19 135 3 Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.
Psalms Psa 19 135 4 Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in aeternum misericordia ejus.
Psalms Psa 19 135 5 Qui fecit caelos in intellectu, quoniam in aeternum misericordia ejus.
Psalms Psa 19 135 6 Qui firmavit terram super aquas, quoniam in aeternum misericordia ejus.
Psalms Psa 19 135 7 Qui fecit luminaria magna, quoniam in aeternum misericordia ejus :
Psalms Psa 19 135 8 solem in potestatem diei, quoniam in aeternum misericordia ejus ;
Psalms Psa 19 135 9 lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in aeternum misericordia ejus.
Psalms Psa 19 135 10 Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.
Psalms Psa 19 135 11 Qui eduxit Israël de medio eorum, quoniam in aeternum misericordia ejus,
Psalms Psa 19 135 12 in manu potenti et brachio excelso, quoniam in aeternum misericordia ejus.
Psalms Psa 19 135 13 Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in aeternum misericordia ejus ;
Psalms Psa 19 135 14 et eduxit Israël per medium ejus, quoniam in aeternum misericordia ejus ;
Psalms Psa 19 135 15 et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in aeternum misericordia ejus.
Psalms Psa 19 135 16 Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in aeternum misericordia ejus.
Psalms Psa 19 135 17 Qui percussit reges magnos, quoniam in aeternum misericordia ejus ;
Psalms Psa 19 135 18 et occidit reges fortes, quoniam in aeternum misericordia ejus :
Psalms Psa 19 135 19 Sehon, regem Amorrhaeorum, quoniam in aeternum misericordia ejus ;
Psalms Psa 19 135 20 et Og, regem Basan, quoniam in aeternum misericordia ejus :
Psalms Psa 19 135 21 et dedit terram eorum haereditatem, quoniam in aeternum misericordia ejus ;
Psalms Psa 19 135 22 haereditatem Israël, servo suo, quoniam in aeternum misericordia ejus.
Psalms Psa 19 135 23 Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in aeternum misericordia ejus ;
Psalms Psa 19 135 24 et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in aeternum misericordia ejus.
Psalms Psa 19 135 25 Qui dat escam omni carni, quoniam in aeternum misericordia ejus.
Psalms Psa 19 135 26 Confitemini Deo caeli, quoniam in aeternum misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.]
Psalms Psa 19 136 1 Psalmus David, Jeremiae. [Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.
Psalms Psa 19 136 2 In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra :
Psalms Psa 19 136 3 quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum ; et qui abduxerunt nos : Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
Psalms Psa 19 136 4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena ?
Psalms Psa 19 136 5 Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.
Psalms Psa 19 136 6 Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui ; si non proposuero Jerusalem in principio laetitiae meae.
Psalms Psa 19 136 7 Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem : qui dicunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
Psalms Psa 19 136 8 Filia Babylonis misera ! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.
Psalms Psa 19 136 9 Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.]
Psalms Psa 19 137 1 Ipsi David. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi ;
Psalms Psa 19 137 2 adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo : super misericordia tua et veritate tua ; quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum.
Psalms Psa 19 137 3 In quacumque die invocavero te, exaudi me ; multiplicabis in anima mea virtutem.
Psalms Psa 19 137 4 Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae, quia audierunt omnia verba oris tui.
Psalms Psa 19 137 5 Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini ;
Psalms Psa 19 137 6 quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit.
Psalms Psa 19 137 7 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me ; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.
Psalms Psa 19 137 8 Dominus retribuet pro me. Domine, misericordia tua in saeculum ; opera manuum tuarum ne despicias.]
Psalms Psa 19 138 1 In finem, psalmus David. [Domine, probasti me, et cognovisti me ;
Psalms Psa 19 138 2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
Psalms Psa 19 138 3 Intellexisti cogitationes meas de longe ; semitam meam et funiculum meum investigasti :
Psalms Psa 19 138 4 et omnes vias meas praevidisti, quia non est sermo in lingua mea.
Psalms Psa 19 138 5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
Psalms Psa 19 138 6 Mirabilis facta est scientia tua ex me ; confortata est, et non potero ad eam.
Psalms Psa 19 138 7 Quo ibo a spiritu tuo ? et quo a facie tua fugiam ?
Psalms Psa 19 138 8 Si ascendero in caelum, tu illic es ; si descendero in infernum, ades.
Psalms Psa 19 138 9 Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,
Psalms Psa 19 138 10 etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.
Psalms Psa 19 138 11 Et dixi : Forsitan tenebrae conculcabunt me ; et nox illuminatio mea in deliciis meis.
Psalms Psa 19 138 12 Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur : sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus.
Psalms Psa 19 138 13 Quia tu possedisti renes meos ; suscepisti me de utero matris meae.
Psalms Psa 19 138 14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
Psalms Psa 19 138 15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ; et substantia mea in inferioribus terrae.
Psalms Psa 19 138 16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.
Psalms Psa 19 138 17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ; nimis confortatus est principatus eorum.
Psalms Psa 19 138 18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.
Psalms Psa 19 138 19 Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me :
Psalms Psa 19 138 20 quia dicitis in cogitatione : Accipient in vanitate civitates tuas.
Psalms Psa 19 138 21 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam ?
Psalms Psa 19 138 22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.
Psalms Psa 19 138 23 Proba me, Deus, et scito cor meum ; interroga me, et cognosce semitas meas.
Psalms Psa 19 138 24 Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via aeterna.]
Psalms Psa 19 139 1 In finem. Psalmus David.
Psalms Psa 19 139 2 [Eripe me, Domine, ab homine malo ; a viro iniquo eripe me.
Psalms Psa 19 139 3 Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant praelia.
Psalms Psa 19 139 4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis ; venenum aspidum sub labiis eorum.
Psalms Psa 19 139 5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos :
Psalms Psa 19 139 6 absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum ; juxta iter, scandalum posuerunt mihi.
Psalms Psa 19 139 7 Dixi Domino : Deus meus es tu ; exaudi, Domine, vocem deprecationis meae.
Psalms Psa 19 139 8 Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti super caput meum in die belli.
Psalms Psa 19 139 9 Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori : cogitaverunt contra me ; ne derelinquas me, ne forte exaltentur.
Psalms Psa 19 139 10 Caput circuitus eorum : labor labiorum ipsorum operiet eos.
Psalms Psa 19 139 11 Cadent super eos carbones ; in ignem dejicies eos : in miseriis non subsistent.
Psalms Psa 19 139 12 Vir linguosus non dirigetur in terra ; virum injustum mala capient in interitu.
Psalms Psa 19 139 13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum.
Psalms Psa 19 139 14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.]
Psalms Psa 19 140 1 Psalmus David. [Domine, clamavi ad te : exaudi me ; intende voci meae, cum clamavero ad te.
Psalms Psa 19 140 2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
Psalms Psa 19 140 3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis.
Psalms Psa 19 140 4 Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis ; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.
Psalms Psa 19 140 5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me : oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum :
Psalms Psa 19 140 6 absorpti sunt juncti petrae judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.
Psalms Psa 19 140 7 Sicut crassitudo terrae erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
Psalms Psa 19 140 8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ; in te speravi, non auferas animam meam.
Psalms Psa 19 140 9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
Psalms Psa 19 140 10 Cadent in retiaculo ejus peccatores : singulariter sum ego, donec transeam.]
Psalms Psa 19 141 1 Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio.
Psalms Psa 19 141 2 [Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum.
Psalms Psa 19 141 3 Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio :
Psalms Psa 19 141 4 in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.
Psalms Psa 19 141 5 Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me : periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.
Psalms Psa 19 141 6 Clamavi ad te, Domine ; dixi : Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.
Psalms Psa 19 141 7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.
Psalms Psa 19 141 8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo ; me exspectant justi donec retribuas mihi.]
Psalms Psa 19 142 1 Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. [Domine, exaudi orationem meam ; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua ; exaudi me in tua justitia.
Psalms Psa 19 142 2 Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Psalms Psa 19 142 3 Quia persecutus est inimicus animam meam ; humiliavit in terra vitam meam ; collocavit me in obscuris, sicut mortuos saeculi.
Psalms Psa 19 142 4 Et anxiatus est super me spiritus meus ; in me turbatum est cor meum.
Psalms Psa 19 142 5 Memor fui dierum antiquorum ; meditatus sum in omnibus operibus tuis : in factis manuum tuarum meditabar.
Psalms Psa 19 142 6 Expandi manus meas ad te ; anima mea sicut terra sine aqua tibi.
Psalms Psa 19 142 7 Velociter exaudi me, Domine ; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.
Psalms Psa 19 142 8 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.
Psalms Psa 19 142 9 Eripe me de inimicis meis, Domine : ad te confugi.
Psalms Psa 19 142 10 Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
Psalms Psa 19 142 11 Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me : in aequitate tua, educes de tribulatione animam meam,
Psalms Psa 19 142 12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.]
Psalms Psa 19 143 1 Psalmus David. Adversus Goliath. [Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum.
Psalms Psa 19 143 2 Misericordia mea et refugium meum ; susceptor meus et liberator meus ; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me.
Psalms Psa 19 143 3 Domine, quid est homo, quia innotuisti ei ? aut filius hominis, quia reputas eum ?
Psalms Psa 19 143 4 Homo vanitati similis factus est ; dies ejus sicut umbra praetereunt.
Psalms Psa 19 143 5 Domine, inclina caelos tuos, et descende ; tange montes, et fumigabunt.
Psalms Psa 19 143 6 Fulgura coruscationem, et dissipabis eos ; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.
Psalms Psa 19 143 7 Emitte manum tuam de alto : eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum :
Psalms Psa 19 143 8 quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
Psalms Psa 19 143 9 Deus, canticum novum cantabo tibi ; in psalterio decachordo psallam tibi.
Psalms Psa 19 143 10 Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,
Psalms Psa 19 143 11 eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
Psalms Psa 19 143 12 Quorum filii sicut novellae plantationes in juventute sua ; filiae eorum compositae, circumornatae ut similitudo templi.
Psalms Psa 19 143 13 Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud ; oves eorum foetosae, abundantes in egressibus suis ;
Psalms Psa 19 143 14 boves eorum crassae. Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum.
Psalms Psa 19 143 15 Beatum dixerunt populum cui haec sunt ; beatus populus cujus Dominus Deus ejus.]
Psalms Psa 19 144 1 Laudatio ipsi David. [Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in saeculum, et in saeculum saeculi.
Psalms Psa 19 144 2 Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
Psalms Psa 19 144 3 Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis.
Psalms Psa 19 144 4 Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt.
Psalms Psa 19 144 5 Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua narrabunt.
Psalms Psa 19 144 6 Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt.
Psalms Psa 19 144 7 Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et justitia tua exsultabunt.
Psalms Psa 19 144 8 Miserator et misericors Dominus : patiens, et multum misericors.
Psalms Psa 19 144 9 Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus.
Psalms Psa 19 144 10 Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi.
Psalms Psa 19 144 11 Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur :
Psalms Psa 19 144 12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui.
Psalms Psa 19 144 13 Regnum tuum regnum omnium saeculorum ; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.
Psalms Psa 19 144 14 Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos.
Psalms Psa 19 144 15 Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno.
Psalms Psa 19 144 16 Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.
Psalms Psa 19 144 17 Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.
Psalms Psa 19 144 18 Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate.
Psalms Psa 19 144 19 Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.
Psalms Psa 19 144 20 Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet.
Psalms Psa 19 144 21 Laudationem Domini loquetur os meum ; et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in saeculum, et in saeculum saeculi.]
Psalms Psa 19 145 1 Alleluja, Aggaei et Zachariae.
Psalms Psa 19 145 2 [Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,
Psalms Psa 19 145 3 in filiis hominum, in quibus non est salus.
Psalms Psa 19 145 4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
Psalms Psa 19 145 5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius :
Psalms Psa 19 145 6 qui fecit caelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt.
Psalms Psa 19 145 7 Qui custodit veritatem in saeculum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos ;
Psalms Psa 19 145 8 Dominus illuminat caecos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos.
Psalms Psa 19 145 9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
Psalms Psa 19 145 10 Regnabit Dominus in saecula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.]
Psalms Psa 19 146 1 Alleluja. [Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus ; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio.
Psalms Psa 19 146 2 Aedificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israëlis congregabit :
Psalms Psa 19 146 3 qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum ;
Psalms Psa 19 146 4 qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat.
Psalms Psa 19 146 5 Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus.
Psalms Psa 19 146 6 Suscipiens mansuetos Dominus ; humilians autem peccatores usque ad terram.
Psalms Psa 19 146 7 Praecinite Domino in confessione ; psallite Deo nostro in cithara.
Psalms Psa 19 146 8 Qui operit caelum nubibus, et parat terrae pluviam ; qui producit in montibus foenum, et herbam servituti hominum ;
Psalms Psa 19 146 9 qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.
Psalms Psa 19 146 10 Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
Psalms Psa 19 146 11 Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus.]
Psalms Psa 19 147 1 Alleluja. [Lauda, Jerusalem, Dominum ; lauda Deum tuum, Sion.
Psalms Psa 19 147 2 Quoniam confortavit seras portarum tuarum ; benedixit filiis tuis in te.
Psalms Psa 19 147 3 Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te.
Psalms Psa 19 147 4 Qui emittit eloquium suum terrae : velociter currit sermo ejus.
Psalms Psa 19 147 5 Qui dat nivem sicut lanam ; nebulam sicut cinerem spargit.
Psalms Psa 19 147 6 Mittit crystallum suam sicut buccellas : ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ?
Psalms Psa 19 147 7 Emittet verbum suum, et liquefaciet ea ; flabit spiritus ejus, et fluent aquae.
Psalms Psa 19 147 8 Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël.
Psalms Psa 19 147 9 Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.]
Psalms Psa 19 148 1 Alleluja. [Laudate Dominum de caelis ; laudate eum in excelsis.
Psalms Psa 19 148 2 Laudate eum, omnes angeli ejus ; laudate eum, omnes virtutes ejus.
Psalms Psa 19 148 3 Laudate eum, sol et luna ; laudate eum, omnes stellae et lumen.
Psalms Psa 19 148 4 Laudate eum, caeli caelorum ; et aquae omnes quae super caelos sunt,
Psalms Psa 19 148 5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit, et creata sunt.
Psalms Psa 19 148 6 Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi ; praeceptum posuit, et non praeteribit.
Psalms Psa 19 148 7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi ;
Psalms Psa 19 148 8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus ;
Psalms Psa 19 148 9 montes, et omnes colles ; ligna fructifera, et omnes cedri ;
Psalms Psa 19 148 10 bestiae, et universa pecora ; serpentes, et volucres pennatae ;
Psalms Psa 19 148 11 reges terrae et omnes populi ; principes et omnes judices terrae ;
Psalms Psa 19 148 12 juvenes et virgines ; senes cum junioribus, laudent nomen Domini :
Psalms Psa 19 148 13 quia exaltatum est nomen ejus solius.
Psalms Psa 19 148 14 Confessio ejus super caelum et terram ; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus ; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja.]
Psalms Psa 19 149 1 Alleluja. [Cantate Domino canticum novum ; laus ejus in ecclesia sanctorum.
Psalms Psa 19 149 2 Laetetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.
Psalms Psa 19 149 3 Laudent nomen ejus in choro ; in tympano et psalterio psallant ei.
Psalms Psa 19 149 4 Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem.
Psalms Psa 19 149 5 Exsultabunt sancti in gloria ; laetabuntur in cubilibus suis.
Psalms Psa 19 149 6 Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum :
Psalms Psa 19 149 7 ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis ;
Psalms Psa 19 149 8 ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis ;
Psalms Psa 19 149 9 ut faciant in eis judicium conscriptum : gloria haec est omnibus sanctis ejus. Alleluja.]
Psalms Psa 19 150 1 Alleluja. [Laudate Dominum in sanctis ejus ; laudate eum in firmamento virtutis ejus.
Psalms Psa 19 150 2 Laudate eum in virtutibus ejus ; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
Psalms Psa 19 150 3 Laudate eum in sono tubae ; laudate eum in psalterio et cithara.
Psalms Psa 19 150 4 Laudate eum in tympano et choro ; laudate eum in chordis et organo.
Psalms Psa 19 150 5 Laudate eum in cymbalis benesonantibus ; laudate eum in cymbalis jubilationis.
Psalms Psa 19 150 6 Omnis spiritus laudet Dominum ! Alleluja.]
Proverbs Prv 20 1 1 [Parabolae Salomonis, filii David, regis Israël,
Proverbs Prv 20 1 2 ad sciendam sapientiam et disciplinam ;
Proverbs Prv 20 1 3 ad intelligenda verba prudentiae, et suscipiendam eruditionem doctrinae, justitiam, et judicium, et aequitatem :
Proverbs Prv 20 1 4 ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.
Proverbs Prv 20 1 5 Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.
Proverbs Prv 20 1 6 Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et aenigmata eorum.
Proverbs Prv 20 1 7 Timor Domini principium sapientiae ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.]
Proverbs Prv 20 1 8 [Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae :
Proverbs Prv 20 1 9 ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.
Proverbs Prv 20 1 10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
Proverbs Prv 20 1 11 Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini ; abscondamus tendiculas contra insontem frustra ;
Proverbs Prv 20 1 12 deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum ;
Proverbs Prv 20 1 13 omnem pretiosam substantiam reperiemus ; implebimus domos nostras spoliis :
Proverbs Prv 20 1 14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum :
Proverbs Prv 20 1 15 fili mi, ne ambules cum eis ; prohibe pedem tuum a semitis eorum :
Proverbs Prv 20 1 16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
Proverbs Prv 20 1 17 Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.
Proverbs Prv 20 1 18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.
Proverbs Prv 20 1 19 Sic semitae omnis avari : animas possidentium rapiunt.]
Proverbs Prv 20 1 20 [Sapientia foris praedicat ; in plateis dat vocem suam :
Proverbs Prv 20 1 21 in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens :
Proverbs Prv 20 1 22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quae sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam ?
Proverbs Prv 20 1 23 convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.
Proverbs Prv 20 1 24 Quia vocavi, et renuistis ; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret :
Proverbs Prv 20 1 25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
Proverbs Prv 20 1 26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
Proverbs Prv 20 1 27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando venerit super vos tribulatio et angustia :
Proverbs Prv 20 1 28 tunc invocabunt me, et non exaudiam ; mane consurgent, et non invenient me :
Proverbs Prv 20 1 29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,
Proverbs Prv 20 1 30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universae correptioni meae.
Proverbs Prv 20 1 31 Comedent igitur fructus viae suae, suisque consiliis saturabuntur.
Proverbs Prv 20 1 32 Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.
Proverbs Prv 20 1 33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.]
Proverbs Prv 20 2 1 [Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te :
Proverbs Prv 20 2 2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
Proverbs Prv 20 2 3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiae ;
Proverbs Prv 20 2 4 si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam :
Proverbs Prv 20 2 5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies,
Proverbs Prv 20 2 6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.
Proverbs Prv 20 2 7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,
Proverbs Prv 20 2 8 servans semitas justitiae, et vias sanctorum custodiens.
Proverbs Prv 20 2 9 Tunc intelliges justitiam, et judicium, et aequitatem, et omnem semitam bonam.]
Proverbs Prv 20 2 10 [Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placuerit,
Proverbs Prv 20 2 11 consilium custodiet te, et prudentia servabit te :
Proverbs Prv 20 2 12 ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur ;
Proverbs Prv 20 2 13 qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas ;
Proverbs Prv 20 2 14 qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis ;
Proverbs Prv 20 2 15 quorum viae perversae sunt, et infames gressus eorum.
Proverbs Prv 20 2 16 Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quae mollit sermones suos,
Proverbs Prv 20 2 17 et relinquit ducem pubertatis suae,
Proverbs Prv 20 2 18 et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitae ipsius.
Proverbs Prv 20 2 19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitae.
Proverbs Prv 20 2 20 Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias :
Proverbs Prv 20 2 21 qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea ;
Proverbs Prv 20 2 22 impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.]
Proverbs Prv 20 3 1 [Fili mi, ne obliviscaris legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat :
Proverbs Prv 20 3 2 longitudinem enim dierum, et annos vitae, et pacem, apponent tibi.
Proverbs Prv 20 3 3 Misericordia et veritas te non deserant ; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui :
Proverbs Prv 20 3 4 et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.
Proverbs Prv 20 3 5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae.
Proverbs Prv 20 3 6 In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
Proverbs Prv 20 3 7 Ne sis sapiens apud temetipsum ; time Deum, et recede a malo :
Proverbs Prv 20 3 8 sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.
Proverbs Prv 20 3 9 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei :
Proverbs Prv 20 3 10 et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.]
Proverbs Prv 20 3 11 [Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis :
Proverbs Prv 20 3 12 quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.
Proverbs Prv 20 3 13 Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.
Proverbs Prv 20 3 14 Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.
Proverbs Prv 20 3 15 Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari.
Proverbs Prv 20 3 16 Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiae et gloria.
Proverbs Prv 20 3 17 Viae ejus viae pulchrae, et omnes semitae illius pacificae.
Proverbs Prv 20 3 18 Lignum vitae est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.
Proverbs Prv 20 3 19 Dominus sapientia fundavit terram ; stabilivit caelos prudentia.
Proverbs Prv 20 3 20 Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.]
Proverbs Prv 20 3 21 [Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,
Proverbs Prv 20 3 22 et erit vita animae tuae, et gratia faucibus tuis.
Proverbs Prv 20 3 23 Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.
Proverbs Prv 20 3 24 Si dormieris, non timebis ; quiesces, et suavis erit somnus tuus.
Proverbs Prv 20 3 25 Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
Proverbs Prv 20 3 26 Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.]
Proverbs Prv 20 3 27 [Noli prohibere benefacere eum qui potest : si vales, et ipse benefac.
Proverbs Prv 20 3 28 Ne dicas amico tuo : Vade, et revertere : cras dabo tibi : cum statim possis dare.
Proverbs Prv 20 3 29 Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.
Proverbs Prv 20 3 30 Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.
Proverbs Prv 20 3 31 Ne aemuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus :
Proverbs Prv 20 3 32 quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.
Proverbs Prv 20 3 33 Egestas a Domino in domo impii ; habitacula autem justorum benedicentur.
Proverbs Prv 20 3 34 Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.
Proverbs Prv 20 3 35 Gloriam sapientes possidebunt ; stultorum exaltatio ignominia.]
Proverbs Prv 20 4 1 [Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.
Proverbs Prv 20 4 2 Donum bonum tribuam vobis : legem meam ne derelinquatis.
Proverbs Prv 20 4 3 Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea.
Proverbs Prv 20 4 4 Et docebat me, atque dicebat : Suscipiat verba mea cor tuum ; custodi praecepta mea, et vives.
Proverbs Prv 20 4 5 Posside sapientiam, posside prudentiam : ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.
Proverbs Prv 20 4 6 Ne dimittas eam, et custodiet te : dilige eam, et conservabit te.
Proverbs Prv 20 4 7 Principium sapientiae : posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam.
Proverbs Prv 20 4 8 Arripe illam, et exaltabit te ; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus.
Proverbs Prv 20 4 9 Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.]
Proverbs Prv 20 4 10 [Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitae.
Proverbs Prv 20 4 11 Viam sapientiae monstrabo tibi ; ducam te per semitas aequitatis :
Proverbs Prv 20 4 12 quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.
Proverbs Prv 20 4 13 Tene disciplinam, ne dimittas eam ; custodi illam, quia ipsa est vita tua.
Proverbs Prv 20 4 14 Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via.
Proverbs Prv 20 4 15 Fuge ab ea, nec transeas per illam ; declina, et desere eam.
Proverbs Prv 20 4 16 Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.
Proverbs Prv 20 4 17 Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt.
Proverbs Prv 20 4 18 Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.
Proverbs Prv 20 4 19 Via impiorum tenebrosa ; nesciunt ubi corruant.
Proverbs Prv 20 4 20 Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.
Proverbs Prv 20 4 21 Ne recedant ab oculis tuis : custodi ea in medio cordis tui :
Proverbs Prv 20 4 22 vita enim sunt invenientibus ea, et universae carni sanitas.
Proverbs Prv 20 4 23 Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
Proverbs Prv 20 4 24 Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.
Proverbs Prv 20 4 25 Oculi tui recta videant, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos.
Proverbs Prv 20 4 26 Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viae tuae stabilientur.
Proverbs Prv 20 4 27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo : vias enim quae a dextris sunt novit Dominus : perversae vero sunt quae a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.]
Proverbs Prv 20 5 1 [Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam :
Proverbs Prv 20 5 2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciae mulieris ;
Proverbs Prv 20 5 3 favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus :
Proverbs Prv 20 5 4 novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.
Proverbs Prv 20 5 5 Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.
Proverbs Prv 20 5 6 Per semitam vitae non ambulant ; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.
Proverbs Prv 20 5 7 Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei.
Proverbs Prv 20 5 8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.
Proverbs Prv 20 5 9 Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli :
Proverbs Prv 20 5 10 ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
Proverbs Prv 20 5 11 et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas :
Proverbs Prv 20 5 12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
Proverbs Prv 20 5 13 nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam ?
Proverbs Prv 20 5 14 pene fui in omni malo, in medio ecclesiae et synagogae.
Proverbs Prv 20 5 15 Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ;
Proverbs Prv 20 5 16 deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
Proverbs Prv 20 5 17 Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.
Proverbs Prv 20 5 18 Sit vena tua benedicta, et laetare cum muliere adolescentiae tuae.
Proverbs Prv 20 5 19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus : ubera ejus inebrient te in omni tempore ; in amore ejus delectare jugiter.
Proverbs Prv 20 5 20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius ?
Proverbs Prv 20 5 21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.
Proverbs Prv 20 5 22 Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.
Proverbs Prv 20 5 23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiae suae decipietur.]
Proverbs Prv 20 6 1 [Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam :
Proverbs Prv 20 6 2 illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.
Proverbs Prv 20 6 3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.
Proverbs Prv 20 6 4 Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae.
Proverbs Prv 20 6 5 Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.]
Proverbs Prv 20 6 6 [Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.
Proverbs Prv 20 6 7 Quae cum non habeat ducem, nec praeceptorem, nec principem,
Proverbs Prv 20 6 8 parat in aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.
Proverbs Prv 20 6 9 Usquequo, piger, dormies ? quando consurges e somno tuo ?
Proverbs Prv 20 6 10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias ;
Proverbs Prv 20 6 11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.]
Proverbs Prv 20 6 12 [Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso ;
Proverbs Prv 20 6 13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
Proverbs Prv 20 6 14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.
Proverbs Prv 20 6 15 Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.]
Proverbs Prv 20 6 16 [Sex sunt quae odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus :
Proverbs Prv 20 6 17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
Proverbs Prv 20 6 18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
Proverbs Prv 20 6 19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.]
Proverbs Prv 20 6 20 [Conserva, fili mi, praecepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuae.
Proverbs Prv 20 6 21 Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.
Proverbs Prv 20 6 22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum ; cum dormieris, custodiant te : et evigilans loquere cum eis.
Proverbs Prv 20 6 23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae :
Proverbs Prv 20 6 24 ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneae.
Proverbs Prv 20 6 25 Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius :
Proverbs Prv 20 6 26 pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.
Proverbs Prv 20 6 27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ?
Proverbs Prv 20 6 28 aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantae ejus ?
Proverbs Prv 20 6 29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.
Proverbs Prv 20 6 30 Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit : furatur enim ut esurientem impleat animam ;
Proverbs Prv 20 6 31 deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suae tradet.
Proverbs Prv 20 6 32 Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam ;
Proverbs Prv 20 6 33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur :
Proverbs Prv 20 6 34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae,
Proverbs Prv 20 6 35 nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.]
Proverbs Prv 20 7 1 [Fili mi, custodi sermones meos, et praecepta mea reconde tibi. Fili,
Proverbs Prv 20 7 2 serva mandata mea, et vives ; et legem meam quasi pupillam oculi tui :
Proverbs Prv 20 7 3 liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui.
Proverbs Prv 20 7 4 Dic sapientiae : Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam :
Proverbs Prv 20 7 5 ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quae verba sua dulcia facit.
Proverbs Prv 20 7 6 De fenestra enim domus meae per cancellos prospexi,
Proverbs Prv 20 7 7 et video parvulos ; considero vecordem juvenem,
Proverbs Prv 20 7 8 qui transit per plateam juxta angulum et prope viam domus illius graditur :
Proverbs Prv 20 7 9 in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine.
Proverbs Prv 20 7 10 Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, praeparata ad capiendas animas : garrula et vaga,
Proverbs Prv 20 7 11 quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis ;
Proverbs Prv 20 7 12 nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians.
Proverbs Prv 20 7 13 Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens :
Proverbs Prv 20 7 14 Victimas pro salute vovi ; hodie reddidi vota mea :
Proverbs Prv 20 7 15 idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi.
Proverbs Prv 20 7 16 Intexui funibus lectulum meum ; stravi tapetibus pictis ex Aegypto :
Proverbs Prv 20 7 17 aspersi cubile meum myrrha, et aloë, et cinnamomo.
Proverbs Prv 20 7 18 Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies.
Proverbs Prv 20 7 19 Non est enim vir in domo sua : abiit via longissima :
Proverbs Prv 20 7 20 sacculum pecuniae secum tulit ; in die plenae lunae reversurus est in domum suam.
Proverbs Prv 20 7 21 Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum.
Proverbs Prv 20 7 22 Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur :
Proverbs Prv 20 7 23 donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animae illius agitur.
Proverbs Prv 20 7 24 Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei.
Proverbs Prv 20 7 25 Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus ;
Proverbs Prv 20 7 26 multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea.
Proverbs Prv 20 7 27 Viae inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis.]
Proverbs Prv 20 8 1 [Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam ?
Proverbs Prv 20 8 2 In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans,
Proverbs Prv 20 8 3 juxta portas civitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens :
Proverbs Prv 20 8 4 O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum.
Proverbs Prv 20 8 5 Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite.
Proverbs Prv 20 8 6 Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta praedicent.
Proverbs Prv 20 8 7 Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium.
Proverbs Prv 20 8 8 Justi sunt omnes sermones mei : non est in eis pravum quid, neque perversum ;
Proverbs Prv 20 8 9 recti sunt intelligentibus, et aequi invenientibus scientiam.
Proverbs Prv 20 8 10 Accipite disciplinam meam, et non pecuniam ; doctrinam magis quam aurum eligite :
Proverbs Prv 20 8 11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari.]
Proverbs Prv 20 8 12 [Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.
Proverbs Prv 20 8 13 Timor Domini odit malum : arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor.
Proverbs Prv 20 8 14 Meum est consilium et aequitas ; mea est prudentia, mea est fortitudo.
Proverbs Prv 20 8 15 Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt ;
Proverbs Prv 20 8 16 per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam.
Proverbs Prv 20 8 17 Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me.
Proverbs Prv 20 8 18 Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et justitia.
Proverbs Prv 20 8 19 Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo.
Proverbs Prv 20 8 20 In viis justitiae ambulo, in medio semitarum judicii :
Proverbs Prv 20 8 21 ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam.]
Proverbs Prv 20 8 22 [Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio.
Proverbs Prv 20 8 23 Ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret.
Proverbs Prv 20 8 24 Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram : necdum fontes aquarum eruperant,
Proverbs Prv 20 8 25 necdum montes gravi mole constiterant : ante colles ego parturiebar.
Proverbs Prv 20 8 26 Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terrae.
Proverbs Prv 20 8 27 Quando praeparabat caelos, aderam ; quando certa lege et gyro vallabat abyssos ;
Proverbs Prv 20 8 28 quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum ;
Proverbs Prv 20 8 29 quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos ; quando appendebat fundamenta terrae :
Proverbs Prv 20 8 30 cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore,
Proverbs Prv 20 8 31 ludens in orbe terrarum ; et deliciae meae esse cum filiis hominum.
Proverbs Prv 20 8 32 Nunc ergo, filii, audite me : beati qui custodiunt vias meas.
Proverbs Prv 20 8 33 Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam.
Proverbs Prv 20 8 34 Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei.
Proverbs Prv 20 8 35 Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.
Proverbs Prv 20 8 36 Qui autem in me peccaverit, laedet animam suam ; omnes qui me oderunt diligunt mortem.]
Proverbs Prv 20 9 1 [Sapientia aedificavit sibi domum : excidit columnas septem.
Proverbs Prv 20 9 2 Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.
Proverbs Prv 20 9 3 Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis.
Proverbs Prv 20 9 4 Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est :
Proverbs Prv 20 9 5 Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.
Proverbs Prv 20 9 6 Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiae.]
Proverbs Prv 20 9 7 [Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.
Proverbs Prv 20 9 8 Noli arguere derisorem, ne oderit te : argue sapientem, et diliget te.
Proverbs Prv 20 9 9 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ; doce justum, et festinabit accipere.
Proverbs Prv 20 9 10 Principium sapientiae timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.
Proverbs Prv 20 9 11 Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae.
Proverbs Prv 20 9 12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ; si autem illusor, solus portabis malum.]
Proverbs Prv 20 9 13 [Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
Proverbs Prv 20 9 14 sedit in foribus domus suae, super sellam in excelso urbis loco,
Proverbs Prv 20 9 15 ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo :
Proverbs Prv 20 9 16 Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est :
Proverbs Prv 20 9 17 Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior.
Proverbs Prv 20 9 18 Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivae ejus.]
Proverbs Prv 20 10 1 [Filius sapiens laetificat patrem, filius vero stultus moestitia est matris suae.
Proverbs Prv 20 10 2 Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte.
Proverbs Prv 20 10 3 Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet.
Proverbs Prv 20 10 4 Egestatem operata est manus remissa ; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos ; idem autem ipse sequitur aves volantes.
Proverbs Prv 20 10 5 Qui congregat in messe, filius sapiens est ; qui autem stertit aestate, filius confusionis.
Proverbs Prv 20 10 6 Benedictio Domini super caput justi ; os autem impiorum operit iniquitas.
Proverbs Prv 20 10 7 Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet.
Proverbs Prv 20 10 8 Sapiens corde praecepta suscipit ; stultus caeditur labiis.
Proverbs Prv 20 10 9 Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter ; qui autem depravat vias suas manifestus erit.
Proverbs Prv 20 10 10 Qui annuit oculo dabit dolorem ; et stultus labiis verberabitur.]
Proverbs Prv 20 10 11 [Vena vitae os justi, et os impiorum operit iniquitatem.
Proverbs Prv 20 10 12 Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.
Proverbs Prv 20 10 13 In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde.
Proverbs Prv 20 10 14 Sapientes abscondunt scientiam ; os autem stulti confusioni proximum est.
Proverbs Prv 20 10 15 Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus ; pavor pauperum egestas eorum.
Proverbs Prv 20 10 16 Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum.
Proverbs Prv 20 10 17 Via vitae custodienti disciplinam ; qui autem increpationes relinquit, errat.
Proverbs Prv 20 10 18 Abscondunt odium labia mendacia ; qui profert contumeliam, insipiens est.
Proverbs Prv 20 10 19 In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.
Proverbs Prv 20 10 20 Argentum electum lingua justi ; cor autem impiorum pro nihilo.
Proverbs Prv 20 10 21 Labia justi erudiunt plurimos ; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.]
Proverbs Prv 20 10 22 [Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.
Proverbs Prv 20 10 23 Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia.
Proverbs Prv 20 10 24 Quod timet impius veniet super eum ; desiderium suum justus dabitur.
Proverbs Prv 20 10 25 Quasi tempestas transiens non erit impius ; justus autem quasi fundamentum sempiternum.
Proverbs Prv 20 10 26 Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum.
Proverbs Prv 20 10 27 Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur.
Proverbs Prv 20 10 28 Exspectatio justorum laetitia, spes autem impiorum peribit.
Proverbs Prv 20 10 29 Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum.
Proverbs Prv 20 10 30 Justus in aeternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram.
Proverbs Prv 20 10 31 Os justi parturiet sapientiam ; lingua pravorum peribit.
Proverbs Prv 20 10 32 Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa.]
Proverbs Prv 20 11 1 [Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus aequum voluntas ejus.
Proverbs Prv 20 11 2 Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia ; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.
Proverbs Prv 20 11 3 Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.
Proverbs Prv 20 11 4 Non proderunt divitiae in die ultionis ; justitia autem liberabit a morte.
Proverbs Prv 20 11 5 Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius.
Proverbs Prv 20 11 6 Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui.
Proverbs Prv 20 11 7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit.
Proverbs Prv 20 11 8 Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.]
Proverbs Prv 20 11 9 [Simulator ore decipit amicum suum ; justi autem liberabuntur scientia.
Proverbs Prv 20 11 10 In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.
Proverbs Prv 20 11 11 Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur.
Proverbs Prv 20 11 12 Qui despicit amicum suum indigens corde est ; vir autem prudens tacebit.
Proverbs Prv 20 11 13 Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana ; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.
Proverbs Prv 20 11 14 Ubi non est gubernator, populus corruet ; salus autem, ubi multa consilia.
Proverbs Prv 20 11 15 Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo ; qui autem cavet laqueos securus erit.
Proverbs Prv 20 11 16 Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias.]
Proverbs Prv 20 11 17 [Benefacit animae suae vir misericors ; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit.
Proverbs Prv 20 11 18 Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis.
Proverbs Prv 20 11 19 Clementia praeparat vitam, et sectatio malorum mortem.
Proverbs Prv 20 11 20 Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant.
Proverbs Prv 20 11 21 Manus in manu non erit innocens malus ; semen autem justorum salvabitur.
Proverbs Prv 20 11 22 Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.
Proverbs Prv 20 11 23 Desiderium justorum omne bonum est ; praestolatio impiorum furor.
Proverbs Prv 20 11 24 Alii dividunt propria, et ditiores fiunt ; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
Proverbs Prv 20 11 25 Anima quae benedicit impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.
Proverbs Prv 20 11 26 Qui abscondit frumenta maledicetur in populis ; benedictio autem super caput vendentium.
Proverbs Prv 20 11 27 Bene consurgit diluculo qui quaerit bona ; qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.
Proverbs Prv 20 11 28 Qui confidit in divitiis suis corruet : justi autem quasi virens folium germinabunt.
Proverbs Prv 20 11 29 Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti.
Proverbs Prv 20 11 30 Fructus justi lignum vitae, et qui suscipit animas sapiens est.
Proverbs Prv 20 11 31 Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator !]
Proverbs Prv 20 12 1 [Qui diligit disciplinam diligit scientiam ; qui autem odit increpationes insipiens est.
Proverbs Prv 20 12 2 Qui bonus est hauriet gratiam a Domino ; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit.
Proverbs Prv 20 12 3 Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur.
Proverbs Prv 20 12 4 Mulier diligens corona est viro suo ; et putredo in ossibus ejus, quae confusione res dignas gerit.
Proverbs Prv 20 12 5 Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta.
Proverbs Prv 20 12 6 Verba impiorum insidiantur sanguini ; os justorum liberabit eos.
Proverbs Prv 20 12 7 Verte impios, et non erunt ; domus autem justorum permanebit.
Proverbs Prv 20 12 8 Doctrina sua noscetur vir ; qui autem vanus et excors est patebit contemptui.
Proverbs Prv 20 12 9 Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane.
Proverbs Prv 20 12 10 Novit justus jumentorum suorum animas ; viscera autem impiorum crudelia.
Proverbs Prv 20 12 11 Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.
Proverbs Prv 20 12 12 Desiderium impii munimentum est pessimorum ; radix autem justorum proficiet.]
Proverbs Prv 20 12 13 [Propter peccata labiorum ruina proximat malo ; effugiet autem justus de angustia.
Proverbs Prv 20 12 14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei.
Proverbs Prv 20 12 15 Via stulti recta in oculis ejus ; qui autem sapiens est audit consilia.
Proverbs Prv 20 12 16 Fatuus statim indicat iram suam ; qui autem dissimulat injuriam callidus est.
Proverbs Prv 20 12 17 Qui quod novit loquitur, index justitiae est ; qui autem mentitur, testis est fraudulentus.
Proverbs Prv 20 12 18 Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiae : lingua autem sapientium sanitas est.
Proverbs Prv 20 12 19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum ; qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii.
Proverbs Prv 20 12 20 Dolus in corde cogitantium mala ; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.
Proverbs Prv 20 12 21 Non contristabit justum quidquid ei acciderit : impii autem replebuntur malo.
Proverbs Prv 20 12 22 Abominatio est Domino labia mendacia ; qui autem fideliter agunt placent ei.
Proverbs Prv 20 12 23 Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.]
Proverbs Prv 20 12 24 [Manus fortium dominabitur ; quae autem remissa est, tributis serviet.
Proverbs Prv 20 12 25 Moeror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono laetificabitur.
Proverbs Prv 20 12 26 Qui negligit damnum propter amicum, justus est ; iter autem impiorum decipiet eos.
Proverbs Prv 20 12 27 Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium.
Proverbs Prv 20 12 28 In semita justitiae vita ; iter autem devium ducit ad mortem.]
Proverbs Prv 20 13 1 [Filius sapiens doctrina patris ; qui autem illusor est non audit cum arguitur.
Proverbs Prv 20 13 2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis : anima autem praevaricatorum iniqua.
Proverbs Prv 20 13 3 Qui custodit os suum custodit animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
Proverbs Prv 20 13 4 Vult et non vult piger ; anima autem operantium impinguabitur.
Proverbs Prv 20 13 5 Verbum mendax justus detestabitur ; impius autem confundit, et confundetur.
Proverbs Prv 20 13 6 Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.]
Proverbs Prv 20 13 7 [Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
Proverbs Prv 20 13 8 Redemptio animae viri divitiae suae ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
Proverbs Prv 20 13 9 Lux justorum laetificat : lucerna autem impiorum extinguetur.
Proverbs Prv 20 13 10 Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
Proverbs Prv 20 13 11 Substantia festinata minuetur ; quae autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
Proverbs Prv 20 13 12 Spes quae differtur affligit animam ; lignum vitae desiderium veniens.]
Proverbs Prv 20 13 13 [Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ; qui autem timet praeceptum, in pace versabitur. Animae dolosae errant in peccatis : justi autem misericordes sunt, et miserantur.
Proverbs Prv 20 13 14 Lex sapientis fons vitae, ut declinet a ruina mortis.
Proverbs Prv 20 13 15 Doctrina bona dabit gratiam ; in itinere contemptorum vorago.
Proverbs Prv 20 13 16 Astutus omnia agit cum consilio ; qui autem fatuus est aperit stultitiam.
Proverbs Prv 20 13 17 Nuntius impii cadet in malum ; legatus autem fidelis, sanitas.
Proverbs Prv 20 13 18 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
Proverbs Prv 20 13 19 Desiderium si compleatur delectat animam ; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
Proverbs Prv 20 13 20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ; amicus stultorum similis efficietur.]
Proverbs Prv 20 13 21 [Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.
Proverbs Prv 20 13 22 Bonus reliquit haeredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.
Proverbs Prv 20 13 23 Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.
Proverbs Prv 20 13 24 Qui parcit virgae odit filium suum ; qui autem diligit illum instanter erudit.
Proverbs Prv 20 13 25 Justus comedit et replet animam suam ; venter autem impiorum insaturabilis.]
Proverbs Prv 20 14 1 [Sapiens mulier aedificat domum suam ; insipiens exstructam quoque manibus destruet.
Proverbs Prv 20 14 2 Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.
Proverbs Prv 20 14 3 In ore stulti virga superbiae ; labia autem sapientium custodiunt eos.
Proverbs Prv 20 14 4 Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est ; ubi autem plurimae segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
Proverbs Prv 20 14 5 Testis fidelis non mentitur ; profert autem mendacium dolosus testis.
Proverbs Prv 20 14 6 Quaerit derisor sapientiam, et non invenit ; doctrina prudentium facilis.
Proverbs Prv 20 14 7 Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiae.
Proverbs Prv 20 14 8 Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.
Proverbs Prv 20 14 9 Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.
Proverbs Prv 20 14 10 Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.
Proverbs Prv 20 14 11 Domus impiorum delebitur : tabernacula vero justorum germinabunt.
Proverbs Prv 20 14 12 Est via quae videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.
Proverbs Prv 20 14 13 Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
Proverbs Prv 20 14 14 Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.]
Proverbs Prv 20 14 15 [Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
Proverbs Prv 20 14 16 Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et confidit.
Proverbs Prv 20 14 17 Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.
Proverbs Prv 20 14 18 Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.
Proverbs Prv 20 14 19 Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.
Proverbs Prv 20 14 20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit : amici vero divitum multi.
Proverbs Prv 20 14 21 Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.
Proverbs Prv 20 14 22 Errant qui operantur malum ; misericordia et veritas praeparant bona.
Proverbs Prv 20 14 23 In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
Proverbs Prv 20 14 24 Corona sapientium divitiae eorum ; fatuitas stultorum imprudentia.
Proverbs Prv 20 14 25 Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.]
Proverbs Prv 20 14 26 [In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.
Proverbs Prv 20 14 27 Timor Domini fons vitae, ut declinent a ruina mortis.
Proverbs Prv 20 14 28 In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.
Proverbs Prv 20 14 29 Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.
Proverbs Prv 20 14 30 Vita carnium sanitas cordis ; putredo ossium invidia.
Proverbs Prv 20 14 31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ; honorat autem eum qui miseretur pauperis.
Proverbs Prv 20 14 32 In malitia sua expelletur impius : sperat autem justus in morte sua.
Proverbs Prv 20 14 33 In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.
Proverbs Prv 20 14 34 Justitia elevat gentem ; miseros autem facit populos peccatum.
Proverbs Prv 20 14 35 Acceptus est regi minister intelligens ; iracundiam ejus inutilis sustinebit.]
Proverbs Prv 20 15 1 [Responsio mollis frangit iram ; sermo durus suscitat furorem.
Proverbs Prv 20 15 2 Lingua sapientium ornat scientiam ; os fatuorum ebullit stultitiam.
Proverbs Prv 20 15 3 In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos.
Proverbs Prv 20 15 4 Lingua placabilis lignum vitae ; quae autem immoderata est conteret spiritum.
Proverbs Prv 20 15 5 Stultus irridet disciplinam patris sui ; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est : cogitationes autem impiorum eradicabuntur.
Proverbs Prv 20 15 6 Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio.
Proverbs Prv 20 15 7 Labia sapientium disseminabunt scientiam ; cor stultorum dissimile erit.
Proverbs Prv 20 15 8 Victimae impiorum abominabiles Domino ; vota justorum placabilia.
Proverbs Prv 20 15 9 Abominatio est Domino via impii ; qui sequitur justitiam diligitur ab eo.
Proverbs Prv 20 15 10 Doctrina mala deserenti viam vitae ; qui increpationes odit, morietur.
Proverbs Prv 20 15 11 Infernus et perditio coram Domino ; quanto magis corda filiorum hominum !
Proverbs Prv 20 15 12 Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur.]
Proverbs Prv 20 15 13 [Cor gaudens exhilarat faciem ; in moerore animi dejicitur spiritus.
Proverbs Prv 20 15 14 Cor sapientis quaerit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia.
Proverbs Prv 20 15 15 Omnes dies pauperis, mali ; secura mens quasi juge convivium.
Proverbs Prv 20 15 16 Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles.
Proverbs Prv 20 15 17 Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio.
Proverbs Prv 20 15 18 Vir iracundus provocat rixas ; qui patiens est mitigat suscitatas.
Proverbs Prv 20 15 19 Iter pigrorum quasi sepes spinarum ; via justorum absque offendiculo.
Proverbs Prv 20 15 20 Filius sapiens laetificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.
Proverbs Prv 20 15 21 Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos.
Proverbs Prv 20 15 22 Dissipantur cogitationes ubi non est consilium ; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.
Proverbs Prv 20 15 23 Laetatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus.
Proverbs Prv 20 15 24 Semita vitae super eruditum, ut declinet de inferno novissimo.]
Proverbs Prv 20 15 25 [Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduae.
Proverbs Prv 20 15 26 Abominatio Domini cogitationes malae, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo.
Proverbs Prv 20 15 27 Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam ; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata : per timorem autem Domini declinat omnis a malo.
Proverbs Prv 20 15 28 Mens justi meditatur obedientiam ; os impiorum redundat malis.
Proverbs Prv 20 15 29 Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet.
Proverbs Prv 20 15 30 Lux oculorum laetificat animam ; fama bona impinguat ossa.
Proverbs Prv 20 15 31 Auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur.
Proverbs Prv 20 15 32 Qui abjicit disciplinam despicit animam suam ; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis.
Proverbs Prv 20 15 33 Timor Domini disciplina sapientiae, et gloriam praecedit humilitas.]
Proverbs Prv 20 16 1 [Hominis est animam praeparare, et Domini gubernare linguam.
Proverbs Prv 20 16 2 Omnes viae hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus.
Proverbs Prv 20 16 3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae.
Proverbs Prv 20 16 4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum.
Proverbs Prv 20 16 5 Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viae bonae facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.
Proverbs Prv 20 16 6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.
Proverbs Prv 20 16 7 Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
Proverbs Prv 20 16 8 Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate.
Proverbs Prv 20 16 9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.]
Proverbs Prv 20 16 10 [Divinatio in labiis regis ; in judicio non errabit os ejus.
Proverbs Prv 20 16 11 Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.
Proverbs Prv 20 16 12 Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.
Proverbs Prv 20 16 13 Voluntas regum labia justa ; qui recta loquitur diligetur.
Proverbs Prv 20 16 14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.
Proverbs Prv 20 16 15 In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.]
Proverbs Prv 20 16 16 [Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
Proverbs Prv 20 16 17 Semita justorum declinat mala ; custos animae suae servat viam suam.
Proverbs Prv 20 16 18 Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.
Proverbs Prv 20 16 19 Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.
Proverbs Prv 20 16 20 Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.
Proverbs Prv 20 16 21 Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet.
Proverbs Prv 20 16 22 Fons vitae eruditio possidentis ; doctrina stultorum fatuitas.]
Proverbs Prv 20 16 23 [Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.
Proverbs Prv 20 16 24 Favus mellis composita verba ; dulcedo animae sanitas ossium.
Proverbs Prv 20 16 25 Est via quae videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.
Proverbs Prv 20 16 26 Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.
Proverbs Prv 20 16 27 Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.
Proverbs Prv 20 16 28 Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.
Proverbs Prv 20 16 29 Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.
Proverbs Prv 20 16 30 Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.
Proverbs Prv 20 16 31 Corona dignitatis senectus, quae in viis justitiae reperietur.
Proverbs Prv 20 16 32 Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.
Proverbs Prv 20 16 33 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.]
Proverbs Prv 20 17 1 [Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio.
Proverbs Prv 20 17 2 Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres haereditatem dividet.
Proverbs Prv 20 17 3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
Proverbs Prv 20 17 4 Malus obedit linguae iniquae, et fallax obtemperat labiis mendacibus.
Proverbs Prv 20 17 5 Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina laetatur alterius non erit impunitus.
Proverbs Prv 20 17 6 Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.
Proverbs Prv 20 17 7 Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.
Proverbs Prv 20 17 8 Gemma gratissima exspectatio praestolantis ; quocumque se vertit, prudenter intelligit.
Proverbs Prv 20 17 9 Qui celat delictum quaerit amicitias ; qui altero sermone repetit, separat foederatos.
Proverbs Prv 20 17 10 Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagae apud stultum.
Proverbs Prv 20 17 11 Semper jurgia quaerit malus : angelus autem crudelis mittetur contra eum.
Proverbs Prv 20 17 12 Expedit magis ursae occurrere raptis foetibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
Proverbs Prv 20 17 13 Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.
Proverbs Prv 20 17 14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.]
Proverbs Prv 20 17 15 [Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.
Proverbs Prv 20 17 16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit ? Qui altum facit domum suam quaerit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.
Proverbs Prv 20 17 17 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.
Proverbs Prv 20 17 18 Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.
Proverbs Prv 20 17 19 Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quaerit ruinam.
Proverbs Prv 20 17 20 Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.
Proverbs Prv 20 17 21 Natus est stultus in ignominiam suam ; sed nec pater in fatuo laetabitur.
Proverbs Prv 20 17 22 Animus gaudens aetatem floridam facit ; spiritus tristis exsiccat ossa.
Proverbs Prv 20 17 23 Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.
Proverbs Prv 20 17 24 In facie prudentis lucet sapientia ; oculi stultorum in finibus terrae.
Proverbs Prv 20 17 25 Ira patris filius stultus, et dolor matris quae genuit eum.
Proverbs Prv 20 17 26 Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.
Proverbs Prv 20 17 27 Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.
Proverbs Prv 20 17 28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.]
Proverbs Prv 20 18 1 [Occasiones quaerit qui vult recedere ab amico : omni tempore erit exprobrabilis.
Proverbs Prv 20 18 2 Non recipit stultus verba prudentiae, nisi ea dixeris quae versantur in corde ejus.
Proverbs Prv 20 18 3 Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ; sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
Proverbs Prv 20 18 4 Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae.
Proverbs Prv 20 18 5 Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.]
Proverbs Prv 20 18 6 [Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.
Proverbs Prv 20 18 7 Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animae ejus.
Proverbs Prv 20 18 8 Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animae autem effeminatorum esurient.
Proverbs Prv 20 18 9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.
Proverbs Prv 20 18 10 Turris fortissima nomen Domini ; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
Proverbs Prv 20 18 11 Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.
Proverbs Prv 20 18 12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.
Proverbs Prv 20 18 13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
Proverbs Prv 20 18 14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ?
Proverbs Prv 20 18 15 Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quaerit doctrinam.]
Proverbs Prv 20 18 16 [Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.
Proverbs Prv 20 18 17 Justus prior est accusator sui : venit amicus ejus, et investigabit eum.
Proverbs Prv 20 18 18 Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.
Proverbs Prv 20 18 19 Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.
Proverbs Prv 20 18 20 De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
Proverbs Prv 20 18 21 Mors et vita in manu linguae ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.
Proverbs Prv 20 18 22 Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
Proverbs Prv 20 18 23 Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide.
Proverbs Prv 20 18 24 Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.]
Proverbs Prv 20 19 1 [Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.
Proverbs Prv 20 19 2 Ubi non est scientia animae, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet.
Proverbs Prv 20 19 3 Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo.
Proverbs Prv 20 19 4 Divitiae addunt amicos plurimos ; a paupere autem et hi quos habuit separantur.
Proverbs Prv 20 19 5 Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.
Proverbs Prv 20 19 6 Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
Proverbs Prv 20 19 7 Fratres hominis pauperis oderunt eum ; insuper et amici procul recesserunt ab eo.] [Qui tantum verba sectatur nihil habebit ;
Proverbs Prv 20 19 8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiae inveniet bona.
Proverbs Prv 20 19 9 Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.
Proverbs Prv 20 19 10 Non decent stultum deliciae, nec servum dominari principibus.
Proverbs Prv 20 19 11 Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua praetergredi.
Proverbs Prv 20 19 12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
Proverbs Prv 20 19 13 Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.
Proverbs Prv 20 19 14 Domus et divitiae dantur a parentibus ; a Domino autem proprie uxor prudens.
Proverbs Prv 20 19 15 Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.
Proverbs Prv 20 19 16 Qui custodit mandatum custodit animam suam ; qui autem negligit viam suam mortificabitur.
Proverbs Prv 20 19 17 Foeneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.
Proverbs Prv 20 19 18 Erudi filium tuum ; ne desperes : ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.
Proverbs Prv 20 19 19 Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet.
Proverbs Prv 20 19 20 Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
Proverbs Prv 20 19 21 Multae cogitationes in corde viri ; voluntas autem Domini permanebit.
Proverbs Prv 20 19 22 Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.
Proverbs Prv 20 19 23 Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.]
Proverbs Prv 20 19 24 [Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.
Proverbs Prv 20 19 25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit ; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
Proverbs Prv 20 19 26 Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.
Proverbs Prv 20 19 27 Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiae.
Proverbs Prv 20 19 28 Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem.
Proverbs Prv 20 19 29 Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.]
Proverbs Prv 20 20 1 [Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur non erit sapiens.
Proverbs Prv 20 20 2 Sicut rugitus leonis, ita et terror regis : qui provocat eum peccat in animam suam.
Proverbs Prv 20 20 3 Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis.
Proverbs Prv 20 20 4 Propter frigus piger arare noluit ; mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi.
Proverbs Prv 20 20 5 Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud.
Proverbs Prv 20 20 6 Multi homines misericordes vocantur ; virum autem fidelem quis inveniet ?]
Proverbs Prv 20 20 7 [Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.
Proverbs Prv 20 20 8 Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.
Proverbs Prv 20 20 9 Quis potest dicere : Mundum est cor meum ; purus sum a peccato ?
Proverbs Prv 20 20 10 Pondus et pondus, mensura et mensura : utrumque abominabile est apud Deum.
Proverbs Prv 20 20 11 Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.
Proverbs Prv 20 20 12 Aurem audientem, et oculum videntem : Dominus fecit utrumque.
Proverbs Prv 20 20 13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat : aperi oculos tuos, et saturare panibus.
Proverbs Prv 20 20 14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor ; et cum recesserit, tunc gloriabitur.
Proverbs Prv 20 20 15 Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiae.]
Proverbs Prv 20 20 16 [Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
Proverbs Prv 20 20 17 Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.
Proverbs Prv 20 20 18 Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.
Proverbs Prv 20 20 19 Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
Proverbs Prv 20 20 20 Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :
Proverbs Prv 20 20 21 haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
Proverbs Prv 20 20 22 Ne dicas : Reddam malum : exspecta Dominum, et liberabit te.
Proverbs Prv 20 20 23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona.
Proverbs Prv 20 20 24 A Domino diriguntur gressus viri : quis autem hominum intelligere potest viam suam ?
Proverbs Prv 20 20 25 Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.]
Proverbs Prv 20 20 26 [Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.
Proverbs Prv 20 20 27 Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris.
Proverbs Prv 20 20 28 Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.
Proverbs Prv 20 20 29 Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.
Proverbs Prv 20 20 30 Livor vulneris absterget mala, et plagae in secretioribus ventris.]
Proverbs Prv 20 21 1 [Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini : quocumque voluerit, inclinabit illud.
Proverbs Prv 20 21 2 Omnis via viri recta sibi videtur : appendit autem corda Dominus.
Proverbs Prv 20 21 3 Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimae.
Proverbs Prv 20 21 4 Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ; lucerna impiorum peccatum.
Proverbs Prv 20 21 5 Cogitationes robusti semper in abundantia ; omnis autem piger semper in egestate est.]
Proverbs Prv 20 21 6 [Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.
Proverbs Prv 20 21 7 Rapinae impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.
Proverbs Prv 20 21 8 Perversa via viri aliena est ; qui autem mundus est, rectum opus ejus.
Proverbs Prv 20 21 9 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
Proverbs Prv 20 21 10 Anima impii desiderat malum : non miserebitur proximo suo.
Proverbs Prv 20 21 11 Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
Proverbs Prv 20 21 12 Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.]
Proverbs Prv 20 21 13 [Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
Proverbs Prv 20 21 14 Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.
Proverbs Prv 20 21 15 Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.
Proverbs Prv 20 21 16 Vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur.
Proverbs Prv 20 21 17 Qui diligit epulas in egestate erit ; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
Proverbs Prv 20 21 18 Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus.
Proverbs Prv 20 21 19 Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
Proverbs Prv 20 21 20 Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi : et imprudens homo dissipabit illud.
Proverbs Prv 20 21 21 Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.
Proverbs Prv 20 21 22 Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciae ejus.
Proverbs Prv 20 21 23 Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.
Proverbs Prv 20 21 24 Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.
Proverbs Prv 20 21 25 Desideria occidunt pigrum : noluerunt enim quidquam manus ejus operari.
Proverbs Prv 20 21 26 Tota die concupiscit et desiderat ; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.
Proverbs Prv 20 21 27 Hostiae impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
Proverbs Prv 20 21 28 Testis mendax peribit ; vir obediens loquetur victoriam.
Proverbs Prv 20 21 29 Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ; qui autem rectus est corrigit viam suam.
Proverbs Prv 20 21 30 Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
Proverbs Prv 20 21 31 Equus paratur ad diem belli ; Dominus autem salutem tribuit.]
Proverbs Prv 20 22 1 [Melius est nomen bonum quam divitiae multae ; super argentum et aurum gratia bona.
Proverbs Prv 20 22 2 Dives et pauper obviaverunt sibi : utriusque operator est Dominus.
Proverbs Prv 20 22 3 Callidus vidit malum, et abscondit se ; innocens pertransiit, et afflictus est damno.
Proverbs Prv 20 22 4 Finis modestiae timor Domini, divitiae, et gloria, et vita.
Proverbs Prv 20 22 5 Arma et gladii in via perversi ; custos autem animae suae longe recedit ab eis.
Proverbs Prv 20 22 6 Proverbium est : adolescens juxta viam suam ; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
Proverbs Prv 20 22 7 Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est foenerantis.
Proverbs Prv 20 22 8 Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga irae suae consummabitur.
Proverbs Prv 20 22 9 Qui pronus est ad misericordiam benedicetur : de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera ; animam autem aufert accipientium.
Proverbs Prv 20 22 10 Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causae et contumeliae.
Proverbs Prv 20 22 11 Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.
Proverbs Prv 20 22 12 Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui.
Proverbs Prv 20 22 13 Dicit piger : Leo est foris ; in medio platearum occidendus sum.
Proverbs Prv 20 22 14 Fovea profunda os alienae : cui iratus est Dominus, incidet in eam.
Proverbs Prv 20 22 15 Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam.
Proverbs Prv 20 22 16 Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.]
Proverbs Prv 20 22 17 [Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium : appone autem cor ad doctrinam meam,
Proverbs Prv 20 22 18 quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis :
Proverbs Prv 20 22 19 ut sit in Domino fiducia tua, unde et ostendi eam tibi hodie.
Proverbs Prv 20 22 20 Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia :
Proverbs Prv 20 22 21 ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te.
Proverbs Prv 20 22 22 Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta :
Proverbs Prv 20 22 23 quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus.
Proverbs Prv 20 22 24 Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso :
Proverbs Prv 20 22 25 ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animae tuae.
Proverbs Prv 20 22 26 Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis :
Proverbs Prv 20 22 27 si enim non habes unde restituas, quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo ?
Proverbs Prv 20 22 28 Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.
Proverbs Prv 20 22 29 Vidisti virum velocem in opere suo ? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.]
Proverbs Prv 20 23 1 [Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quae apposita sunt ante faciem tuam.
Proverbs Prv 20 23 2 Et statue cultrum in gutture tuo : si tamen habes in potestate animam tuam.
Proverbs Prv 20 23 3 Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.
Proverbs Prv 20 23 4 Noli laborare ut diteris, sed prudentiae tuae pone modum.
Proverbs Prv 20 23 5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilae, et volabunt in caelum.
Proverbs Prv 20 23 6 Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus :
Proverbs Prv 20 23 7 quoniam in similitudinem arioli et conjectoris aestimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi ; et mens ejus non est tecum.
Proverbs Prv 20 23 8 Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.
Proverbs Prv 20 23 9 In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.
Proverbs Prv 20 23 10 Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas :
Proverbs Prv 20 23 11 propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.]
Proverbs Prv 20 23 12 [Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuae ad verba scientiae.
Proverbs Prv 20 23 13 Noli subtrahere a puero disciplinam : si enim percusseris eum virga, non morietur.
Proverbs Prv 20 23 14 Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.
Proverbs Prv 20 23 15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum :
Proverbs Prv 20 23 16 et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.
Proverbs Prv 20 23 17 Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die :
Proverbs Prv 20 23 18 quia habebis spem in novissimo, et praestolatio tua non auferetur.
Proverbs Prv 20 23 19 Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.
Proverbs Prv 20 23 20 Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt :
Proverbs Prv 20 23 21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.
Proverbs Prv 20 23 22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.
Proverbs Prv 20 23 23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.
Proverbs Prv 20 23 24 Exsultat gaudio pater justi ; qui sapientem genuit, laetabitur in eo.
Proverbs Prv 20 23 25 Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quae genuit te.
Proverbs Prv 20 23 26 Praebe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.
Proverbs Prv 20 23 27 Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.
Proverbs Prv 20 23 28 Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.]
Proverbs Prv 20 23 29 [Cui vae ? cujus patri vae ? cui rixae ? cui foveae ? cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ?
Proverbs Prv 20 23 30 nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ?
Proverbs Prv 20 23 31 Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus : ingreditur blande,
Proverbs Prv 20 23 32 sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.
Proverbs Prv 20 23 33 Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.
Proverbs Prv 20 23 34 Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.
Proverbs Prv 20 23 35 Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui ; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ?]
Proverbs Prv 20 24 1 [Ne aemuleris viros malos, nec desideres esse cum eis :
Proverbs Prv 20 24 2 quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.
Proverbs Prv 20 24 3 Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur.
Proverbs Prv 20 24 4 In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
Proverbs Prv 20 24 5 Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus :
Proverbs Prv 20 24 6 quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.
Proverbs Prv 20 24 7 Excelsa stulto sapientia ; in porta non aperiet os suum.
Proverbs Prv 20 24 8 Qui cogitat mala facere stultus vocabitur :
Proverbs Prv 20 24 9 cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.
Proverbs Prv 20 24 10 Si desperaveris lassus in die angustiae, imminuetur fortitudo tua.]
Proverbs Prv 20 24 11 [Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.
Proverbs Prv 20 24 12 Si dixeris : Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit : et servatorem animae tuae nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.
Proverbs Prv 20 24 13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.
Proverbs Prv 20 24 14 Sic et doctrina sapientiae animae tuae : quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
Proverbs Prv 20 24 15 Ne insidieris, et quaeras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.
Proverbs Prv 20 24 16 Septies enim cadet justus, et resurget : impii autem corruent in malum.
Proverbs Prv 20 24 17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :
Proverbs Prv 20 24 18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.
Proverbs Prv 20 24 19 Ne contendas cum pessimis, nec aemuleris impios :
Proverbs Prv 20 24 20 quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.
Proverbs Prv 20 24 21 Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis :
Proverbs Prv 20 24 22 quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit ?]
Proverbs Prv 20 24 23 Haec quoque sapientibus. [Cognoscere personam in judicio non est bonum.
Proverbs Prv 20 24 24 Qui dicunt impio : Justus es : maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.
Proverbs Prv 20 24 25 Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.
Proverbs Prv 20 24 26 Labia deosculabitur qui recta verba respondet.
Proverbs Prv 20 24 27 Praepara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea aedifices domum tuam.
Proverbs Prv 20 24 28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.
Proverbs Prv 20 24 29 Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ; reddam unicuique secundum opus suum.]
Proverbs Prv 20 24 30 [Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti :
Proverbs Prv 20 24 31 et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem ejus spinae, et maceria lapidum destructa erat.
Proverbs Prv 20 24 32 Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.
Proverbs Prv 20 24 33 Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ; pauxillum manus conseres ut quiescas :
Proverbs Prv 20 24 34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.]
Proverbs Prv 20 25 1 Hae quoque parabolae Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiae regis Juda.
Proverbs Prv 20 25 2 [Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.
Proverbs Prv 20 25 3 Caelum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.
Proverbs Prv 20 25 4 Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.
Proverbs Prv 20 25 5 Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.
Proverbs Prv 20 25 6 Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.
Proverbs Prv 20 25 7 Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.]
Proverbs Prv 20 25 8 [Quae viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.
Proverbs Prv 20 25 9 Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles :
Proverbs Prv 20 25 10 ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant : quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.
Proverbs Prv 20 25 11 Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.
Proverbs Prv 20 25 12 Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem.
Proverbs Prv 20 25 13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum : animam ipsius requiescere facit.
Proverbs Prv 20 25 14 Nubes, et ventus, et pluviae non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens.
Proverbs Prv 20 25 15 Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.]
Proverbs Prv 20 25 16 [Mel invenisti : comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.
Proverbs Prv 20 25 17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.
Proverbs Prv 20 25 18 Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
Proverbs Prv 20 25 19 Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiae,
Proverbs Prv 20 25 20 et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi.
Proverbs Prv 20 25 21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitierit, da ei aquam bibere :
Proverbs Prv 20 25 22 prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.
Proverbs Prv 20 25 23 Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.
Proverbs Prv 20 25 24 Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
Proverbs Prv 20 25 25 Aqua frigida animae sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.
Proverbs Prv 20 25 26 Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.
Proverbs Prv 20 25 27 Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.
Proverbs Prv 20 25 28 Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.]
Proverbs Prv 20 26 1 [Quomodo nix in aestate, et pluviae in messe, sic indecens est stulto gloria.
Proverbs Prv 20 26 2 Sicut avis ad alia transvolans, et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet.
Proverbs Prv 20 26 3 Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium.
Proverbs Prv 20 26 4 Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis.
Proverbs Prv 20 26 5 Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.
Proverbs Prv 20 26 6 Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuntium stultum.
Proverbs Prv 20 26 7 Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola.
Proverbs Prv 20 26 8 Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem.
Proverbs Prv 20 26 9 Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum.
Proverbs Prv 20 26 10 Judicium determinat causas, et qui imponit stulto silentium iras mitigat.
Proverbs Prv 20 26 11 Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam.
Proverbs Prv 20 26 12 Vidisti hominem sapientem sibi videri ? magis illo spem habebit insipiens.]
Proverbs Prv 20 26 13 [Dicit piger : Leo est in via, et leaena in itineribus.
Proverbs Prv 20 26 14 Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo.
Proverbs Prv 20 26 15 Abscondit piger manum sub ascella sua, et laborat si ad os suum eam converterit.
Proverbs Prv 20 26 16 Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias.]
Proverbs Prv 20 26 17 [Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixae alterius.
Proverbs Prv 20 26 18 Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem,
Proverbs Prv 20 26 19 ita vir fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus dicit : Ludens feci.
Proverbs Prv 20 26 20 Cum defecerint ligna extinguetur ignis, et susurrone subtracto, jurgia conquiescent.
Proverbs Prv 20 26 21 Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas.
Proverbs Prv 20 26 22 Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris.
Proverbs Prv 20 26 23 Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata.
Proverbs Prv 20 26 24 Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos.
Proverbs Prv 20 26 25 Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiae sunt in corde illius.
Proverbs Prv 20 26 26 Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in consilio.
Proverbs Prv 20 26 27 Qui fodit foveam incidet in eam, et qui volvit lapidem revertetur ad eum.
Proverbs Prv 20 26 28 Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas.]
Proverbs Prv 20 27 1 [Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies.
Proverbs Prv 20 27 2 Laudet te alienus, et non os tuum ; extraneus, et non labia tua.
Proverbs Prv 20 27 3 Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior.
Proverbs Prv 20 27 4 Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit ?
Proverbs Prv 20 27 5 Melior est manifesta correptio quam amor absconditus.
Proverbs Prv 20 27 6 Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis.
Proverbs Prv 20 27 7 Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.
Proverbs Prv 20 27 8 Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui derelinquit locum suum.
Proverbs Prv 20 27 9 Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.]
Proverbs Prv 20 27 10 [Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae. Melior est vicinus juxta quam frater procul.
Proverbs Prv 20 27 11 Stude sapientiae, fili mi, et laetifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem.
Proverbs Prv 20 27 12 Astutus videns malum, absconditus est : parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia.
Proverbs Prv 20 27 13 Tolle vestimentum ejus qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus.
Proverbs Prv 20 27 14 Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit.
Proverbs Prv 20 27 15 Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur.
Proverbs Prv 20 27 16 Qui retinet eam quasi qui ventum teneat, et oleum dexterae suae vocabit.
Proverbs Prv 20 27 17 Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui.
Proverbs Prv 20 27 18 Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur.
Proverbs Prv 20 27 19 Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.
Proverbs Prv 20 27 20 Infernus et perditio numquam implentur : similiter et oculi hominum insatiabiles.
Proverbs Prv 20 27 21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam.
Proverbs Prv 20 27 22 Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus.]
Proverbs Prv 20 27 23 [Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera :
Proverbs Prv 20 27 24 non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem.
Proverbs Prv 20 27 25 Aperta sunt prata, et apparuerunt herbae virentes, et collecta sunt foena de montibus.
Proverbs Prv 20 27 26 Agni ad vestimentum tuum, et haedi ad agri pretium.
Proverbs Prv 20 27 27 Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuae, et ad victum ancillis tuis.]
Proverbs Prv 20 28 1 [Fugit impius nemine persequente ; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.
Proverbs Prv 20 28 2 Propter peccata terrae multi principes ejus ; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quae dicuntur, vita ducis longior erit.
Proverbs Prv 20 28 3 Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames.]
Proverbs Prv 20 28 4 [Qui derelinquunt legem laudant impium ; qui custodiunt, succenduntur contra eum.
Proverbs Prv 20 28 5 Viri mali non cogitant judicium ; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia.
Proverbs Prv 20 28 6 Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus.
Proverbs Prv 20 28 7 Qui custodit legem filius sapiens est ; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum.
Proverbs Prv 20 28 8 Qui coacervat divitias usuris et foenore, liberali in pauperes congregat eas.
Proverbs Prv 20 28 9 Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.
Proverbs Prv 20 28 10 Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus.
Proverbs Prv 20 28 11 Sapiens sibi videtur vir dives ; pauper autem prudens scrutabitur eum.
Proverbs Prv 20 28 12 In exsultatione justorum multa gloria est ; regnantibus impiis, ruinae hominum.
Proverbs Prv 20 28 13 Qui abscondit scelera sua non dirigetur ; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
Proverbs Prv 20 28 14 Beatus homo qui semper est pavidus ; qui vero mentis est durae corruet in malum.
Proverbs Prv 20 28 15 Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.
Proverbs Prv 20 28 16 Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam ; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.
Proverbs Prv 20 28 17 Hominem qui calumniatur animae sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.
Proverbs Prv 20 28 18 Qui ambulat simpliciter salvus erit ; qui perversis graditur viis concidet semel.
Proverbs Prv 20 28 19 Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium replebitur egestate.]
Proverbs Prv 20 28 20 [Vir fidelis multum laudabitur ; qui autem festinat ditari non erit innocens.
Proverbs Prv 20 28 21 Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit ; iste et pro buccella panis deserit veritatem.
Proverbs Prv 20 28 22 Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.
Proverbs Prv 20 28 23 Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit.
Proverbs Prv 20 28 24 Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidae est.
Proverbs Prv 20 28 25 Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat ; qui vero sperat in Domino sanabitur.
Proverbs Prv 20 28 26 Qui confidit in corde suo stultus est ; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
Proverbs Prv 20 28 27 Qui dat pauperi non indigebit ; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.
Proverbs Prv 20 28 28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines ; cum illi perierint, multiplicabuntur justi.]
Proverbs Prv 20 29 1 [Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.
Proverbs Prv 20 29 2 In multiplicatione justorum laetabitur vulgus ; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
Proverbs Prv 20 29 3 Vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum ; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
Proverbs Prv 20 29 4 Rex justus erigit terram ; vir avarus destruet eam.
Proverbs Prv 20 29 5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.
Proverbs Prv 20 29 6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.
Proverbs Prv 20 29 7 Novit justus causam pauperum ; impius ignorat scientiam.
Proverbs Prv 20 29 8 Homines pestilentes dissipant civitatem ; sapientes vero avertunt furorem.
Proverbs Prv 20 29 9 Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
Proverbs Prv 20 29 10 Viri sanguinum oderunt simplicem ; justi autem quaerunt animam ejus.
Proverbs Prv 20 29 11 Totum spiritum suum profert stultus ; sapiens differt, et reservat in posterum.
Proverbs Prv 20 29 12 Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
Proverbs Prv 20 29 13 Pauper et creditor obviaverunt sibi : utriusque illuminator est Dominus.
Proverbs Prv 20 29 14 Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in aeternum firmabitur.]
Proverbs Prv 20 29 15 [Virga atque correptio tribuit sapientiam ; puer autem qui dimittitur voluntati suae confundit matrem suam.
Proverbs Prv 20 29 16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.
Proverbs Prv 20 29 17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animae tuae.
Proverbs Prv 20 29 18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui vero custodit legem beatus est.
Proverbs Prv 20 29 19 Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
Proverbs Prv 20 29 20 Vidisti hominem velocem ad loquendum ? stultitia magis speranda est quam illius correptio.
Proverbs Prv 20 29 21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.]
Proverbs Prv 20 29 22 [Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.
Proverbs Prv 20 29 23 Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.
Proverbs Prv 20 29 24 Qui cum fure participat odit animam suam ; adjurantem audit, et non indicat.
Proverbs Prv 20 29 25 Qui timet hominem cito corruet ; qui sperat in Domino sublevabitur.
Proverbs Prv 20 29 26 Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum.
Proverbs Prv 20 29 27 Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.]
Proverbs Prv 20 30 1 Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait :
Proverbs Prv 20 30 2 [Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.
Proverbs Prv 20 30 3 Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
Proverbs Prv 20 30 4 Quis ascendit in caelum, atque descendit ? quis continuit spiritum in manibus suis ? quis colligavit aquas quasi in vestimento ? quis suscitavit omnes terminos terrae ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti ?
Proverbs Prv 20 30 5 Omnis sermo Dei ignitus : clypeus est sperantibus in se.
Proverbs Prv 20 30 6 Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.
Proverbs Prv 20 30 7 Duo rogavi te : ne deneges mihi antequam moriar :
Proverbs Prv 20 30 8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me ; mendicitatem et divitias ne dederis mihi : tribue tantum victui meo necessaria,
Proverbs Prv 20 30 9 ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.
Proverbs Prv 20 30 10 Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.]
Proverbs Prv 20 30 11 [Generatio quae patri suo maledicit, et quae matri suae non benedicit ;
Proverbs Prv 20 30 12 generatio quae sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis ;
Proverbs Prv 20 30 13 generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebrae ejus in alta surrectae ;
Proverbs Prv 20 30 14 generatio quae pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
Proverbs Prv 20 30 15 Sanguisugae duae sunt filiae, dicentes : Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit : Sufficit.
Proverbs Prv 20 30 16 Infernus, et os vulvae, et terra quae non satiatur aqua : ignis vero numquam dicit : Sufficit.
Proverbs Prv 20 30 17 Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilae !]
Proverbs Prv 20 30 18 [Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro :
Proverbs Prv 20 30 19 viam aquilae in caelo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.
Proverbs Prv 20 30 20 Talis est et via mulieris adulterae, quae comedit, et tergens os suum dicit : Non sum operata malum.
Proverbs Prv 20 30 21 Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere :
Proverbs Prv 20 30 22 per servum, cum regnaverit ; per stultum, cum saturatus fuerit cibo ;
Proverbs Prv 20 30 23 per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ; et per ancillam, cum fuerit haeres dominae suae.]
Proverbs Prv 20 30 24 [Quatuor sunt minima terrae, et ipsa sunt sapientiora sapientibus :
Proverbs Prv 20 30 25 formicae, populus infirmus, qui praeparat in messe cibum sibi ;
Proverbs Prv 20 30 26 lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum ;
Proverbs Prv 20 30 27 regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas ;
Proverbs Prv 20 30 28 stellio manibus nititur, et moratur in aedibus regis.
Proverbs Prv 20 30 29 Tria sunt quae bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter :
Proverbs Prv 20 30 30 leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum ;
Proverbs Prv 20 30 31 gallus succinctus lumbos ; et aries ; nec est rex, qui resistat ei.
Proverbs Prv 20 30 32 Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.
Proverbs Prv 20 30 33 Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum ; et qui vehementer emungit elicit sanguinem ; et qui provocat iras producit discordias.]
Proverbs Prv 20 31 1 Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.
Proverbs Prv 20 31 2 [Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ? quid, dilecte votorum meorum ?
Proverbs Prv 20 31 3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.
Proverbs Prv 20 31 4 Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ;
Proverbs Prv 20 31 5 et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.
Proverbs Prv 20 31 6 Date siceram moerentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.
Proverbs Prv 20 31 7 Bibant, et obliviscantur egestatis suae, et doloris sui non recordentur amplius.
Proverbs Prv 20 31 8 Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.
Proverbs Prv 20 31 9 Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.]
Proverbs Prv 20 31 10 [Mulierem fortem quis inveniet ? procul et de ultimis finibus pretium ejus.
Proverbs Prv 20 31 11 Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
Proverbs Prv 20 31 12 Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitae suae.
Proverbs Prv 20 31 13 Quaesivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.
Proverbs Prv 20 31 14 Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
Proverbs Prv 20 31 15 Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
Proverbs Prv 20 31 16 Consideravit agrum, et emit eum ; de fructu manuum suarum plantavit vineam.
Proverbs Prv 20 31 17 Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.
Proverbs Prv 20 31 18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ; non extinguetur in nocte lucerna ejus.
Proverbs Prv 20 31 19 Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.
Proverbs Prv 20 31 20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.
Proverbs Prv 20 31 21 Non timebit domui suae a frigoribus nivis ; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
Proverbs Prv 20 31 22 Stragulatam vestem fecit sibi ; byssus et purpura indumentum ejus.
Proverbs Prv 20 31 23 Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae.
Proverbs Prv 20 31 24 Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo.
Proverbs Prv 20 31 25 Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.
Proverbs Prv 20 31 26 Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua ejus.
Proverbs Prv 20 31 27 Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit.
Proverbs Prv 20 31 28 Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt ; vir ejus, et laudavit eam.
Proverbs Prv 20 31 29 Multae filiae congregaverunt divitias ; tu supergressa es universas.
Proverbs Prv 20 31 30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo : mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.
Proverbs Prv 20 31 31 Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.]
Ecclesiastes Eccl 21 1 1 Verba Ecclesiastae, filii David, regis Jerusalem.
Ecclesiastes Eccl 21 1 2 [Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes ; vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
Ecclesiastes Eccl 21 1 3 Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole ?]
Ecclesiastes Eccl 21 1 4 [Generatio praeterit, et generatio advenit ; terra autem in aeternum stat.
Ecclesiastes Eccl 21 1 5 Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur ; ibique renascens,
Ecclesiastes Eccl 21 1 6 gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.
Ecclesiastes Eccl 21 1 7 Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat ; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant.
Ecclesiastes Eccl 21 1 8 Cunctae res difficiles ; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
Ecclesiastes Eccl 21 1 9 Quid est quod fuit ? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est ? Ipsum quod faciendum est.
Ecclesiastes Eccl 21 1 10 Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere : Ecce hoc recens est : jam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos.
Ecclesiastes Eccl 21 1 11 Non est priorum memoria ; sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.]
Ecclesiastes Eccl 21 1 12 [Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem ;
Ecclesiastes Eccl 21 1 13 et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
Ecclesiastes Eccl 21 1 14 Vidi cuncta quae fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.
Ecclesiastes Eccl 21 1 15 Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.
Ecclesiastes Eccl 21 1 16 Locutus sum in corde meo, dicens : Ecce magnus effectus sum, et praecessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem ; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
Ecclesiastes Eccl 21 1 17 Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam ; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus :
Ecclesiastes Eccl 21 1 18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ; et qui addit scientiam, addit et laborem.]
Ecclesiastes Eccl 21 2 1 [Dixi ego in corde meo : Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis ; et vidi quod hoc quoque esset vanitas.
Ecclesiastes Eccl 21 2 2 Risum reputavi errorem, et gaudio dixi : Quid frustra deciperis ?
Ecclesiastes Eccl 21 2 3 Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum vitae suae.
Ecclesiastes Eccl 21 2 4 Magnificavi opera mea, aedificavi mihi domos, et plantavi vineas ;
Ecclesiastes Eccl 21 2 5 feci hortos et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus ;
Ecclesiastes Eccl 21 2 6 et exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium.
Ecclesiastes Eccl 21 2 7 Possedi servos et ancillas, multamque familiam habui : armenta quoque, et magnos ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem ;
Ecclesiastes Eccl 21 2 8 coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum ; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda ;
Ecclesiastes Eccl 21 2 9 et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem : sapientia quoque perseveravit mecum.
Ecclesiastes Eccl 21 2 10 Et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quae praeparaveram ; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.
Ecclesiastes Eccl 21 2 11 Cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.]
Ecclesiastes Eccl 21 2 12 [Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque, et stultitiam. (Quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem, factorem suum ?)
Ecclesiastes Eccl 21 2 13 Et vidi quod tantum praecederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris.
Ecclesiastes Eccl 21 2 14 Sapientis oculi in capite ejus ; stultus in tenebris ambulat : et didici quod unus utriusque esset interitus.
Ecclesiastes Eccl 21 2 15 Et dixi in corde meo : Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiae dedi operam ? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas.
Ecclesiastes Eccl 21 2 16 Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient : moritur doctus similiter ut indoctus.
Ecclesiastes Eccl 21 2 17 Et idcirco taeduit me vitae meae, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.]
Ecclesiastes Eccl 21 2 18 [Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus haeredem post me,
Ecclesiastes Eccl 21 2 19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui : et est quidquam tam vanum ?
Ecclesiastes Eccl 21 2 20 Unde cessavi, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole.
Ecclesiastes Eccl 21 2 21 Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quaesita dimittit ; et hoc ergo vanitas et magnum malum.
Ecclesiastes Eccl 21 2 22 Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est ?
Ecclesiastes Eccl 21 2 23 Cuncti dies ejus doloribus et aerumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit. Et hoc nonne vanitas est ?
Ecclesiastes Eccl 21 2 24 Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animae suae bona de laboribus suis ? et hoc de manu Dei est.
Ecclesiastes Eccl 21 2 25 Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego ?
Ecclesiastes Eccl 21 2 26 Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et laetitiam ; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo ; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.]
Ecclesiastes Eccl 21 3 1 [Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub caelo.
Ecclesiastes Eccl 21 3 2 Tempus nascendi, et tempus moriendi ; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.
Ecclesiastes Eccl 21 3 3 Tempus occidendi, et tempus sanandi ; tempus destruendi, et tempus aedificandi.
Ecclesiastes Eccl 21 3 4 Tempus flendi, et tempus ridendi ; tempus plangendi, et tempus saltandi.
Ecclesiastes Eccl 21 3 5 Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.
Ecclesiastes Eccl 21 3 6 Tempus acquirendi, et tempus perdendi ; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.
Ecclesiastes Eccl 21 3 7 Tempus scindendi, et tempus consuendi ; tempus tacendi, et tempus loquendi.
Ecclesiastes Eccl 21 3 8 Tempus dilectionis, et tempus odii ; tempus belli, et tempus pacis.]
Ecclesiastes Eccl 21 3 9 [Quid habet amplius homo de labore suo ?
Ecclesiastes Eccl 21 3 10 Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea.
Ecclesiastes Eccl 21 3 11 Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
Ecclesiastes Eccl 21 3 12 Et cognovi quod non esset melius nisi laetari, et facere bene in vita sua ;
Ecclesiastes Eccl 21 3 13 omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.
Ecclesiastes Eccl 21 3 14 Didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum ; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quae fecit Deus ut timeatur.
Ecclesiastes Eccl 21 3 15 Quod factum est, ipsum permanet ; quae futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit.]
Ecclesiastes Eccl 21 3 16 [Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiae iniquitatem :
Ecclesiastes Eccl 21 3 17 et dixi in corde meo : Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.
Ecclesiastes Eccl 21 3 18 Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis.
Ecclesiastes Eccl 21 3 19 Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et aequa utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius : cuncta subjacent vanitati,
Ecclesiastes Eccl 21 3 20 et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.
Ecclesiastes Eccl 21 3 21 Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum ?
Ecclesiastes Eccl 21 3 22 Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat ?]
Ecclesiastes Eccl 21 4 1 [Verti me ad alia, et vidi calumnias quae sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiae, cunctorum auxilio destitutos,
Ecclesiastes Eccl 21 4 2 et laudavi magis mortuos quam viventes ;
Ecclesiastes Eccl 21 4 3 et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quae sub sole fiunt.
Ecclesiastes Eccl 21 4 4 Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiae proximi ; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.
Ecclesiastes Eccl 21 4 5 Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens :
Ecclesiastes Eccl 21 4 6 Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.
Ecclesiastes Eccl 21 4 7 Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.
Ecclesiastes Eccl 21 4 8 Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis ; nec recogitat, dicens : Cui laboro, et fraudo animam meam bonis ? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.]
Ecclesiastes Eccl 21 4 9 [Melius est ergo duos esse simul quam unum ; habent enim emolumentum societatis suae.
Ecclesiastes Eccl 21 4 10 Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
Ecclesiastes Eccl 21 4 11 Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ; unus quomodo calefiet ?
Ecclesiastes Eccl 21 4 12 Et si quispiam praevaluerit contra unum, duo resistunt ei ; funiculus triplex difficile rumpitur.
Ecclesiastes Eccl 21 4 13 Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit praevidere in posterum.
Ecclesiastes Eccl 21 4 14 Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ; et alius, natus in regno, inopia consumatur.
Ecclesiastes Eccl 21 4 15 Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo.
Ecclesiastes Eccl 21 4 16 Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo ; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.]
Ecclesiastes Eccl 21 4 17 [Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt quid faciunt mali.]
Ecclesiastes Eccl 21 5 1 [Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in caelo, et tu super terram ; idcirco sint pauci sermones tui.
Ecclesiastes Eccl 21 5 2 Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.
Ecclesiastes Eccl 21 5 3 Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde :
Ecclesiastes Eccl 21 5 4 multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.
Ecclesiastes Eccl 21 5 5 Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo : Non est providentia : ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum.
Ecclesiastes Eccl 21 5 6 Ubi multa sunt somnia, plurimae sunt vanitates, et sermones innumeri ; tu vero Deum time.]
Ecclesiastes Eccl 21 5 7 [Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio : quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii ;
Ecclesiastes Eccl 21 5 8 et insuper universae terrae rex imperat servienti.
Ecclesiastes Eccl 21 5 9 Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis ; et hoc ergo vanitas.
Ecclesiastes Eccl 21 5 10 Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis ?
Ecclesiastes Eccl 21 5 11 Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat ; saturitas autem divitis non sinit eum dormire.]
Ecclesiastes Eccl 21 5 12 [Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole : divitiae conservatae in malum domini sui.
Ecclesiastes Eccl 21 5 13 Pereunt enim in afflictione pessima : generavit filium qui in summa egestate erit.
Ecclesiastes Eccl 21 5 14 Sicut egressus est nudus de utero matris suae, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.
Ecclesiastes Eccl 21 5 15 Miserabilis prorsus infirmitas : quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum ?
Ecclesiastes Eccl 21 5 16 cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris, et in curis multis, et in aerumna atque tristitia.]
Ecclesiastes Eccl 21 5 17 [Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur laetitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitae suae quos dedit ei Deus ; et haec est pars illius.
Ecclesiastes Eccl 21 5 18 Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et laetetur de labore suo : hoc est donum Dei.
Ecclesiastes Eccl 21 5 19 Non enim satis recordabitur dierum vitae suae, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.]
Ecclesiastes Eccl 21 6 1 [Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines :
Ecclesiastes Eccl 21 6 2 vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus quae desiderat ; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud : hoc vanitas et miseria magna est.
Ecclesiastes Eccl 21 6 3 Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiae suae, sepulturaque careat : de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.
Ecclesiastes Eccl 21 6 4 Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.
Ecclesiastes Eccl 21 6 5 Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali.
Ecclesiastes Eccl 21 6 6 Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia ?
Ecclesiastes Eccl 21 6 7 Omnis labor hominis in ore ejus ; sed anima ejus non implebitur.
Ecclesiastes Eccl 21 6 8 Quid habet amplius sapiens a stulto ? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita ?
Ecclesiastes Eccl 21 6 9 Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et praesumptio spiritus.
Ecclesiastes Eccl 21 6 10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus ; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.
Ecclesiastes Eccl 21 6 11 Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.]
Ecclesiastes Eccl 21 7 1 [Quid necesse est homini majora se quaerere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suae, et tempore quod velut umbra praeterit ? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit ?
Ecclesiastes Eccl 21 7 2 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis.
Ecclesiastes Eccl 21 7 3 Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii ; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.
Ecclesiastes Eccl 21 7 4 Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.
Ecclesiastes Eccl 21 7 5 Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia.
Ecclesiastes Eccl 21 7 6 Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi ;
Ecclesiastes Eccl 21 7 7 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.
Ecclesiastes Eccl 21 7 8 Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.
Ecclesiastes Eccl 21 7 9 Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante.
Ecclesiastes Eccl 21 7 10 Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.
Ecclesiastes Eccl 21 7 11 Ne dicas : Quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ? stulta enim est hujuscemodi interrogatio.
Ecclesiastes Eccl 21 7 12 Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.
Ecclesiastes Eccl 21 7 13 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.
Ecclesiastes Eccl 21 7 14 Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
Ecclesiastes Eccl 21 7 15 In die bona fruere bonis, et malam diem praecave ; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.
Ecclesiastes Eccl 21 7 16 Haec quoque vidi in diebus vanitatis meae : justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.
Ecclesiastes Eccl 21 7 17 Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.
Ecclesiastes Eccl 21 7 18 Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.
Ecclesiastes Eccl 21 7 19 Bonum est te sustentare justum : sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ; quia qui timet Deum nihil negligit.
Ecclesiastes Eccl 21 7 20 Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis ;
Ecclesiastes Eccl 21 7 21 non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet.
Ecclesiastes Eccl 21 7 22 Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ;
Ecclesiastes Eccl 21 7 23 scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis.
Ecclesiastes Eccl 21 7 24 Cuncta tentavi in sapientia. Dixi : Sapiens efficiar : et ipsa longius recessit a me,
Ecclesiastes Eccl 21 7 25 multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam ?]
Ecclesiastes Eccl 21 7 26 [Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quaererem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium :
Ecclesiastes Eccl 21 7 27 et inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor ejus ; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam ; qui autem peccator est capietur ab illa.
Ecclesiastes Eccl 21 7 28 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem,
Ecclesiastes Eccl 21 7 29 quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi ; mulierem ex omnibus non inveni.
Ecclesiastes Eccl 21 7 30 Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus. Quis talis ut sapiens est ? et quis cognovit solutionem verbi ?]
Ecclesiastes Eccl 21 8 1 [Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit.
Ecclesiastes Eccl 21 8 2 Ego os regis observo, et praecepta juramenti Dei.
Ecclesiastes Eccl 21 8 3 Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo : quia omne quod voluerit faciet.
Ecclesiastes Eccl 21 8 4 Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest : Quare ita facis ?
Ecclesiastes Eccl 21 8 5 Qui custodit praeceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.
Ecclesiastes Eccl 21 8 6 Omni negotio tempus est, et opportunitas : et multa hominis afflictio,
Ecclesiastes Eccl 21 8 7 quia ignorat praeterita, et futura nullo scire potest nuntio.
Ecclesiastes Eccl 21 8 8 Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis : nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.]
Ecclesiastes Eccl 21 8 9 [Omnia haec consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quae fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum.
Ecclesiastes Eccl 21 8 10 Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est.
Ecclesiastes Eccl 21 8 11 Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.
Ecclesiastes Eccl 21 8 12 Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur ; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.
Ecclesiastes Eccl 21 8 13 Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini.
Ecclesiastes Eccl 21 8 14 Est et alia vanitas quae fit super terram : sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum : et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico.
Ecclesiastes Eccl 21 8 15 Laudavi igitur laetitiam ; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitae suae quos dedit ei Deus sub sole.
Ecclesiastes Eccl 21 8 16 Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem quae versatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis.
Ecclesiastes Eccl 21 8 17 Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole ; et quanto plus laboraverit ad quaerendum, tanto minus inveniat : etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.]
Ecclesiastes Eccl 21 9 1 [Omnia haec tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei ; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit.
Ecclesiastes Eccl 21 9 2 Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa aeque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator ; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.]
Ecclesiastes Eccl 21 9 3 [Hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt : quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post haec ad inferos deducentur.
Ecclesiastes Eccl 21 9 4 Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam ; melior est canis vivus leone mortuo.
Ecclesiastes Eccl 21 9 5 Viventes enim sciunt se esse morituros ; mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum.
Ecclesiastes Eccl 21 9 6 Amor quoque, et odium, et invidiae simul perierunt ; nec habent partem in hoc saeculo, et in opere quod sub sole geritur.
Ecclesiastes Eccl 21 9 7 Vade ergo, et comede in laetitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum, quia Deo placent opera tua.
Ecclesiastes Eccl 21 9 8 Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat.
Ecclesiastes Eccl 21 9 9 Perfruere vita cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitae instabilitatis tuae, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae : haec est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras sub sole.
Ecclesiastes Eccl 21 9 10 Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.]
Ecclesiastes Eccl 21 9 11 [Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam ; sed tempus casumque in omnibus.
Ecclesiastes Eccl 21 9 12 Nescit homo finem suum ; sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit.
Ecclesiastes Eccl 21 9 13 Hanc quoque sub sole vidi sapientiam, et probavi maximam :
Ecclesiastes Eccl 21 9 14 civitas parva, et pauci in ea viri ; venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio.
Ecclesiastes Eccl 21 9 15 Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam ; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.
Ecclesiastes Eccl 21 9 16 Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita ?
Ecclesiastes Eccl 21 9 17 Verba sapientium audiuntur in silentio, plus quam clamor principis inter stultos.
Ecclesiastes Eccl 21 9 18 Melior est sapientia quam arma bellica ; et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.]
Ecclesiastes Eccl 21 10 1 [Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia.
Ecclesiastes Eccl 21 10 2 Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius.
Ecclesiastes Eccl 21 10 3 Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat.
Ecclesiastes Eccl 21 10 4 Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima.]
Ecclesiastes Eccl 21 10 5 [Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis :
Ecclesiastes Eccl 21 10 6 positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum.
Ecclesiastes Eccl 21 10 7 Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos.
Ecclesiastes Eccl 21 10 8 Qui fodit foveam incidet in eam, et qui dissipat sepem mordebit eum coluber.
Ecclesiastes Eccl 21 10 9 Qui transfert lapides affligetur in eis, et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis.
Ecclesiastes Eccl 21 10 10 Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia.
Ecclesiastes Eccl 21 10 11 Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.
Ecclesiastes Eccl 21 10 12 Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum ;
Ecclesiastes Eccl 21 10 13 initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus.
Ecclesiastes Eccl 21 10 14 Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit ; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare ?
Ecclesiastes Eccl 21 10 15 Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.]
Ecclesiastes Eccl 21 10 16 [Vae tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt.
Ecclesiastes Eccl 21 10 17 Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam.
Ecclesiastes Eccl 21 10 18 In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus.
Ecclesiastes Eccl 21 10 19 In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes ; et pecuniae obediunt omnia.
Ecclesiastes Eccl 21 10 20 In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti : quia et aves caeli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam.]
Ecclesiastes Eccl 21 11 1 [Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum.
Ecclesiastes Eccl 21 11 2 Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram.
Ecclesiastes Eccl 21 11 3 Si repletae fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.
Ecclesiastes Eccl 21 11 4 Qui observat ventum non seminat ; et qui considerat nubes numquam metet.
Ecclesiastes Eccl 21 11 5 Quomodo ignoras quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.
Ecclesiastes Eccl 21 11 6 Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ; et si utrumque simul, melius erit.]
Ecclesiastes Eccl 21 11 7 [Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.
Ecclesiastes Eccl 21 11 8 Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur praeterita.
Ecclesiastes Eccl 21 11 9 Laetare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuae : et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.
Ecclesiastes Eccl 21 11 10 Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua : adolescentia enim et voluptas vana sunt.]
Ecclesiastes Eccl 21 12 1 [Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas : Non mihi placent ;
Ecclesiastes Eccl 21 12 2 antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellae, et revertantur nubes post pluviam ;
Ecclesiastes Eccl 21 12 3 quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosae erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina ;
Ecclesiastes Eccl 21 12 4 et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiae carminis :
Ecclesiastes Eccl 21 12 5 excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae, et circuibunt in platea plangentes.
Ecclesiastes Eccl 21 12 6 Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam,
Ecclesiastes Eccl 21 12 7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.
Ecclesiastes Eccl 21 12 8 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.]
Ecclesiastes Eccl 21 12 9 [Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quae fecerat ; et investigans composuit parabolas multas.
Ecclesiastes Eccl 21 12 10 Quaesivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.
Ecclesiastes Eccl 21 12 11 Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.
Ecclesiastes Eccl 21 12 12 His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis ; frequensque meditatio, carnis afflictio est.
Ecclesiastes Eccl 21 12 13 Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa : hoc est enim omnis homo,
Ecclesiastes Eccl 21 12 14 et cuncta quae fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.]
Song of Solomon SSol 22 1 1 [<Sponsa>Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera tua vino,
Song of Solomon SSol 22 1 2 fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo adolescentulae dilexerunt te.
Song of Solomon SSol 22 1 3 <Chorus Adolescentularum>Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.
Song of Solomon SSol 22 1 4 <Sponsa>Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
Song of Solomon SSol 22 1 5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis : vineam meam non custodivi.
Song of Solomon SSol 22 1 6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
Song of Solomon SSol 22 1 7 <Sponsus>Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum.
Song of Solomon SSol 22 1 8 Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.
Song of Solomon SSol 22 1 9 Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis ; collum tuum sicut monilia.
Song of Solomon SSol 22 1 10 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
Song of Solomon SSol 22 1 11 <Sponsa>Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
Song of Solomon SSol 22 1 12 Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi ; inter ubera mea commorabitur.
Song of Solomon SSol 22 1 13 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
Song of Solomon SSol 22 1 14 <Sponsus>Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum.
Song of Solomon SSol 22 1 15 <Sponsa>Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus.
Song of Solomon SSol 22 1 16 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.]
Song of Solomon SSol 22 2 1 [Ego flos campi, et lilium convallium.
Song of Solomon SSol 22 2 2 <Sponsus>Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
Song of Solomon SSol 22 2 3 <Sponsa>Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
Song of Solomon SSol 22 2 4 Introduxit me in cellam vinariam ; ordinavit in me caritatem.
Song of Solomon SSol 22 2 5 Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.
Song of Solomon SSol 22 2 6 Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
Song of Solomon SSol 22 2 7 <Sponsus>Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
Song of Solomon SSol 22 2 8 <Sponsa>Vox dilecti mei ; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.
Song of Solomon SSol 22 2 9 Similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
Song of Solomon SSol 22 2 10 En dilectus meus loquitur mihi. <Sponsus>Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni :
Song of Solomon SSol 22 2 11 jam enim hiems transiit ; imber abiit, et recessit.
Song of Solomon SSol 22 2 12 Flores apparuerunt in terra nostra ; tempus putationis advenit : vox turturis audita est in terra nostra ;
Song of Solomon SSol 22 2 13 ficus protulit grossos suos ; vineae florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni :
Song of Solomon SSol 22 2 14 columba mea, in foraminibus petrae, in caverna maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
Song of Solomon SSol 22 2 15 <Sponsa>Capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas : nam vinea nostra floruit.
Song of Solomon SSol 22 2 16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,
Song of Solomon SSol 22 2 17 donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Revertere ; similis esto, dilecte mi, capreae, hinnuloque cervorum super montes Bether.]
Song of Solomon SSol 22 3 1 [In lectulo meo, per noctes, quaesivi quem diligit anima mea : quaesivi illum, et non inveni.
Song of Solomon SSol 22 3 2 Surgam, et circuibo civitatem : per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea : quaesivi illum, et non inveni.
Song of Solomon SSol 22 3 3 Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem : Num quem diligit anima mea vidistis ?
Song of Solomon SSol 22 3 4 Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea : tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genetricis meae.
Song of Solomon SSol 22 3 5 <Sponsus>Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
Song of Solomon SSol 22 3 6 <Chorus>Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii ?
Song of Solomon SSol 22 3 7 En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël,
Song of Solomon SSol 22 3 8 omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi : uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.
Song of Solomon SSol 22 3 9 Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani ;
Song of Solomon SSol 22 3 10 columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum ; media caritate constravit, propter filias Jerusalem.
Song of Solomon SSol 22 3 11 Egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die laetitiae cordis ejus.]
Song of Solomon SSol 22 4 1 [<Sponsus>Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad.
Song of Solomon SSol 22 4 2 Dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro ; omnes gemellis foetibus, et sterilis non est inter eas.
Song of Solomon SSol 22 4 3 Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae, absque eo quod intrinsecus latet.
Song of Solomon SSol 22 4 4 Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis ; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.
Song of Solomon SSol 22 4 5 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreae gemelli, qui pascuntur in liliis.
Song of Solomon SSol 22 4 6 Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris.
Song of Solomon SSol 22 4 7 Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.
Song of Solomon SSol 22 4 8 Veni de Libano, sponsa mea : veni de Libano, veni, coronaberis : de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.
Song of Solomon SSol 22 4 9 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa ; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.
Song of Solomon SSol 22 4 10 Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
Song of Solomon SSol 22 4 11 Favus distillans labia tua, sponsa ; mel et lac sub lingua tua : et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
Song of Solomon SSol 22 4 12 Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus.
Song of Solomon SSol 22 4 13 Emissiones tuae paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.
Song of Solomon SSol 22 4 14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani ; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis.
Song of Solomon SSol 22 4 15 Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano.
Song of Solomon SSol 22 4 16 <Sponsa>Surge, aquilo, et veni, auster : perfla hortum meum, et fluant aromata illius.]
Song of Solomon SSol 22 5 1 [Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. <Sponsus>Veni in hortum meum, soror mea, sponsa ; messui myrrham meam cum aromatibus meis ; comedi favum cum melle meo ; bibi vinum meum cum lacte meo ; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi.
Song of Solomon SSol 22 5 2 <Sponsa>Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis : <Sponsus>Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.
Song of Solomon SSol 22 5 3 <Sponsa>Expoliavi me tunica mea : quomodo induar illa ? lavi pedes meos : quomodo inquinabo illos ?
Song of Solomon SSol 22 5 4 Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus.
Song of Solomon SSol 22 5 5 Surrexi ut aperirem dilecto meo ; manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.
Song of Solomon SSol 22 5 6 Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est ; quaesivi, et non inveni illum ; vocavi, et non respondit mihi.
Song of Solomon SSol 22 5 7 Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem ; percusserunt me, et vulneraverunt me. Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.
Song of Solomon SSol 22 5 8 Adjuro vos, filiae Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo.
Song of Solomon SSol 22 5 9 <Chorus>Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum ? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos ?
Song of Solomon SSol 22 5 10 <Sponsa>Dilectus meus candidus et rubicundus ; electus ex millibus.
Song of Solomon SSol 22 5 11 Caput ejus aurum optimum ; comae ejus sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus.
Song of Solomon SSol 22 5 12 Oculi ejus sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima.
Song of Solomon SSol 22 5 13 Genae illius sicut areolae aromatum, consitae a pigmentariis. Labia ejus lilia, distillantia myrrham primam.
Song of Solomon SSol 22 5 14 Manus illius tornatiles, aureae, plenae hyacinthis. Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris.
Song of Solomon SSol 22 5 15 Crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani, electus ut cedri.
Song of Solomon SSol 22 5 16 Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiae Jerusalem.
Song of Solomon SSol 22 5 17 <Chorus>Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum ? quo declinavit dilectus tuus ? et quaeremus eum tecum.]
Song of Solomon SSol 22 6 1 [<Sponsa>Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
Song of Solomon SSol 22 6 2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
Song of Solomon SSol 22 6 3 <Sponsus>Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata.
Song of Solomon SSol 22 6 4 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad.
Song of Solomon SSol 22 6 5 Dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro : omnes gemellis foetibus, et sterilis non est in eis.
Song of Solomon SSol 22 6 6 Sicut cortex mali punici, sic genae tuae, absque occultis tuis.
Song of Solomon SSol 22 6 7 Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum non est numerus.
Song of Solomon SSol 22 6 8 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suae, electa genetrici suae. Viderunt eam filiae, et beatissimam praedicaverunt ; reginae et concubinae, et laudaverunt eam.
Song of Solomon SSol 22 6 9 Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ?
Song of Solomon SSol 22 6 10 <Sponsa>Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
Song of Solomon SSol 22 6 11 Nescivi : anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.
Song of Solomon SSol 22 6 12 <Chorus>Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.]
Song of Solomon SSol 22 7 1 [<Sponsa>Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum ? <Chorus>Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Juncturae femorum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis.
Song of Solomon SSol 22 7 2 Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.
Song of Solomon SSol 22 7 3 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreae.
Song of Solomon SSol 22 7 4 Collum tuum sicut turris eburnea ; oculi tui sicut piscinae in Hesebon quae sunt in porta filiae multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum.
Song of Solomon SSol 22 7 5 Caput tuum ut Carmelus ; et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus.
Song of Solomon SSol 22 7 6 <Sponsus>Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis !
Song of Solomon SSol 22 7 7 Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris.
Song of Solomon SSol 22 7 8 Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus ; et erunt ubera tua sicut botri vineae, et odor oris tui sicut malorum.
Song of Solomon SSol 22 7 9 Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
Song of Solomon SSol 22 7 10 <Sponsa>Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.
Song of Solomon SSol 22 7 11 Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.
Song of Solomon SSol 22 7 12 Mane surgamus ad vineas : videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica ; ibi dabo tibi ubera mea.
Song of Solomon SSol 22 7 13 Mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma : nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.]
Song of Solomon SSol 22 8 1 [Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat ?
Song of Solomon SSol 22 8 2 Apprehendam te, et ducam in domum matris meae : ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.
Song of Solomon SSol 22 8 3 Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
Song of Solomon SSol 22 8 4 <Sponsus>Adjuro vos, filiae Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
Song of Solomon SSol 22 8 5 <Chorus>Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? <Sponsus>Sub arbore malo suscitavi te ; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.
Song of Solomon SSol 22 8 6 <Sponsa>Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio : lampades ejus lampades ignis atque flammarum.
Song of Solomon SSol 22 8 7 Aquae multae non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
Song of Solomon SSol 22 8 8 <Chorus Fratrum>Soror nostra parva, et ubera non habet ; quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est ?
Song of Solomon SSol 22 8 9 Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea ; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
Song of Solomon SSol 22 8 10 <Sponsa>Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.
Song of Solomon SSol 22 8 11 <Chorus Fratrum>Vinea fuit pacifico in ea quae habet populos : tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.
Song of Solomon SSol 22 8 12 <Sponsa>Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.
Song of Solomon SSol 22 8 13 <Sponsus>Quae habitas in hortis, amici auscultant ; fac me audire vocem tuam.
Song of Solomon SSol 22 8 14 <Sponsa>Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae, hinnuloque cervorum super montes aromatum.]
Isaiah Isa 23 1 1 Visio Isaiae, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziae, Joathan, Achaz, et Ezechiae, regum Juda.
Isaiah Isa 23 1 2 [Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi ; ipsi autem spreverunt me.
Isaiah Isa 23 1 3 Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui ; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.
Isaiah Isa 23 1 4 Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis ! dereliquerunt Dominum ; blasphemaverunt Sanctum Israël ; abalienati sunt retrorsum.
Isaiah Isa 23 1 5 Super quo percutiam vos ultra, addentes praevaricationem ? omne caput languidum, et omne cor moerens.
Isaiah Isa 23 1 6 A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas ; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.
Isaiah Isa 23 1 7 Terra vestra deserta ; civitates vestrae succensae igni : regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.
Isaiah Isa 23 1 8 Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quae vastatur.
Isaiah Isa 23 1 9 Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.
Isaiah Isa 23 1 10 Audite verbum Domini, principes Sodomorum ; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhae.
Isaiah Isa 23 1 11 Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum ? dicit Dominus. Plenus sum : holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui.
Isaiah Isa 23 1 12 Cum veniretis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis ?
Isaiah Isa 23 1 13 Ne offeratis ultra sacrificium frustra : incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram ; iniqui sunt coetus vestri.
Isaiah Isa 23 1 14 Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea : facta sunt mihi molesta ; laboravi sustinens.
Isaiah Isa 23 1 15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam : manus enim vestrae sanguine plenae sunt.
Isaiah Isa 23 1 16 Lavamini, mundi estote ; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis : quiescite agere perverse,
Isaiah Isa 23 1 17 discite benefacere ; quaerite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.]
Isaiah Isa 23 1 18 [Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur ; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.
Isaiah Isa 23 1 19 Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comeditis.
Isaiah Isa 23 1 20 Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.
Isaiah Isa 23 1 21 Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii ? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidae.
Isaiah Isa 23 1 22 Argentum tuum versum est in scoriam ; vinum tuum mistum est aqua.
Isaiah Isa 23 1 23 Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduae non ingreditur ad illos.
Isaiah Isa 23 1 24 Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël : Heu ! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.
Isaiah Isa 23 1 25 Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum.
Isaiah Isa 23 1 26 Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus ; post haec vocaberis civitas justi, urbs fidelis.
Isaiah Isa 23 1 27 Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justitia.
Isaiah Isa 23 1 28 Et conteret scelestos, et peccatores simul ; et qui dereliquerunt Dominum consumentur.
Isaiah Isa 23 1 29 Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt, et erubescetis super hortis quos elegeratis,
Isaiah Isa 23 1 30 cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua.
Isaiah Isa 23 1 31 Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae, et opus vestrum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.]
Isaiah Isa 23 2 1 Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem.
Isaiah Isa 23 2 2 [Et erit in novissimis diebus : praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles ; et fluent ad eum omnes gentes,
Isaiah Isa 23 2 3 et ibunt populi multi, et dicent : Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob ; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.
Isaiah Isa 23 2 4 Et judicabit gentes, et arguet populos multos ; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium.
Isaiah Isa 23 2 5 Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.]
Isaiah Isa 23 2 6 [Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhaeserunt.
Isaiah Isa 23 2 7 Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus.
Isaiah Isa 23 2 8 Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigae ejus. Et repleta est terra ejus idolis ; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.
Isaiah Isa 23 2 9 Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir ; ne ergo dimittas eis.
Isaiah Isa 23 2 10 Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.
Isaiah Isa 23 2 11 Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum ; exaltabitur autem Dominus solus in die illa.
Isaiah Isa 23 2 12 Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur ;
Isaiah Isa 23 2 13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan,
Isaiah Isa 23 2 14 et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos,
Isaiah Isa 23 2 15 et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum,
Isaiah Isa 23 2 16 et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est,
Isaiah Isa 23 2 17 et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa ;
Isaiah Isa 23 2 18 et idola penitus conterentur ;
Isaiah Isa 23 2 19 et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terrae, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.
Isaiah Isa 23 2 20 In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quae fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones.
Isaiah Isa 23 2 21 Et ingreditur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.
Isaiah Isa 23 2 22 Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.]
Isaiah Isa 23 3 1 [Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquae ;
Isaiah Isa 23 3 2 fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem ;
Isaiah Isa 23 3 3 principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.
Isaiah Isa 23 3 4 Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis ;
Isaiah Isa 23 3 5 et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum ; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.
Isaiah Isa 23 3 6 Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui : Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem haec sub manu tua.
Isaiah Isa 23 3 7 Respondebit in die illa, dicens : Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum : nolite constituere me principem populi.
Isaiah Isa 23 3 8 Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus.
Isaiah Isa 23 3 9 Agnitio vultus eorum respondit eis ; et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala !
Isaiah Isa 23 3 10 Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
Isaiah Isa 23 3 11 Vae impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei.
Isaiah Isa 23 3 12 Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatae sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.
Isaiah Isa 23 3 13 Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos.
Isaiah Isa 23 3 14 Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus ; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra.
Isaiah Isa 23 3 15 Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis ? dicit Dominus Deus exercituum.]
Isaiah Isa 23 3 16 [Et dixit Dominus : Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant ;
Isaiah Isa 23 3 17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit.
Isaiah Isa 23 3 18 In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,
Isaiah Isa 23 3 19 et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras,
Isaiah Isa 23 3 20 et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures,
Isaiah Isa 23 3 21 et annulos, et gemmas in fronte pendentes,
Isaiah Isa 23 3 22 et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus,
Isaiah Isa 23 3 23 et specula, et sindones, et vittas, et theristra.
Isaiah Isa 23 3 24 Et erit pro suavi odore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium.
Isaiah Isa 23 3 25 Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in praelio.
Isaiah Isa 23 3 26 Et moerebunt atque lugebunt portae ejus, et desolata in terra sedebit.]
Isaiah Isa 23 4 1 [Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes : Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur : tantummodo invocetur nomen tuum super nos ; aufer opprobrium nostrum.]
Isaiah Isa 23 4 2 [In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israël.
Isaiah Isa 23 4 3 Et erit : omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, Sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem.
Isaiah Isa 23 4 4 Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris.
Isaiah Isa 23 4 5 Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte : super omnem enim gloriam protectio.
Isaiah Isa 23 4 6 Et tabernaculum erit in umbraculum, diei ab aestu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.]
Isaiah Isa 23 5 1 [Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei.
Isaiah Isa 23 5 2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam ; et aedificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea ; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.
Isaiah Isa 23 5 3 Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam.
Isaiah Isa 23 5 4 Quid est quod debui ultra facere vineae meae, et non feci ei ? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas ?
Isaiah Isa 23 5 5 Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae : auferam sepem ejus, et erit in direptionem ; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem.
Isaiah Isa 23 5 6 Et ponam eam desertam ; non putabitur et non fodietur : et ascendent vepres et spinae, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.
Isaiah Isa 23 5 7 Vinea enim Domini exercituum domus Israël est ; et vir Juda germen ejus delectabile : et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas ; et justitiam, et ecce clamor.]
Isaiah Isa 23 5 8 [Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci ! Numquid habitabitis vos soli in medio terrae ?
Isaiah Isa 23 5 9 In auribus meis sunt haec, dicit Dominus exercituum ; nisi domus multae desertae fuerint, grandes et pulchrae, absque habitatore.
Isaiah Isa 23 5 10 Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres.
Isaiah Isa 23 5 11 Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis !
Isaiah Isa 23 5 12 Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris ; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis.
Isaiah Isa 23 5 13 Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit.
Isaiah Isa 23 5 14 Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino ; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.
Isaiah Isa 23 5 15 Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur.
Isaiah Isa 23 5 16 Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio ; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.
Isaiah Isa 23 5 17 Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenae comedent.]
Isaiah Isa 23 5 18 [Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum !
Isaiah Isa 23 5 19 qui dicitis : Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus ; et appropiet, et veniat consilium sancti Israël, et sciemus illud !
Isaiah Isa 23 5 20 Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum ; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras ; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum !
Isaiah Isa 23 5 21 Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.
Isaiah Isa 23 5 22 Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem !
Isaiah Isa 23 5 23 qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo !
Isaiah Isa 23 5 24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammae exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet ; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt.
Isaiah Isa 23 5 25 Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum : et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Isaiah Isa 23 5 26 Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae : et ecce festinus velociter veniet.
Isaiah Isa 23 5 27 Non est deficiens neque laborans in eo ; non dormitabit, neque dormiet ; neque solvetur cingulum renum ejus, nec rumpetur corrigia calceamenti ejus.
Isaiah Isa 23 5 28 Sagittae ejus acutae, et omnes arcus ejus extenti. Ungulae equorum ejus ut silex, et rotae ejus quasi impetus tempestatis.
Isaiah Isa 23 5 29 Rugitus ejus ut leonis ; rugiet ut catuli leonum : et frendet, et tenebit praedam, et amplexabitur, et non erit qui eruat.
Isaiah Isa 23 5 30 Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris : aspiciemus in terram, et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.]
Isaiah Isa 23 6 1 In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum ; et ea quae sub ipso erant replebant templum.
Isaiah Isa 23 6 2 Seraphim stabant super illud : sex alae uni, et sex alae alteri ; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant.
Isaiah Isa 23 6 3 Et clamabant alter ad alterum, et dicebant : [Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum ; plena est omnis terra gloria ejus.]
Isaiah Isa 23 6 4 Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.
Isaiah Isa 23 6 5 Et dixi : [Vae mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.]
Isaiah Isa 23 6 6 Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari,
Isaiah Isa 23 6 7 et tetigit os meum, et dixit : [Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.]
Isaiah Isa 23 6 8 Et audivi vocem Domini dicentis : [Quem mittam ? et quis ibit nobis ?] Et dixi : [Ecce ego, mitte me.]
Isaiah Isa 23 6 9 Et dixit : [Vade, et dices populo huic : Audite audientes, et nolite intelligere ; et videte visionem, et nolite cognoscere.
Isaiah Isa 23 6 10 Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.]
Isaiah Isa 23 6 11 Et dixi : [Usquequo, Domine ?] Et dixit : [Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta.
Isaiah Isa 23 6 12 Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae.
Isaiah Isa 23 6 13 Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quae expandit ramos suos ; semen sanctum erit id quod steterit in ea.]
Isaiah Isa 23 7 1 Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziae, regis Juda, ascendit Rasin, rex Syriae, et Phacee, filius Romeliae, rex Israël, in Jerusalem, ad praeliandum contra eam : et non potuerunt
Isaiah Isa 23 7 2 debellare eam. Et nuntiaverunt domui David, dicentes : Requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti.
Isaiah Isa 23 7 3 Et dixit Dominus ad Isaiam : Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub, filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri Fullonis ;
Isaiah Isa 23 7 4 et dices ad eum : [Vide ut sileas ; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin, regis Syriae, et filii Romeliae ;
Isaiah Isa 23 7 5 eo quod consilium inierit contra te Syria in malum, Ephraim, et filius Romeliae, dicentes :
Isaiah Isa 23 7 6 Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel.
Isaiah Isa 23 7 7 Haec dicit Dominus Deus : Non stabit, et non erit istud ;
Isaiah Isa 23 7 8 sed caput Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin ; et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus ;
Isaiah Isa 23 7 9 et caput Ephraim Samaria, et caput Samariae filius Romeliae. Si non credideritis, non permanebitis.]
Isaiah Isa 23 7 10 Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens :
Isaiah Isa 23 7 11 Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra.
Isaiah Isa 23 7 12 Et dixit Achaz : Non petam, et non tentabo Dominum.
Isaiah Isa 23 7 13 Et dixit : [Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo ?
Isaiah Isa 23 7 14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum : ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.
Isaiah Isa 23 7 15 Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.
Isaiah Isa 23 7 16 Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum.
Isaiah Isa 23 7 17 Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui, dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda, cum rege Assyriorum.
Isaiah Isa 23 7 18 Et erit in die illa : sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti, et api quae est in terra Assur ;
Isaiah Isa 23 7 19 et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus.
Isaiah Isa 23 7 20 In die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam.
Isaiah Isa 23 7 21 Et erit in die illa : nutriet homo vaccam boum, et duas oves,
Isaiah Isa 23 7 22 et prae ubertate lactis comedet butyrum ; butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae.
Isaiah Isa 23 7 23 Et erit in die illa : omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in spinas et in vepres erunt.
Isaiah Isa 23 7 24 Cum sagittis et arcu ingredientur illuc : vepres enim et spinae erunt in universa terra.
Isaiah Isa 23 7 25 Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium : et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.]
Isaiah Isa 23 8 1 Et dixit Dominus ad me : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis : Velociter spolia detrahe, cito praedare.
Isaiah Isa 23 8 2 Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiae :
Isaiah Isa 23 8 3 et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me : Voca nomen ejus : Accelera spolia detrahere ; Festina praedari :
Isaiah Isa 23 8 4 quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae, coram rege Assyriorum.
Isaiah Isa 23 8 5 Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens :
Isaiah Isa 23 8 6 [Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloë, quae vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliae :
Isaiah Isa 23 8 7 propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus ;
Isaiah Isa 23 8 8 et ibit per Judam, inundans, et transiens : usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terrae tuae, o Emmanuel !
Isaiah Isa 23 8 9 Congregamini, populi, et vincimini ; et audite, universae procul terrae : confortamini, et vincimini ; accingite vos, et vincimini.
Isaiah Isa 23 8 10 Inite consilium, et dissipabitur ; loquimini verbum, et non fiet : quia nobiscum Deus.
Isaiah Isa 23 8 11 Haec enim ait Dominus ad me : Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens :
Isaiah Isa 23 8 12 Non dicatis : Conjuratio ; omnia enim quae loquitur populus iste, conjuratio est : et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.
Isaiah Isa 23 8 13 Dominum exercituum ipsum sanctificate ; ipse pavor vester, et ipse terror vester :
Isaiah Isa 23 8 14 et erit vobis in sanctificationem ; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israël ; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.
Isaiah Isa 23 8 15 Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur.
Isaiah Isa 23 8 16 Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.
Isaiah Isa 23 8 17 Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et praestolabor eum.
Isaiah Isa 23 8 18 Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion :
Isaiah Isa 23 8 19 et cum dixerint ad vos : Quaerite a pythonibus et a divinis qui strident in incantationibus suis : numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis ?
Isaiah Isa 23 8 20 ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.
Isaiah Isa 23 8 21 Et transibit per eam, corruet, et esuriet ; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum,
Isaiah Isa 23 8 22 et ad terram intuebitur ; et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.]
Isaiah Isa 23 9 1 [Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali : et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilaeae gentium.
Isaiah Isa 23 9 2 Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam ; habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.
Isaiah Isa 23 9 3 Multiplicasti gentem, et non magnificasti laetitiam. Laetabuntur coram te, sicut qui laetantur in messe ; sicut exsultant victores capta praeda, quando dividunt spolia.
Isaiah Isa 23 9 4 Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian.
Isaiah Isa 23 9 5 Quia omnis violentia praedatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis.
Isaiah Isa 23 9 6 Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus : et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis.
Isaiah Isa 23 9 7 Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis ; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum : zelus Domini exercituum faciet hoc.]
Isaiah Isa 23 9 8 [Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israël.
Isaiah Isa 23 9 9 Et sciet omnis populus Ephraim, et habitantes Samariam, in superbia et magnitudine cordis dicentes :
Isaiah Isa 23 9 10 Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus ; sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus.
Isaiah Isa 23 9 11 Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos ejus in tumultum vertet.
Isaiah Isa 23 9 12 Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente ; et devorabunt Israël toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Isaiah Isa 23 9 13 Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt.
Isaiah Isa 23 9 14 Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam, incurvantem et refrenantem, die una.
Isaiah Isa 23 9 15 Longaevus et honorabilis, ipse est caput ; et propheta docens mendacium, ipse est cauda.
Isaiah Isa 23 9 16 Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes ; et qui beatificantur, praecipitati.
Isaiah Isa 23 9 17 Propter hoc super adolescentulis ejus non laetabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur : quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam ; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Isaiah Isa 23 9 18 Succensa est enim quasi ignis impietas : veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi.
Isaiah Isa 23 9 19 In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis ; vir fratri suo non parcet.
Isaiah Isa 23 9 20 Et declinabit ad dexteram, et esuriet ; et comedet ad sinistram, et non saturabitur ; unusquisque carnem brachii sui vorabit : Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen ; simul ipsi contra Judam.
Isaiah Isa 23 9 21 In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.]
Isaiah Isa 23 10 1 [Vae qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt,
Isaiah Isa 23 10 2 ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei ; ut essent viduae praeda eorum, et pupillos diriperent.
Isaiah Isa 23 10 3 Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis ? ad cujus confugietis auxilium ? et ubi derelinquetis gloriam vestram,
Isaiah Isa 23 10 4 ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis ? Super omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.]
Isaiah Isa 23 10 5 [Vae Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est ; in manu eorum indignatio mea.
Isaiah Isa 23 10 6 Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat praedam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.
Isaiah Isa 23 10 7 Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit ; sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum.
Isaiah Isa 23 10 8 Dicet enim :
Isaiah Isa 23 10 9 Numquid non principes mei simul reges sunt ? numquid non ut Charcamis, sic Calano ? et ut Arphad, sic Emath ? numquid non ut Damascus, sic Samaria ?
Isaiah Isa 23 10 10 Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria.
Isaiah Isa 23 10 11 Numquid non sicut feci Samariae et idolis ejus, sic faciam Jerusalem et simulacris ejus ?
Isaiah Isa 23 10 12 Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus.
Isaiah Isa 23 10 13 Dixit enim : In fortitudine manus meae feci, et in sapientia mea intellexi ; et abstuli terminos populorum, et principes eorum depraedatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
Isaiah Isa 23 10 14 Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum ; et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi ; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret.
Isaiah Isa 23 10 15 Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea ? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur ? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
Isaiah Isa 23 10 16 Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pinguibus ejus tenuitatem ; et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi combustio ignis.
Isaiah Isa 23 10 17 Et erit lumen Israël in igne, et Sanctus ejus in flamma ; et succendetur, et devorabitur spina ejus et vepres in die una.
Isaiah Isa 23 10 18 Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus, ab anima usque ad carnem consumetur ; et erit terrore profugus.
Isaiah Isa 23 10 19 Et reliquiae ligni saltus ejus prae paucitate numerabuntur, et puer scribet eos.]
Isaiah Isa 23 10 20 [Et erit in die illa : non adjiciet residuum Israël, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos ; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israël, in veritate.
Isaiah Isa 23 10 21 Reliquiae convertentur ; reliquiae, inquam, Jacob ad Deum fortem.
Isaiah Isa 23 10 22 Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris, reliquiae convertentur ex eo ; consummatio abbreviata inundabit justitiam.
Isaiah Isa 23 10 23 Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae.
Isaiah Isa 23 10 24 Propter hoc, haec dicit Dominus Deus exercituum : Noli timere, populus meus, habitator Sion, ab Assur : in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te, in via Aegypti.
Isaiah Isa 23 10 25 Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum.
Isaiah Isa 23 10 26 Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian in petra Oreb : et virgam suam super mare, et levabit eam in via Aegypti.
Isaiah Isa 23 10 27 Et erit in die illa : auferetur onus ejus de humero tuo et jugum ejus de collo tuo, et computrescet jugum a facie olei.]
Isaiah Isa 23 10 28 [Veniet in Ajath, transibit in Magron, apud Machmas commendabit vasa sua.
Isaiah Isa 23 10 29 Transierunt cursim, Gaba sedes nostra ; obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit.
Isaiah Isa 23 10 30 Hinni voce tua, filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth.
Isaiah Isa 23 10 31 Migravit Medemena ; habitatores Gabim, confortamini.
Isaiah Isa 23 10 32 Adhuc dies est ut in Nobe stetur ; agitabit manum suam super montem filiae Sion, collem Jerusalem.
Isaiah Isa 23 10 33 Ecce Dominator, Dominus exercituum, confringet lagunculam in terrore ; et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur.
Isaiah Isa 23 10 34 Et subvertentur condensa saltus ferro ; et Libanus cum excelsis cadet.]
Isaiah Isa 23 11 1 [Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet.
Isaiah Isa 23 11 2 Et requiescet super eum spiritus Domini : spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis ;
Isaiah Isa 23 11 3 et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet ;
Isaiah Isa 23 11 4 sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
Isaiah Isa 23 11 5 Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus.
Isaiah Isa 23 11 6 Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit ; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos.
Isaiah Isa 23 11 7 Vitulus et ursus pascentur, simul requiescent catuli eorum ; et leo quasi bos comedet paleas.
Isaiah Isa 23 11 8 Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis ; et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet.
Isaiah Isa 23 11 9 Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquae maris operientes.]
Isaiah Isa 23 11 10 [In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum.
Isaiah Isa 23 11 11 Et erit in die illa : adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Aegypto, et a Phetros, et ab Aethiopia, et ab Aelam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris.
Isaiah Isa 23 11 12 Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israël, et dispersos Juda colliget a quatuor plagis terrae.
Isaiah Isa 23 11 13 Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt ; Ephraim non aemulabitur Judam, et Judas non pugnabit contra Ephraim.
Isaiah Isa 23 11 14 Et volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul praedabuntur filios orientis ; Idumaea et Moab praeceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt.
Isaiah Isa 23 11 15 Et desolabit Dominus linguam maris Aegypti, et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui ; et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati.
Isaiah Isa 23 11 16 Et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis, sicut fuit Israëli in die illa qua ascendit de terra Aegypti.]
Isaiah Isa 23 12 1 [Et dices in die illa : Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi ; conversus est furor tuus, et consolatus es me.
Isaiah Isa 23 12 2 Ecce Deus salvator meus ; fiducialiter agam, et non timebo : quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.
Isaiah Isa 23 12 3 Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris.
Isaiah Isa 23 12 4 Et dicetis in die illa : Confitemini Domino et invocate nomen ejus ; notas facite in populis adinventiones ejus ; mementote quoniam excelsum est nomen ejus.
Isaiah Isa 23 12 5 Cantate Domino, quoniam magnifice fecit ; annuntiate hoc in universa terra.
Isaiah Isa 23 12 6 Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.]
Isaiah Isa 23 13 1 Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos.
Isaiah Isa 23 13 2 [Super montem caliginosum levate signum : exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces.
Isaiah Isa 23 13 3 Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea.
Isaiah Isa 23 13 4 Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium ; vox sonitus regum, gentium congregatarum. Dominus exercituum praecepit militiae belli,
Isaiah Isa 23 13 5 venientibus de terra procul, a summitate caeli ; Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram.
Isaiah Isa 23 13 6 Ululate, quia prope est dies Domini ; quasi vastitas a Domino veniet.
Isaiah Isa 23 13 7 Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet,
Isaiah Isa 23 13 8 et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt ; quasi parturiens dolebunt : unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustae vultus eorum.
Isaiah Isa 23 13 9 Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et irae, furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea.
Isaiah Isa 23 13 10 Quoniam stellae caeli, et splendor earum, non expandent lumen suum ; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
Isaiah Isa 23 13 11 Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum ; et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo.
Isaiah Isa 23 13 12 Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo.
Isaiah Isa 23 13 13 Super hoc caelum turbabo ; et movebitur terra de loco suo, propter indignationem Domini exercituum, et propter diem irae furoris ejus.
Isaiah Isa 23 13 14 Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis, et non erit qui congreget. Unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.
Isaiah Isa 23 13 15 Omnis qui inventus fuerit occidetur, et omnis qui supervenerit cadet in gladio ;
Isaiah Isa 23 13 16 infantes eorum allidentur in oculis eorum, diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur.
Isaiah Isa 23 13 17 Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, nec aurum velint ;
Isaiah Isa 23 13 18 sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum.
Isaiah Isa 23 13 19 Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldaeorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham.
Isaiah Isa 23 13 20 Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem ; nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi.
Isaiah Isa 23 13 21 Sed requiescent ibi bestiae, et replebuntur domus eorum draconibus, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi ;
Isaiah Isa 23 13 22 et respondebunt ibi ululae in aedibus ejus, et sirenes in delubris voluptatis.]
Isaiah Isa 23 14 1 [Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam ; adjungetur advena ad eos, et adhaerebit domui Jacob.
Isaiah Isa 23 14 2 Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum ; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas : et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos.]
Isaiah Isa 23 14 3 [Et erit in die illa : cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura qua ante servisti,
Isaiah Isa 23 14 4 sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices : Quomodo cessavit exactor ; quievit tributum ?
Isaiah Isa 23 14 5 Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium,
Isaiah Isa 23 14 6 caedentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter.
Isaiah Isa 23 14 7 Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exsultavit ;
Isaiah Isa 23 14 8 abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani : ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos.
Isaiah Isa 23 14 9 Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui ; suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum.
Isaiah Isa 23 14 10 Universi respondebunt, et dicent tibi : Et tu vulneratus es sicut et nos ; nostri similis effectus es.
Isaiah Isa 23 14 11 Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum ; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.
Isaiah Isa 23 14 12 Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, qui mane oriebaris ? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes ?
Isaiah Isa 23 14 13 Qui dicebas in corde tuo : In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum ; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis ;
Isaiah Isa 23 14 14 ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo ?
Isaiah Isa 23 14 15 Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci.
Isaiah Isa 23 14 16 Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient : Numquid iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna,
Isaiah Isa 23 14 17 qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, vinctis ejus non aperuit carcerem ?
Isaiah Isa 23 14 18 Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua ;
Isaiah Isa 23 14 19 tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum.
Isaiah Isa 23 14 20 Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura ; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti : non vocabitur in aeternum semen pessimorum.
Isaiah Isa 23 14 21 Praeparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum : non consurgent, nec haereditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum.
Isaiah Isa 23 14 22 Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum ; et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus ;
Isaiah Isa 23 14 23 et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum.]
Isaiah Isa 23 14 24 [Juravit Dominus exercituum, dicens : Si non, ut putavi, ita erit ; et quomodo mente tractavi,
Isaiah Isa 23 14 25 sic eveniet : ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum ; et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur.
Isaiah Isa 23 14 26 Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram ; et haec est manus extenta super universas gentes.
Isaiah Isa 23 14 27 Dominus enim exercituum decrevit ; et quis poterit infirmare ? et manus ejus extenta ; et quis avertet eam ?]
Isaiah Isa 23 14 28 In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud :
Isaiah Isa 23 14 29 [Ne laetaris, Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui ; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem.
Isaiah Isa 23 14 30 Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent ; et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam.
Isaiah Isa 23 14 31 Ulula, porta ; clama civitas ; prostrata est Philisthaea omnis ; ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen ejus.
Isaiah Isa 23 14 32 Et quid respondebitur nuntiis gentis ? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus.]
Isaiah Isa 23 15 1 Onus Moab. [Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit ; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit.
Isaiah Isa 23 15 2 Ascendit domus, et Dibon ad excelsa, in planctum super Nabo ; et super Medaba, Moab ululavit ; in cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur.
Isaiah Isa 23 15 3 In triviis ejus accincti sunt sacco ; super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululatus descendit in fletum.
Isaiah Isa 23 15 4 Clamabit Hesebon et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum ; super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi.
Isaiah Isa 23 15 5 Cor meum ad Moab clamabit ; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem ; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt.
Isaiah Isa 23 15 6 Aquae enim Nemrim desertae erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.
Isaiah Isa 23 15 7 Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum : ad torrentem Salicum ducent eos.
Isaiah Isa 23 15 8 Quoniam circuivit clamor terminum Moab ; usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus.
Isaiah Isa 23 15 9 Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ; ponam enim super Dibon additamenta ; his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae.]
Isaiah Isa 23 16 1 [Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
Isaiah Isa 23 16 2 Et erit : sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon.
Isaiah Isa 23 16 3 Ini consilium, coge concilium ; pone quasi noctem umbram tuam in meridie ; absconde fugientes, et vagos ne prodas.
Isaiah Isa 23 16 4 Habitabunt apud te profugi mei ; Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris : finitus est enim pulvis, consummatus est miser, defecit qui conculcabat terram.
Isaiah Isa 23 16 5 Et praeparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quaerens judicium, et velociter reddens quod justum est.
Isaiah Isa 23 16 6 Audivimus superbiam Moab : superbus est valde ; superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus.
Isaiah Isa 23 16 7 Idcirco ululabit Moab ad Moab ; universus ululabit : his qui laetantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas.
Isaiah Isa 23 16 8 Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt, et vineam Sabama domini gentium exciderunt : flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt, erraverunt in deserto ; propagines ejus relictae sunt, transierunt mare.
Isaiah Isa 23 16 9 Super hoc plorabo in fletu Jazer vineam Sabama ; inebriabo de lacrima mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium irruit.
Isaiah Isa 23 16 10 Et auferetur laetitia et exsultatio de Carmelo, et in vineis non exsultabit neque jubilabit. Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat ; vocem calcantium abstuli.
Isaiah Isa 23 16 11 Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris.
Isaiah Isa 23 16 12 Et erit : cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit.]
Isaiah Isa 23 16 13 Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc.
Isaiah Isa 23 16 14 Et nunc locutus est Dominus, dicens : In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus.
Isaiah Isa 23 17 1 Onus Damasci. [Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina.
Isaiah Isa 23 17 2 Derelictae civitates Aroër gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
Isaiah Isa 23 17 3 Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco ; et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israël erunt, dicit Dominus exercituum.
Isaiah Isa 23 17 4 Et erit in die illa : attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet.
Isaiah Isa 23 17 5 Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget ; et erit sicut quaerens spicas in valle Raphaim.
Isaiah Isa 23 17 6 Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël.
Isaiah Isa 23 17 7 In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israël respicient ;
Isaiah Isa 23 17 8 et non inclinabitur ad altaria quae fecerunt manus ejus ; et quae operati sunt digiti ejus non respiciet lucos et delubra.
Isaiah Isa 23 17 9 In die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictae sicut aratra, et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israël ; et eris deserta.
Isaiah Isa 23 17 10 Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata : propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis ;
Isaiah Isa 23 17 11 in die plantationis tuae labrusca, et mane semen tuum florebit ; ablata est messis in die haereditatis, et dolebit graviter.
Isaiah Isa 23 17 12 Vae multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis ; et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum.
Isaiah Isa 23 17 13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul ; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate.
Isaiah Isa 23 17 14 In tempore vespere, et ecce turbatio ; in matutino, et non subsistet. Haec est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.]
Isaiah Isa 23 18 1 [Vae terrae cymbalo alarum, quae est trans flumina Aethiopiae,
Isaiah Isa 23 18 2 qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam ; ad populum terribilem, post quem non est alius ; ad gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus.
Isaiah Isa 23 18 3 Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubae audietis.
Isaiah Isa 23 18 4 Quia haec dicit Dominus ad me : Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis.
Isaiah Isa 23 18 5 Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit ; et praecidentur ramusculi ejus falcibus, et quae derelicta fuerint abscindentur et excutientur.
Isaiah Isa 23 18 6 Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae ; et aestate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt.
Isaiah Isa 23 18 7 In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius ; a gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus ; ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.]
Isaiah Isa 23 19 1 Onus Aegypti. [Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et commovebuntur simulacra Aegypti a facie ejus, et cor Aegypti tabescet in medio ejus,
Isaiah Isa 23 19 2 et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios ; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum.
Isaiah Isa 23 19 3 Et dirumpetur spiritus Aegypti in visceribus ejus, et consilium ejus praecipitabo ; et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos.
Isaiah Isa 23 19 4 Et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum.
Isaiah Isa 23 19 5 Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur.
Isaiah Isa 23 19 6 Et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum, calamus et juncus marcescet.
Isaiah Isa 23 19 7 Nudabitur alveus rivi a fonte suo, et omnis sementis irrigua siccabitur, arescet, et non erit.
Isaiah Isa 23 19 8 Et moerebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum ; et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent.
Isaiah Isa 23 19 9 Confundentur qui operabantur linum, pectentes et texentes subtilia.
Isaiah Isa 23 19 10 Et erunt irrigua ejus flaccentia : omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces.
Isaiah Isa 23 19 11 Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni : Filius sapientium ego, filius regum antiquorum ?
Isaiah Isa 23 19 12 Ubi nunc sunt sapientes tui ? annuntient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum.
Isaiah Isa 23 19 13 Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos ; deceperunt Aegyptum, angulum populorum ejus.
Isaiah Isa 23 19 14 Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis ; et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens.
Isaiah Isa 23 19 15 Et non erit Aegypto opus quod faciat caput et caudam, incurvantem et refrenantem.
Isaiah Isa 23 19 16 In die illa erit Aegyptus quasi mulieres ; et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam.
Isaiah Isa 23 19 17 Et erit terra Juda Aegypto in pavorem ; omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam.
Isaiah Isa 23 19 18 In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum : Civitas solis vocabitur una.
Isaiah Isa 23 19 19 In die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti, et titulus Domini juxta terminum ejus.
Isaiah Isa 23 19 20 Erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti ; clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos.
Isaiah Isa 23 19 21 Et cognoscetur Dominus ab Aegypto, et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa ; et colent eum in hostiis et in muneribus ; et vota vovebunt Domino, et solvent.
Isaiah Isa 23 19 22 Et percutiet Dominus Aegyptum plaga, et sanabit eam ; et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos.
Isaiah Isa 23 19 23 In die illa erit via de Aegypto in Assyrios ; et intrabit Assyrius Aegyptum, et Aegyptius in Assyrios, et servient Aegyptii Assur.
Isaiah Isa 23 19 24 In die illa erit Israël tertius Aegyptio et Assyrio ; benedictio in medio terrae
Isaiah Isa 23 19 25 cui benedixit Dominus exercituum, dicens : Benedictus populus meus Aegypti, et opus manuum mearum Assyrio ; haereditas autem mea Israël.]
Isaiah Isa 23 20 1 In anno quo ingressus est Thathan in Azotum, cum misisset eum Sargon, rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam :
Isaiah Isa 23 20 2 in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae, filii Amos, dicens : Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus.
Isaiah Isa 23 20 3 Et dixit Dominus : [Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum et super Aethiopiam ;
Isaiah Isa 23 20 4 sic minabit rex Assyriorum captivitatem Aegypti, et transmigrationem Aethiopiae, juvenum et senum, nudam et discalceatam, discoopertis natibus, ad ignominiam Aegypti.
Isaiah Isa 23 20 5 Et timebunt, et confundentur ab Aethiopia spe sua, et ab Aegypto gloria sua.
Isaiah Isa 23 20 6 Et dicet habitator insulae hujus in die illa : Ecce haec erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum : et quomodo effugere poterimus nos ?]
Isaiah Isa 23 21 1 Onus deserti maris. [Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili.
Isaiah Isa 23 21 2 Visio dura nuntiata est mihi : qui incredulus est infideliter agit ; et qui depopulator est vastat. Ascende, Aelam ; obside, Mede ; omnem gemitum ejus cessare feci.
Isaiah Isa 23 21 3 Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ; angustia possedit me sicut angustia parturientis ; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
Isaiah Isa 23 21 4 Emarcuit cor meum ; tenebrae stupefecerunt me : Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.
Isaiah Isa 23 21 5 Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes : surgite, principes, arripite clypeum.
Isaiah Isa 23 21 6 Haec enim dixit mihi Dominus : Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet.
Isaiah Isa 23 21 7 Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli ; et contemplatus est diligenter multo intuitu.
Isaiah Isa 23 21 8 Et clamavit leo : Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem ; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.
Isaiah Isa 23 21 9 Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum ; et respondit, et dixit : Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram.
Isaiah Isa 23 21 10 Tritura mea et filii areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis.]
Isaiah Isa 23 21 11 Onus Duma. [Ad me clamat ex Seir : Custos, quid de nocte ? custos, quid de nocte ?
Isaiah Isa 23 21 12 Dixit custos : Venit mane et nox ; si quaeritis, quaerite ; convertimini, venite.]
Isaiah Isa 23 21 13 Onus in Arabia. [In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.
Isaiah Isa 23 21 14 Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri ; cum panibus occurrite fugienti.
Isaiah Isa 23 21 15 A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii.
Isaiah Isa 23 21 16 Quoniam haec dicit Dominus ad me : Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.
Isaiah Isa 23 21 17 Et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur ; Dominus enim Deus Israël locutus est.]
Isaiah Isa 23 22 1 Onus vallis Visionis. [Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta ?
Isaiah Isa 23 22 2 Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans ; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello.
Isaiah Isa 23 22 3 Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt ; omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter ; procul fugerunt.
Isaiah Isa 23 22 4 Propterea dixi : Recedite a me : amare flebo ; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei ;
Isaiah Isa 23 22 5 dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum, in valle Visionis, scrutans murum, et magnificus super montem.
Isaiah Isa 23 22 6 Et Aelam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus.
Isaiah Isa 23 22 7 Et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta.
Isaiah Isa 23 22 8 Et revelabitur operimentum Judae, et videbis in die illa armamentarium domus saltus.
Isaiah Isa 23 22 9 Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatae sunt ; et congregastis aquas piscinae inferioris,
Isaiah Isa 23 22 10 et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum.
Isaiah Isa 23 22 11 Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinae veteris ; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis.
Isaiah Isa 23 22 12 Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci ;
Isaiah Isa 23 22 13 et ecce gaudium et laetitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum : comedamus et bibamus, cras enim moriemur.
Isaiah Isa 23 22 14 Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum : Si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.]
Isaiah Isa 23 22 15 [Haec dicit Dominus Deus exercituum : Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, praepositum templi, et dices ad eum :
Isaiah Isa 23 22 16 Quid tu hic, aut quasi quis hic ? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi.
Isaiah Isa 23 22 17 Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus ; et quasi amictum, sic sublevabit te.
Isaiah Isa 23 22 18 Coronas coronabit te tribulatione ; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ; ibi morieris, et ibi erit currus gloriae tuae, ignominia domus domini tui.
Isaiah Isa 23 22 19 Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te.
Isaiah Isa 23 22 20 Et erit in die illa : vocabo servum meum Eliacim, filium Helciae,
Isaiah Isa 23 22 21 et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus ; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda.
Isaiah Isa 23 22 22 Et dabo clavem domus David super humerum ejus ; et aperiet, et non erit qui claudat ; et claudet, et non erit qui aperiat.
Isaiah Isa 23 22 23 Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriae domui patris ejus.
Isaiah Isa 23 22 24 Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus ; vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum.
Isaiah Isa 23 22 25 In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est.]
Isaiah Isa 23 23 1 Onus Tyri. [Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant : de terra Cethim revelatum est eis.
Isaiah Isa 23 23 2 Tacete, qui habitatis in insula ; negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te.
Isaiah Isa 23 23 3 In aquis multis semen Nili ; messis fluminis fruges ejus : et facta est negotiatio gentium.
Isaiah Isa 23 23 4 Erubesce, Sidon ; ait enim mare, fortitudo maris, dicens : Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines.
Isaiah Isa 23 23 5 Cum auditum fuerit in Aegypto, dolebunt cum audierint de Tiro.
Isaiah Isa 23 23 6 Transite maria, ululate, qui habitatis in insula !
Isaiah Isa 23 23 7 Numquid non vestra haec est, quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ? Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum.
Isaiah Isa 23 23 8 Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cujus negotiatores principes, institores ejus inclyti terrae ?
Isaiah Isa 23 23 9 Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae.
Isaiah Isa 23 23 10 Transi terram tuam quasi flumen, filia maris ! non est cingulum ultra tibi.
Isaiah Isa 23 23 11 Manum suam extendit super mare ; conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes ejus ;
Isaiah Isa 23 23 12 et dixit : Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis : in Cethim consurgens transfreta : ibi quoque non erit requies tibi.
Isaiah Isa 23 23 13 Ecce terra Chaldaeorum, talis populus non fuit : Assur fundavit eam ; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam.
Isaiah Isa 23 23 14 Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra.]
Isaiah Isa 23 23 15 Et erit in die illa : in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta annis, sicut dies regis unius ; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis :
Isaiah Isa 23 23 16 [Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita : bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit.
Isaiah Isa 23 23 17 Et erit post septuaginta annos : visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae ;
Isaiah Isa 23 23 18 et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatae Domino : non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.]
Isaiah Isa 23 24 1 [Ecce Dominus dissipabit terram : et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus.
Isaiah Isa 23 24 2 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et sicut servus, sic dominus ejus ; sicut ancilla, sic domina ejus ; sicut emens, sic ille qui vendit ; sicut foenerator, sic is qui mutuum accipit ; sicut qui repetit, sic qui debet.
Isaiah Isa 23 24 3 Dissipatione dissipabitur terra, et direptione praedabitur ; Dominus enim locutus est verbum hoc.
Isaiah Isa 23 24 4 Luxit, et defluxit terra, et infirmata est ; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terrae.
Isaiah Isa 23 24 5 Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt foedus sempiternum.
Isaiah Isa 23 24 6 Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus ; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci.
Isaiah Isa 23 24 7 Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui laetabantur corde ;
Isaiah Isa 23 24 8 cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, conticuit dulcedo citharae.
Isaiah Isa 23 24 9 Cum cantico non bibent vinum ; amara erit potio bibentibus illam.
Isaiah Isa 23 24 10 Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introëunte.
Isaiah Isa 23 24 11 Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia laetitia, translatum est gaudium terrae.
Isaiah Isa 23 24 12 Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
Isaiah Isa 23 24 13 Quia haec erunt in medio terrae in medio populorum, quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.]
Isaiah Isa 23 24 14 [Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt : cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
Isaiah Isa 23 24 15 Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum ; in insulis maris nomen Domini Dei Israël.
Isaiah Isa 23 24 16 A finibus terrae laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi : Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi ! praevaricantes praevaricati sunt, et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt.
Isaiah Isa 23 24 17 Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terrae.
Isaiah Isa 23 24 18 Et erit : qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ; quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae.
Isaiah Isa 23 24 19 Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra ;
Isaiah Isa 23 24 20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis ; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat.
Isaiah Isa 23 24 21 Et erit : in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso, et super reges terrae qui sunt super terram ;
Isaiah Isa 23 24 22 et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur.
Isaiah Isa 23 24 23 Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.]
Isaiah Isa 23 25 1 [Domine, Deus meus es tu ; exaltabo te, et confitebor nomini tuo : quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen.
Isaiah Isa 23 25 2 Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum : ut non sit civitas, et in sempiternum non aedificetur.
Isaiah Isa 23 25 3 Super hoc laudabit te populus fortis ; civitas gentium robustarum timebit te :
Isaiah Isa 23 25 4 quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab aestu ; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.
Isaiah Isa 23 25 5 Sicut aestus in siti, tumultum alienorum humiliabis ; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies.
Isaiah Isa 23 25 6 Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae.
Isaiah Isa 23 25 7 Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.
Isaiah Isa 23 25 8 Praecipitabit mortem in sempiternum ; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra : quia Dominus locutus est.]
Isaiah Isa 23 25 9 [Et dicet in die illa : Ecce Deus noster iste ; exspectavimus eum, et salvabit nos ; iste Dominus, sustinuimus eum : exsultabimus, et laetabimur in salutari ejus.
Isaiah Isa 23 25 10 Quia requiescet manus Domini in monte isto ; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleae in plaustro.
Isaiah Isa 23 25 11 Et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum ; et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus.
Isaiah Isa 23 25 12 Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.]
Isaiah Isa 23 26 1 [In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda : Urbs fortitudinis nostrae Sion ; salvator ponetur in ea murus et antemurale.
Isaiah Isa 23 26 2 Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem.
Isaiah Isa 23 26 3 Vetus error abiit : servabis pacem ; pacem, quia in te speravimus.
Isaiah Isa 23 26 4 Sperastis in Domino in saeculis aeternis ; in Domino Deo forti in perpetuum.
Isaiah Isa 23 26 5 Quia incurvabit habitantes in excelso ; civitatem sublimem humiliabit : humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem.
Isaiah Isa 23 26 6 Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum.
Isaiah Isa 23 26 7 Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.
Isaiah Isa 23 26 8 Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te : nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae.
Isaiah Isa 23 26 9 Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis.
Isaiah Isa 23 26 10 Misereamur impio, et non discet justitiam ; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.
Isaiah Isa 23 26 11 Domine, exaltetur manus tua, et non videant ; videant, et confundantur zelantes populi ; et ignis hostes tuos devoret.
Isaiah Isa 23 26 12 Domine, dabis pacem nobis : omnia enim opera nostra operatus es nobis.
Isaiah Isa 23 26 13 Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te ; tantum in te recordemur nominis tui.
Isaiah Isa 23 26 14 Morientes non vivant, gigantes non resurgant : propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum.
Isaiah Isa 23 26 15 Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti, numquid glorificatus es ? elongasti omnes terminos terrae.
Isaiah Isa 23 26 16 Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.
Isaiah Isa 23 26 17 Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine.
Isaiah Isa 23 26 18 Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum. Salutes non fecimus in terra ; ideo non ceciderunt habitatores terrae.
Isaiah Isa 23 26 19 Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.
Isaiah Isa 23 26 20 Vade, populus meus, intra in cubicula tua ; claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio.
Isaiah Isa 23 26 21 Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum ; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.]
Isaiah Isa 23 27 1 [In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est.
Isaiah Isa 23 27 2 In die illa vinea meri cantabit ei.
Isaiah Isa 23 27 3 Ego Dominus qui servo eam ; repente propinabo ei. Ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam.
Isaiah Isa 23 27 4 Indignatio non est mihi. Quis dabit me spinam et veprem in praelio ? gradiar super eam, succendam eam pariter.
Isaiah Isa 23 27 5 An potius tenebit fortitudinem meam ? faciet pacem mihi, pacem faciet mihi.
Isaiah Isa 23 27 6 Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israël, et implebunt faciem orbis semine.
Isaiah Isa 23 27 7 Numquid juxta plagam percutientis se percussit eum ? aut sicut occidit interfectos ejus, sic occisus est ?
Isaiah Isa 23 27 8 In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam ; meditatus est in spiritu suo duro per diem aestus.
Isaiah Isa 23 27 9 Idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Jacob ; et iste omnis fructus : ut auferatur peccatum ejus, cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris allisos : non stabunt luci et delubra.
Isaiah Isa 23 27 10 Civitas enim munita desolata erit ; speciosa relinquetur, et dimittetur quasi desertum ; ibi pascetur vitulus, et ibi accubabit, et consumet summitates ejus.
Isaiah Isa 23 27 11 In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam ; non est enim populus sapiens : propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei.
Isaiah Isa 23 27 12 Et erit : in die illa percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem Aegypti ; et vos congregabimini unus et unus, filii Israël.
Isaiah Isa 23 27 13 Et erit : in die illa clangetur in tuba magna ; et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui ejecti erant in terra Aegypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Jerusalem.]
Isaiah Isa 23 28 1 [Vae coronae superbiae, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriae exsultationis ejus, qui erant in vertice vallis pinguissimae, errantes a vino.
Isaiah Isa 23 28 2 Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis ; turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam.
Isaiah Isa 23 28 3 Pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim.
Isaiah Isa 23 28 4 Et erit flos decidens gloriae exsultationis ejus, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni, quod, cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud.
Isaiah Isa 23 28 5 In die illa erit Dominus exercituum corona gloriae, et sertum exsultationis residuo populi sui ;
Isaiah Isa 23 28 6 et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam.]
Isaiah Isa 23 28 7 [Verum hi quoque prae vino nescierunt, et prae ebrietate erraverunt ; sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate ; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.
Isaiah Isa 23 28 8 Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus.
Isaiah Isa 23 28 9 Quem docebit scientiam ? et quem intelligere faciet auditum ? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.
Isaiah Isa 23 28 10 Quia manda, remanda ; manda, remanda ; exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ; modicum ibi, modicum ibi.
Isaiah Isa 23 28 11 In loquela enim labii, et lingua altera loquetur ad populum istum.
Isaiah Isa 23 28 12 Cui dixit : Haec est requies mea, reficite lassum ; et hoc est meum refrigerium : et noluerunt audire.
Isaiah Isa 23 28 13 Et erit eis verbum Domini : Manda, remanda ; manda, remanda ; exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ; modicum ibi, modicum ibi ; ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.
Isaiah Isa 23 28 14 Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem.
Isaiah Isa 23 28 15 Dixistis enim : Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum : flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.
Isaiah Isa 23 28 16 Idcirco haec dicit Dominus Deus : Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum ; qui crediderit, non festinet.
Isaiah Isa 23 28 17 Et ponam in pondere judicium, et justitiam in mensura ; et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquae inundabunt.
Isaiah Isa 23 28 18 Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit : flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.
Isaiah Isa 23 28 19 Quandocumque pertransierit, tollet vos, quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte ; et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.
Isaiah Isa 23 28 20 Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat ; et pallium breve utrumque operire non potest.
Isaiah Isa 23 28 21 Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus ; sicut in valle quae est in Gabaon irascetur, ut faciat opus suum, alienum opus ejus : ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo.
Isaiah Isa 23 28 22 Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra ; consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram.]
Isaiah Isa 23 28 23 [Auribus percipite, et audite vocem meam : attendite, et audite eloquium meum.
Isaiah Isa 23 28 24 Numquid tota die arabit arans ut serat ? proscindet et sarriet humum suam ?
Isaiah Isa 23 28 25 Nonne cum adaequaverit faciem ejus, seret gith et cyminum sparget ? et ponet triticum per ordinem, et hordeum, et milium, et viciam in finibus suis ?
Isaiah Isa 23 28 26 Et erudiet illum in judicio ; Deus suus docebit illum.
Isaiah Isa 23 28 27 Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit ; sed in virga excutietur gith, et cyminum in baculo.
Isaiah Isa 23 28 28 Panis autem comminuetur ; verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum.
Isaiah Isa 23 28 29 Et hoc a Domino Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam.]
Isaiah Isa 23 29 1 [Vae Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David ! additus est annus ad annum : solemnitates evolutae sunt.
Isaiah Isa 23 29 2 Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et moerens, et erit mihi quasi Ariel.
Isaiah Isa 23 29 3 Et circumdabo quasi sphaeram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam.
Isaiah Isa 23 29 4 Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum ; et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit.
Isaiah Isa 23 29 5 Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te, et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te praevaluerunt ;
Isaiah Isa 23 29 6 eritque repente confestim. A Domino exercituum visitabitur in tonitruo, et commotione terrae, et voce magna turbinis et tempestatis, et flammae ignis devorantis.
Isaiah Isa 23 29 7 Et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et praevaluerunt adversus eam.
Isaiah Isa 23 29 8 Et sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus ; et sicut somniat sitiens et bibit, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est : sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion.
Isaiah Isa 23 29 9 Obstupescite et admiramini ; fluctuate et vacillate ; inebriamini, et non a vino ; movemini, et non ab ebrietate.
Isaiah Isa 23 29 10 Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis ; claudet oculos vestros : prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.
Isaiah Isa 23 29 11 Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent : Lege istum : et respondebit : Non possum, signatus est enim.
Isaiah Isa 23 29 12 Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei : Lege ; et respondebit : Nescio litteras.
Isaiah Isa 23 29 13 Et dixit Dominus : Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,
Isaiah Isa 23 29 14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo ; peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur.
Isaiah Isa 23 29 15 Vae qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium ; quorum sunt in tenebris opera, et dicunt : Quis videt nos ? et quis novit nos ?
Isaiah Isa 23 29 16 Perversa est haec vestra cogitatio ; quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo : Non fecisti me ; et figmentum dicat fictori suo : Non intelligis.
Isaiah Isa 23 29 17 Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in carmel, et carmel in saltum reputabitur ?
Isaiah Isa 23 29 18 Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt.
Isaiah Isa 23 29 19 Et addent mites in Domino laetitiam, et pauperes homines in Sancto Israël exsultabunt ;
Isaiah Isa 23 29 20 quoniam defecit qui praevalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem,
Isaiah Isa 23 29 21 qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a justo.
Isaiah Isa 23 29 22 Propter hoc, haec dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit Abraham : Non modo confundetur Jacob, nec modo vultus ejus erubescet ;
Isaiah Isa 23 29 23 sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt Sanctum Jacob, et Deum Israël praedicabunt ;
Isaiah Isa 23 29 24 et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent legem.]
Isaiah Isa 23 30 1 [Vae filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum ;
Isaiah Isa 23 30 2 qui ambulatis ut descendatis in Aegyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Aegypti !
Isaiah Isa 23 30 3 Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam.
Isaiah Isa 23 30 4 Erant enim in Tani principes tui, et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt.
Isaiah Isa 23 30 5 Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit : non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium.]
Isaiah Isa 23 30 6 Onus jumentorum austri. [In terra tribulationis et angustiae leaena, et leo ex eis, vipera et regulus volans ; portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum qui eis prodesse non poterit.
Isaiah Isa 23 30 7 Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur. Ideo clamavi super hoc : Superbia tantum est, quiesce.
Isaiah Isa 23 30 8 Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in aeternum.
Isaiah Isa 23 30 9 Populus enim ad iracundiam provocans est : et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei ;
Isaiah Isa 23 30 10 qui dicunt videntibus : Nolite videre, et aspicientibus : Nolite aspicere nobis ea quae recta sunt ; loquimini nobis placentia : videte nobis errores.
Isaiah Isa 23 30 11 Auferte a me viam ; declinate a me semitam ; cesset a facie nostra Sanctus Israël.
Isaiah Isa 23 30 12 Propterea haec dicit Sanctus Israël : Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et in tumultu, et innixi estis super eo ;
Isaiah Isa 23 30 13 propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus.
Isaiah Isa 23 30 14 Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquae de fovea.
Isaiah Isa 23 30 15 Quia haec dicit Dominus Deus, Sanctus Israël : Si revertamini et quiescatis, salvi eritis ; in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis,
Isaiah Isa 23 30 16 et dixistis : Nequaquam, sed ad equos fugiemus : ideo fugietis ; et : Super veloces ascendemus : ideo velociores erunt qui persequentur vos.
Isaiah Isa 23 30 17 Mille homines a facie terroris unius ; et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis, et quasi signum super collem.
Isaiah Isa 23 30 18 Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri ; et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus judicii Dominus : beati omnes qui exspectant eum !
Isaiah Isa 23 30 19 Populus enim Sion habitabit in Jerusalem : plorans nequaquam plorabis : miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui : statim ut audierit, respondebit tibi.
Isaiah Isa 23 30 20 Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem ; et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum ; et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum.
Isaiah Isa 23 30 21 Et aures tuae audient verbum post tergum monentis : Haec est via ; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.
Isaiah Isa 23 30 22 Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatae. Egredere, dices ei.
Isaiah Isa 23 30 23 Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis ; pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose,
Isaiah Isa 23 30 24 et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent sicut in area ventilatum est.
Isaiah Isa 23 30 25 Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum, rivi currentium aquarum, in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres :
Isaiah Isa 23 30 26 et erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagae ejus sanaverit.
Isaiah Isa 23 30 27 Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum ; labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans.
Isaiah Isa 23 30 28 Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum.
Isaiah Isa 23 30 29 Canticum erit vobis sicut nox sanctificatae solemnitatis, et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad Fortem Israël.
Isaiah Isa 23 30 30 Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis : allidet in turbine, et in lapide grandinis.
Isaiah Isa 23 30 31 A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus.
Isaiah Isa 23 30 32 Et erit transitus virgae fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis ; et in bellis praecipuis expugnabit eos.
Isaiah Isa 23 30 33 Praeparata est enim ab heri Topheth, a rege praeparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa ; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.]
Isaiah Isa 23 31 1 [Vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt ; et super equitibus, quia praevalidi nimis ; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt !
Isaiah Isa 23 31 2 Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit ; et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem.
Isaiah Isa 23 31 3 Aegyptus homo, et non deus ; et equi eorum caro, et non spiritus ; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur.
Isaiah Isa 23 31 4 Quia haec dicit Dominus ad me : Quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam ; et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit : sic descendet Dominus exercituum ut praelietur super montem Sion et super collem ejus.
Isaiah Isa 23 31 5 Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et liberans, transiens et salvans.
Isaiah Isa 23 31 6 Convertimini, sicut in profundum recesseratis, filii Israël.
Isaiah Isa 23 31 7 In die enim illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum.
Isaiah Isa 23 31 8 Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum : et fugiet non a facie gladii, et juvenes ejus vectigales erunt.
Isaiah Isa 23 31 9 Et fortitudo ejus a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes ejus, dixit Dominus : cujus ignis est in Sion et caminus ejus in Jerusalem.]
Isaiah Isa 23 32 1 [Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio praeerunt.
Isaiah Isa 23 32 2 Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate ; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petrae prominentis in terra deserta.
Isaiah Isa 23 32 3 Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.
Isaiah Isa 23 32 4 Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.
Isaiah Isa 23 32 5 Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major ;
Isaiah Isa 23 32 6 stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.
Isaiah Isa 23 32 7 Fraudulenti vasa pessima sunt ; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
Isaiah Isa 23 32 8 Princeps vero ea quae digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit.]
Isaiah Isa 23 32 9 [Mulieres opulentae, surgite, et audite vocem meam ; filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum.
Isaiah Isa 23 32 10 Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes ; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
Isaiah Isa 23 32 11 Obstupescite, opulentae ; conturbamini, confidentes : exuite vos et confundimini ; accingite lumbos vestros.
Isaiah Isa 23 32 12 Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.
Isaiah Isa 23 32 13 Super humum populi mei spinae et vepres ascendent : quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis !
Isaiah Isa 23 32 14 Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum ; gaudium onagrorum, pascua gregum.
Isaiah Isa 23 32 15 Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur.
Isaiah Isa 23 32 16 Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit.
Isaiah Isa 23 32 17 Et erit opus justitiae pax, et cultus justitiae silentium, et securitas usque in sempiternum.
Isaiah Isa 23 32 18 Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta.
Isaiah Isa 23 32 19 Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas.
Isaiah Isa 23 32 20 Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.]
Isaiah Isa 23 33 1 [Vae qui praedaris ! nonne et ipse praedaberis ? et qui spernis, nonne et ipse sperneris ? Cum consummaveris depraedationem, depraedaberis ; cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.
Isaiah Isa 23 33 2 Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus ; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.
Isaiah Isa 23 33 3 A voce angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes.
Isaiah Isa 23 33 4 Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossae plenae fuerint de eo.
Isaiah Isa 23 33 5 Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso ; implevit Sion judicio et justitia.
Isaiah Isa 23 33 6 Et erit fides in temporibus tuis : divitiae salutis sapientia et scientia ; timor Domini ipse est thesaurus ejus.
Isaiah Isa 23 33 7 Ecce videntes clamabunt foris ; angeli pacis amare flebunt.
Isaiah Isa 23 33 8 Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam : irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines.
Isaiah Isa 23 33 9 Luxit et elanguit terra ; confusus est Libanus, et obsorduit : et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan, et Carmelus.
Isaiah Isa 23 33 10 Nunc consurgam, dicit Dominus ; nunc exaltabor, nunc sublevabor.
Isaiah Isa 23 33 11 Concipietis ardorem, parietis stipulam ; spiritus vester ut ignis vorabit vos.
Isaiah Isa 23 33 12 Et erunt populi quasi de incendio cinis ; spinae congregatae igni comburentur.
Isaiah Isa 23 33 13 Audite, qui longe estis, quae fecerim ; et cognoscite, vicini, fortitudinem meam.
Isaiah Isa 23 33 14 Conterriti sunt in Sion peccatores ; possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante ? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ?
Isaiah Isa 23 33 15 Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.
Isaiah Isa 23 33 16 Iste in excelsis habitabit ; munimenta saxorum sublimitas ejus : panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt.
Isaiah Isa 23 33 17 Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe.
Isaiah Isa 23 33 18 Cor tuum meditabitur timorem : ubi est litteratus ? ubi legis verba ponderans ? ubi doctor parvulorum ?
Isaiah Isa 23 33 19 Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae ejus, in quo nulla est sapientia.
Isaiah Isa 23 33 20 Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostrae : oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit ; nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur :
Isaiah Isa 23 33 21 quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster : locus fluviorum rivi latissimi et patentes : non transibit per eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum.
Isaiah Isa 23 33 22 Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos.
Isaiah Isa 23 33 23 Laxati sunt funiculi tui, et non praevalebunt ; sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas. Tunc dividentur spolia praedarum multarum ; claudi diripient rapinam.
Isaiah Isa 23 33 24 Nec dicet vicinus : Elangui ; populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.]
Isaiah Isa 23 34 1 [Accedite, gentes, et audite ; et populi, attendite : audiat terra, et plenitudo ejus ; orbis, et omne germen ejus.
Isaiah Isa 23 34 2 Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum : interfecit eos, et dedit eos in occisionem.
Isaiah Isa 23 34 3 Interfecti eorum projicientur, et de cadaveribus eorum ascendet foetor ; tabescent montes a sanguine eorum.
Isaiah Isa 23 34 4 Et tabescet omnis militia caelorum, et complicabuntur sicut liber caeli : et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu.
Isaiah Isa 23 34 5 Quoniam inebriatus est in caelo gladius meus ; ecce super Idumaeam descendet, et super populum interfectionis meae, ad judicium.
Isaiah Isa 23 34 6 Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum : victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom.
Isaiah Isa 23 34 7 Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus ; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium.
Isaiah Isa 23 34 8 Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion.
Isaiah Isa 23 34 9 Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur ; et erit terra ejus in picem ardentem.
Isaiah Isa 23 34 10 Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem desolabitur, in saecula saeculorum non erit transiens per eam.
Isaiah Isa 23 34 11 Et possidebunt illam onocrotalus et ericius ; ibis et corvus habitabunt in ea : et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem.
Isaiah Isa 23 34 12 Nobiles ejus non erunt ibi ; regem potius invocabunt, et omnes principes ejus erunt in nihilum.
Isaiah Isa 23 34 13 Et orientur in domibus ejus spinae et urticae, et paliurus in munitionibus ejus ; et erit cubile draconum, et pascua struthionum.
Isaiah Isa 23 34 14 Et occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum ; ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem.
Isaiah Isa 23 34 15 Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus ; illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.
Isaiah Isa 23 34 16 Requirite diligenter in libro Domini, et legite : Unum ex eis non defuit, alter alterum non quaesivit ; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea.
Isaiah Isa 23 34 17 Et ipse misit eis sortem, et manus ejus divisit eam illis in mensuram : usque in aeternum possidebunt eam ; in generationem et generationem habitabunt in ea.]
Isaiah Isa 23 35 1 [Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium.
Isaiah Isa 23 35 2 Germinans germinabit, et exsultabit laetabunda et laudans : gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron ; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri.
Isaiah Isa 23 35 3 Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.
Isaiah Isa 23 35 4 Dicite pusillanimis : Confortamini, et nolite timere : ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ; Deus ipse veniet, et salvabit vos.
Isaiah Isa 23 35 5 Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt ;
Isaiah Isa 23 35 6 tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum : quia scissae sunt in deserto aquae, et torrentes in solitudine ;
Isaiah Isa 23 35 7 et quae erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci.
Isaiah Isa 23 35 8 Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur : non transibit per eam pollutus, et haec erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.
Isaiah Isa 23 35 9 Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi ; et ambulabunt qui liberati fuerint.
Isaiah Isa 23 35 10 Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et laetitia sempiterna super caput eorum : gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.]
Isaiah Isa 23 36 1 Et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae, ascendit Sennacherib, rex Assyriorum, super omnes civitates Juda munitas, et cepit eas.
Isaiah Isa 23 36 2 Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Jerusalem, ad regem Ezechiam in manu gravi : et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via Agri fullonis.
Isaiah Isa 23 36 3 Et egressus est ad eum Eliacim, filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis.
Isaiah Isa 23 36 4 Et dixit ad eos Rabsaces : Dicite Ezechiae : Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum : Quae est ista fiducia qua confidis ?
Isaiah Isa 23 36 5 aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis ? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me ?
Isaiah Isa 23 36 6 Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum ; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam : sic Pharao, rex Aegypti, omnibus qui confidunt in eo.
Isaiah Isa 23 36 7 Quod si responderis mihi : In Domino Deo nostro confidimus ; nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Judae et Jerusalem : Coram altari isto adorabitis ?
Isaiah Isa 23 36 8 Et nunc trade te domino meo, regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te praebere ascensores eorum :
Isaiah Isa 23 36 9 et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus ? Quod si confidis in Aegypto, in quadrigis et in equitibus,
Isaiah Isa 23 36 10 et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam ? Dominus dixit ad me : Ascende super terram istam, et disperde eam.
Isaiah Isa 23 36 11 Et dixit Eliacim, et Sobna, et Joahe, ad Rabsacen : Loquere ad servos tuos syra lingua ; intelligimus enim ; ne loquaris ad nos judaice in auribus populi qui est super murum.
Isaiah Isa 23 36 12 Et dixit ad eos Rabsaces : Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista ? et non potius ad viros qui sedent in muro, ut comedant stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum ?
Isaiah Isa 23 36 13 Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna judaice, et dixit : Audite verba regis magni, regis Assyriorum !
Isaiah Isa 23 36 14 Haec dicit rex : Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos.
Isaiah Isa 23 36 15 Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens : Eruens liberabit nos Dominus : non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum.
Isaiah Isa 23 36 16 Nolite audire Ezechiam ; haec enim dicit rex Assyriorum : Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam cisternae suae,
Isaiah Isa 23 36 17 donec veniam, et tollam vos ad terram quae est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panum et vinearum.
Isaiah Isa 23 36 18 Nec conturbet vos Ezechias, dicens : Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum ?
Isaiah Isa 23 36 19 Ubi est deus Emath et Arphad ? ubi est deus Sepharvaim ? numquid liberaverunt Samariam de manu mea ?
Isaiah Isa 23 36 20 Quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea ?
Isaiah Isa 23 36 21 Et siluerunt, et non responderunt ei verbum. Mandaverat enim rex, dicens : Ne respondeatis ei.
Isaiah Isa 23 36 22 Et ingressus est Eliacim, filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis, ad Ezechiam, scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.
Isaiah Isa 23 37 1 Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini.
Isaiah Isa 23 37 2 Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam, filium Amos, prophetam,
Isaiah Isa 23 37 3 et dixerunt ad eum : Haec dicit Ezechias : Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiae, dies haec ; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.
Isaiah Isa 23 37 4 Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus : leva ergo orationem pro reliquiis quae repertae sunt.
Isaiah Isa 23 37 5 Et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam.
Isaiah Isa 23 37 6 Et dixit ad eos Isaias : Haec dicetis domino vestro : Haec dicit Dominus : Ne timeas a facie verborum quae audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
Isaiah Isa 23 37 7 Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua.
Isaiah Isa 23 37 8 Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum praeliantem adversus Lobnam : audierat enim quia profectus esset de Lachis.
Isaiah Isa 23 37 9 Et audivit de Tharaca rege Aethiopiae, dicentes : Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam, dicens :
Isaiah Isa 23 37 10 Haec dicetis Ezechiae regi Judae, loquentes : Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens : Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum.
Isaiah Isa 23 37 11 Ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt : et tu poteris liberari ?
Isaiah Isa 23 37 12 Numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei, Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thalassar ?
Isaiah Isa 23 37 13 Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana, et Ava ?
Isaiah Isa 23 37 14 Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino :
Isaiah Isa 23 37 15 et oravit Ezechias ad Dominum, dicens :
Isaiah Isa 23 37 16 Domine exercituum, Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae : tu fecisti caelum et terram.
Isaiah Isa 23 37 17 Inclina, Domine, aurem tuam, et audi ; aperi, Domine, oculos tuos, et vide : et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Deum viventem.
Isaiah Isa 23 37 18 Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum,
Isaiah Isa 23 37 19 et dederunt deos earum igni : non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos.
Isaiah Isa 23 37 20 Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus.
Isaiah Isa 23 37 21 Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens : Haec dicit Dominus Deus Israël : Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum,
Isaiah Isa 23 37 22 hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum : [Despexit te et subsannavit te, virgo filia Sion ; post te caput movit, filia Jerusalem.
Isaiah Isa 23 37 23 Cui exprobrasti ? et quem blasphemasti ? et super quem exaltasti vocem, et levasti altitudinem oculorum tuorum ? ad Sanctum Israël.
Isaiah Isa 23 37 24 In manu servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti : In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium juga Libani ; et succidam excelsa cedrorum ejus, et electas abietes illius, et introibo altitudinem summitatis ejus, saltum Carmeli ejus.
Isaiah Isa 23 37 25 Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum.
Isaiah Isa 23 37 26 Numquid non audisti quae olim fecerim ei ? Ex diebus antiquis ego plasmavi illud ; et nunc adduxi, et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum.
Isaiah Isa 23 37 27 Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et confusi sunt. Facti sunt sicut foenum agri, et gramen pascuae, et herba tectorum, quae exaruit antequam maturesceret.
Isaiah Isa 23 37 28 Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me.
Isaiah Isa 23 37 29 Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quem venisti.]
Isaiah Isa 23 37 30 Tibi autem hoc erit signum : comede hoc anno quae sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere ; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum.
Isaiah Isa 23 37 31 Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum :
Isaiah Isa 23 37 32 quia de Jerusalem exibunt reliquiae, et salvatio de monte Sion : zelus Domini exercituum faciet istud.
Isaiah Isa 23 37 33 Propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum : [Non intrabit civitatem hanc, et non jaciet ibi sagittam, et non occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu ejus aggerem.
Isaiah Isa 23 37 34 In via qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
Isaiah Isa 23 37 35 Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me, et propter David, servum meum.]
Isaiah Isa 23 37 36 Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum.
Isaiah Isa 23 37 37 Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex Assyriorum, et habitavit in Ninive.
Isaiah Isa 23 37 38 Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat ; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo.
Isaiah Isa 23 38 1 In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem ; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei : Haec dicit Dominus : Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives.
Isaiah Isa 23 38 2 Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum,
Isaiah Isa 23 38 3 et dixit : Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno.
Isaiah Isa 23 38 4 Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens :
Isaiah Isa 23 38 5 Vade, et dic Ezechiae : Haec dicit Dominus Deus David patris tui : Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas ; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos,
Isaiah Isa 23 38 6 et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam.
Isaiah Isa 23 38 7 Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est :
Isaiah Isa 23 38 8 ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.
Isaiah Isa 23 38 9 Scriptura Ezechiae, regis Juda, cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua.
Isaiah Isa 23 38 10 [Ego dixi in dimidio dierum meorum : Vadam ad portas inferi ; quaesivi residuum annorum meorum.
Isaiah Isa 23 38 11 Dixi : Non videbo Dominum Deum in terra viventium ; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis.
Isaiah Isa 23 38 12 Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Praecisa est velut a texente vita mea ; dum adhuc ordirer, succidit me : de mane usque ad vesperam finies me.
Isaiah Isa 23 38 13 Sperabam usque ad mane ; quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea : de mane usque ad vesperam finies me.
Isaiah Isa 23 38 14 Sicut pullus hirundinis, sic clamabo ; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior : responde pro me.
Isaiah Isa 23 38 15 Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit ? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae.
Isaiah Isa 23 38 16 Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me.
Isaiah Isa 23 38 17 Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret ; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.
Isaiah Isa 23 38 18 Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te : non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam.
Isaiah Isa 23 38 19 Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie ; pater filiis notam faciet veritatem tuam.
Isaiah Isa 23 38 20 Domine, salvum me fac ! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini.]
Isaiah Isa 23 38 21 Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.
Isaiah Isa 23 38 22 Et dixit Ezechias : Quod erit signum quia ascendam in domum Domini ?
Isaiah Isa 23 39 1 In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam : audierat enim quod aegrotasset et convaluisset.
Isaiah Isa 23 39 2 Laetatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suae, et universa quae inventa sunt in thesauris ejus. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua.
Isaiah Isa 23 39 3 Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei : Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te ? Et dixit Ezechias : De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.
Isaiah Isa 23 39 4 Et dixit : Quid viderunt in domo tua ? Et dixit Ezechias : Omnia quae in domo mea sunt viderunt ; non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis.
Isaiah Isa 23 39 5 Et dixit Isaias ad Ezechiam : Audi verbum Domini exercituum.
Isaiah Isa 23 39 6 Ecce dies venient, et auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem ; non relinquetur quidquam, dicit Dominus.
Isaiah Isa 23 39 7 Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.
Isaiah Isa 23 39 8 Et dixit Ezechias ad Isaiam : Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit : Fiat tantum pax et veritas in diebus meis !
Isaiah Isa 23 40 1 [Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.
Isaiah Isa 23 40 2 Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius : suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.
Isaiah Isa 23 40 3 Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
Isaiah Isa 23 40 4 Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas :
Isaiah Isa 23 40 5 et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.
Isaiah Isa 23 40 6 Vox dicentis : Clama. Et dixi : Quid clamabo ? Omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.
Isaiah Isa 23 40 7 Exsiccatum est foenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere foenum est populus :
Isaiah Isa 23 40 8 exsiccatum est foenum, et cecidit flos ; verbum autem Domini nostri manet in aeternum.
Isaiah Isa 23 40 9 Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion ; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem : exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda : Ecce Deus vester :
Isaiah Isa 23 40 10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur : ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo.
Isaiah Isa 23 40 11 Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit ; foetas ipse portabit.
Isaiah Isa 23 40 12 Quis mensus est pugillo aquas, et caelos palmo ponderavit ? quis appendit tribus digitis molem terrae, et libravit in pondere montes, et colles in statera ?
Isaiah Isa 23 40 13 Quis adjuvit spiritum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi ?
Isaiah Isa 23 40 14 cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiae, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiae ostendit illi ?
Isaiah Isa 23 40 15 Ecce gentes quasi stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt ; ecce insulae quasi pulvis exiguus.
Isaiah Isa 23 40 16 Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia ejus non sufficient ad holocaustum.
Isaiah Isa 23 40 17 Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei.]
Isaiah Isa 23 40 18 [Cui ergo similem fecisti Deum ? aut quam imaginem ponetis ei ?
Isaiah Isa 23 40 19 Numquid sculptile conflavit faber ? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius ?
Isaiah Isa 23 40 20 Forte lignum et imputribile elegit ; artifex sapiens quaerit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.
Isaiah Isa 23 40 21 Numquid non scitis ? numquid non audistis ? numquid non annuntiatum est vobis ab initio ? numquid non intellexistis fundamenta terrae ?
Isaiah Isa 23 40 22 Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores ejus sunt quasi locustae ; qui extendit velut nihilum caelos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum ;
Isaiah Isa 23 40 23 qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terrae velut inane fecit.
Isaiah Isa 23 40 24 Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum ; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.
Isaiah Isa 23 40 25 Et cui assimilastis me, et adaequastis ? dicit Sanctus.
Isaiah Isa 23 40 26 Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit haec : qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat ; prae multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit.
Isaiah Isa 23 40 27 Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israël : Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit ?
Isaiah Isa 23 40 28 Numquid nescis, aut non audisti ? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae : non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiae ejus.
Isaiah Isa 23 40 29 Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.
Isaiah Isa 23 40 30 Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent ;
Isaiah Isa 23 40 31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae : current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.]
Isaiah Isa 23 41 1 [Taceant ad me insulae, et gentes mutent fortitudinem : accedant, et tunc loquantur ; simul ad judicium propinquemus.
Isaiah Isa 23 41 2 Quis suscitavit ab oriente Justum, vocavit eum ut sequeretur se ? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit : dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus.
Isaiah Isa 23 41 3 Persequetur eos, transibit in pace : semita in pedibus ejus non apparebit.
Isaiah Isa 23 41 4 Quis haec operatus est, et fecit, vocans generationes ab exordio ? Ego Dominus : primus et novissimus ego sum.
Isaiah Isa 23 41 5 Viderunt insulae, et timuerunt ; extrema terrae obstupuerunt : appropinquaverunt, et accesserunt.
Isaiah Isa 23 41 6 Unusquisque proximo suo auxiliabitur, et fratri suo dicet : Confortare.
Isaiah Isa 23 41 7 Confortavit faber aerarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens : Glutino bonum est ; et confortavit eum clavis, ut non moveretur.]
Isaiah Isa 23 41 8 [Et tu, Israël, serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei :
Isaiah Isa 23 41 9 in quo apprehendi te ab extremis terrae, et a longinquis ejus vocavi te, et dixi tibi : Servus meus es tu : elegi te, et non abjeci te.
Isaiah Isa 23 41 10 Ne timeas, quia ego tecum sum ; ne declines, quia ego Deus tuus : confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.
Isaiah Isa 23 41 11 Ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te ; erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt tibi.
Isaiah Isa 23 41 12 Quaeres eos, et non invenies, viros rebelles tuos ; erunt quasi non sint, et veluti consumptio homines bellantes adversum te.
Isaiah Isa 23 41 13 Quia ego Dominus Deus tuus, apprehendens manum tuam, dicensque tibi : Ne timeas : ego adjuvi te.
Isaiah Isa 23 41 14 Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israël : ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus, et redemptor tuus Sanctus Israël.
Isaiah Isa 23 41 15 Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia ; triturabis montes, et comminues, et colles quasi pulverem pones.
Isaiah Isa 23 41 16 Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos ; et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israël laetaberis.
Isaiah Isa 23 41 17 Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt ; lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israël, non derelinquam eos.
Isaiah Isa 23 41 18 Aperiam in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes : ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum.
Isaiah Isa 23 41 19 Dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivae ; ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul :
Isaiah Isa 23 41 20 ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israël creavit illud.
Isaiah Isa 23 41 21 Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus ; Afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob.
Isaiah Isa 23 41 22 Accedant, et nuntient nobis quaecumque ventura sunt ; priora quae fuerunt, nuntiate, et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum ; et quae ventura sunt, indicate nobis.
Isaiah Isa 23 41 23 Annuntiate quae ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos ; bene quoque aut male, si potestis, facite, et loquamur et videamus simul.
Isaiah Isa 23 41 24 Ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est : abominatio est qui elegit vos.
Isaiah Isa 23 41 25 Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis : vocabit nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculcans humum.
Isaiah Isa 23 41 26 Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus, et a principio ut dicamus : Justus es ? Non est neque annuntians, neque praedicens, neque audiens sermones vestros.
Isaiah Isa 23 41 27 Primus ad Sion dicet : Ecce adsunt, et Jerusalem evangelistam dabo.
Isaiah Isa 23 41 28 Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum.
Isaiah Isa 23 41 29 Ecce omnes injusti, et vana opera eorum ; ventus et inane simulacra eorum.]
Isaiah Isa 23 42 1 [Ecce servus meus, suscipiam eum ; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea : dedi spiritum meum super eum : judicium gentibus proferet.
Isaiah Isa 23 42 2 Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox ejus foris.
Isaiah Isa 23 42 3 Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet : in veritate educet judicium.
Isaiah Isa 23 42 4 Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra judicium ; et legem ejus insulae exspectabunt.
Isaiah Isa 23 42 5 Haec dicit Dominus Deus, creans caelos, et extendens eos ; firmans terram, et quae germinant ex ea ; dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam :
Isaiah Isa 23 42 6 Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te : et dedi te in foedus populi, in lucem gentium,
Isaiah Isa 23 42 7 ut aperires oculos caecorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.
Isaiah Isa 23 42 8 Ego Dominus, hoc est nomen meum ; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus.
Isaiah Isa 23 42 9 Quae prima fuerunt, ecce venerunt ; nova quoque ego annuntio : antequam oriantur, audita vobis faciam.]
Isaiah Isa 23 42 10 [Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terrae, qui descenditis in mare, et plenitudo ejus ; insulae, et habitatores earum.
Isaiah Isa 23 42 11 Sublevetur desertum et civitates ejus. In domibus habitabit Cedar : laudate, habitatores petrae ; de vertice montium clamabunt.
Isaiah Isa 23 42 12 Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.
Isaiah Isa 23 42 13 Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir praeliator suscitabit zelum ; vociferabitur, et clamabit : super inimicos suos confortabitur.]
Isaiah Isa 23 42 14 [Tacui semper, silui, patiens fui : sicut parturiens loquar ; dissipabo, et absorbebo simul.
Isaiah Isa 23 42 15 Desertos faciam montes et colles, et omne gramen eorum exsiccabo ; et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam.
Isaiah Isa 23 42 16 Et ducam caecos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ; ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta ; haec verba feci eis, et non dereliqui eos.
Isaiah Isa 23 42 17 Conversi sunt retrorsum, confundantur confusione, qui confidunt in sculptili ; qui dicunt conflatili : Vos dii nostri.
Isaiah Isa 23 42 18 Surdi, audite, et caeci, intuemini ad videndum.
Isaiah Isa 23 42 19 Quis caecus, nisi servus meus ; et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi ? quis caecus, nisi qui venundatus est ? et quis caecus, nisi servus Domini ?
Isaiah Isa 23 42 20 Qui vides multa, nonne custodies ? qui apertas habes aures, nonne audies ?
Isaiah Isa 23 42 21 Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret.
Isaiah Isa 23 42 22 Ipse autem populus direptus, et vastatus ; laqueus juvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt ; facti sunt in rapinam, nec est qui eruat ; in direptionem, nec est qui dicat : Redde.
Isaiah Isa 23 42 23 Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat, et auscultet futura ?
Isaiah Isa 23 42 24 Quis dedit in direptionem Jacob, et Israël vastantibus ? nonne Dominus ipse, cui peccavimus ? Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus.
Isaiah Isa 23 42 25 Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum ; et combussit eum in circuitu, et non cognovit ; et succendit eum, et non intellexit.]
Isaiah Isa 23 43 1 [Et nunc haec dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël : Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo : meus es tu.
Isaiah Isa 23 43 2 Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te ; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.
Isaiah Isa 23 43 3 Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethopiam, et Saba, pro te.
Isaiah Isa 23 43 4 Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus, ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua.
Isaiah Isa 23 43 5 Noli timere, quia ego tecum sum ; ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te.
Isaiah Isa 23 43 6 Dicam aquiloni : Da ; et austro : Noli prohibere : affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terrae.
Isaiah Isa 23 43 7 Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum.
Isaiah Isa 23 43 8 Educ foras populum caecum, et oculos habentem ; surdum, et aures ei sunt.
Isaiah Isa 23 43 9 Omnes gentes congregatae sunt simul, et collectae sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quae prima sunt audire nos faciet ? Dent testes eorum, justificentur, et audiant, et dicant : Vere.
Isaiah Isa 23 43 10 Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi : ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum ; ante me non est formatus Deus, et post me non erit.
Isaiah Isa 23 43 11 Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator.
Isaiah Isa 23 43 12 Ego annuntiavi, et salvavi ; auditum feci, et non fuit in vobis alienus : vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus.
Isaiah Isa 23 43 13 Et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat. Operabor, et quis avertet illud ?]
Isaiah Isa 23 43 14 [Haec dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israël : Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldaeos in navibus suis gloriantes.
Isaiah Isa 23 43 15 Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israël, rex vester.
Isaiah Isa 23 43 16 Haec dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam ;
Isaiah Isa 23 43 17 qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum : simul obdormierunt, nec resurgent ; contriti sunt quasi linum, et extincti sunt.
Isaiah Isa 23 43 18 Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini.
Isaiah Isa 23 43 19 Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea : ponam in deserto viam, et in invio flumina.
Isaiah Isa 23 43 20 Glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones : quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo.
Isaiah Isa 23 43 21 Populum istum formavi mihi : laudem meam narrabit.]
Isaiah Isa 23 43 22 [Non me invocasti, Jacob, nec laborasti in me, Israël.
Isaiah Isa 23 43 23 Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me ; non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi praebui in thure.
Isaiah Isa 23 43 24 Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me : verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis ; praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.
Isaiah Isa 23 43 25 Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor.
Isaiah Isa 23 43 26 Reduc me in memoriam, et judicemur simul : narra si quid habes ut justificeris.
Isaiah Isa 23 43 27 Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me :
Isaiah Isa 23 43 28 et contaminavi principes sanctos ; dedi ad internecionem Jacob, et Israël in blasphemiam.]
Isaiah Isa 23 44 1 [Et nunc audi, Jacob, serve meus, et Israël, quem elegi.
Isaiah Isa 23 44 2 Haec dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus : Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi.
Isaiah Isa 23 44 3 Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam ; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam :
Isaiah Isa 23 44 4 et germinabunt inter herbas, quasi salices juxta praeterfluentes aquas.
Isaiah Isa 23 44 5 Iste dicet : Domini ego sum ; et ille vocabit in nomine Jacob ; et hic scribet manu sua : Domino, et in nomine Israël assimilabitur.]
Isaiah Isa 23 44 6 [Haec dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum : Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus.
Isaiah Isa 23 44 7 Quis similis mei ? vocet, et annuntiet : et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum ; ventura et quae futura sunt annuntient eis.
Isaiah Isa 23 44 8 Nolite timere, neque conturbemini : ex tunc audire te feci, et annuntiavi ; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim ?
Isaiah Isa 23 44 9 Plastae idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.
Isaiah Isa 23 44 10 Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile ?
Isaiah Isa 23 44 11 Ecce omnes participes ejus confundentur, fabri enim sunt ex hominibus ; convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul.
Isaiah Isa 23 44 12 Faber ferrarius lima operatus est, in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suae ; esuriet et deficiet, non bibet aquam et lassescet.
Isaiah Isa 23 44 13 Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina, fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo ;
Isaiah Isa 23 44 14 succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quae steterat inter ligna saltus ; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit :
Isaiah Isa 23 44 15 et facta est hominibus in focum ; sumpsit ex eis, et calefactus est ; et succendit et coxit panes ; de reliquo autem operatus est deum et adoravit ; fecit sculptile, et curvatus est ante illud.
Isaiah Isa 23 44 16 Medium ejus combussit igni, et de medio ejus carnes comedit ; coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit : Vah ! calefactus sum, vidi focum ;
Isaiah Isa 23 44 17 reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi ; curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens : Libera me, quia deus meus es tu !
Isaiah Isa 23 44 18 Nescierunt, neque intellexerunt ; obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo.
Isaiah Isa 23 44 19 Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant : Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes ; coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam ? ante truncum ligni procidam ?
Isaiah Isa 23 44 20 Pars ejus cinis est ; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam : neque dicet : Forte mendacium est in dextera mea.
Isaiah Isa 23 44 21 Memento horum Jacob, et Israël, quoniam servus meus es tu. Formavi te ; servus meus es tu, Israël, ne obliviscaris mei.
Isaiah Isa 23 44 22 Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua : revertere ad me, quoniam redemi te.
Isaiah Isa 23 44 23 Laudate, caeli, quoniam misericordiam fecit Dominus ; jubilate, extrema terrae ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur.]
Isaiah Isa 23 44 24 [Haec dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero : Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens caelos solus, stabiliens terram, et nullus mecum ;
Isaiah Isa 23 44 25 irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens ; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens ;
Isaiah Isa 23 44 26 suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens ; qui dico Jerusalem : Habitaberis, et civitatibus Juda : Aedificabimini, et deserta ejus suscitabo ;
Isaiah Isa 23 44 27 qui dico profundo : Desolare, et flumina tua arefaciam ;
Isaiah Isa 23 44 28 qui dico Cyro : Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis ; qui dico Jerusalem : Aedificaberis, et templo : Fundaberis.]
Isaiah Isa 23 45 1 [Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portae non claudentur :
Isaiah Isa 23 45 2 Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo ; portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam :
Isaiah Isa 23 45 3 et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israël,
Isaiah Isa 23 45 4 propter servum meum Jacob, et Israël, electum meum ; et vocavi te nomine tuo : assimilavi te, et non cognovisti me.
Isaiah Isa 23 45 5 Ego Dominus, et non est amplius ; extra me non est deus ; accinxi te, et non cognovisti me :
Isaiah Isa 23 45 6 ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidente, quoniam absque me non est : ego Dominus, et non est alter :
Isaiah Isa 23 45 7 formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum : ego Dominus faciens omnia haec.
Isaiah Isa 23 45 8 Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant justum ; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul : ego Dominus creavi eum.]
Isaiah Isa 23 45 9 [Vae qui contradicit fictori suo, testa de samiis terrae ! Numquid dicet lutum figulo suo : Quid facis, et opus tuum absque manibus est ?
Isaiah Isa 23 45 10 Vae qui dicit patri : Quid generas ? et mulieri : Quid parturis ?
Isaiah Isa 23 45 11 Haec dicit Dominus, Sanctus Israël, plastes ejus : Ventura interrogate me ; super filios meos et super opus manuum mearum mandate mihi.
Isaiah Isa 23 45 12 Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego : manus meae tetenderunt caelos, et omni militiae eorum mandavi.
Isaiah Isa 23 45 13 Ego suscitavi eum ad justitiam, et omnes vias ejus dirigam ; ipse aedificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, non in pretio neque in muneribus, dicit Dominus Deus exercituum.]
Isaiah Isa 23 45 14 [Haec dicit Dominus : Labor Aegypti, et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt ; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te deus.
Isaiah Isa 23 45 15 Vere tu es Deus absconditus, Deus Israël, salvator.
Isaiah Isa 23 45 16 Confusi sunt, et erubuerunt omnes : simul abierunt in confusionem fabricatores errorum.
Isaiah Isa 23 45 17 Israël salvatus est in Domino salute aeterna ; non confundemini, et non erubescetis usque in saeculum saeculi.
Isaiah Isa 23 45 18 Quia haec dicit Dominus creans caelos, ipse Deus formans terram et faciens eam, ipse plastes ejus ; non in vanum creavit eam : ut habitaretur formavit eam : Ego Dominus, et non est alius.
Isaiah Isa 23 45 19 Non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso ; non dixi semini Jacob frustra : Quaerite me : ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta.
Isaiah Isa 23 45 20 Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex gentibus : nescierunt qui levant lignum sculpturae suae, et rogant deum non salvantem.
Isaiah Isa 23 45 21 Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud ? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me ? Deus justus, et salvans non est praeter me.
Isaiah Isa 23 45 22 Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius.
Isaiah Isa 23 45 23 In memetipso juravi ; egredietur de ore meo justitiae verbum, et non revertetur : quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua.
Isaiah Isa 23 45 24 Ergo in Domino, dicet, meae sunt justitiae et imperium ; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.
Isaiah Isa 23 45 25 In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israël.]
Isaiah Isa 23 46 1 [Confractus est Bel, contritus est Nabo ; facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem.
Isaiah Isa 23 46 2 Contabuerunt, et contrita sunt simul ; non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit.
Isaiah Isa 23 46 3 Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israël ; qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva.
Isaiah Isa 23 46 4 Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo ; ego feci, et ego feram ; ego portabo, et salvabo.
Isaiah Isa 23 46 5 Cui assimilastis me, et adaequastis, et comparastis me, et fecistis similem ?
Isaiah Isa 23 46 6 Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis, conducentes aurificem ut faciat deum, et procidunt, et adorant.
Isaiah Isa 23 46 7 Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo, et stabit, ac de loco suo non movebitur : sed et cum clamaverint ad eum, non audiet ; de tribulatione non salvabit eos.
Isaiah Isa 23 46 8 Mementote istud, et confundamini ; redite, praevaricatores, ad cor.
Isaiah Isa 23 46 9 Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra deus, nec est similis mei.
Isaiah Isa 23 46 10 Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quae necdum facta sunt, dicens : Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.
Isaiah Isa 23 46 11 Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meae : et locutus sum, et adducam illud ; creavi et faciam illud.
Isaiah Isa 23 46 12 Audite me, duro corde, qui longe estis a justitia.
Isaiah Isa 23 46 13 Prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Israël gloriam meam.]
Isaiah Isa 23 47 1 [Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon : sede in terra ; non est solium filiae Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera.
Isaiah Isa 23 47 2 Tolle molam, et mole farinam ; denuda turpitudinem tuam ; discooperi humerum, revela crura, transi flumina.
Isaiah Isa 23 47 3 Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum ; ultionem capiam, et non resistet mihi homo.
Isaiah Isa 23 47 4 Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, Sanctus Israël.
Isaiah Isa 23 47 5 Sede tacens, et intra in tenebras, filia Chaldaeorum, quia non vocaberis ultra domina regnorum.
Isaiah Isa 23 47 6 Iratus sum super populum meum : contaminavi haereditatem meam, et dedi eos in manu tua : non posuisti eis misericordias ; super senem aggravasti jugum tuum valde.
Isaiah Isa 23 47 7 Et dixisti : In sempiternum ero domina. Non posuisti haec super cor tuum, neque recordata es novissimi tui.
Isaiah Isa 23 47 8 Et nunc audi haec delicata, et habitans confidenter, quae dicis in corde tuo : Ego sum, et non est praeter me amplius ; non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem.
Isaiah Isa 23 47 9 Venient tibi duo haec subito in die una, sterilitas et viduitas : universa venerunt super te, propter multitudinem maleficiorum tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem.
Isaiah Isa 23 47 10 Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti : Non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua, haec decepit te. Et dixisti in corde tuo : Ego sum, et praeter me non est altera.
Isaiah Isa 23 47 11 Veniet super te malum, et nescies ortum ejus ; et irruet super te calamitas quam non poteris expiare ; veniet super te repente miseria quam nescies.
Isaiah Isa 23 47 12 Sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fieri fortior.
Isaiah Isa 23 47 13 Defecisti in multitudine consiliorum tuorum. Stent, et salvent te augures caeli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi.
Isaiah Isa 23 47 14 Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos ; non liberabunt animam suam de manu flammae ; non sunt prunae quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum.
Isaiah Isa 23 47 15 Sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras : negotiatores tui ab adolescentia tua, unusquisque in via sua erraverunt ; non est qui salvet te.]
Isaiah Isa 23 48 1 [Audite haec, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis ; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia.
Isaiah Isa 23 48 2 De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt : Dominus exercituum nomen ejus.
Isaiah Isa 23 48 3 Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea : repente operatus sum, et venerunt.
Isaiah Isa 23 48 4 Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea.
Isaiah Isa 23 48 5 Praedixi tibi ex tunc ; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres : Idola mea fecerunt haec, et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista.
Isaiah Isa 23 48 6 Quae audisti, vide omnia ; vos autem, num annuntiastis ? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quae nescis.
Isaiah Isa 23 48 7 Nunc creata sunt et non ex tunc ; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas : Ecce ego cognovi ea.
Isaiah Isa 23 48 8 Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua : scio enim quia praevaricans praevaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te.
Isaiah Isa 23 48 9 Propter nomen meum longe faciam furorem meum, et laude mea infrenabo te, ne intereas.
Isaiah Isa 23 48 10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum ; elegi te in camino paupertatis.
Isaiah Isa 23 48 11 Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer ; et gloriam meam alteri non dabo.
Isaiah Isa 23 48 12 Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco : ego ipse, ego primus, et ego novissimus.
Isaiah Isa 23 48 13 Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est caelos ; ego vocabo eos, et stabunt simul.
Isaiah Isa 23 48 14 Congregamini, omnes vos, et audite : quis de eis annuntiavit haec ? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldaeis.
Isaiah Isa 23 48 15 Ego, ego locutus sum, et vocavi eum ; adduxi eum, et directa est via ejus.
Isaiah Isa 23 48 16 Accedite ad me et audite hoc : non a principio in abscondito locutus sum : ex tempore antequam fieret, ibi eram : et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus.
Isaiah Isa 23 48 17 Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël : Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas.
Isaiah Isa 23 48 18 Utinam attendisses mandata mea : facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris :
Isaiah Isa 23 48 19 et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus ; non interisset et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea.
Isaiah Isa 23 48 20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate : auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terrae. Dicite : Redemit Dominus servum suum Jacob.
Isaiah Isa 23 48 21 Non sitierunt in deserto, cum educeret eos : aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquae.
Isaiah Isa 23 48 22 Non est pax impiis, dicit Dominus.]
Isaiah Isa 23 49 1 [Audite, insulae, et attendite, populi de longe : Dominus ab utero vocavit me ; de ventre matris meae recordatus est nominis mei.
Isaiah Isa 23 49 2 Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suae protexit me, et posuit me sicut sagittam electam : in pharetra sua abscondit me.
Isaiah Isa 23 49 3 Et dixit mihi : Servus meus es tu Israël, quia in te gloriabor.
Isaiah Isa 23 49 4 Et ego dixi : In vacuum laboravi ; sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi : ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo.
Isaiah Isa 23 49 5 Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israël non congregabitur ; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea.
Isaiah Isa 23 49 6 Et dixit : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et faeces Israël convertendas : ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.
Isaiah Isa 23 49 7 Haec dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum : Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te.]
Isaiah Isa 23 49 8 [Haec dicit Dominus : In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui : et servavi te, et dedi te in foedus populi, ut suscitares terram, et possideres haereditates dissipatas ;
Isaiah Isa 23 49 9 ut diceres his qui vincti sunt : Exite, et his qui in tenebris : Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum.
Isaiah Isa 23 49 10 Non esurient neque sitient, et non percutiet eos aestus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.
Isaiah Isa 23 49 11 Et ponam omnes montes meos in viam, et semitae meae exaltabuntur.
Isaiah Isa 23 49 12 Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi.
Isaiah Isa 23 49 13 Laudate, caeli, et exsulta, terra ; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.]
Isaiah Isa 23 49 14 [Et dixit Sion : Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei.
Isaiah Isa 23 49 15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
Isaiah Isa 23 49 16 Ecce in manibus meis descripsi te ; muri tui coram oculis meis semper.
Isaiah Isa 23 49 17 Venerunt structores tui ; destruentes te et dissipantes a te exibunt.
Isaiah Isa 23 49 18 Leva in circuitu oculos tuos, et vide : omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa ;
Isaiah Isa 23 49 19 quia deserta tua, et solitudines tuae, et terra ruinae tuae, nunc angusta erunt prae habitatoribus ; et longe fugabuntur qui absorbebant te.
Isaiah Isa 23 49 20 Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae : Angustus est mihi locus ; fac spatium mihi ut habitem.
Isaiah Isa 23 49 21 Et dices in corde tuo : Quis genuit mihi istos ? ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva ; et istos quis enutrivit ? ego destituta et sola ; et isti ubi erant ?
Isaiah Isa 23 49 22 Haec dicit Dominus Deus : Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum : et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt.
Isaiah Isa 23 49 23 Et erunt reges nutritii tui, et reginae nutrices tuae ; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum.
Isaiah Isa 23 49 24 Numquid tolletur a forti praeda ? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ?
Isaiah Isa 23 49 25 Quia haec dicit Dominus : Equidem, et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo.
Isaiah Isa 23 49 26 Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob.]
Isaiah Isa 23 50 1 [Haec dicit Dominus : Quis est hic liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam ? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos ? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram.
Isaiah Isa 23 50 2 Quia veni, et non erat vir ; vocavi, et non erat qui audiret. Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere ? aut non est in me virtus ad liberandum ? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum ; computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti.
Isaiah Isa 23 50 3 Induam caelos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum.]
Isaiah Isa 23 50 4 [Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum.
Isaiah Isa 23 50 5 Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico : retrorsum non abii.
Isaiah Isa 23 50 6 Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus ; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.
Isaiah Isa 23 50 7 Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus ; ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar.
Isaiah Isa 23 50 8 Juxta est qui justificat me ; quis contradicet mihi ? Stemus simul ; quis est adversarius meus ? accedat ad me.
Isaiah Isa 23 50 9 Ecce Dominus Deus auxiliator meus ; quis est qui condemnet me ? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur ; tinea comedet eos.
Isaiah Isa 23 50 10 Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui ? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum.
Isaiah Isa 23 50 11 Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis : ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis ; de manu mea factum est hoc vobis : in doloribus dormietis.]
Isaiah Isa 23 51 1 [Audite me, qui sequimini quod justum est, et quaeritis Dominum ; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua praecisi estis.
Isaiah Isa 23 51 2 Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quae peperit vos : quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.
Isaiah Isa 23 51 3 Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus : et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.
Isaiah Isa 23 51 4 Attendite ad me, popule meus, et tribus mea, me audite : quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet.
Isaiah Isa 23 51 5 Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt ; me insulae exspectabunt, et brachium meum sustinebunt.
Isaiah Isa 23 51 6 Levate in caelum oculos vestros, et videte sub terra deorsum : quia caeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut haec interibunt : salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet.
Isaiah Isa 23 51 7 Audite me, qui scitis justum, populus meus, lex mea in corde eorum : nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis :
Isaiah Isa 23 51 8 sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea : salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum.
Isaiah Isa 23 51 9 Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini ! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus saeculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem ?
Isaiah Isa 23 51 10 numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis ; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati ?
Isaiah Isa 23 51 11 Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum : gaudium et laetitiam tenebunt ; fugiet dolor et gemitus.
Isaiah Isa 23 51 12 Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi foenum ita arescet ?
Isaiah Isa 23 51 13 Et oblitus es Domini, factoris tui, qui tetendit caelos et fundavit terram ; et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis ?
Isaiah Isa 23 51 14 Cito veniet gradiens ad aperiendum ; et non interficiet usque ad internecionem, nec deficiet panis ejus.
Isaiah Isa 23 51 15 Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus : Dominus exercituum nomen meum.
Isaiah Isa 23 51 16 Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protexi te, ut plantes caelos, et fundes terram, et dicas ad Sion : Populus meus es tu.]
Isaiah Isa 23 51 17 [Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quae bibisti de manu Domini calicem irae ejus ; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad faeces.
Isaiah Isa 23 51 18 Non est qui sustentet eam, ex omnibus filiis quos genuit ; et non est qui apprehendat manum ejus, ex omnibus filiis quos enutrivit.
Isaiah Isa 23 51 19 Duo sunt quae occurrerunt tibi ; quis contristabitur super te ? Vastitas, et contritio, et fames, et gladius ; quis consolabitur te ?
Isaiah Isa 23 51 20 Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.
Isaiah Isa 23 51 21 Idcirco audi hoc, paupercula, et ebria non a vino.
Isaiah Isa 23 51 22 Haec dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo : Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meae : non adjicies ut bibas illum ultra.
Isaiah Isa 23 51 23 Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt, et dixerunt animae tuae : Incurvare, ut transeamus ; et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus.]
Isaiah Isa 23 52 1 [Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion ! induere vestimentis gloriae tuae, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus.
Isaiah Isa 23 52 2 Excutere de pulvere, consurge ; sede, Jerusalem ! solve vincula colli tui, captiva filia Sion.
Isaiah Isa 23 52 3 Quia haec dicit Dominus : Gratis venundati estis, et sine argento redimemini.
Isaiah Isa 23 52 4 Quia haec dicit Dominus Deus : In Aegyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi, et Assur absque ulla causa calumniatus est eum.
Isaiah Isa 23 52 5 Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis ? Dominatores ejus inique agunt, dicit Dominus, et jugiter tota die nomen meum blasphematur.
Isaiah Isa 23 52 6 Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa : quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.]
Isaiah Isa 23 52 7 [Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem ; annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion : Regnabit Deus tuus !
Isaiah Isa 23 52 8 Vox speculatorum tuorum : levaverunt vocem, simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion.
Isaiah Isa 23 52 9 Gaudete, et laudate simul, deserta Jerusalem, quia consolatus est Dominus populum suum ; redemit Jerusalem.
Isaiah Isa 23 52 10 Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium ; et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri.
Isaiah Isa 23 52 11 Recedite, recedite ; exite inde, pollutum nolite tangere ; exite de medio ejus ; mundamini, qui fertis vasa Domini.
Isaiah Isa 23 52 12 Quoniam non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis ; praecedet enim vos Dominus, et congregabit vos Deus Israël.]
Isaiah Isa 23 52 13 [Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde.
Isaiah Isa 23 52 14 Sicut obstupuerunt super te multi, sic inglorius erit inter viros aspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum.
Isaiah Isa 23 52 15 Iste asperget gentes multas ; super ipsum continebunt reges os suum : quia quibus non est narratum de eo viderunt, et qui non audierunt contemplati sunt.]
Isaiah Isa 23 53 1 [Quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ?
Isaiah Isa 23 53 2 Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei, neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum :
Isaiah Isa 23 53 3 despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.
Isaiah Isa 23 53 4 Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit ; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum.
Isaiah Isa 23 53 5 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras ; attritus est propter scelera nostra : disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus.
Isaiah Isa 23 53 6 Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit : et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum.
Isaiah Isa 23 53 7 Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum ; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum.
Isaiah Isa 23 53 8 De angustia, et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit ? quia abscissus est de terra viventium : propter scelus populi mei percussi eum.
Isaiah Isa 23 53 9 Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus.
Isaiah Isa 23 53 10 Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.
Isaiah Isa 23 53 11 Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit.
Isaiah Isa 23 53 12 Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.]
Isaiah Isa 23 54 1 [Lauda, sterilis, quae non paris ; decanta laudem, et hinni, quae non pariebas : quoniam multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum, dicit Dominus.
Isaiah Isa 23 54 2 Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende : ne parcas : longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida.
Isaiah Isa 23 54 3 Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit, et civitates desertas inhabitabit.
Isaiah Isa 23 54 4 Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces ; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius.
Isaiah Isa 23 54 5 Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël : Deus omnis terrae vocabitur.
Isaiah Isa 23 54 6 Quia ut mulierem derelictam et moerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus.
Isaiah Isa 23 54 7 Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.
Isaiah Isa 23 54 8 In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te ; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus.
Isaiah Isa 23 54 9 Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram ; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te.
Isaiah Isa 23 54 10 Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent ; misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur, dixit miserator tuus Dominus.
Isaiah Isa 23 54 11 Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris :
Isaiah Isa 23 54 12 et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles ;
Isaiah Isa 23 54 13 universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis.
Isaiah Isa 23 54 14 Et in justitia fundaberis : recede procul a calumnia, quia non timebis, et a pavore, quia non appropinquabit tibi.
Isaiah Isa 23 54 15 Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi.
Isaiah Isa 23 54 16 Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum ; et ego creavi interfectorem ad disperdendum.
Isaiah Isa 23 54 17 Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur, et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Haec est haereditas servorum Domini, et justitia eorum apud me, dicit Dominus.]
Isaiah Isa 23 55 1 [Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite : venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.
Isaiah Isa 23 55 2 Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate ? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.
Isaiah Isa 23 55 3 Inclinate aurem vestram, et venite ad me ; audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.
Isaiah Isa 23 55 4 Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus.
Isaiah Isa 23 55 5 Ecce gentem quam nesciebas vocabis, et gentes quae te non cognoverunt ad te current, propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israël, quia glorificavit te.
Isaiah Isa 23 55 6 Quaerite Dominum dum inveniri potest ; invocate eum dum prope est.
Isaiah Isa 23 55 7 Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus ; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
Isaiah Isa 23 55 8 Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae vestrae viae meae, dicit Dominus.
Isaiah Isa 23 55 9 Quia sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris.
Isaiah Isa 23 55 10 Et quomodo descendit imber et nix de caelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti :
Isaiah Isa 23 55 11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo ; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud.
Isaiah Isa 23 55 12 Quia in laetitia egrediemini, et in pace deducemini ; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu.
Isaiah Isa 23 55 13 Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus ; et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur.]
Isaiah Isa 23 56 1 [Haec dicit Dominus : Custodite judicium, et facite justitiam, quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur.
Isaiah Isa 23 56 2 Beatus vir qui facit hoc, et filius hominis qui apprehendet istud, custodiens sabbatum ne polluat illud, custodiens manus suas ne faciat omne malum.
Isaiah Isa 23 56 3 Et non dicat filius advenae qui adhaeret Domino, dicens : Separatione dividet me Dominus a populo suo ; et non dicat eunuchus : Ecce ego lignum aridum.
Isaiah Isa 23 56 4 Quia haec dicit Dominus eunuchis : Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae ego volui, et tenuerint foedus meum,
Isaiah Isa 23 56 5 dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus : nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.
Isaiah Isa 23 56 6 Et filios advenae, qui adhaerent Domino, ut colant eum, et diligant nomen ejus, ut sint ei in servos ; omnem custodientem sabbatum ne polluat illud, et tenentem foedus meum ;
Isaiah Isa 23 56 7 adducam eos in montem sanctum meum, et laetificabo eos in domo orationis meae ; holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis.
Isaiah Isa 23 56 8 Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israël : Adhuc congregabo ad eum congregatos ejus.]
Isaiah Isa 23 56 9 [Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus.
Isaiah Isa 23 56 10 Speculatores ejus caeci omnes ; nescierunt universi : canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia.
Isaiah Isa 23 56 11 Et canes imprudentissimi nescierunt saturitatem ; ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam : omnes in viam suam declinaverunt ; unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.
Isaiah Isa 23 56 12 Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate ; et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius.]
Isaiah Isa 23 57 1 [Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo ; et viri misericordiae colliguntur, quia non est qui intelligat : a facie enim malitiae collectus est justus.
Isaiah Isa 23 57 2 Veniat pax ; requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua.
Isaiah Isa 23 57 3 Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae.
Isaiah Isa 23 57 4 Super quem lusistis ? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam ? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax,
Isaiah Isa 23 57 5 qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras ?
Isaiah Isa 23 57 6 In partibus torrentis pars tua ; haec est sors tua : et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor ?
Isaiah Isa 23 57 7 Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias.
Isaiah Isa 23 57 8 Et post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Quia juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis foedus ; dilexisti stratum eorum manu aperta.
Isaiah Isa 23 57 9 Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos.
Isaiah Isa 23 57 10 In multitudine viae tuae laborasti ; non dixisti : Quiescam. Vitam manus tuae invenisti ; propterea non rogasti.
Isaiah Isa 23 57 11 Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo ? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es.
Isaiah Isa 23 57 12 Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.
Isaiah Isa 23 57 13 Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura.] [Qui autem fiduciam habet mei, haereditabit terram, et possidebit montem sanctum meum.
Isaiah Isa 23 57 14 Et dicam : Viam facite, praebete iter ; declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei.
Isaiah Isa 23 57 15 Quia haec dicit Excelsus, et Sublimis, habitans aeternitatem, et sanctum nomen ejus : in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu : ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.
Isaiah Isa 23 57 16 Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam.
Isaiah Isa 23 57 17 Propter iniquitatem avaritiae ejus iratus sum, et percussi eum. Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum ; et abiit vagus in via cordis sui.
Isaiah Isa 23 57 18 Vias ejus vidi, et sanavi eum ; et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus ejus.
Isaiah Isa 23 57 19 Creavi fructum labiorum pacem ; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum.
Isaiah Isa 23 57 20 Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.
Isaiah Isa 23 57 21 Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.]
Isaiah Isa 23 58 1 [Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum.
Isaiah Isa 23 58 2 Me etenim de die in diem quaerunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quae justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiae ; appropinquare Deo volunt.
Isaiah Isa 23 58 3 Quare jejunavimus, et non aspexisti ; humiliavimus animas nostras, et nescisti ? Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis.
Isaiah Isa 23 58 4 Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester.
Isaiah Isa 23 58 5 Numquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam ? numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere ? numquid istud vocabis jejunium, et diem acceptabilem Domino ?]
Isaiah Isa 23 58 6 [Nonne hoc est magis jejunium quod elegi ? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe ;
Isaiah Isa 23 58 7 frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam ; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris.
Isaiah Isa 23 58 8 Tunc erumpet quasi mane lumen tuum ; et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te.
Isaiah Isa 23 58 9 Tunc invocabis, et Dominus exaudiet ; clamabis, et dicet : Ecce adsum. Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest ;
Isaiah Isa 23 58 10 cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies.
Isaiah Isa 23 58 11 Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit ; et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquae.
Isaiah Isa 23 58 12 Et aedificabuntur in te deserta saeculorum, fundamenta generationis et generationis suscitabis ; et vocaberis aedificator sepium, avertens semitas in quietem.
Isaiah Isa 23 58 13 Si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, et glorificaveris eum dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem :
Isaiah Isa 23 58 14 tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te haereditate Jacob patris tui : os enim Domini locutum est.]
Isaiah Isa 23 59 1 [Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat.
Isaiah Isa 23 59 2 Sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum ; et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret.
Isaiah Isa 23 59 3 Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate ; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur.
Isaiah Isa 23 59 4 Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere : sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates ; conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.
Isaiah Isa 23 59 5 Ova aspidum ruperunt, et telas araneae texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur ; et quod confotum est, erumpet in regulum.
Isaiah Isa 23 59 6 Telae eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis ; opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum.
Isaiah Isa 23 59 7 Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem ; cogitationes eorum cogitationes inutiles : vastitas et contritio in viis eorum.
Isaiah Isa 23 59 8 Viam pacis nescierunt, et non est judicium in gressibus eorum ; semitae eorum incurvatae sunt eis : omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.
Isaiah Isa 23 59 9 Propter hoc elongatum est judicium a nobis, et non apprehendet nos justitia. Exspectavimus lucem, et ecce tenebrae ; splendorem, et in tenebris ambulavimus.
Isaiah Isa 23 59 10 Palpavimus sicut caeci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus : impegimus meridie quasi in tenebris ; in caliginosis quasi mortui.
Isaiah Isa 23 59 11 Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbae meditantes gememus : exspectavimus judicium, et non est ; salutem, et elongata est a nobis.
Isaiah Isa 23 59 12 Multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te, et peccata nostra responderunt nobis, quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus.
Isaiah Isa 23 59 13 Peccare et mentiri contra Dominum, et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem ; concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii.
Isaiah Isa 23 59 14 Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi.
Isaiah Isa 23 59 15 Et facta est veritas in oblivionem, et qui recessit a malo, praedae patuit. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium.
Isaiah Isa 23 59 16 Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat ; et salvavit sibi brachium suum, et justitia ejus ipsa confirmavit eum.
Isaiah Isa 23 59 17 Indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus ; indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli :
Isaiah Isa 23 59 18 sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis ; insulis vicem reddet.
Isaiah Isa 23 59 19 Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus, cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit ;
Isaiah Isa 23 59 20 et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus.
Isaiah Isa 23 59 21 Hoc foedus meum cum eis, dicit Dominus : spiritus meus qui est in te, et verba mea quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum.]
Isaiah Isa 23 60 1 [Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.
Isaiah Isa 23 60 2 Quia ecce tenebrae operient terram, et caligo populos ; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur.
Isaiah Isa 23 60 3 Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.
Isaiah Isa 23 60 4 Leva in circuitu oculos tuos, et vide : omnes isti congregati sunt, venerunt tibi ; filii tui de longe venient et filiae tuae de latere surgent.
Isaiah Isa 23 60 5 Tunc videbis, et afflues ; mirabitur et dilatabitur cor tuum : quando conversa fuerit ad te multitudo maris ; fortitudo gentium venerit tibi.
Isaiah Isa 23 60 6 Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha ; omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes.
Isaiah Isa 23 60 7 Omne pecus Cedar congregabitur tibi ; arietes Nabaioth ministrabunt tibi : offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meae glorificabo.
Isaiah Isa 23 60 8 Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas ?
Isaiah Isa 23 60 9 Me enim insulae exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe ; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te.
Isaiah Isa 23 60 10 Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi ; in indignatione enim mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui.
Isaiah Isa 23 60 11 Et aperientur portae tuae jugiter ; die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur.
Isaiah Isa 23 60 12 Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur.
Isaiah Isa 23 60 13 Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae ; et locum pedum meorum glorificabo.
Isaiah Isa 23 60 14 Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi : et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël.
Isaiah Isa 23 60 15 Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret : ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generationem et generationem :
Isaiah Isa 23 60 16 et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis ; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus, Fortis Jacob.
Isaiah Isa 23 60 17 Pro aere afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum : et ponam visitationem tuam pacem, et praepositos tuos justitiam.
Isaiah Isa 23 60 18 Non audietur ultra iniquitas in terra tua ; vastitas et contritio in terminis tuis : et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio.
Isaiah Isa 23 60 19 Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te : sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.
Isaiah Isa 23 60 20 Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui.
Isaiah Isa 23 60 21 Populus autem tuus omnes justi ; in perpetuum haereditabunt terram : germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum.
Isaiah Isa 23 60 22 Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud.]
Isaiah Isa 23 61 1 [Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me ; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem ;
Isaiah Isa 23 61 2 ut praedicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro ; ut consolarer omnes lugentes,
Isaiah Isa 23 61 3 ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris ; et vocabuntur in ea fortes justitiae, plantatio Domini ad glorificandum.
Isaiah Isa 23 61 4 Et aedificabunt deserta a saeculo, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas, dissipatas in generationem et generationem.
Isaiah Isa 23 61 5 Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra, et filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt.
Isaiah Isa 23 61 6 Vos autem sacerdotes Domini vocabimini : Ministri Dei nostri, dicetur vobis, fortitudinem gentium comedetis, et in gloria earum superbietis.
Isaiah Isa 23 61 7 Pro confusione vestra duplici et rubore, laudabunt partem suam ; propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis.
Isaiah Isa 23 61 8 Quia ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto ; et dabo opus eorum in veritate, et foedus perpetuum feriam eis.
Isaiah Isa 23 61 9 Et scient in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum ; omnes qui viderint eos cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus.
Isaiah Isa 23 61 10 Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
Isaiah Isa 23 61 11 Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus.]
Isaiah Isa 23 62 1 [Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur.
Isaiah Isa 23 62 2 Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum ; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.
Isaiah Isa 23 62 3 Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.
Isaiah Isa 23 62 4 Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata ; sed vocaberis, Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur.
Isaiah Isa 23 62 5 Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui ; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.
Isaiah Isa 23 62 6 Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes ; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,
Isaiah Isa 23 62 7 et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra.
Isaiah Isa 23 62 8 Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suae : Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis ; et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti.
Isaiah Isa 23 62 9 Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum ; et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis.
Isaiah Isa 23 62 10 Transite, transite per portas, praeparate viam populo : planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos.
Isaiah Isa 23 62 11 Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae : Dicite filiae Sion : Ecce Salvator tuus venit ; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo.
Isaiah Isa 23 62 12 Et vocabunt eos, Populus sanctus, redempti a Domino ; tu autem vocaberis, Quaesita civitas, et non Derelicta.]
Isaiah Isa 23 63 1 [Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae ? Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.
Isaiah Isa 23 63 2 Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ?
Isaiah Isa 23 63 3 Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum ; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea : et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.
Isaiah Isa 23 63 4 Dies enim ultionis in corde meo ; annus redemptionis meae venit.
Isaiah Isa 23 63 5 Circumspexi, et non erat auxiliator ; quaesivi, et non fuit qui adjuvaret : et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
Isaiah Isa 23 63 6 Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum.]
Isaiah Isa 23 63 7 [Miserationum Domini recordabor ; laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israël, quae largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum.
Isaiah Isa 23 63 8 Et dixit : Verumtamen populus meus est, filii non negantes ; et factus est eis salvator.
Isaiah Isa 23 63 9 In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos : in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus saeculi.
Isaiah Isa 23 63 10 Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus : et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos.
Isaiah Isa 23 63 11 Et recordatus est dierum saeculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui ;
Isaiah Isa 23 63 12 qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suae ; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum ;
Isaiah Isa 23 63 13 qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem ?
Isaiah Isa 23 63 14 Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor ejus fuit. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae.
Isaiah Isa 23 63 15 Attende de caelo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriae tuae. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum ? Super me continuerunt se.
Isaiah Isa 23 63 16 Tu enim pater noster : et Abraham nescivit nos, et Israël ignoravit nos : tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a saeculo nomen tuum.
Isaiah Isa 23 63 17 Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis ; indurasti cor nostrum ne timeremus te ? Convertere propter servos tuos, tribus haereditatis tuae.
Isaiah Isa 23 63 18 Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum : hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.
Isaiah Isa 23 63 19 Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos.]
Isaiah Isa 23 64 1 [Utinam dirumperes caelos, et descenderes ; a facie tua montes defluerent ;
Isaiah Isa 23 64 2 sicut exustio ignis tabescerent, aquae arderent igni : ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis ; a facie tua gentes turbarentur.
Isaiah Isa 23 64 3 Cum feceris mirabilia, non sustinebimus ; descendisti, et a facie tua montes defluxerunt.
Isaiah Isa 23 64 4 A saeculo non audierunt, neque auribus perceperunt ; oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te.
Isaiah Isa 23 64 5 Occurristi laetanti, et facienti justitiam ; in viis tuis recordabuntur tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus ; in ipsis fuimus semper, et salvabimur.
Isaiah Isa 23 64 6 Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae ; et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos.
Isaiah Isa 23 64 7 Non est qui invocet nomen tuum ; qui consurgat, et teneat te. Abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae.
Isaiah Isa 23 64 8 Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum ; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos.
Isaiah Isa 23 64 9 Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostrae ; ecce, respice, populus tuus omnes nos.
Isaiah Isa 23 64 10 Civitas Sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est.
Isaiah Isa 23 64 11 Domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas.
Isaiah Isa 23 64 12 Numquid super his continebis te, Domine ; tacebis, et affliges nos vehementer ?]
Isaiah Isa 23 65 1 [Quaesierunt me qui ante non interrogabant ; invenerunt qui non quaesierunt me. Dixi : Ecce ego, ecce ego, ad gentem quae non invocabat nomen meum.
Isaiah Isa 23 65 2 Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas.
Isaiah Isa 23 65 3 Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper ; qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres ;
Isaiah Isa 23 65 4 qui habitant in sepulchris, et in delubris idolorum dormiunt ; qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis eorum ;
Isaiah Isa 23 65 5 qui dicunt : Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die.
Isaiah Isa 23 65 6 Ecce scriptum est coram me : Non tacebo, sed reddam, et retribuam in sinum eorum.
Isaiah Isa 23 65 7 Iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus ; qui sacrificaverunt super montes, et super colles exprobraverunt mihi ; et remetiar opus eorum primum in sinu eorum.
Isaiah Isa 23 65 8 Haec dicit Dominus : Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur : Ne dissipes illud, quoniam benedictio est : sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum.
Isaiah Isa 23 65 9 Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos ; et haereditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi.
Isaiah Isa 23 65 10 Et erunt campestria in caulas gregum, et vallis Achor in cubile armentorum, populo meo qui requisierunt me.
Isaiah Isa 23 65 11 Et vos qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui ponitis fortunae mensam, et libatis super eam :
Isaiah Isa 23 65 12 numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis : pro eo quod vocavi, et non respondistis ; locutus sum, et non audistis ; et faciebatis malum in oculis meis, et quae nolui elegistis.
Isaiah Isa 23 65 13 Propter hoc haec dicit Dominus Deus : Ecce servi mei comedent, et vos esurietis ; ecce servi mei bibent, et vos sitietis ;
Isaiah Isa 23 65 14 ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini ; ecce servi mei laudabunt prae exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus ululabitis,
Isaiah Isa 23 65 15 et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis ; et interficiet te Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio :
Isaiah Isa 23 65 16 in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo, amen, et qui jurat in terra jurabit in Deo, amen : quia oblivioni traditae sunt angustiae priores, et quia absconditae sunt ab oculis meis.
Isaiah Isa 23 65 17 Ecce enim ego creo caelos novos, et terram novam ; et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor.
Isaiah Isa 23 65 18 Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo : quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem, et populum ejus gaudium.
Isaiah Isa 23 65 19 Et exsultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo, et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris.
Isaiah Isa 23 65 20 Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos, quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit.
Isaiah Isa 23 65 21 Et aedificabunt domos, et habitabunt ; et plantabunt vineas, et comedent fructus earum.
Isaiah Isa 23 65 22 Non aedificabunt, et alius habitabit ; non plantabunt, et alius comedet : secundum enim dies ligni erunt dies populi mei, et opera manuum eorum inveterabunt.
Isaiah Isa 23 65 23 Electi mei non laborabunt frustra, neque generabunt in conturbatione, quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis.
Isaiah Isa 23 65 24 Eritque antequam clament, ego exaudiam ; adhuc illis loquentibus, ego audiam.
Isaiah Isa 23 65 25 Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.]
Isaiah Isa 23 66 1 [Haec dicit Dominus : Caelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quae est ista domus quam aedificabitis mihi ? et quis est iste locus quietis meae ?
Isaiah Isa 23 66 2 Omnia haec manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus ; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos ?
Isaiah Isa 23 66 3 Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum ; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem ; qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat ; qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Haec omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est.
Isaiah Isa 23 66 4 Unde et ego eligam illusiones eorum, et quae timebant adducam eis ; quia vocavi, et non erat qui responderet ; locutus sum, et non audierunt ; feceruntque malum in oculis meis, et quae nolui elegerunt.
Isaiah Isa 23 66 5 Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum : Glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra ; ipsi autem confundentur.
Isaiah Isa 23 66 6 Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis.
Isaiah Isa 23 66 7 Antequam parturiret, peperit ; antequam veniret partus ejus, peperit masculum.
Isaiah Isa 23 66 8 Quis audivit umquam tale ? et quis vidit huic simile ? numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos ?
Isaiah Isa 23 66 9 Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam ? dicit Dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero ? ait Dominus Deus tuus.
Isaiah Isa 23 66 10 Laetamini cum Jerusalem et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam ; gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam :
Isaiah Isa 23 66 11 ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus ; ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus.
Isaiah Isa 23 66 12 Quia haec dicit Dominus : Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis : ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis.
Isaiah Isa 23 66 13 Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini.
Isaiah Isa 23 66 14 Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt : et cognoscetur manus Domini servis ejus, et indignabitur inimicis suis.
Isaiah Isa 23 66 15 Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigae ejus, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis :
Isaiah Isa 23 66 16 quia in igne Dominus dijudicabit, et in gladio suo ad omnem carnem ; et multiplicabuntur interfecti a Domino,
Isaiah Isa 23 66 17 qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem : simul consumentur, dicit Dominus.
Isaiah Isa 23 66 18 Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis : et venient, et videbunt gloriam meam.
Isaiah Isa 23 66 19 Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam ; in Italiam et Graeciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus ;
Isaiah Isa 23 66 20 et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus : quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini.
Isaiah Isa 23 66 21 Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.
Isaiah Isa 23 66 22 Quia sicut caeli novi et terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
Isaiah Isa 23 66 23 Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato : veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus.
Isaiah Isa 23 66 24 Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me ; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur : et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.]
Jeremiah Jer 24 1 1 Verba Jeremiae filii Helciae, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin.
Jeremiah Jer 24 1 2 Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiae filii Amon, regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus.
Jeremiah Jer 24 1 3 Et factum est in diebus Joakim filii Josiae, regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae, filii Josiae, regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto.
Jeremiah Jer 24 1 4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Jeremiah Jer 24 1 5 [Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.]
Jeremiah Jer 24 1 6 Et dixi : [A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.]
Jeremiah Jer 24 1 7 Et dixit Dominus ad me : [Noli dicere : Puer sum : quoniam ad omnia quae mittam te ibis, et universa quaecumque mandavero tibi loqueris.
Jeremiah Jer 24 1 8 Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus.]
Jeremiah Jer 24 1 9 Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me : [Ecce dedi verba mea in ore tuo :
Jeremiah Jer 24 1 10 ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes.]
Jeremiah Jer 24 1 11 Et factum est verbum Domini ad me, dicens : [Quid tu vides, Jeremia ?] Et dixi : [Virgam vigilantem ego video.]
Jeremiah Jer 24 1 12 Et dixit Dominus ad me : [Bene vidisti : quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud.]
Jeremiah Jer 24 1 13 Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens : [Quid tu vides ?] Et dixi : [Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis.]
Jeremiah Jer 24 1 14 Et dixit Dominus ad me : [Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae :
Jeremiah Jer 24 1 15 quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait Dominus : et venient, et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et super omnes muros ejus in circuitu, et super universas urbes Juda :
Jeremiah Jer 24 1 16 et loquar judicia mea cum eis super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum.
Jeremiah Jer 24 1 17 Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum.
Jeremiah Jer 24 1 18 Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram, regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terrae.
Jeremiah Jer 24 1 19 Et bellabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.]
Jeremiah Jer 24 2 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Jeremiah Jer 24 2 2 [Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens : Haec dicit Dominus : Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuae, quando secuta es me in deserto, in terra quae non seminatur.
Jeremiah Jer 24 2 3 Sanctus Israël Domino, primitiae frugum ejus : omnes qui devorant eum delinquunt : mala venient super eos, dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 2 4 Audite verbum Domini, domus Jacob, et omnes cognationes domus Israël.
Jeremiah Jer 24 2 5 Haec dicit Dominus : Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt ?
Jeremiah Jer 24 2 6 Et non dixerunt : Ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Aegypti ; qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis, et imaginem mortis, per terram in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo ?
Jeremiah Jer 24 2 7 Et induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructum ejus et optima illius : et ingressi contaminastis terram meam, et haereditatem meam posuistis in abominationem.
Jeremiah Jer 24 2 8 Sacerdotes non dixerunt : Ubi est Dominus ? et tenentes legem nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt.
Jeremiah Jer 24 2 9 Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis vestris disceptabo.
Jeremiah Jer 24 2 10 Transite ad insulas Cethim, et videte : et in Cedar mittite, et considerate vehementer : et videte si factum est hujuscemodi :
Jeremiah Jer 24 2 11 si mutavit gens deos suos, et certe ipsi non sunt dii : populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum.
Jeremiah Jer 24 2 12 Obstupescite, caeli, super hoc, et portae ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 2 13 Duo enim mala fecit populus meus : me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quia continere non valent aquas.
Jeremiah Jer 24 2 14 Numquid servus est Israël, aut vernaculus ? quare ergo factus est in praedam ?
Jeremiah Jer 24 2 15 Super eum rugierunt leones, et dederunt vocem suam : posuerunt terram ejus in solitudinem. Civitates ejus exustae sunt, et non est qui habitet in eis.
Jeremiah Jer 24 2 16 Filii quoque Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem.
Jeremiah Jer 24 2 17 Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam ?
Jeremiah Jer 24 2 18 Et nunc quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam ? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis ?
Jeremiah Jer 24 2 19 Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum.
Jeremiah Jer 24 2 20 A saeculo confregisti jugum meum : rupisti vincula mea, et dixisti : Non serviam. In omni enim colle sublimi, et sub omni ligno frondoso, tu prosternebaris meretrix.
Jeremiah Jer 24 2 21 Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum : quomodo ergo conversa es mihi in pravum, vinea aliena ?
Jeremiah Jer 24 2 22 Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus.
Jeremiah Jer 24 2 23 Quomodo dicis : Non sum polluta ; post Baalim non ambulavi ? Vide vias tuas in convalle ; scito quid feceris : cursor levis explicans vias suas.
Jeremiah Jer 24 2 24 Onager assuetus in solitudine, in desiderio animae suae attraxit ventum amoris sui : nullus avertet eam : omnes qui quaerunt eam non deficient : in menstruis ejus invenient eam.
Jeremiah Jer 24 2 25 Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti. Et dixisti : Desperavi : nequaquam faciam : adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo.]
Jeremiah Jer 24 2 26 [Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israël, ipsi et reges eorum, principes, et sacerdotes, et prophetae eorum,
Jeremiah Jer 24 2 27 dicentes ligno : Pater meus es tu : et lapidi : Tu me genuisti. Verterunt ad me tergum et non faciem, et in tempore afflictionis suae dicent : Surge, et libera nos.
Jeremiah Jer 24 2 28 Ubi sunt dii tui quos fecisti tibi ? surgant, et liberent te in tempore afflictionis tuae : secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui, Juda.
Jeremiah Jer 24 2 29 Quid vultis mecum judicio contendere ? omnes dereliquistis me, dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 2 30 Frustra percussi filios vestros : disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros : quasi leo vastator
Jeremiah Jer 24 2 31 generatio vestra. Videte verbum Domini : numquid solitudo factus sum Israëli, aut terra serotina ? quare ergo dixit populus meus : Recessimus ; non veniemus ultra ad te ?
Jeremiah Jer 24 2 32 Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciae pectoralis suae ? populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris.
Jeremiah Jer 24 2 33 Quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quaerendam dilectionem, quae insuper et malitias tuas docuisti vias tuas,
Jeremiah Jer 24 2 34 et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum ? non in fossis inveni eos, sed in omnibus quae supra memoravi.
Jeremiah Jer 24 2 35 Et dixisti : Absque peccato et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris : Non peccavi.
Jeremiah Jer 24 2 36 Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas ! et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assur.
Jeremiah Jer 24 2 37 Nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum : quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam, et nihil habebis prosperum in ea.]
Jeremiah Jer 24 3 1 [Vulgo dicitur : Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra ? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa ? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.
Jeremiah Jer 24 3 2 Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis. In viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine : et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis.
Jeremiah Jer 24 3 3 Quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi ; noluisti erubescere.
Jeremiah Jer 24 3 4 Ergo saltem amodo voca me : Pater meus, dux virginitatis meae tu es :
Jeremiah Jer 24 3 5 numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem ? ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.]
Jeremiah Jer 24 3 6 Et dixit Dominus ad me in diebus Josiae regis : [Numquid vidisti quae fecerit aversatrix Israël ? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi.
Jeremiah Jer 24 3 7 Et dixi, cum fecisset haec omnia : Ad me revertere : et non est reversa. Et vidit praevaricatrix soror ejus Juda
Jeremiah Jer 24 3 8 quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israël, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii : et non timuit praevaricatrix Juda soror ejus, sed abiit, et fornicata est etiam ipsa :
Jeremiah Jer 24 3 9 et facilitate fornicationis suae contaminavit terram, et moechata est cum lapide et ligno :
Jeremiah Jer 24 3 10 et in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus.]
Jeremiah Jer 24 3 11 Et dixit Dominus ad me : Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione praevaricatricis Judae.
Jeremiah Jer 24 3 12 Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices : [Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum.
Jeremiah Jer 24 3 13 Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum praevaricata es, et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 3 14 Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus, quia ego vir vester : et assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion.
Jeremiah Jer 24 3 15 Et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.
Jeremiah Jer 24 3 16 Cumque multiplicati fueritis, et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra : Arca testamenti Domini : neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec visitabitur, nec fiet ultra.
Jeremiah Jer 24 3 17 In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini : et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.
Jeremiah Jer 24 3 18 In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël, et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris.
Jeremiah Jer 24 3 19 Ego autem dixi : Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, haereditatem praeclaram exercituum gentium ? Et dixi : Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis.
Jeremiah Jer 24 3 20 Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israël, dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 3 21 Vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israël : quoniam iniquam fecerunt viam suam ; obliti sunt Domini Dei sui.
Jeremiah Jer 24 3 22 Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Ecce nos venimus ad te : tu enim es Dominus Deus noster.
Jeremiah Jer 24 3 23 Vere mendaces erant colles, et multitudo montium : vere in Domino Deo nostro salus Israël.
Jeremiah Jer 24 3 24 Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra : greges eorum, et armenta eorum, filios eorum, et filias eorum.
Jeremiah Jer 24 3 25 Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra : quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad diem hanc : et non audivimus vocem Domini Dei nostri.]
Jeremiah Jer 24 4 1 [Si reverteris, Israël, ait Dominus, ad me convertere : si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis.
Jeremiah Jer 24 4 2 Et jurabis : Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia : et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt.
Jeremiah Jer 24 4 3 Haec enim dicit Dominus viro Juda et Jerusalem : Novate vobis novale, et nolite serere super spinas.
Jeremiah Jer 24 4 4 Circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Juda, et habitatores Jerusalem : ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam cogitationum vestrarum.]
Jeremiah Jer 24 4 5 [Annuntiate in Juda, et in Jerusalem auditum facite : loquimini, et canite tuba in terra, clamate fortiter, et dicite : Congregamini, et ingrediamur civitates munitas.
Jeremiah Jer 24 4 6 Levate signum in Sion ; confortamini, nolite stare : quia malum ego adduco ab aquilone, et contritionem magnam.
Jeremiah Jer 24 4 7 Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit : egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in solitudinem : civitates tuae vastabuntur, remanentes absque habitatore.
Jeremiah Jer 24 4 8 Super hoc accingite vos ciliciis ; plangite, et ululate : quia non est aversa ira furoris Domini a nobis.
Jeremiah Jer 24 4 9 Et erit in die illa, dicit Dominus : peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetae consternabuntur.]
Jeremiah Jer 24 4 10 Et dixi : [Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Jerusalem, dicens : Pax erit vobis : et ecce pervenit gladius usque ad animam ?]
Jeremiah Jer 24 4 11 [In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem : Ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei, non ad ventilandum et ad purgandum.
Jeremiah Jer 24 4 12 Spiritus plenus ex his veniet mihi, et nunc ego loquar judicia mea cum eis.
Jeremiah Jer 24 4 13 Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus : velociores aquilis equi illius. Vae nobis, quoniam vastati sumus.
Jeremiah Jer 24 4 14 Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias : usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae ?
Jeremiah Jer 24 4 15 Vox enim annuntiantis a Dan, et notum facientis idolum de monte Ephraim.
Jeremiah Jer 24 4 16 Dicite gentibus : Ecce auditum est in Jerusalem custodes venire de terra longinqua, et dare super civitates Juda vocem suam :
Jeremiah Jer 24 4 17 quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, quia me ad iracundiam provocavit, dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 4 18 Viae tuae et cogitationes tuae fecerunt haec tibi : ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum.
Jeremiah Jer 24 4 19 Ventrem meum, ventrem meum doleo ; sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinae audivit anima mea, clamorem praelii.
Jeremiah Jer 24 4 20 Contritio super contritionem vocata est, et vastata est omnis terra : repente vastata sunt tabernacula mea ; subito pelles meae.
Jeremiah Jer 24 4 21 Usquequo videbo fugientem ; audiam vocem buccinae ?
Jeremiah Jer 24 4 22 Quia stultus populus meus me non cognovit : filii insipientes sunt et vecordes : sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.
Jeremiah Jer 24 4 23 Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili ; et caelos, et non erat lux in eis.
Jeremiah Jer 24 4 24 Vidi montes, et ecce movebantur : et omnes colles conturbati sunt.
Jeremiah Jer 24 4 25 Intuitus sum, et non erat homo : et omne volatile caeli recessit.
Jeremiah Jer 24 4 26 Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructae sunt a facie Domini, et a facie irae furoris ejus.
Jeremiah Jer 24 4 27 Haec enim dicit Dominus : Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam.
Jeremiah Jer 24 4 28 Lugebit terra, et moerebunt caeli desuper, eo quod locutus sum. Cogitavi, et non poenituit me, nec aversus sum ab eo.
Jeremiah Jer 24 4 29 A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas : ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes : universae urbes derelictae sunt, et non habitat in eis homo.
Jeremiah Jer 24 4 30 Tu autem vastata, quid facies ? cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris : contempserunt te amatores tui ; animam tuam quaerent.
Jeremiah Jer 24 4 31 Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperae : vox filiae Sion intermorientis, expandentisque manus suas : Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectos !]
Jeremiah Jer 24 5 1 [Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quaerite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quaerentem fidem : et propitius ero ei.
Jeremiah Jer 24 5 2 Quod si etiam : Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt.
Jeremiah Jer 24 5 3 Domine, oculi tui respiciunt fidem : percussisti eos, et non doluerunt ; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam : induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.
Jeremiah Jer 24 5 4 Ego autem dixi : Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui.
Jeremiah Jer 24 5 5 Ibo igitur ad optimates, et loquar eis : ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui : et ecce magis hi simul confregerunt jugum ; ruperunt vincula.
Jeremiah Jer 24 5 6 Idcirco percussit eos leo de silva ; lupus ad vesperam vastavit eos : pardus vigilans super civitates eorum : omnis qui egressus fuerit ex eis capietur : quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum ; confortatae sunt aversiones eorum.
Jeremiah Jer 24 5 7 Super quo propitius tibi esse potero ? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et moechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur.
Jeremiah Jer 24 5 8 Equi amatores et emissarii facti sunt : unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
Jeremiah Jer 24 5 9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea ?
Jeremiah Jer 24 5 10 Ascendite muros ejus, et dissipate : consummationem autem nolite facere : auferte propagines ejus, quia non sunt Domini.
Jeremiah Jer 24 5 11 Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israël, et domus Juda, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 5 12 Negaverunt Dominum, et dixerunt : Non est ipse : neque veniet super nos malum : gladium et famem non videbimus.
Jeremiah Jer 24 5 13 Prophetae fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis : haec ergo evenient illis.
Jeremiah Jer 24 5 14 Haec dicit Dominus Deus exercituum : Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos.
Jeremiah Jer 24 5 15 Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus : gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur.
Jeremiah Jer 24 5 16 Pharetra ejus quasi sepulchrum patens ; universi fortes.
Jeremiah Jer 24 5 17 Et comedet segetes tuas et panem tuum ; devorabit filios tuos et filias tuas ; comedet gregem tuum et armenta tua ; comedet vineam tuam et ficum tuam : et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.
Jeremiah Jer 24 5 18 Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem.
Jeremiah Jer 24 5 19 Quod si dixeritis : Quare fecit nobis Dominus Deus noster haec omnia ? dices ad eos : Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra.
Jeremiah Jer 24 5 20 Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes :
Jeremiah Jer 24 5 21 Audi, popule stulte, qui non habes cor : qui habentes oculos, non videtis ; et aures, et non auditis.
Jeremiah Jer 24 5 22 Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis ? qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit : et commovebuntur, et non poterunt ; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.
Jeremiah Jer 24 5 23 Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans : recesserunt, et abierunt.
Jeremiah Jer 24 5 24 Et non dixerunt in corde suo : Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuae messis custodientem nobis.
Jeremiah Jer 24 5 25 Iniquitates vestrae declinaverunt haec, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis :
Jeremiah Jer 24 5 26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.
Jeremiah Jer 24 5 27 Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo : ideo magnificati sunt et ditati.
Jeremiah Jer 24 5 28 Incrassati sunt et impinguati, et praeterierunt sermones meos pessime. Causam viduae non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt.
Jeremiah Jer 24 5 29 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea ?
Jeremiah Jer 24 5 30 Stupor et mirabilia facta sunt in terra :
Jeremiah Jer 24 5 31 prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus ?]
Jeremiah Jer 24 6 1 [Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem : et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna.
Jeremiah Jer 24 6 2 Speciosae et delicatae assimilavi filiam Sion.
Jeremiah Jer 24 6 3 Ad eam venient pastores et greges eorum ; fixerunt in ea tentoria in circuitu : pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt.
Jeremiah Jer 24 6 4 Sanctificate super eam bellum : consurgite, et ascendamus in meridie : vae nobis, quia declinavit dies ; quia longiores factae sunt umbrae vesperi !
Jeremiah Jer 24 6 5 Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domus ejus.
Jeremiah Jer 24 6 6 Quia haec dicit Dominus exercituum : Caedite lignum ejus, et fundite circa Jerusalem aggerem. Haec est civitas visitationis : omnis calumnia in medio ejus.
Jeremiah Jer 24 6 7 Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga.
Jeremiah Jer 24 6 8 Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te ; ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem.
Jeremiah Jer 24 6 9 Haec dicit Dominus exercituum : Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël. Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.
Jeremiah Jer 24 6 10 Cui loquar, et quem contestabor ut audiat ? ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt : ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud.
Jeremiah Jer 24 6 11 Idcirco furore Domini plenus sum ; laboravi sustinens. Effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul : vir enim cum muliere capietur ; senex cum pleno dierum.
Jeremiah Jer 24 6 12 Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus :
Jeremiah Jer 24 6 13 a minore quippe usque ad majorem omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.
Jeremiah Jer 24 6 14 Et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia, dicentes : Pax, pax ! et non erat pax.
Jeremiah Jer 24 6 15 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt : quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes : in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 6 16 Haec dicit Dominus : State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona, et ambulate in ea : et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt : Non ambulabimus.
Jeremiah Jer 24 6 17 Et constitui super vos speculatores : Audite vocem tubae. Et dixerunt : Non audiemus.
Jeremiah Jer 24 6 18 Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis.
Jeremiah Jer 24 6 19 Audi, terra : ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus : quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt.
Jeremiah Jer 24 6 20 Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua ? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placuerunt mihi.
Jeremiah Jer 24 6 21 Propterea haec dicit Dominus : Ecce ego dabo in populum istum ruinas : et ruent in eis patres et filii simul ; vicinus et proximus peribunt.
Jeremiah Jer 24 6 22 Haec dicit Dominus : Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae.
Jeremiah Jer 24 6 23 Sagittam et scutum arripiet : crudelis est et non miserebitur. Vox ejus quasi mare sonabit : et super equos ascendent, praeparati quasi vir ad praelium adversum te, filia Sion.
Jeremiah Jer 24 6 24 Audivimus famam ejus ; dissolutae sunt manus nostrae : tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem.
Jeremiah Jer 24 6 25 Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu.
Jeremiah Jer 24 6 26 Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere : luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.
Jeremiah Jer 24 6 27 Probatorem dedi te in populo meo robustum : et scies, et probabis viam eorum.
Jeremiah Jer 24 6 28 Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, aes et ferrum : universi corrupti sunt.
Jeremiah Jer 24 6 29 Defecit sufflatorium ; in igne consumptum est plumbum : frustra conflavit conflator, malitiae enim eorum non sunt consumptae.
Jeremiah Jer 24 6 30 Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.]
Jeremiah Jer 24 7 1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :
Jeremiah Jer 24 7 2 Sta in porta domus Domini, et praedica ibi verbum istud, et dic : [Audite verbum Domini, omnis Juda, qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum.
Jeremiah Jer 24 7 3 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Bonas facite vias vestras, et studia vestra, et habitabo vobiscum in loco isto.
Jeremiah Jer 24 7 4 Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes : Templum Domini, templum Domini, templum Domini est !
Jeremiah Jer 24 7 5 Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra ; si feceritis judicium inter virum et proximum ejus ;
Jeremiah Jer 24 7 6 advenae, et pupillo, et viduae non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis :
Jeremiah Jer 24 7 7 habitabo vobiscum in loco isto, in terra quam dedi patribus vestris a saeculo et usque in saeculum.
Jeremiah Jer 24 7 8 Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis :
Jeremiah Jer 24 7 9 furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis :
Jeremiah Jer 24 7 10 et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis : Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas.
Jeremiah Jer 24 7 11 Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ? Ego, ego sum : ego vidi, dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 7 12 Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israël.
Jeremiah Jer 24 7 13 Et nunc, quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis : et vocavi vos, et non respondistis :
Jeremiah Jer 24 7 14 faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo :
Jeremiah Jer 24 7 15 et projiciam vos a facie mea sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim.
Jeremiah Jer 24 7 16 Tu ergo, noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem : et non obsistas mihi, quia non exaudiam te.
Jeremiah Jer 24 7 17 Nonne vides quid isti faciunt in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem ?
Jeremiah Jer 24 7 18 Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginae caeli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent.
Jeremiah Jer 24 7 19 Numquid me ad iracundiam provocant ? dicit Dominus ; nonne semetipsos in confusionem vultus sui ?
Jeremiah Jer 24 7 20 Ideo haec dicit Dominus Deus : Ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum, super viros, et super jumenta, et super lignum regionis, et super fruges terrae : et succendetur, et non extinguetur.
Jeremiah Jer 24 7 21 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Holocautomata vestra addite victimis vestris, et comedite carnes :
Jeremiah Jer 24 7 22 quia non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi eis, in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de verbo holocautomatum et victimarum :
Jeremiah Jer 24 7 23 sed hoc verbum praecepi eis, dicens : Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus : et ambulate in omni via quam mandavi vobis, ut bene sit vobis.
Jeremiah Jer 24 7 24 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam : sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali : factique sunt retrorsum, et non in ante,
Jeremiah Jer 24 7 25 a die qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem, consurgens diluculo, et mittens :
Jeremiah Jer 24 7 26 et non audierunt me, nec inclinaverunt aurem suam : sed induraverunt cervicem suam, et pejus operati sunt quam patres eorum.]
Jeremiah Jer 24 7 27 Et loqueris ad eos omnia verba haec, et non audient te : et vocabis eos, et non respondebunt tibi.
Jeremiah Jer 24 7 28 Et dices ad eos : [Haec est gens quae non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam ; periit fides, et ablata est de ore eorum.
Jeremiah Jer 24 7 29 Tonde capillum tuum, et projice, et sume in directum planctum : quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui ;
Jeremiah Jer 24 7 30 quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis, dicit Dominus. Posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam :
Jeremiah Jer 24 7 31 et aedificaverunt excelsa Topheth, quae est in valle filii Ennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni, quae non praecepi, nec cogitavi in corde meo.
Jeremiah Jer 24 7 32 Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis interfectionis : et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus.
Jeremiah Jer 24 7 33 Et erit morticinum populi hujus in cibos volucribus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat.
Jeremiah Jer 24 7 34 Et quiescere faciam de urbibus Juda, et de plateis Jerusalem, vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae : in desolationem enim erit terra.]
Jeremiah Jer 24 8 1 [In illo tempore, ait Dominus, ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem, de sepulchris suis :
Jeremiah Jer 24 8 2 et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam caeli, quae dilexerunt, et quibus servierunt, et post quae ambulaverunt, et quae quaesierunt, et adoraverunt. Non colligentur, et non sepelientur : in sterquilinium super faciem terrae erunt.
Jeremiah Jer 24 8 3 Et eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima, in universis locis quae derelicta sunt, ad quae ejeci eos, dicit Dominus exercituum.]
Jeremiah Jer 24 8 4 Et dices ad eos : [Haec dicit Dominus : Numquid qui cadit non resurget ? et qui aversus est non revertetur ?
Jeremiah Jer 24 8 5 Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa ? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti.
Jeremiah Jer 24 8 6 Attendi, et auscultavi : nemo quod bonum est loquitur ; nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens : Quid feci ? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad praelium.
Jeremiah Jer 24 8 7 Milvus in caelo cognovit tempus suum : turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui : populus autem meus non cognovit judicium Domini.
Jeremiah Jer 24 8 8 Quomodo dicitis : Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est ? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum !
Jeremiah Jer 24 8 9 Confusi sunt sapientes ; perterriti et capti sunt : verbum enim Domini projecerunt, et sapientia nulla est in eis.
Jeremiah Jer 24 8 10 Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum haeredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur : a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium.
Jeremiah Jer 24 8 11 Et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam, dicentes : Pax, pax ! cum non esset pax.
Jeremiah Jer 24 8 12 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt : quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes : in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 8 13 Congregans congregabo eos, ait Dominus. Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea : folium defluxit, et dedi eis quae praetergressa sunt.
Jeremiah Jer 24 8 14 Quare sedemus ? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi : quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis : peccavimus enim Domino.
Jeremiah Jer 24 8 15 Exspectavimus pacem, et non erat bonum : tempus medelae, et ecce formido.
Jeremiah Jer 24 8 16 A Dan auditus est fremitus equorum ejus ; a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra : et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus ; urbem et habitatores ejus.
Jeremiah Jer 24 8 17 Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio : et mordebunt vos, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 8 18 Dolor meus super dolorem, in me cor meum moerens.
Jeremiah Jer 24 8 19 Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua : Numquid Dominus non est in Sion ? aut rex ejus non est in ea ? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis ?
Jeremiah Jer 24 8 20 Transiit messis, finita est aestas, et nos salvati non sumus.
Jeremiah Jer 24 8 21 Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus : stupor obtinuit me.
Jeremiah Jer 24 8 22 Numquid resina non est in Galaad ? aut medicus non est ibi ? quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei ?]
Jeremiah Jer 24 9 1 [Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei ?
Jeremiah Jer 24 9 2 Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum, et recedam ab eis ? quia omnes adulteri sunt, coetus praevaricatorum.
Jeremiah Jer 24 9 3 Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis : confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 9 4 Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam : quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet.
Jeremiah Jer 24 9 5 Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur : docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ; ut inique agerent laboraverunt.
Jeremiah Jer 24 9 6 Habitatio tua in medio doli : in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 9 7 Propterea haec dicit Dominus exercituum : Ecce ego conflabo, et probabo eos : quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei ?
Jeremiah Jer 24 9 8 Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.
Jeremiah Jer 24 9 9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea ?
Jeremiah Jer 24 9 10 Super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audierunt vocem possidentis : a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt.
Jeremiah Jer 24 9 11 Et dabo Jerusalem in acervos arenae, et cubilia draconum : et civitates Juda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator.
Jeremiah Jer 24 9 12 Quis est vir sapiens qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud, quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat ?
Jeremiah Jer 24 9 13 Et dixit Dominus : Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis, et non audierunt vocem meam, et non ambulaverunt in ea,
Jeremiah Jer 24 9 14 et abierunt post pravitatem cordis sui, et post Baalim, quod didicerunt a patribus suis :
Jeremiah Jer 24 9 15 idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis.
Jeremiah Jer 24 9 16 Et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur.
Jeremiah Jer 24 9 17 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant : et ad eas quae sapientes sunt mittite, et properent :
Jeremiah Jer 24 9 18 festinent, et assumant super nos lamentum : deducant oculi nostri lacrimas, et palpebrae nostrae defluant aquis.
Jeremiah Jer 24 9 19 Quia vox lamentationis audita est de Sion : Quomodo vastati sumus, et confusi vehementer ? quia dereliquimus terram ; quoniam dejecta sunt tabernacula nostra.
Jeremiah Jer 24 9 20 Audite ergo, mulieres, verbum Domini, et assumant aures vestrae sermonem oris ejus, et docete filias vestras lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum :
Jeremiah Jer 24 9 21 quia ascendit mors per fenestras nostras ; ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, juvenes de plateis.]
Jeremiah Jer 24 9 22 Loquere : [Haec dicit Dominus : Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis, et quasi foenum post tergum metentis, et non est qui colligat.
Jeremiah Jer 24 9 23 Haec dicit Dominus : Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis :
Jeremiah Jer 24 9 24 sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam in terra : haec enim placent mihi, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 9 25 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem qui circumcisum habet praeputium,
Jeremiah Jer 24 9 26 super Aegyptum, et super Juda, et super Edom, et super filios Ammon, et super Moab ; et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto : quia omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde.]
Jeremiah Jer 24 10 1 [Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël.
Jeremiah Jer 24 10 2 Haec dicit Dominus : Juxta vias gentium nolite discere, et a signis caeli nolite metuere, quae timent gentes,
Jeremiah Jer 24 10 3 quia leges populorum vanae sunt. Quia lignum de saltu praecidit opus manus artificis in ascia :
Jeremiah Jer 24 10 4 argento et auro decoravit illud : clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur :
Jeremiah Jer 24 10 5 in similitudinem palmae fabricata sunt, et non loquentur : portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene.
Jeremiah Jer 24 10 6 Non est similis tui, Domine : magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.
Jeremiah Jer 24 10 7 Quis non timebit te, o Rex gentium ? tuum est enim decus : inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui.
Jeremiah Jer 24 10 8 Pariter insipientes et fatui probabuntur : doctrina vanitatis eorum lignum est.
Jeremiah Jer 24 10 9 Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz : opus artificis et manus aerarii. Hyacinthus et purpura indumentum eorum : opus artificum universa haec.
Jeremiah Jer 24 10 10 Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus.
Jeremiah Jer 24 10 11 Sic ergo dicetis eis : Dii qui caelos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quae sub caelo sunt !
Jeremiah Jer 24 10 12 Qui facit terram in fortitudine sua, praeparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit caelos :
Jeremiah Jer 24 10 13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo, et elevat nebulas ab extremitatibus terrae : fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis.
Jeremiah Jer 24 10 14 Stultus factus est omnis homo a scientia : confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis.
Jeremiah Jer 24 10 15 Vana sunt, et opus risu dignum : in tempore visitationis suae peribunt.
Jeremiah Jer 24 10 16 Non est his similis pars Jacob : qui enim formavit omnia, ipse est, et Israël virga haereditatis ejus : Dominus exercituum nomen illi.
Jeremiah Jer 24 10 17 Congrega de terra confusionem tuam, quae habitas in obsidione :
Jeremiah Jer 24 10 18 quia haec dicit Dominus : Ecce ego longe projiciam habitatores terrae in hac vice, et tribulabo eos ita ut inveniantur.
Jeremiah Jer 24 10 19 Vae mihi super contritione mea : pessima plaga mea. Ego autem dixi : Plane haec infirmitas mea est, et portabo illam.
Jeremiah Jer 24 10 20 Tabernaculum meum vastatum est ; omnes funiculi mei dirupti sunt : filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas.
Jeremiah Jer 24 10 21 Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quaesierunt : propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est.
Jeremiah Jer 24 10 22 Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis : ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum.
Jeremiah Jer 24 10 23 Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos.
Jeremiah Jer 24 10 24 Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.
Jeremiah Jer 24 10 25 Effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te, et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt : quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.]
Jeremiah Jer 24 11 1 Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens :
Jeremiah Jer 24 11 2 [Audite verba pacti hujus, et loquimini ad viros Juda, et ad habitatores Jerusalem,
Jeremiah Jer 24 11 3 et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus Israël : Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus
Jeremiah Jer 24 11 4 quod praecepi patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens : Audite vocem meam, et facite omnia quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum :
Jeremiah Jer 24 11 5 ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec.] Et respondi, et dixi : Amen, Domine.
Jeremiah Jer 24 11 6 Et dixit Dominus ad me : [Vociferare omnia verba haec in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, dicens : Audite verba pacti hujus, et facite illa,
Jeremiah Jer 24 11 7 quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc : mane consurgens contestatus sum, et dixi : Audite vocem meam.
Jeremiah Jer 24 11 8 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali : et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod praecepi ut facerent, et non fecerunt.]
Jeremiah Jer 24 11 9 Et dixit Dominus ad me : [Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem.
Jeremiah Jer 24 11 10 Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea : et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis : irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum.
Jeremiah Jer 24 11 11 Quam ob rem haec dicit Dominus : Ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt : et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.
Jeremiah Jer 24 11 12 Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem, et clamabunt ad deos quibus libant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum.
Jeremiah Jer 24 11 13 Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Juda : et secundum numerum viarum Jerusalem, posuisti aras confusionis, aras ad libandum Baalim.
Jeremiah Jer 24 11 14 Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum.
Jeremiah Jer 24 11 15 Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa ? numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es ?
Jeremiah Jer 24 11 16 Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum : ad vocem loquelae, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus.
Jeremiah Jer 24 11 17 Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israël, et domus Juda, quae fecerunt sibi ad irritandum me, libantes Baalim.]
Jeremiah Jer 24 11 18 [Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi : tunc ostendisti mihi studia eorum.
Jeremiah Jer 24 11 19 Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam : et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes : Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius.
Jeremiah Jer 24 11 20 Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis : tibi enim revelavi causam meam.
Jeremiah Jer 24 11 21 Propterea haec dicit Dominus ad viros Anathoth, qui quaerunt animam tuam, et dicunt : Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris :
Jeremiah Jer 24 11 22 propterea haec dicit Dominus exercituum : Ecce ego visitabo super eos : juvenes morientur in gladio ; filii eorum et filiae eorum morientur in fame.
Jeremiah Jer 24 11 23 Et reliquiae non erunt ex eis : inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum.]
Jeremiah Jer 24 12 1 [Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum : verumtamen justa loquar ad te : Quare via impiorum prosperatur ; bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt ?
Jeremiah Jer 24 12 2 Plantasti eos, et radicem miserunt : proficiunt, et faciunt fructum : prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum.
Jeremiah Jer 24 12 3 Et tu, Domine, nosti me, vidisti me, et probasti cor meum tecum. Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis.
Jeremiah Jer 24 12 4 Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur, propter malitiam habitantium in ea ? Consumptum est animal, et volucre, quoniam dixerunt : Non videbit novissima nostra.
Jeremiah Jer 24 12 5 Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis ? cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in superbia Jordanis ?
Jeremiah Jer 24 12 6 Nam et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce : ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona.]
Jeremiah Jer 24 12 7 [Reliqui domum meam ; dimisi haereditatem meam : dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus.
Jeremiah Jer 24 12 8 Facta est mihi haereditas mea quasi leo in silva : dedit contra me vocem, ideo odivi eam.
Jeremiah Jer 24 12 9 Numquid avis discolor haereditas mea mihi ? numquid avis tincta per totum ? Venite, congregamini, omnes bestiae terrae : properate ad devorandum.
Jeremiah Jer 24 12 10 Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis.
Jeremiah Jer 24 12 11 Posuerunt eam in dissipationem, luxitque super me : desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde.
Jeremiah Jer 24 12 12 Super omnes vias deserti venerunt vastatores, quia gladius Domini devorabit : ab extremo terrae usque ad extremum ejus, non est pax universae carni.
Jeremiah Jer 24 12 13 Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt : haereditatem acceperunt, et non eis proderit. Confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini.
Jeremiah Jer 24 12 14 Haec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt haereditatem quam distribui populo meo Israël : Ecce ego evellam eos de terra sua, et domum Juda evellam de medio eorum.
Jeremiah Jer 24 12 15 Et cum evulsero eos, convertar, et miserebor eorum, et reducam eos : virum ad haereditatem suam, et virum in terram suam.
Jeremiah Jer 24 12 16 Et erit : si eruditi didicerint vias populi mei, ut jurent in nomine meo : Vivit Dominus ! sicut docuerunt populum meum jurare in Baal, aedificabuntur in medio populi mei.
Jeremiah Jer 24 12 17 Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione, ait Dominus.]
Jeremiah Jer 24 13 1 Haec dicit Dominus ad me : Vade, et posside tibi lumbare lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud.
Jeremiah Jer 24 13 2 Et possedi lumbare juxta verbum Domini, et posui circa lumbos meos.
Jeremiah Jer 24 13 3 Et factus est sermo Domini ad me secundo, dicens :
Jeremiah Jer 24 13 4 Tolle lumbare quod possedisti, quod est circa lumbos tuos : et surgens vade ad Euphraten, et absconde ibi illud in foramine petrae.
Jeremiah Jer 24 13 5 Et abii, et abscondi illud in Euphrate, sicut praeceperat mihi Dominus.
Jeremiah Jer 24 13 6 Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me : Surge, vade ad Euphraten, et tolle inde lumbare quod praecepi tibi ut absconderes illud ibi.
Jeremiah Jer 24 13 7 Et abii ad Euphraten, et fodi, et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud : et ecce computruerat lumbare, ita ut nulli usui aptum esset.
Jeremiah Jer 24 13 8 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Jeremiah Jer 24 13 9 [Haec dicit Dominus : Sic putrescere faciam superbiam Juda, et superbiam Jerusalem multam :
Jeremiah Jer 24 13 10 populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea, et ambulant in pravitate cordis sui, abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos : et erunt sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est.
Jeremiah Jer 24 13 11 Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israël, et omnem domum Juda, dicit Dominus, ut essent mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in gloriam : et non audierunt.]
Jeremiah Jer 24 13 12 Dices ergo ad eos sermonem istum : [Haec dicit Dominus Deus Israël : Omnis laguncula implebitur vino.] Et dicent ad te : [Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino ?]
Jeremiah Jer 24 13 13 Et dices ad eos : [Haec dicit Dominus : Ecce ego implebo omnes habitatores terrae hujus, et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus, et sacerdotes, et prophetas, et omnes habitatores Jerusalem, ebrietate.
Jeremiah Jer 24 13 14 Et dispergam eos virum a fratre suo, et patres et filios pariter, ait Dominus. Non parcam, et non concedam : neque miserebor, ut non disperdam eos.
Jeremiah Jer 24 13 15 Audite, et auribus percipite : nolite elevari, quia Dominus locutus est.
Jeremiah Jer 24 13 16 Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos : exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem.
Jeremiah Jer 24 13 17 Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae : plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini.
Jeremiah Jer 24 13 18 Dic regi et dominatrici : Humiliamini, sedete, quoniam descendit de capite vestro corona gloriae vestrae.
Jeremiah Jer 24 13 19 Civitates austri clausae sunt, et non est qui aperiat : translata est omnis Juda transmigratione perfecta.
Jeremiah Jer 24 13 20 Levate oculos vestros et videte, qui venitis ab aquilone : ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum ?
Jeremiah Jer 24 13 21 Quid dices cum visitaverit te ? tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum. Numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem ?
Jeremiah Jer 24 13 22 Quod si dixeris in corde tuo : Quare venerunt mihi haec ? propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua, pollutae sunt plantae tuae.
Jeremiah Jer 24 13 23 Si mutare potest Aethiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum.
Jeremiah Jer 24 13 24 Et disseminabo eos quasi stipulam quae vento raptatur in deserto.
Jeremiah Jer 24 13 25 Haec sors tua, parsque mensurae tuae a me, dicit Dominus, quia oblita es mei, et confisa es in mendacio.
Jeremiah Jer 24 13 26 Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua :
Jeremiah Jer 24 13 27 adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuae : super colles in agro vidi abominationes tuas. Vae tibi, Jerusalem ! non mundaberis post me : usquequo adhuc ?]
Jeremiah Jer 24 14 1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis.
Jeremiah Jer 24 14 2 [Luxit Judaea, et portae ejus corruerunt, et obscuratae sunt in terra, et clamor Jerusalem ascendit.
Jeremiah Jer 24 14 3 Majores miserunt minores suos ad aquam : venerunt ad hauriendum. Non invenerunt aquam : reportaverunt vasa sua vacua. Confusi sunt, et afflicti, et operuerunt capita sua.
Jeremiah Jer 24 14 4 Propter terrae vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolae : operuerunt capita sua.
Jeremiah Jer 24 14 5 Nam et cerva in agro peperit, et reliquit, quia non erat herba.
Jeremiah Jer 24 14 6 Et onagri steterunt in rupibus ; traxerunt ventum quasi dracones : defecerunt oculi eorum, quia non erat herba.
Jeremiah Jer 24 14 7 Si iniquitates nostrae responderint nobis, Domine, fac propter nomen tuum : quoniam multae sunt aversiones nostrae : tibi peccavimus.
Jeremiah Jer 24 14 8 Exspectatio Israël, salvator ejus in tempore tribulationis, quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ?
Jeremiah Jer 24 14 9 quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salvare ? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos : ne derelinquas nos.
Jeremiah Jer 24 14 10 Haec dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit : Nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum.
Jeremiah Jer 24 14 11 Et dixit Dominus ad me : Noli orare pro populo isto in bonum.
Jeremiah Jer 24 14 12 Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum, et si obtulerint holocautomata et victimas, non suscipiam ea : quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos.]
Jeremiah Jer 24 14 13 Et dixi : [A, a, a, Domine Deus : prophetae dicunt eis : Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis : sed pacem veram dabit vobis in loco isto.]
Jeremiah Jer 24 14 14 Et dicit Dominus ad me : [Falso prophetae vaticinantur in nomine meo : non misi eos, et non praecepi eis, neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem, et divinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui, prophetant vobis.
Jeremiah Jer 24 14 15 Idcirco haec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes : Gladius et fames non erit in terra hac : In gladio et fame consumentur prophetae illi.
Jeremiah Jer 24 14 16 Et populi quibus prophetant erunt projecti in viis Jerusalem prae fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos : ipsi et uxores eorum, filii et filiae eorum : et effundam super eos malum suum.
Jeremiah Jer 24 14 17 Et dices ad eos verbum istud : Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer.
Jeremiah Jer 24 14 18 Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio : et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame. Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant.
Jeremiah Jer 24 14 19 Numquid projiciens abjecisti Judam ? aut Sion abominata est anima tua ? quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas ? Exspectavimus pacem, et non est bonum : et tempus curationis, et ecce turbatio.
Jeremiah Jer 24 14 20 Cognovimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi.
Jeremiah Jer 24 14 21 Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii gloriae tuae : recordare, ne irritum facias foedus tuum nobiscum.
Jeremiah Jer 24 14 22 Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant ? aut caeli possunt dare imbres ? nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus ? tu enim fecisti omnia haec.]
Jeremiah Jer 24 15 1 Et dixit Dominus ad me : [Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum : ejice illos a facie mea, et egrediantur.
Jeremiah Jer 24 15 2 Quod si dixerint ad te : Quo egrediemur ? dices ad eos : Haec dicit Dominus : Qui ad mortem, ad mortem, et qui ad gladium, ad gladium, et qui ad famem, ad famem, et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
Jeremiah Jer 24 15 3 Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus : gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum, et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum.
Jeremiah Jer 24 15 4 Et dabo eos in fervorem universis regnis terrae, propter Manassen filium Ezechiae regis Juda, super omnibus quae fecit in Jerusalem.
Jeremiah Jer 24 15 5 Quis enim miserebitur tui, Jerusalem, aut quis contristabitur pro te ? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua ?
Jeremiah Jer 24 15 6 Tu reliquisti me, dicit Dominus ; retrorsum abiisti : et extendam manum meam super te, et interficiam te : laboravi rogans.
Jeremiah Jer 24 15 7 Et dispergam eos ventilabro in portis terrae : interfeci et disperdidi populum meum, et tamen a viis suis non sunt reversi.
Jeremiah Jer 24 15 8 Multiplicatae sunt mihi viduae ejus super arenam maris : induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie : misi super civitates repente terrorem.
Jeremiah Jer 24 15 9 Infirmata est quae peperit septem ; defecit anima ejus : occidit ei sol cum adhuc esset dies : confusa est, et erubuit : et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus.]
Jeremiah Jer 24 15 10 [Vae mihi, mater mea ! quare genuisti me, virum rixae, virum discordiae in universa terra ? Non foeneravi, nec foeneravit mihi quisquam : omnes maledicunt mihi.
Jeremiah Jer 24 15 11 Dicit Dominus : Si non reliquiae tuae in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis adversus inimicum.
Jeremiah Jer 24 15 12 Numquid foederabitur ferrum ferro ab aquilone, et aes ?
Jeremiah Jer 24 15 13 Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis.
Jeremiah Jer 24 15 14 Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo : super vos ardebit.
Jeremiah Jer 24 15 15 Tu scis, Domine : recordare mei, et visita me, et tuere me ab his qui persequuntur me. Noli in patientia tua suscipere me : scito quoniam sustinui propter te opprobrium.
Jeremiah Jer 24 15 16 Inventi sunt sermones tui, et comedi eos : et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine Deus exercituum.
Jeremiah Jer 24 15 17 Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuae : solus sedebam, quoniam comminatione replesti me.
Jeremiah Jer 24 15 18 Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari ? facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium.
Jeremiah Jer 24 15 19 Propter hoc haec dicit Dominus : Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis : et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris : convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos.
Jeremiah Jer 24 15 20 Et dabo te populo huic in murum aereum fortem : et bellabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus :
Jeremiah Jer 24 15 21 et liberabo te de manu pessimorum, et redimam te de manu fortium.]
Jeremiah Jer 24 16 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Jeremiah Jer 24 16 2 [Non accipies uxorem, et non erunt tibi filii et filiae in loco isto.
Jeremiah Jer 24 16 3 Quia haec dicit Dominus super filios et filias qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quae genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac :
Jeremiah Jer 24 16 4 Mortibus aegrotationum morientur : non plangentur, et non sepelientur : in sterquilinium super faciem terrae erunt, et gladio et fame consumentur : et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae.
Jeremiah Jer 24 16 5 Haec enim dicit Dominus : Ne ingrediaris domum convivii, neque vadas ad plangendum, neque consoleris eos, quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes.
Jeremiah Jer 24 16 6 Et morientur grandes et parvi in terra ista : non sepelientur, neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis.
Jeremiah Jer 24 16 7 Et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo, et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre.
Jeremiah Jer 24 16 8 Et domum convivii non ingrediaris, ut sedeas cum eis, et comedas, et bibas.
Jeremiah Jer 24 16 9 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego auferam de loco isto, in oculis vestris, et in diebus vestris, vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae.
Jeremiah Jer 24 16 10 Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba haec, et dixerint tibi : Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud ? quae iniquitas nostra, et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro ?
Jeremiah Jer 24 16 11 dices ad eos : Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos, et servierunt eis, et adoraverunt eos, et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt.
Jeremiah Jer 24 16 12 Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri : ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat.
Jeremiah Jer 24 16 13 Et ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis, vos et patres vestri : et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem.
Jeremiah Jer 24 16 14 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra : Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Aegypti,
Jeremiah Jer 24 16 15 sed : Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra aquilonis, et de universis terris ad quas ejeci eos : et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum.
Jeremiah Jer 24 16 16 Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos : et post haec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum.
Jeremiah Jer 24 16 17 Quia oculi mei super omnes vias eorum : non sunt absconditae a facie mea, et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis.
Jeremiah Jer 24 16 18 Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt haereditatem meam.
Jeremiah Jer 24 16 19 Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, ad te gentes venient ab extremis terrae, et dicent : Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quae eis non profuit.
Jeremiah Jer 24 16 20 Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii ?
Jeremiah Jer 24 16 21 Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam, et virtutem meam, et scient quia nomen mihi Dominus.]
Jeremiah Jer 24 17 1 [Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum, et in cornibus ararum eorum.
Jeremiah Jer 24 17 2 Cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum, et lucorum suorum, lignorumque frondentium, in montibus excelsis,
Jeremiah Jer 24 17 3 sacrificantes in agro : fortitudinem tuam, et omnes thesauros tuos in direptionem dabo ; excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis.
Jeremiah Jer 24 17 4 Et relinqueris sola ab haereditate tua, quam dedi tibi, et servire te faciam inimicis tuis in terra quam ignoras : quoniam ignem succendisti in furore meo : usque in aeternum ardebit.]
Jeremiah Jer 24 17 5 [Haec dicit Dominus : Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus.
Jeremiah Jer 24 17 6 Erit enim quasi myricae in deserto, et non videbit cum venerit bonum : sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili.
Jeremiah Jer 24 17 7 Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus.
Jeremiah Jer 24 17 8 Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit aestus : et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum.
Jeremiah Jer 24 17 9 Pravum est cor omnium, et inscrutabile : quis cognoscet illud ?
Jeremiah Jer 24 17 10 Ego Dominus scrutans cor, et probans renes : qui do unicuique juxta viam suam, et juxta fructum adinventionum suarum.
Jeremiah Jer 24 17 11 Perdix fovit quae non peperit : fecit divitias, et non in judicio : in dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens.
Jeremiah Jer 24 17 12 Solium gloriae altitudinis a principio, locus sanctificationis nostrae.
Jeremiah Jer 24 17 13 Exspectatio Israël, Domine, omnes qui te derelinquunt confundentur : recedentes a te, in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum.
Jeremiah Jer 24 17 14 Sana me, Domine, et sanabor : salvum me fac, et salvus ero : quoniam laus mea tu es.
Jeremiah Jer 24 17 15 Ecce ipsi dicunt ad me : Ubi est verbum Domini ? veniat :
Jeremiah Jer 24 17 16 et ego non sum turbatus, te pastorem sequens : et diem hominis non desideravi, tu scis : quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit.
Jeremiah Jer 24 17 17 Non sis tu mihi formidini : spes mea tu in die afflictionis.
Jeremiah Jer 24 17 18 Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego : paveant illi, et non paveam ego : induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos.]
Jeremiah Jer 24 17 19 Haec dicit Dominus ad me : Vade, et sta in porta filiorum populi, per quam ingrediuntur reges Juda, et egrediuntur, et in cunctis portis Jerusalem :
Jeremiah Jer 24 17 20 et dices ad eos : [Audite verbum Domini, reges Juda, et omnis Juda, cunctique habitatores Jerusalem, qui ingredimini per portas istas.
Jeremiah Jer 24 17 21 Haec dicit Dominus : Custodite animas vestras, et nolite portare pondera in die sabbati, nec inferatis per portas Jerusalem :
Jeremiah Jer 24 17 22 et nolite ejicere onera de domibus vestris in die sabbati, et omne opus non facietis : sanctificate diem sabbati, sicut praecepi patribus vestris.
Jeremiah Jer 24 17 23 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam : sed induraverunt cervicem suam, ne audirent me, et ne acciperent disciplinam.
Jeremiah Jer 24 17 24 Et erit : si audieritis me, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbati : et si sanctificaveritis diem sabbati, ne faciatis in eo omne opus :
Jeremiah Jer 24 17 25 ingredientur per portas civitatis hujus reges et principes, sedentes super solium David, et ascendentes in curribus et equis, ipsi et principes eorum, viri Juda, et habitatores Jerusalem : et habitabitur civitas haec in sempiternum.
Jeremiah Jer 24 17 26 Et venient de civitatibus Juda, et de circuitu Jerusalem, et de terra Benjamin, et de campestribus, et de montuosis, et ab austro, portantes holocaustum, et victimam, et sacrificium, et thus, et inferent oblationem in domum Domini.
Jeremiah Jer 24 17 27 Si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati, et ne portetis onus, et ne inferatis per portas Jerusalem in die sabbati, succendam ignem in portis ejus, et devorabit domos Jerusalem, et non extinguetur.]
Jeremiah Jer 24 18 1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :
Jeremiah Jer 24 18 2 Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea.
Jeremiah Jer 24 18 3 Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam.
Jeremiah Jer 24 18 4 Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis : conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret.
Jeremiah Jer 24 18 5 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Jeremiah Jer 24 18 6 [Numquid sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Israël ? ait Dominus : ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israël.
Jeremiah Jer 24 18 7 Repente loquar adversum gentem et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud :
Jeremiah Jer 24 18 8 si poenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei.
Jeremiah Jer 24 18 9 Et subito loquar de gente et de regno, ut aedificem et plantem illud.
Jeremiah Jer 24 18 10 Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, poenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.
Jeremiah Jer 24 18 11 Nunc ergo dic viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, dicens : Haec dicit Dominus : Ecce ego fingo contra vos malum, et cogito contra vos cogitationem : revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra.
Jeremiah Jer 24 18 12 Qui dixerunt : Desperavimus : post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus.
Jeremiah Jer 24 18 13 Ideo haec dicit Dominus : Interrogate gentes : Quis audivit talia horribilia, quae fecit nimis virgo Israël ?
Jeremiah Jer 24 18 14 Numquid deficiet de petra agri nix Libani ? aut evelli possunt aquae erumpentes frigidae, et defluentes ?
Jeremiah Jer 24 18 15 Quia oblitus est mei populus meus, frustra libantes, et impingentes in viis suis, in semitis saeculi, ut ambularent per eas in itinere non trito,
Jeremiah Jer 24 18 16 ut fieret terra eorum in desolationem, et in sibilum sempiternum : omnis qui praeterierit per eam obstupescet, et movebit caput suum.
Jeremiah Jer 24 18 17 Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico : dorsum, et non faciem, ostendam eis in die perditionis eorum.]
Jeremiah Jer 24 18 18 Et dixerunt : [Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes : non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta : venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus.]
Jeremiah Jer 24 18 19 [Attende, Domine, ad me, et audi vocem adversariorum meorum.
Jeremiah Jer 24 18 20 Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae ? Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis.
Jeremiah Jer 24 18 21 Propterea da filios eorum in famem, et deduc eos in manus gladii : fiant uxores eorum absque liberis, et viduae : et viri earum interficiantur morte : juvenes eorum confodiantur gladio in praelio :
Jeremiah Jer 24 18 22 audiatur clamor de domibus eorum : adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis.
Jeremiah Jer 24 18 23 Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem : ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur : fiant corruentes in conspectu tuo ; in tempore furoris tui abutere eis.]
Jeremiah Jer 24 19 1 Haec dicit Dominus : Vade, et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi et a senioribus sacerdotum,
Jeremiah Jer 24 19 2 et egredere ad vallem filii Ennom, quae est juxta introitum portae fictilis : et praedicabis ibi verba quae ego loquar ad te.
Jeremiah Jer 24 19 3 Et dices : [Audite verbum Domini, reges Juda, et habitatores Jerusalem. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis qui audierit illam, tinniant aures ejus,
Jeremiah Jer 24 19 4 eo quod dereliquerint me, et alienum fecerint locum istum, et libaverunt in eo diis alienis quos nescierunt, ipsi et patres eorum, et reges Juda : et repleverunt locum istum sanguine innocentum,
Jeremiah Jer 24 19 5 et aedificaverunt excelsa Baalim, ad comburendos filios suos igni in holocaustum Baalim : quae non praecepi, nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum.
Jeremiah Jer 24 19 6 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius locus iste Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis occisionis.
Jeremiah Jer 24 19 7 Et dissipabo consilium Juda et Jerusalem in loco isto, et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum, et in manu quaerentium animas eorum : et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli et bestiis terrae.
Jeremiah Jer 24 19 8 Et ponam civitatem hanc in stuporem, et in sibilum : omnis qui praeterierit per eam obstupescet, et sibilabit super universa plaga ejus.
Jeremiah Jer 24 19 9 Et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum : et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione, et in angustia in qua concludent eos inimici eorum, et qui quaerunt animas eorum.]
Jeremiah Jer 24 19 10 Et conteres lagunculam in oculis virorum qui ibunt tecum,
Jeremiah Jer 24 19 11 et dices ad eos : [Haec dicit Dominus exercituum : Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari : et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum.
Jeremiah Jer 24 19 12 Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus ejus, et ponam civitatem istam sicut Topheth.
Jeremiah Jer 24 19 13 Et erunt domus Jerusalem, et domus regum Juda, sicut locus Topheth, immundae, omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeli, et libaverunt libamina diis alienis.]
Jeremiah Jer 24 19 14 Venit autem Jeremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini, et dixit ad omnem populum :
Jeremiah Jer 24 19 15 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego inducam super civitatem hanc, et super omnes urbes ejus, universa mala quae locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos.
Jeremiah Jer 24 20 1 Et audivit Phassur filius Emmer, sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Jeremiam prophetantem sermones istos.
Jeremiah Jer 24 20 2 Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum quod erat in porta Benjamin superiori, in domo Domini.
Jeremiah Jer 24 20 3 Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum Jeremias : Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed Pavorem undique.
Jeremiah Jer 24 20 4 Quia haec dicit Dominus : [Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos : et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt : et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis, et traducet eos in Babylonem, et percutiet eos gladio.
Jeremiah Jer 24 20 5 Et dabo universam substantiam civitatis hujus, et omnem laborem ejus, omneque pretium, et cunctos thesauros regum Juda dabo in manu inimicorum eorum : et diripient eos, et tollent, et ducent in Babylonem.
Jeremiah Jer 24 20 6 Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem : et in Babylonem venies, et ibi morieris, ibique sepelieris tu, et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium.]
Jeremiah Jer 24 20 7 [Seduxisti me, Domine, et seductus sum : fortior me fuisti, et invaluisti : factus sum in derisum tota die ; omnes subsannant me.
Jeremiah Jer 24 20 8 Quia jam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito : et factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die.
Jeremiah Jer 24 20 9 Et dixi : Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius : et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens.
Jeremiah Jer 24 20 10 Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu : Persequimini, et persequamur eum, ab omnibus viris qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum : si quomodo decipiatur, et praevaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo.
Jeremiah Jer 24 20 11 Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis : idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt : confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.
Jeremiah Jer 24 20 12 Et tu, Domine exercituum, probator justi, qui vides renes et cor, videam, quaeso, ultionem tuam ex eis : tibi enim revelavi causam meam.
Jeremiah Jer 24 20 13 Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum.
Jeremiah Jer 24 20 14 Maledicta dies in qua natus sum ! dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta !
Jeremiah Jer 24 20 15 Maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens : Natus est tibi puer masculus, et quasi gaudio laetificavit eum !
Jeremiah Jer 24 20 16 Sit homo ille ut sunt civitates quae subvertit Dominus, et non poenituit eum : audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano,
Jeremiah Jer 24 20 17 qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulchrum, et vulva ejus conceptus aeternus !
Jeremiah Jer 24 20 18 Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei ?]
Jeremiah Jer 24 21 1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae, et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem, dicens :
Jeremiah Jer 24 21 2 Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, praeliatur adversum nos : si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis.
Jeremiah Jer 24 21 3 Et dixit Jeremias ad eos : Sic dicetis Sedeciae :
Jeremiah Jer 24 21 4 Haec dicit Dominus Deus Israël : Ecce ego convertam vasa belli quae in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldaeos qui obsident vos in circuitu murorum : et congregabo ea in medio civitatis hujus.
Jeremiah Jer 24 21 5 Et debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi.
Jeremiah Jer 24 21 6 Et percutiam habitatores civitatis hujus : homines et bestiae pestilentia magna morientur.
Jeremiah Jer 24 21 7 Et post haec, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quaerentium animam eorum : et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, neque parcet, nec miserebitur.
Jeremiah Jer 24 21 8 Et ad populum hunc dices : Haec dicit Dominus : Ecce ego do coram vobis viam vitae, et viam mortis.
Jeremiah Jer 24 21 9 Qui habitaverit in urbe hac morietur gladio, et fame, et peste : qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldaeos qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium.
Jeremiah Jer 24 21 10 Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus : in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni.
Jeremiah Jer 24 21 11 Et domui regis Juda : [Audite verba Domini,
Jeremiah Jer 24 21 12 domus David. Haec dicit Dominus : Judicate mane judicium, et eruite vi oppressum de manu calumniantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam studiorum vestrorum.
Jeremiah Jer 24 21 13 Ecce ego ad te, habitatricem vallis solidae atque campestris, ait Dominus : qui dicitis : Quis percutiet nos ? et quis ingredietur domos nostras ?
Jeremiah Jer 24 21 14 Et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum, dicit Dominus : et succendam ignem in saltu ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus.]
Jeremiah Jer 24 22 1 Haec dicit Dominus : Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc,
Jeremiah Jer 24 22 2 et dices : [Audi verbum Domini, rex Juda, qui sedes super solium David : tu et servi tui, et populus tuus, qui ingredimini per portas istas.
Jeremiah Jer 24 22 3 Haec dicit Dominus : Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris : et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique, et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.
Jeremiah Jer 24 22 4 Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus hujus reges sedentes de genere David super thronum ejus, et ascendentes currus et equos, ipsi, et servi, et populus eorum.
Jeremiah Jer 24 22 5 Quod si non audieritis verba haec : in memetipso juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus haec.
Jeremiah Jer 24 22 6 Quia haec dicit Dominus super domum regis Juda : Galaad, tu mihi caput Libani, si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles !
Jeremiah Jer 24 22 7 Et sanctificabo super te, interficientem virum et arma ejus : et succident electas cedros tuas, et praecipitabunt in ignem.
Jeremiah Jer 24 22 8 Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo : Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi ?
Jeremiah Jer 24 22 9 Et respondebunt : Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui, et adoraverint deos alienos, et servierint eis.
Jeremiah Jer 24 22 10 Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu : plangite eum qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suae.
Jeremiah Jer 24 22 11 Quia haec dicit Dominus ad Sellum, filium Josiae, regem Juda, qui regnavit pro Josia patre suo, qui egressus est de loco isto : Non revertetur huc amplius,
Jeremiah Jer 24 22 12 sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius.
Jeremiah Jer 24 22 13 Vae qui aedificat domum suam in injustitia, et coenacula sua non in judicio : amicum suum opprimet frustra, et mercedem ejus non reddet ei :
Jeremiah Jer 24 22 14 qui dicit : Aedificabo mihi domum latam, et coenacula spatiosa : qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide.
Jeremiah Jer 24 22 15 Numquid regnabis quoniam confers te cedro ? pater tuus numquid non comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei ?
Jeremiah Jer 24 22 16 Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum : numquid non ideo quia cognovit me ? dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 22 17 Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis.
Jeremiah Jer 24 22 18 Propterea haec dicit Dominus ad Joakim, filium Josiae, regem Juda : Non plangent eum : Vae frater ! et vae soror ! non concrepabunt ei : Vae domine ! et vae inclyte !
Jeremiah Jer 24 22 19 Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.]
Jeremiah Jer 24 22 20 [Ascende Libanum, et clama, et in Basan da vocem tuam : et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui.
Jeremiah Jer 24 22 21 Locutus sum ad te in abundantia tua, et dixisti : Non audiam : haec est via tua ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam.
Jeremiah Jer 24 22 22 Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt : et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua.
Jeremiah Jer 24 22 23 Quae sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis ?
Jeremiah Jer 24 22 24 Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda annulus in manu dextera mea, inde evellam eum,
Jeremiah Jer 24 22 25 et dabo te in manu quaerentium animam tuam, et in manu quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu Chaldaeorum :
Jeremiah Jer 24 22 26 et mittam te, et matrem tuam quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini.
Jeremiah Jer 24 22 27 Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc, non revertentur.
Jeremiah Jer 24 22 28 Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias ? numquid vas absque omni voluptate ? quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt ?
Jeremiah Jer 24 22 29 Terra, terra, terra, audi sermonem Domini.
Jeremiah Jer 24 22 30 Haec dicit Dominus : Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur : nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda.]
Jeremiah Jer 24 23 1 [Vae pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuae meae ! dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 23 2 Ideo haec dicit Dominus Deus Israël ad pastores qui pascunt populum meum : Vos dispersistis gregem meum, et ejecistis eos, et non visitastis eos : ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 23 3 Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas ejecero eos illuc : et convertam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabuntur.
Jeremiah Jer 24 23 4 Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos : non formidabunt ultra, et non pavebunt, et nullus quaeretur ex numero, dicit Dominus.]
Jeremiah Jer 24 23 5 [Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum : et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra.
Jeremiah Jer 24 23 6 In diebus illis salvabitur Juda, et Israël habitabit confidenter : et hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus justus noster.
Jeremiah Jer 24 23 7 Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra : Vivit Dominus, qui eduxit filios Israël de terra Aegypti,
Jeremiah Jer 24 23 8 sed : Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israël de terra aquilonis, et de cunctis terris ad quas ejeceram eos illuc, et habitabunt in terra sua.]
Jeremiah Jer 24 23 9 Ad prophetas : [Contritum est cor meum in medio mei ; contremuerunt omnia ossa mea : factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino, a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus.
Jeremiah Jer 24 23 10 Quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti : factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum dissimilis.
Jeremiah Jer 24 23 11 Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 23 12 Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris : impellentur enim, et corruent in ea : afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 23 13 Et in prophetis Samariae vidi fatuitatem : prophetabant in Baal, et decipiebant populum meum Israël.
Jeremiah Jer 24 23 14 Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii : et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua : facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrha.
Jeremiah Jer 24 23 15 Propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas : Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle : a prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram.
Jeremiah Jer 24 23 16 Haec dicit Dominus exercituum : Nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos : visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini.
Jeremiah Jer 24 23 17 Dicunt his qui blasphemant me : Locutus est Dominus : Pax erit vobis : et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt : Non veniet super vos malum.
Jeremiah Jer 24 23 18 Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit, et audivit sermonem ejus ? quis consideravit verbum illius, et audivit ?
Jeremiah Jer 24 23 19 Ecce turbo Dominicae indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet.
Jeremiah Jer 24 23 20 Non revertetur furor Domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationem cordis sui : in novissimis diebus intelligetis consilium ejus.
Jeremiah Jer 24 23 21 Non mittebam prophetas, et ipsi currebant : non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.
Jeremiah Jer 24 23 22 Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a cogitationibus suis pessimis.
Jeremiah Jer 24 23 23 Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe ?
Jeremiah Jer 24 23 24 Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum ? dicit Dominus. Numquid non caelum et terram ego impleo ? dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 23 25 Audivi quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes : Somniavi, somniavi.
Jeremiah Jer 24 23 26 Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui ?
Jeremiah Jer 24 23 27 Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum quae narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal ?
Jeremiah Jer 24 23 28 Propheta qui habet somnium, narret somnium : et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum ? dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 23 29 Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram ?
Jeremiah Jer 24 23 30 Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo.
Jeremiah Jer 24 23 31 Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas, et aiunt : Dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 23 32 Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus, qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis, cum ego non misissem eos, nec mandassem eis : qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 23 33 Si igitur interrogaverit te populus iste, vel propheta, aut sacerdos, dicens : Quod est onus Domini ? dices ad eos : Vos estis onus : projiciam quippe vos, dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 23 34 Et propheta, et sacerdos, et populus qui dicit : Onus Domini : visitabo super virum illum et super domum ejus.
Jeremiah Jer 24 23 35 Haec dicetis unusquisque ad proximum, et ad fratrem suum : Quid respondit Dominus ? et quid locutus est Dominus ?
Jeremiah Jer 24 23 36 Et onus Domini ultra non memorabitur : quia onus erit unicuique sermo suus, et pervertistis verba Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri.
Jeremiah Jer 24 23 37 Haec dices ad prophetam : Quid respondit tibi Dominus ? et quid locutus est Dominus ?
Jeremiah Jer 24 23 38 Si autem onus Domini dixeritis, propter hoc haec dicit Dominus : Quia dixistis sermonem istum : Onus Domini, et misi ad vos dicens : Nolite dicere : Onus Domini :
Jeremiah Jer 24 23 39 propterea ecce ego tollam vos portans, et derelinquam vos, et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris, a facie mea :
Jeremiah Jer 24 23 40 et dabo vos in opprobrium sempiternum, et in ignominiam aeternam, quae numquam oblivione delebitur.]
Jeremiah Jer 24 24 1 Ostendit mihi Dominus : et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem.
Jeremiah Jer 24 24 2 Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis : et calathus unus ficus habebat malas nimis, quae comedi non poterant eo quod essent malae.
Jeremiah Jer 24 24 3 Et dixit Dominus ad me : Quid tu vides, Jeremia ? Et dixi : Ficus, ficus bonas, bonas valde : et malas, malas valde, quae comedi non possunt eo quod sint malae.
Jeremiah Jer 24 24 4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Jeremiah Jer 24 24 5 [Haec dicit Dominus Deus Israël : Sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Juda, quam emisi de loco isto in terram Chaldaeorum, in bonum.
Jeremiah Jer 24 24 6 Et ponam oculos meos super eos ad placandum, et reducam eos in terram hanc : et aedificabo eos, et non destruam : et plantabo eos, et non evellam.
Jeremiah Jer 24 24 7 Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus : et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo.
Jeremiah Jer 24 24 8 Et sicut ficus pessimae quae comedi non possunt eo quod sint malae, haec dicit Dominus : Sic dabo Sedeciam regem Juda, et principes ejus, et reliquos de Jerusalem, qui remanserunt in urbe hac, et qui habitant in terra Aegypti.
Jeremiah Jer 24 24 9 Et dabo eos in vexationem, afflictionemque omnibus regnis terrae, in opprobrium, et in parabolam, et in proverbium, et in maledictionem in universis locis ad quae ejeci eos.
Jeremiah Jer 24 24 10 Et mittam in eis gladium, et famem, et pestem, donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum.]
Jeremiah Jer 24 25 1 Verbum quod factum est ad Jeremiam, de omni populo Juda, in anno quarto Joakim filii Josiae regis Juda (ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis),
Jeremiah Jer 24 25 2 quod locutus est Jeremias propheta ad omnem populum Juda, et ad universos habitatores Jerusalem, dicens :
Jeremiah Jer 24 25 3 A tertiodecimo anno Josiae filii Amon regis Juda, usque ad diem hanc, iste tertius et vigesimus annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos, de nocte consurgens et loquens, et non audistis.
Jeremiah Jer 24 25 4 Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas, consurgens diluculo, mittensque : et non audistis, neque inclinastis aures vestras ut audiretis,
Jeremiah Jer 24 25 5 cum diceret : Revertimini unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a saeculo et usque in saeculum :
Jeremiah Jer 24 25 6 et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis, adoretisque eos : neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos.
Jeremiah Jer 24 25 7 Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum, in malum vestrum.
Jeremiah Jer 24 25 8 Propterea haec dicit Dominus exercituum : Pro eo quod non audistis verba mea,
Jeremiah Jer 24 25 9 ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eos super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes quae in circuitu illius sunt : et interficiam eos, et ponam eos in stuporem et in sibilum, et in solitudines sempiternas.
Jeremiah Jer 24 25 10 Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molae et lumen lucernae.
Jeremiah Jer 24 25 11 Et erit universa terra haec in solitudinem, et in stuporem : et servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis.
Jeremiah Jer 24 25 12 Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum, et super terram Chaldaeorum, et ponam illam in solitudines sempiternas.
Jeremiah Jer 24 25 13 Et adducam super terram illam omnia verba mea, quae locutus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto, quaecumque prophetavit Jeremias adversum omnes gentes :
Jeremiah Jer 24 25 14 quia servierunt eis, cum essent gentes multae, et reges magni : et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum.
Jeremiah Jer 24 25 15 Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te.
Jeremiah Jer 24 25 16 Et bibent, et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos.
Jeremiah Jer 24 25 17 Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus,
Jeremiah Jer 24 25 18 Jerusalem, et civitatibus Juda, et regibus ejus, et principibus ejus, ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista :
Jeremiah Jer 24 25 19 Pharaoni regi Aegypti, et servis ejus, et principibus ejus, et omni populo ejus :
Jeremiah Jer 24 25 20 et universis generaliter : cunctis regibus terrae Ausitidis, et cunctis regibus terrae Philisthiim, et Ascaloni, et Gazae, et Accaron, et reliquiis Azoti :
Jeremiah Jer 24 25 21 et Idumaeae, et Moab, et filiis Ammon :
Jeremiah Jer 24 25 22 et cunctis regibus Tyri, et universis regibus Sidonis, et regibus terrae insularum qui sunt trans mare :
Jeremiah Jer 24 25 23 et Dedan, et Thema, et Buz, et universis qui attonsi sunt in comam :
Jeremiah Jer 24 25 24 et cunctis regibus Arabiae, et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto :
Jeremiah Jer 24 25 25 et cunctis regibus Zambri, et cunctis regibus Elam, et cunctis regibus Medorum :
Jeremiah Jer 24 25 26 cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum : et omnibus regnis terrae quae super faciem ejus sunt : et rex Sesach bibet post eos.
Jeremiah Jer 24 25 27 Et dices ad eos : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Bibite, et inebriamini, et vomite : et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos.
Jeremiah Jer 24 25 28 Cumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, dices ad eos : Haec dicit Dominus exercituum : Bibentes bibetis :
Jeremiah Jer 24 25 29 quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis ? non eritis immunes : gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae, dicit Dominus exercituum.
Jeremiah Jer 24 25 30 Et tu prophetabis ad eos omnia verba haec, et dices ad illos : [Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam : rugiens rugiet super decorem suum : celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae.
Jeremiah Jer 24 25 31 Pervenit sonitus usque ad extrema terrae, quia judicium Domino cum gentibus : judicatur ipse cum omni carne. Impios tradidi gladio, dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 25 32 Haec dicit Dominus exercituum : Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summitatibus terrae.
Jeremiah Jer 24 25 33 Et erunt interfecti Domini in die illa, a summo terrae usque ad summum ejus : non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur : in sterquilinium super faciem terrae jacebunt.
Jeremiah Jer 24 25 34 Ululate, pastores, et clamate, et aspergite vos cinere, optimates gregis : quia completi sunt dies vestri ut interficiamini, et dissipationes vestrae : et cadetis quasi vasa pretiosa.
Jeremiah Jer 24 25 35 Et peribit fuga a pastoribus, et salvatio ab optimatibus gregis.
Jeremiah Jer 24 25 36 Vox clamoris pastorum, et ululatus optimatum gregis, quia vastavit Dominus pascua eorum :
Jeremiah Jer 24 25 37 et conticuerunt arva pacis a facie irae furoris Domini.
Jeremiah Jer 24 25 38 Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem a facie irae columbae, et a facie irae furoris Domini.]
Jeremiah Jer 24 26 1 In principio regni Joakim filii Josiae regis Juda, factum est verbum istud a Domino, dicens :
Jeremiah Jer 24 26 2 Haec dicit Dominus : Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos : noli subtrahere verbum,
Jeremiah Jer 24 26 3 si forte audiant, et convertantur unusquisque a via sua mala, et poeniteat me mali quod cogito facere eis propter malitiam studiorum eorum.
Jeremiah Jer 24 26 4 Et dices ad eos : Haec dicit Dominus : Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis,
Jeremiah Jer 24 26 5 ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi ad vos, de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis :
Jeremiah Jer 24 26 6 dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae.
Jeremiah Jer 24 26 7 Et audierunt sacerdotes, et prophetae, et omnis populus, Jeremiam loquentem verba haec in domo Domini.
Jeremiah Jer 24 26 8 Cumque complesset Jeremias, loquens omnia quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetae, et omnis populus, dicens : Morte moriatur.
Jeremiah Jer 24 26 9 Quare prophetavit in nomine Domini, dicens : Sicut Silo erit domus haec, et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator ? Et congregatus est omnis populus adversus Jeremiam in domo Domini.
Jeremiah Jer 24 26 10 Et audierunt principes Juda verba haec, et ascenderunt de domo regis in domum Domini, et sederunt in introitu portae domus Domini novae.
Jeremiah Jer 24 26 11 Et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes, et ad omnem populum, dicentes : Judicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris.
Jeremiah Jer 24 26 12 Et ait Jeremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens : Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc, omnia verba quae audistis.
Jeremiah Jer 24 26 13 Nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri, et poenitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos.
Jeremiah Jer 24 26 14 Ego autem ecce in manibus vestris sum : facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris.
Jeremiah Jer 24 26 15 Verumtamen scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus : in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec.
Jeremiah Jer 24 26 16 Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et ad prophetas : Non est viro huic judicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos.
Jeremiah Jer 24 26 17 Surrexerunt ergo viri de senioribus terrae, et dixerunt ad omnem coetum populi, loquentes :
Jeremiah Jer 24 26 18 Michaeas de Morasthi fuit propheta in diebus Ezechiae regis Juda, et ait ad omnem populum Juda, dicens : [Haec dicit Dominus exercituum : Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum.]
Jeremiah Jer 24 26 19 Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda, et omnis Juda ? numquid non timuerunt Dominum, et deprecati sunt faciem Domini, et poenituit Dominum mali quod locutus fuerat adversum eos ? Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras.
Jeremiah Jer 24 26 20 Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim, et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc, juxta omnia verba Jeremiae.
Jeremiah Jer 24 26 21 Et audivit rex Joakim, et omnes potentes et principes ejus, verba haec, et quaesivit rex interficere eum : et audivit Urias, et timuit, fugitque, et ingressus est Aegyptum.
Jeremiah Jer 24 26 22 Et misit rex Joakim viros in Aegyptum, Elnathan filium Achobor, et viros cum eo, in Aegyptum,
Jeremiah Jer 24 26 23 et eduxerunt Uriam de Aegypto, et adduxerunt eum ad regem Joakim, et percussit eum gladio, et projecit cadaver ejus in sepulchris vulgi ignobilis.
Jeremiah Jer 24 26 24 Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Jeremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum.
Jeremiah Jer 24 27 1 In principio regni Joakim filii Josiae regis Juda, factum est verbum istud ad Jeremiam a Domino, dicens :
Jeremiah Jer 24 27 2 Haec dicit Dominus ad me : Fac tibi vincula et catenas, et pones eas in collo tuo,
Jeremiah Jer 24 27 3 et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiorum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidonis, in manu nuntiorum qui venerunt Jerusalem ad Sedeciam regem Juda.
Jeremiah Jer 24 27 4 Et praecipies eis ut ad dominos suos loquantur : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Haec dicetis ad dominos vestros :
Jeremiah Jer 24 27 5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quae sunt super faciem terrae, in fortitudine mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.
Jeremiah Jer 24 27 6 Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei : insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi :
Jeremiah Jer 24 27 7 et servient ei omnes gentes, et filio ejus, et filio filii ejus, donec veniat tempus terrae ejus et ipsius : et servient ei gentes multae et reges magni.
Jeremiah Jer 24 27 8 Gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu ejus.
Jeremiah Jer 24 27 9 Vos ergo nolite audire prophetas vestros, et divinos, et somniatores, et augures, et maleficos, qui dicunt vobis : Non servietis regi Babylonis :
Jeremiah Jer 24 27 10 quia mendacium prophetant vobis, ut longe vos faciant de terra vestra, et ejiciant vos, et pereatis.
Jeremiah Jer 24 27 11 Porro gens quae subjecerit cervicem suam sub jugo regis Babylonis, et servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus, et colet eam, et habitabit in ea.
Jeremiah Jer 24 27 12 Et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba haec, dicens : Subjicite colla vestra sub jugo regis Babylonis, et servite ei et populo ejus, et vivetis.
Jeremiah Jer 24 27 13 Quare moriemini, tu et populus tuus, gladio, et fame, et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem quae servire noluerit regi Babylonis ?
Jeremiah Jer 24 27 14 Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis : Non servietis regi Babylonis : quia mendacium ipsi loquuntur vobis :
Jeremiah Jer 24 27 15 quia non misi eos, ait Dominus, et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut ejiciant vos, et pereatis, tam vos quam prophetae qui vaticinantur vobis.
Jeremiah Jer 24 27 16 Et ad sacerdotes, et ad populum istum, locutus sum, dicens : Haec dicit Dominus : Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis, dicentes : Ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito : mendacium enim prophetant vobis.
Jeremiah Jer 24 27 17 Nolite ergo audire eos : sed servite regi Babylonis, ut vivatis : quare datur haec civitas in solitudinem ?
Jeremiah Jer 24 27 18 Et si prophetae sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa quae derelicta fuerant in domo Domini, et in domo regis Juda, et in Jerusalem, in Babylonem.
Jeremiah Jer 24 27 19 Quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas, et ad mare, et ad bases, et ad reliqua vasorum quae remanserunt in civitate hac,
Jeremiah Jer 24 27 20 quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum transferret Jechoniam filium Joakim regem Juda de Jerusalem in Babylonem, et omnes optimates Juda et Jerusalem :
Jeremiah Jer 24 27 21 quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad vasa quae derelicta sunt in domo Domini, et in domo regis Juda et Jerusalem :
Jeremiah Jer 24 27 22 In Babylonem transferentur, et ibi erunt usque ad diem visitationis suae, dicit Dominus, et afferri faciam ea, et restitui in loco isto.
Jeremiah Jer 24 28 1 Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciae regis Juda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur, propheta de Gabaon, in domo Domini, coram sacerdotibus et omni populo, dicens :
Jeremiah Jer 24 28 2 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Contrivi jugum regis Babylonis.
Jeremiah Jer 24 28 3 Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto, et transtulit ea in Babylonem.
Jeremiah Jer 24 28 4 Et Jechoniam filium Joakim regem Juda, et omnem transmigrationem Juda, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus : conteram enim jugum regis Babylonis.
Jeremiah Jer 24 28 5 Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam, in oculis sacerdotum, et in oculis omnis populi qui stabat in domo Domini :
Jeremiah Jer 24 28 6 et ait Jeremias propheta : Amen ! sic faciat Dominus : suscitet Dominus verba tua quae prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini, et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum.
Jeremiah Jer 24 28 7 Verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis, et in auribus universi populi :
Jeremiah Jer 24 28 8 prophetae qui fuerunt ante me et ante te, ab initio, et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de praelio, et de afflictione, et de fame :
Jeremiah Jer 24 28 9 propheta qui vaticinatus est pacem, cum venerit verbum ejus, scietur propheta quem misit Dominus in veritate.
Jeremiah Jer 24 28 10 Et tulit Hananias propheta catenam de collo Jeremiae prophetae, et confregit eam.
Jeremiah Jer 24 28 11 Et ait Hananias in conspectu omnis populi, dicens : Haec dicit Dominus : Sic confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis, post duos annos dierum de collo omnium gentium.
Jeremiah Jer 24 28 12 Et abiit Jeremias propheta in viam suam. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, postquam confregit Hananias propheta catenam de collo Jeremiae prophetae, dicens :
Jeremiah Jer 24 28 13 Vade, et dices Hananiae : Haec dicit Dominus : Catenas ligneas contrivisti, et facies pro eis catenas ferreas.
Jeremiah Jer 24 28 14 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei : insuper et bestias terrae dedi ei.
Jeremiah Jer 24 28 15 Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam : Audi, Hanania : non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio.
Jeremiah Jer 24 28 16 Idcirco haec dicit Dominus : Ecce ego mittam te a facie terrae : hoc anno morieris : adversum enim Dominum locutus es.
Jeremiah Jer 24 28 17 Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, mense septimo.
Jeremiah Jer 24 29 1 Et haec sunt verba libri quem misit Jeremias propheta de Jerusalem ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad prophetas, et ad omnem populum quem traduxerat Nabuchodonosor de Jerusalem in Babylonem,
Jeremiah Jer 24 29 2 postquam egressus est Jechonias rex, et domina, et eunuchi, et principes Juda et Jerusalem, et faber et inclusor, de Jerusalem,
Jeremiah Jer 24 29 3 in manu Elasa filii Saphan, et Gamariae filii Helciae, quos misit Sedecias rex Juda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem, dicens :
Jeremiah Jer 24 29 4 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël, omni transmigrationi quam transtuli de Jerusalem in Babylonem :
Jeremiah Jer 24 29 5 Aedificate domos, et habitate : et plantate hortos, et comedite fructum eorum.
Jeremiah Jer 24 29 6 Accipite uxores, et generate filios et filias : et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias : et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero.
Jeremiah Jer 24 29 7 Et quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis.
Jeremiah Jer 24 29 8 Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Non vos seducant prophetae vestri qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra quae vos somniatis :
Jeremiah Jer 24 29 9 quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo, et non misi eos, dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 29 10 Quia haec dicit Dominus : Cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum.
Jeremiah Jer 24 29 11 Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.
Jeremiah Jer 24 29 12 Et invocabitis me, et ibitis : et orabitis me, et ego exaudiam vos.
Jeremiah Jer 24 29 13 Quaeretis me, et invenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro.
Jeremiah Jer 24 29 14 Et inveniar a vobis, ait Dominus : et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quae expuli vos, dicit Dominus, et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci.
Jeremiah Jer 24 29 15 Quia dixistis : Suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone :
Jeremiah Jer 24 29 16 quia haec dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis hujus, ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem :
Jeremiah Jer 24 29 17 haec dicit Dominus exercituum : Ecce mittam in eos gladium, et famem, et pestem : et ponam eos quasi ficus malas, quae comedi non possunt eo quod pessimae sint :
Jeremiah Jer 24 29 18 et persequar eos in gladio, et in fame, et in pestilentia : et dabo eos in vexationem universis regnis terrae : in maledictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium cunctis gentibus ad quas ego ejeci eos,
Jeremiah Jer 24 29 19 eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quae misit ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens : et non audistis, dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 29 20 Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio quam emisi de Jerusalem in Babylonem.
Jeremiah Jer 24 29 21 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad Achab filium Coliae, et ad Sedeciam filium Maasiae, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter : Ecce ego tradam eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris :
Jeremiah Jer 24 29 22 et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda quae est in Babylone, dicentium : Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne :
Jeremiah Jer 24 29 23 pro eo quod fecerint stultitiam in Israël, et moechati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego sum judex et testis, dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 29 24 Et ad Semeiam Nehelamiten dices :
Jeremiah Jer 24 29 25 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Jerusalem, et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem, et ad universos sacerdotes, dicens :
Jeremiah Jer 24 29 26 Dominus dedit te sacerdotem pro Jojade sacerdote, ut sis dux in domo Domini, super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem :
Jeremiah Jer 24 29 27 et nunc quare non increpasti Jeremiam Anathothiten, qui prophetat vobis ?
Jeremiah Jer 24 29 28 Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens : Longum est : aedificate domos, et habitate : et plantate hortos, et comedite fructus eorum.
Jeremiah Jer 24 29 29 Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Jeremiae prophetae.
Jeremiah Jer 24 29 30 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
Jeremiah Jer 24 29 31 Mitte ad omnem transmigrationem, dicens : Haec dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten : Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio,
Jeremiah Jer 24 29 32 idcirco haec dicit Dominus : Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen ejus : non erit ei vir sedens in medio populi hujus, et non videbit bonum quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia praevaricationem locutus est adversus Dominum.
Jeremiah Jer 24 30 1 Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :
Jeremiah Jer 24 30 2 Haec dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia verba quae locutus sum ad te, in libro.
Jeremiah Jer 24 30 3 Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.
Jeremiah Jer 24 30 4 Et haec verba quae locutus est Dominus ad Israël et ad Judam :
Jeremiah Jer 24 30 5 [Quoniam haec dicit Dominus : Vocem terroris audivimus : formido, et non est pax.
Jeremiah Jer 24 30 6 Interrogate, et videte si generat masculus : quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversae sunt universae facies in auruginem ?
Jeremiah Jer 24 30 7 Vae ! quia magna dies illa, nec est similis ejus : tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.
Jeremiah Jer 24 30 8 Et erit in die illa, ait Dominus exercituum : conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni :
Jeremiah Jer 24 30 9 sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.
Jeremiah Jer 24 30 10 Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël : quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum : et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :
Jeremiah Jer 24 30 11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te : te autem non faciam in consummationem : sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.
Jeremiah Jer 24 30 12 Quia haec dicit Dominus : Insanabilis fractura tua ; pessima plaga tua :
Jeremiah Jer 24 30 13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum : curationum utilitas non est tibi.
Jeremiah Jer 24 30 14 Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quaerent : plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli : propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua.
Jeremiah Jer 24 30 15 Quid clamas super contritione tua ? insanabilis est dolor tuus : propter multitudinem iniquitatis tuae, et propter dura peccata tua, feci haec tibi.
Jeremiah Jer 24 30 16 Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur : et qui te vastant vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam.
Jeremiah Jer 24 30 17 Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion : haec est, quae non habebat requirentem.
Jeremiah Jer 24 30 18 Haec dicit Dominus : Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor : et aedificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur :
Jeremiah Jer 24 30 19 et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur : et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
Jeremiah Jer 24 30 20 Et erunt filii ejus sicut a principio, et coetus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.
Jeremiah Jer 24 30 21 Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur : et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi ? ait Dominus :
Jeremiah Jer 24 30 22 et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
Jeremiah Jer 24 30 23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens : in capite impiorum conquiescet.
Jeremiah Jer 24 30 24 Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui : in novissimo dierum intelligetis ea.]
Jeremiah Jer 24 31 1 [In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israël, et ipsi erunt mihi in populum.
Jeremiah Jer 24 31 2 Haec dicit Dominus : Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat a gladio : vadet ad requiem suam Israël.
Jeremiah Jer 24 31 3 Longe Dominus apparuit mihi. Et in caritate perpetua dilexi te : ideo attraxi te, miserans.
Jeremiah Jer 24 31 4 Rursumque aedificabo te, et aedificaberis, virgo Israël : adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in choro ludentium.
Jeremiah Jer 24 31 5 Adhuc plantabis vineas in montibus Samariae : plantabunt plantantes, et donec tempus veniat, non vindemiabunt.
Jeremiah Jer 24 31 6 Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim : Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum.
Jeremiah Jer 24 31 7 Quia haec dicit Dominus : Exsultate in laetitia, Jacob, et hinnite contra caput gentium : personate, et canite, et dicite : Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israël.
Jeremiah Jer 24 31 8 Ecce ego adducam eos de terra aquilonis, et congregabo eos ab extremis terrae : inter quos erunt caecus et claudus, praegnans et pariens simul, coetus magnus revertentium huc.
Jeremiah Jer 24 31 9 In fletu venient, et in misericordia reducam eos : et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israëli pater, et Ephraim primogenitus meus est.
Jeremiah Jer 24 31 10 Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quae procul sunt, et dicite : Qui dispersit Israël congregabit eum, et custodiet eum sicut pastor gregem suum.
Jeremiah Jer 24 31 11 Redemit enim Dominus Jacob, et liberavit eum de manu potentioris.
Jeremiah Jer 24 31 12 Et venient, et laudabunt in monte Sion : et confluent ad bona Domini, super frumento, et vino, et oleo, et foetu pecorum et armentorum : eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient.
Jeremiah Jer 24 31 13 Tunc laetabitur virgo in choro, juvenes et senes simul : et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et laetificabo a dolore suo.
Jeremiah Jer 24 31 14 Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 31 15 Haec dicit Dominus : Vox in excelso audita est lamentationis : luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt.
Jeremiah Jer 24 31 16 Haec dicit Dominus : Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici :
Jeremiah Jer 24 31 17 et est spes novissimis tuis, ait Dominus, et revertentur filii ad terminos suos.
Jeremiah Jer 24 31 18 Audiens audivi Ephraim transmigrantem : Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus : converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus.
Jeremiah Jer 24 31 19 Postquam enim convertisti me, egi poenitentiam : et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae.
Jeremiah Jer 24 31 20 Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus ! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum : miserans miserebor ejus, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 31 21 Statue tibi speculam ; pone tibi amaritudines ; dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti : revertere, virgo Israël, revertere ad civitates tuas istas.
Jeremiah Jer 24 31 22 Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga ? quia creavit Dominus novum super terram : femina circumdabit virum.
Jeremiah Jer 24 31 23 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in urbibus ejus, cum convertero captivitatem eorum : Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus :
Jeremiah Jer 24 31 24 et habitabunt in eo Judas et omnes civitates ejus simul, agricolae et minantes greges.
Jeremiah Jer 24 31 25 Quia inebriavi animam lassam, et omnem animam esurientem saturavi.
Jeremiah Jer 24 31 26 Ideo quasi de somno suscitatus sum : et vidi, et somnus meus dulcis mihi.
Jeremiah Jer 24 31 27 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israël et domum Juda semine hominum et semine jumentorum.
Jeremiah Jer 24 31 28 Et sicut vigilavi super eos ut evellerem, et demolirer, et dissiparem, et disperderem, et affligerem, sic vigilabo super eos ut aedificem et plantem, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 31 29 In diebus illis non dicent ultra : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt.
Jeremiah Jer 24 31 30 Sed unusquisque in iniquitate sua morietur : omnis homo qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus.
Jeremiah Jer 24 31 31 Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israël et domui Juda foedus novum,
Jeremiah Jer 24 31 32 non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Aegypti, pactum quod irritum fecerunt : et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 31 33 Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos, dicit Dominus : dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum :
Jeremiah Jer 24 31 34 et non docebit ultra vir proximum suum et vir fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus : quia propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius.
Jeremiah Jer 24 31 35 Haec dicit Dominus qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis : qui turbat mare, et sonant fluctus ejus : Dominus exercituum nomen illi :
Jeremiah Jer 24 31 36 Si defecerint leges istae coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israël deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus.
Jeremiah Jer 24 31 37 Haec dicit Dominus : Si mensurari potuerint caeli sursum, et investigari fundamenta terrae deorsum, et ego abjiciam universum semen Israël, propter omnia quae fecerunt, dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 31 38 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et aedificabitur civitas Domino, a turre Hananeel usque ad portam anguli.
Jeremiah Jer 24 31 39 Et exibit ultra norma mensurae in conspectu ejus super collem Gareb, et circuibit Goatha,
Jeremiah Jer 24 31 40 et omnem vallem cadaverum, et cineris, et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron, et usque ad angulum portae equorum orientalis, Sanctum Domini : non evelletur, et non destruetur ultra in perpetuum.]
Jeremiah Jer 24 32 1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciae regis Juda, ipse est annus decimusoctavus Nabuchodonosor.
Jeremiah Jer 24 32 2 Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem, et Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Juda.
Jeremiah Jer 24 32 3 Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens : Quare vaticinaris, dicens : Haec dicit Dominus : Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam :
Jeremiah Jer 24 32 4 et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chaldaeorum, sed tradetur in manus regis Babylonis : et loquetur os ejus cum ore illius, et oculi ejus oculos illius videbunt :
Jeremiah Jer 24 32 5 et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus : si autem dimicaveritis adversum Chaldaeos, nihil prosperum habebitis ?
Jeremiah Jer 24 32 6 Et dixit Jeremias : Factum est verbum Domini ad me, dicens :
Jeremiah Jer 24 32 7 Ecce Hanameel filius Sellum, patruelis tuus, veniet ad te, dicens : Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate ut emas.
Jeremiah Jer 24 32 8 Et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum carceris, et ait ad me : Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Benjamin, quia tibi competit haereditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset :
Jeremiah Jer 24 32 9 et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum : septem stateres, et decem argenteos.
Jeremiah Jer 24 32 10 Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera.
Jeremiah Jer 24 32 11 Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus :
Jeremiah Jer 24 32 12 et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiae, in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Judaeorum qui sedebant in atrio carceris.
Jeremiah Jer 24 32 13 Et praecepi Baruch coram eis, dicens :
Jeremiah Jer 24 32 14 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis :
Jeremiah Jer 24 32 15 haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineae in terra ista.
Jeremiah Jer 24 32 16 Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens :
Jeremiah Jer 24 32 17 [Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento : non erit tibi difficile omne verbum :
Jeremiah Jer 24 32 18 qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos : fortissime, magne, et potens, Dominus exercituum nomen tibi.
Jeremiah Jer 24 32 19 Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu : cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum ejus.
Jeremiah Jer 24 32 20 Qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc, et in Israël, et in hominibus, et fecisti tibi nomen sicut est dies haec.
Jeremiah Jer 24 32 21 Et eduxisti populum tuum Israël de terra Aegypti, in signis et in portentis, et in manu robusta et in brachio extento, et in terrore magno :
Jeremiah Jer 24 32 22 et dedisti eis terram hanc, quam jurasti patribus eorum ut dares eis, terram fluentem lacte et melle.
Jeremiah Jer 24 32 23 Et ingressi sunt, et possederunt eam, et non obedierunt voci tuae, et in lege tua non ambulaverunt : omnia quae mandasti eis ut facerent non fecerunt, et evenerunt eis omnia mala haec.
Jeremiah Jer 24 32 24 Ecce munitiones exstructae sunt adversum civitatem ut capiatur, et urbs data est in manus Chaldaeorum qui praeliantur adversus eam, a facie gladii, et famis, et pestilentiae : et quaecumque locutus es, acciderunt, ut tu ipse cernis.
Jeremiah Jer 24 32 25 Et tu dicis mihi, Domine Deus : Eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldaeorum ?]
Jeremiah Jer 24 32 26 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
Jeremiah Jer 24 32 27 [Ecce ego Dominus Deus universae carnis : numquid mihi difficile erit omne verbum ?
Jeremiah Jer 24 32 28 Propterea haec dicit Dominus : Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldaeorum, et in manus regis Babylonis, et capient eam.
Jeremiah Jer 24 32 29 Et venient Chaldaei praeliantes adversum urbem hanc, et succendent eam igni, et comburent eam, et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me.
Jeremiah Jer 24 32 30 Erant enim filii Israël et filii Juda jugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua : filii Israël, qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 32 31 Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas haec, a die qua aedificaverunt eam usque ad diem istam qua auferetur de conspectu meo,
Jeremiah Jer 24 32 32 propter malitiam filiorum Israël et filiorum Juda, quam fecerunt ad iracundiam me provocantes, ipsi et reges eorum, principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetae eorum, viri Juda et habitatores Jerusalem.
Jeremiah Jer 24 32 33 Et verterunt ad me terga, et non facies, cum docerem eos diluculo et erudirem, et nollent audire, ut acciperent disciplinam.
Jeremiah Jer 24 32 34 Et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam.
Jeremiah Jer 24 32 35 Et aedificaverunt excelsa Baal quae sunt in valle filii Ennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch, quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc : et in peccatum deducerent Judam.
Jeremiah Jer 24 32 36 Et nunc propter ista, haec dicit Dominus Deus Israël ad civitatem hanc, de qua vos dicitis quod tradetur in manus regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste :
Jeremiah Jer 24 32 37 Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi : et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter :
Jeremiah Jer 24 32 38 et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum.
Jeremiah Jer 24 32 39 Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis, et filiis eorum post eos.
Jeremiah Jer 24 32 40 Et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis benefacere : et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me.
Jeremiah Jer 24 32 41 Et laetabor super eis, cum bene eis fecero : et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea.
Jeremiah Jer 24 32 42 Quia haec dicit Dominus : Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos.
Jeremiah Jer 24 32 43 Et possidebuntur agri in terra ista, de qua vos dicitis quod deserta sit, eo quod non remanserit homo et jumentum, et data sit in manus Chaldaeorum.
Jeremiah Jer 24 32 44 Agri ementur pecunia, et scribentur in libro, et imprimetur signum, et testis adhibebitur, in terra Benjamin et in circuitu Jerusalem, in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quae ad austrum sunt, quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus.]
Jeremiah Jer 24 33 1 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio carceris, dicens :
Jeremiah Jer 24 33 2 [Haec dicit Dominus, qui facturus est, et formaturus illud, et paraturus : Dominus nomen ejus :
Jeremiah Jer 24 33 3 Clama ad me, et exaudiam te, et annuntiabo tibi grandia et firma quae nescis.
Jeremiah Jer 24 33 4 Quia haec dicit Dominus Deus Israël ad domos urbis hujus, et ad domos regis Juda, quae destructae sunt, et ad munitiones, et ad gladium
Jeremiah Jer 24 33 5 venientium ut dimicent cum Chaldaeis, et impleant eas cadaveribus hominum quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac, propter omnem malitiam eorum :
Jeremiah Jer 24 33 6 Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem, et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis.
Jeremiah Jer 24 33 7 Et convertam conversionem Juda et conversionem Jerusalem, et aedificabo eos sicut a principio.
Jeremiah Jer 24 33 8 Et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi, et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus dereliquerunt mihi et spreverunt me.
Jeremiah Jer 24 33 9 Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terrae, quae audierint omnia bona quae ego facturus sum eis : et pavebunt et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis.
Jeremiah Jer 24 33 10 Haec dicit Dominus : Adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo nec jumentum in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, quae desolatae sunt, absque homine, et absque habitatore, et absque pecore,
Jeremiah Jer 24 33 11 vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium : Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in aeternum misericordia ejus : et portantium vota in domum Domini : reducam enim conversionem terrae sicut a principio, dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 33 12 Haec dicit Dominus exercituum : Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque jumento, et in cunctis civitatibus ejus, habitaculum pastorum accubantium gregum.
Jeremiah Jer 24 33 13 In civitatibus montuosis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quae ad austrum sunt, et in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem, et in civitatibus Juda, adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus.]
Jeremiah Jer 24 33 14 [Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israël et ad domum Juda.
Jeremiah Jer 24 33 15 In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiae, et faciet judicium et justitiam in terra :
Jeremiah Jer 24 33 16 in diebus illis salvabitur Juda, et Jerusalem habitabit confidenter : et hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus justus noster.
Jeremiah Jer 24 33 17 Quia haec dicit Dominus : Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël :
Jeremiah Jer 24 33 18 et de sacerdotibus et de Levitis non interibit vir a facie mea, qui offerat holocautomata, et incendat sacrificum, et caedat victimas omnibus diebus.]
Jeremiah Jer 24 33 19 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
Jeremiah Jer 24 33 20 [Haec dicit Dominus : Si irritum potest fieri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo,
Jeremiah Jer 24 33 21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus, et Levitae et sacerdotes ministri mei.
Jeremiah Jer 24 33 22 Sicuti enumerari non possunt stellae caeli, et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei, et Levitas ministros meos.]
Jeremiah Jer 24 33 23 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
Jeremiah Jer 24 33 24 [Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens : Duae cognationes quas elegerat Dominus abjectae sunt ? et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis.
Jeremiah Jer 24 33 25 Haec dicit Dominus : Si pactum meum inter diem et noctem, et leges caelo et terrae non posui,
Jeremiah Jer 24 33 26 equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob : reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.]
Jeremiah Jer 24 34 1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, universaque regna terrae quae erant sub potestate manus ejus, et omnes populi, bellabant contra Jerusalem, et contra omnes urbes ejus, dicens :
Jeremiah Jer 24 34 2 Haec dicit Dominus Deus Israël : Vade, et loquere ad Sedeciam regem Juda, et dices ad eum : Haec dicit Dominus : Ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni :
Jeremiah Jer 24 34 3 et tu non effugies de manu ejus, sed comprehensione capieris, et in manu ejus traderis : et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os ejus cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis.
Jeremiah Jer 24 34 4 Attamen audi verbum Domini, Sedecia, rex Juda : Haec dicit Dominus ad te : Non morieris in gladio,
Jeremiah Jer 24 34 5 sed in pace morieris : et secundum combustiones patrum tuorum, regum priorum qui fuerunt ante te, sic comburent te : et : Vae domine, plangent te : quia verbum ego locutus sum, dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 34 6 Et locutus est Jeremias propheta ad Sedeciam regem Juda universa verba haec in Jerusalem.
Jeremiah Jer 24 34 7 Et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Jerusalem, et contra omnes civitates Juda quae reliquae erant, contra Lachis et contra Azecha : hae enim supererant de civitatibus Juda, urbes munitae.
Jeremiah Jer 24 34 8 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, postquam percussit rex Sedecias foedus cum omni populo in Jerusalem, praedicans
Jeremiah Jer 24 34 9 ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, Hebraeum et Hebraeam, liberos, et nequaquam dominarentur eis, id est, in Judaeo et fratre suo.
Jeremiah Jer 24 34 10 Audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos, et ultra non dominarentur eis : audierunt igitur, et dimiserunt.
Jeremiah Jer 24 34 11 Et conversi sunt deinceps : et retraxerunt servos et ancillas suas quos dimiserant liberos, et subjugaverunt in famulos et famulas.
Jeremiah Jer 24 34 12 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam a Domino, dicens :
Jeremiah Jer 24 34 13 Haec dicit Dominus Deus Israël : Ego percussi foedus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de domo servitutis, dicens :
Jeremiah Jer 24 34 14 Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebraeum, qui venditus est ei : et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum : et non audierunt patres vestri me, nec inclinaverunt aurem suam.
Jeremiah Jer 24 34 15 Et conversi estis vos hodie, et fecistis quod rectum est in oculis meis, ut praedicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum : et inistis pactum in conspectu meo, in domo in qua invocatum est nomen meum super eam :
Jeremiah Jer 24 34 16 et reversi estis, et commaculastis nomen meum, et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et suae potestatis, et subjugastis eos ut sint vobis servi et ancillae.
Jeremiah Jer 24 34 17 Propterea haec dicit Dominus : Vos non audistis me, ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo : ecce ego praedico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium, ad pestem, et ad famem, et dabo vos in commotionem cunctis regnis terrae.
Jeremiah Jer 24 34 18 Et dabo viros qui praevaricantur foedus meum, et non observaverunt verba foederis quibus assensi sunt in conspectu meo, vitulum quem conciderunt in duas partes, et transierunt inter divisiones ejus,
Jeremiah Jer 24 34 19 principes Juda et principes Jerusalem, eunuchi et sacerdotes, et omnis populus terrae, qui transierunt inter divisiones vituli :
Jeremiah Jer 24 34 20 et dabo eos in manus inimicorum suorum, et in manus quaerentium animam eorum, et erit morticinum eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae.
Jeremiah Jer 24 34 21 Et Sedeciam regem Juda, et principes ejus, dabo in manus inimicorum suorum, et in manus quaerentium animas eorum, et in manus exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis.
Jeremiah Jer 24 34 22 Ecce ego praecipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem hanc, et praeliabuntur adversus eam, et capient eam, et incendent igni : et civitates Juda dabo in solitudinem, eo quod non sit habitator.
Jeremiah Jer 24 35 1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino in diebus Joakim filii Josiae regis Juda, dicens :
Jeremiah Jer 24 35 2 Vade ad domum Rechabitarum, et loquere eis, et introduces eos in domum Domini, in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum.
Jeremiah Jer 24 35 3 Et assumpsi Jezoniam filium Jeremiae filii Habsaniae, et fratres ejus, et omnes filios ejus, et universam domum Rechabitarum,
Jeremiah Jer 24 35 4 et introduxi eos in domum Domini, ad gazophylacium filiorum Hanan filii Jegedeliae hominis Dei, quod erat juxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiae filii Sellum, qui erat custos vestibuli :
Jeremiah Jer 24 35 5 et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices, et dixi ad eos : Bibite vinum.
Jeremiah Jer 24 35 6 Qui responderunt Non bibemus vinum, quia Jonadab filius Rechab, pater noster, praecepit nobis, dicens : Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum :
Jeremiah Jer 24 35 7 et domum non aedificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis : sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terrae in qua vos peregrinamini.
Jeremiah Jer 24 35 8 Obedivimus ergo voci Jonadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus quae praecepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos, et mulieres nostrae, filii, et filiae nostrae,
Jeremiah Jer 24 35 9 et non aedificaremus domos ad habitandum : et vineam, et agrum, et sementem non habuimus :
Jeremiah Jer 24 35 10 sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus juxta omnia quae praecepit nobis Jonadab pater noster.
Jeremiah Jer 24 35 11 Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus : Venite, et ingrediamur Jerusalem a facie exercitus Chaldaeorum, et a facie exercitus Syriae : et mansimus in Jerusalem.
Jeremiah Jer 24 35 12 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
Jeremiah Jer 24 35 13 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Vade, et dic viris Juda et habitatoribus Jerusalem : Numquid non recipietis disciplinam, ut obediatis verbis meis ? dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 35 14 Praevaluerunt sermones Jonadab filii Rechab quos praecepit filiis suis ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt praecepto patris sui : ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi.
Jeremiah Jer 24 35 15 Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque, et dicens : Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra : et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos, et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris : et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me.
Jeremiah Jer 24 35 16 Firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab praeceptum patris sui quod praeceperat eis : populus autem iste non obedivit mihi.
Jeremiah Jer 24 35 17 Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego adducam super Juda et super omnes habitatores Jerusalem universam afflictionem quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt ; vocavi illos, et non responderunt mihi.
Jeremiah Jer 24 35 18 Domui autem Rechabitarum dixit Jeremias : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Pro eo quod obedistis praecepto Jonadab patris vestri, et custodistis omnia mandata ejus, et fecistis universa quae praecepit vobis,
Jeremiah Jer 24 35 19 propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.
Jeremiah Jer 24 36 1 Et factum est in anno quarto Joakim filii Josiae regis Juda, factum est verbum hoc ad Jeremiam a Domino, dicens :
Jeremiah Jer 24 36 2 Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba quae locutus sum tibi adversum Israël et Judam, et adversum omnes gentes, a die qua locutus sum ad te ex diebus Josiae usque ad diem hanc :
Jeremiah Jer 24 36 3 si forte, audiente domo Juda universa mala quae ego cogito facere eis, revertatur unusquisque a via sua pessima, et propitius ero iniquitati et peccato eorum.
Jeremiah Jer 24 36 4 Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriae : et scripsit Baruch ex ore Jeremiae omnes sermones Domini quos locutus est ad eum, in volumine libri :
Jeremiah Jer 24 36 5 et praecepit Jeremias Baruch, dicens : Ego clausus sum, nec valeo ingredi domum Domini.
Jeremiah Jer 24 36 6 Ingredere ergo tu, et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini, in die jejunii : insuper et audiente universo Juda qui veniunt de civitatibus suis, leges eis,
Jeremiah Jer 24 36 7 si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur unusquisque a via sua pessima : quoniam magnus furor et indignatio est quam locutus est Dominus adversus populum hunc.
Jeremiah Jer 24 36 8 Et fecit Baruch filius Neriae juxta omnia quae praeceperat ei Jeremias propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo Domini.
Jeremiah Jer 24 36 9 Factum est autem in anno quinto Joakim filii Josiae regis Juda, in mense nono : praedicaverunt jejunium in conspectu Domini omni populo in Jerusalem, et universae multitudini quae confluxerat de civitatibus Juda in Jerusalem.
Jeremiah Jer 24 36 10 Legitque Baruch ex volumine sermones Jeremiae in domo Domini, in gazophylacio Gamariae filii Saphan scribae, in vestibulo superiori, in introitu portae novae domus Domini, audiente omni populo.
Jeremiah Jer 24 36 11 Cumque audisset Michaeas filius Gamariae filii Saphan omnes sermones Domini ex libro,
Jeremiah Jer 24 36 12 descendit in domum regis, ad gazophylacium scribae, et ecce ibi omnes principes sedebant : Elisama scriba, et Dalaias filius Semeiae, et Elnathan filius Achobor, et Gamarias filius Saphan, et Sedecias filius Hananiae, et universi principes :
Jeremiah Jer 24 36 13 et nuntiavit eis Michaeas omnia verba quae audivit, legente Baruch ex volumine in auribus populi.
Jeremiah Jer 24 36 14 Miserunt itaque omnes principes ad Baruch Judi filium Nathaniae filii Selemiae filii Chusi, dicentes : Volumen ex quo legisti, audiente populo, sume in manu tua, et veni. Tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua, et venit ad eos :
Jeremiah Jer 24 36 15 et dixerunt ad eum : Sede, et lege haec in auribus nostris. Et legit Baruch in auribus eorum.
Jeremiah Jer 24 36 16 Igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt unusquisque ad proximum suum, et dixerunt ad Baruch : Nuntiare debemus regi omnes sermones istos.
Jeremiah Jer 24 36 17 Et interrogaverunt eum, dicentes : Indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore ejus.
Jeremiah Jer 24 36 18 Dixit autem eis Baruch : Ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos, et ego scribebam in volumine atramento.
Jeremiah Jer 24 36 19 Et dixerunt principes ad Baruch : Vade, et abscondere, tu et Jeremias, et nemo sciat ubi sitis.
Jeremiah Jer 24 36 20 Et ingressi sunt ad regem in atrium : porro volumen commendaverunt in gazophylacio Elisamae scribae, et nuntiaverunt, audiente rege, omnes sermones.
Jeremiah Jer 24 36 21 Misitque rex Judi ut sumeret volumen : qui tollens illud de gazophylacio Elisamae scribae, legit, audiente rege et universis principibus qui stabant circa regem.
Jeremiah Jer 24 36 22 Rex autem sedebat in domo hiemali, in mense nono, et posita erat arula coram eo plena prunis.
Jeremiah Jer 24 36 23 Cumque legisset Judi tres pagellas vel quatuor, scidit illud scalpello scribae, et projecit in ignem qui erat super arulam, donec consumeretur omne volumen igni qui erat in arula.
Jeremiah Jer 24 36 24 Et non timuerunt, neque sciderunt vestimenta sua, rex et omnes servi ejus qui audierunt universos sermones istos.
Jeremiah Jer 24 36 25 Verumtamen Elnathan, et Dalaias, et Gamarias, contradixerunt regi, ne combureret librum : et non audivit eos.
Jeremiah Jer 24 36 26 Et praecepit rex Jeremiel filio Amelech, et Saraiae filio Ezriel, et Selemiae filio Abdeel, ut comprehenderent Baruch scribam, et Jeremiam prophetam : abscondit autem eos Dominus.
Jeremiah Jer 24 36 27 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, postquam combusserat rex volumen et sermones quos scripserat Baruch ex ore Jeremiae, dicens :
Jeremiah Jer 24 36 28 Rursum tolle volumen aliud, et scribe in eo omnes sermones priores qui erant in primo volumine, quod combussit Joakim rex Juda.
Jeremiah Jer 24 36 29 Et ad Joakim regem Juda dices : Haec dicit Dominus : Tu combussisti volumen illud, dicens : Quare scripsisti in eo annuntians : Festinus veniet rex Babylonis, et vastabit terram hanc, et cessare faciet ex illa hominem et jumentum ?
Jeremiah Jer 24 36 30 Propterea haec dicit Dominus contra Joakim regem Juda : Non erit ex eo qui sedeat super solium David : et cadaver ejus projicietur ad aestum per diem, et ad gelu per noctem.
Jeremiah Jer 24 36 31 Et visitabo contra eum, et contra semen ejus, et contra servos ejus, iniquitates suas : et adducam super eos, et super habitatores Jerusalem, et super viros Juda, omne malum quod locutus sum ad eos, et non audierunt.
Jeremiah Jer 24 36 32 Jeremias autem tulit volumen aliud, et dedit illud Baruch filio Neriae scribae : qui scripsit in eo ex ore Jeremiae omnes sermones libri quem combusserat Joakim rex Juda igni : et insuper additi sunt sermones multo plures quam antea fuerant.
Jeremiah Jer 24 37 1 Et regnavit rex Sedecias filius Josiae pro Jechonia filio Joakim, quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Juda :
Jeremiah Jer 24 37 2 et non obedivit ipse, et servi ejus, et populus terrae, verbis Domini, quae locutus est in manu Jeremiae prophetae.
Jeremiah Jer 24 37 3 Et misit rex Sedecias Juchal filium Selemiae, et Sophoniam filium Maasiae, sacerdotem, ad Jeremiam prophetam, dicens : Ora pro nobis Dominum Deum nostrum.
Jeremiah Jer 24 37 4 Jeremias autem libere ambulabat in medio populi : non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de Aegypto, et audientes Chaldaei qui obsidebant Jerusalem, hujuscemodi nuntium, recesserunt ab Jerusalem.
Jeremiah Jer 24 37 5 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, dicens :
Jeremiah Jer 24 37 6 Haec dicit Dominus Deus Israël : Sic dicetis regi Juda, qui misit vos ad me interrogandum : Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Aegyptum :
Jeremiah Jer 24 37 7 et redient Chaldaei, et bellabunt contra civitatem hanc, et capient eam, et succendent eam igni.
Jeremiah Jer 24 37 8 Haec dicit Dominus : Nolite decipere animas vestras, dicentes : Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldaei : quia non abibunt.
Jeremiah Jer 24 37 9 Sed etsi percusseritis omnem exercitum Chaldaeorum qui praeliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni.
Jeremiah Jer 24 37 10 Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Jerusalem, propter exercitum Pharaonis,
Jeremiah Jer 24 37 11 egressus est Jeremias de Jerusalem ut iret in terram Benjamin, et divideret ibi possessionem in conspectu civium.
Jeremiah Jer 24 37 12 Cumque pervenisset ad portam Benjamin, erat ibi custos portae per vices, nomine Jerias filius Selemiae filii Hananiae : et apprehendit Jeremiam prophetam, dicens : Ad Chaldaeos profugis.
Jeremiah Jer 24 37 13 Et respondit Jeremias : Falsum est : non fugio ad Chaldaeos. Et non audivit eum, sed comprehendit Jerias Jeremiam, et adduxit eum ad principes :
Jeremiah Jer 24 37 14 quam ob rem irati principes contra Jeremiam, caesum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Jonathan scribae : ipse enim praepositus erat super carcerem.
Jeremiah Jer 24 37 15 Itaque ingressus est Jeremias in domum laci et in ergastulum : et sedit ibi Jeremias diebus multis.
Jeremiah Jer 24 37 16 Mittens autem Sedecias rex, tulit eum : et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit : Putasne est sermo a Domino ? Et dixit Jeremias : Est : et ait : In manus regis Babylonis traderis.
Jeremiah Jer 24 37 17 Et dixit Jeremias ad regem Sedeciam : Quid peccavi tibi, et servis tuis, et populo tuo, quia misisti me in domum carceris ?
Jeremiah Jer 24 37 18 ubi sunt prophetae vestri, qui prophetabant vobis, et dicebant : Non veniet rex Babylonis super vos, et super terram hanc ?
Jeremiah Jer 24 37 19 Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex : valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Jonathan scribae, ne moriar ibi.
Jeremiah Jer 24 37 20 Praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Jeremias in vestibulo carceris, et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate : et mansit Jeremias in vestibulo carceris.
Jeremiah Jer 24 38 1 Audivit autem Saphatias filius Mathan, et Gedelias filius Phassur, et Juchal filius Selemiae, et Phassur filius Melchiae, sermones quos Jeremias loquebatur ad omnem populum, dicens :
Jeremiah Jer 24 38 2 Haec dicit Dominus : Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio, et fame, et peste : qui autem profugerit ad Chaldaeos, vivet, et erit anima ejus sospes et vivens.
Jeremiah Jer 24 38 3 Haec dicit Dominus : Tradendo tradetur civitas haec in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam.
Jeremiah Jer 24 38 4 Et dixerunt principes regi : Rogamus ut occidatur homo iste : de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos juxta verba haec : siquidem homo iste non quaerit pacem populo huic, sed malum.
Jeremiah Jer 24 38 5 Et dixit rex Sedecias : Ecce ipse in manibus vestris est : nec enim fas est regem vobis quidquam negare.
Jeremiah Jer 24 38 6 Tulerunt ergo Jeremiam, et projecerunt eum in lacum Melchiae filii Amelech, qui erat in vestibulo carceris : et submiserunt Jeremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum : descendit itaque Jeremias in coenum.
Jeremiah Jer 24 38 7 Audivit autem Abdemelech Aethiops, vir eunuchus, qui erat in domo regis, quod misissent Jeremiam in lacum. Porro rex sedebat in porta Benjamin :
Jeremiah Jer 24 38 8 et egressus est Abdemelech de domo regis, et locutus est ad regem, dicens :
Jeremiah Jer 24 38 9 Domine mi rex, male fecerunt viri isti omnia quaecumque perpetrarunt contra Jeremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame : non sunt enim panes ultra in civitate.
Jeremiah Jer 24 38 10 Praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi, dicens : Tolle tecum hinc triginta viros, et leva Jeremiam prophetam de lacu, antequam moriatur.
Jeremiah Jer 24 38 11 Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis, quae erat sub cellario, et tulit inde veteres pannos, et antiqua quae computruerant, et submisit ea ad Jeremiam in lacum per funiculos.
Jeremiah Jer 24 38 12 Dixitque Abdemelech Aethiops ad Jeremiam : Pone veteres pannos, et haec scissa et putrida, sub cubito manuum tuarum, et super funes. Fecit ergo Jeremias sic,
Jeremiah Jer 24 38 13 et extraxerunt Jeremiam funibus, et eduxerunt eum de lacu : mansit autem Jeremias in vestibulo carceris.
Jeremiah Jer 24 38 14 Et misit rex Sedecias, et tulit ad se Jeremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini : et dixit rex ad Jeremiam : Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid.
Jeremiah Jer 24 38 15 Dixit autem Jeremias ad Sedeciam : Si annuntiavero tibi, numquid non interficies me ? et si consilium dedero tibi, non me audies.
Jeremiah Jer 24 38 16 Juravit ergo rex Sedecias Jeremiae clam, dicens : Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, si occidero te, et si tradidero te in manus virorum istorum qui quaerunt animam tuam.
Jeremiah Jer 24 38 17 Et dixit Jeremias ad Sedeciam : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas haec non succendetur igni : et salvus eris tu, et domus tua.
Jeremiah Jer 24 38 18 Si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas haec in manus Chaldaeorum, et succendent eam igni : et tu non effugies de manu eorum.
Jeremiah Jer 24 38 19 Et dixit rex Sedecias ad Jeremiam : Sollicitus sum propter Judaeos qui transfugerunt ad Chaldaeos, ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi.
Jeremiah Jer 24 38 20 Respondit autem Jeremias : Non te tradent. Audi, quaeso, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua.
Jeremiah Jer 24 38 21 Quod si nolueris egredi, iste est sermo quem ostendit mihi Dominus :
Jeremiah Jer 24 38 22 ecce omnes mulieres quae remanserunt in domo regis Juda educentur ad principes regis Babylonis, et ipsae dicent : Seduxerunt te, et praevaluerunt adversum te, viri pacifici tui : demerserunt in coeno et in lubrico pedes tuos, et recesserunt a te.
Jeremiah Jer 24 38 23 Et omnes uxores tuae et filii tui educentur ad Chaldaeos : et non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris, et civitatem hanc comburet igni.
Jeremiah Jer 24 38 24 Dixit ergo Sedecias ad Jeremiam : Nullus sciat verba haec, et non morieris.
Jeremiah Jer 24 38 25 Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et venerint ad te, et dixerint tibi : Indica nobis quid locutus sis cum rege : ne celes nos, et non te interficiemus : et quid locutus est tecum rex :
Jeremiah Jer 24 38 26 dices ad eos : Prostravi ego preces meas coram rege, ne me reduci juberet in domum Jonathan, et ibi morerer.
Jeremiah Jer 24 38 27 Venerunt ergo omnes principes ad Jeremiam, et interrogaverunt eum, et locutus est eis juxta omnia verba quae praeceperat ei rex : et cessaverunt ab eo : nihil enim fuerat auditum.
Jeremiah Jer 24 38 28 Mansit vero Jeremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Jerusalem : et factum est ut caperetur Jerusalem.
Jeremiah Jer 24 39 1 Anno nono Sedeciae regis Juda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, ad Jerusalem, et obsidebant eam.
Jeremiah Jer 24 39 2 Undecimo autem anno Sedeciae, mense quarto, quinta mensis, aperta est civitas :
Jeremiah Jer 24 39 3 et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media : Neregel, Sereser, Semegarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel, Sereser, Rebmag, et omnes reliqui principes regis Babylonis.
Jeremiah Jer 24 39 4 Cumque vidisset eos Sedecias rex Juda, et omnes viri bellatores, fugerunt : et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam quae erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam deserti.
Jeremiah Jer 24 39 5 Persecutus est autem eos exercitus Chaldaeorum, et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Jerichontinae, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis, in Reblatha, quae est in terra Emath : et locutus est ad eum judicia.
Jeremiah Jer 24 39 6 Et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha, in oculis ejus : et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis.
Jeremiah Jer 24 39 7 Oculos quoque Sedeciae eruit, et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem.
Jeremiah Jer 24 39 8 Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldaei igni, et murum Jerusalem subverterunt.
Jeremiah Jer 24 39 9 Et reliquias populi qui remanserant in civitate, et perfugas qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi qui remanserant, transtulit Nabuzardan, magister militum, in Babylonem.
Jeremiah Jer 24 39 10 Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister militum in terra Juda, et dedit eis vineas et cisternas in die illa.
Jeremiah Jer 24 39 11 Praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Jeremia Nabuzardan magistro militum, dicens :
Jeremiah Jer 24 39 12 Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias : sed ut voluerit, sic facias ei.
Jeremiah Jer 24 39 13 Misit ergo Nabuzardan princeps militiae, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis,
Jeremiah Jer 24 39 14 miserunt, et tulerunt Jeremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan, ut intraret in domum, et habitaret in populo.
Jeremiah Jer 24 39 15 Ad Jeremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens :
Jeremiah Jer 24 39 16 Vade, et dic Abdemelech Aethiopi, dicens : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspectu tuo in die illa.
Jeremiah Jer 24 39 17 Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum quos tu formidas :
Jeremiah Jer 24 39 18 sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 40 1 Sermo qui factus est ad Jeremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiae de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Jerusalem et Juda, et ducebantur in Babylonem.
Jeremiah Jer 24 40 2 Tollens ergo princeps militiae Jeremiam, dixit ad eum : Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum :
Jeremiah Jer 24 40 3 et adduxit, et fecit Dominus sicut locutus est, quia peccastis Domino, et non audistis vocem ejus : et factus est vobis sermo hic.
Jeremiah Jer 24 40 4 Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quae sunt in manibus tuis : si placet tibi ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te : si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside : ecce omnis terra in conspectu tuo est : quod elegeris, et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge :
Jeremiah Jer 24 40 5 et mecum noli venire, sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Juda : habita ergo cum eo in medio populi : vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade. Dedit quoque ei magister militiae cibaria et munuscula, et dimisit eum.
Jeremiah Jer 24 40 6 Venit autem Jeremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphath, et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra.
Jeremiah Jer 24 40 7 Cumque audissent omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant per regiones, ipsi et socii eorum, quod praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terrae, et quod commendasset ei viros, et mulieres, et parvulos, et de pauperibus terrae, qui non fuerant translati in Babylonem,
Jeremiah Jer 24 40 8 venerunt ad Godoliam in Masphath, et Ismahel filius Nathaniae, et Johanan et Jonathan filii Caree, et Sareas filius Thanehumeth, et filii Ophi, qui erant de Netophathi, et Jezonias filius Maachathi, ipsi et viri eorum.
Jeremiah Jer 24 40 9 Et juravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan, et comitibus eorum, dicens : Nolite timere servire Chaldaeis : habitate in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.
Jeremiah Jer 24 40 10 Ecce ego habito in Masphath, ut respondeam praecepto Chaldaeorum qui mittuntur ad nos : vos autem colligite vindemiam, et messem, et oleum, et condite in vasis vestris, et manete in urbibus vestris quas tenetis.
Jeremiah Jer 24 40 11 Sed et omnes Judaei qui erant in Moab, et in filiis Ammon, et in Idumaea, et in universis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Judaea, et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan,
Jeremiah Jer 24 40 12 reversi sunt, inquam, omnes Judaei de universis locis ad quae profugerant, et venerunt in terram Juda ad Godoliam in Masphath, et collegerunt vinum et messem multam nimis.
Jeremiah Jer 24 40 13 Johanan autem filius Caree, et omnes principes exercitus qui dispersi fuerant in regionibus, venerunt ad Godoliam in Masphath,
Jeremiah Jer 24 40 14 et dixerunt ei : Scito quod Baalis, rex filiorum Ammon, misit Ismahel filium Nathaniae percutere animam tuam. Et non credidit eis Godolias filius Ahicam.
Jeremiah Jer 24 40 15 Johanan autem filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphath, loquens : Ibo, et percutiam Ismahel filium Nathaniae, nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes Judaei qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiae Juda.
Jeremiah Jer 24 40 16 Et ait Godolias filius Ahicam ad Johanan filium Caree : Noli facere verbum hoc : falsum enim tu loqueris de Ismahel.
Jeremiah Jer 24 41 1 Et factum est in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama, de semine regali, et optimates regis, et decem viri cum eo, ad Godoliam filium Ahicam, in Masphath, et comederunt ibi panes simul in Masphath.
Jeremiah Jer 24 41 2 Surrexit autem Ismahel filius Nathaniae, et decem viri qui cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio, et interfecerunt eum quem praefecerat rex Babylonis terrae.
Jeremiah Jer 24 41 3 Omnes quoque Judaeos qui erant cum Godolia in Masphath, et Chaldaeos qui reperti sunt ibi, et viros bellatores, percussit Ismahel.
Jeremiah Jer 24 41 4 Secundo autem die postquam occiderat Godoliam, nullo adhuc sciente,
Jeremiah Jer 24 41 5 venerunt viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria, octoginta viri, rasi barba, et scissis vestibus, et squallentes : et munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini.
Jeremiah Jer 24 41 6 Egressus ergo Ismahel filius Nathaniae in occursum eorum de Masphath, incedens et plorans ibat : cum autem occurrisset eis, dixit ad eos : Venite ad Godoliam filium Ahicam.
Jeremiah Jer 24 41 7 Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismahel filius Nathaniae circa medium laci, ipse et viri qui erant cum eo.
Jeremiah Jer 24 41 8 Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismahel : Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti, et hordei, et olei, et mellis : et cessavit, et non interfecit eos cum fratribus suis.
Jeremiah Jer 24 41 9 Lacus autem in quem projecerat Ismahel omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam, ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israël : ipsum replevit Ismahel filius Nathaniae occisis.
Jeremiah Jer 24 41 10 Et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant in Masphath, filias regis, et universum populum qui remanserat in Masphath, quos commendaverat Nabuzardan princeps militiae, Godoliae filio Ahicam : et cepit eos Ismahel filius Nathaniae, et abiit ut transiret ad filios Ammon.
Jeremiah Jer 24 41 11 Audivit autem Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, omne malum quod fecerat Ismahel filius Nathaniae,
Jeremiah Jer 24 41 12 et assumptis universis viris, profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium Nathaniae : et invenerunt eum ad aquas multas quae sunt in Gabaon.
Jeremiah Jer 24 41 13 Cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel Johanan filium Caree, et universos principes bellatorum qui erant cum eo, laetati sunt :
Jeremiah Jer 24 41 14 et reversus est omnis populus quem ceperat Ismahel, in Masphath, reversusque abiit ad Johanan filium Caree.
Jeremiah Jer 24 41 15 Ismahel autem filius Nathaniae fugit cum octo viris a facie Johanan, et abiit ad filios Ammon.
Jeremiah Jer 24 41 16 Tulit ergo Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismahel filio Nathaniae de Masphath, postquam percussit Godoliam filium Ahicam : fortes viros ad praelium, et mulieres, et pueros, et eunuchos, quos reduxerat de Gabaon.
Jeremiah Jer 24 41 17 Et abierunt, et sederunt peregrinantes in Chamaam, quae est juxta Bethlehem, ut pergerent, et introirent Aegyptum,
Jeremiah Jer 24 41 18 a facie Chaldaeorum : timebant enim eos, quia percusserat Ismahel filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam, quem praeposuerat rex Babylonis in terra Juda.
Jeremiah Jer 24 42 1 Et accesserunt omnes principes bellatorum, et Johanan filius Caree, et Jezonias filius Osaiae, et reliquum vulgus, a parvo usque ad magnum,
Jeremiah Jer 24 42 2 dixeruntque ad Jeremiam prophetam : Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur :
Jeremiah Jer 24 42 3 et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus.
Jeremiah Jer 24 42 4 Dixit autem ad eos Jeremias propheta : Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra : omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis, nec celabo vos quidquam.
Jeremiah Jer 24 42 5 Et illi dixerunt ad Jeremiam : Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus :
Jeremiah Jer 24 42 6 sive bonum est, sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, obediemus, ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri.
Jeremiah Jer 24 42 7 Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Jeremiam,
Jeremiah Jer 24 42 8 vocavitque Johanan filium Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, et universum populum, a minimo usque ad magnum.
Jeremiah Jer 24 42 9 Et dixit ad eos : Haec dicit Dominus Deus Israël, ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu ejus :
Jeremiah Jer 24 42 10 Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos, et non destruam : plantabo, et non evellam : jam enim placatus sum super malo quod feci vobis.
Jeremiah Jer 24 42 11 Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis : nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego ut salvos vos faciam, et eruam de manu ejus :
Jeremiah Jer 24 42 12 et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra.
Jeremiah Jer 24 42 13 Si autem dixeritis vos : Non habitabimus in terra ista, nec audiemus vocem Domini Dei nostri,
Jeremiah Jer 24 42 14 dicentes : Nequaquam, sed ad terram Aegypti pergemus, ubi non videbimus bellum, et clangorem tubae non audiemus, et famem non sustinebimus, et ibi habitabimus :
Jeremiah Jer 24 42 15 propter hoc nunc audite verbum Domini, reliquiae Juda : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Aegyptum, et intraveritis ut ibi habitetis,
Jeremiah Jer 24 42 16 gladius quem vos formidatis ibi comprehendet vos in terra Aegypti : et fames, pro qua estis solliciti, adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini.
Jeremiah Jer 24 42 17 Omnesque viri qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur Aegyptum, ut habitent ibi, morientur gladio, et fame, et peste : nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali quod ego afferam super eos.
Jeremiah Jer 24 42 18 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Jerusalem, sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Aegyptum : et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium, et nequaquam ultra videbitis locum istum.
Jeremiah Jer 24 42 19 Verbum Domini super vos, reliquiae Juda : Nolite intrare Aegyptum : scientes scietis, quia obtestatus sum vos hodie,
Jeremiah Jer 24 42 20 quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum, dicentes : Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et juxta omnia quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus.
Jeremiah Jer 24 42 21 Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos.
Jeremiah Jer 24 42 22 Nunc ergo scientes scietis quia gladio, et fame, et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi.
Jeremiah Jer 24 43 1 Factum est autem, cum complesset Jeremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos, omnia verba haec,
Jeremiah Jer 24 43 2 dixit Azarias filius Osaiae, et Johanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Jeremiam : Mendacium tu loqueris : non misit te Dominus Deus noster, dicens : Ne ingrediamini Aegyptum ut habitetis illuc.
Jeremiah Jer 24 43 3 Sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos, ut tradat nos in manus Chaldaeorum, ut interficiat nos, et traduci faciat in Babylonem.
Jeremiah Jer 24 43 4 Et non audivit Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, et universus populus, vocem Domini, ut manerent in terra Juda.
Jeremiah Jer 24 43 5 Sed tollens Johanan filius Caree, et universi principes bellatorum, universos reliquiarum Juda, qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi, ut habitarent in terra Juda,
Jeremiah Jer 24 43 6 viros, et mulieres, et parvulos, et filias regis, et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiae cum Godolia filio Ahicam filii Saphan, et Jeremiam prophetam, et Baruch filium Neriae :
Jeremiah Jer 24 43 7 et ingressi sunt terram Aegypti, quia non obedierunt voci Domini, et venerunt usque ad Taphnis.
Jeremiah Jer 24 43 8 Et factus est sermo Domini ad Jeremiam in Taphnis, dicens :
Jeremiah Jer 24 43 9 Sume lapides grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta quae est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Judaeis :
Jeremiah Jer 24 43 10 et dices ad eos : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum : et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi, et statuet solium suum super eos :
Jeremiah Jer 24 43 11 veniensque percutiet terram Aegypti, quos in mortem, in mortem, et quos in captivitatem, in captivitatem, et quos in gladium, in gladium :
Jeremiah Jer 24 43 12 et succendet ignem in delubris deorum Aegypti, et comburet ea, et captivos ducet illos, et amicietur terra Aegypti sicut amicitur pastor pallio suo, et egredietur inde in pace :
Jeremiah Jer 24 43 13 et conteret statuas domus solis quae sunt in terra Aegypti, et delubra deorum Aegypti comburet igni.
Jeremiah Jer 24 44 1 Verbum quod factum est per Jeremiam ad omnes Judaeos qui habitabant in terra Aegypti, habitantes in Magdalo, et in Taphnis, et in Memphis, et in terra Phatures, dicens :
Jeremiah Jer 24 44 2 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Vos vidistis omne malum istud quod adduxi super Jerusalem, et super omnes urbes Juda : et ecce desertae sunt hodie, et non est in eis habitator,
Jeremiah Jer 24 44 3 propter malitiam quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent, et irent ut sacrificarent, et colerent deos alienos quos nesciebant, et illi, et vos, et patres vestri.
Jeremiah Jer 24 44 4 Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, de nocte consurgens, mittensque et dicens : Nolite facere verbum abominationis hujuscemodi, quam odivi.
Jeremiah Jer 24 44 5 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, ut converterentur a malis suis, et non sacrificarent diis alienis.
Jeremiah Jer 24 44 6 Et conflata est indignatio mea et furor meus, et succensa est in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem : et versae sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc.
Jeremiah Jer 24 44 7 Et nunc haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Quare vos facitis malum grande hoc contra animas vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus et lactens, de medio Judae, nec relinquatur vobis quidquam residuum :
Jeremiah Jer 24 44 8 provocantes me in operibus manuum vestrarum, sacrificando diis alienis in terra Aegypti, in quam ingressi estis ut habitetis ibi : et dispereatis, et sitis in maledictionem et in opprobrium cunctis gentibus terrae ?
Jeremiah Jer 24 44 9 Numquid obliti estis mala patrum vestrorum, et mala regum Juda, et mala uxorum ejus, et mala vestra, et mala uxorum vestrarum, quae fecerunt in terra Juda, et in regionibus Jerusalem ?
Jeremiah Jer 24 44 10 Non sunt mundati usque ad diem hanc : et non timuerunt, et non ambulaverunt in lege Domini, et in praeceptis meis quae dedi coram vobis et coram patribus vestris.
Jeremiah Jer 24 44 11 Ideo haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego ponam faciem meam in vobis in malum : et disperdam omnem Judam.
Jeremiah Jer 24 44 12 Et assumam reliquias Judae, qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Aegypti, et habitarent ibi, et consumentur omnes in terra Aegypti : cadent in gladio, et in fame, et consumentur a minimo usque ad maximum : in gladio et in fame morientur, et erunt in jusjurandum, et in miraculum, et in maledictionem, et in opprobrium.
Jeremiah Jer 24 44 13 Et visitabo super habitatores terrae Aegypti sicut visitavi super Jerusalem, in gladio, et fame, et peste :
Jeremiah Jer 24 44 14 et non erit qui effugiat, et sit residuus de reliquiis Judaeorum qui vadunt ut peregrinentur in terra Aegypti, et revertantur in terram Juda, ad quam ipsi elevant animas suas ut revertantur, et habitent ibi : non revertentur, nisi qui fugerint.
Jeremiah Jer 24 44 15 Responderunt autem Jeremiae omnes viri scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et universae mulieres quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in terra Aegypti in Phatures, dicentes :
Jeremiah Jer 24 44 16 Sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te :
Jeremiah Jer 24 44 17 sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro, ut sacrificemus reginae caeli, et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri, in urbibus Juda, et in plateis Jerusalem : et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non vidimus.
Jeremiah Jer 24 44 18 Ex eo autem tempore quo cessavimus sacrificare reginae caeli, et libare ei libamina, indigemus omnibus, et gladio et fame consumpti sumus.
Jeremiah Jer 24 44 19 Quod si nos sacrificamus reginae caeli, et libamus ei libamina, numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad colendum eam, et libandum ei libamina ?
Jeremiah Jer 24 44 20 Et dixit Jeremias ad omnem populum, adversum viros, et adversum mulieres, et adversum universam plebem, qui responderant ei verbum, dicens :
Jeremiah Jer 24 44 21 Numquid non sacrificium quod sacrificastis in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem, vos et patres vestri, reges vestri, et principes vestri, et populus terrae, horum recordatus est Dominus, et ascendit super cor ejus ?
Jeremiah Jer 24 44 22 Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum, et propter abominationes quas fecistis : et facta est terra vestra in desolationem, et in stuporem, et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies haec.
Jeremiah Jer 24 44 23 Propterea quod sacrificaveritis idolis, et peccaveritis Domino, et non audieritis vocem Domini, et in lege, et in praeceptis, et in testimoniis ejus non ambulaveritis, idcirco evenerunt vobis mala haec, sicut est dies haec.
Jeremiah Jer 24 44 24 Dixit autem Jeremias ad omnem populum, et ad universas mulieres : Audite verbum Domini, omnis Juda qui estis in terra Aegypti.
Jeremiah Jer 24 44 25 Haec inquit Dominus exercituum, Deus Israël, dicens : Vos et uxores vestrae locuti estis ore vestro, et manibus vestris implestis, dicentes : Faciamus vota nostra quae vovimus, ut sacrificemus reginae caeli, et libemus ei libamina. Implestis vota vestra, et opere perpetrastis ea.
Jeremiah Jer 24 44 26 Ideo audite verbum Domini, omnis Juda qui habitatis in terra Aegypti : Ecce ego juravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Judaei, dicentis : Vivit Dominus Deus, in omni terra Aegypti.
Jeremiah Jer 24 44 27 Ecce ego vigilabo super eos in malum, et non in bonum : et consumentur omnes viri Juda qui sunt in terra Aegypti gladio et fame, donec penitus consumantur.
Jeremiah Jer 24 44 28 Et qui fugerint gladium, revertentur de terra Aegypti in terram Juda viri pauci : et scient omnes reliquiae Juda, ingredientium terram Aegypti ut habitent ibi, cujus sermo compleatur, meus an illorum.
Jeremiah Jer 24 44 29 Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod visitem ego super vos in loco isto, ut sciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum :
Jeremiah Jer 24 44 30 haec dicit Dominus : Ecce ego tradam Pharaonem Ephree regem Aegypti in manu inimicorum ejus, et in manu quaerentium animam illius, sicut tradidi Sedeciam regem Juda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui, et quaerentis animam ejus.
Jeremiah Jer 24 45 1 Verbum quod locutus est Jeremias propheta ad Baruch filium Neriae, cum scripsisset verba haec in libro ex ore Jeremiae, anno quarto Joakim filii Josiae regis Juda, dicens :
Jeremiah Jer 24 45 2 Haec dicit Dominus Deus Israël ad te, Baruch :
Jeremiah Jer 24 45 3 Dixisti : Vae misero mihi ! quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo : laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni.
Jeremiah Jer 24 45 4 Haec dicit Dominus : Sic dices ad eum : Ecce quos aedificavi, ego destruo, et quos plantavi, ego evello, et universam terram hanc :
Jeremiah Jer 24 45 5 et tu quaeris tibi grandia ? noli quaerere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quaecumque perrexeris.
Jeremiah Jer 24 46 1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes.
Jeremiah Jer 24 46 2 Ad Aegyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Aegypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiae regis Juda.
Jeremiah Jer 24 46 3 [Praeparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum.
Jeremiah Jer 24 46 4 Jungite equos, et ascendite, equites : state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.
Jeremiah Jer 24 46 5 Quid igitur ? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, fortes eorum caesos : fugerunt conciti, nec respexerunt : terror undique, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 46 6 Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis : ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt.
Jeremiah Jer 24 46 7 Quis est iste, qui quasi flumen ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus ?
Jeremiah Jer 24 46 8 Aegyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet : Ascendens operiam terram : perdam civitatem, et habitatores ejus.
Jeremiah Jer 24 46 9 Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Aethiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas.
Jeremiah Jer 24 46 10 Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis : devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum : victima enim Domini Dei exercituum in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.
Jeremiah Jer 24 46 11 Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Aegypti : frustra multiplicas medicamina : sanitas non erit tibi.
Jeremiah Jer 24 46 12 Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram : quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.]
Jeremiah Jer 24 46 13 Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Aegypti :
Jeremiah Jer 24 46 14 [Annuntiate Aegypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis : dicite : Sta, et praepara te, quia devorabit gladius ea quae per circuitum tuum sunt.
Jeremiah Jer 24 46 15 Quare computruit fortis tuus ? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.
Jeremiah Jer 24 46 16 Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dicent : Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostrae, a facie gladii columbae.
Jeremiah Jer 24 46 17 Vocate nomen Pharaonis regis Aegypti : tumultum adduxit tempus.
Jeremiah Jer 24 46 18 Vivo ego, inquit Rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet.
Jeremiah Jer 24 46 19 Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Aegypti : quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit.
Jeremiah Jer 24 46 20 Vitula elegans atque formosa Aegyptus, stimulator ab aquilone veniet ei.
Jeremiah Jer 24 46 21 Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt : quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum.
Jeremiah Jer 24 46 22 Vox ejus quasi aeris sonabit : quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi caedentes ligna.
Jeremiah Jer 24 46 23 Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest : multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus.
Jeremiah Jer 24 46 24 Confusa est filia Aegypti, et tradita in manu populi aquilonis.
Jeremiah Jer 24 46 25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae, et super Pharaonem, et super Aegyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo :
Jeremiah Jer 24 46 26 et dabo eos in manu quaerentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum ejus : et post haec habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 46 27 Et tu ne timeas, serve meus Jacob, et ne paveas, Israël : quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuae : et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.
Jeremiah Jer 24 46 28 Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum : quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam : sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi.]
Jeremiah Jer 24 47 1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra Palaestinos, antequam percuteret Pharao Gazam.
Jeremiah Jer 24 47 2 [Haec dicit Dominus : Ecce aquae ascendunt ab aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terrae,
Jeremiah Jer 24 47 3 a strepitu pompae armorum, et bellatorum ejus, a commotione quadrigarum ejus, et multitudine rotarum illius. Non respexerunt patres filios manibus dissolutis,
Jeremiah Jer 24 47 4 pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthiim, et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis : depopulatus est enim Dominus Palaestinos, reliquias insulae Cappadociae.
Jeremiah Jer 24 47 5 Venit calvitium super Gazam ; conticuit Ascalon, et reliquiae vallis earum : usquequo concideris ?
Jeremiah Jer 24 47 6 O mucro Domini, usquequo non quiesces ? ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile.
Jeremiah Jer 24 47 7 Quomodo quiescet, cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem, et adversus maritimas ejus regiones, ibique condixerit illi ?]
Jeremiah Jer 24 48 1 Ad Moab. [Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Vae super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.
Jeremiah Jer 24 48 2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon : cogitaverunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.
Jeremiah Jer 24 48 3 Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.
Jeremiah Jer 24 48 4 Contrita est Moab : annuntiate clamorem parvulis ejus.
Jeremiah Jer 24 48 5 Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt.
Jeremiah Jer 24 48 6 Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricae in deserto :
Jeremiah Jer 24 48 7 pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris : et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul.
Jeremiah Jer 24 48 8 Et veniet praedo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur : et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus :
Jeremiah Jer 24 48 9 Date florem Moab, quia florens egredietur : et civitates ejus desertae erunt, et inhabitabiles.
Jeremiah Jer 24 48 10 Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.
Jeremiah Jer 24 48 11 Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in faecibus suis : nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit : idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus.
Jeremiah Jer 24 48 12 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum : et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident.
Jeremiah Jer 24 48 13 Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam.
Jeremiah Jer 24 48 14 Quomodo dicitis : Fortes sumus, et viri robusti ad praeliandum ?
Jeremiah Jer 24 48 15 Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex : Dominus exercituum nomen ejus.
Jeremiah Jer 24 48 16 Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis.
Jeremiah Jer 24 48 17 Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus : et universi qui scitis nomen ejus, dicite : Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus ?
Jeremiah Jer 24 48 18 Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiae Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te : dissipavit munitiones tuas.
Jeremiah Jer 24 48 19 In via sta, et prospice, habitatio Aroër : interroga fugientem, et ei qui evasit dic : Quid accidit ?
Jeremiah Jer 24 48 20 Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate, et clamate : annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab,
Jeremiah Jer 24 48 21 et judicium venit ad terram campestrem, super Helon, et super Jasa, et super Mephaath,
Jeremiah Jer 24 48 22 et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim,
Jeremiah Jer 24 48 23 et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon,
Jeremiah Jer 24 48 24 et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt.
Jeremiah Jer 24 48 25 Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 48 26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est : et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.
Jeremiah Jer 24 48 27 Fuit enim in derisum tibi Israël : quasi inter fures reperisses eum : propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es, captivus duceris.
Jeremiah Jer 24 48 28 Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab : et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
Jeremiah Jer 24 48 29 Audivimus superbiam Moab : superbus est valde : sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus.
Jeremiah Jer 24 48 30 Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere.
Jeremiah Jer 24 48 31 Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes :
Jeremiah Jer 24 48 32 de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuae transierunt mare ; usque ad mare Jazer pervenerunt : super messem tuam et vindemiam tuam praedo irruit.
Jeremiah Jer 24 48 33 Ablata est laetitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli : nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit.
Jeremiah Jer 24 48 34 De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam ; a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante : aquae quoque Nemrim pessimae erunt.
Jeremiah Jer 24 48 35 Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus.
Jeremiah Jer 24 48 36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum : quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.
Jeremiah Jer 24 48 37 Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit : in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium :
Jeremiah Jer 24 48 38 super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus : quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 48 39 Quomodo victa est, et ululaverunt ? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est ? eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.
Jeremiah Jer 24 48 40 Haec dicit Dominus : Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.
Jeremiah Jer 24 48 41 Capta est Carioth, et munitiones comprehensae sunt : et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis,
Jeremiah Jer 24 48 42 et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.
Jeremiah Jer 24 48 43 Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 48 44 Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo : adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 48 45 In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon : et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus.
Jeremiah Jer 24 48 46 Vae tibi, Moab : periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem.
Jeremiah Jer 24 48 47 Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus.] Hucusque judicia Moab.
Jeremiah Jer 24 49 1 Ad filios Ammon. [Haec dicit Dominus : Numquid non filii sunt Israël, aut haeres non est ei ? cur igitur haereditate possedit Melchom Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit ?
Jeremiah Jer 24 49 2 Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum praelii, et erit in tumultum dissipata, filiaeque ejus igni succendentur, et possidebit Israël possessores suos, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 49 3 Ulula, Hesebon, quoniam vastata est Hai ; clamate, filiae Rabbath : accingite vos ciliciis, plangite et circuite per sepes, quoniam Melchom in transmigrationem ducetur, sacerdotes ejus et principes ejus simul.
Jeremiah Jer 24 49 4 Quid gloriaris in vallibus ? defluxit vallis tua, filia delicata, quae confidebas in thesauris tuis, et dicebas : Quis veniet ad me ?
Jeremiah Jer 24 49 5 Ecce ego inducam super te terrorem, ait Dominus Deus exercituum, ab omnibus qui sunt in circuitu tuo : et dispergemini singuli a conspectu vestro, nec erit qui congreget fugientes.
Jeremiah Jer 24 49 6 Et post haec reverti faciam captivos filiorum Ammon, ait Dominus.]
Jeremiah Jer 24 49 7 Ad Idumaeam. [Haec dicit Dominus exercituum : Numquid non ultra est sapientia in Theman ? periit consilium a filiis ; inutilis facta est sapientia eorum.
Jeremiah Jer 24 49 8 Fugite, et terga vertite ; descendite in voraginem, habitatores Dedan : quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus visitationis ejus.
Jeremiah Jer 24 49 9 Si vindemiatores venissent super te, non reliquissent racemum : si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi.
Jeremiah Jer 24 49 10 Ego vero discooperui Esau : revelavi abscondita ejus, et celari non poterit : vastatum est semen ejus, et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit.
Jeremiah Jer 24 49 11 Relinque pupillos tuos : ego faciam eos vivere : et viduae tuae in me sperabunt.
Jeremiah Jer 24 49 12 Quia haec dicit Dominus : Ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem, bibentes bibent : et tu, quasi innocens relinqueris ? non eris innocens, sed bibens bibes.
Jeremiah Jer 24 49 13 Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus, quod in solitudinem, et in opprobrium, et in desertum, et in maledictionem erit Bosra, et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas.
Jeremiah Jer 24 49 14 Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est : Congregamini, et venite contra eam, et consurgamus in praelium.
Jeremiah Jer 24 49 15 Ecce enim parvulum dedi te in gentibus, contemptibilem inter homines.
Jeremiah Jer 24 49 16 Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petrae, et apprehendere niteris altitudinem collis : cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 49 17 Et erit Idumaea deserta : omnis qui transibit per eam stupebit, et sibilabit super omnes plagas ejus.
Jeremiah Jer 24 49 18 Sicut subversa est Sodoma et Gomorrha, et vicinae ejus, ait Dominus : non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis.
Jeremiah Jer 24 49 19 Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem praeponam ei ? quis enim similis mei ? et quis sustinebit me ? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo ?
Jeremiah Jer 24 49 20 Propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom, et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman : si non dejecerint eos parvuli gregis, nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum.
Jeremiah Jer 24 49 21 A voce ruinae eorum commota est terra ; clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus.
Jeremiah Jer 24 49 22 Ecce quasi aquila ascendet, et avolabit, et expandet alas suas super Bosran : et erit cor fortium Idumaeae in die illa quasi cor mulieris parturientis.]
Jeremiah Jer 24 49 23 Ad Damascum. [Confusa est Emath et Arphad, quia auditum pessimum audierunt : turbati sunt in mari ; prae sollicitudine quiescere non potuit.
Jeremiah Jer 24 49 24 Dissoluta est Damascus, versa est in fugam : tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem.
Jeremiah Jer 24 49 25 Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem, urbem laetitiae ?
Jeremiah Jer 24 49 26 Ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus, et omnes viri praelii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum.
Jeremiah Jer 24 49 27 Et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit moenia Benadad.]
Jeremiah Jer 24 49 28 Ad Cedar, et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. [Haec dicit Dominus : Surgite, et ascendite ad Cedar, et vastate filios orientis.
Jeremiah Jer 24 49 29 Tabernacula eorum, et greges eorum capient : pelles eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum tollent sibi, et vocabunt super eos formidinem in circuitu.
Jeremiah Jer 24 49 30 Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus : iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium, et cogitavit adversum vos cogitationes.
Jeremiah Jer 24 49 31 Consurgite, et ascendite ad gentem quietam, et habitantem confidenter, ait Dominus : non ostia, nec vectes eis : soli habitant.
Jeremiah Jer 24 49 32 Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo jumentorum in praedam : et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 49 33 Et erit Asor in habitaculum draconum, deserta usque in aeternum : non manebit ibi vir, nec incolet eam filius hominis.]
Jeremiah Jer 24 49 34 Quod facum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam adversus Aelam, in principio regni Sedeciae regis Juda, dicens :
Jeremiah Jer 24 49 35 [Haec dicit Dominus exercituum : Ecce ego confringam arcum Aelam, et summam fortitudinem eorum :
Jeremiah Jer 24 49 36 et inducam super Aelam quatuor ventos a quatuor plagis caeli, et ventilabo eos in omnes ventos istos, et non erit gens ad quam non perveniant profugi Aelam.
Jeremiah Jer 24 49 37 Et pavere faciam Aelam coram inimicis suis, et in conspectu quaerentium animam eorum : et adducam super eos malum, iram furoris mei, dicit Dominus, et mittam post eos gladium donec consumam eos.
Jeremiah Jer 24 49 38 Et ponam solium meum in Aelam, et perdam inde reges et principes, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 49 39 In novissimis autem diebus reverti faciam captivos Aelam, dicit Dominus.]
Jeremiah Jer 24 50 1 Verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldaeorum, in manu Jeremiae prophetae.
Jeremiah Jer 24 50 2 [Annuntiate in gentibus, et auditum facite : levate signum, praedicate, et nolite celare : dicite : Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach, confusa sunt sculptilia ejus, superata sunt idola eorum.
Jeremiah Jer 24 50 3 Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quae ponet terram ejus in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus : et moti sunt, et abierunt.
Jeremiah Jer 24 50 4 In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, venient filii Israël ipsi et filii Juda simul : ambulantes et flentes properabunt, et Dominum Deum suum quaerent :
Jeremiah Jer 24 50 5 in Sion interrogabunt viam, huc facies eorum : venient, et apponentur ad Dominum foedere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur.
Jeremiah Jer 24 50 6 Grex perditus factus est populus meus : pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus : de monte in collem transierunt ; obliti sunt cubilis sui.
Jeremiah Jer 24 50 7 Omnes qui invenerunt comederunt eos, et hostes eorum dixerunt : Non peccavimus : pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiae, et exspectationi patrum eorum Domino.
Jeremiah Jer 24 50 8 Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldaeorum egredimini, et estote quasi haedi ante gregem.
Jeremiah Jer 24 50 9 Quoniam ecce ego suscito, et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis, et praeparabuntur adversus eam, et inde capietur : sagitta ejus quasi viri fortis interfectoris : non revertetur vacua.
Jeremiah Jer 24 50 10 Et erit Chaldaea in praedam : omnes vastantes eam replebuntur, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 50 11 Quoniam exsultatis, et magna loquimini, diripientes haereditatem meam : quoniam effusi estis sicut vituli super herbam, et mugistis sicut tauri :
Jeremiah Jer 24 50 12 confusa est mater vestra nimis, et adaequata pulveri, quae genuit vos : ecce novissima erit in gentibus, deserta, invia, et arens.
Jeremiah Jer 24 50 13 Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem : omnis qui transibit per Babylonem stupebit, et sibilabit super universis plagis ejus.
Jeremiah Jer 24 50 14 Praeparamini contra Babylonem per circuitum, omnes qui tenditis arcum : debellate eam, non parcatis jaculis, quia Domino peccavit.
Jeremiah Jer 24 50 15 Clamate adversus eam, ubique dedit manum : ceciderunt fundamenta ejus, destructi sunt muri ejus, quoniam ultio Domini est : ultionem accipite de ea : sicut fecit, facite ei.
Jeremiah Jer 24 50 16 Disperdite satorem de Babylone, et tenentem falcem in tempore messis : a facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.
Jeremiah Jer 24 50 17 Grex dispersus Israël : leones ejecerunt eum. Primus comedit eum rex Assur : iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis.
Jeremiah Jer 24 50 18 Propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram ejus, sicut visitavi regem Assur :
Jeremiah Jer 24 50 19 et reducam Israël ad habitaculum suum : et pascetur Carmelum et Basan, et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima ejus.
Jeremiah Jer 24 50 20 In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, quaeretur iniquitas Israël, et non erit, et peccatum Juda, et non invenietur : quoniam propitius ero eis quos reliquero.
Jeremiah Jer 24 50 21 Super terram dominantium ascende, et super habitatores ejus visita : dissipa, et interfice quae post eos sunt, ait Dominus, et fac juxta omnia quae praecepi tibi.
Jeremiah Jer 24 50 22 Vox belli in terra, et contritio magna.
Jeremiah Jer 24 50 23 Quomodo confractus est et contritus malleus universae terrae ? quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus ?
Jeremiah Jer 24 50 24 Illaqueavi te, et capta es, Babylon, et nesciebas : inventa es et apprehensa, quoniam Dominum provocasti.
Jeremiah Jer 24 50 25 Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa irae suae, quoniam opus est Domino Deo exercituum, in terra Chaldaeorum.
Jeremiah Jer 24 50 26 Venite ad eam ab extremis finibus ; aperite ut exeant qui conculcent eam : tollite de via lapides, et redigite in acervos : et interficite eam, nec sit quidquam reliquum.
Jeremiah Jer 24 50 27 Dissipate universos fortes ejus : descendant in occisionem : vae eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum !
Jeremiah Jer 24 50 28 Vox fugientium, et eorum qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi ejus.
Jeremiah Jer 24 50 29 Annuntiate in Babylonem plurimis, omnibus qui tendunt arcum : consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat : reddite ei secundum opus suum : juxta omnia quae fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israël.
Jeremiah Jer 24 50 30 Idcirco cadent juvenes ejus in plateis ejus, et omnes viri bellatores ejus conticescent in die illa, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 50 31 Ecce ego ad te, superbe ! dicit Dominus Deus exercituum : quia venit dies tuus, tempus visitationis tuae.
Jeremiah Jer 24 50 32 Et cadet superbus, et corruet, et non erit qui suscitet eum : et succendam ignem in urbibus ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus.
Jeremiah Jer 24 50 33 Haec dicit Dominus exercituum : Calumniam sustinent filii Israël, et filii Juda simul : omnes qui ceperunt eos, tenent : nolunt dimittere eos.
Jeremiah Jer 24 50 34 Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen ejus : judicio defendet causam eorum, ut exterreat terram, et commoveat habitatores Babylonis.
Jeremiah Jer 24 50 35 Gladius ad Chaldaeos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis, et ad principes, et ad sapientes ejus.
Jeremiah Jer 24 50 36 Gladius ad divinos ejus, qui stulti erunt : gladius ad fortes illius, qui timebunt.
Jeremiah Jer 24 50 37 Gladius ad equos ejus, et ad currus ejus, et ad omne vulgus quod est in medio ejus : et erunt quasi mulieres : gladius ad thesauros ejus, qui diripientur.
Jeremiah Jer 24 50 38 Siccitas super aquas ejus erit, et arescent, quia terra sculptilium est, et in portentis gloriantur.
Jeremiah Jer 24 50 39 Propterea habitabunt dracones cum faunis ficariis, et habitabunt in ea struthiones : et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum, nec exstruetur usque ad generationem et generationem.
Jeremiah Jer 24 50 40 Sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham, et vicinas ejus, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis.
Jeremiah Jer 24 50 41 Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terrae.
Jeremiah Jer 24 50 42 Arcum et scutum apprehendent : crudeles sunt, et immisericordes : vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, sicut vir paratus ad praelium contra te, filia Babylon.
Jeremiah Jer 24 50 43 Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutae sunt manus ejus : angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem.
Jeremiah Jer 24 50 44 Ecce quasi leo ascendet, de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem praeponam ei ? quis est enim similis mei ? et quis sustinebit me ? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo ?
Jeremiah Jer 24 50 45 Propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes ejus quas cogitavit super terram Chaldaeorum : nisi detraxerint eos parvuli gregum, nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum.
Jeremiah Jer 24 50 46 A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter gentes auditus est.]
Jeremiah Jer 24 51 1 [Haec dicit Dominus : Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus, qui cor suum levaverunt contra me, quasi ventum pestilentem :
Jeremiah Jer 24 51 2 et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam et demolientur terram ejus, quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus.
Jeremiah Jer 24 51 3 Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascendat loricatus : nolite parcere juvenibus ejus ; interficite omnem militiam ejus.
Jeremiah Jer 24 51 4 Et cadent interfecti in terra Chaldaeorum, et vulnerati in regionibus ejus.
Jeremiah Jer 24 51 5 Quoniam non fuit viduatus Israël et Juda a Deo suo, Domino exercituum, terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israël.
Jeremiah Jer 24 51 6 Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam : nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino : vicissitudinem ipse retribuet ei.
Jeremiah Jer 24 51 7 Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram : de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotae sunt.
Jeremiah Jer 24 51 8 Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam : tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur.
Jeremiah Jer 24 51 9 Curavimus Babylonem, et non est sanata : derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam : quoniam pervenit usque ad caelos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes.
Jeremiah Jer 24 51 10 Protulit Dominus justitias nostras : venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri.
Jeremiah Jer 24 51 11 Acuite sagittas, implete pharetras : suscitavit Dominus spiritum regum Medorum : et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui.
Jeremiah Jer 24 51 12 Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, levate custodes, praeparate insidias : quia cogitavit Dominus, et fecit quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis.
Jeremiah Jer 24 51 13 Quae habitas super aquas multas, locuples in thesauris : venit finis tuus, pedalis praecisionis tuae.
Jeremiah Jer 24 51 14 Juravit Dominus exercituum per animam suam : Quoniam replebo te hominibus quasi brucho, et super te celeuma cantabitur.
Jeremiah Jer 24 51 15 Qui fecit terram in fortitudine sua, praeparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit caelos.
Jeremiah Jer 24 51 16 Dante eo vocem, multiplicantur aquae in caelo : qui levat nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit, et produxit ventum de thesauris suis.
Jeremiah Jer 24 51 17 Stultus factus est omnis homo a scientia ; confusus est omnis conflator in sculptili : quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis.
Jeremiah Jer 24 51 18 Vana sunt opera, et risu digna : in tempore visitationis suae peribunt.
Jeremiah Jer 24 51 19 Non sicut haec, pars Jacob, quia qui fecit omnia ipse est : et Israël sceptrum haereditatis ejus : Dominus exercituum nomen ejus.
Jeremiah Jer 24 51 20 Collidis tu mihi vasa belli : et ego collidam in te gentes, et disperdam in te regna :
Jeremiah Jer 24 51 21 et collidam in te equum et equitem ejus : et collidam in te currum et ascensorem ejus :
Jeremiah Jer 24 51 22 et collidam in te virum et mulierem : et collidam in te senem et puerum : et collidam in te juvenem et virginem :
Jeremiah Jer 24 51 23 et collidam in te pastorem et gregem ejus : et collidam in te agricolam et jugales ejus : et collidam in te duces et magistratus :
Jeremiah Jer 24 51 24 et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldaeae, omne malum suum quod fecerunt in Sion, in oculis vestris, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 51 25 Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram : et extendam manum meam super te, et evolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis :
Jeremiah Jer 24 51 26 et non tollent de te lapidem in angulum, et lapidem in fundamenta : sed perditus in aeternum eris, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 51 27 Levate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez : numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum.
Jeremiah Jer 24 51 28 Sanctificate contra eam gentes, reges Mediae, duces ejus, et universos magistratus ejus, cunctamque terram potestatis ejus.
Jeremiah Jer 24 51 29 Et commovebitur terra et conturbabitur, quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem.
Jeremiah Jer 24 51 30 Cessaverunt fortes Babylonis a praelio ; habitaverunt in praesidiis : devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres : incensa sunt tabernacula ejus, contriti sunt vectes ejus.
Jeremiah Jer 24 51 31 Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum.
Jeremiah Jer 24 51 32 Et vada praeoccupata sunt, et paludes incensae sunt igni, et viri bellatores conturbati sunt.
Jeremiah Jer 24 51 33 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Filia Babylonis quasi area, tempus triturae ejus : adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus.
Jeremiah Jer 24 51 34 Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis : reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.
Jeremiah Jer 24 51 35 Iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem, dicit habitatio Sion : et sanguis meus super habitatores Chaldaeae, dicit Jerusalem.
Jeremiah Jer 24 51 36 Propterea haec dicit Dominus : Ecce ego judicabo causam tuam, et ulciscar ultionem tuam : et desertum faciam mare ejus, et siccabo venam ejus.
Jeremiah Jer 24 51 37 Et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator.
Jeremiah Jer 24 51 38 Simul ut leones rugient ; excutient comas veluti catuli leonum.
Jeremiah Jer 24 51 39 In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus.
Jeremiah Jer 24 51 40 Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum haedis.
Jeremiah Jer 24 51 41 Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universae terrae ! quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes !
Jeremiah Jer 24 51 42 Ascendit super Babylonem mare : multitudine fluctuum ejus operta est.
Jeremiah Jer 24 51 43 Factae sunt civitates ejus in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis.
Jeremiah Jer 24 51 44 Et visitabo super Bel in Babylone, et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus : et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet.
Jeremiah Jer 24 51 45 Egredimini de medio ejus, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini,
Jeremiah Jer 24 51 46 et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum qui audietur in terra : et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem.
Jeremiah Jer 24 51 47 Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra ejus confundetur, et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.
Jeremiah Jer 24 51 48 Et laudabunt super Babylonem caeli et terra, et omnia quae in eis sunt : quia ab aquilone venient ei praedones, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 51 49 Et quomodo fecit Babylon, ut caderent occisi in Israël, sic de Babylone cadent occisi in universa terra.
Jeremiah Jer 24 51 50 Qui fugistis gladium, venite, nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.
Jeremiah Jer 24 51 51 Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium : operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini.
Jeremiah Jer 24 51 52 Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus, et visitabo super sculptilia ejus, et in omni terra ejus mugiet vulneratus.
Jeremiah Jer 24 51 53 Si ascenderit Babylon in caelum, et firmaverit in excelso robur suum, a me venient vastatores ejus, ait Dominus.
Jeremiah Jer 24 51 54 Vox clamoris de Babylone, et contritio magna de terra Chaldaeorum :
Jeremiah Jer 24 51 55 quoniam vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam : et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae ; dedit sonitum vox eorum :
Jeremiah Jer 24 51 56 quia venit super eam, id est super Babylonem, praedo, et apprehensi sunt fortes ejus, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet.
Jeremiah Jer 24 51 57 Et inebriabo principes ejus, et sapientes ejus, et duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus : et dormient somnum sempiternum, et non expergiscentur, ait Rex (Dominus exercituum nomen ejus).
Jeremiah Jer 24 51 58 Haec dicit Dominus exercituum : Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portae ejus excelsae igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, et disperibunt.]
Jeremiah Jer 24 51 59 Verbum quod praecepit Jeremias propheta Saraiae filio Neriae filii Maasiae, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus : Saraias autem erat princeps prophetiae.
Jeremiah Jer 24 51 60 Et scripsit Jeremias omne malum quod venturum erat super Babylonem, in libro uno : omnia verba haec quae scripta sunt contra Babylonem.
Jeremiah Jer 24 51 61 Et dixit Jeremias ad Saraiam : Cum veneris in Babylonem, et videris, et legeris omnia verba haec,
Jeremiah Jer 24 51 62 dices : Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet, ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo.
Jeremiah Jer 24 51 63 Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten,
Jeremiah Jer 24 51 64 et dices : Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Jeremiae.
Jeremiah Jer 24 52 1 Filius viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem. Et nomen matris ejus Amital filia Jeremiae de Lobna.
Jeremiah Jer 24 52 2 Et fecit malum in oculis Domini, juxta omnia quae fecerat Joakim,
Jeremiah Jer 24 52 3 quoniam furor Domini erat in Jerusalem et in Juda, usquequo projiceret eos a facie sua : et recessit Sedecias a rege Babylonis.
Jeremiah Jer 24 52 4 Factum est autem in anno nono regni ejus, in mense decimo, decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, adversus Jerusalem : et obsederunt eam, et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu.
Jeremiah Jer 24 52 5 Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciae.
Jeremiah Jer 24 52 6 Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames civitatem, et non erant alimenta populo terrae.
Jeremiah Jer 24 52 7 Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores ejus fugerunt, exieruntque de civitate nocte, per viam portae quae est inter duos muros, et ducit ad hortum regis, Chaldaeis obsidentibus urbem in gyro, et abierunt per viam quae ducit in eremum.
Jeremiah Jer 24 52 8 Persecutus est autem Chadaeorum exercitus regem, et apprehenderunt Sedeciam in deserto quod est juxta Jericho : et omnis comitatus ejus diffugit ab eo.
Jeremiah Jer 24 52 9 Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quae est in terra Emath, et locutus est ad eum judicia.
Jeremiah Jer 24 52 10 Et jugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis ejus, sed et omnes principes Juda occidit in Reblatha.
Jeremiah Jer 24 52 11 Et oculos Sedeciae eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis ejus.
Jeremiah Jer 24 52 12 In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps militiae, qui stabat coram rege Babylonis, in Jerusalem,
Jeremiah Jer 24 52 13 et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Jerusalem : et omnem domum magnam igni combussit :
Jeremiah Jer 24 52 14 et totum murum Jerusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldaeorum qui erat cum magistro militiae.
Jeremiah Jer 24 52 15 De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate, et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiae.
Jeremiah Jer 24 52 16 De pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae vinitores et agricolas.
Jeremiah Jer 24 52 17 Columnas quoque aereas quae erant in domo Domini, et bases, et mare aeneum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et tulerunt omne aes eorum in Babylonem,
Jeremiah Jer 24 52 18 et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia vasa aerea quae in ministerio fuerant, tulerunt :
Jeremiah Jer 24 52 19 et hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos, quotquot aurea, aurea, et quotquot argentea, argentea, tulit magister militiae :
Jeremiah Jer 24 52 20 et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim aereos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini. Non erat pondus aeris omnium horum vasorum.
Jeremiah Jer 24 52 21 De columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam : porro grossitudo ejus quatuor digitorum, et intrinsecus cava erat.
Jeremiah Jer 24 52 22 Et capitella super utramque aerea : altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super coronam in circuitu, omnia aerea : similiter columnae secundae, et malogranata.
Jeremiah Jer 24 52 23 Et fuerunt malogranata nonaginta sex dependentia : et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur.
Jeremiah Jer 24 52 24 Et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres custodes vestibuli :
Jeremiah Jer 24 52 25 et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat praepositus super viros bellatores : et septem viros de his qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate : et scribam principem militum, qui probabat tyrones : et sexaginta viros de populo terrae, qui inventi sunt in medio civitatis.
Jeremiah Jer 24 52 26 Tulit autem eos Nabuzardan magister militiae, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha :
Jeremiah Jer 24 52 27 et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath : et translatus est Juda de terra sua.
Jeremiah Jer 24 52 28 Iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor : in anno septimo, Judaeos tria millia et viginti tres :
Jeremiah Jer 24 52 29 in anno octavodecimo Nabuchodonosor, de Jerusalem animas octingentas triginta duas :
Jeremiah Jer 24 52 30 in anno vigesimo tertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiae animas Judaeorum septingentas quadraginta quinque. Omnes ergo animae, quatuor millia sexcentae.
Jeremiah Jer 24 52 31 Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Joachin regis Juda, duodecimo mense, vigesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Joachin regis Juda, et eduxit eum de domo carceris.
Jeremiah Jer 24 52 32 Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum ejus super thronos regum qui erant post se in Babylone.
Jeremiah Jer 24 52 33 Et mutavit vestimenta carceris ejus, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae.
Jeremiah Jer 24 52 34 Et cibaria ejus, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis, statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suae, cunctis diebus vitae ejus.
Lamentations Lam 25 1 1 <Prologus>Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem : et amaro animo suspirans et ejulans, dixit : [<Aleph>Quomodo sedet sola civitas plena populo ! Facta est quasi vidua domina gentium ; princeps provinciarum facta est sub tributo.
Lamentations Lam 25 1 2 <Beth>Plorans ploravit in nocte, et lacrimae ejus in maxillis ejus : non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus ; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.
Lamentations Lam 25 1 3 <Ghimel>Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis ; habitavit inter gentes, nec invenit requiem : omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.
Lamentations Lam 25 1 4 <Daleth>Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem : omnes portae ejus destructae, sacerdotes ejus gementes ; virgines ejus squalidae, et ipsa oppressa amaritudine.
Lamentations Lam 25 1 5 <He>Facti sunt hostes ejus in capite ; inimici ejus locupletati sunt : quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.
Lamentations Lam 25 1 6 <Vau>Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus ; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.
Lamentations Lam 25 1 7 <Zain>Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suae, et praevaricationis, omnium desiderabilium suorum, quae habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator : viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus.
Lamentations Lam 25 1 8 <Heth>Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est ; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus : ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
Lamentations Lam 25 1 9 <Teth>Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui ; deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.
Lamentations Lam 25 1 10 <Jod>Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.
Lamentations Lam 25 1 11 <Caph>Omnis populus ejus gemens, et quaerens panem ; dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis !
Lamentations Lam 25 1 12 <Lamed>O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die irae furoris sui.
Lamentations Lam 25 1 13 <Mem>De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me : expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum ; posuit me desolatam, tota die moerore confectam.
Lamentations Lam 25 1 14 <Nun>Vigilavit jugum iniquitatum mearum ; in manu ejus convolutae sunt, et impositae collo meo. Infirmata est virtus mea : dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere.
Lamentations Lam 25 1 15 <Samech>Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei ; vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos. Torcular calcavit Dominus virgini filiae Juda.
Lamentations Lam 25 1 16 <Ain>Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.
Lamentations Lam 25 1 17 <Phe>Expandit Sion manus suas ; non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus ; facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos.
Lamentations Lam 25 1 18 <Sade>Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum : virgines meae et juvenes mei abierunt in captivitatem.
Lamentations Lam 25 1 19 <Coph>Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me ; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quaesierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.
Lamentations Lam 25 1 20 <Res>Vide, Domine, quoniam tribulor : conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est.
Lamentations Lam 25 1 21 <Sin>Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me ; omnes inimici mei audierunt malum meum, laetati sunt quoniam tu fecisti : adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.
Lamentations Lam 25 1 22 <Thau>Ingrediatur omne malum eorum coram te : et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas : multi enim gemitus mei, et cor meum moerens.]
Lamentations Lam 25 2 1 [<Aleph>Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion ; projecit de caelo in terram inclytam Israël, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui !
Lamentations Lam 25 2 2 <Beth>Praecipitavit Dominus, nec pepercit omnia speciosa Jacob : destruxit in furore suo munitiones virginis Juda, et dejecit in terram ; polluit regnum et principes ejus.
Lamentations Lam 25 2 3 <Ghimel>Confregit in ira furoris sui omne cornu Israël ; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici, et succendit in Jacob quasi ignem flammae devorantis in gyro.
Lamentations Lam 25 2 4 <Daleth>Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiae Sion ; effudit quasi ignem indignationem suam.
Lamentations Lam 25 2 5 <He>Factus est Dominus velut inimicus, praecipitavit Israël : praecipitavit omnia moenia ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam.
Lamentations Lam 25 2 6 <Vau>Et dissipavit quasi hortum tentorium suum ; demolitus est tabernaculum suum. Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum ; et in opprobrium, et in indignationem furoris sui, regem et sacerdotem.
Lamentations Lam 25 2 7 <Zain>Repulit Dominus altare suum ; maledixit sanctificationi suae : tradidit in manu inimici muros turrium ejus. Vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni.
Lamentations Lam 25 2 8 <Heth>Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion ; tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione : luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est.
Lamentations Lam 25 2 9 <Teth>Defixae sunt in terra portae ejus, perdidit et contrivit vectes ejus ; regem ejus et principes ejus in gentibus : non est lex, et prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino.
Lamentations Lam 25 2 10 <Jod>Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion ; consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis : abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem.
Lamentations Lam 25 2 11 <Caph>Defecerunt prae lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea ; effusum est in terra jecur meum super contritione filiae populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi.
Lamentations Lam 25 2 12 <Lamed>Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum ? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.
Lamentations Lam 25 2 13 <Mem>Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Jerusalem ? cui exaequabo te, et consolabor te, virgo, filia Sion ? magna est enim velut mare contritio tua : quis medebitur tui ?
Lamentations Lam 25 2 14 <Nun>Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta ; nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent ; viderunt autem tibi assumptiones falsas, et ejectiones.
Lamentations Lam 25 2 15 <Samech>Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam ; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem : Haeccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universae terrae ?
Lamentations Lam 25 2 16 <Phe>Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui : sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt : Devorabimus : en ista est dies quam exspectabamus ; invenimus, vidimus.
Lamentations Lam 25 2 17 <Ain>Fecit Dominus quae cogitavit ; complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis : destruxit, et non pepercit, et laetificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum.
Lamentations Lam 25 2 18 <Sade>Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion : Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem ; non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui.
Lamentations Lam 25 2 19 <Coph>Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum ; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini : leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.
Lamentations Lam 25 2 20 <Res>Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmae ? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et propheta ?
Lamentations Lam 25 2 21 <Sin>Jacuerunt in terra foris puer et senex ; virgines meae et juvenes mei ceciderunt in gladio : interfecisti in die furoris tui, percussisti, nec misertus es.
Lamentations Lam 25 2 22 <Thau>Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu ; et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur : quos educavi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos.]
Lamentations Lam 25 3 1 [<Aleph>Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus.
Lamentations Lam 25 3 2 <Aleph>Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.
Lamentations Lam 25 3 3 <Aleph>Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die.
Lamentations Lam 25 3 4 <Beth>Vetustam fecit pellem meam et carnem meam ; contrivit ossa mea.
Lamentations Lam 25 3 5 <Beth>Aedificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et labore.
Lamentations Lam 25 3 6 <Beth>In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos.
Lamentations Lam 25 3 7 <Ghimel>Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar ; aggravavit compedem meum.
Lamentations Lam 25 3 8 <Ghimel>Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam.
Lamentations Lam 25 3 9 <Ghimel>Conclusit vias meas lapidibus quadris ; semitas meas subvertit.
Lamentations Lam 25 3 10 <Daleth>Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis.
Lamentations Lam 25 3 11 <Daleth>Semitas meas subvertit, et confregit me ; posuit me desolatam.
Lamentations Lam 25 3 12 <Daleth>Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam.
Lamentations Lam 25 3 13 <He>Misit in renibus meis filias pharetrae suae.
Lamentations Lam 25 3 14 <He>Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die.
Lamentations Lam 25 3 15 <He>Replevit me amaritudinibus ; inebriavit me absinthio.
Lamentations Lam 25 3 16 <Vau>Et fregit ad numerum dentes meos ; cibavit me cinere.
Lamentations Lam 25 3 17 <Vau>Et repulsa est a pace anima mea ; oblitus sum bonorum.
Lamentations Lam 25 3 18 <Vau>Et dixi : Periit finis meus, et spes mea a Domino.
Lamentations Lam 25 3 19 <Zain>Recordare paupertatis, et transgressionis meae, absinthii et fellis.
Lamentations Lam 25 3 20 <Zain>Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea.
Lamentations Lam 25 3 21 <Zain>Haec recolens in corde meo, ideo sperabo.
Lamentations Lam 25 3 22 <Heth>Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti ; quia non defecerunt miserationes ejus.
Lamentations Lam 25 3 23 <Heth>Novi diluculo, multa est fides tua.
Lamentations Lam 25 3 24 <Heth>Pars mea Dominus, dixit anima mea ; propterea exspectabo eum.
Lamentations Lam 25 3 25 <Teth>Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum.
Lamentations Lam 25 3 26 <Teth>Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei.
Lamentations Lam 25 3 27 <Teth>Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua.
Lamentations Lam 25 3 28 <Jod>Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se.
Lamentations Lam 25 3 29 <Jod>Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.
Lamentations Lam 25 3 30 <Jod>Dabit percutienti se maxillam : saturabitur opprobriis.
Lamentations Lam 25 3 31 <Caph>Quia non repellet in sempiternum Dominus.
Lamentations Lam 25 3 32 <Caph>Quia si abjecit, et miserebitur, secundum multitudinem misericordiarum suarum.
Lamentations Lam 25 3 33 <Caph>Non enim humiliavit ex corde suo et abjecit filios hominum.
Lamentations Lam 25 3 34 <Lamed>Ut conteret sub pedibus suis omnes vinctos terrae.
Lamentations Lam 25 3 35 <Lamed>Ut declinaret judicium viri in conspectu vultus Altissimi.
Lamentations Lam 25 3 36 <Lamed>Ut perverteret hominem in judicio suo ; Dominus ignoravit.
Lamentations Lam 25 3 37 <Mem>Quis est iste qui dixit ut fieret, Domino non jubente ?
Lamentations Lam 25 3 38 <Mem>Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona ?
Lamentations Lam 25 3 39 <Mem>Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis ?
Lamentations Lam 25 3 40 <Nun>Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum.
Lamentations Lam 25 3 41 <Nun>Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos.
Lamentations Lam 25 3 42 <Nun>Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus ; idcirco tu inexorabilis es.
Lamentations Lam 25 3 43 <Samech>Operuisti in furore, et percussisti nos ; occidisti, nec pepercisti.
Lamentations Lam 25 3 44 <Samech>Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio.
Lamentations Lam 25 3 45 <Samech>Eradicationem et abjectionem posuisti me in medio populorum.
Lamentations Lam 25 3 46 <Phe>Aperuerunt super nos os suum omnes inimici.
Lamentations Lam 25 3 47 <Phe>Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio.
Lamentations Lam 25 3 48 <Phe>Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiae populi mei.
Lamentations Lam 25 3 49 <Ain>Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies.
Lamentations Lam 25 3 50 <Ain>Donec respiceret et videret Dominus de caelis.
Lamentations Lam 25 3 51 <Ain>Oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae.
Lamentations Lam 25 3 52 <Sade>Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis.
Lamentations Lam 25 3 53 <Sade>Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me.
Lamentations Lam 25 3 54 <Sade>Inundaverunt aquae super caput meum ; dixi : Perii.
Lamentations Lam 25 3 55 <Coph>Invocavi nomen tuum, Domine, de lacu novissimo.
Lamentations Lam 25 3 56 <Coph>Vocem meam audisti ; ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus.
Lamentations Lam 25 3 57 <Coph>Appropinquasti in die quando invocavi te ; dixisti : Ne timeas.
Lamentations Lam 25 3 58 <Res>Judicasti, Domine, causam animae meae, redemptor vitae meae.
Lamentations Lam 25 3 59 <Res>Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me : judica judicium meum.
Lamentations Lam 25 3 60 <Res>Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me.
Lamentations Lam 25 3 61 <Sin>Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me.
Lamentations Lam 25 3 62 <Sin>Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die.
Lamentations Lam 25 3 63 <Sin>Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ; ego sum psalmus eorum.
Lamentations Lam 25 3 64 <Thau>Redes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum.
Lamentations Lam 25 3 65 <Thau>Dabis eis scutum cordis, laborem tuum.
Lamentations Lam 25 3 66 <Thau>Persequeris in furore, et conteres eos sub caelis, Domine.]
Lamentations Lam 25 4 1 [<Aleph>Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus ! dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum !
Lamentations Lam 25 4 2 <Beth>Filii Sion inclyti, et amicti auro primo : quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli !
Lamentations Lam 25 4 3 <Ghimel>Sed et lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos : filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto.
Lamentations Lam 25 4 4 <Daleth>Adhaesit lingua lactentis ad palatum ejus in siti ; parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.
Lamentations Lam 25 4 5 <He>Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis ; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.
Lamentations Lam 25 4 6 <Vau>Et major effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum, quae subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus.
Lamentations Lam 25 4 7 <Zain>Candidiores Nazaraei ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.
Lamentations Lam 25 4 8 <Heth>Denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis ; adhaesit cutis eorum ossibus : aruit, et facta est quasi lignum.
Lamentations Lam 25 4 9 <Teth>Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terrae.
Lamentations Lam 25 4 10 <Jod>Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos ; facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei.
Lamentations Lam 25 4 11 <Caph>Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suae : et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus.
Lamentations Lam 25 4 12 <Lamed>Non crediderunt reges terrae, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem.
Lamentations Lam 25 4 13 <Mem>Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum.
Lamentations Lam 25 4 14 <Nun>Erraverunt caeci in plateis, polluti sunt in sanguine ; cumque non possent, tenuerunt lacinias suas.
Lamentations Lam 25 4 15 <Samech>Recedite polluti, clamaverunt eis ; recedite, abite, nolite tangere : jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes : Non addet ultra ut habitet in eis.
Lamentations Lam 25 4 16 <Phe>Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos ; facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt.
Lamentations Lam 25 4 17 <Ain>Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum ; cum respiceremus attenti ad gentem quae salvare non poterat.
Lamentations Lam 25 4 18 <Sade>Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum ; appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster.
Lamentations Lam 25 4 19 <Coph>Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli ; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.
Lamentations Lam 25 4 20 <Res>Spiritus oris nostri, christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus : In umbra tua vivemus in gentibus.
Lamentations Lam 25 4 21 <Sin>Gaude et laetare, filia Edom, quae habitas in terra Hus ! ad te quoque perveniet calix : inebriaberis, atque nudaberis.
Lamentations Lam 25 4 22 <Thau>Completa est iniquitas tua, filia Sion : non addet ultra ut transmigret te. Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom ; discooperuit peccata tua.]
Lamentations Lam 25 5 1 [Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum.
Lamentations Lam 25 5 2 Haereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos.
Lamentations Lam 25 5 3 Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae.
Lamentations Lam 25 5 4 Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus.
Lamentations Lam 25 5 5 Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
Lamentations Lam 25 5 6 Aegypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.
Lamentations Lam 25 5 7 Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.
Lamentations Lam 25 5 8 Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.
Lamentations Lam 25 5 9 In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.
Lamentations Lam 25 5 10 Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.
Lamentations Lam 25 5 11 Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.
Lamentations Lam 25 5 12 Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt.
Lamentations Lam 25 5 13 Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.
Lamentations Lam 25 5 14 Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.
Lamentations Lam 25 5 15 Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster.
Lamentations Lam 25 5 16 Cecidit corona capitis nostri : vae nobis, quia peccavimus !
Lamentations Lam 25 5 17 Propterea moestum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri,
Lamentations Lam 25 5 18 propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo.
Lamentations Lam 25 5 19 Tu autem, Domine, in aeternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.
Lamentations Lam 25 5 20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ?
Lamentations Lam 25 5 21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio.
Lamentations Lam 25 5 22 Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.]
Ezekiel Eze 26 1 1 Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt caeli, et vidi visiones Dei.
Ezekiel Eze 26 1 2 In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachin,
Ezekiel Eze 26 1 3 factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldaeorum, secus flumen Chobar : et facta est super eum ibi manus Domini.
Ezekiel Eze 26 1 4 Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu ejus : et de medio ejus, quasi species electri, id est, de medio ignis :
Ezekiel Eze 26 1 5 et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis.
Ezekiel Eze 26 1 6 Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni.
Ezekiel Eze 26 1 7 Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli : et scintillae quasi aspectus aeris candentis.
Ezekiel Eze 26 1 8 Et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus : et facies et pennas per quatuor partes habebant.
Ezekiel Eze 26 1 9 Junctaeque erant pennae eorum alterius ad alterum : non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur.
Ezekiel Eze 26 1 10 Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilae desuper ipsorum quatuor.
Ezekiel Eze 26 1 11 Facies eorum et pennae eorum extentae desuper : duae pennae singulorum jungebantur, et duae tegebant corpora eorum.
Ezekiel Eze 26 1 12 Et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat : ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent.
Ezekiel Eze 26 1 13 Et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum : haec erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens.
Ezekiel Eze 26 1 14 Et animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis.
Ezekiel Eze 26 1 15 Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies.
Ezekiel Eze 26 1 16 Et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris : et una similitudo ipsarum quatuor : et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotae.
Ezekiel Eze 26 1 17 Per quatuor partes earum euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent.
Ezekiel Eze 26 1 18 Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus : et totum corpus oculis plenum in circuitu ipsarum quatuor.
Ezekiel Eze 26 1 19 Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae juxta ea : et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae.
Ezekiel Eze 26 1 20 Quocumque ibat spiritus, illuc, eunte spiritu, et rotae pariter elevabantur sequentes eum : spiritus enim vitae erat in rotis.
Ezekiel Eze 26 1 21 Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant : et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotae sequentes ea, quia spiritus vitae erat in rotis.
Ezekiel Eze 26 1 22 Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper.
Ezekiel Eze 26 1 23 Sub firmamento autem pennae eorum rectae alterius ad alterum : unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur.
Ezekiel Eze 26 1 24 Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei : cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum : cumque starent, demittebantur pennae eorum.
Ezekiel Eze 26 1 25 Nam cum fieret vox super firmamentum quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas.
Ezekiel Eze 26 1 26 Et super firmamentum quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni : et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.
Ezekiel Eze 26 1 27 Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis, intrinsecus ejus per circuitum : a lumbis ejus et desuper, et a lumbis ejus usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu,
Ezekiel Eze 26 1 28 velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviae. Hic erat aspectus splendoris per gyrum.
Ezekiel Eze 26 2 1 Haec visio similitudinis gloriae Domini. Et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis, et dixit ad me : Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum.
Ezekiel Eze 26 2 2 Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos : et audivi loquentem ad me,
Ezekiel Eze 26 2 3 et dicentem : Fili hominis, mitto ego te ad filios Israël, ad gentes apostatrices quae recesserunt a me : ipsi et patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc :
Ezekiel Eze 26 2 4 et filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te. Et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus :
Ezekiel Eze 26 2 5 si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est : et scient quia propheta fuerit in medio eorum.
Ezekiel Eze 26 2 6 Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.
Ezekiel Eze 26 2 7 Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant : quoniam irritatores sunt.
Ezekiel Eze 26 2 8 Tu autem, fili hominis, audi quaecumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est : aperi os tuum, et comede quaecumque ego do tibi.
Ezekiel Eze 26 2 9 Et vidi : et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber : et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris : et scriptae erant in eo lamentationes, et carmen, et vae.
Ezekiel Eze 26 3 1 Et dixit ad me : Fili hominis, quodcumque inveneris, comede : comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israël.
Ezekiel Eze 26 3 2 Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo :
Ezekiel Eze 26 3 3 et dixit ad me : Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto quod ego do tibi. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.
Ezekiel Eze 26 3 4 Et dixit ad me : Fili hominis, vade ad domum Israël, et loqueris verba mea ad eos.
Ezekiel Eze 26 3 5 Non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris ad domum Israël :
Ezekiel Eze 26 3 6 neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae, quorum non possis audire sermones : et si ad illos mittereris, ipsi audirent te :
Ezekiel Eze 26 3 7 domus autem Israël nolunt audire te, quia nolunt audire me : omnis quippe domus Israël attrita fronte est, et duro corde.
Ezekiel Eze 26 3 8 Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum :
Ezekiel Eze 26 3 9 ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam : ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est.
Ezekiel Eze 26 3 10 Et dixit ad me : Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi :
Ezekiel Eze 26 3 11 et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos : et dices eis : Haec dicit Dominus Deus : si forte audiant et quiescant.
Ezekiel Eze 26 3 12 Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae : Benedicta gloria Domini de loco suo :
Ezekiel Eze 26 3 13 et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnae.
Ezekiel Eze 26 3 14 Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me : et abii amarus in indignatione spiritus mei : manus enim Domini erat mecum, confortans me.
Ezekiel Eze 26 3 15 Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar : et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus moerens in medio eorum.
Ezekiel Eze 26 3 16 Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 3 17 Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.
Ezekiel Eze 26 3 18 Si, dicente me ad impium : Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
Ezekiel Eze 26 3 19 Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur : tu autem animam tuam liberasti.
Ezekiel Eze 26 3 20 Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo : ipse morietur quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiae ejus quas fecit : sanguinem vero ejus de manu tua requiram.
Ezekiel Eze 26 3 21 Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti.
Ezekiel Eze 26 3 22 Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me : Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum.
Ezekiel Eze 26 3 23 Et surgens egressus sum in campum : et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar : et cecidi in faciem meam.
Ezekiel Eze 26 3 24 Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos, et locutus est mihi, et dixit ad me : Ingredere, et includere in medio domus tuae.
Ezekiel Eze 26 3 25 Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris de medio eorum.
Ezekiel Eze 26 3 26 Et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est.
Ezekiel Eze 26 3 27 Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Qui audit, audiat, et qui quiescit, quiescat : quia domus exasperans est.
Ezekiel Eze 26 4 1 Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem.
Ezekiel Eze 26 4 2 Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro.
Ezekiel Eze 26 4 3 Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem : et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam : signum est domui Israël.
Ezekiel Eze 26 4 4 Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israël super eo, numero dierum quibus dormies super illud : et assumes iniquitatem eorum.
Ezekiel Eze 26 4 5 Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, numero dierum trecentos et nonaginta dies : et portabis iniquitatem domus Israël.
Ezekiel Eze 26 4 6 Et cum compleveris haec, dormies super latus tuum dexterum secundo, et assumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus : diem pro anno, diem, inquam, pro anno, dedi tibi.
Ezekiel Eze 26 4 7 Et ad obsidionem Jerusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit extentum : et prophetabis adversus eam.
Ezekiel Eze 26 4 8 Ecce circumdedi te vinculis : et non te convertes a latere tuo in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuae.
Ezekiel Eze 26 4 9 Et tu, sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et viciam : et mittes ea in vas unum, et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum : trecentis et nonaginta diebus comedes illud.
Ezekiel Eze 26 4 10 Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die : a tempore usque ad tempus comedes illud.
Ezekiel Eze 26 4 11 Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin : a tempore usque ad tempus bibes illud.
Ezekiel Eze 26 4 12 Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud, et stercore quod egreditur de homine operies illud in oculis eorum.
Ezekiel Eze 26 4 13 Et dixit Dominus : Sic comedent filii Israël panem suum pollutum inter gentes ad quas ejiciam eos. Et dixi :
Ezekiel Eze 26 4 14 A, a, a, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta : et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda.
Ezekiel Eze 26 4 15 Et dixit ad me : Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis, et facies panem tuum in eo.
Ezekiel Eze 26 4 16 Et dixit ad me : Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in Jerusalem, et comedent panem in pondere et in sollicitudine, et aquam in mensura et in angustia bibent,
Ezekiel Eze 26 4 17 ut deficientibus pane et aqua, corruat unusquisque ad fratrem suum, et contabescant in iniquitatibus suis.
Ezekiel Eze 26 5 1 Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam, et assumes tibi stateram ponderis et divides eos.
Ezekiel Eze 26 5 2 Tertiam partem igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis, et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu ejus : tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos.
Ezekiel Eze 26 5 3 Et sumes inde parvum numerum, et ligabis eos in summitate pallii tui :
Ezekiel Eze 26 5 4 et ex eis rursum tolles, et projicies eos in medio ignis, et combures eos igni, et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israël.
Ezekiel Eze 26 5 5 Haec dicit Dominus Deus : Ista est Jerusalem : in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras.
Ezekiel Eze 26 5 6 Et contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu ejus sunt : judicia enim mea projecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt.
Ezekiel Eze 26 5 7 Idcirco haec dicit Dominus Deus : Quia superastis gentes quae in circuitu vestro sunt, et in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, et juxta judicia gentium quae in circuitu vestro sunt non estis operati,
Ezekiel Eze 26 5 8 ideo haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium :
Ezekiel Eze 26 5 9 et faciam in te quod non feci, et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas.
Ezekiel Eze 26 5 10 Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos : et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum.
Ezekiel Eze 26 5 11 Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam : et non parcet oculus meus, et non miserebor.
Ezekiel Eze 26 5 12 Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui, et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo : tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos.
Ezekiel Eze 26 5 13 Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor : et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis.
Ezekiel Eze 26 5 14 Et dabo te in desertum, et in opprobrium gentibus quae in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis praetereuntis :
Ezekiel Eze 26 5 15 et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus quae in circuitu tuo sunt, cum fecero in te judicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus irae.
Ezekiel Eze 26 5 16 Ego Dominus locutus sum : quando misero sagittas famis pessimas in eos, quae erunt mortiferae, et quas mittam ut disperdam vos : et famem congregabo super vos, et conteram in vobis baculum panis :
Ezekiel Eze 26 5 17 et immittam in vos famem et bestias pessimas, usque ad internecionem : et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum.
Ezekiel Eze 26 6 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 6 2 Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israël, et prophetabis ad eos,
Ezekiel Eze 26 6 3 et dices : [Montes Israël, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, rupibus et vallibus : Ecce ego inducam super vos gladium, et disperdam excelsa vestra,
Ezekiel Eze 26 6 4 et demoliar aras vestras, et confringentur simulacra vestra, et dejiciam interfectos vestros ante idola vestra :
Ezekiel Eze 26 6 5 et dabo cadavera filiorum Israël ante faciem simulacrorum vestrorum, et dispergam ossa vestra circum aras vestras :
Ezekiel Eze 26 6 6 in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt, et excelsa demolientur et dissipabuntur : et interibunt arae vestrae, et confringentur, et cessabunt idola vestra, et conterentur delubra vestra, et delebuntur opera vestra :
Ezekiel Eze 26 6 7 et cadet interfectus in medio vestri, et scietis quia ego sum Dominus.
Ezekiel Eze 26 6 8 Et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus, cum dispersero vos in terris :
Ezekiel Eze 26 6 9 et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt : quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, et oculos eorum fornicantes post idola sua : et displicebunt sibimet super malis quae fecerunt in universis abominationibus suis.
Ezekiel Eze 26 6 10 Et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum, ut facerem eis malum hoc.
Ezekiel Eze 26 6 11 Haec dicit Dominus Deus : Percute manum tuam et allide pedem tuum, et dic : Heu ! ad omnes abominationes malorum domus Israël : quia gladio, fame et peste ruituri sunt.
Ezekiel Eze 26 6 12 Qui longe est, peste morietur : qui autem prope, gladio corruet : et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur : et complebo indignationem meam in eis.
Ezekiel Eze 26 6 13 Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum, in circuitu ararum vestrarum, in omni colle excelso, et in cunctis summitatibus montium, et subtus omne lignum nemorosum, et subtus universam quercum frondosam, locum ubi accenderunt thura redolentia universis idolis suis.
Ezekiel Eze 26 6 14 Et extendam manum meam super eos : et faciam terram desolatam et destitutam, a deserto Deblatha, in omnibus habitationibus eorum : et scient quia ego Dominus.]
Ezekiel Eze 26 7 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 7 2 Et tu, fili hominis, haec dicit Dominus Deus terrae Israël : [Finis venit : venit finis super quatuor plagas terrae.
Ezekiel Eze 26 7 3 Nunc finis super te, et immittam furorem meum in te : et judicabo te juxta vias tuas, et ponam contra te omnes abominationes tuas.
Ezekiel Eze 26 7 4 Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor : sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus.
Ezekiel Eze 26 7 5 Haec dicit Dominus Deus : Afflictio una, afflictio ecce venit.
Ezekiel Eze 26 7 6 Finis venit, venit finis : evigilavit adversum te, ecce venit.
Ezekiel Eze 26 7 7 Venit contritio super te, qui habitas in terra : venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriae montium.
Ezekiel Eze 26 7 8 Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et complebo furorem meum in te : et judicabo te juxta vias tuas, et imponam tibi omnia scelera tua,
Ezekiel Eze 26 7 9 et non parcet oculus meus, nec miserebor : sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego sum Dominus percutiens.
Ezekiel Eze 26 7 10 Ecce dies, ecce venit : egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia,
Ezekiel Eze 26 7 11 iniquitas surrexit in virga impietatis : non ex eis, et non ex populo, neque ex sonitu eorum : et non erit requies in eis.
Ezekiel Eze 26 7 12 Venit tempus, appropinquavit dies : qui emit, non laetetur, et qui vendit, non lugeat : quia ira super omnem populum ejus.
Ezekiel Eze 26 7 13 Quia qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur : et adhuc in viventibus vita eorum : visio enim ad omnem multitudinem ejus non regredietur, et vir in iniquitate vitae suae non confortabitur.]
Ezekiel Eze 26 7 14 [Canite tuba, praeparentur omnes : et non est qui vadat ad praelium : ira enim mea super universum populum ejus.
Ezekiel Eze 26 7 15 Gladium foris, et pestis et fames intrinsecus : qui in agro est, gladio morietur, et qui in civitate, pestilentia et fame devorabuntur.
Ezekiel Eze 26 7 16 Et salvabuntur qui fugerint ex eis : et erunt in montibus quasi columbae convallium omnes trepidi, unusquisque in iniquitate sua.
Ezekiel Eze 26 7 17 Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis.
Ezekiel Eze 26 7 18 Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido : et in omni facie confusio, et in universis capitibus eorum calvitium.
Ezekiel Eze 26 7 19 Argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit : argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini : animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est.
Ezekiel Eze 26 7 20 Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo : propter hoc dedi eis illud in immunditiam.
Ezekiel Eze 26 7 21 Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum, et impiis terrae in praedam, et contaminabunt illud.
Ezekiel Eze 26 7 22 Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt arcanum meum : et introibunt in illud emissarii, et contaminabunt illud.
Ezekiel Eze 26 7 23 Fac conclusionem, quoniam terra plena est judicio sanguinum, et civitas plena iniquitate.
Ezekiel Eze 26 7 24 Et adducam pessimos de gentibus, et possidebunt domos eorum : et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum.
Ezekiel Eze 26 7 25 Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit.
Ezekiel Eze 26 7 26 Conturbatio super conturbationem veniet, et auditus super auditum : et quaerent visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus.
Ezekiel Eze 26 7 27 Rex lugebit, et princeps induetur moerore, et manus populi terrae conturbabuntur : secundum viam eorum faciam eis, et secundum judicia eorum judicabo eos, et scient quia ego Dominus.]
Ezekiel Eze 26 8 1 Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant coram me, et cecidit ibi super me manus Domini Dei.
Ezekiel Eze 26 8 2 Et vidi : et ecce similitudo quasi aspectus ignis : ab aspectu lumborum ejus et deorsum, ignis : et a lumbis ejus et sursum, quasi aspectus splendoris, ut visio electri.
Ezekiel Eze 26 8 3 Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei, et elevavit me spiritus inter terram et caelum : et adduxit me in Jerusalem, in visione Dei, juxta ostium interius quod respiciebat ad aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem.
Ezekiel Eze 26 8 4 Et ecce ibi gloria Dei Israël, secundum visionem quam videram in campo.
Ezekiel Eze 26 8 5 Et dixit ad me : Fili hominis, leva oculos tuos ad viam aquilonis. Et levavi oculos meos ad viam aquilonis, et ecce ab aquilone portae altaris idolum zeli in ipso introitu.
Ezekiel Eze 26 8 6 Et dixit ad me : Fili hominis, putasne vides tu quid isti faciunt, abominationes magnas quas domus Israël facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo ? et adhuc conversus videbis abominationes majores.
Ezekiel Eze 26 8 7 Et introduxit me ad ostium atrii, et vidi, et ecce foramen unum in pariete.
Ezekiel Eze 26 8 8 Et dixit ad me : Fili hominis, fode parietem. Et cum fodissem parietem, apparuit ostium unum.
Ezekiel Eze 26 8 9 Et dixit ad me : Ingredere, et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic.
Ezekiel Eze 26 8 10 Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium et animalium, abominatio, et universa idola domus Israël, depicta erant in pariete in circuitu per totum :
Ezekiel Eze 26 8 11 et septuaginta viri de senioribus domus Israël : et Jezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas : et unusquisque habebat thuribulum in manu sua, et vapor nebulae de thure consurgebat.
Ezekiel Eze 26 8 12 Et dixit ad me : Certe vides, fili hominis, quae seniores domus Israël faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubiculi sui : dicunt enim : Non videt Dominus nos ; dereliquit Dominus terram.
Ezekiel Eze 26 8 13 Et dixit ad me : Adhuc conversus videbis abominationes majores, quas isti faciunt.
Ezekiel Eze 26 8 14 Et introduxit me per ostium portae domus Domini quod respiciebat ad aquilonem, et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem.
Ezekiel Eze 26 8 15 Et dixit ad me : Certe vidisti, fili hominis : adhuc conversus videbis abominationes majores his.
Ezekiel Eze 26 8 16 Et introduxit me in atrium domus Domini interius, et ecce in ostio templi Domini, inter vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad orientem : et adorabant ad ortum solis.
Ezekiel Eze 26 8 17 Et dixit ad me : Certe vidisti, fili hominis : numquid leve est hoc domui Juda, ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic, quia replentes terram iniquitate, conversi sunt ad irritandum me ? et ecce applicant ramum ad nares suas.
Ezekiel Eze 26 8 18 Ergo et ego faciam in furore : non parcet oculus meus, nec miserebor : et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos.
Ezekiel Eze 26 9 1 Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens : Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua.
Ezekiel Eze 26 9 2 Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus : vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus : et ingressi sunt, et steterunt juxta altare aereum.
Ezekiel Eze 26 9 3 Et gloria Domini Israël assumpta est de cherub, quae erat super eum ad limen domus : et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis :
Ezekiel Eze 26 9 4 et dixit Dominus ad eum : Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio ejus.
Ezekiel Eze 26 9 5 Et illis dixit, audiente me : Transite per civitatem sequentes eum, et percutite : non parcat oculus vester, neque misereamini :
Ezekiel Eze 26 9 6 senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem : omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis : et a sanctuario meo incipite. Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.
Ezekiel Eze 26 9 7 Et dixit ad eos : Contaminate domum, et implete atria interfectis ; egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate.
Ezekiel Eze 26 9 8 Et caede completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus : ergone disperdes omnes reliquias Israël, effundens furorem tuum super Jerusalem ?
Ezekiel Eze 26 9 9 Et dixit ad me : Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione : dixerunt enim : Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.
Ezekiel Eze 26 9 10 Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor : viam eorum super caput eorum reddam.
Ezekiel Eze 26 9 11 Et ecce vir qui erat indutus lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo, respondit verbum, dicens : Feci sicut praecepisti mihi.
Ezekiel Eze 26 10 1 Et vidi : et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.
Ezekiel Eze 26 10 2 Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait : Ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.
Ezekiel Eze 26 10 3 Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.
Ezekiel Eze 26 10 4 Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus : et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini.
Ezekiel Eze 26 10 5 Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.
Ezekiel Eze 26 10 6 Cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis, dicens : Sume ignem de medio rotarum quae sunt inter cherubim : ingressus ille stetit juxta rotam.
Ezekiel Eze 26 10 7 Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis : qui accipiens egressus est.
Ezekiel Eze 26 10 8 Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.
Ezekiel Eze 26 10 9 Et vidi : et ecce quatuor rotae juxta cherubim : rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum : species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi :
Ezekiel Eze 26 10 10 et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotae.
Ezekiel Eze 26 10 11 Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes : sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et ceterae, nec convertebantur.
Ezekiel Eze 26 10 12 Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennae, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.
Ezekiel Eze 26 10 13 Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.
Ezekiel Eze 26 10 14 Quatuor autem facies habebat unum : facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis : et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilae.
Ezekiel Eze 26 10 15 Et elevata sunt cherubim : ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.
Ezekiel Eze 26 10 16 Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotae juxta ea : et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotae, sed et ipsae juxta erant.
Ezekiel Eze 26 10 17 Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur : spiritus enim vitae erat in eis.
Ezekiel Eze 26 10 18 Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.
Ezekiel Eze 26 10 19 Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me : et illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt : et stetit in introitu portae domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea.
Ezekiel Eze 26 10 20 Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.
Ezekiel Eze 26 10 21 Quatuor vultus uni, et quatuor alae uni : et similitudo manus hominis sub alis eorum.
Ezekiel Eze 26 10 22 Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.
Ezekiel Eze 26 11 1 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit ad solis ortum : et ecce in introitu portae viginti quinque viri : et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiae, principes populi.
Ezekiel Eze 26 11 2 Dixitque ad me : Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,
Ezekiel Eze 26 11 3 dicentes : Nonne dudum aedificatae sunt domus ? haec est lebes, nos autem carnes.
Ezekiel Eze 26 11 4 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.
Ezekiel Eze 26 11 5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me : Loquere : Haec dicit Dominus : Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi.
Ezekiel Eze 26 11 6 Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.
Ezekiel Eze 26 11 7 Propterea haec dicit Dominus Deus : Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et haec est lebes : et educam vos de medio ejus.
Ezekiel Eze 26 11 8 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 11 9 Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.
Ezekiel Eze 26 11 10 Gladio cadetis : in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.
Ezekiel Eze 26 11 11 Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes : in finibus Israël judicabo vos,
Ezekiel Eze 26 11 12 et scietis quia ego Dominus : quia in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati.
Ezekiel Eze 26 11 13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël ?
Ezekiel Eze 26 11 14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 11 15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino : nobis data est terra in possessionem.
Ezekiel Eze 26 11 16 Propterea haec dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.
Ezekiel Eze 26 11 17 Propterea loquere : Haec dicit Dominus Deus : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël.
Ezekiel Eze 26 11 18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.
Ezekiel Eze 26 11 19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,
Ezekiel Eze 26 11 20 ut in praeceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
Ezekiel Eze 26 11 21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 11 22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea :
Ezekiel Eze 26 11 23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.
Ezekiel Eze 26 11 24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei : et sublata est a me visio quam videram.
Ezekiel Eze 26 11 25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat mihi.
Ezekiel Eze 26 12 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 12 2 Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas : qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt : quia domus exasperans est.
Ezekiel Eze 26 12 3 Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est :
Ezekiel Eze 26 12 4 et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum : tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.
Ezekiel Eze 26 12 5 Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum.
Ezekiel Eze 26 12 6 In conspectu eorum in humeris portaberis ; in caligine effereris : faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël.
Ezekiel Eze 26 12 7 Feci ergo sicut praeceperat mihi Dominus : vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu : et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.
Ezekiel Eze 26 12 8 Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 12 9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans : Quid tu facis ?
Ezekiel Eze 26 12 10 Dic ad eos : [Haec dicit Dominus Deus : Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quae est in medio eorum.]
Ezekiel Eze 26 12 11 Dic : [Ego portentum vestrum : quomodo feci, sic fiet illis : in transmigrationem et in captivitatem ibunt.
Ezekiel Eze 26 12 12 Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur ; in caligine egredietur : parietem perfodient, ut educant eum ; facies ejus operietur, ut non videat oculo terram.
Ezekiel Eze 26 12 13 Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea : et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldaeorum, et ipsam non videbit : ibique morietur.
Ezekiel Eze 26 12 14 Et omnes qui circa eum sunt, praesidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos.
Ezekiel Eze 26 12 15 Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris.
Ezekiel Eze 26 12 16 Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus.]
Ezekiel Eze 26 12 17 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 12 18 [Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et moerore bibe.
Ezekiel Eze 26 12 19 Et dices ad populum terrae : Haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël : Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent : ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.
Ezekiel Eze 26 12 20 Et civitates quae nunc habitantur, desolatae erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus.]
Ezekiel Eze 26 12 21 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 12 22 [Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium : In longum differentur dies, et peribit omnis visio ?
Ezekiel Eze 26 12 23 Ideo dic ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël : et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis.
Ezekiel Eze 26 12 24 Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël :
Ezekiel Eze 26 12 25 quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius : sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus.]
Ezekiel Eze 26 12 26 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 12 27 [Fili hominis, ecce domus Israël dicentium : Visio quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat.
Ezekiel Eze 26 12 28 Propterea dic ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Non prolongabitur ultra omnis sermo meus : verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.]
Ezekiel Eze 26 13 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 13 2 Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israël qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo : [Audite verbum Domini.
Ezekiel Eze 26 13 3 Haec dicit Dominus Deus : Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident !
Ezekiel Eze 26 13 4 Quasi vulpes in desertis prophetae tui, Israël, erant.
Ezekiel Eze 26 13 5 Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israël, ut staretis in praelio in die Domini.
Ezekiel Eze 26 13 6 Vident vana, et divinant mendacium, dicentes : Ait Dominus, cum Dominus non miserit eos : et perseveraverunt confirmare sermonem.
Ezekiel Eze 26 13 7 Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis : Ait Dominus, cum ego non sim locutus ?
Ezekiel Eze 26 13 8 Propterea haec dicit Dominus Deus : Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 13 9 Et erit manus mea super prophetas qui vident vana, et divinant mendacium : in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israël non scribentur, nec in terram Israël ingredientur, et scietis quia ego Dominus Deus :
Ezekiel Eze 26 13 10 eo quod deceperint populum meum, dicentes : Pax, et non est pax : et ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis.
Ezekiel Eze 26 13 11 Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit : erit enim imber inundans, et dabo lapides praegrandes desuper irruentes, et ventum procellae dissipantem.
Ezekiel Eze 26 13 12 Siquidem ecce cecidit paries : numquid non dicetur vobis : Ubi est litura quam linistis ?
Ezekiel Eze 26 13 13 Propterea haec dicit Dominus Deus : Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandes in ira in consumptionem.
Ezekiel Eze 26 13 14 Et destruam parietem quem linistis absque temperamento, et adaequabo eum terrae, et revelabitur fundamentum ejus : et cadet, et consumetur in medio ejus, et scietis quia ego sum Dominus.
Ezekiel Eze 26 13 15 Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento : dicamque vobis : Non est paries, et non sunt qui liniunt eum :
Ezekiel Eze 26 13 16 prophetae Israël, qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus.]
Ezekiel Eze 26 13 17 Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui quae prophetant de corde suo : et vaticinare super eas,
Ezekiel Eze 26 13 18 et dic : [Haec dicit Dominus Deus : Vae quae consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas : et cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum !
Ezekiel Eze 26 13 19 Et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quae non moriuntur, et vivificarent animas quae non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis.
Ezekiel Eze 26 13 20 Propter hoc haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad pulvillos vestros, quibus vos capitis animas volantes : et dirumpam eos de brachiis vestris, et dimittam animas quas vos capitis, animas ad volandum.
Ezekiel Eze 26 13 21 Et dirumpam cervicalia vestra, et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum : et scietis quia ego Dominus.
Ezekiel Eze 26 13 22 Pro eo quod moerere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret :
Ezekiel Eze 26 13 23 propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra : et scietis quia ego Dominus.]
Ezekiel Eze 26 14 1 Et venerunt ad me viri seniorum Israël, et sederunt coram me.
Ezekiel Eze 26 14 2 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 14 3 Fili hominis, viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis, et scandalum iniquitatis suae statuerunt contra faciem suam : numquid interrogatus respondebo eis ?
Ezekiel Eze 26 14 4 Propter hoc loquere eis, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Homo, homo de domo Israël, qui posuerit immunditias suas in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam interrogans per eum me : ego Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum suarum,
Ezekiel Eze 26 14 5 ut capiatur domus Israël in corde suo, quo recesserunt a me in cunctis idolis suis.
Ezekiel Eze 26 14 6 Propterea dic ad domum Israël : Haec dicit Dominus Deus : Convertimini, et recedite ab idolis vestris, et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras.
Ezekiel Eze 26 14 7 Quia homo, homo de domo Israël, et de proselytis quicumque advena fuerit in Israël, si alienatus fuerit a me, et posuerit idola sua in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam ut interroget per eum me : ego Dominus respondebo ei per me :
Ezekiel Eze 26 14 8 et ponam faciem meam super hominem illum, et faciam eum in exemplum et in proverbium, et disperdam eum de medio populi mei : et scietis quia ego Dominus.
Ezekiel Eze 26 14 9 Et propheta cum erraverit, et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum, et extendam manum meam super illum, et delebo eum de medio populi mei Israël.
Ezekiel Eze 26 14 10 Et portabunt iniquitatem suam : juxta iniquitatem interrogantis, sic iniquitas prophetae erit :
Ezekiel Eze 26 14 11 ut non erret ultra domus Israël a me, neque polluatur in universis praevaricationibus suis : sed sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum, ait Dominus exercituum.
Ezekiel Eze 26 14 12 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 14 13 [Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut praevaricetur praevaricans, extendam manum meam super eam, et conteram virgam panis ejus, et immittam in eam famem, et interficiam de ea hominem et jumentum.
Ezekiel Eze 26 14 14 Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noë, Daniel, et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum.
Ezekiel Eze 26 14 15 Quod si et bestias pessimas induxero super terram ut vastem eam, et fuerit invia, eo quod non sit pertransiens propter bestias :
Ezekiel Eze 26 14 16 tres viri isti si fuerint in ea, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nec filios nec filias liberabunt, sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur.
Ezekiel Eze 26 14 17 Vel si gladium induxero super terram illam, et dixero gladio : Transi per terram : et interfecero de ea hominem et jumentum,
Ezekiel Eze 26 14 18 et tres viri isti fuerint in medio ejus : vivo ego, dicit Dominus Deus, non liberabunt filios neque filias, sed ipsi soli liberabuntur.
Ezekiel Eze 26 14 19 Si autem et pestilentiam immisero super terram illam, et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem et jumentum,
Ezekiel Eze 26 14 20 et Noë, et Daniel, et Job fuerint in medio ejus : vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt, sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas.
Ezekiel Eze 26 14 21 Quoniam haec dicit Dominus Deus : Quod etsi quatuor judicia mea pessima, gladium, et famem, ac bestias malas, et pestilentiam, immisero in Jerusalem, ut interficiam de ea hominem et pecus,
Ezekiel Eze 26 14 22 tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias : ecce ipsi ingredientur ad vos, et videbitis viam eorum et adinventiones eorum, et consolabimini super malo quod induxi in Jerusalem, in omnibus quae importavi super eam.
Ezekiel Eze 26 14 23 Et consolabuntur vos, cum videritis viam eorum et adinventiones eorum : et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quae feci in ea, ait Dominus Deus.]
Ezekiel Eze 26 15 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 15 2 [Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum ?
Ezekiel Eze 26 15 3 numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas ?
Ezekiel Eze 26 15 4 Ecce igni datum est in escam : utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam : numquid utile erit ad opus ?
Ezekiel Eze 26 15 5 Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus : quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis ?
Ezekiel Eze 26 15 6 Propterea haec dicit Dominus Deus : Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem.
Ezekiel Eze 26 15 7 Et ponam faciem meam in eos : de igne egredientur, et ignis consumet eos : et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos,
Ezekiel Eze 26 15 8 et dedero terram inviam et desolatam, eo quod praevaricatores extiterint, dicit Dominus Deus.]
Ezekiel Eze 26 16 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 16 2 Fili hominis, notas fac Jerusalem abominationes suas,
Ezekiel Eze 26 16 3 et dices : Haec dicit Dominus Deus Jerusalem : Radix tua et generatio tua de terra Chanaan : pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea.
Ezekiel Eze 26 16 4 Et quando nata es, in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus, et aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis.
Ezekiel Eze 26 16 5 Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his, misertus tui : sed projecta es super faciem terrae in abjectione animae tuae in die qua nata es.
Ezekiel Eze 26 16 6 Transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo : et dixi tibi cum esses in sanguine tuo : Vive, dixi, inquam, tibi : in sanguine tuo vive.
Ezekiel Eze 26 16 7 Multiplicatam quasi germen agri dedi te : et multiplicata es, et grandis effecta, et ingressa es, et pervenisti ad mundum muliebrem : ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit : et eras nuda, et confusione plena.
Ezekiel Eze 26 16 8 Et transivi per te, et vidi te : et ecce tempus tuum, tempus amantium : et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam : et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mihi.
Ezekiel Eze 26 16 9 Et lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo.
Ezekiel Eze 26 16 10 Et vestivi te discoloribus, et calceavi te janthino, et cinxi te bysso, et indui te subtilibus :
Ezekiel Eze 26 16 11 et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum :
Ezekiel Eze 26 16 12 et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo.
Ezekiel Eze 26 16 13 Et ornata es auro et argento, et vestita es bysso et polymito et multicoloribus : similam, et mel, et oleum comedisti : et decora facta es vehementer nimis, et profecisti in regnum.
Ezekiel Eze 26 16 14 Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te, dicit Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 16 15 Et habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo : et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut ejus fieres.
Ezekiel Eze 26 16 16 Et sumens de vestimentis tuis, fecisti tibi excelsa hinc inde consuta, et fornicata es super eis sicut non est factum, neque futurum est.
Ezekiel Eze 26 16 17 Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque argento meo, quae dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis.
Ezekiel Eze 26 16 18 Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, et operuisti illas, et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis.
Ezekiel Eze 26 16 19 Et panem meum quem dedi tibi, similam, et oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis : et factum est, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 16 20 Et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi, et immolasti eis ad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua ?
Ezekiel Eze 26 16 21 Immolasti filios meos, et dedisti, illos consecrans, eis.
Ezekiel Eze 26 16 22 Et post omnes abominationes tuas et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiae tuae, quando eras nuda et confusione plena, conculcata in sanguine tuo.
Ezekiel Eze 26 16 23 Et accidit post omnem malitiam tuam (vae, vae tibi ! ait Dominus Deus),
Ezekiel Eze 26 16 24 et aedificasti tibi lupanar, et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis.
Ezekiel Eze 26 16 25 Ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae, et abominabilem fecisti decorem tuum : et divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas :
Ezekiel Eze 26 16 26 et fornicata es cum filiis Aegypti, vicinis tuis, magnarum carnium : et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me.
Ezekiel Eze 26 16 27 Ecce ego extendam manum meam super te, et auferam justificationem tuam, et dabo te in animas odientium te filiarum Palaestinarum, quae erubescunt in via tua scelerata.
Ezekiel Eze 26 16 28 Et fornicata es in filiis Assyriorum eo quod necdum fueris expleta : et postquam fornicata es, nec sic es satiata :
Ezekiel Eze 26 16 29 et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldaeis, et nec sic satiata es.
Ezekiel Eze 26 16 30 In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias omnia haec opera mulieris meretricis et procacis ?
Ezekiel Eze 26 16 31 Quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viae, et excelsum tuum fecisti in omni platea : nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium,
Ezekiel Eze 26 16 32 sed quasi mulier adultera, quae super virum suum inducit alienos.
Ezekiel Eze 26 16 33 Omnibus meretricibus dantur mercedes : tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et dona donabas eis, ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum.
Ezekiel Eze 26 16 34 Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio : in eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium.
Ezekiel Eze 26 16 35 Propterea, meretrix, audi verbum Domini.
Ezekiel Eze 26 16 36 Haec dicit Dominus Deus : Quia effusum est aes tuum et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos, et super idola abominationum tuarum, in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis,
Ezekiel Eze 26 16 37 ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commista es, et omnes quos dilexisti, cum universis quos oderas : et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam.
Ezekiel Eze 26 16 38 Et judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem : et dabo te in sanguinem furoris et zeli.
Ezekiel Eze 26 16 39 Et dabo te in manus eorum, et destruent lupanar tuum, et demolientur prostibulum tuum : et denudabunt te vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui, et derelinquent te nudam, plenamque ignominia :
Ezekiel Eze 26 16 40 et adducent super te multitudinem, et lapidabunt te lapidibus, et trucidabunt te gladiis suis :
Ezekiel Eze 26 16 41 et comburent domos tuas igni, et facient in te judicia in oculis mulierum plurimarum. Et desines fornicari, et mercedes ultra non dabis :
Ezekiel Eze 26 16 42 et requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te : et quiescam, nec irascar amplius.
Ezekiel Eze 26 16 43 Eo quod non fueris recordata dierum adolescentiae tuae, et provocasti me in omnibus his, quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci juxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis.
Ezekiel Eze 26 16 44 Ecce omnis qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens : Sicut mater, ita et filia ejus.
Ezekiel Eze 26 16 45 Filia matris tuae es tu, quae projecit virum suum et filios suos : et soror sororum tuarum es tu, quae projecerunt viros suos et filios suos : mater vestra Cethaea, et pater vester Amorrhaeus.
Ezekiel Eze 26 16 46 Et soror tua major, Samaria, ipsa et filiae ejus, quae habitant ad sinistram tuam : soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma, et filiae ejus.
Ezekiel Eze 26 16 47 Sed nec in viis earum ambulasti, neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus : pene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis.
Ezekiel Eze 26 16 48 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiae ejus, sicut fecisti tu et filiae tuae.
Ezekiel Eze 26 16 49 Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae : superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus : et manum egeno et pauperi non porrigebant :
Ezekiel Eze 26 16 50 et elevatae sunt, et fecerunt abominationes coram me : et abstuli eas sicut vidisti.
Ezekiel Eze 26 16 51 Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit : sed vicisti eas sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es.
Ezekiel Eze 26 16 52 Ergo et tu porta confusionem tuam, quae vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis : justificatae sunt enim a te : ergo et tu confundere, et porta ignominiam tuam, quae justificasti sorores tuas.
Ezekiel Eze 26 16 53 Et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariae et filiarum ejus, et convertam reversionem tuam in medio earum,
Ezekiel Eze 26 16 54 ut portes ignominiam tuam, et confundaris in omnibus quae fecisti consolans eas.
Ezekiel Eze 26 16 55 Et soror tua Sodoma et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam, et Samaria et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam, et tu et filiae tuae revertemini ad antiquitatem vestram.
Ezekiel Eze 26 16 56 Non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiae tuae,
Ezekiel Eze 26 16 57 antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriae, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palaestinarum quae ambiunt te per gyrum.
Ezekiel Eze 26 16 58 Scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 16 59 Quia haec dicit Dominus Deus : Et faciam tibi sicut despexisti juramentum, ut irritum faceres pactum :
Ezekiel Eze 26 16 60 et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescentiae tuae, et suscitabo tibi pactum sempiternum.
Ezekiel Eze 26 16 61 Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis, cum receperis sorores tuas te majores cum minoribus tuis : et dabo eas tibi in filias, sed non ex pacto tuo.
Ezekiel Eze 26 16 62 Et suscitabo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus :
Ezekiel Eze 26 16 63 ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum placatus tibi fuero in omnibus quae fecisti, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 17 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 17 2 Fili hominis, propone aenigma, et narra parabolam ad domum Israël,
Ezekiel Eze 26 17 3 et dices : Haec dicit Dominus Deus : Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri.
Ezekiel Eze 26 17 4 Summitatem frondium ejus avulsit, et transportavit eam in terram Chanaan : in urbe negotiatorum posuit illam.
Ezekiel Eze 26 17 5 Et tulit de semine terrae, et posuit illud in terra pro semine, ut firmaret radicem super aquas multas : in superficie posuit illud.
Ezekiel Eze 26 17 6 Cumque germinasset, crevit in vineam latiorem, humili statura, respicientibus ramis ejus ad eam, et radices ejus sub illa erant : facta est ergo vinea, et fructificavit in palmites, et emisit propagines.
Ezekiel Eze 26 17 7 Et facta est aquila altera grandis, magnis alis, multisque plumis : et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam de areolis germinis sui.
Ezekiel Eze 26 17 8 In terra bona super aquas multas plantata est, ut faciat frondes, et portet fructum, ut sit in vineam grandem.
Ezekiel Eze 26 17 9 Dic : Haec dicit Dominus Deus : Ergone prosperabitur ? nonne radices ejus evellet, et fructus ejus distringet, et siccabit omnes palmites germinis ejus, et arescet, et non in brachio grandi, neque in populo multo, ut evelleret eam radicitus ?
Ezekiel Eze 26 17 10 Ecce plantata est : ergone prosperabitur ? nonne, cum tetigerit eam ventus urens, siccabitur, et in areis germinis sui arescet ?
Ezekiel Eze 26 17 11 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 17 12 Dic ad domum exasperantem : Nescitis quid ista significent ? Dic : Ecce venit rex Babylonis in Jerusalem, et assumet regem et principes ejus, et adducet eos ad semetipsum in Babylonem.
Ezekiel Eze 26 17 13 Et tollet de semine regni, ferietque cum eo foedus, et ab eo accipiet jusjurandum. Sed et fortes terrae tollet,
Ezekiel Eze 26 17 14 ut sit regnum humile, et non elevetur, sed custodiat pactum ejus, et servet illud.
Ezekiel Eze 26 17 15 Qui recedens ab eo misit nuntios ad Aegyptum, ut daret sibi equos et populum multum : numquid prosperabitur, vel consequetur salutem, qui fecit haec ? et qui dissolvit pactum, numquid effugiet ?
Ezekiel Eze 26 17 16 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis qui constituit eum regem, cujus fecit irritum juramentum, et solvit pactum quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur.
Ezekiel Eze 26 17 17 Et non in exercitu grandi, neque in populo multo, faciet contra eum Pharao praelium : in jactu aggeris, et in exstructione vallorum, ut interficiat animas multas.
Ezekiel Eze 26 17 18 Spreverat enim juramentum, ut solveret foedus, et ecce dedit manum suam : et cum omnia haec fecerit, non effugiet.
Ezekiel Eze 26 17 19 Propterea haec dicit Dominus Deus : Vivo ego, quoniam juramentum quod sprevit, et foedus quod praevaricatus est, ponam in caput ejus.
Ezekiel Eze 26 17 20 Et expandam super eum rete meum, et comprehendetur in sagena mea : et adducam eum in Babylonem, et judicabo eum ibi in praevaricatione qua despexit me.
Ezekiel Eze 26 17 21 Et omnes profugi ejus, cum universo agmine suo, gladio cadent : residui autem in omnem ventum dispergentur : et scietis quia ego Dominus locutus sum.
Ezekiel Eze 26 17 22 Haec dicit Dominus Deus : Et sumam ego de medulla cedri sublimis, et ponam : de vertice ramorum ejus tenerum distringam, et plantabo super montem excelsum et eminentem.
Ezekiel Eze 26 17 23 In monte sublimi Israël plantabo illud, et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magnam : et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium ejus nidificabit :
Ezekiel Eze 26 17 24 et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile ; et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum, et feci.
Ezekiel Eze 26 18 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 18 2 Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël, dicentes : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt ?
Ezekiel Eze 26 18 3 Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola haec in proverbium in Israël.
Ezekiel Eze 26 18 4 Ecce omnes animae meae sunt : ut anima patris, ita et anima filii mea est : anima quae peccaverit, ipsa morietur.
Ezekiel Eze 26 18 5 Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam,
Ezekiel Eze 26 18 6 in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël : et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit :
Ezekiel Eze 26 18 7 et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit : panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento :
Ezekiel Eze 26 18 8 ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit : ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum :
Ezekiel Eze 26 18 9 in praeceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem : hic justus est ; vita vivet, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 18 10 Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis :
Ezekiel Eze 26 18 11 et haec quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem :
Ezekiel Eze 26 18 12 egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem :
Ezekiel Eze 26 18 13 ad usuram dantem, et amplius accipientem : numquid vivet ? Non vivet : cum universa haec detestanda fecerit, morte morietur ; sanguis ejus in ipso erit.
Ezekiel Eze 26 18 14 Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quae fecit, timuerit, et non fecerit simile eis :
Ezekiel Eze 26 18 15 super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël, et uxorem proximi sui non violaverit :
Ezekiel Eze 26 18 16 et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit : panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento :
Ezekiel Eze 26 18 17 a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit : hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.
Ezekiel Eze 26 18 18 Pater ejus, quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.
Ezekiel Eze 26 18 19 Et dicitis : Quare non portavit filius iniquitatem patris ? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita.
Ezekiel Eze 26 18 20 Anima quae peccaverit, ipsa morietur : filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii : justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.
Ezekiel Eze 26 18 21 Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur.
Ezekiel Eze 26 18 22 Omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor : in justitia sua quam operatus est, vivet.
Ezekiel Eze 26 18 23 Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat ?
Ezekiel Eze 26 18 24 Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet ? Omnes justitiae ejus quas fecerat, non recordabuntur : in praevaricatione qua praevaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur.
Ezekiel Eze 26 18 25 Et dixistis : Non est aequa via Domini ! Audite ergo, domus Israël : numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt ?
Ezekiel Eze 26 18 26 Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis : in injustitia quam operatus est morietur.
Ezekiel Eze 26 18 27 Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit :
Ezekiel Eze 26 18 28 considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur.
Ezekiel Eze 26 18 29 Et dicunt filii Israël : Non est aequa via Domini ! Numquid viae meae non sunt aequae, domus Israël, et non magis viae vestrae pravae ?
Ezekiel Eze 26 18 30 Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.
Ezekiel Eze 26 18 31 Projicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum : et quare moriemini, domus Israël ?
Ezekiel Eze 26 18 32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus : revertimini, et vivite.
Ezekiel Eze 26 19 1 Et tu assume planctum super principes Israël,
Ezekiel Eze 26 19 2 et dices : [Quare mater tua leaena inter leones cubavit ? in medio leunculorum enutrivit catulos suos ?
Ezekiel Eze 26 19 3 Et eduxit unum de leunculis suis, et leo factus est : et didicit capere praedam, hominemque comedere.
Ezekiel Eze 26 19 4 Et audierunt de eo gentes : et non absque vulneribus suis ceperunt eum, et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti.
Ezekiel Eze 26 19 5 Quae cum vidisset quoniam infirmata est, et periit exspectatio ejus, tulit unum de leunculis suis ; leonem constituit eum.
Ezekiel Eze 26 19 6 Qui incedebat inter leones, et factus est leo : et didicit praedam capere, et homines devorare :
Ezekiel Eze 26 19 7 didicit viduas facere, et civitates earum in desertum adducere : et desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus illius.
Ezekiel Eze 26 19 8 Et convenerunt adversus eum gentes undique de provinciis, et expanderunt super eum rete suum : in vulneribus earum captus est,
Ezekiel Eze 26 19 9 et miserunt eum in caveam : in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis, miseruntque eum in carcerem, ne audiretur vox ejus ultra super montes Israël.
Ezekiel Eze 26 19 10 Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata est : fructus ejus et frondes ejus creverunt ex aquis multis.
Ezekiel Eze 26 19 11 Et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium, et exaltata est statura ejus inter frondes, et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum.
Ezekiel Eze 26 19 12 Et evulsa est in ira, in terramque projecta, et ventus urens siccavit fructum ejus : marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris ejus : ignis comedit eam.
Ezekiel Eze 26 19 13 Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti.
Ezekiel Eze 26 19 14 Et egressus est ignis de virga ramorum ejus, qui fructum ejus comedit : et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium.] Planctus est, et erit in planctum.
Ezekiel Eze 26 20 1 Et factum est in anno septimo, in quinto, in decima mensis, venerunt viri de senioribus Israël ut interrogarent Dominum, et sederunt coram me.
Ezekiel Eze 26 20 2 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 20 3 Fili hominis, loquere senioribus Israël, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Numquid ad interrogandum me vos venistis ? vivo ego quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 20 4 Si judicas eos, si judicas, fili hominis, abominationes patrum eorum ostende eis.
Ezekiel Eze 26 20 5 Et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : In die qua elegi Israël, et levavi manum meam pro stirpe domus Jacob, et apparui eis in terra Aegypti, et levavi manum meam pro eis, dicens : Ego Dominus Deus vester :
Ezekiel Eze 26 20 6 in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra Aegypti, in terram quam provideram eis, fluentem lacte et melle, quae est egregia inter omnes terras.
Ezekiel Eze 26 20 7 Et dixi ad eos : Unusquisque offensiones oculorum suorum abjiciat, et in idolis Aegypti nolite pollui : ego Dominus Deus vester.
Ezekiel Eze 26 20 8 Et irritaverunt me, nolueruntque me audire : unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit, nec idola Aegypti reliquerunt. Et dixi ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis, in medio terrae Aegypti.
Ezekiel Eze 26 20 9 Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant, et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Aegypti.
Ezekiel Eze 26 20 10 Ejeci ergo eos de terra Aegypti, et eduxi eos in desertum.
Ezekiel Eze 26 20 11 Et dedi eis praecepta mea, et judicia mea ostendi eis, quae faciens homo vivet in eis.
Ezekiel Eze 26 20 12 Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos.
Ezekiel Eze 26 20 13 Et irritaverunt me domus Israël in deserto : in praeceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea projecerunt, quae faciens homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos :
Ezekiel Eze 26 20 14 et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in conspectu earum.
Ezekiel Eze 26 20 15 Ego igitur levavi manum meam super eos in deserto, ne inducerem eos in terram quam dedi eis, fluentem lacte et melle, praecipuam terrarum omnium :
Ezekiel Eze 26 20 16 quia judicia mea projecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt, et sabbata mea violaverunt : post idola enim cor eorum gradiebatur.
Ezekiel Eze 26 20 17 Et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos : nec consumpsi eos in deserto.
Ezekiel Eze 26 20 18 Dixi autem ad filios eorum in solitudine : In praeceptis patrum vestrorum nolite incedere, nec judicia eorum custodiatis, nec in idolis eorum polluamini.
Ezekiel Eze 26 20 19 Ego Dominus Deus vester : in praeceptis meis ambulate : judicia mea custodite, et facite ea,
Ezekiel Eze 26 20 20 et sabbata mea sanctificate, ut sint signum inter me et vos, et sciatis quia ego sum Dominus Deus vester.
Ezekiel Eze 26 20 21 Et exacerbaverunt me filii : in praeceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea non custodierunt ut facerent ea, quae cum fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in deserto.
Ezekiel Eze 26 20 22 Averti autem manum meam, et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in oculis earum.
Ezekiel Eze 26 20 23 Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes, et ventilarem in terras,
Ezekiel Eze 26 20 24 eo quod judicia mea non fecissent, et praecepta mea reprobassent, et sabbata mea violassent, et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum.
Ezekiel Eze 26 20 25 Ergo et ego dedi eis praecepta non bona, et judicia in quibus non vivent.
Ezekiel Eze 26 20 26 Et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne quod aperit vulvam, propter delicta sua : et scient quia ego Dominus.
Ezekiel Eze 26 20 27 Quam ob rem loquere ad domum Israël, fili hominis, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri, cum sprevissent me contemnentes,
Ezekiel Eze 26 20 28 et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis : viderunt omnem collem excelsum, et omne lignum nemorosum, et immolaverunt ibi victimas suas, et dederunt ibi irritationem oblationis suae, et posuerunt ibi odorem suavitatis suae, et libaverunt libationes suas.
Ezekiel Eze 26 20 29 Et dixi ad eos : Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini ? et vocatum est nomen ejus Excelsum usque ad hanc diem.
Ezekiel Eze 26 20 30 Propterea dic ad domum Israël : Haec dicit Dominus Deus : Certe in via patrum vestrorum vos polluimini, et post offendicula eorum vos fornicamini :
Ezekiel Eze 26 20 31 et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie : et ego respondebo vobis, domus Israël ? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis.
Ezekiel Eze 26 20 32 Neque cogitatio mentis vestrae fiet, dicentium : Erimus sicut gentes et sicut cognationes terrae, ut colamus ligna et lapides.
Ezekiel Eze 26 20 33 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.
Ezekiel Eze 26 20 34 Et educam vos de populis, et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis : in manu valida, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.
Ezekiel Eze 26 20 35 Et adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi facie ad faciem.
Ezekiel Eze 26 20 36 Sicut judicio contendi adversum patres vestros in deserto terrae Aegypti, sic judicabo vos, dicit Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 20 37 Et subjiciam vos sceptro meo, et inducam vos in vinculis foederis.
Ezekiel Eze 26 20 38 Et eligam de vobis transgressores et impios, et de terra incolatus eorum educam eos, et in terram Israël non ingredientur : et scietis quia ego Dominus.
Ezekiel Eze 26 20 39 Et vos, domus Israël, haec dicit Dominus Deus : Singuli post idola vestra ambulate, et servite eis. Quod si et in hoc non audieritis me, et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris :
Ezekiel Eze 26 20 40 in monte sancto meo, in monte excelso Israël, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israël : omnes, inquam, in terra in qua placebunt mihi : et ibi quaeram primitias vestras, et initium decimarum vestrarum, in omnibus sanctificationibus vestris.
Ezekiel Eze 26 20 41 In odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis, et congregavero vos de terris in quas dispersi estis : et sanctificabor in vobis in oculis nationum.
Ezekiel Eze 26 20 42 Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israël, in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris.
Ezekiel Eze 26 20 43 Et recordabimini ibi viarum vestrarum, et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis in eis : et displicebitis vobis in conspectu vestro, in omnibus malitiis vestris quas fecistis.
Ezekiel Eze 26 20 44 Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, et non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima, domus Israël, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 20 45 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 20 46 [Fili hominis, pone faciem tuam contra viam austri, et stilla ad africum, et propheta ad saltum agri meridiani.
Ezekiel Eze 26 20 47 Et dices saltui meridiano : Audi verbum Domini : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum : non extinguetur flamma succensionis : et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem,
Ezekiel Eze 26 20 48 et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam, nec extinguetur.]
Ezekiel Eze 26 20 49 Et dixi : A, a, a, Domine Deus : ipsi dicunt de me : Numquid non per parabolas loquitur iste ?
Ezekiel Eze 26 21 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 21 2 [Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israël.
Ezekiel Eze 26 21 3 Et dices terrae Israël : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium.
Ezekiel Eze 26 21 4 Pro eo autem quod occidi in te justum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem :
Ezekiel Eze 26 21 5 ut sciat omnis caro quia ego Dominus, eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.
Ezekiel Eze 26 21 6 Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis.
Ezekiel Eze 26 21 7 Cumque dixerint ad te : Quare tu gemis ? dices : Pro auditu : quia venit, et tabescet omne cor, et dissolventur universae manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquae : ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.]
Ezekiel Eze 26 21 8 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 21 9 Fili hominis, propheta, et dices : Haec dicit Dominus Deus : loquere : [Gladius, gladius exacutus est, et limatus :
Ezekiel Eze 26 21 10 ut caedat victimas, exacutus est : ut splendeat, limatus est : qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.
Ezekiel Eze 26 21 11 Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu : iste exacutus est gladius, et iste limatus est, ut sit in manu interficientis.
Ezekiel Eze 26 21 12 Clama et ulula, fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant : gladio traditi sunt cum populo meo : idcirco plaude super femur,
Ezekiel Eze 26 21 13 quia probatus est : et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 21 14 Tu ergo, fili hominis, propheta, et percute manu ad manum : et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum : hic est gladius occisionis magnae, qui obstupescere eos facit
Ezekiel Eze 26 21 15 et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum, amicti ad caedem.
Ezekiel Eze 26 21 16 Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque faciei tuae est appetitus.
Ezekiel Eze 26 21 17 Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam : ego Dominus locutus sum.]
Ezekiel Eze 26 21 18 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 21 19 Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis : de terra una egredientur ambae : et manu capiet conjecturam ; in capite viae civitatis conjiciet.
Ezekiel Eze 26 21 20 Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam.
Ezekiel Eze 26 21 21 Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quaerens, commiscens sagittas : interrogavit idola, exta consuluit.
Ezekiel Eze 26 21 22 Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in caede, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut aedificet munitiones.
Ezekiel Eze 26 21 23 Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans : ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum.
Ezekiel Eze 26 21 24 Idcirco haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestrae, et revelastis praevaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris, pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini.
Ezekiel Eze 26 21 25 Tu autem, profane, impie dux Israël, cujus venit dies in tempore iniquitatis praefinita :
Ezekiel Eze 26 21 26 haec dicit Dominus Deus : Aufer cidarim, tolle coronam : nonne haec est quae humilem sublevavit, et sublimem humiliavit ?
Ezekiel Eze 26 21 27 Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam : et hoc non factum est, donec veniret cujus est judicium, et tradam ei.
Ezekiel Eze 26 21 28 Et tu, fili hominis, propheta, et dic : Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum : et dices : [Mucro, mucro, evaginate ad occidendum : limate ut interficias et fulgeas :
Ezekiel Eze 26 21 29 cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia, ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita.
Ezekiel Eze 26 21 30 Revertere ad vaginam tuam, in loco in quo creatus es : in terra nativitatis tuae judicabo te.
Ezekiel Eze 26 21 31 Et effundam super te indignationem meam ; in igne furoris mei sufflabo in te : daboque te in manus hominum insipientium, et fabricantium interitum.
Ezekiel Eze 26 21 32 Igni eris cibus ; sanguis tuus erit in medio terrae ; oblivioni traderis : quia ego Dominus locutus sum.]
Ezekiel Eze 26 22 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 22 2 Et tu, fili hominis, nonne judicas, nonne judicas civitatem sanguinum ?
Ezekiel Eze 26 22 3 Et ostendes ei omnes abominationes suas, et dices : Haec dicit Dominus Deus : Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus ejus : et quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur.
Ezekiel Eze 26 22 4 In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti, et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es : et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum : propterea dedi te opprobrium gentibus, et irrisionem universis terris.
Ezekiel Eze 26 22 5 Quae juxta sunt, et quae procul a te, triumphabunt de te, sordida, nobilis, grandis interitu.
Ezekiel Eze 26 22 6 Ecce principes Israël singuli in brachio suo fuerunt in te, ad effundendum sanguinem.
Ezekiel Eze 26 22 7 Patrem et matrem contumeliis affecerunt : in te advenam calumniati sunt in medio tui : pupillum et viduam contristaverunt apud te.
Ezekiel Eze 26 22 8 Sanctuaria mea sprevisti, et sabbata mea polluisti.
Ezekiel Eze 26 22 9 Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te : scelus operati sunt in medio tui.
Ezekiel Eze 26 22 10 Verecundiora patris discooperuerunt in te ; immunditiam menstruatae humiliaverunt in te :
Ezekiel Eze 26 22 11 et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie : frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te.
Ezekiel Eze 26 22 12 Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem : usuram et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris : meique oblita es, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 22 13 Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti, et super sanguinem qui effusus est in medio tui.
Ezekiel Eze 26 22 14 Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae, in diebus quos ego faciam tibi ? Ego Dominus locutus sum, et faciam.
Ezekiel Eze 26 22 15 Et dispergam te in nationes, et ventilabo te in terras, et deficere faciam immunditiam tuam a te.
Ezekiel Eze 26 22 16 Et possidebo te in conspectu gentium : et scies quia ego Dominus.
Ezekiel Eze 26 22 17 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 22 18 Fili hominis, versa est mihi domus Israël in scoriam : omnes isti aes, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis : scoria argenti facti sunt.
Ezekiel Eze 26 22 19 Propterea haec dicit Dominus Deus : Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Jerusalem,
Ezekiel Eze 26 22 20 congregatione argenti, et aeris, et stanni, et ferri, et plumbi, in medio fornacis, ut succendam in ea ignem ad conflandum. Sic congregabo in furore meo, et in ira mea : et requiescam, et conflabo vos.
Ezekiel Eze 26 22 21 Et congregabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio ejus.
Ezekiel Eze 26 22 22 Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic eritis in medio ejus : et scietis quia ego Dominus cum effuderim indignationem meam super vos.
Ezekiel Eze 26 22 23 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 22 24 Fili hominis, dic ei : Tu es terra immunda, et non compluta in die furoris.
Ezekiel Eze 26 22 25 Conjuratio prophetarum in medio ejus : sicut leo rugiens, rapiensque praedam, animas devoraverunt : opes et pretium acceperunt : viduas ejus multiplicaverunt in medio illius.
Ezekiel Eze 26 22 26 Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea : inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam, et inter pollutum et mundum non intellexerunt : et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum.
Ezekiel Eze 26 22 27 Principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare ad sectanda lucra.
Ezekiel Eze 26 22 28 Prophetae autem ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium, dicentes : Haec dicit Dominus Deus : cum Dominus non sit locutus.
Ezekiel Eze 26 22 29 Populi terrae calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter : egenum et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque judicio.
Ezekiel Eze 26 22 30 Et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam : et non inveni.
Ezekiel Eze 26 22 31 Et effudi super eos indignationem meam ; in igne irae meae consumpsi eos : viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 23 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 23 2 [Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt :
Ezekiel Eze 26 23 3 et fornicatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua fornicatae sunt : ibi subacta sunt ubera earum, et fractae sunt mammae pubertatis earum.
Ezekiel Eze 26 23 4 Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor : et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.
Ezekiel Eze 26 23 5 Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes,
Ezekiel Eze 26 23 6 vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum.
Ezekiel Eze 26 23 7 Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos : et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est.
Ezekiel Eze 26 23 8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit : nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam.
Ezekiel Eze 26 23 9 Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine.
Ezekiel Eze 26 23 10 Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio : et factae sunt famosae mulieres, et judicia perpetraverunt in ea.
Ezekiel Eze 26 23 11 Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine, et fornicationem suam super fornicationem sororis suae :
Ezekiel Eze 26 23 12 ad filios Assyriorum praebuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.
Ezekiel Eze 26 23 13 Et vidi quod polluta esset via una ambarum.
Ezekiel Eze 26 23 14 Et auxit fornicationes suas : cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldaeorum expressas coloribus,
Ezekiel Eze 26 23 15 et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terraeque Chaldaeorum, in qua orti sunt,
Ezekiel Eze 26 23 16 insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldaeam.
Ezekiel Eze 26 23 17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis : et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis.
Ezekiel Eze 26 23 18 Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam : et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus :
Ezekiel Eze 26 23 19 multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiae suae, quibus fornicata est in terra Aegypti.
Ezekiel Eze 26 23 20 Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.
Ezekiel Eze 26 23 21 Et visitasti scelus adolescentiae tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et confractae sunt mammae pubertatis tuae.]
Ezekiel Eze 26 23 22 [Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus : Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu :
Ezekiel Eze 26 23 23 filios Babylonis, et universos Chaldaeos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum :
Ezekiel Eze 26 23 24 et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum : lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique : et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis.
Ezekiel Eze 26 23 25 Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore : nasum tuum et aures tuas praecident, et quae remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni :
Ezekiel Eze 26 23 26 et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriae tuae.
Ezekiel Eze 26 23 27 Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Aegypti : nec levabis oculos tuos ad eos, et Aegypti non recordaberis amplius.]
Ezekiel Eze 26 23 28 [Quia haec dicit Dominus Deus : Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua.
Ezekiel Eze 26 23 29 Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam : et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuae.
Ezekiel Eze 26 23 30 Fecerunt haec tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum.
Ezekiel Eze 26 23 31 In via sororis tuae ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua.
Ezekiel Eze 26 23 32 Haec dicit Dominus Deus : Calicem sororis tuae bibes profundum et latum : eris in derisum et in subsannationem quae est capacissima.
Ezekiel Eze 26 23 33 Ebrietate et dolore repleberis : calice moeroris et tristitiae, calice sororis tuae Samariae.
Ezekiel Eze 26 23 34 Et bibes illum, et epotabis usque ad faeces : et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 23 35 Propterea haec dicit Dominus Deus : Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.]
Ezekiel Eze 26 23 36 Et ait Dominus ad me, dicens : [Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum ?
Ezekiel Eze 26 23 37 Quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatae sunt : insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.
Ezekiel Eze 26 23 38 Sed et hoc fecerunt mihi : polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt.
Ezekiel Eze 26 23 39 Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam haec fecerunt in medio domus meae.
Ezekiel Eze 26 23 40 Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant : itaque ecce venerunt quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri.
Ezekiel Eze 26 23 41 Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te : thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.
Ezekiel Eze 26 23 42 Et vox multitudinis exsultantis erat in ea : et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum.
Ezekiel Eze 26 23 43 Et dixi ei, quae attrita est in adulteriis : Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec.
Ezekiel Eze 26 23 44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem : sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.
Ezekiel Eze 26 23 45 Viri ergo justi sunt : hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem : quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum.
Ezekiel Eze 26 23 46 Haec enim dicit Dominus Deus : Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam.
Ezekiel Eze 26 23 47 Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum : filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent.
Ezekiel Eze 26 23 48 Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.
Ezekiel Eze 26 23 49 Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis : et scietis quia ego Dominus Deus.]
Ezekiel Eze 26 24 1 Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens :
Ezekiel Eze 26 24 2 Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie.
Ezekiel Eze 26 24 3 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam.
Ezekiel Eze 26 24 4 Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena.
Ezekiel Eze 26 24 5 Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea : efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus.
Ezekiel Eze 26 24 6 Propterea haec dicit Dominus Deus : Vae civitati sanguinum, ollae cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! per partes et per partes suas ejice eam : non cecidit super eam sors.
Ezekiel Eze 26 24 7 Sanguis enim ejus in medio ejus est ; super limpidissimam petram effudit illum : non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere.
Ezekiel Eze 26 24 8 Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur.
Ezekiel Eze 26 24 9 Propterea haec dicit Dominus Deus : Vae civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram !
Ezekiel Eze 26 24 10 Congere ossa, quae igne succendam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.
Ezekiel Eze 26 24 11 Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat aes ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.
Ezekiel Eze 26 24 12 Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.
Ezekiel Eze 26 24 13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis : sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.
Ezekiel Eze 26 24 14 Ego Dominus locutus sum : veniet, et faciam : non transeam, nec parcam, nec placabor : juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus.
Ezekiel Eze 26 24 15 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 24 16 Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga : et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimae tuae.
Ezekiel Eze 26 24 17 Ingemisce tacens : mortuorum luctum non facies : corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis : nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.
Ezekiel Eze 26 24 18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere : fecique mane sicut praeceperat mihi.
Ezekiel Eze 26 24 19 Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista significent quae tu facis ?
Ezekiel Eze 26 24 20 Et dixi ad eos : Sermo Domini factus est ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 24 21 Loquere domui Israël : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra : filii vestri et filiae vestrae quas reliquistis, gladio cadent.
Ezekiel Eze 26 24 22 Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis :
Ezekiel Eze 26 24 23 coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus : non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.
Ezekiel Eze 26 24 24 Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia quae fecit, facietis cum venerit istud : et scietis quia ego Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 24 25 Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animae eorum, filios et filias eorum :
Ezekiel Eze 26 24 26 in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi :
Ezekiel Eze 26 24 27 in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit, et loqueris, et non silebis ultra : erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.
Ezekiel Eze 26 25 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 25 2 Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis.
Ezekiel Eze 26 25 3 Et dices filiis Ammon : [Audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixisti : Euge, euge, super sanctuarium meum, quia pollutum est ; et super terram Israël, quoniam desolata est ; et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem :
Ezekiel Eze 26 25 4 idcirco ego tradam te filiis orientalibus in haereditatem : et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua : ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum.
Ezekiel Eze 26 25 5 Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum : et scietis quia ego Dominus.
Ezekiel Eze 26 25 6 Quia haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israël,
Ezekiel Eze 26 25 7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram : et scies quia ego Dominus.]
Ezekiel Eze 26 25 8 [Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixerunt Moab et Seir : Ecce sicut omnes gentes, domus Juda :
Ezekiel Eze 26 25 9 idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus, inclytas terrae Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,
Ezekiel Eze 26 25 10 filiis orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in haereditatem, ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus.
Ezekiel Eze 26 25 11 Et in Moab faciam judicia, et scient quia ego Dominus.]
Ezekiel Eze 26 25 12 [Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecit Idumaea ultionem ut se vindicaret de filiis Juda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis :
Ezekiel Eze 26 25 13 idcirco haec dicit Dominus Deus : Extendam manum meam super Idumaeam, et auferam de ea hominem et jumentum, et faciam eam desertam ab austro : et qui sunt in Dedan, gladio cadent.
Ezekiel Eze 26 25 14 Et dabo ultionem meam super Idumaeam per manum populi mei Israël : et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.]
Ezekiel Eze 26 25 15 [Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecerunt Palaestini vindictam, et ulti se sunt toto animo, interficientes, et implentes inimicitias veteres,
Ezekiel Eze 26 25 16 propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego extendam manum meam super Palaestinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimae regionis,
Ezekiel Eze 26 25 17 faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore : et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos.]
Ezekiel Eze 26 26 1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis : factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 26 2 [Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem : Euge, confractae sunt portae populorum, conversa est ad me : implebor ; deserta est :
Ezekiel Eze 26 26 3 propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans.
Ezekiel Eze 26 26 4 Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus : et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram.
Ezekiel Eze 26 26 5 Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus : et erit in direptionem gentibus.
Ezekiel Eze 26 26 6 Filiae quoque ejus quae sunt in agro, gladio interficientur : et scient quia ego Dominus.]
Ezekiel Eze 26 26 7 [Quia haec dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et coetu, populoque magno.
Ezekiel Eze 26 26 8 Filias tuas quae sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro, et elevabit contra te clypeum :
Ezekiel Eze 26 26 9 et vineas et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua.
Ezekiel Eze 26 26 10 Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum : a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatae.
Ezekiel Eze 26 26 11 Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas : populum tuum gladio caedet, et statuae tuae nobiles in terram corruent.
Ezekiel Eze 26 26 12 Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas, et destruent muros tuos, et domos tuas praeclaras subvertent : et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent.
Ezekiel Eze 26 26 13 Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum : et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.
Ezekiel Eze 26 26 14 Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec aedificaberis ultra, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 26 15 Haec dicit Dominus Deus Tyro : Numquid non a sonitu ruinae tuae, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae ?
Ezekiel Eze 26 26 16 Et descendent de sedibus suis omnes principes maris, et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore : in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur :
Ezekiel Eze 26 26 17 et assumentes super te lamentum, dicent tibi : Quomodo peristi, quae habitas in mari, urbs inclyta, quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi ?
Ezekiel Eze 26 26 18 Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulae in mari, eo quod nullus egrediatur ex te.
Ezekiel Eze 26 26 19 Quia haec dicit Dominus Deus : Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quae non habitantur ; et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae ;
Ezekiel Eze 26 26 20 et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum ; et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum, ut non habiteris ; porro cum dedero gloriam in terra viventium :
Ezekiel Eze 26 26 21 in nihilum redigam te, et non eris : et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus.]
Ezekiel Eze 26 27 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 27 2 Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum :
Ezekiel Eze 26 27 3 et dices Tyro, quae habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas : [Haec dicit Dominus Deus : O Tyre, tu dixisti : Perfecti decoris ego sum,
Ezekiel Eze 26 27 4 et in corde maris sita. Finitimi tui qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum :
Ezekiel Eze 26 27 5 abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris : cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum.
Ezekiel Eze 26 27 6 Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos, et transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico, et praetoriola de insulis Italiae.
Ezekiel Eze 26 27 7 Byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo : hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum.
Ezekiel Eze 26 27 8 Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui : sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui.
Ezekiel Eze 26 27 9 Senes Giblii et prudentes ejus habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae : omnes naves maris, et nautae earum, fuerunt in populo negotiationis tuae.
Ezekiel Eze 26 27 10 Persae, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui : clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo.
Ezekiel Eze 26 27 11 Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu : sed et Pigmaei qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum : ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.
Ezekiel Eze 26 27 12 Carthaginenses negotiatores tui, a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque repleverunt nundinas tuas.
Ezekiel Eze 26 27 13 Graecia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui : mancipia, et vasa aerea advexerunt populo tuo.
Ezekiel Eze 26 27 14 De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos adduxerunt ad forum tuum.
Ezekiel Eze 26 27 15 Filii Dedan negotiatores tui ; insulae multae, negotiatio manus tuae : dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo.
Ezekiel Eze 26 27 16 Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum : gemmam, et purpuram, et scutulata, et byssum, et sericum, et chodchod proposuerunt in mercatu tuo.
Ezekiel Eze 26 27 17 Juda et terra Israël, ipsi institores tui in frumento primo : balsamum, et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis.
Ezekiel Eze 26 27 18 Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum, in multitudine diversarum opum, in vino pingui, in lanis coloris optimi.
Ezekiel Eze 26 27 19 Dan, et Graecia, et Mosel, in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum : stacte et calamus in negotiatione tua.
Ezekiel Eze 26 27 20 Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum.
Ezekiel Eze 26 27 21 Arabia et universi principes Cedar, ipsi negotiatores manus tuae : cum agnis, et arietibus, et haedis, venerunt ad te negotiatores tui.
Ezekiel Eze 26 27 22 Venditores Saba et Reema, ipsi negotiatores tui : cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo.
Ezekiel Eze 26 27 23 Haran, et Chene, et Eden, negotiatores tui ; Saba, Assur, et Chelmad venditores tui.
Ezekiel Eze 26 27 24 Ipsi negotiatores tui multifariam, involucris hyacinthi, et polymitorum, gazarumque pretiosarum, quae obvolutae et astrictae erant funibus : cedros quoque habebant in negotiationibus tuis.
Ezekiel Eze 26 27 25 Naves maris, principes tui in negotiatione tua : et repleta es, et glorificata nimis in corde maris.]
Ezekiel Eze 26 27 26 [In aquis multis adduxerunt te remiges tui : ventus auster contrivit te in corde maris.
Ezekiel Eze 26 27 27 Divitiae tuae, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum : nautae tui et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo praeerant : viri quoque bellatores tui, qui erant in te, cum universa multitudine tua quae est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinae tuae :
Ezekiel Eze 26 27 28 a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes.
Ezekiel Eze 26 27 29 Et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum : nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt.
Ezekiel Eze 26 27 30 Et ejulabunt super te voce magna : et clamabunt amare, et superjacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur.
Ezekiel Eze 26 27 31 Et radent super te calvitium, et accingentur ciliciis : et plorabunt te in amaritudine animae, ploratu amarissimo.
Ezekiel Eze 26 27 32 Et assument super te carmen lugubre, et plangent te : Quae est ut Tyrus, quae obmutuit in medio maris ?
Ezekiel Eze 26 27 33 Quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos : in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum, ditasti reges terrae.
Ezekiel Eze 26 27 34 Nunc contrita es a mari : in profundis aquarum opes tuae, et omnis multitudo tua quae erat in medio tui, ceciderunt.
Ezekiel Eze 26 27 35 Universi habitatores insularum obstupuerunt super te, et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus.
Ezekiel Eze 26 27 36 Negotiatores populorum sibilaverunt super te : ad nihilum deducta es, et non eris usque in perpetuum.]
Ezekiel Eze 26 28 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 28 2 Fili hominis, dic principi Tyri : [Haec dicit Dominus Deus : Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti : Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non deus : et dedisti cor tuum quasi cor Dei :
Ezekiel Eze 26 28 3 ecce sapientior es tu Daniele : omne secretum non est absconditum a te :
Ezekiel Eze 26 28 4 in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis :
Ezekiel Eze 26 28 5 in multitudine sapientiae tuae, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem, et elevatum est cor tuum in robore tuo :
Ezekiel Eze 26 28 6 propterea haec dicit Dominus Deus : Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor dei,
Ezekiel Eze 26 28 7 idcirco ecce ego adducam super te alienos, robustissimos gentium : et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae, et polluent decorem tuum.
Ezekiel Eze 26 28 8 Interficient, et detrahent te : et morieris in interitu occisorum in corde maris.
Ezekiel Eze 26 28 9 Numquid dicens loqueris : Deus ego sum, coram interficientibus te, cum sis homo, et non deus, in manu occidentium te ?
Ezekiel Eze 26 28 10 Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.]
Ezekiel Eze 26 28 11 Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Fili hominis, leva planctum super regem Tyri,
Ezekiel Eze 26 28 12 et dices ei : [Haec dicit Dominus Deus : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore.
Ezekiel Eze 26 28 13 In deliciis paradisi Dei fuisti : omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus : aurum, opus decoris tui : et foramina tua, in die qua conditus es, praeparata sunt.
Ezekiel Eze 26 28 14 Tu cherub extentus, et protegens, et posui te in monte sancto Dei : in medio lapidum ignitorum ambulasti,
Ezekiel Eze 26 28 15 perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te.
Ezekiel Eze 26 28 16 In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti : et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum.
Ezekiel Eze 26 28 17 Et elevatum est cor tuum in decore tuo ; perdidisti sapientiam tuam in decore tuo : in terram projeci te ; ante faciem regum dedi te ut cernerent te.
Ezekiel Eze 26 28 18 In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuae, polluisti sanctificationem tuam : producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram, in conspectu omnium videntium te.
Ezekiel Eze 26 28 19 Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te : nihili factus es, et non eris in perpetuum.]
Ezekiel Eze 26 28 20 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 28 21 Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea :
Ezekiel Eze 26 28 22 et dices : [Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in medio tui : et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea judicia, et sanctificatus fuero in ea.
Ezekiel Eze 26 28 23 Et immittam ei pestilentiam, et sanguinem in plateis ejus : et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus.
Ezekiel Eze 26 28 24 Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis : et scient quia ego Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 28 25 Haec dicit Dominus Deus : Quando congregavero domum Israël de populis in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus : et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Jacob :
Ezekiel Eze 26 28 26 et habitabunt in ea securi, et aedificabunt domos, et plantabunt vineas, et habitabunt confidenter, cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum : et scient quia ego Dominus Deus eorum.]
Ezekiel Eze 26 29 1 In anno decimo, decimo mense, undecima die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 29 2 Fili hominis, pone faciem tuam contra Pharaonem regem Aegypti, et prophetabis de eo, et de Aegypto universa.
Ezekiel Eze 26 29 3 Loquere, et dices : [Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Pharao rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis : Meus est fluvius, et ego feci memetipsum.
Ezekiel Eze 26 29 4 Et ponam frenum in maxillis tuis, et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis, et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt.
Ezekiel Eze 26 29 5 Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui : super faciem terrae cades ; non colligeris, neque congregaberis : bestiis terrae et volatilibus caeli dedi te ad devorandum.
Ezekiel Eze 26 29 6 Et scient omnes habitatores Aegypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israël :
Ezekiel Eze 26 29 7 quando apprehenderunt te manu, et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum : et innitentibus eis super te comminutus es, et dissolvisti omnes renes eorum.
Ezekiel Eze 26 29 8 Propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam super te gladium, et interficiam de te hominem et jumentum.
Ezekiel Eze 26 29 9 Et erit terra Aegypti in desertum et in solitudinem : et scient quia ego Dominus, pro eo quod dixeris : Fluvius meus est, et ego feci eum.
Ezekiel Eze 26 29 10 Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua : daboque terram Aegypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes usque ad terminos Aethiopiae.
Ezekiel Eze 26 29 11 Non pertransibit eam pes hominis, neque pes jumenti gradietur in ea, et non habitabitur quadraginta annis.
Ezekiel Eze 26 29 12 Daboque terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates ejus in medio urbium subversarum, et erunt desolatae quadraginta annis : et dispergam Aegyptios in nationes, et ventilabo eos in terras.
Ezekiel Eze 26 29 13 Quia haec dicit Dominus Deus : Post finem quadraginta annorum congregabo Aegyptum de populis in quibus dispersi fuerant.
Ezekiel Eze 26 29 14 Et reducam captivitatem Aegypti, et collocabo eos in terra Phathures, in terra nativitatis suae, et erunt ibi in regnum humile.
Ezekiel Eze 26 29 15 Inter cetera regna erit humillima, et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos ne imperent gentibus.
Ezekiel Eze 26 29 16 Neque erunt ultra domui Israël in confidentia, docentes iniquitatem ut fugiant, et sequantur eos : et scient quia ego Dominus Deus.]
Ezekiel Eze 26 29 17 Et factum est in vigesimo et septimo anno, in primo, in una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 29 18 [Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum : omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est : et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro, pro servitute qua servivit mihi adversus eam.
Ezekiel Eze 26 29 19 Propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Aegypti : et accipiet multitudinem ejus, et depraedabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus : et erit merces exercitui illius,
Ezekiel Eze 26 29 20 et operi quo servivit adversus eam : dedi ei terram Aegypti pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 29 21 In die illo pullulabit cornu domui Israël, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quia ego Dominus.]
Ezekiel Eze 26 30 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 30 2 Fili hominis, propheta, et dic : [Haec dicit Dominus Deus : Ululate : Vae, vae diei !
Ezekiel Eze 26 30 3 quia juxta est dies, et appropinquat dies Domini, dies nubis : tempus gentium erit.
Ezekiel Eze 26 30 4 Et veniet gladius in Aegyptum, et erit pavor in Aethiopia, cum ceciderint vulnerati in Aegypto, et ablata fuerit multitudo illius, et destructa fundamenta ejus.
Ezekiel Eze 26 30 5 Aethiopia, et Libya, et Lydi, et omne reliquum vulgus, et Chub, et filii terrae foederis, cum eis gladio cadent.
Ezekiel Eze 26 30 6 Haec dicit Dominus Deus : Et corruent fulcientes Aegyptum, et destruetur superbia imperii ejus : a turre Syenes gladio cadent in ea, ait Dominus Deus exercituum.
Ezekiel Eze 26 30 7 Et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum, et urbes ejus in medio civitatum desertarum erunt :
Ezekiel Eze 26 30 8 et scient quia ego Dominus, cum dedero ignem in Aegypto, et attriti fuerint omnes auxiliatores ejus.
Ezekiel Eze 26 30 9 In die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiae confidentiam : et erit pavor in eis in die Aegypti, quia absque dubio veniet.
Ezekiel Eze 26 30 10 Haec dicit Dominus Deus : Cessare faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis.
Ezekiel Eze 26 30 11 Ipse et populus ejus cum eo, fortissimi gentium, adducentur ad disperdendam terram : et evaginabunt gladios suos super Aegyptum, et implebunt terram interfectis.
Ezekiel Eze 26 30 12 Et faciam alveos fluminum aridos, et tradam terram in manus pessimorum : et dissipabo terram et plenitudinem ejus manu alienorum : ego Dominus locutus sum.
Ezekiel Eze 26 30 13 Haec dicit Dominus Deus : Et disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis : et dux de terra Aegypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Aegypti.
Ezekiel Eze 26 30 14 Et disperdam terram Phathures, et dabo ignem in Taphnis, et faciam judicia in Alexandria.
Ezekiel Eze 26 30 15 Et effundam indignationem meam super Pelusium, robur Aegypti, et interficiam multitudinem Alexandriae.
Ezekiel Eze 26 30 16 Et dabo ignem in Aegypto : quasi parturiens dolebit Pelusium, et Alexandria erit dissipata, et in Memphis angustiae quotidianae.
Ezekiel Eze 26 30 17 Juvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent, et ipsae captivae ducentur.
Ezekiel Eze 26 30 18 Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Aegypti, et defecerit in ea superbia potentiae ejus : ipsam nubes operiet, filiae autem ejus in captivitatem ducentur.
Ezekiel Eze 26 30 19 Et judicia faciam in Aegypto : et scient quia ego Dominus.]
Ezekiel Eze 26 30 20 Et factum est in undecimo anno, in primo mense, in septima mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 30 21 [Fili hominis, brachium Pharaonis regis Aegypti confregi, et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis, et fasciaretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium.
Ezekiel Eze 26 30 22 Propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad Pharaonem regem Aegypti, et comminuam brachium ejus forte, sed confractum : et dejiciam gladium de manu ejus,
Ezekiel Eze 26 30 23 et dispergam Aegyptum in gentibus, et ventilabo eos in terris.
Ezekiel Eze 26 30 24 Et confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu ejus, et confringam brachia Pharaonis, et gement gemitibus interfecti coram facie ejus.
Ezekiel Eze 26 30 25 Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia Pharaonis concident : et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti.
Ezekiel Eze 26 30 26 Et dispergam Aegyptum in nationes, et ventilabo eos in terras : et scient quia ego Dominus.]
Ezekiel Eze 26 31 1 Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 31 2 Fili hominis, dic Pharaoni regi Aegypti et populo ejus : [Cui similis factus es in magnitudine tua ?
Ezekiel Eze 26 31 3 ecce Assur quasi cedrus in Libano, pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine, et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus.
Ezekiel Eze 26 31 4 Aquae nutrierunt illum ; abyssus exaltavit illum : flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus, et rivos suos emisit ad universa ligna regionis.
Ezekiel Eze 26 31 5 Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis, et multiplicata sunt arbusta ejus, et elevati sunt rami ejus prae aquis multis.
Ezekiel Eze 26 31 6 Cumque extendisset umbram suam, in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia caeli : et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiae saltuum, et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum.
Ezekiel Eze 26 31 7 Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum : erat enim radix illius juxta aquas multas.
Ezekiel Eze 26 31 8 Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei ; abietes non adaequaverunt summitatem ejus, et platani non fuerunt aequae frondibus illius : omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini ejus.
Ezekiel Eze 26 31 9 Quoniam speciosum feci eum, et multis condensisque frondibus, et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis quae erant in paradiso Dei.]
Ezekiel Eze 26 31 10 [Propterea haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod sublimatus est in altitudine, et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est cor ejus in altitudine sua :
Ezekiel Eze 26 31 11 tradidi eum in manu fortissimi gentium : faciens faciet ei : juxta impietatem ejus ejeci eum.
Ezekiel Eze 26 31 12 Et succident eum alieni, et crudelissimi nationum, et projicient eum super montes : et in cunctis convallibus corruent rami ejus, et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terrae : et recedent de umbraculo ejus omnes populi terrae, et relinquent eum.
Ezekiel Eze 26 31 13 In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia caeli, et in ramis ejus fuerunt universae bestiae regionis.
Ezekiel Eze 26 31 14 Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa, nec stabunt in sublimitate sua omnia quae irrigantur aquis : quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam, in medio filiorum hominum, ad eos qui descendunt in lacum.
Ezekiel Eze 26 31 15 Haec dicit Dominus Deus : In die quando descendit ad inferos, induxi luctum : operui eum abysso, et prohibui flumina ejus, et coërcui aquas multas : contristatus est super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt.
Ezekiel Eze 26 31 16 A sonitu ruinae ejus commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum : et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque praeclara in Libano, universa quae irrigabantur aquis.
Ezekiel Eze 26 31 17 Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio : et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus in medio nationum.
Ezekiel Eze 26 31 18 Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis ? ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam : in medio incircumcisorum dormies, cum eis qui interfecti sunt gladio : ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus.]
Ezekiel Eze 26 32 1 Et factum est, duodecimo anno, in mense duodecimo, in una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 32 2 Fili hominis, assume lamentum super Pharaonem regem Aegypti, et dices ad eum : [Leoni gentium assimilatus es, et draconi qui est in mari : et ventilabas cornu in fluminibus tuis, et conturbabas aquas pedibus tuis, et conculcabas flumina earum.
Ezekiel Eze 26 32 3 Propterea haec dicit Dominus Deus : Expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum, et extraham te in sagena mea.
Ezekiel Eze 26 32 4 Et projiciam te in terram ; super faciem agri abjiciam te : et habitare faciam super te omnia volatilia caeli, et saturabo de te bestias universae terrae.
Ezekiel Eze 26 32 5 Et dabo carnes tuas super montes, et implebo colles tuos sanie tua.
Ezekiel Eze 26 32 6 Et irrigabo terram foetore sanguinis tui super montes, et valles implebuntur ex te.
Ezekiel Eze 26 32 7 Et operiam, cum extinctus fueris, caelum, et nigrescere faciam stellas ejus : solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum.
Ezekiel Eze 26 32 8 Omnia luminaria caeli moerere faciam super te, et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus, cum ceciderint vulnerati tui in medio terrae, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 32 9 Et irritabo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis.
Ezekiel Eze 26 32 10 Et stupescere faciam super te populos multos, et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare coeperit gladius meus super facies eorum : et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae tuae.
Ezekiel Eze 26 32 11 Quia haec dicit Dominus Deus : Gladius regis Babylonis veniet tibi.
Ezekiel Eze 26 32 12 In gladiis fortium dejiciam multitudinem tuam : inexpugnabiles omnes gentes hae, et vastabunt superbiam Aegypti, et dissipabitur multitudo ejus.
Ezekiel Eze 26 32 13 Et perdam omnia jumenta ejus, quae erant super aquas plurimas : et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula jumentorum turbabit eas.
Ezekiel Eze 26 32 14 Tunc purissimas reddam aquas eorum, et flumina eorum quasi oleum adducam, ait Dominus Deus,
Ezekiel Eze 26 32 15 cum dedero terram Aegypti desolatam : deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores ejus : et scient quia ego Dominus.
Ezekiel Eze 26 32 16 Planctus est, et plangent eum : filiae gentium plangent eum : super Aegyptum et super multitudinem ejus plangent eum, ait Dominus Deus.]
Ezekiel Eze 26 32 17 Et factum est in duodecimo anno, in quintadecima mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 32 18 [Fili hominis, cane lugubre super multitudinem Aegypti : et detrahe eam ipsam, et filias gentium robustarum, ad terram ultimam, cum his qui descendunt in lacum.
Ezekiel Eze 26 32 19 Quo pulchrior es ? descende, et dormi cum incircumcisis.
Ezekiel Eze 26 32 20 In medio interfectorum gladio cadent ; gladius datus est : attraxerunt eam et omnes populos ejus.
Ezekiel Eze 26 32 21 Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, qui cum auxiliatoribus ejus descenderunt, et dormierunt incircumcisi interfecti gladio.
Ezekiel Eze 26 32 22 Ibi Assur, et omnis multitudo ejus : in circuitu illius sepulchra ejus, omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio.
Ezekiel Eze 26 32 23 Quorum data sunt sepulchra in novissimis laci, et facta est multitudo ejus per gyrum sepulchri ejus : universi interfecti, cadentesque gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium.
Ezekiel Eze 26 32 24 Ibi Aelam, et omnis multitudo ejus per gyrum sepulchri sui : omnes hi interfecti, ruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam ; qui posuerunt terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum.
Ezekiel Eze 26 32 25 In medio interfectorum posuerunt cubile ejus in universis populis ejus : in circuitu ejus sepulchrum illius : omnes hi incircumcisi, interfectique gladio. Dederunt enim terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum : in medio interfectorum positi sunt.
Ezekiel Eze 26 32 26 Ibi Mosoch et Thubal, et omnis multitudo ejus : in circuitu ejus sepulchra illius : omnes hi incircumcisi, interfectique et cadentes gladio, quia dederunt formidinem suam in terra viventium.
Ezekiel Eze 26 32 27 Et non dormient cum fortibus, cadentibusque, et incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum : quia terror fortium facti sunt in terra viventium.
Ezekiel Eze 26 32 28 Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris, et dormies cum interfectis gladio.
Ezekiel Eze 26 32 29 Ibi Idumaea, et reges ejus, et omnes duces ejus, qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio, et qui cum incircumcisis dormierunt, et cum his qui descendunt in lacum.
Ezekiel Eze 26 32 30 Ibi principes aquilonis omnes, et universi venatores, qui deducti sunt cum interfectis, paventes, et in sua fortitudine confusi : qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio, et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum.
Ezekiel Eze 26 32 31 Vidit eos Pharao, et consolatus est super universa multitudine sua, quae interfecta est gladio : Pharao, et omnis exercitus ejus, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 32 32 Quia dedi terrorem meum in terra viventium, et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio : Pharao, et omnis multitudo ejus, ait Dominus Deus.]
Ezekiel Eze 26 33 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 33 2 Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos : Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem :
Ezekiel Eze 26 33 3 et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo :
Ezekiel Eze 26 33 4 audiens autem quisquis ille est sonitum buccinae, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum : sanguis ipsius super caput ejus erit.
Ezekiel Eze 26 33 5 Sonum buccinae audivit, et non se observavit : sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvabit.
Ezekiel Eze 26 33 6 Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam : ille quidem in iniquitate sua captus est ; sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram.
Ezekiel Eze 26 33 7 Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël : audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me.
Ezekiel Eze 26 33 8 Si me dicente ad impium : Impie, morte morieris : non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur ; sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
Ezekiel Eze 26 33 9 Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti.
Ezekiel Eze 26 33 10 Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israël : Sic locuti estis, dicentes : Iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus : quomodo ergo vivere poterimus ?
Ezekiel Eze 26 33 11 Dic ad eos : Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Israël ?
Ezekiel Eze 26 33 12 Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui : Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit, et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua : et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit.
Ezekiel Eze 26 33 13 Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur.
Ezekiel Eze 26 33 14 Si autem dixero impio : Morte morieris : et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam,
Ezekiel Eze 26 33 15 et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum : vita vivet, et non morietur.
Ezekiel Eze 26 33 16 Omnia peccata ejus quae peccavit, non imputabuntur ei : judicium et justitiam fecit : vita vivet.
Ezekiel Eze 26 33 17 Et dixerunt filii populi tui : Non est aequi ponderis via Domini : et ipsorum via injusta est.
Ezekiel Eze 26 33 18 Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis.
Ezekiel Eze 26 33 19 Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis.
Ezekiel Eze 26 33 20 Et dicitis : Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis, domus Israël.
Ezekiel Eze 26 33 21 Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta mensis transmigrationis nostrae, venit ad me qui fugerat de Jerusalem, dicens : Vastata est civitas.
Ezekiel Eze 26 33 22 Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat : aperuitque os meum donec veniret ad me mane : et aperto ore meo, non silui amplius.
Ezekiel Eze 26 33 23 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 33 24 Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israël, loquentes aiunt : Unus erat Abraham, et haereditate possedit terram : nos autem multi sumus : nobis data est terra in possessionem.
Ezekiel Eze 26 33 25 Idcirco dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis, numquid terram haereditate possidebitis ?
Ezekiel Eze 26 33 26 stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit : et terram haereditate possidebitis ?
Ezekiel Eze 26 33 27 Haec dices ad eos : Sic dicit Dominus Deus : Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant, gladio cadent : et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum : qui autem in praesidiis et speluncis sunt, peste morientur.
Ezekiel Eze 26 33 28 Et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus : et desolabuntur montes Israël, eo quod nullus sit qui per eos transeat :
Ezekiel Eze 26 33 29 et scient quia ego Dominus, cum dedero terram eorum desolatam et desertam, propter universas abominationes suas quas operati sunt.
Ezekiel Eze 26 33 30 Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes : Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino.
Ezekiel Eze 26 33 31 Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus : et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos : quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.
Ezekiel Eze 26 33 32 Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur : et audiunt verba tua, et non faciunt ea.
Ezekiel Eze 26 33 33 Et cum venerit quod praedictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos.
Ezekiel Eze 26 34 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 34 2 Fili hominis, propheta de pastoribus Israël : propheta, et dices pastoribus : [Haec dicit Dominus Deus : Vae pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos ! nonne greges a pastoribus pascuntur ?
Ezekiel Eze 26 34 3 Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis : gregem autem meum non pascebatis.
Ezekiel Eze 26 34 4 Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis : quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quaesistis : sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.
Ezekiel Eze 26 34 5 Et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor : et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt.
Ezekiel Eze 26 34 6 Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso : et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret : non erat, inquam, qui requireret.
Ezekiel Eze 26 34 7 Propterea, pastores, audite verbum Domini.
Ezekiel Eze 26 34 8 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor : neque enim quaesierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant :
Ezekiel Eze 26 34 9 propterea, pastores, audite verbum Domini.
Ezekiel Eze 26 34 10 Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse super pastores : requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos : et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.]
Ezekiel Eze 26 34 11 [Quia haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas.
Ezekiel Eze 26 34 12 Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis.
Ezekiel Eze 26 34 13 Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israël, in rivis, et in cunctis sedibus terrae.
Ezekiel Eze 26 34 14 In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum : ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël.
Ezekiel Eze 26 34 15 Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 34 16 Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam : et pascam illas in judicio.
Ezekiel Eze 26 34 17 Vos autem, greges mei, haec dicit Dominus Deus : Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum.
Ezekiel Eze 26 34 18 Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ? insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris : et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis :
Ezekiel Eze 26 34 19 et oves meae his quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur : et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant.
Ezekiel Eze 26 34 20 Propterea haec dicit Dominus Deus ad vos : Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :
Ezekiel Eze 26 34 21 pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,
Ezekiel Eze 26 34 22 salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus.]
Ezekiel Eze 26 34 23 [Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas, servum meum David : ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.
Ezekiel Eze 26 34 24 Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum : ego Dominus locutus sum.
Ezekiel Eze 26 34 25 Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra : et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus.
Ezekiel Eze 26 34 26 Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem, et deducam imbrem in tempore suo : pluviae benedictionis erunt.
Ezekiel Eze 26 34 27 Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore : et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi.
Ezekiel Eze 26 34 28 Et non erunt ultra in rapinam in gentibus, neque bestiae terrae devorabunt eos : sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.
Ezekiel Eze 26 34 29 Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium gentium.
Ezekiel Eze 26 34 30 Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israël, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 34 31 Vos autem, greges mei, greges pascuae meae, homines estis : et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus.]
Ezekiel Eze 26 35 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 35 2 Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi :
Ezekiel Eze 26 35 3 [Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, mons Seir : et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.
Ezekiel Eze 26 35 4 Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris : et scies quia ego Dominus.
Ezekiel Eze 26 35 5 Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremae :
Ezekiel Eze 26 35 6 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur : et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te.
Ezekiel Eze 26 35 7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem.
Ezekiel Eze 26 35 8 Et implebo montes ejus occisorum suorum : in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent.
Ezekiel Eze 26 35 9 In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur : et scietis quia ego Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 35 10 Eo quod dixeris : Duae gentes et duae terrae meae erunt, et haereditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi :
Ezekiel Eze 26 35 11 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos : et notus efficiar per eos, cum te judicavero.
Ezekiel Eze 26 35 12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua quae locutus es de montibus Israël, dicens : Deserti nobis ad devorandum dati sunt.
Ezekiel Eze 26 35 13 Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra : ego audivi.
Ezekiel Eze 26 35 14 Haec dicit Dominus Deus : Laetante universa terra, in solitudinem te redigam :
Ezekiel Eze 26 35 15 sicuti gavisus es super haereditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi : dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis : et scient quia ego Dominus.]
Ezekiel Eze 26 36 1 Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices : [Montes Israël, audite verbum Domini.
Ezekiel Eze 26 36 2 Haec dicit Dominus Deus : Eo quod dixerit inimicus de vobis : Euge, altitudines sempiternae in haereditatem datae sunt nobis :
Ezekiel Eze 26 36 3 propterea vaticinare, et dic : Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum, et facti in haereditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguae et opprobrium populi,
Ezekiel Eze 26 36 4 propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis, parietinis et urbibus derelictis, quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum.
Ezekiel Eze 26 36 5 Propterea haec dicit Dominus Deus : Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus, et de Idumaea universa, quae dederunt terram meam sibi in haereditatem cum gaudio, et toto corde et ex animo, et ejecerunt eam ut vastarent :
Ezekiel Eze 26 36 6 idcirco vaticinare super humum Israël, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis.
Ezekiel Eze 26 36 7 Idcirco haec dicit Dominus Deus : Ego levavi manum meam, ut gentes quae in circuitu vestro sunt, ipsae confusionem suam portent.
Ezekiel Eze 26 36 8 Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israël : prope enim est ut veniat.
Ezekiel Eze 26 36 9 Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos : et arabimini, et accipietis sementem.
Ezekiel Eze 26 36 10 Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël : et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.
Ezekiel Eze 26 36 11 Et replebo vos hominibus et jumentis, et multiplicabuntur, et crescent : et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio : et scietis quia ego Dominus.
Ezekiel Eze 26 36 12 Et adducam super vos homines, populum meum Israël, et haereditate possidebunt te : et eris eis in haereditatem, et non addes ultra ut absque eis sis.
Ezekiel Eze 26 36 13 Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod dicunt de vobis : Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam :
Ezekiel Eze 26 36 14 propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 36 15 Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis : et gentem tuam non amittes amplius, ait Dominus Deus.]
Ezekiel Eze 26 36 16 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 36 17 [Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua, et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis : juxta immunditiam menstruatae facta est via eorum coram me.
Ezekiel Eze 26 36 18 Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam.
Ezekiel Eze 26 36 19 Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras : juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos.
Ezekiel Eze 26 36 20 Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt : et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis : Populus Domini iste est, et de terra ejus egressi sunt.
Ezekiel Eze 26 36 21 Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt.
Ezekiel Eze 26 36 22 Idcirco dices domui Israël : Haec dicit Dominus Deus : Non propter vos ego faciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.
Ezekiel Eze 26 36 23 Et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum : ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.
Ezekiel Eze 26 36 24 Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram.
Ezekiel Eze 26 36 25 Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.
Ezekiel Eze 26 36 26 Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri : et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.
Ezekiel Eze 26 36 27 Et spiritum meum ponam in medio vestri : et faciam ut in praeceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini.
Ezekiel Eze 26 36 28 Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris : et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
Ezekiel Eze 26 36 29 Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris : et vocabo frumentum et multiplicabo illud, et non imponam vobis famem.
Ezekiel Eze 26 36 30 Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.
Ezekiel Eze 26 36 31 Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum : et displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera vestra.
Ezekiel Eze 26 36 32 Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis : confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël.]
Ezekiel Eze 26 36 33 [Haec dicit Dominus Deus : In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris, et inhabitari fecero urbes, et instauravero ruinosa,
Ezekiel Eze 26 36 34 et terra deserta fuerit exculta, quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,
Ezekiel Eze 26 36 35 dicent : Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis : et civitates desertae, et destitutae atque suffossae, munitae sederunt.
Ezekiel Eze 26 36 36 Et scient gentes quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus aedificavi dissipata, plantavique inculta : ego Dominus locutus sim, et fecerim.
Ezekiel Eze 26 36 37 Haec dicit Dominus Deus : Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis : multiplicabo eos sicut gregem hominum,
Ezekiel Eze 26 36 38 ut gregem sanctum, ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus : sic erunt civitates desertae, plenae gregibus hominum : et scient quia ego Dominus.]
Ezekiel Eze 26 37 1 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus.
Ezekiel Eze 26 37 2 Et circumduxit me per ea in gyro : erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer.
Ezekiel Eze 26 37 3 Et dixit ad me : Fili hominis, putasne vivent ossa ista ? Et dixi : Domine Deus, tu nosti.
Ezekiel Eze 26 37 4 Et dixit ad me : Vaticinare de ossibus istis, et dices eis : Ossa arida, audite verbum Domini.
Ezekiel Eze 26 37 5 Haec dicit Dominus Deus ossibus his : Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis.
Ezekiel Eze 26 37 6 Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis : et scietis quia ego Dominus.
Ezekiel Eze 26 37 7 Et prophetavi sicut praeceperat mihi : factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio : et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam.
Ezekiel Eze 26 37 8 Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper : et spiritum non habebant.
Ezekiel Eze 26 37 9 Et dixit ad me : Vaticinare ad spiritum : vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum : Haec dicit Dominus Deus : A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.
Ezekiel Eze 26 37 10 Et prophetavi sicut praeceperat mihi : et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt : steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.
Ezekiel Eze 26 37 11 Et dixit ad me : Fili hominis, ossa haec universa, domus Israël est. Ipsi dicunt : Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.
Ezekiel Eze 26 37 12 Propterea vaticinare, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël.
Ezekiel Eze 26 37 13 Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus,
Ezekiel Eze 26 37 14 et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis : et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 37 15 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 37 16 Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud : Judae, et filiorum Israël sociorum ejus : et tolle lignum alterum, et scribe super illud : Joseph, ligno Ephraim, et cunctae domui Israël sociorumque ejus.
Ezekiel Eze 26 37 17 Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum : et erunt in unionem in manu tua.
Ezekiel Eze 26 37 18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes : Nonne indicas nobis quid in his tibi velis ?
Ezekiel Eze 26 37 19 loqueris ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quae sunt ei adjunctae, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum : et erunt unum in manu ejus.
Ezekiel Eze 26 37 20 Erunt autem ligna super quae scripseris in manu tua in oculis eorum.
Ezekiel Eze 26 37 21 Et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt : et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam.
Ezekiel Eze 26 37 22 Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israël, et rex unus erit omnibus imperans : et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna,
Ezekiel Eze 26 37 23 neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis : et salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt, et emundabo eos : et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus.
Ezekiel Eze 26 37 24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea :
Ezekiel Eze 26 37 25 et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri : et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum : et David servus meus princeps eorum in perpetuum.
Ezekiel Eze 26 37 26 Et percutiam illis foedus pacis : pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum.
Ezekiel Eze 26 37 27 Et erit tabernaculum meum in eis : et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus.
Ezekiel Eze 26 37 28 Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.
Ezekiel Eze 26 38 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Ezekiel Eze 26 38 2 Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog, terram Magog, principem capitis Mosoch et Thubal, et vaticinare de eo.
Ezekiel Eze 26 38 3 Et dices ad eum : [Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.
Ezekiel Eze 26 38 4 Et circumagam te, et ponam frenum in maxillis tuis : et educam te, et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos loricis universos, multitudinem magnam, hastam et clypeum arripientium et gladium.
Ezekiel Eze 26 38 5 Persae, Aethiopes, et Libyes cum eis, omnes scutati et galeati.
Ezekiel Eze 26 38 6 Gomer et universa agmina ejus, domus Thogorma, latera aquilonis, et totum robur ejus, populique multi tecum.
Ezekiel Eze 26 38 7 Praepara et instrue te, et omnem multitudinem tuam quae coacervata est ad te : et esto eis in praeceptum.
Ezekiel Eze 26 38 8 Post dies multos visitaberis : in novissimo annorum venies ad terram quae reversa est a gladio, et congregata est de populis multis ad montes Israël, qui fuerunt deserti jugiter : haec de populis educta est, et habitabunt in ea confidenter universi.
Ezekiel Eze 26 38 9 Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram : tu et omnia agmina tua, et populi multi tecum.]
Ezekiel Eze 26 38 10 [Haec dicit Dominus Deus : In die illa, ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam :
Ezekiel Eze 26 38 11 et dices : Ascendam ad terram absque muro : veniam ad quiescentes habitantesque secure : hi omnes habitant sine muro ; vectes et portae non sunt eis :
Ezekiel Eze 26 38 12 ut diripias spolia, et invadas praedam ; ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant, et postea restituti, et super populum qui est congregatus ex gentibus, qui possidere coepit et esse habitator umbilici terrae.
Ezekiel Eze 26 38 13 Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis, et omnes leones ejus, dicent tibi : Numquid ad sumenda spolia tu venis ? ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, et auferas supellectilem atque substantiam, et diripias manubias infinitas.
Ezekiel Eze 26 38 14 Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog : Haec dicit Dominus Deus : Numquid non in die illo, cum habitaverit populus meus Israël confidenter, scies ?
Ezekiel Eze 26 38 15 Et venies de loco tuo a lateribus aquilonis, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi : coetus magnus, et exercitus vehemens.
Ezekiel Eze 26 38 16 Et ascendes super populum meum Israël quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus eris, et adducam te super terram meam : ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog !]
Ezekiel Eze 26 38 17 [Haec dicit Dominus Deus : Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israël, qui prophetaverunt in diebus illorum temporum, ut adducerem te super eos.
Ezekiel Eze 26 38 18 Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israël, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo.
Ezekiel Eze 26 38 19 Et in zelo meo, in igne irae meae locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram Israël :
Ezekiel Eze 26 38 20 et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres caeli, et bestiae agri, et omne reptile quod movetur super humum, cunctique homines qui sunt super faciem terrae : et subvertentur montes, et cadent sepes, et omnis murus corruet in terram.
Ezekiel Eze 26 38 21 Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus : gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur.
Ezekiel Eze 26 38 22 Et judicabo eum peste, et sanguine, et imbre vehementi, et lapidibus immensis : ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus, et super populos multos qui sunt cum eo.
Ezekiel Eze 26 38 23 Et magnificabor, et sanctificabor, et notus ero in oculis multarum gentium : et scient quia ego Dominus.]
Ezekiel Eze 26 39 1 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : [Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.
Ezekiel Eze 26 39 2 Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël.
Ezekiel Eze 26 39 3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.
Ezekiel Eze 26 39 4 Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum : feris, avibus, omnique volatili et bestiis terrae dedi te ad devorandum.
Ezekiel Eze 26 39 5 Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 39 6 Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter : et scient quia ego Dominus.
Ezekiel Eze 26 39 7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius : et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.
Ezekiel Eze 26 39 8 Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus : haec est dies de qua locutus sum.
Ezekiel Eze 26 39 9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos : et succendent ea igni septem annis.
Ezekiel Eze 26 39 10 Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus : quoniam arma succendent igni, et depraedabuntur eos quibus praedae fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.]
Ezekiel Eze 26 39 11 [Et erit in die illa : dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël, vallem viatorum ad orientem maris, quae obstupescere faciet praetereuntes : et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.
Ezekiel Eze 26 39 12 Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.
Ezekiel Eze 26 39 13 Sepeliet autem eum omnis populus terrae : et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 39 14 Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terrae, ut emundent eam : post menses autem septem quaerere incipient.
Ezekiel Eze 26 39 15 Et circuibunt peragrantes terram : cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.
Ezekiel Eze 26 39 16 Nomen autem civitatis Amona : et mundabunt terram.
Ezekiel Eze 26 39 17 Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus : Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri : Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.
Ezekiel Eze 26 39 18 Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis : arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.
Ezekiel Eze 26 39 19 Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis :
Ezekiel Eze 26 39 20 et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 39 21 Et ponam gloriam meam in gentibus : et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.
Ezekiel Eze 26 39 22 Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.
Ezekiel Eze 26 39 23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.
Ezekiel Eze 26 39 24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.]
Ezekiel Eze 26 39 25 [Propterea haec dicit Dominus Deus : Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo.
Ezekiel Eze 26 39 26 Et portabunt confusionem suam, et omnem praevaricationem qua praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes :
Ezekiel Eze 26 39 27 et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.
Ezekiel Eze 26 39 28 Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.
Ezekiel Eze 26 39 29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus.]
Ezekiel Eze 26 40 1 In vigesimo quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc.
Ezekiel Eze 26 40 2 In visionibus Dei adduxit me in terram Israël, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad austrum.
Ezekiel Eze 26 40 3 Et introduxit me illuc : et ecce vir cujus erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensurae in manu ejus : stabat autem in porta.
Ezekiel Eze 26 40 4 Et locutus est ad me idem vir : Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc. Annuntia omnia quae tu vides domui Israël.
Ezekiel Eze 26 40 5 Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique : et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmo : et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.
Ezekiel Eze 26 40 6 Et venit ad portam quae respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus : et mensus est limen portae calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine.
Ezekiel Eze 26 40 7 Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum : et inter thalamos, quinque cubitos.
Ezekiel Eze 26 40 8 Et limen portae, juxta vestibulum portae intrinsecus, calamo uno.
Ezekiel Eze 26 40 9 Et mensus est vestibulum portae octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis : vestibulum autem portae erat intrinsecus.
Ezekiel Eze 26 40 10 Porro thalami portae ad viam orientalem, tres hinc et tres inde : mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte.
Ezekiel Eze 26 40 11 Et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum, et longitudinem portae tredecim cubitorum.
Ezekiel Eze 26 40 12 Et marginem ante thalamos, cubiti unius, et cubitus unus finis utrimque : thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde.
Ezekiel Eze 26 40 13 Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum, ostium contra ostium.
Ezekiel Eze 26 40 14 Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portae undique per circuitum.
Ezekiel Eze 26 40 15 Et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris, quinquaginta cubitos.
Ezekiel Eze 26 40 16 Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quae erant intra portam undique per circuitum : similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum.
Ezekiel Eze 26 40 17 Et eduxit me ad atrium exterius : et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum : triginta gazophylacia in circuitu pavimenti.
Ezekiel Eze 26 40 18 Et pavimentum in fronte portarum, secundum longitudinem portarum erat inferius.
Ezekiel Eze 26 40 19 Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus : centum cubitos ad orientem et ad aquilonem.
Ezekiel Eze 26 40 20 Portam quoque quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine quam in latitudine.
Ezekiel Eze 26 40 21 Et thalamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portae prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum.
Ezekiel Eze 26 40 22 Fenestrae autem ejus, et vestibulum, et sculpturae secundum mensuram portae quae respiciebat ad orientem : et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam.
Ezekiel Eze 26 40 23 Et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem : et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos.
Ezekiel Eze 26 40 24 Et eduxit me ad viam australem : et ecce porta quae respiciebat ad austrum : et mensus est frontem ejus et vestibulum ejus juxta mensuras superiores.
Ezekiel Eze 26 40 25 Et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras : quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine viginti quinque cubitorum.
Ezekiel Eze 26 40 26 Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum ante fores ejus : et caelatae palmae erant, una hinc, et altera inde, in fronte ejus.
Ezekiel Eze 26 40 27 Et porta atrii interioris in via australi : et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos.
Ezekiel Eze 26 40 28 Et introduxit me in atrium interius ad portam australem : et mensus est portam juxta mensuras superiores.
Ezekiel Eze 26 40 29 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris, et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos.
Ezekiel Eze 26 40 30 Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum :
Ezekiel Eze 26 40 31 et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte : et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam.
Ezekiel Eze 26 40 32 Et introduxit me in atrium interius, per viam orientalem : et mensus est portam secundum mensuras superiores.
Ezekiel Eze 26 40 33 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, sicut supra : et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.
Ezekiel Eze 26 40 34 Et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris, et palmae caelatae in fronte ejus, hinc et inde : et in octo gradibus ascensus ejus.
Ezekiel Eze 26 40 35 Et introduxit me ad portam quae respiciebat ad aquilonem : et mensus est secundum mensuras superiores.
Ezekiel Eze 26 40 36 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.
Ezekiel Eze 26 40 37 Et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius : et caelatura palmarum in fronte ejus, hinc et inde : et in octo gradibus ascensus ejus.
Ezekiel Eze 26 40 38 Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum : ibi lavabant holocaustum.
Ezekiel Eze 26 40 39 Et in vestibulo portae, duae mensae hinc, et duae mensae inde, ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato et pro delicto.
Ezekiel Eze 26 40 40 Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad aquilonem, duae mensae : et ad latus alterum, ante vestibulum portae, duae mensae :
Ezekiel Eze 26 40 41 quatuor mensae hinc, et quatuor mensae inde : per latera portae octo mensae erant, super quas immolabant.
Ezekiel Eze 26 40 42 Quatuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius : super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima.
Ezekiel Eze 26 40 43 Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum : super mensas autem carnes oblationis.
Ezekiel Eze 26 40 44 Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portae respicientis ad aquilonem : et facies eorum contra viam australem : una ex latere portae orientalis, quae respiciebat ad viam aquilonis.
Ezekiel Eze 26 40 45 Et dixit ad me : Hoc est gazophylacium quod respicit viam meridianam : sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi.
Ezekiel Eze 26 40 46 Porro gazophylacium quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris : isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei.
Ezekiel Eze 26 40 47 Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum : et altare ante faciem templi.
Ezekiel Eze 26 40 48 Et introduxit me in vestibulum templi : et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde : et latitudinem portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde.
Ezekiel Eze 26 40 49 Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et columnae erant in frontibus : una hinc, et altera inde.
Ezekiel Eze 26 41 1 Et introduxit me in templum, et mensus est frontes : sex cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos latitudinis inde, latitudinem tabernaculi.
Ezekiel Eze 26 41 2 Et latitudo portae decem cubitorum erat : et latera portae, quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde : et mensus est longitudinem ejus quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum.
Ezekiel Eze 26 41 3 Et introgressus intrinsecus, mensus est in fronte portae duos cubitos : et portam, sex cubitorum : et latitudinem portae septem cubitorum.
Ezekiel Eze 26 41 4 Et mensus est longitudinem ejus viginti cubitorum, et latitudinem ejus viginti cubitorum, ante faciem templi. Et dixit ad me : Hoc est Sanctum sanctorum.
Ezekiel Eze 26 41 5 Et mensus est parietem domus sex cubitorum : et latitudinem lateris quatuor cubitorum undique per circuitum domus.
Ezekiel Eze 26 41 6 Latera autem, latus ad latus, bis triginta tria : et erant eminentia, quae ingrederentur per parietem domus, in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi.
Ezekiel Eze 26 41 7 Et platea erat in rotundum, ascendens sursum per cochleam, et in coenaculum templi deferebat per gyrum : idcirco latius erat templum in superioribus : et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium.
Ezekiel Eze 26 41 8 Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio :
Ezekiel Eze 26 41 9 et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum : et erat interior domus in lateribus domus.
Ezekiel Eze 26 41 10 Et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique,
Ezekiel Eze 26 41 11 et ostium lateris ad orationem : ostium unum ad viam aquilonis, et ostium unum ad viam australem : et latitudinem loci ad orationem, quinque cubitorum in circuitu.
Ezekiel Eze 26 41 12 Et aedificium, quod erat separatum, versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum : paries autem aedificii, quinque cubitorum latitudinis per circuitum : et longitudo ejus nonaginta cubitorum.
Ezekiel Eze 26 41 13 Et mensus est domus longitudinem, centum cubitorum : et quod separatum erat aedificium, et parietes ejus, longitudinis centum cubitorum.
Ezekiel Eze 26 41 14 Latitudo autem ante faciem domus, et ejus quod erat separatum contra orientem, centum cubitorum.
Ezekiel Eze 26 41 15 Et mensus est longitudinem aedificii contra faciem ejus, quod erat separatum ad dorsum : ethecas ex utraque parte centum cubitorum : et templum interius, et vestibula atrii.
Ezekiel Eze 26 41 16 Limina, et fenestras obliquas, et ethecas in circuitu per tres partes, contra uniuscujusque limen, stratumque ligno per gyrum in circuitu : terra autem usque ad fenestras, et fenestrae clausae super ostia.
Ezekiel Eze 26 41 17 Et usque ad domum interiorem, et forinsecus per omnem parietem in circuitu, intrinsecus et forinsecus, ad mensuram.
Ezekiel Eze 26 41 18 Et fabrefacta cherubim et palmae : et palma inter cherub et cherub, duasque facies habebat cherub.
Ezekiel Eze 26 41 19 Faciem hominis juxta palmam ex hac parte, et faciem leonis juxta palmam ex alia parte : expressam per omnem domum in circuitu.
Ezekiel Eze 26 41 20 De terra usque ad superiora portae, cherubim et palmae caelatae erant in pariete templi.
Ezekiel Eze 26 41 21 Limen quadrangulum, et facies sanctuarii, aspectus contra aspectum.
Ezekiel Eze 26 41 22 Altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo ejus duorum cubitorum : et anguli ejus, et longitudo ejus, et parietes ejus lignei. Et locutus est ad me : Haec est mensa coram Domino.
Ezekiel Eze 26 41 23 Et duo ostia erant in templo et in sanctuario.
Ezekiel Eze 26 41 24 Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quae in se invicem plicabantur : bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum.
Ezekiel Eze 26 41 25 Et caelata erant in ipsis ostiis templi cherubim, et sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressae erant : quam ob rem et grossiora erant ligna in vestibuli fronte forinsecus.
Ezekiel Eze 26 41 26 Super quae fenestrae obliquae, et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli, secundum latera domus, latitudinemque parietum.
Ezekiel Eze 26 42 1 Et eduxit me in atrium exterius, per viam ducentem ad aquilonem, et introduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum aedificium, et contra aedem vergentem ad aquilonem.
Ezekiel Eze 26 42 2 In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos,
Ezekiel Eze 26 42 3 contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici.
Ezekiel Eze 26 42 4 Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viae cubiti unius. Et ostia eorum ad aquilonem :
Ezekiel Eze 26 42 5 ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis aedificii.
Ezekiel Eze 26 42 6 Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnae atriorum : propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta.
Ezekiel Eze 26 42 7 Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quae erant in via atrii exterioris ante gazophylacia : longitudo ejus quinquaginta cubitorum :
Ezekiel Eze 26 42 8 quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum.
Ezekiel Eze 26 42 9 Et erat subter gazophylacia haec introitus ab oriente, ingredientium in ea de atrio exteriori.
Ezekiel Eze 26 42 10 In latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem, in faciem aedificii separati, et erant ante aedificium gazophylacia.
Ezekiel Eze 26 42 11 Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum quae erant in via aquilonis : secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum.
Ezekiel Eze 26 42 12 Secundum ostia gazophylaciorum, quae erant in via respiciente ad notum : ostium in capite viae, quae via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus.
Ezekiel Eze 26 42 13 Et dixit ad me : Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quae sunt ante aedificium separatum, haec sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum : ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto : locus enim sanctus est.
Ezekiel Eze 26 42 14 Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius : et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis : et sic procedent ad populum.
Ezekiel Eze 26 42 15 Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portae quae respiciebat ad viam orientalem : et mensus est eam undique per circuitum.
Ezekiel Eze 26 42 16 Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensurae, quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum.
Ezekiel Eze 26 42 17 Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum.
Ezekiel Eze 26 42 18 Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum.
Ezekiel Eze 26 42 19 Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae.
Ezekiel Eze 26 42 20 Per quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium et vulgi locum.
Ezekiel Eze 26 43 1 Et duxit me ad portam quae respiciebat ad viam orientalem.
Ezekiel Eze 26 43 2 Et ecce gloria Dei Israël ingrediebatur per viam orientalem : et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a majestate ejus.
Ezekiel Eze 26 43 3 Et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit ut disperderet civitatem, et species secundum aspectum quem videram juxta fluvium Chobar : et cecidi super faciem meam.
Ezekiel Eze 26 43 4 Et majestas Domini ingressa est templum per viam portae quae respiciebat ad orientem.
Ezekiel Eze 26 43 5 Et elevavit me spiritus, et introduxit me in atrium interius : et ecce repleta erat gloria Domini domus.
Ezekiel Eze 26 43 6 Et audivi loquentem ad me de domo : et vir qui stabat juxta me
Ezekiel Eze 26 43 7 dixit ad me : Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israël in aeternum : et non polluent ultra domus Israël nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum, et in excelsis.
Ezekiel Eze 26 43 8 Qui fabricati sunt limen suum juxta limen meum, et postes suos juxta postes meos, et murus erat inter me et eos : et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt : propter quod consumpsi eos in ira mea.
Ezekiel Eze 26 43 9 Nunc ergo repellant procul fornicationem suam et ruinas regum suorum a me, et habitabo in medio eorum semper.
Ezekiel Eze 26 43 10 Tu autem, fili hominis, ostende domui Israël templum, et confundantur ab iniquitatibus suis, et metiantur fabricam,
Ezekiel Eze 26 43 11 et erubescant ex omnibus quae fecerunt. Figuram domus, et fabricae ejus, exitus et introitus, et omnem descriptionem ejus, et universa praecepta ejus, cunctumque ordinem ejus, et omnes leges ejus ostende eis, et scribes in oculis eorum, ut custodiant omnes descriptiones ejus, et praecepta illius, et faciant ea.
Ezekiel Eze 26 43 12 Ista est lex domus in summitate montis : omnis finis ejus in circuitu, Sanctum sanctorum est. Haec est ergo lex domus.
Ezekiel Eze 26 43 13 Istae autem mensurae altaris in cubito verissimo, qui habebat cubitum et palmum : in sinu ejus erat cubitus, et cubitus in latitudine : et definitio ejus usque ad labium ejus, et in circuitu palmus unus : haec quoque erat fossa altaris.
Ezekiel Eze 26 43 14 Et de sinu terrae usque ad crepidinem novissimam duo cubiti, et latitudo cubiti unius : et a crepidine minore usque ad crepidinem majorem quatuor cubiti, et latitudo cubiti unius.
Ezekiel Eze 26 43 15 Ipse autem ariel quatuor cubitorum, et ab ariel usque ad sursum cornua quatuor.
Ezekiel Eze 26 43 16 Et ariel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis, quadrangulatum aequis lateribus.
Ezekiel Eze 26 43 17 Et crepido quatuordecim cubitorum longitudinis per quatuordecim cubitos latitudinis in quatuor angulis ejus : et corona in circuitu ejus dimidii cubiti, et sinus ejus unius cubiti per circuitum : gradus autem ejus versi ad orientem.
Ezekiel Eze 26 43 18 Et dixit ad me : Fili hominis, haec dicit Dominus Deus : Hi sunt ritus altaris, in quacumque die fuerit fabricatum, ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis.
Ezekiel Eze 26 43 19 Et dabis sacerdotibus et Levitis qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato.
Ezekiel Eze 26 43 20 Et assumens de sanguine ejus, pones super quatuor cornua ejus, et super quatuor angulos crepidinis, et super coronam in circuitu : et mundabis illud et expiabis.
Ezekiel Eze 26 43 21 Et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato, et combures eum in separato loco domus, extra sanctuarium.
Ezekiel Eze 26 43 22 Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato : et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo.
Ezekiel Eze 26 43 23 Cumque compleveris expians illud, offeres vitulum de armento immaculatum, et arietem de grege immaculatum.
Ezekiel Eze 26 43 24 Et offeres eos in conspectu Domini : et mittent sacerdotes super eos sal, et offerent eos holocaustum Domino.
Ezekiel Eze 26 43 25 Septem diebus facies hircum pro peccato quotidie : et vitulum de armento, et arietem de pecoribus immaculatos offerent.
Ezekiel Eze 26 43 26 Septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud, et implebunt manum ejus.
Ezekiel Eze 26 43 27 Expletis autem diebus, in die octava et ultra, facient sacerdotes super altare holocausta vestra, et quae pro pace offerunt : et placatus ero vobis, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 44 1 Et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad orientem : et erat clausa.
Ezekiel Eze 26 44 2 Et dixit Dominus ad me : Porta haec clausa erit : non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israël ingressus est per eam : eritque clausa
Ezekiel Eze 26 44 3 principi. Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino : per viam portae vestibuli ingredietur, et per viam ejus egredietur.
Ezekiel Eze 26 44 4 Et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectu domus : et vidi, et ecce implevit gloria Domini domum Domini : et cecidi in faciem meam.
Ezekiel Eze 26 44 5 Et dixit ad me Dominus : Fili hominis, pone cor tuum, et vide oculis tuis, et auribus tuis audi omnia quae ego loquor ad te de universis caeremoniis domus Domini, et de cunctis legibus ejus : et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii.
Ezekiel Eze 26 44 6 Et dices ad exasperantem me domum Israël : Haec dicit Dominus Deus : Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israël :
Ezekiel Eze 26 44 7 eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo, et polluant domum meam : et offertis panes meos, adipem et sanguinem, et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris.
Ezekiel Eze 26 44 8 Et non servastis praecepta sanctuarii mei, et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismetipsis.
Ezekiel Eze 26 44 9 Haec dicit Dominus Deus : Omnis alienigena incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non ingredietur sanctuarium meum : omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israël.
Ezekiel Eze 26 44 10 Sed et Levitae qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israël, et erraverunt a me post idola sua, et portaverunt iniquitatem suam,
Ezekiel Eze 26 44 11 erunt in sanctuario meo aeditui, et janitores portarum domus, et ministri domus : ipsi mactabunt holocausta et victimas populi, et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis.
Ezekiel Eze 26 44 12 Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israël in offendiculum iniquitatis : idcirco levavi manum meam super eos, ait Dominus Deus, et portabunt iniquitatem suam.
Ezekiel Eze 26 44 13 Et non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omne sanctuarium meum juxta Sancta sanctorum : sed portabunt confusionem suam, et scelera sua quae fecerunt.
Ezekiel Eze 26 44 14 Et dabo eos janitores domus in omni ministerio ejus, et in universis quae fient in ea.
Ezekiel Eze 26 44 15 Sacerdotes autem et Levitae, filii Sadoc, qui custodierunt caeremonias sanctuarii mei, cum errarent filii Israël a me, ipsi accedent ad me ut ministrent mihi : et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem et sanguinem, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 44 16 Ipsi ingredientur sanctuarium meum, et ipsi accedent ad mensam meam, ut ministrent mihi, et custodiant caeremonias meas.
Ezekiel Eze 26 44 17 Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus lineis induentur : nec ascendet super eos quidquam laneum, quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus.
Ezekiel Eze 26 44 18 Vittae lineae erunt in capitibus eorum, et feminalia linea erunt in lumbis eorum, et non accingentur in sudore.
Ezekiel Eze 26 44 19 Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis suis in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii : et vestient se vestimentis aliis, et non sanctificabunt populum in vestibus suis.
Ezekiel Eze 26 44 20 Caput autem suum non radent, neque comam nutrient : sed tondentes attondent capita sua.
Ezekiel Eze 26 44 21 Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius.
Ezekiel Eze 26 44 22 Et viduam et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israël : sed et viduam quae fuerit vidua a sacerdote, accipient.
Ezekiel Eze 26 44 23 Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis.
Ezekiel Eze 26 44 24 Et cum fuerit controversia, stabunt in judiciis meis, et judicabunt : leges meas et praecepta mea in omnibus solemnitatibus meis custodient, et sabbata mea sanctificabunt.
Ezekiel Eze 26 44 25 Et ad mortuum hominem non ingredientur, ne polluantur, nisi ad patrem et matrem, et filium et filiam, et fratrem, et sororem quae alterum virum non habuerit : in quibus contaminabuntur.
Ezekiel Eze 26 44 26 Et postquam fuerit emundatus, septem dies numerabuntur ei.
Ezekiel Eze 26 44 27 Et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius, ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 44 28 Non erit autem eis haereditas : ego haereditas eorum. Et possessionem non dabitis eis in Israël : ego enim possessio eorum.
Ezekiel Eze 26 44 29 Victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent, et omne votum in Israël ipsorum erit.
Ezekiel Eze 26 44 30 Et primitiva omnium primogenitorum, et omnia libamenta ex omnibus quae offeruntur, sacerdotum erunt : et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui tuae.
Ezekiel Eze 26 44 31 Omne morticinum, et captum a bestia, de avibus et de pecoribus, non comedent sacerdotes.
Ezekiel Eze 26 45 1 Cumque coeperitis terram dividere sortito, separate primitias Domino, sanctificatum de terra, longitudine viginti quinque millia, et latitudine decem millia : sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum.
Ezekiel Eze 26 45 2 Et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubitis in suburbana ejus per gyrum.
Ezekiel Eze 26 45 3 Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque millium, et latitudinem decem millium : et in ipso erit templum, Sanctumque sanctorum.
Ezekiel Eze 26 45 4 Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini : et erit eis locus in domos, et in sanctuarium sanctitatis.
Ezekiel Eze 26 45 5 Viginti quinque autem millia longitudinis, et decem millia latitudinis erunt Levitis qui ministrant domui : ipsi possidebunt viginti gazophylacia.
Ezekiel Eze 26 45 6 Et possessionem civitatis dabitis quinque millia latitudinis, et longitudinis viginti quinque millia, secundum separationem sanctuarii, omni domui Israël.
Ezekiel Eze 26 45 7 Principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii, et in possessionem civitatis, contra faciem separationis sanctuarii, et contra faciem possessionis urbis, a latere maris usque ad mare, et a latere orientis usque ad orientem : longitudinis autem juxta unamquamque partem, a termino occidentali usque ad terminum orientalem.
Ezekiel Eze 26 45 8 De terra erit ei possessio in Israël, et non depopulabuntur ultra principes populum meum : sed terram dabunt domui Israël secundum tribus eorum.
Ezekiel Eze 26 45 9 Haec dicit Dominus Deus : Sufficiat vobis, principes Israël : iniquitatem et rapinas intermittite, et judicium et justitiam facite : separate confinia vestra a populo meo, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 45 10 Statera justa, et ephi justum, et batus justus erit vobis.
Ezekiel Eze 26 45 11 Ephi et batus aequalia et unius mensurae erunt, ut capiat decimam partem cori batus, et decimam partem cori ephi : juxta mensuram cori erit aequa libratio eorum.
Ezekiel Eze 26 45 12 Siclus autem viginti obolos habet : porro viginti sicli, et viginti quinque sicli, et quindecim sicli, mnam faciunt.
Ezekiel Eze 26 45 13 Et hae sunt primitiae quas tolletis : sextam partem ephi de coro frumenti, et sextam partem ephi de coro hordei.
Ezekiel Eze 26 45 14 Mensura quoque olei, batus olei, decima pars cori est : et decem bati corum faciunt, quia decem bati implent corum.
Ezekiel Eze 26 45 15 Et arietem unum de grege ducentorum, de his quae nutriunt Israël, in sacrificium, et in holocaustum, et in pacifica, ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 45 16 Omnis populus terrae tenebitur primitiis his principi in Israël.
Ezekiel Eze 26 45 17 Et super principem erunt holocausta, et sacrificium, et libamina, in solemnitatibus, et in calendis, et in sabbatis, et in universis solemnitatibus domus Israël : ipse faciet pro peccato sacrificium, et holocaustum, et pacifica, ad expiandum pro domo Israël.
Ezekiel Eze 26 45 18 Haec dicit Dominus Deus : In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum, et expiabis sanctuarium.
Ezekiel Eze 26 45 19 Et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato, et ponet in postibus domus, et in quatuor angulis crepidinis altaris, et in postibus portae atrii interioris.
Ezekiel Eze 26 45 20 Et sic facies in septima mensis, pro unoquoque qui ignoravit, et errore deceptus est : et expiabis pro domo.
Ezekiel Eze 26 45 21 In primo mense, quartadecima die mensis, erit vobis Paschae solemnitas : septem diebus azyma comedentur.
Ezekiel Eze 26 45 22 Et faciet princeps in die illa, pro se et pro universo populo terrae, vitulum pro peccato.
Ezekiel Eze 26 45 23 Et in septem dierum solemnitate faciet holocaustum Domino, septem vitulos et septem arietes immaculatos, quotidie septem diebus : et pro peccato hircum caprarum quotidie.
Ezekiel Eze 26 45 24 Et sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem faciet, et olei hin per singula ephi.
Ezekiel Eze 26 45 25 Septimo mense, quintadecima die mensis, in solemnitate, faciet sicut supra dicta sunt per septem dies, tam pro peccato quam pro holocausto, et in sacrificio, et in oleo.
Ezekiel Eze 26 46 1 Haec dicit Dominus Deus : Porta atrii interioris quae respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit : die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur.
Ezekiel Eze 26 46 2 Et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis, et stabit in limine portae : et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus : et adorabit super limen portae, et egredietur : porta autem non claudetur usque ad vesperam.
Ezekiel Eze 26 46 3 Et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis et in calendis coram Domino.
Ezekiel Eze 26 46 4 Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino : in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum,
Ezekiel Eze 26 46 5 et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
Ezekiel Eze 26 46 6 In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt.
Ezekiel Eze 26 46 7 Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium : de agnis autem sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
Ezekiel Eze 26 46 8 Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portae ingrediatur, et per eamdem viam exeat.
Ezekiel Eze 26 46 9 Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portae meridianae : porro qui ingreditur per viam portae meridianae, egrediatur per viam portae aquilonis. Non revertetur per viam portae per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur.
Ezekiel Eze 26 46 10 Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur.
Ezekiel Eze 26 46 11 Et in nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem : agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
Ezekiel Eze 26 46 12 Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quae respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati : et egredietur, claudeturque porta postquam exierit.
Ezekiel Eze 26 46 13 Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino : semper mane faciet illud.
Ezekiel Eze 26 46 14 Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similae : sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum.
Ezekiel Eze 26 46 15 Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum.
Ezekiel Eze 26 46 16 Haec dicit Dominus Deus : Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, haereditas ejus filiorum suorum erit : possidebunt eam haereditarie.
Ezekiel Eze 26 46 17 Si autem dederit legatum de haereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem : haereditas autem ejus filiis ejus erit.
Ezekiel Eze 26 46 18 Et non accipiet princeps de haereditate populi per violentiam, et de possessione eorum : sed de possessione sua haereditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua.
Ezekiel Eze 26 46 19 Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portae, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quae respiciebant ad aquilonem : et erat ibi locus vergens ad occidentem.
Ezekiel Eze 26 46 20 Et dixit ad me : Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto : ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.
Ezekiel Eze 26 46 21 Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii : et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii.
Ezekiel Eze 26 46 22 In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum : mensurae unius quatuor erant.
Ezekiel Eze 26 46 23 Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola : et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum.
Ezekiel Eze 26 46 24 Et dixit ad me : Haec est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.
Ezekiel Eze 26 47 1 Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem : facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant in latus templi dextrum, ad meridiem altaris.
Ezekiel Eze 26 47 2 Et eduxit me per viam portae aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad orientem : et ecce aquae redundantes a latere dextro.
Ezekiel Eze 26 47 3 Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos, et traduxit me per aquam usque ad talos.
Ezekiel Eze 26 47 4 Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua.
Ezekiel Eze 26 47 5 Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae profundi torrentis, qui non potest transvadari.
Ezekiel Eze 26 47 6 Et dixit ad me : Certe vidisti, fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis.
Ezekiel Eze 26 47 7 Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte.
Ezekiel Eze 26 47 8 Et ait ad me : Aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare et exibunt : et sanabuntur aquae.
Ezekiel Eze 26 47 9 Et omnis anima vivens quae serpit quocumque venerit torrens, vivet : et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquae istae : et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens.
Ezekiel Eze 26 47 10 Et stabunt super illas piscatores : ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit : plurimae species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae.
Ezekiel Eze 26 47 11 In littoribus autem ejus et in palustribus, non sanabuntur, quia in salinas dabuntur.
Ezekiel Eze 26 47 12 Et super torrentem orietur in ripis ejus, ex utraque parte, omne lignum pomiferum : non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus : per singulos menses afferet primitiva, quia aquae ejus de sanctuario egredientur : et erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam.
Ezekiel Eze 26 47 13 Haec dicit Dominus Deus : Hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israël : quia Joseph duplicem funiculum habet.
Ezekiel Eze 26 47 14 Possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus, super quam levavi manum meam ut darem patribus vestris : et cadet terra haec vobis in possessionem.
Ezekiel Eze 26 47 15 Hic est autem terminus terrae : ad plagam septentrionalem, a mari magno via Hethalon, venientibus Sedada,
Ezekiel Eze 26 47 16 Emath, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et confinium Emath, domus Tichon, quae est juxta terminum Auran.
Ezekiel Eze 26 47 17 Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon, terminus Damasci : et ab aquilone ad aquilonem, terminus Emath plaga septentrionalis.
Ezekiel Eze 26 47 18 Porro plaga orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terrae Israël, Jordanis disterminans ad mare orientale. Metiemini etiam plagam orientalem.
Ezekiel Eze 26 47 19 Plaga autem australis meridiana, a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, et torrens usque ad mare magnum : et haec est plaga ad meridiem australis.
Ezekiel Eze 26 47 20 Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath : haec est plaga maris.
Ezekiel Eze 26 47 21 Et dividetis terram istam vobis per tribus Israël :
Ezekiel Eze 26 47 22 et mittetis eam in haereditatem vobis, et advenis qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum : et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israël : vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israël.
Ezekiel Eze 26 47 23 In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 48 1 Et haec nomina tribuum a finibus aquilonis, juxta viam Hethalon, pergentibus Emath, atrium Enan terminus Damasci ad aquilonem, juxta viam Emath : et erit ei plaga orientalis mare, Dan una.
Ezekiel Eze 26 48 2 Et super terminum Dan, a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una.
Ezekiel Eze 26 48 3 Et super terminum Aser, a plaga orientali usque ad plagam maris, Nephthali una.
Ezekiel Eze 26 48 4 Et super terminum Nephthali, a plaga orientali usque ad plagam maris, Manasse una.
Ezekiel Eze 26 48 5 Et super terminum Manasse, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ephraim una.
Ezekiel Eze 26 48 6 Et super terminum Ephraim, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ruben una.
Ezekiel Eze 26 48 7 Et super terminum Ruben, a plaga orientali usque ad plagam maris, Juda una.
Ezekiel Eze 26 48 8 Et super terminum Juda, a plaga orientali usque ad plagam maris, erunt primitiae quas separabitis, viginti quinque millibus latitudinis et longitudinis, sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris : et erit sanctuarium in medio ejus.
Ezekiel Eze 26 48 9 Primitiae quas separabitis Domino, longitudo viginti quinque millibus, et latitudo decem millibus.
Ezekiel Eze 26 48 10 Hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum, ad aquilonem longitudinis viginti quinque millia, et ad mare latitudinis decem millia, sed et ad orientem latitudinis decem millia, et ad meridiem longitudinis viginti quinque millia : et erit sanctuarium Domini in medio ejus.
Ezekiel Eze 26 48 11 Sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc, qui custodierunt caeremonias meas, et non erraverunt cum errarent filii Israël, sicut erraverunt et Levitae.
Ezekiel Eze 26 48 12 Et erunt eis primitiae de primitiis terrae Sanctum sanctorum, juxta terminum Levitarum.
Ezekiel Eze 26 48 13 Sed et Levitis similiter, juxta fines sacerdotum, viginti quinque millia longitudinis, et latitudinis decem millia. Omnis longitudo viginti et quinque millium, et latitudo decem millium.
Ezekiel Eze 26 48 14 Et non venundabunt ex eo, neque mutabunt : neque transferentur primitiae terrae, quia sanctificatae sunt Domino.
Ezekiel Eze 26 48 15 Quinque millia autem quae supersunt in latitudine per viginti quinque millia, profana erunt urbis in habitaculum et in suburbana : et erit civitas in medio ejus.
Ezekiel Eze 26 48 16 Et hae mensurae ejus : ad plagam septentrionalem, quingenta et quatuor millia : et ad plagam meridianam, quingenta et quatuor millia : et ad plagam orientalem, quingenta et quatuor millia : et ad plagam occidentalem, quingenta et quatuor millia.
Ezekiel Eze 26 48 17 Erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem, ducenta quinquaginta : et ad meridiem, ducenta quinquaginta : et ad orientem, ducenta quinquaginta : et ad mare, ducenta quinquaginta.
Ezekiel Eze 26 48 18 Quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii, decem millia in orientem, et decem millia in occidentem, erunt sicut primitiae sanctuarii : et erunt fruges ejus in panes his qui serviunt civitati.
Ezekiel Eze 26 48 19 Servientes autem civitati, operabuntur ex omnibus tribubus Israël.
Ezekiel Eze 26 48 20 Omnes primitiae viginti quinque millium, per viginti quinque millia in quadrum, separabuntur in primitias sanctuarii, et in possessionem civitatis.
Ezekiel Eze 26 48 21 Quod autem reliquum fuerit, principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii, et possessionis civitatis e regione viginti quinque millium primitiarum usque ad terminum orientalem : sed et ad mare, e regione viginti quinque millium, usque ad terminum maris, similiter in partibus principis erit : et erunt primitiae sanctuarii, et sanctuarium templi, in medio ejus.
Ezekiel Eze 26 48 22 De possessione autem Levitarum, et de possessione civitatis in medio partium principis, erit inter terminum Juda et inter terminum Benjamin, et ad principem pertinebit.
Ezekiel Eze 26 48 23 Et reliquis tribubus, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Benjamin una.
Ezekiel Eze 26 48 24 Et contra terminum Benjamin, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Simeon una.
Ezekiel Eze 26 48 25 Et super terminum Simeonis, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Issachar una.
Ezekiel Eze 26 48 26 Et super terminum Issachar, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Zabulon una.
Ezekiel Eze 26 48 27 Et super terminum Zabulon, a plaga orientali usque ad plagam maris, Gad una.
Ezekiel Eze 26 48 28 Et super terminum Gad, ad plagam austri in meridie : et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades : haereditas contra mare magnum.
Ezekiel Eze 26 48 29 Haec est terra quam mittetis in sortem tribubus Israël, et hae partitiones earum, ait Dominus Deus.
Ezekiel Eze 26 48 30 Et hi egressus civitatis : a plaga septentrionali, quingentos et quatuor millia mensurabis.
Ezekiel Eze 26 48 31 Et portae civitatis ex nominibus tribuum Israël : portae tres a septentrione : porta Ruben una, porta Juda una, porta Levi una.
Ezekiel Eze 26 48 32 Et ad plagam orientalem, quingentos et quatuor millia, et portae tres : porta Joseph una, porta Benjamin una, porta Dan una.
Ezekiel Eze 26 48 33 Et ad plagam meridianam, quingentos et quatuor millia metieris, et portae tres : porta Simeonis una, porta Issachar una, porta Zabulon una.
Ezekiel Eze 26 48 34 Et ad plagam occidentalem, quingentos et quatuor millia, et portae eorum tres : porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una.
Ezekiel Eze 26 48 35 Per circuitum, decem et octo millia : et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem.
Daniel Dan 27 1 1 Anno tertio regni Joakim regis Juda, venit Nabuchodonosor, rex Babylonis, in Jerusalem, et obsedit eam :
Daniel Dan 27 1 2 et tradidit Dominus in manu ejus Joakim, regem Juda, et partem vasorum domus Dei : et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum thesauri dei sui.
Daniel Dan 27 1 3 Et ait rex Asphenez praeposito eunuchorum ut introduceret de filiis Israël, et de semine regio et tyrannorum,
Daniel Dan 27 1 4 pueros in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras et linguam Chaldaeorum.
Daniel Dan 27 1 5 Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis.
Daniel Dan 27 1 6 Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias.
Daniel Dan 27 1 7 Et imposuit eis praepositus eunuchorum nomina : Danieli, Baltassar ; Ananiae, Sidrach ; Misaëli, Misach ; et Azariae, Abdenago.
Daniel Dan 27 1 8 Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus : et rogavit eunuchorum praepositum ne contaminaretur.
Daniel Dan 27 1 9 Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.
Daniel Dan 27 1 10 Et ait princeps eunuchorum ad Danielem : Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum : qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris adolescentibus coaevis vestris, condemnabitis caput meum regi.
Daniel Dan 27 1 11 Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaëlem, et Azariam :
Daniel Dan 27 1 12 Tenta nos, obsecro, servos tuos, diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum :
Daniel Dan 27 1 13 et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio : et sicut videris, facies cum servis tuis.
Daniel Dan 27 1 14 Qui, audito sermone hujuscemodi, tentavit eos diebus decem.
Daniel Dan 27 1 15 Post dies autem decem, apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores prae omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.
Daniel Dan 27 1 16 Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum : dabatque eis legumina.
Daniel Dan 27 1 17 Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia : Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.
Daniel Dan 27 1 18 Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur, introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.
Daniel Dan 27 1 19 Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias : et steterunt in conspectu regis.
Daniel Dan 27 1 20 Et omne verbum sapientiae et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno ejus.
Daniel Dan 27 1 21 Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.
Daniel Dan 27 2 1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.
Daniel Dan 27 2 2 Praecepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldaei, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.
Daniel Dan 27 2 3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.
Daniel Dan 27 2 4 Responderuntque Chaldaei regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.
Daniel Dan 27 2 5 Et respondens rex ait Chaldaeis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestrae publicabuntur.
Daniel Dan 27 2 6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, praemia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.
Daniel Dan 27 2 7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.
Daniel Dan 27 2 8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.
Daniel Dan 27 2 9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.
Daniel Dan 27 2 10 Respondentes ergo Chaldaei coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldaeo.
Daniel Dan 27 2 11 Sermo enim, quem tu quaeris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.
Daniel Dan 27 2 12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, praecepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.
Daniel Dan 27 2 13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quaerebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.
Daniel Dan 27 2 14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.
Daniel Dan 27 2 15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,
Daniel Dan 27 2 16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.
Daniel Dan 27 2 17 Et ingressus est domum suam, Ananiaeque et Misaëli et Azariae, sociis suis, indicavit negotium,
Daniel Dan 27 2 18 ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.
Daniel Dan 27 2 19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum caeli,
Daniel Dan 27 2 20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a saeculo et usque in saeculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.
Daniel Dan 27 2 21 Et ipse mutat tempora, et aetates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.
Daniel Dan 27 2 22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.
Daniel Dan 27 2 23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quae rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.
Daniel Dan 27 2 24 Post haec Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.
Daniel Dan 27 2 25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.
Daniel Dan 27 2 26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?
Daniel Dan 27 2 27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :
Daniel Dan 27 2 28 sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.
Daniel Dan 27 2 29 Tu, rex, cogitare coepisti in strato tuo, quid esset futurum post haec : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quae ventura sunt.
Daniel Dan 27 2 30 Mihi quoque non in sapientia, quae est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuae scires.
Daniel Dan 27 2 31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.
Daniel Dan 27 2 32 Hujus statuae caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex aere,
Daniel Dan 27 2 33 tibiae autem ferreae : pedum quaedam pars erat ferrea, quaedam autem fictilis.
Daniel Dan 27 2 34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.
Daniel Dan 27 2 35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam aestivae areae, quae rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.
Daniel Dan 27 2 36 Hoc est somnium : interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.
Daniel Dan 27 2 37 Tu rex regum es : et Deus caeli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :
Daniel Dan 27 2 38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiae agri : volucres quoque caeli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.
Daniel Dan 27 2 39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae.
Daniel Dan 27 2 40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia haec.
Daniel Dan 27 2 41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testae figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testae ex luto.
Daniel Dan 27 2 42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.
Daniel Dan 27 2 43 Quod autem vidisti ferrum mistum testae ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhaerebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testae.
Daniel Dan 27 2 44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum.
Daniel Dan 27 2 45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et aes, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quae ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.
Daniel Dan 27 2 46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum praecepit ut sacrificarent ei.
Daniel Dan 27 2 47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.
Daniel Dan 27 2 48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.
Daniel Dan 27 2 49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciae Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.
Daniel Dan 27 3 1 Nabuchodonosor rex fecit statuam auream, altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura, provinciae Babylonis.
Daniel Dan 27 3 2 Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et judices, duces, et tyrannos, et praefectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex.
Daniel Dan 27 3 3 Tunc congregati sunt satrapae, magistratus, et judices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuae, quam posuerat Nabuchodonosor rex :
Daniel Dan 27 3 4 et praeco clamabat valenter : Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis :
Daniel Dan 27 3 5 in hora qua audieritis sonitum tubae, et fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex.
Daniel Dan 27 3 6 Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis.
Daniel Dan 27 3 7 Post haec igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi, tribus, et linguae adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex.
Daniel Dan 27 3 8 Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Judaeos :
Daniel Dan 27 3 9 dixeruntque Nabuchodonosor regi : Rex, in aeternum vive !
Daniel Dan 27 3 10 tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream :
Daniel Dan 27 3 11 si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis.
Daniel Dan 27 3 12 Sunt ergo viri Judaei, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago : viri isti contempserunt, rex, decretum tuum : deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant.
Daniel Dan 27 3 13 Tunc Nabuchodonosor, in furore et in ira, praecepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago : qui confestim adducti sunt in conspectu regis.
Daniel Dan 27 3 14 Pronuntiansque Nabuchodonosor rex, ait eis : Verene Sidrach, Misach, et Abdenago, deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis ?
Daniel Dan 27 3 15 nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubae, fistulae, citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci : quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis : et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea ?
Daniel Dan 27 3 16 Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor : Non oportet nos de hac re respondere tibi.
Daniel Dan 27 3 17 Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare.
Daniel Dan 27 3 18 Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus.
Daniel Dan 27 3 19 Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago : et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.
Daniel Dan 27 3 20 Et viris fortissimis de exercitu suo jussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis.
Daniel Dan 27 3 21 Et confestim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis :
Daniel Dan 27 3 22 nam jussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis : porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis.
Daniel Dan 27 3 23 Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.
Daniel Dan 27 3 24 Et ambulabant in medio flammae, laudantes Deum, et benedicentes Domino.
Daniel Dan 27 3 25 Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait :
Daniel Dan 27 3 26 [Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in saecula :
Daniel Dan 27 3 27 quia justus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia judicia tua vera.
Daniel Dan 27 3 28 Judicia enim vera fecisti juxta omnia, quae induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem : quia in veritate et in judicio induxisti omnia haec propter peccata nostra.
Daniel Dan 27 3 29 Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus :
Daniel Dan 27 3 30 et praecepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset.
Daniel Dan 27 3 31 Omnia ergo, quae induxisti super nos, et universa quae fecisti nobis, in vero judicio fecisti ;
Daniel Dan 27 3 32 et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, praevaricatorumque, et regi injusto, et pessimo ultra omnem terram.
Daniel Dan 27 3 33 Et nunc non possumus aperire os : confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te.
Daniel Dan 27 3 34 Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum :
Daniel Dan 27 3 35 neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham, dilectum tuum, et Isaac, servum tuum, et Israël, sanctum tuum,
Daniel Dan 27 3 36 quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli, et sicut arenam quae est in littore maris ;
Daniel Dan 27 3 37 quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra.
Daniel Dan 27 3 38 Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te,
Daniel Dan 27 3 39 ut possimus invenire misericordiam tuam, sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur.
Daniel Dan 27 3 40 Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, quoniam non est confusio confidentibus in te.
Daniel Dan 27 3 41 Et nunc sequimur te in toto corde ; et timemus te, et quaerimus faciem tuam.
Daniel Dan 27 3 42 Nec confundas nos, sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiae tuae.
Daniel Dan 27 3 43 Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, Domine ;
Daniel Dan 27 3 44 et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala : confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur :
Daniel Dan 27 3 45 et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.]
Daniel Dan 27 3 46 Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis,
Daniel Dan 27 3 47 et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem :
Daniel Dan 27 3 48 et erupit, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldaeis.
Daniel Dan 27 3 49 Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis ejus in fornacem : et excussit flammam ignis de fornace,
Daniel Dan 27 3 50 et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiae intulit.
Daniel Dan 27 3 51 Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes :
Daniel Dan 27 3 52 [Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum : et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in saecula. Et benedictum nomen gloriae tuae sanctum : et laudabile, et superexaltatum in omnibus saeculis.
Daniel Dan 27 3 53 Benedictus es in templo sancto gloriae tuae : et superlaudabilis, et supergloriosus in saecula.
Daniel Dan 27 3 54 Benedictus es in throno regni tui : et superlaudabilis, et superexaltatus in saecula.
Daniel Dan 27 3 55 Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim : et laudabilis, et superexaltatus in saecula.
Daniel Dan 27 3 56 Benedictus es in firmamento caeli : et laudabilis et gloriosus in saecula.
Daniel Dan 27 3 57 Benedicite, omnia opera Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 58 Benedicite, angeli Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 59 Benedicite, caeli, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 60 Benedicite, aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 61 Benedicite, omnes virtutes Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 62 Benedicite, sol et luna, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 63 Benedicite, stellae caeli, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 64 Benedicite, omnis imber et ros, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 65 Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 66 Benedicite, ignis et aestus, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 67 Benedicite, frigus et aestus, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 68 Benedicite, rores et pruina, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 69 Benedicite, gelu et frigus, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 70 Benedicite, glacies et nives, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 71 Benedicite, noctes et dies, Domino laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 72 Benedicite, lux et tenebrae, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 73 Benedicite, fulgura et nubes, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 74 Benedicat terra Dominum : laudet et superexaltet eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 75 Benedicite, montes et colles, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 76 Benedicite, universa germinantia in terra, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 77 Benedicite, fontes, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 78 Benedicite, maria et flumina, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 79 Benedicite, cete, et omnia quae moventur in aquis, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 80 Benedicite, omnes volucres caeli, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 81 Benedicite, omnes bestiae et pecora, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 82 Benedicite, filii hominum, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 83 Benedicat Israël Dominum : laudet et superexaltet eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 84 Benedicite, sacerdotes Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 85 Benedicite, servi Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 86 Benedicite, spiritus et animae justorum, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 87 Benedicite, sancti et humiles corde, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
Daniel Dan 27 3 88 Benedicite, Anania, Azaria, Misaël, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula : quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis : et liberavit nos de medio ardentis flammae, et de medio ignis eruit nos.
Daniel Dan 27 3 89 Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in saeculum misericordia ejus.
Daniel Dan 27 3 90 Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum : laudate et confitemini ei, quia in omnia saecula misericordia ejus.]
Daniel Dan 27 3 91 Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis : Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos ? Qui respondentes regi, dixerunt : Vere, rex.
Daniel Dan 27 3 92 Respondit, et ait : Ecce ego video quatuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei.
Daniel Dan 27 3 93 Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait : Sidrach, Misach, et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis.
Daniel Dan 27 3 94 Et congregati satrapae, et magistratus, et judices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos.
Daniel Dan 27 3 95 Et erumpens Nabuchodonosor, ait : Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago : qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum : et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo.
Daniel Dan 27 3 96 A me ergo positum est hoc decretum : ut omnis populus, tribus, et lingua, quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus ejus vastetur : neque enim est alius deus, qui possit ita salvare.
Daniel Dan 27 3 97 Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis.
Daniel Dan 27 3 98 Nabuchodonosor rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur.
Daniel Dan 27 3 99 Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi praedicare
Daniel Dan 27 3 100 signa ejus, quia magna sunt : et mirabilia ejus, quia fortia : et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem.
Daniel Dan 27 4 1 Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo :
Daniel Dan 27 4 2 somnium vidi, quod perterruit me : et cogitationes meae in strato meo, et visiones capitis mei conturbaverunt me.
Daniel Dan 27 4 3 Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi.
Daniel Dan 27 4 4 Tunc ingrediebantur arioli, magi, Chaldaei, et aruspices, et somnium narravi in conspectu eorum : et solutionem ejus non indicaverunt mihi,
Daniel Dan 27 4 5 donec collega ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar secundum nomen dei mei, qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso : et somnium coram ipso locutus sum.
Daniel Dan 27 4 6 Baltassar, princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi : visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra.
Daniel Dan 27 4 7 Visio capitis mei in cubili meo : videbam, et ecce arbor in medio terrae, et altitudo ejus nimia.
Daniel Dan 27 4 8 Magna arbor, et fortis, et proceritas ejus contingens caelum : aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae.
Daniel Dan 27 4 9 Folia ejus pulcherrima, et fructus ejus nimius : et esca universorum in ea. Subter eam habitabant animalia et bestiae, et in ramis ejus conversabantur volucres caeli : et ex ea vescebatur omnis caro.
Daniel Dan 27 4 10 Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil, et sanctus, de caelo descendit.
Daniel Dan 27 4 11 Clamavit fortiter, et sic ait : Succidite arborem, et praecidite ramos ejus : excutite folia ejus, et dispergite fructus ejus : fugiant bestiae, quae subter eam sunt, et volucres de ramis ejus.
Daniel Dan 27 4 12 Verumtamen germen radicum ejus in terra sinite, et alligetur vinculo ferreo et aereo in herbis quae foris sunt, et rore caeli tingatur, et cum feris pars ejus in herba terrae.
Daniel Dan 27 4 13 Cor ejus ab humano commutetur, et cor ferae detur ei : et septem tempora mutentur super eum.
Daniel Dan 27 4 14 In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio : donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum.
Daniel Dan 27 4 15 Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex : tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus, quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi : tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est.
Daniel Dan 27 4 16 Tunc Daniel, cujus nomen Baltassar, coepit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora : et cogitationes ejus conturbabant eum. Respondens autem rex, ait : Baltassar, somnium et interpretatio ejus non conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit : Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio ejus hostibus tuis sit.
Daniel Dan 27 4 17 Arborem, quam vidisti sublimem atque robustam, cujus altitudo pertingit ad caelum, et aspectus illius in omnem terram ;
Daniel Dan 27 4 18 et rami ejus pulcherrimi, et fructus ejus nimius, et esca omnium in ea, subter eam habitantes bestiae agri, et in ramis ejus commorantes aves caeli :
Daniel Dan 27 4 19 tu es rex, qui magnificatus es, et invaluisti : et magnitudo tua crevit, et pervenit usque ad caelum, et potestas tua in terminos universae terrae.
Daniel Dan 27 4 20 Quod autem vidit rex vigilem, et sanctum descendere de caelo, et dicere : Succidite arborem, et dissipate illam, attamen germen radicum ejus in terra dimittite, et vinciatur ferro et aere in herbis foris, et rore caeli conspergatur, et cum feris sit pabulum ejus, donec septem tempora mutentur super eum :
Daniel Dan 27 4 21 haec est interpretatio sententiae Altissimi, quae pervenit super dominum meum regem,
Daniel Dan 27 4 22 Ejicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua, et foenum ut bos comedes, et rore caeli infunderis : septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud.
Daniel Dan 27 4 23 Quod autem praecepit ut relinqueretur germen radicum ejus, id est arboris : regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse caelestem.
Daniel Dan 27 4 24 Quam ob rem, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum : forsitan ignoscet delictis tuis.
Daniel Dan 27 4 25 Omnia haec venerunt super Nabuchodonosor regem.
Daniel Dan 27 4 26 Post finem mensium duodecim, in aula Babylonis deambulabat.
Daniel Dan 27 4 27 Responditque rex, et ait : Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei ?
Daniel Dan 27 4 28 Cumque sermo adhuc esset in ore regis, vox de caelo ruit : Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex : Regnum tuum transibit a te,
Daniel Dan 27 4 29 et ab hominibus ejicient te, et cum bestiis et feris erit habitatio tua : foenum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, det illud.
Daniel Dan 27 4 30 Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abjectus est, et foenum ut bos comedit, et rore caeli corpus ejus infectum est, donec capilli ejus in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues ejus quasi avium.
Daniel Dan 27 4 31 Igitur post finem dierum, ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi, et sensus meus redditus est mihi : et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi : quia potestas ejus potestas sempiterna, et regnum ejus in generationem et generationem.
Daniel Dan 27 4 32 Et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt : juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae : et non est qui resistat manui ejus, et dicat ei : Quare fecisti ?
Daniel Dan 27 4 33 In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei, decoremque perveni : et figura mea reversa est ad me, et optimates mei et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo restitutus sum : et magnificentia amplior addita est mihi.
Daniel Dan 27 4 34 Nunc igitur, ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem caeli : quia omnia opera ejus vera, et viae ejus judicia, et gradientes in superbia potest humiliare.
Daniel Dan 27 5 1 Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille : et unusquisque secundum suam bibebat aetatem.
Daniel Dan 27 5 2 Praecepit ergo jam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, quae asportaverat Nabuchodonosor pater ejus de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates ejus, uxoresque ejus, et concubinae.
Daniel Dan 27 5 3 Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, quae asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem : et biberunt in eis rex, et optimates ejus, uxores et concubinae illius.
Daniel Dan 27 5 4 Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos et argenteos, aereos, ferreos, ligneosque et lapideos.
Daniel Dan 27 5 5 In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae : et rex aspiciebat articulos manus scribentis.
Daniel Dan 27 5 6 Tunc facies regis commutata est, et cogitationes ejus conturbabant eum : et compages renum ejus solvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur.
Daniel Dan 27 5 7 Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldaeos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis : Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit.
Daniel Dan 27 5 8 Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi.
Daniel Dan 27 5 9 Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est ; sed et optimates ejus turbabantur.
Daniel Dan 27 5 10 Regina autem pro re, quae acciderat regi et optimatibus ejus, domum convivii ingressa est : et proloquens ait : Rex, in aeternum vive ! non te conturbent cogitationes tuae, neque facies tua immutetur.
Daniel Dan 27 5 11 Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et sapientia inventae sunt in eo : nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldaeorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex :
Daniel Dan 27 5 12 quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventae sunt in eo, hoc est in Daniele : cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit.
Daniel Dan 27 5 13 Igitur introductus est Daniel coram rege : ad quem praefatus rex ait : Tu es Daniel de filiis captivitatis Judae, quem adduxit pater meus rex de Judaea ?
Daniel Dan 27 5 14 audivi de te, quoniam spiritum deorum habeas, et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores inventae sunt in te.
Daniel Dan 27 5 15 Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem ejus indicarent mihi : et nequiverunt sensum hujus sermonis edicere.
Daniel Dan 27 5 16 Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere : si ergo vales scripturam legere, et interpretationem ejus indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris.
Daniel Dan 27 5 17 Ad quae respondens Daniel, ait coram rege : Munera tua sint tibi, et dona domus tuae alteri da : scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem ejus ostendam tibi.
Daniel Dan 27 5 18 O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.
Daniel Dan 27 5 19 Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguae tremebant, et metuebant eum : quos volebat, interficiebat : et quos volebat, percutiebat : et quos volebat, exaltabat : et quos volebat, humiliabat.
Daniel Dan 27 5 20 Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est :
Daniel Dan 27 5 21 et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus : foenum quoque ut bos comedebat, et rore caeli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.
Daniel Dan 27 5 22 Tu quoque, filius ejus Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires haec omnia :
Daniel Dan 27 5 23 sed adversum Dominatorem caeli elevatus es : et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tuae, et concubinae tuae vinum bibistis in eis : deos quoque argenteos, et aureos, et aereos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti : porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.
Daniel Dan 27 5 24 Idcirco ab eo missus est articulus manus, quae scripsit hoc quod exaratum est.
Daniel Dan 27 5 25 Haec est autem scriptura, quae digesta est : Mane, Thecel, Phares.
Daniel Dan 27 5 26 Et haec est interpretatio sermonis. Mane : numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.
Daniel Dan 27 5 27 Thecel : appensus es in statera, et inventus es minus habens.
Daniel Dan 27 5 28 Phares : divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.
Daniel Dan 27 5 29 Tunc, jubente rege, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo ejus : et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.
Daniel Dan 27 5 30 Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldaeus.
Daniel Dan 27 5 31 Et Darius Medus successit in regnum, annos natus sexaginta duos.
Daniel Dan 27 6 1 Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo.
Daniel Dan 27 6 2 Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat : ut satrapae illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.
Daniel Dan 27 6 3 Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in illo.
Daniel Dan 27 6 4 Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum : unde principes, et satrapae quaerebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis : nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo.
Daniel Dan 27 6 5 Dixerunt ergo viri illi : Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui.
Daniel Dan 27 6 6 Tunc principes et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei : Dari rex, in aeternum vive !
Daniel Dan 27 6 7 consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapae, senatores, et judices, ut decretum imperatorium exeat, et edictum : ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad triginta dies, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum.
Daniel Dan 27 6 8 Nunc itaque rex, confirma sententiam, et scribe decretum : ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec praevaricari cuiquam liceat.
Daniel Dan 27 6 9 Porro rex Darius proposuit edictum, et statuit.
Daniel Dan 27 6 10 Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam : et fenestris apertis in coenaculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat.
Daniel Dan 27 6 11 Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem, et obsecrantem Deum suum.
Daniel Dan 27 6 12 Et accedentes locuti sunt regi super edicto : Rex, numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum ? Ad quos respondens rex, ait : Verus est sermo juxta decretum Medorum atque Persarum, quod praevaricari non licet.
Daniel Dan 27 6 13 Tunc respondentes dixerunt coram rege : Daniel de filiis captivitatis Juda, non curavit de lege tua, et de edicto quod constituisti : sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua.
Daniel Dan 27 6 14 Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est : et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum.
Daniel Dan 27 6 15 Viri autem illi, intelligentes regem, dixerunt ei : Scito, rex, quia lex Medorum atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari.
Daniel Dan 27 6 16 Tunc rex praecepit, et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli : Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te.
Daniel Dan 27 6 17 Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci : quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem.
Daniel Dan 27 6 18 Et abiit rex in domum suam, et dormivit incoenatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo.
Daniel Dan 27 6 19 Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit :
Daniel Dan 27 6 20 appropinquansque lacui, Danielem voce lacrimabili inclamavit, et affatus est eum : Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus ?
Daniel Dan 27 6 21 Et Daniel regi respondens ait : Rex, in aeternum vive !
Daniel Dan 27 6 22 Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi : quia coram eo justitia inventa est in me : sed et coram te, rex, delictum non feci.
Daniel Dan 27 6 23 Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem praecepit educi de lacu : eductusque est Daniel de lacu, et nulla laesio inventa est in eo, quia credidit Deo suo.
Daniel Dan 27 6 24 Jubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem : et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum : et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.
Daniel Dan 27 6 25 Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus, et linguis habitantibus in universa terra : Pax vobis multiplicetur.
Daniel Dan 27 6 26 A me constitutum est decretum, ut in universo imperio et regno meo, tremiscant et paveant Deum Danielis : ipse est enim Deus vivens, et aeternus in saecula, et regnum ejus non dissipabitur, et potestas ejus usque in aeternum.
Daniel Dan 27 6 27 Ipse liberator atque salvator, faciens signa et mirabilia in caelo et in terra : qui liberavit Danielem de lacu leonum.
Daniel Dan 27 6 28 Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, regnumque Cyri Persae.
Daniel Dan 27 7 1 Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit : visio autem capitis ejus in cubili suo : et somnium scribens, brevi sermone comprehendit : summatimque perstringens, ait :
Daniel Dan 27 7 2 Videbam in visione mea nocte : et ecce quatuor venti caeli pugnabant in mari magno.
Daniel Dan 27 7 3 Et quatuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se.
Daniel Dan 27 7 4 Prima quasi leaena, et alas habebat aquilae : aspiciebam donec evulsae sunt alae ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit ; et cor hominis datum est ei.
Daniel Dan 27 7 5 Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit : et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus, et sic dicebant ei : Surge, comede carnes plurimas.
Daniel Dan 27 7 6 Post haec aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quatuor super se : et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei.
Daniel Dan 27 7 7 Post haec aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis : dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans : dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem.
Daniel Dan 27 7 8 Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum : et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus : et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.
Daniel Dan 27 7 9 Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda : thronus ejus flammae ignis : rotae ejus ignis accensus.
Daniel Dan 27 7 10 Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei : judicium sedit, et libri aperti sunt.
Daniel Dan 27 7 11 Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur : et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus, et traditum esset ad comburendum igni :
Daniel Dan 27 7 12 aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitae constituta essent eis usque ad tempus et tempus.
Daniel Dan 27 7 13 Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit : et in conspectu ejus obtulerunt eum.
Daniel Dan 27 7 14 Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : et omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient : potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur.
Daniel Dan 27 7 15 Horruit spiritus meus : ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me.
Daniel Dan 27 7 16 Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quaerebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me :
Daniel Dan 27 7 17 Hae quatuor bestiae magnae, quatuor sunt regna, quae consurgent de terra.
Daniel Dan 27 7 18 Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in saeculum, et saeculum saeculorum.
Daniel Dan 27 7 19 Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quae erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis : dentes et ungues ejus ferrei : comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat :
Daniel Dan 27 7 20 et de cornibus decem, quae habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua : et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et majus erat ceteris.
Daniel Dan 27 7 21 Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et praevalebat eis,
Daniel Dan 27 7 22 donec venit antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.
Daniel Dan 27 7 23 Et sic ait : Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod majus erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam.
Daniel Dan 27 7 24 Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt : et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit.
Daniel Dan 27 7 25 Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret : et putabit quod possit mutare tempora, et leges : et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.
Daniel Dan 27 7 26 Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem.
Daniel Dan 27 7 27 Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quae est subter omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi : cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.
Daniel Dan 27 7 28 Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me : verbum autem in corde meo conservavi.
Daniel Dan 27 8 1 Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel, post id quod videram in principio,
Daniel Dan 27 8 2 vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Aelam regione : vidi autem in visione esse me super portam Ulai.
Daniel Dan 27 8 3 Et levavi oculus meos, et vidi : et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea
Daniel Dan 27 8 4 vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, et omnes bestiae non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus : fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.
Daniel Dan 27 8 5 Et ego intelligebam : ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terrae, et non tangebat terram : porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.
Daniel Dan 27 8 6 Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae.
Daniel Dan 27 8 7 Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem : et comminuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei : cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus.
Daniel Dan 27 8 8 Hircus autem caprarum magnus factus est nimis : cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos caeli.
Daniel Dan 27 8 9 De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum : et factum est grande contra meridiem, et contra orientem, et contra fortitudinem.
Daniel Dan 27 8 10 Et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli : et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.
Daniel Dan 27 8 11 Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est : et ab eo tulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus.
Daniel Dan 27 8 12 Robur autem datum est ei contra juge sacrificium propter peccata : et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur.
Daniel Dan 27 8 13 Et audivi unum de sanctis loquentem : et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti : Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis quae facta est : et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur ?
Daniel Dan 27 8 14 Et dixit ei : Usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti : et mundabitur sanctuarium.
Daniel Dan 27 8 15 Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam : ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.
Daniel Dan 27 8 16 Et audivi vocem viri inter Ulai : et clamavit, et ait : Gabriel, fac intelligere istam visionem.
Daniel Dan 27 8 17 Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam : cumque venisset, pavens corrui in faciem meam : et ait ad me : Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.
Daniel Dan 27 8 18 Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram : et tetigit me, et statuit me in gradu meo,
Daniel Dan 27 8 19 dixitque mihi : Ego ostendam tibi quae futura sunt in novissimo maledictionis : quoniam habet tempus finem suum.
Daniel Dan 27 8 20 Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.
Daniel Dan 27 8 21 Porro hircus caprarum, rex Graecorum est ; et cornu grande, quod erat inter oculos ejus, ipse est rex primus.
Daniel Dan 27 8 22 Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo : quatuor reges de gente ejus consurgent, sed non in fortitudine ejus.
Daniel Dan 27 8 23 Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones ;
Daniel Dan 27 8 24 et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis : et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum
Daniel Dan 27 8 25 secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus : et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos : et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.
Daniel Dan 27 8 26 Et visio vespere et mane, quae dicta est, vera est : tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.
Daniel Dan 27 8 27 Et ego Daniel langui, et aegrotavi per dies : cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.
Daniel Dan 27 9 1 In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldaeorum,
Daniel Dan 27 9 2 anno uno regni ejus, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Jeremiam prophetam, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni.
Daniel Dan 27 9 3 Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in jejuniis, sacco, et cinere.
Daniel Dan 27 9 4 Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi : Obsecro, Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua :
Daniel Dan 27 9 5 peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus : et declinavimus a mandatis tuis ac judiciis.
Daniel Dan 27 9 6 Non obedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris, omnique populo terrae.
Daniel Dan 27 9 7 Tibi, Domine, justitia : nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, et omni Israël, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas ejecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te.
Daniel Dan 27 9 8 Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui peccaverunt.
Daniel Dan 27 9 9 Tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio, quia recessimus a te,
Daniel Dan 27 9 10 et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege ejus, quam posuit nobis per servos suos prophetas.
Daniel Dan 27 9 11 Et omnis Israël praevaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam : et stillavit super nos maledictio et detestatio quae scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei.
Daniel Dan 27 9 12 Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos et super principes nostros, qui judicaverunt nos, ut superinduceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni caelo, secundum quod factum est in Jerusalem.
Daniel Dan 27 9 13 Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos : et non rogavimus faciem tuam, Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam.
Daniel Dan 27 9 14 Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos. Justus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quae fecit : non enim audivimus vocem ejus.
Daniel Dan 27 9 15 Et nunc Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc : peccavimus, iniquitatem fecimus.
Daniel Dan 27 9 16 Domine, in omnem justitiam tuam avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Jerusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Jerusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum.
Daniel Dan 27 9 17 Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui, et preces ejus : et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum.
Daniel Dan 27 9 18 Inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi : aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem super quam invocatum est nomen tuum : neque enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis.
Daniel Dan 27 9 19 Exaudi, Domine ; placare Domine : attende et fac : ne moreris propter temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum.
Daniel Dan 27 9 20 Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israël, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei :
Daniel Dan 27 9 21 adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini.
Daniel Dan 27 9 22 Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque : Daniel, nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres.
Daniel Dan 27 9 23 Ab exordio precum tuarum egressus est sermo : ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es : tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem.
Daniel Dan 27 9 24 Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.
Daniel Dan 27 9 25 Scito ergo, et animadverte : ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Jerusalem, usque ad christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duae erunt : et rursum aedificabitur platea, et muri in angustia temporum.
Daniel Dan 27 9 26 Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus : et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo : et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio.
Daniel Dan 27 9 27 Confirmabit autem pactum multis hebdomada una : et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium : et erit in templo abominatio desolationis : et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio.
Daniel Dan 27 10 1 Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna : intellexitque sermonem : intelligentia enim est opus in visione.
Daniel Dan 27 10 2 In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus :
Daniel Dan 27 10 3 panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies.
Daniel Dan 27 10 4 Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris.
Daniel Dan 27 10 5 Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo :
Daniel Dan 27 10 6 et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens : et brachia ejus, et quae deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis : et vox sermonum ejus ut vox multitudinis.
Daniel Dan 27 10 7 Vidi autem ego Daniel solus visionem : porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.
Daniel Dan 27 10 8 Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc : et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.
Daniel Dan 27 10 9 Et audivi vocem sermonum ejus : et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae.
Daniel Dan 27 10 10 Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum.
Daniel Dan 27 10 11 Et dixit ad me : Daniel vir desideriorum, intellige verba quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo : nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.
Daniel Dan 27 10 12 Et ait ad me : Noli metuere, Daniel : quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua : et ego veni propter sermones tuos.
Daniel Dan 27 10 13 Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus : et ecce Michaël, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum.
Daniel Dan 27 10 14 Veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.
Daniel Dan 27 10 15 Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui.
Daniel Dan 27 10 16 Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea : et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me : Domine mi, in visione tua dissolutae sunt compages meae, et nihil in me remansit virium.
Daniel Dan 27 10 17 Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo ? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.
Daniel Dan 27 10 18 Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,
Daniel Dan 27 10 19 et dixit : Noli timere, vir desideriorum : pax tibi : confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi : Loquere, domine mi, quia confortasti me.
Daniel Dan 27 10 20 Et ait : Numquid scis quare venerim ad te ? et nunc revertar ut praelier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Graecorum veniens.
Daniel Dan 27 10 21 Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis : et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester.
Daniel Dan 27 11 1 Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur et roboraretur.
Daniel Dan 27 11 2 Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes : et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Graeciae.
Daniel Dan 27 11 3 Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei.
Daniel Dan 27 11 4 Et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos caeli : sed non in posteros ejus, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est : lacerabitur enim regnum ejus etiam in externos, exceptis his.
Daniel Dan 27 11 5 Et confortabitur rex austri : et de principibus ejus praevalebit super eum, et dominabitur ditione : multa enim dominatio ejus.
Daniel Dan 27 11 6 Et post finem annorum foederabuntur : filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus : et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam adolescentes ejus, et qui confortabant eam in temporibus.
Daniel Dan 27 11 7 Et stabit de germine radicum ejus plantatio : et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis aquilonis : et abutetur eis, et obtinebit.
Daniel Dan 27 11 8 Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti et auri, captiva ducet in Aegyptum : ipse praevalebit adversus regem aquilonis.
Daniel Dan 27 11 9 Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam.
Daniel Dan 27 11 10 Filii autem ejus provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum : et veniet properans, et inundans : et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robore ejus.
Daniel Dan 27 11 11 Et provocatus rex austri egredietur, et pugnabit adversus regem aquilonis, et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu ejus.
Daniel Dan 27 11 12 Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor ejus, et dejiciet multa millia, sed non praevalebit.
Daniel Dan 27 11 13 Convertetur enim rex aquilonis, et praeparabit multitudinem multo majorem quam prius : et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.
Daniel Dan 27 11 14 Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri : filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent.
Daniel Dan 27 11 15 Et venit rex aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas : et brachia austri non sustinebunt, et consurgent electi ejus ad resistendum, et non erit fortitudo.
Daniel Dan 27 11 16 Et faciet veniens super eum juxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem ejus : et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu ejus.
Daniel Dan 27 11 17 Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus, et recta faciet cum eo : et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud : et non stabit, nec illius erit.
Daniel Dan 27 11 18 Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas : et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum.
Daniel Dan 27 11 19 Et convertet faciem suam ad imperium terrae suae, et impinget, et corruet, et non invenietur.
Daniel Dan 27 11 20 Et stabit in loco ejus vilissimus, et indignus decore regio : et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in praelio.
Daniel Dan 27 11 21 Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius : et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.
Daniel Dan 27 11 22 Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie ejus, et conterentur : insuper et dux foederis.
Daniel Dan 27 11 23 Et post amicitias, cum eo faciet dolum : et ascendet, et superabit in modico populo.
Daniel Dan 27 11 24 Et abundantes, et uberes urbes ingredietur : et faciet quae non fecerunt patres ejus, et patres patrum ejus : rapinas, et praedam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit : et hoc usque ad tempus.
Daniel Dan 27 11 25 Et concitabitur fortitudo ejus, et cor ejus adversum regem austri in exercitu magno : et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis : et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.
Daniel Dan 27 11 26 Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque ejus opprimetur : et cadent interfecti plurimi.
Daniel Dan 27 11 27 Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur : et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.
Daniel Dan 27 11 28 Et revertetur in terram suam cum opibus multis : et cor ejus adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam.
Daniel Dan 27 11 29 Statuto tempore revertetur, et veniet ad austrum : et non erit priori simile novissimum.
Daniel Dan 27 11 30 Et venient super eum trieres, et Romani : et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet : reverteturque, et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii.
Daniel Dan 27 11 31 Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent juge sacrificium : et dabunt abominationem in desolationem.
Daniel Dan 27 11 32 Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter : populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.
Daniel Dan 27 11 33 Et docti in populo docebunt plurimos : et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.
Daniel Dan 27 11 34 Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo : et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.
Daniel Dan 27 11 35 Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus praefinitum : quia adhuc aliud tempus erit.
Daniel Dan 27 11 36 Et faciet juxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum : et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia : perpetrata quippe est definitio.
Daniel Dan 27 11 37 Et Deum patrum suorum non reputabit : et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget.
Daniel Dan 27 11 38 Deum autem Maozim in loco suo venerabitur : et deum, quem ignoraverunt patres ejus, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis.
Daniel Dan 27 11 39 Et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito.
Daniel Dan 27 11 40 Et in tempore praefinito praeliabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet.
Daniel Dan 27 11 41 Et introibit in terram gloriosam, et multae corruent : hae autem solae salvabuntur de manu ejus, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon.
Daniel Dan 27 11 42 Et mittet manum suam in terras : et terra Aegypti non effugiet.
Daniel Dan 27 11 43 Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Aegypti : per Libyam quoque, et Aethiopiam transibit.
Daniel Dan 27 11 44 Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone : et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos.
Daniel Dan 27 11 45 Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum : et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei.
Daniel Dan 27 12 1 In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui : et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.
Daniel Dan 27 12 2 Et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt, alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium ut videant semper.
Daniel Dan 27 12 3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.
Daniel Dan 27 12 4 Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum : plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.
Daniel Dan 27 12 5 Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant : unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.
Daniel Dan 27 12 6 Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis : Usquequo finis horum mirabilium ?
Daniel Dan 27 12 7 Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in caelum, et jurasset per viventem in aeternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec.
Daniel Dan 27 12 8 Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi : Domine mi, quid erit post haec ?
Daniel Dan 27 12 9 Et ait : Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad praefinitum tempus.
Daniel Dan 27 12 10 Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi : et impie agent impii, neque intelligent omnes impii : porro docti intelligent.
Daniel Dan 27 12 11 Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.
Daniel Dan 27 12 12 Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.
Daniel Dan 27 12 13 Tu autem vade ad praefinitum : et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.
Daniel Dan 27 13 1 Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim :
Daniel Dan 27 13 2 et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis, et timentem Deum :
Daniel Dan 27 13 3 parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.
Daniel Dan 27 13 4 Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suae : et ad ipsum confluebant Judaei, eo quod esset honorabilior omnium.
Daniel Dan 27 13 5 Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.
Daniel Dan 27 13 6 Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia.
Daniel Dan 27 13 7 Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.
Daniel Dan 27 13 8 Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus :
Daniel Dan 27 13 9 et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum, neque recordarentur judiciorum justorum.
Daniel Dan 27 13 10 Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum :
Daniel Dan 27 13 11 erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.
Daniel Dan 27 13 12 Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum :
Daniel Dan 27 13 13 Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se.
Daniel Dan 27 13 14 Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.
Daniel Dan 27 13 15 Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : aestus quippe erat :
Daniel Dan 27 13 16 et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos, et contemplantes eam.
Daniel Dan 27 13 17 Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.
Daniel Dan 27 13 18 Et fecerunt sicut praeceperat : clauseruntque ostia pomarii, et egressae sunt per posticum ut afferrent quae jusserat ; nesciebantque senes intus esse absconditos.
Daniel Dan 27 13 19 Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt :
Daniel Dan 27 13 20 Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus : quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.
Daniel Dan 27 13 21 Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.
Daniel Dan 27 13 22 Ingemuit Susanna, et ait : Angustiae sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras.
Daniel Dan 27 13 23 Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.
Daniel Dan 27 13 24 Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam.
Daniel Dan 27 13 25 Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.
Daniel Dan 27 13 26 Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.
Daniel Dan 27 13 27 Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.
Daniel Dan 27 13 28 Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.
Daniel Dan 27 13 29 Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Joakim. Et statim miserunt.
Daniel Dan 27 13 30 Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.
Daniel Dan 27 13 31 Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.
Daniel Dan 27 13 32 At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus.
Daniel Dan 27 13 33 Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.
Daniel Dan 27 13 34 Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus.
Daniel Dan 27 13 35 Quae flens suspexit ad caelum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.
Daniel Dan 27 13 36 Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est haec cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.
Daniel Dan 27 13 37 Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.
Daniel Dan 27 13 38 Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.
Daniel Dan 27 13 39 Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit :
Daniel Dan 27 13 40 hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis : hujus rei testes sumus.
Daniel Dan 27 13 41 Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.
Daniel Dan 27 13 42 Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
Daniel Dan 27 13 43 tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me.
Daniel Dan 27 13 44 Exaudivit autem Dominus vocem ejus.
Daniel Dan 27 13 45 Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel :
Daniel Dan 27 13 46 et exclamavit voce magna : Mundus ego sum a sanguine hujus.
Daniel Dan 27 13 47 Et conversus omnis populus ad eum, dixit : Quis est iste sermo, quem tu locutus es ?
Daniel Dan 27 13 48 Qui cum staret in medio eorum, ait : Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël ?
Daniel Dan 27 13 49 revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.
Daniel Dan 27 13 50 Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
Daniel Dan 27 13 51 Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos.
Daniel Dan 27 13 52 Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius :
Daniel Dan 27 13 53 judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino : Innocentem et justum non interficies.
Daniel Dan 27 13 54 Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait : Sub schino.
Daniel Dan 27 13 55 Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium.
Daniel Dan 27 13 56 Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum :
Daniel Dan 27 13 57 sic faciebatis filiabus Israël, et illae timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram.
Daniel Dan 27 13 58 Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait : Sub prino.
Daniel Dan 27 13 59 Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.
Daniel Dan 27 13 60 Exclamavit itaque omnis coetus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.
Daniel Dan 27 13 61 Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,
Daniel Dan 27 13 62 ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.
Daniel Dan 27 13 63 Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.
Daniel Dan 27 13 64 Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.
Daniel Dan 27 13 65 Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.
Daniel Dan 27 14 1 Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus.
Daniel Dan 27 14 2 Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel : et impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim, et oves quadraginta, vinique amphorae sex.
Daniel Dan 27 14 3 Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum : porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex : Quare non adoras Bel ?
Daniel Dan 27 14 4 Qui respondens ait ei : Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit caelum, et terram, et habet potestatem omnis carnis.
Daniel Dan 27 14 5 Et dixit rex ad eum : Non videtur tibi esse Bel vivens deus ? an non vides quanta comedat et bibat quotidie ?
Daniel Dan 27 14 6 Et ait Daniel arridens : Ne erres, rex : iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando.
Daniel Dan 27 14 7 Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus, et ait eis : Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, moriemini.
Daniel Dan 27 14 8 Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi : Fiat juxta verbum tuum.
Daniel Dan 27 14 9 Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel.
Daniel Dan 27 14 10 Et dixerunt sacerdotes Bel : Ecce nos egredimur foras : et tu, rex, pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo :
Daniel Dan 27 14 11 et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.
Daniel Dan 27 14 12 Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.
Daniel Dan 27 14 13 Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel : praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege : et egressi clauserunt ostium, et signantes annulo regis abierunt.
Daniel Dan 27 14 14 Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt.
Daniel Dan 27 14 15 Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.
Daniel Dan 27 14 16 Et ait rex : Salvane sunt signacula, Daniel ? Qui respondit : Salva, rex.
Daniel Dan 27 14 17 Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna : Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam.
Daniel Dan 27 14 18 Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro : et dixit : Ecce pavimentum : animadverte cujus vestigia sint haec.
Daniel Dan 27 14 19 Et dixit rex : Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.
Daniel Dan 27 14 20 Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum : et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur, et consumebant quae erant super mensam.
Daniel Dan 27 14 21 Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis : qui subvertit eum, et templum ejus.
Daniel Dan 27 14 22 Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.
Daniel Dan 27 14 23 Et dixit rex Danieli : Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens : adora ergo eum.
Daniel Dan 27 14 24 Dixitque Daniel : Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens : iste autem non est deus vivens.
Daniel Dan 27 14 25 Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex : Do tibi.
Daniel Dan 27 14 26 Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter : fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit : Ecce quem colebatis.
Daniel Dan 27 14 27 Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer : et congregati adversum regem, dixerunt : Judaeus factus est rex : Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.
Daniel Dan 27 14 28 Et dixerunt cum venissent ad regem : Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam.
Daniel Dan 27 14 29 Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer : et necessitate compulsus, tradidit eis Danielem.
Daniel Dan 27 14 30 Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.
Daniel Dan 27 14 31 Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duae oves : et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.
Daniel Dan 27 14 32 Erat autem Habacuc propheta in Judaea, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo : et ibat in campum ut ferret messoribus.
Daniel Dan 27 14 33 Dixitque angelus Domini ad Habacuc : Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.
Daniel Dan 27 14 34 Et dixit Habacuc : Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.
Daniel Dan 27 14 35 Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.
Daniel Dan 27 14 36 Et clamavit Habacuc, dicens : Daniel serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus.
Daniel Dan 27 14 37 Et ait Daniel : Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te.
Daniel Dan 27 14 38 Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo.
Daniel Dan 27 14 39 Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem : et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.
Daniel Dan 27 14 40 Et exclamavit voce magna rex, dicens : Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum.
Daniel Dan 27 14 41 Porro illos, qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo.
Daniel Dan 27 14 42 Tunc rex ait : Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis : quia ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra : qui liberavit Danielem de lacu leonum.
Hosea Hos 28 1 1 Verbum Domini, quod factum est ad Osee, filium Beeri, in diebus Oziae, Joathan, Achaz, Ezechiae, regum Juda ; et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël.
Hosea Hos 28 1 2 Principium loquendi Domino in Osee. Et dixit Dominus ad Osee : Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino.
Hosea Hos 28 1 3 Et abiit, et accepit Gomer, filiam Debelaim : et concepit, et peperit ei filium.
Hosea Hos 28 1 4 Et dixit Dominus ad eum : Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israël.
Hosea Hos 28 1 5 Et in illa die conteram arcum Israël in valle Jezrahel.
Hosea Hos 28 1 6 Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei : Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum.
Hosea Hos 28 1 7 Et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo ; et non salvabo eos in arcu et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus.
Hosea Hos 28 1 8 Et ablactavit eam quae erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium.
Hosea Hos 28 1 9 Et dixit : Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester.
Hosea Hos 28 1 10 Et erit numerus filiorum Israël quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis : Non populus meus vos : dicetur eis : Filii Dei viventis.
Hosea Hos 28 1 11 Et congregabuntur filii Juda et filii Israël pariter ; et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel.
Hosea Hos 28 2 1 Dicite fratribus vestris : Populus meus ; et sorori vestrae : Misericordiam consecuta.
Hosea Hos 28 2 2 [Judicate matrem vestram, judicate, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum ;
Hosea Hos 28 2 3 ne forte expoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suae, et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti.
Hosea Hos 28 2 4 Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt.
Hosea Hos 28 2 5 Quia fornicata est mater eorum, confusa est quae concepit eos ; quia dixit : Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum.
Hosea Hos 28 2 6 Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet.
Hosea Hos 28 2 7 Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos ; et quaeret eos, et non inveniet : et dicet : Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc.
Hosea Hos 28 2 8 Et haec nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quae fecerunt Baal.
Hosea Hos 28 2 9 Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo. Et liberabo lanam meam et linum meum, quae operiebant ignominiam ejus.
Hosea Hos 28 2 10 Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus ; et vir non eruet eam de manu mea ;
Hosea Hos 28 2 11 et cessare faciam omne gaudium ejus, solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus, et omnia festa tempora ejus.
Hosea Hos 28 2 12 Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit : Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei ; et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri.
Hosea Hos 28 2 13 Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur in aure sua, et monili suo. Et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus.
Hosea Hos 28 2 14 Propter hoc ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.
Hosea Hos 28 2 15 Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor, ad aperiendam spem ; et canet ibi juxta dies juventutis suae, et juxta dies ascensionis suae de terra Aegypti.
Hosea Hos 28 2 16 Et erit in die illa, ait Dominus : vocabit me, Vir meus, et non vocabit me ultra Baali.
Hosea Hos 28 2 17 Et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum.
Hosea Hos 28 2 18 Et percutiam cum eis foedus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre caeli, et cum reptili terrae ; et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra, et dormire eos faciam fiducialiter.
Hosea Hos 28 2 19 Et sponsabo te mihi in sempiternum ; et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et in miserationibus.
Hosea Hos 28 2 20 Et sponsabo te mihi in fide ; et scies quia ego Dominus.
Hosea Hos 28 2 21 Et erit in die illa : exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram.
Hosea Hos 28 2 22 Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, et haec exaudient Jezrahel.
Hosea Hos 28 2 23 Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus quae fuit Absque misericordia.
Hosea Hos 28 2 24 Et dicam Non populo meo : Populus meus es tu ; et ipse dicet : Deus meus es tu.]
Hosea Hos 28 3 1 Et dixit Dominus ad me : Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israël, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum.
Hosea Hos 28 3 2 Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordaei.
Hosea Hos 28 3 3 Et dixi ad eam : Dies multos exspectabis me ; non fornicaberis, et non eris viro ; sed et ego exspectabo te.
Hosea Hos 28 3 4 Quia dies multos sedebunt filii Israël sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim.
Hosea Hos 28 3 5 Et post haec revertentur filii Israël, et quaerent Dominum Deum suum, et David regem suum : et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum.
Hosea Hos 28 4 1 [Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terrae : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.
Hosea Hos 28 4 2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.
Hosea Hos 28 4 3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre caeli ; sed et pisces maris congregabuntur.
Hosea Hos 28 4 4 Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir : populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.
Hosea Hos 28 4 5 Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.
Hosea Hos 28 4 6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam : quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.
Hosea Hos 28 4 7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi : gloriam eorum in ignominiam commutabo.
Hosea Hos 28 4 8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.
Hosea Hos 28 4 9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.
Hosea Hos 28 4 10 Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.
Hosea Hos 28 4 11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.
Hosea Hos 28 4 12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.
Hosea Hos 28 4 13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae erunt.
Hosea Hos 28 4 14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant ; et populus non intelligens vapulabit.
Hosea Hos 28 4 15 Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis : Vivit Dominus !
Hosea Hos 28 4 16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.
Hosea Hos 28 4 17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum.
Hosea Hos 28 4 18 Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.
Hosea Hos 28 4 19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.]
Hosea Hos 28 5 1 [Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israël, et domus regis, auscultate : quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor.
Hosea Hos 28 5 2 Et victimas declinastis in profundum ; et ego eruditor omnium eorum.
Hosea Hos 28 5 3 Ego scio Ephraim, et Israël non est absconditus a me : quia nunc fornicatus est Ephraim ; contaminatus est Israël.
Hosea Hos 28 5 4 Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt.
Hosea Hos 28 5 5 Et respondebit arrogantia Israël in facie ejus, et Israël et Ephraim ruent in iniquitate sua : ruet etiam Judas cum eis.
Hosea Hos 28 5 6 In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum, et non invenient : ablatus est ab eis.
Hosea Hos 28 5 7 In Dominum praevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt : nunc devorabit eos mensis, cum partibus suis.
Hosea Hos 28 5 8 Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama ; ululate in Bethaven, post tergum tuum, Benjamin.
Hosea Hos 28 5 9 Ephraim in desolatione erit in die correptionis ; in tribubus Israël ostendi fidem.
Hosea Hos 28 5 10 Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum ; super eos effundam quasi aquam iram meam.
Hosea Hos 28 5 11 Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio, quoniam coepit abire post sordes.
Hosea Hos 28 5 12 Et ego quasi tinea Ephraim, et quasi putredo domui Juda.
Hosea Hos 28 5 13 Et vidit Ephraim languorem suum, et Juda vinculum suum ; et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem ultorem : et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum.
Hosea Hos 28 5 14 Quoniam ego quasi leaena Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. Ego, ego capiam, et vadam ; tollam, et non est qui eruat.
Hosea Hos 28 5 15 Vadens revertar ad locum meum, donec deficiatis, et quaeratis faciem meam.]
Hosea Hos 28 6 1 [In tribulatione sua mane consurgent ad me : Venite, et revertamur ad Dominum,
Hosea Hos 28 6 2 quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos.
Hosea Hos 28 6 3 Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum : quasi diluculum praeparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae.
Hosea Hos 28 6 4 Quid faciam tibi, Ephraim ? quid faciam tibi, Juda ? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.
Hosea Hos 28 6 5 Propter hoc dolavi in prophetis ; occidi eos in verbis oris mei : et judicia tua quasi lux egredientur.
Hosea Hos 28 6 6 Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta.
Hosea Hos 28 6 7 Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum : ibi praevaricati sunt in me.
Hosea Hos 28 6 8 Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.
Hosea Hos 28 6 9 Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem : quia scelus operati sunt.
Hosea Hos 28 6 10 In domo Israël vidi horrendum : ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël.
Hosea Hos 28 6 11 Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.]
Hosea Hos 28 7 1 [Cum sanare vellem Israël, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium ; et fur ingressus est spolians, latrunculus foris.
Hosea Hos 28 7 2 Et ne forte dicant in cordibus suis, omnem malitiam eorum me recordatum, nunc circumdederunt eos adinventiones suae : coram facie mea factae sunt.
Hosea Hos 28 7 3 In malitia sua laetificaverunt regem, et in mendaciis suis principes.
Hosea Hos 28 7 4 Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente ; quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum.
Hosea Hos 28 7 5 Dies regis nostri : coeperunt principes furere a vino ; extendit manum suam cum illusoribus.
Hosea Hos 28 7 6 Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis ; tota nocte dormivit coquens eos : mane ipse succensus quasi ignis flammae.
Hosea Hos 28 7 7 Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt judices suos : omnes reges eorum ceciderunt ; non est qui clamat in eis ad me.
Hosea Hos 28 7 8 Ephraim in populis ipse commiscebatur ; Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur.
Hosea Hos 28 7 9 Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit ; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit.
Hosea Hos 28 7 10 Et humiliabitur superbia Israël in facie ejus ; nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his.
Hosea Hos 28 7 11 Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor. Aegyptum invocabant ; ad Assyrios abierunt.
Hosea Hos 28 7 12 Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum : quasi volucrem caeli detraham eos ; caedam eos secundum auditionem coetus eorum.
Hosea Hos 28 7 13 Vae eis, quoniam recesserunt a me ! vastabuntur, quia praevaricati sunt in me, et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia.
Hosea Hos 28 7 14 Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis : super triticum et vinum ruminabant ; recesserunt a me.
Hosea Hos 28 7 15 Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam.
Hosea Hos 28 7 16 Reversi sunt ut essent absque jugo ; facti sunt quasi arcus dolosus : cadent in gladio principes eorum, a furore linguae suae. Ista subsannatio eorum in terra Aegypti.]
Hosea Hos 28 8 1 [In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt foedus meum, et legem meam praevaricati sunt.
Hosea Hos 28 8 2 Me invocabunt : Deus meus, cognovimus te Israël.
Hosea Hos 28 8 3 Projecit Israël bonum : inimicus persequetur eum.
Hosea Hos 28 8 4 Ipsi regnaverunt, et non ex me ; principes exstiterunt, et non cognovi : argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.
Hosea Hos 28 8 5 Projectus est vitulus tuus, Samaria ; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari ?
Hosea Hos 28 8 6 Quia ex Israël et ipse est : artifex fecit illum, et non est deus ; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae.
Hosea Hos 28 8 7 Quia ventum seminabunt, et turbinem metent : culmus stans non est in eo ; germen non faciet farinam : quod etsi fecerit, alieni comedent eam.
Hosea Hos 28 8 8 Devoratus est Israël ; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
Hosea Hos 28 8 9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi ; Ephraim munera dederunt amatoribus.
Hosea Hos 28 8 10 Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum.
Hosea Hos 28 8 11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ; factae sunt ei arae in delictum.
Hosea Hos 28 8 12 Scribam ei multiplices leges meas, quae velut alienae computatae sunt.
Hosea Hos 28 8 13 Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas : nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum : ipsi in Aegyptum convertentur.
Hosea Hos 28 8 14 Et oblitus est Israël factoris sui, et aedificavit delubra ; et Judas multiplicavit urbes munitas ; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit aedes illius.]
Hosea Hos 28 9 1 [Noli laetari, Israël ; noli exsultare sicut populi : quia fornicatus es a Deo tuo ; dilexisti mercedem super omnes areas tritici.
Hosea Hos 28 9 2 Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis :
Hosea Hos 28 9 3 non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Aegyptum, et in Assyriis pollutum comedit.
Hosea Hos 28 9 4 Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium ; omnes qui comedent eum, contaminabuntur : quia panis eorum animae ipsorum : non intrabit in domum Domini.
Hosea Hos 28 9 5 Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini ?
Hosea Hos 28 9 6 Ecce enim profecti sunt a vastitate : Aegyptus congregabit eos ; Memphis sepeliet eos : desiderabile argentum eorum urtica haereditabit, lappa in tabernaculis eorum.
Hosea Hos 28 9 7 Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuae, et multitudinem amentiae.
Hosea Hos 28 9 8 Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinae factus est super omnes vias ejus ; insania in domo Dei ejus.
Hosea Hos 28 9 9 Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.
Hosea Hos 28 9 10 Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneae in cacumine ejus vidi patres eorum : ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt.
Hosea Hos 28 9 11 Ephraim quasi avis avolavit ; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.
Hosea Hos 28 9 12 Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus ; sed et vae eis cum recessero ab eis !
Hosea Hos 28 9 13 Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine ; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.
Hosea Hos 28 9 14 Da eis, Domine. Quid dabis eis ? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.
Hosea Hos 28 9 15 Omnes nequitiae eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos ; non addam ut diligam eos : omnes principes eorum recedentes.
Hosea Hos 28 9 16 Percussus est Ephraim ; radix eorum exsiccata est : fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.
Hosea Hos 28 9 17 Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus.]
Hosea Hos 28 10 1 [Vitis frondosa Israël, fructus adaequatus est ei : secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris.
Hosea Hos 28 10 2 Divisum est cor eorum, nunc interibunt ; ipse confringet simulacra eorum, depopulabitur aras eorum.
Hosea Hos 28 10 3 Quia nunc dicent : Non est rex nobis, non enim timemus Dominum ; et rex quid faciet nobis ?
Hosea Hos 28 10 4 Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis foedus ; et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri.
Hosea Hos 28 10 5 Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae ; quia luxit super eum populus ejus, et aeditui ejus super eum exsultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo.
Hosea Hos 28 10 6 Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi ultori. Confusio Ephraim capiet, et confundetur Israël in voluntate sua.
Hosea Hos 28 10 7 Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae.
Hosea Hos 28 10 8 Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israël ; lappa et tribulus ascendet super aras eorum : et dicent montibus : Operite nos, et collibus : Cadite super nos.
Hosea Hos 28 10 9 Ex diebus Gabaa peccavit Israël ; ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa praelium super filios iniquitatis.
Hosea Hos 28 10 10 Juxta desiderium meum corripiam eos : congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.
Hosea Hos 28 10 11 Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus : ascendam super Ephraim, arabit Judas ; confringet sibi sulcos Jacob.
Hosea Hos 28 10 12 Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiae. Innovate vobis novale ; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.
Hosea Hos 28 10 13 Arastis impietatem, iniquitatem messuistis : comedistis frugem mendacii, quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum.
Hosea Hos 28 10 14 Consurget tumultus in populo tuo ; et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal in die praelii, matre super filios allisa.
Hosea Hos 28 10 15 Sic fecit vobis Bethel, a facie malitiae nequitiarum vestrarum.]
Hosea Hos 28 11 1 [Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum ; et ex Aegypto vocavi filium meum.
Hosea Hos 28 11 2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.
Hosea Hos 28 11 3 Et ego quasi nutritius Ephraim : portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.
Hosea Hos 28 11 4 In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis ; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur.
Hosea Hos 28 11 5 Non revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti.
Hosea Hos 28 11 6 Coepit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum.
Hosea Hos 28 11 7 Et populus meus pendebit ad reditum meum ; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.
Hosea Hos 28 11 8 Quomodo dabo te, Ephraim ? protegam te, Israël ? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim ? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est poenitudo mea.
Hosea Hos 28 11 9 Non faciam furorem irae meae ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo ; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.
Hosea Hos 28 11 10 Post Dominum ambulabunt ; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.
Hosea Hos 28 11 11 Et avolabunt quasi avis ex Aegypto, et quasi columba de terra Assyriorum : et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.]
Hosea Hos 28 11 12 [Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israël ; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.]
Hosea Hos 28 12 1 [Ephraim pascit ventum, et sequitur aestum ; tota die mendacium et vastitatem multiplicat : et foedus cum Assyriis iniit, et oleum in Aegyptum ferebat.
Hosea Hos 28 12 2 Judicium ergo Domini cum Juda, et visitatio super Jacob : juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei.
Hosea Hos 28 12 3 In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo.
Hosea Hos 28 12 4 Et invaluit ad angelum, et confortatus est ; flevit, et rogavit eum. In Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum.
Hosea Hos 28 12 5 Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus.
Hosea Hos 28 12 6 Et tu ad Deum tuum converteris ; misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper.
Hosea Hos 28 12 7 Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit.
Hosea Hos 28 12 8 Et dixit Ephraim : Verumtamen dives effectus sum ; inveni idolum mihi : omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.
Hosea Hos 28 12 9 Et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti : adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.
Hosea Hos 28 12 10 Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.
Hosea Hos 28 12 11 Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes ; nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri.
Hosea Hos 28 12 12 Fugit Jacob in regionem Syriae, et servivit Israël in uxorem, et in uxorem servavit.
Hosea Hos 28 12 13 In propheta autem eduxit Dominus Israël de Aegypto, et in propheta servatus est.
Hosea Hos 28 12 14 Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis : et sanguis ejus super eum veniet, et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus.]
Hosea Hos 28 13 1 [Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.
Hosea Hos 28 13 2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.
Hosea Hos 28 13 3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus praeteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.
Hosea Hos 28 13 4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Aegypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me.
Hosea Hos 28 13 5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.
Hosea Hos 28 13 6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
Hosea Hos 28 13 7 Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus in via Assyriorum.
Hosea Hos 28 13 8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.
Hosea Hos 28 13 9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.
Hosea Hos 28 13 10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.
Hosea Hos 28 13 11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.
Hosea Hos 28 13 12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.
Hosea Hos 28 13 13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.
Hosea Hos 28 13 14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.
Hosea Hos 28 13 15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.]
Hosea Hos 28 14 1 [Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et foetae ejus discindantur !]
Hosea Hos 28 14 2 [Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.
Hosea Hos 28 14 3 Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.
Hosea Hos 28 14 4 Assur non salvabit nos : super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum : quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.
Hosea Hos 28 14 5 Sanabo contritiones eorum ; diligam eos spontanee : quia aversus est furor meus ab eis.
Hosea Hos 28 14 6 Ero quasi ros ; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.
Hosea Hos 28 14 7 Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.
Hosea Hos 28 14 8 Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani.
Hosea Hos 28 14 9 Ephraim, quid mihi ultra idola ? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ; ex me fructus tuus inventus est.
Hosea Hos 28 14 10 Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet haec ? quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt in eis ; praevaricatores vero corruent in eis.]
Joel Joel 29 1 1 Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel.
Joel Joel 29 1 2 [Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae : si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ?
Joel Joel 29 1 3 Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alterae.
Joel Joel 29 1 4 Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.
Joel Joel 29 1 5 Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.
Joel Joel 29 1 6 Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.
Joel Joel 29 1 7 Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit : albi facti sunt rami ejus.
Joel Joel 29 1 8 Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae.
Joel Joel 29 1 9 Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.
Joel Joel 29 1 10 Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.
Joel Joel 29 1 11 Confusi sunt agricolae, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.
Joel Joel 29 1 12 Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.
Joel Joel 29 1 13 Accingite vos, et plangite, sacerdotes : ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.
Joel Joel 29 1 14 Sanctificate jejunium, vocate coetum, congregate senes, omnes habitatores terrae in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum :
Joel Joel 29 1 15 A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.
Joel Joel 29 1 16 Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, laetitia et exsultatio ?
Joel Joel 29 1 17 Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, quoniam confusum est triticum.
Joel Joel 29 1 18 Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti ? quia non est pascua eis ; sed et greges pecorum disperierunt.
Joel Joel 29 1 19 Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.
Joel Joel 29 1 20 Sed et bestiae agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.]
Joel Joel 29 2 1 [Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terrae : quia venit dies Domini, quia prope est.
Joel Joel 29 2 2 Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis : similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
Joel Joel 29 2 3 Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.
Joel Joel 29 2 4 Quasi aspectus equorum, aspectus eorum ; et quasi equites, sic current.
Joel Joel 29 2 5 Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad praelium.
Joel Joel 29 2 6 A facie ejus cruciabuntur populi ; omnes vultus redigentur in ollam.
Joel Joel 29 2 7 Sicut fortes current ; quasi viri bellatores ascendent murum : viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.
Joel Joel 29 2 8 Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt ; sed et per fenestras cadent, et non demolientur.
Joel Joel 29 2 9 Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.
Joel Joel 29 2 10 A facie ejus contremuit terra, moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
Joel Joel 29 2 11 Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus : magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum ?
Joel Joel 29 2 12 Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.
Joel Joel 29 2 13 Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitia.
Joel Joel 29 2 14 Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro ?
Joel Joel 29 2 15 Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate coetum :
Joel Joel 29 2 16 congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera ; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.
Joel Joel 29 2 17 Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent : Parce, Domine, parce populo tuo ; et ne des haereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis : Ubi est Deus eorum ?]
Joel Joel 29 2 18 [Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo.
Joel Joel 29 2 19 Et respondit Dominus, et dixit populo suo : Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis ; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.
Joel Joel 29 2 20 Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam : faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum : et ascendet foetor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit.
Joel Joel 29 2 21 Noli timere, terra : exsulta, et laetare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret.
Joel Joel 29 2 22 Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti ; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam.
Joel Joel 29 2 23 Et, filii Sion, exsultate, et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiae, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio.
Joel Joel 29 2 24 Et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo.
Joel Joel 29 2 25 Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca : fortitudo mea magna quam misi in vos.
Joel Joel 29 2 26 Et comedetis vescentes, et saturabimini ; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum ; et non confundetur populus meus in sempiternum.
Joel Joel 29 2 27 Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius ; et non confundetur populus meus in aeternum.]
Joel Joel 29 2 28 [Et erit post haec : effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae : senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.
Joel Joel 29 2 29 Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.
Joel Joel 29 2 30 Et dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.
Joel Joel 29 2 31 Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
Joel Joel 29 2 32 Et erit : omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit : quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit.]
Joel Joel 29 3 1 [Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, cum convertero captivitatem Juda et Jerusalem,
Joel Joel 29 3 2 congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat ; et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et haereditate mea Israël, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt.
Joel Joel 29 3 3 Et super populum meum miserunt sortem ; et posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino ut biberent.
Joel Joel 29 3 4 Verum quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon, et omnis terminus Palaestinorum ? numquid ultionem vos reddetis mihi ? et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum.
Joel Joel 29 3 5 Argentum enim meum et aurum tulistis, et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra.
Joel Joel 29 3 6 Et filios Juda et filios Jerusalem vendidistis filiis Graecorum, ut longe faceretis eos de finibus suis.
Joel Joel 29 3 7 Ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos, et convertam retributionem vestram in caput vestrum.
Joel Joel 29 3 8 Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda, et venundabunt eos Sabaeis, genti longinquae, quia Dominus locutus est.
Joel Joel 29 3 9 Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos : accedant, ascendant omnes viri bellatores.
Joel Joel 29 3 10 Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat : Quia fortis ego sum.
Joel Joel 29 3 11 Erumpite, et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini ; ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos.
Joel Joel 29 3 12 Consurgant, et ascendant gentes in vallem Josaphat, quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu.
Joel Joel 29 3 13 Mittite falces, quoniam maturavit messis ; venite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia : quia multiplicata est malitia eorum.
Joel Joel 29 3 14 Populi, populi, in valle concisionis, quia juxta est dies Domini in valle concisionis.
Joel Joel 29 3 15 Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
Joel Joel 29 3 16 Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, et movebuntur caeli et terra ; et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israël.
Joel Joel 29 3 17 Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo ; et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius.
Joel Joel 29 3 18 Et erit in die illa : stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquae ; et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum.
Joel Joel 29 3 19 Aegyptus in desolationem erit, et Idumaea in desertum perditionis, pro eo quod inique egerint in filios Juda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua.
Joel Joel 29 3 20 Et Judaea in aeternum habitabitur, et Jerusalem in generationem et generationem.
Joel Joel 29 3 21 Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram ; et Dominus commorabitur in Sion.]
Amos Amos 30 1 1 Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecue, quae vidit super Israël in diebus Oziae, regis Juda, et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël, ante duos annos terraemotus.
Amos Amos 30 1 2 Et dixit : [Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam ; et luxerunt speciosa pastorum, et exsiccatus est vertex Carmeli.
Amos Amos 30 1 3 Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eum, eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad.
Amos Amos 30 1 4 Et mittam ignem in domum Azaël, et devorabit domos Benadad.
Amos Amos 30 1 5 Et conteram vectem Damasci : et disperdam habitatorem de campo idoli, et tenentem sceptrum de domo voluptatis : et transferetur populus Syriae Cyrenen, dicit Dominus.
Amos Amos 30 1 6 Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Gazae, et super quatuor non convertam eum, eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut concluderent eam in Idumaea.
Amos Amos 30 1 7 Et mittam ignem in murum Gazae, et devorabit aedes ejus.
Amos Amos 30 1 8 Et disperdam habitatorem de Azoto, et tenentem sceptrum de Ascalone : et convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum, dicit Dominus Deus.
Amos Amos 30 1 9 Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Tyri, et super quatuor non convertam eum, eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumaea, et non sint recordati foederis fratrum.
Amos Amos 30 1 10 Et mittam ignem in murum Tyri, et devorabit aedes ejus.
Amos Amos 30 1 11 Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Edom, et super quatuor non convertam eum, eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam ejus, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem.
Amos Amos 30 1 12 Mittam ignem in Theman, et devorabit aedes Bosrae.
Amos Amos 30 1 13 Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus filiorum Ammon, et super quatuor non convertam eum, eo quod dissecuerit praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum.
Amos Amos 30 1 14 Et succendam ignem in muro Rabba, et devorabit aedes ejus in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis.
Amos Amos 30 1 15 Et ibit Melchom in captivitatem, ipse et principes ejus simul, dicit Dominus.]
Amos Amos 30 2 1 [Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumaeae usque ad cinerem.
Amos Amos 30 2 2 Et mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth : et morietur in sonitu Moab, in clangore tubae.
Amos Amos 30 2 3 Et disperdam judicem de medio ejus, et omnes principes ejus interficiam cum eo, dicit Dominus.]
Amos Amos 30 2 4 [Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerit legem Domini et mandata ejus non custodierit : deceperant enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum.
Amos Amos 30 2 5 Et mittam ignem in Juda, et devorabit aedes Jerusalem.
Amos Amos 30 2 6 Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Israël, et super quatuor non convertam eum, pro eo quod vendiderit pro argento justum, et pauperem pro calceamentis.
Amos Amos 30 2 7 Qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum, et viam humilium declinant : et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum.
Amos Amos 30 2 8 Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare, et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui.
Amos Amos 30 2 9 Ego autem exterminavi Amorrhaeum a facie eorum, cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus ; et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter.
Amos Amos 30 2 10 Ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhaei.
Amos Amos 30 2 11 Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de juvenibus vestris nazaraeos. Numquid non ita est, filii Israël ? dicit Dominus.
Amos Amos 30 2 12 Et propinabitis nazaraeis vinum, et prophetis mandabitis, dicentes : Ne prophetetis.
Amos Amos 30 2 13 Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum foeno.
Amos Amos 30 2 14 Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam :
Amos Amos 30 2 15 et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam :
Amos Amos 30 2 16 et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus.]
Amos Amos 30 3 1 [Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, filii Israël, super omnem cognationem quam eduxi de terra Aegypti, dicens :
Amos Amos 30 3 2 Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae ; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.
Amos Amos 30 3 3 Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis ?
Amos Amos 30 3 4 numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit praedam ? numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit ?
Amos Amos 30 3 5 numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe ? numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit ?
Amos Amos 30 3 6 si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet ? si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit ?
Amos Amos 30 3 7 Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.
Amos Amos 30 3 8 Leo rugiet, quis non timebit ? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit ?
Amos Amos 30 3 9 Auditum facite in aedibus Azoti, et in aedibus terrae Aegypti, et dicite : Congregamini super montes Samariae, et videte insanias multas in medio ejus, et calumniam patientes in penetralibus ejus.
Amos Amos 30 3 10 Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes iniquitatem et rapinas in aedibus suis.
Amos Amos 30 3 11 Propterea haec dicit Dominus Deus : Tribulabitur et circuietur terra : et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae.
Amos Amos 30 3 12 Haec dicit Dominus : Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculae, sic eruentur filii Israël, qui habitant in Samaria in plaga lectuli, et in Damasci grabato.
Amos Amos 30 3 13 Audite, et contestamini in domo Jacob, dicit Dominus Deus exercituum ;
Amos Amos 30 3 14 quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israël, super eum visitabo, et super altaria Bethel ; et amputabuntur cornua altaris, et cadent in terram.
Amos Amos 30 3 15 Et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva, et peribunt domus eburneae, et dissipabuntur aedes multae, dicit Dominus.]
Amos Amos 30 4 1 [Audite verbum hoc, vaccae pingues, quae estis in monte Samariae, quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes ; quae dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus.
Amos Amos 30 4 2 Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus.
Amos Amos 30 4 3 Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus.]
Amos Amos 30 4 4 [Venite ad Bethel, et impie agite ; ad Galgalam, et multiplicate praevaricationem : et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.
Amos Amos 30 4 5 Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ; sic enim voluistis, filii Israël, dicit Dominus Deus.
Amos Amos 30 4 6 Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris ; et non estis reversi ad me, dicit Dominus.
Amos Amos 30 4 7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem : et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui ; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.
Amos Amos 30 4 8 Et venerunt duae et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatae ; et non redistis ad me, dicit Dominus.
Amos Amos 30 4 9 Percussi vos in vento urente, et in aurugine : multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca : et non redistis ad me, dicit Dominus.
Amos Amos 30 4 10 Misi in vos mortem in via Aegypti ; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus.
Amos Amos 30 4 11 Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio : et non redistis ad me, dicit Dominus.
Amos Amos 30 4 12 Quapropter haec faciam tibi, Israël : postquam autem haec fecero tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israël.
Amos Amos 30 4 13 Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terrae : Dominus Deus exercituum nomen ejus.]
Amos Amos 30 5 1 [Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum : domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat.
Amos Amos 30 5 2 Virgo Israël projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.
Amos Amos 30 5 3 Quia haec dicit Dominus Deus : Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum ; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israël.
Amos Amos 30 5 4 Quia haec dicit Dominus domui Israël : Quaerite me, et vivetis.
Amos Amos 30 5 5 Et nolite quaerere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.
Amos Amos 30 5 6 Quaerite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel :
Amos Amos 30 5 7 qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis) :
Amos Amos 30 5 8 facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae ; Dominus nomen est ejus :
Amos Amos 30 5 9 qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert.
Amos Amos 30 5 10 Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.
Amos Amos 30 5 11 Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide aedificabitis, et non habitabitis in eis ; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.
Amos Amos 30 5 12 Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra : hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.
Amos Amos 30 5 13 Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.
Amos Amos 30 5 14 Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis ; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
Amos Amos 30 5 15 Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium : si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.
Amos Amos 30 5 16 Propterea haec dicit Dominus Deus exercituum, dominator : In omnibus plateis planctus ; et in cunctis quae foris sunt, dicetur : Vae, vae ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.
Amos Amos 30 5 17 Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.]
Amos Amos 30 5 18 [Vae desiderantibus diem Domini ! ad quid eam vobis ? Dies Domini ista, tenebrae, et non lux.
Amos Amos 30 5 19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus ; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.
Amos Amos 30 5 20 Numquid non tenebrae dies Domini, et non lux ; et caligo, et non splendor in ea ?
Amos Amos 30 5 21 Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem coetuum vestrorum.
Amos Amos 30 5 22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam ; et vota pinguium vestrorum non respiciam.
Amos Amos 30 5 23 Aufer a me tumultum carminum tuorum ; et cantica lyrae tuae non audiam.
Amos Amos 30 5 24 Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis.
Amos Amos 30 5 25 Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël ?
Amos Amos 30 5 26 et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quae fecistis vobis.
Amos Amos 30 5 27 Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus : Deus exercituum nomen ejus.]
Amos Amos 30 6 1 [Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae : optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israël !
Amos Amos 30 6 2 Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palaestinorum, et ad optima quaeque regna horum : si latior terminus eorum termino vestro est.
Amos Amos 30 6 3 Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis ;
Amos Amos 30 6 4 qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris ; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti ;
Amos Amos 30 6 5 qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici,
Amos Amos 30 6 6 bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.
Amos Amos 30 6 7 Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.
Amos Amos 30 6 8 Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum : Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis.
Amos Amos 30 6 9 Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur.
Amos Amos 30 6 10 Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo ; et dicet ei, qui in penetralibus domus est : Numquid adhuc est penes te ?
Amos Amos 30 6 11 Et respondebit : Finis est. Et dicet ei : Tace, et non recorderis nominis Domini.
Amos Amos 30 6 12 Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus.
Amos Amos 30 6 13 Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis ? quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiae in absinthium.
Amos Amos 30 6 14 Qui laetamini in nihilo ; qui dicitis : Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ?
Amos Amos 30 6 15 Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.]
Amos Amos 30 7 1 Haec ostendit mihi Dominus Deus : et ecce fictor locustae in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsionem regis.
Amos Amos 30 7 2 Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi : Domine Deus, propitius esto, obsecro ; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est ?
Amos Amos 30 7 3 Misertus est Dominus super hoc : Non erit, dixit Dominus.
Amos Amos 30 7 4 Haec ostendit mihi Dominus Deus : et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus ; et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem.
Amos Amos 30 7 5 Et dixi : Domine Deus, quiesce, obsecro ; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est ?
Amos Amos 30 7 6 Misertus est Dominus super hoc : Sed et istud non erit, dixit Dominus Deus.
Amos Amos 30 7 7 Haec ostendit mihi Dominus : et ecce Dominus stans super murum litum, et in manu ejus trulla caementarii.
Amos Amos 30 7 8 Et dixit Dominus ad me : Quid tu vides, Amos ? Et dixi : Trullam caementarii. Et dixit Dominus : [Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israël ; non adjiciam ultra superinducere eum.
Amos Amos 30 7 9 Et demolientur excelsa idoli, et sanctificationes Israël desolabuntur, et consurgam super domum Jeroboam in gladio.]
Amos Amos 30 7 10 Et misit Amasias, sacerdos Bethel, ad Jeroboam, regem Israël, dicens : Rebellavit contra te Amos in medio domus Israël ; non poterit terra sustinere universos sermones ejus.
Amos Amos 30 7 11 Haec enim dicit Amos : In gladio morietur Jeroboam, et Israël captivus migrabit de terra sua.
Amos Amos 30 7 12 Et dixit Amasias ad Amos : Qui vides, gradere : fuge in terram Juda, et comede ibi panem, et prophetabis ibi.
Amos Amos 30 7 13 Et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes, quia sanctificatio regis est, et domus regni est.
Amos Amos 30 7 14 Responditque Amos, et dixit ad Amasiam : Non sum propheta, et non sum filius prophetae : sed armentarius ego sum vellicans sycomoros.
Amos Amos 30 7 15 Et tulit me Dominus cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me : Vade, propheta ad populum meum Israël.
Amos Amos 30 7 16 Et nunc audi verbum Domini : [Tu dicis : Non prophetabis super Israël, et non stillabis super domum idoli.
Amos Amos 30 7 17 Propter hoc haec dicit Dominus : Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur : et tu in terra polluta morieris, et Israël captivus migrabit de terra sua.]
Amos Amos 30 8 1 Haec ostendit mihi Dominus Deus : et ecce uncinus pomorum.
Amos Amos 30 8 2 Et dixit : Quid tu vides, Amos ? Et dixi : Uncinum pomorum. Et dixit Dominus ad me : [Venit finis super populum meum Israël ; non adjiciam ultra ut pertranseam eum.
Amos Amos 30 8 3 Et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus : multi morientur ; in omni loco projicietur silentium.]
Amos Amos 30 8 4 [Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terrae,
Amos Amos 30 8 5 dicentes : Quando transibit mensis, et venundabimus merces ? et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas,
Amos Amos 30 8 6 ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus ?
Amos Amos 30 8 7 Juravit Dominus in superbiam Jacob : Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum.
Amos Amos 30 8 8 Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator ejus, et ascendet quasi fluvius universus, et ejicicetur, et defluet, quasi rivus Aegypti ?
Amos Amos 30 8 9 Et erit in die illa, dicit Dominus Deus : occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis :
Amos Amos 30 8 10 et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum, et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium : et ponam eam quasi luctum unigeniti, et novissima ejus quasi diem amarum.
Amos Amos 30 8 11 Ecce dies veniunt, dicet Dominus, et mittam famem in terram : non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini.
Amos Amos 30 8 12 Et commovebuntur a mari usque ad mare, et ab aquilone usque ad orientem : circuibunt quaerentes verbum Domini, et non invenient.
Amos Amos 30 8 13 In die illa deficient virgines pulchrae et adolescentes in siti,
Amos Amos 30 8 14 qui jurant in delicto Samariae, et dicunt : Vivit Deus tuus, Dan, et vivit via Bersabee ; et cadent, et non resurgent ultra.]
Amos Amos 30 9 1 Vidi Dominum stantem super altare, et dixit : [Percute cardinem, et commoveantur superliminaria : avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam ; non erit fuga eis. Fugient, et non salvabitur ex eis qui fugerit.
Amos Amos 30 9 2 Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos ; et si ascenderint usque in caelum, inde detraham eos.
Amos Amos 30 9 3 Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos ; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos.
Amos Amos 30 9 4 Et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos : et ponam oculos meos super eos in malum, et non in bonum.
Amos Amos 30 9 5 Et Dominus Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet, et lugebunt omnes habitantes in ea : et ascendet sicut rivus omnis, et defluet sicut fluvius Aegypti.
Amos Amos 30 9 6 Qui aedificat in caelo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae : Dominus nomen ejus.
Amos Amos 30 9 7 Numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi, filii Israël ? ait Dominus. Numquid non Israël ascendere feci de terra Aegypti, et Palaestinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene ?]
Amos Amos 30 9 8 [Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans : et conteram illud a facie terrae ; verumtamen conterens non conteram domum Jacob, dicit Dominus.
Amos Amos 30 9 9 Ecce enim mandabo ego, et concutiam in omnibus gentibus domum Israël, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet lapillus super terram.
Amos Amos 30 9 10 In gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt : Non appropinquabit, et non veniet super nos malum.
Amos Amos 30 9 11 In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit : et reaedificabo aperturas murorum ejus, et ea quae corruerant instaurabo : et reaedificabo illud sicut in diebus antiquis,
Amos Amos 30 9 12 ut possideant reliquias Idumaeae, et omnes nationes : eo quod invocatum sit nomen meum super eos, dicit Dominus faciens haec.
Amos Amos 30 9 13 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen : et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colli culti erunt.
Amos Amos 30 9 14 Et convertam captivitatem populi mei Israël ; et aedificabunt civitates desertas, et inhabitabunt ; et plantabunt vineas, et bibent vinum earum, et facient hortos, et comedent fructus eorum.
Amos Amos 30 9 15 Et plantabo eos super humum suam, et non evellam eos ultra de terra sua, quam dedi eis, dicit Dominus Deus tuus.]
Obadiah Obad 31 1 1 Visio Abdiae. [Haec dicit Dominus Deus ad Edom : Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit : surgite, et consurgamus adversus eum in praelium.
Obadiah Obad 31 1 2 Ecce parvulum dedi te in gentibus : contemptibilis tu es valde.
Obadiah Obad 31 1 3 Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum ; qui dicis in corde tuo : Quis detrahet me in terram ?
Obadiah Obad 31 1 4 Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.
Obadiah Obad 31 1 5 Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses ? nonne furati essent sufficientia sibi ? Si vindemiatores introissent ad te, numquid saltem racemum reliquissent tibi ?
Obadiah Obad 31 1 6 Quomodo scrutati sunt Esau ; investigaverunt abscondita ejus ?
Obadiah Obad 31 1 7 Usque ad terminum emiserunt te : omnes viri foederis tui illuserunt tibi : invaluerunt adversum te viri pacis tuae, qui comedunt tecum, ponent insidias subter te ; non est prudentia in eo.
Obadiah Obad 31 1 8 Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Idumaea, et prudentiam de monte Esau ?
Obadiah Obad 31 1 9 Et timebunt fortes tui a meridie, ut intereat vir de monte Esau.
Obadiah Obad 31 1 10 Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in aeternum.
Obadiah Obad 31 1 11 In die cum stares adversus eum, quando capiebant alieni exercitum ejus, et extranei ingrediebantur portas ejus, et super Jerusalem mittebant sortem, tu quoque eras quasi unus ex eis.
Obadiah Obad 31 1 12 Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis ejus : et non laetaberis super filios Juda in die perditionis eorum : et non magnificabis os tuum in die angustiae.
Obadiah Obad 31 1 13 Neque ingredieris portam populi mei in die ruinae eorum ; neque despicies et tu in malis ejus in die vastitatis illius. Et non emitteris adversus exercitum ejus in die vastitatis illius,
Obadiah Obad 31 1 14 neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint, et non concludes reliquos ejus in die tribulationis.
Obadiah Obad 31 1 15 Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes : sicut fecisti, fiet tibi ; retributionem tuam convertet in caput tuum.
Obadiah Obad 31 1 16 Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum, bibent omnes gentes jugiter : et bibent, et absorbebunt, et erunt quasi non sint.
Obadiah Obad 31 1 17 Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus ; et possidebit domus Jacob eos qui se possederant.
Obadiah Obad 31 1 18 Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula : et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiae domus Esau, quia Dominus locutus est.
Obadiah Obad 31 1 19 Et haereditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in campestribus, Philisthiim : et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariae, et Benjamin possidebit Galaad.
Obadiah Obad 31 1 20 Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël, omnia loca Chananaeorum usque ad Sareptam : et transmigratio Jerusalem, quae in Bosphoro est, possidebit civitates austri.
Obadiah Obad 31 1 21 Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau, et erit Domino regnum.]
Jonah Jonah 32 1 1 Et factum est verbum Domini ad Jonam, filium Amathi, dicens :
Jonah Jonah 32 1 2 Surge, et vade in Niniven, civitatem grandem, et praedica in ea, quia ascendit malitia ejus coram me.
Jonah Jonah 32 1 3 Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen : et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.
Jonah Jonah 32 1 4 Dominus autem misit ventum magnum in mare : et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri.
Jonah Jonah 32 1 5 Et timuerunt nautae, et clamaverunt viri ad deum suum, et miserunt vasa quae erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis ; et Jonas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi.
Jonah Jonah 32 1 6 Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei : Quid tu sopore deprimeris ? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus.
Jonah Jonah 32 1 7 Et dixit vir ad collegam suum : Venite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam.
Jonah Jonah 32 1 8 Et dixerunt ad eum : Indica nobis cujus causa malum istud sit nobis : quod est opus tuum ? quae terra tua, et quo vadis ? vel ex quo populo es tu ?
Jonah Jonah 32 1 9 Et dixit ad eos : Hebraeus ego sum, et Dominum Deum caeli ego timeo, qui fecit mare et aridam.
Jonah Jonah 32 1 10 Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum : Quid hoc fecisti ? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.
Jonah Jonah 32 1 11 Et dixerunt ad eum : Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis ? quia mare ibat, et intumescebat.
Jonah Jonah 32 1 12 Et dixit ad eos : Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis : scio enim ego quoniam propter me tempestas haec grandis venit super vos.
Jonah Jonah 32 1 13 Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos.
Jonah Jonah 32 1 14 Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt : Quaesumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem : quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti.
Jonah Jonah 32 1 15 Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare : et stetit mare a fervore suo.
Jonah Jonah 32 1 16 Et timuerunt viri timore magno Dominum : et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.
Jonah Jonah 32 2 1 Et praeparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Jonam : et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus.
Jonah Jonah 32 2 2 Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis,
Jonah Jonah 32 2 3 et dixit : [Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me ; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.
Jonah Jonah 32 2 4 Et projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me : omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt.
Jonah Jonah 32 2 5 Et ego dixi : Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum ; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum.
Jonah Jonah 32 2 6 Circumdederunt me aquae usque ad animam : abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum.
Jonah Jonah 32 2 7 Ad extrema montium descendi ; terrae vectes concluserunt me in aeternum : et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus.
Jonah Jonah 32 2 8 Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum : ut veniat ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum.
Jonah Jonah 32 2 9 Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam suam derelinquunt.
Jonah Jonah 32 2 10 Ego autem in voce laudis immolabo tibi : quaecumque vovi, reddam pro salute Domino.]
Jonah Jonah 32 2 11 Et dixit Dominus pisci, et evomuit Jonam in aridam.
Jonah Jonah 32 3 1 Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens :
Jonah Jonah 32 3 2 Surge, et vade in Niniven, civitatem magnam, et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te.
Jonah Jonah 32 3 3 Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum Domini : et Ninive erat civitas magna, itinere trium dierum.
Jonah Jonah 32 3 4 Et coepit Jonas introire in civitatem itinere diei unius : et clamavit, et dixit : Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur.
Jonah Jonah 32 3 5 Et crediderunt viri Ninivitae in Deum, et praedicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis, a majore usque ad minorem.
Jonah Jonah 32 3 6 Et pervenit verbum ad regem Ninive : et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere.
Jonah Jonah 32 3 7 Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum ejus, dicens : Homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam : nec pascantur, et aquam non bibant.
Jonah Jonah 32 3 8 Et operiantur saccis homines et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine : et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quae est in manibus eorum.
Jonah Jonah 32 3 9 Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore irae suae, et non peribimus ?
Jonah Jonah 32 3 10 Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala : et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.
Jonah Jonah 32 4 1 Et afflictus est Jonas afflictione magna, et iratus est :
Jonah Jonah 32 4 2 et oravit ad Dominum, et dixit : Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea ? propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis : scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multae miserationis, et ignoscens super malitia.
Jonah Jonah 32 4 3 Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita.
Jonah Jonah 32 4 4 Et dixit Dominus : Putasne bene irasceris tu ?
Jonah Jonah 32 4 5 Et egressus est Jonas de civitate, et sedit contra orientem civitatis : et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati.
Jonah Jonah 32 4 6 Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jonae, ut esset umbra super caput ejus, et protegeret eum (laboraverat enim) : et laetatus est Jonas super hedera laetitia magna.
Jonah Jonah 32 4 7 Et paravit Deus vermen ascensu diluculi in crastinum : et percussit hederam, et exaruit.
Jonah Jonah 32 4 8 Et cum ortus fuisset sol, praecepit Dominus vento calido et urenti : et percussit sol super caput Jonae, et aestuabat : et petivit animae suae ut moreretur, et dixit : Melius est mihi mori quam vivere.
Jonah Jonah 32 4 9 Et dixit Dominus ad Jonam : Putasne bene irasceris tu super hedera ? Et dixit : Bene irascor ego usque ad mortem.
Jonah Jonah 32 4 10 Et dixit Dominus : Tu doles super hederam in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret ; quae sub una nocte nata est, et sub una nocte periit :
Jonah Jonah 32 4 11 et ego non parcam Ninive, civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa ?
Micah Mic 33 1 1 Verbum Domini, quod factum est ad Michaeam Morasthiten, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiae, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.
Micah Mic 33 1 2 [Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus : et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.
Micah Mic 33 1 3 Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et calcabit super excelsa terrae.
Micah Mic 33 1 4 Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquae quae decurrunt in praeceps.
Micah Mic 33 1 5 In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israël. Quod scelus Jacob ? nonne Samaria ? et quae excelsa Judae ? nonne Jerusalem ?
Micah Mic 33 1 6 Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur vinea ; et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo.
Micah Mic 33 1 7 Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur.
Micah Mic 33 1 8 Super hoc plangam, et ululabo ; vadam spoliatus, et nudus ; faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum :
Micah Mic 33 1 9 quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam ; tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem.
Micah Mic 33 1 10 In Geth nolite annuntiare ; lacrimis ne ploretis ; in domo pulveris pulvere vos conspergite.
Micah Mic 33 1 11 Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia : non est egressa quae habitat in exitu : planctum domus vicina accipiet ex vobis, quae stetit sibimet.
Micah Mic 33 1 12 Quia infirmata est in bonum, quae habitat in amaritudinibus ; quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem.
Micah Mic 33 1 13 Tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis : principium peccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israël.
Micah Mic 33 1 14 Propterea dabit emissarios super haereditatem Geth, domus mendacii in deceptionem regibus Israël.
Micah Mic 33 1 15 Adhuc haeredem adducam tibi quae habitas in Maresa ; usque ad Odollam veniet gloria Israël.
Micah Mic 33 1 16 Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum ; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te.]
Micah Mic 33 2 1 [Vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris ! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum.
Micah Mic 33 2 2 Et concupierunt agros, et violenter tulerunt : et rapuerunt domos, et calumniabantur virum, et domum ejus : virum, et haereditatem ejus.
Micah Mic 33 2 3 Idcirco haec dicit Dominus : Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi : quoniam tempus pessimum est.
Micah Mic 33 2 4 In die illa sumetur super vos parabola, et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium : Depopulatione vastati sumus ; pars populi mei commutata est : quomodo recedet a me, cum revertatur, qui regiones nostras dividat ?
Micah Mic 33 2 5 Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini.
Micah Mic 33 2 6 Ne loquamini loquentes ; non stillabit super istos, non comprehendet confusio.
Micah Mic 33 2 7 Dicit domus Jacob : Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus ? nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur ?
Micah Mic 33 2 8 et e contrario populus meus in adversarium consurrexit. Desuper tunica pallium sustulistis : et eos qui transibant simpliciter convertistis in bellum.
Micah Mic 33 2 9 Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum ; a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum.
Micah Mic 33 2 10 Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem : propter immunditiam ejus corrumpetur putredine pessima.
Micah Mic 33 2 11 Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer ! Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem ; et erit super quem stillatur populus iste.
Micah Mic 33 2 12 Congregatione congregabo, Jacob, totum te ; in unum conducam reliquias Israël : pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio caularum : tumultuabuntur a multitudine hominum.
Micah Mic 33 2 13 Ascendet enim pandens iter ante eos : divident, et transibunt portam, et ingredientur per eam : et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.]
Micah Mic 33 3 1 [Et dixi : Audite, princeps Jacob, et duces domus Israël : numquid non vestrum est scire judicium,
Micah Mic 33 3 2 qui odio habetis bonum, et diligitis malum ; qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum ;
Micah Mic 33 3 3 qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollae ?
Micah Mic 33 3 4 Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis.
Micah Mic 33 3 5 Haec dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum : qui mordent dentibus suis, et praedicant pacem ; et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum praelium.
Micah Mic 33 3 6 Propterea nox vobis pro visione erit, et tenebrae vobis pro divinatione ; et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies.
Micah Mic 33 3 7 Et confundentur qui vident visiones, et confundentur divini ; et operient omnes vultos suos, quia non est responsum Dei.
Micah Mic 33 3 8 Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, judicio, et virtute, ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israël peccatum suum.
Micah Mic 33 3 9 Audite hoc, principes domus Jacob, et judices domus Israël, qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis :
Micah Mic 33 3 10 qui aedificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate.
Micah Mic 33 3 11 Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetae ejus in pecunia divinabant : et super Dominum requiescebant, dicentes : Numquid non Dominus in medio nostrum ? non venient super nos mala.
Micah Mic 33 3 12 Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum.]
Micah Mic 33 4 1 [Et erit : in novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium, et sublimis super colles : et fluent ad eum populi,
Micah Mic 33 4 2 et properabunt gentes multae, et dicent : Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob : et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem.
Micah Mic 33 4 3 Et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum : et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones : non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare.
Micah Mic 33 4 4 Et sedebit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat, quia os Domini exercituum locutum est.
Micah Mic 33 4 5 Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui ; nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri, in aeternum et ultra.]
Micah Mic 33 4 6 [In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et eam quam ejeceram colligam, et quam afflixeram :
Micah Mic 33 4 7 et ponam claudicantem in reliquias, et eam quae laboraverat, in gentem robustam : et regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in aeternum.
Micah Mic 33 4 8 Et tu, turris gregis nebulosa filiae Sion, usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiae Jerusalem.
Micah Mic 33 4 9 Nunc quare moerore contraheris ? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem ?
Micah Mic 33 4 10 Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens, quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem : ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.
Micah Mic 33 4 11 Et nunc congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt : Lapidetur, et aspiciat in Sion oculus noster.
Micah Mic 33 4 12 Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium ejus, quia congregavit eos quasi foenum areae.
Micah Mic 33 4 13 Surge, et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam aereas ; et comminues populos multos, et interficies Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universae terrae.]
Micah Mic 33 5 1 [Nunc vastaberis, filia latronis. Obsidionem posuerunt super nos : in virga percutient maxillam judicis Israël.]
Micah Mic 33 5 2 [Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda ; ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël, et egressus ejus ab initio, a diebus aeternitatis.
Micah Mic 33 5 3 Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet, et reliquiae fratrum ejus convertentur ad filios Israël.
Micah Mic 33 5 4 Et stabit, et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui : et convertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae.
Micah Mic 33 5 5 Et erit iste pax : cum venerit Assyrius in terram nostram, et quando calcaverit domibus nostris, et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines ;
Micah Mic 33 5 6 et pascent terram Assur in gladio, et terram Nemrod in lanceis ejus, et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit in finibus nostris.
Micah Mic 33 5 7 Et erunt reliquiae Jacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino, et quasi stillae super herbam, quae non exspectat virum, et non praestolatur filios hominum.
Micah Mic 33 5 8 Et erunt reliquiae Jacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in jumentis silvarum, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum, qui cum transierit, et conculcaverit, et ceperit, non est qui eruat.
Micah Mic 33 5 9 Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt.
Micah Mic 33 5 10 Et erit in die illa, dicit Dominus : auferam equos tuos de medio tui, et disperdam quadrigas tuas.
Micah Mic 33 5 11 Et perdam civitates terrae tuae, et destruam omnes munitiones tuas : et auferam maleficia de manu tua, et divinationes non erunt in te :
Micah Mic 33 5 12 et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum :
Micah Mic 33 5 13 et evellam lucos tuos de medio tui, et conteram civitates tuas.
Micah Mic 33 5 14 Et faciam, in furore et in indignatione, ultionem in omnibus gentibus quae non audierunt.]
Micah Mic 33 6 1 [Audite quae Dominus loquitur : Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam.
Micah Mic 33 6 2 Audiant montes judicium Domini, et fortia fundamenta terrae ; quia judicium Domini cum populo suo, et cum Israël dijudicabitur.
Micah Mic 33 6 3 Popule meus, quid feci tibi ? aut quid molestus fui tibi ? Responde mihi.
Micah Mic 33 6 4 Quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam.
Micah Mic 33 6 5 Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balach, rex Moab, et quid responderit ei Balaam, filius Beor, de Setim usque ad Galgalam, ut cognosceres justitias Domini.
Micah Mic 33 6 6 Quid dignum offeram Domino ? curvabo genu Deo excelso ? Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos ?
Micah Mic 33 6 7 numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium ? numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animae meae ?
Micah Mic 33 6 8 Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te : utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
Micah Mic 33 6 9 Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum : audite, tribus, et quis approbabit illud ?
Micah Mic 33 6 10 Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor irae plena.
Micah Mic 33 6 11 Numquid justificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa ?
Micah Mic 33 6 12 In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.
Micah Mic 33 6 13 Et ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis.
Micah Mic 33 6 14 Tu comedes, et non saturaberis, et humiliatio tua in medio tui : et apprehendes, et non salvabis, et quos salvaveris, in gladium dabo.
Micah Mic 33 6 15 Tu seminabis, et non metes : tu calcabis olivam, et non ungeris oleo ; et mustum, et non bibes vinum.
Micah Mic 33 6 16 Et custodisti praecepta Amri, et omne opus domus Achab, et ambulasti in voluntatibus eorum : ut darem te in perditionem, et habitantes in ea in sibilum, et opprobrium populi mei portabitis.]
Micah Mic 33 7 1 [Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae ! non est botrus ad comedendum, praecoquas ficus desideravit anima mea.
Micah Mic 33 7 2 Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est : omnes in sanguine insidiantur ; vir fratrem suum ad mortem venatur.
Micah Mic 33 7 3 Malum manuum suarum dicunt bonum : princeps postulat, et judex in reddendo est ; et magnus locutus est desiderium animae suae, et conturbaverunt eam.
Micah Mic 33 7 4 Qui optimus in eis est, quasi paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuae, visitatio tua venit : nunc erit vastitas eorum.
Micah Mic 33 7 5 Nolite credere amico, et nolite confidere in duce : ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.
Micah Mic 33 7 6 Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam : nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus.]
Micah Mic 33 7 7 [Ego autem ad Dominum aspiciam ; exspectabo Deum, salvatorem meum : audiet me Deus meus.
Micah Mic 33 7 8 Ne laeteris, inimica mea, super me, quia cecidi : consurgam cum sedero in tenebris : Dominus lux mea est.
Micah Mic 33 7 9 Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Educet me in lucem : videbo justitiam ejus.
Micah Mic 33 7 10 Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quae dicit ad me : Ubi est Dominus Deus tuus ? Oculi mei videbunt in eam : nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
Micah Mic 33 7 11 Dies, ut aedificentur maceriae tuae ; in die illa longe fiet lex.
Micah Mic 33 7 12 In die illa et usque ad te veniet de Assur, et usque ad civitates munitas, et a civitatibus munitis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte.
Micah Mic 33 7 13 Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum.]
Micah Mic 33 7 14 [Pasce populum tuum in virga tua, gregem haereditatis tuae, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli. Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos.
Micah Mic 33 7 15 Secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti, ostendam ei mirabilia.
Micah Mic 33 7 16 Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua. Ponent manum super os, aures eorum surdae erunt.
Micah Mic 33 7 17 Lingent pulverem sicut serpentes ; velut reptilia terrae perturbabuntur in aedibus suis. Dominum Deum nostrum formidabunt, et timebunt te.
Micah Mic 33 7 18 Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum haereditatis tuae ? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est.
Micah Mic 33 7 19 Revertetur, et miserebitur nostri ; deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
Micah Mic 33 7 20 Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quae jurasti patribus nostris a diebus antiquis.]
Nahum Nahum 34 1 1 Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesaei.
Nahum Nahum 34 1 2 [Deus aemulator, et ulciscens Dominus : ulciscens Dominus, et habens furorem : ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.
Nahum Nahum 34 1 3 Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viae ejus, et nebulae pulvis pedum ejus.
Nahum Nahum 34 1 4 Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.
Nahum Nahum 34 1 5 Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt : et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo.
Nahum Nahum 34 1 6 Ante faciem indignationis ejus quis stabit ? et quis resistet in ira furoris ejus ? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo.
Nahum Nahum 34 1 7 Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se.
Nahum Nahum 34 1 8 Et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebrae.
Nahum Nahum 34 1 9 Quid cogitatis contra Dominum ? Consummationem ipse faciet : non consurget duplex tribulatio,
Nahum Nahum 34 1 10 quia sicut spinae se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium ; consumentur quasi stipula ariditate plena.
Nahum Nahum 34 1 11 Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem.
Nahum Nahum 34 1 12 Haec dicit Dominus : Si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit : afflixi te, et non affligam te ultra.
Nahum Nahum 34 1 13 Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.
Nahum Nahum 34 1 14 Et praecipiet super te Dominus ; non seminabitur ex nomine tuo amplius : de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile ; ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.
Nahum Nahum 34 1 15 Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial : universus interiit.]
Nahum Nahum 34 2 1 [Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem : contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde.
Nahum Nahum 34 2 2 Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israël ; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt.
Nahum Nahum 34 2 3 Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis ; igneae habenae currus in die praeparationis ejus, et agitatores consopiti sunt.
Nahum Nahum 34 2 4 In itineribus conturbati sunt ; quadrigae collisae sunt in plateis : aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
Nahum Nahum 34 2 5 Recordabitur fortium suorum ; ruent in itineribus suis : velociter ascendent muros ejus, et praeparabitur umbraculum.
Nahum Nahum 34 2 6 Portae fluviorum apertae sunt, et templum ad solum dirutum.
Nahum Nahum 34 2 7 Et miles captivus abductus est, et ancillae ejus minabantur gementes ut columbae, murmurantes in cordibus suis.
Nahum Nahum 34 2 8 Et Ninive quasi piscina aquarum aquae ejus ; ipsi vero fugerunt. State, state ! et non est qui revertatur.
Nahum Nahum 34 2 9 Diripite argentum, diripite aurum : et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.
Nahum Nahum 34 2 10 Dissipata est, et scissa, et dilacerata ; et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus, et facies omnium eorum sicut nigredo ollae.
Nahum Nahum 34 2 11 Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis, et non est qui exterreat ?
Nahum Nahum 34 2 12 Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leaenis suis, et implevit praeda speluncas suas, et cubile suum rapina.
Nahum Nahum 34 2 13 Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas, et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.]
Nahum Nahum 34 3 1 [Vae civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena ! non recedet a te rapina.
Nahum Nahum 34 3 2 Vox flagelli, et vox impetus rotae, et equi frementis, et quadrigae ferventis, et equitis ascendentis,
Nahum Nahum 34 3 3 et micantis gladii, et fulgurantis hastae, et multitudinis interfectae, et gravis ruinae ; nec est finis cadaverum, et corruent in corporibus suis.
Nahum Nahum 34 3 4 Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae, et gratae, et habentis maleficia, quae vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis.
Nahum Nahum 34 3 5 Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et revelabo pudenda tua in facie tua ; et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam.
Nahum Nahum 34 3 6 Et projiciam super te abominationes, et contumeliis te afficiam, et ponam te in exemplum.
Nahum Nahum 34 3 7 Et erit : omnis qui viderit te resiliet a te, et dicet : Vastata est Ninive. Quis commovebit super te caput ? unde quaeram consolatorem tibi ?
Nahum Nahum 34 3 8 Numquid melior es Alexandria populorum, quae habitat in fluminibus ? aquae in circuitu ejus ; cujus divitiae, mare ; aquae, muri ejus.
Nahum Nahum 34 3 9 Aethiopia fortitudo ejus, et Aegyptus, et non est finis ; Africa et Libyes fuerunt in auxilio tuo.
Nahum Nahum 34 3 10 Sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem : parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum, et super inclytos ejus miserunt sortem, et omnes optimates ejus confixi sunt in compedibus.
Nahum Nahum 34 3 11 Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta : et tu quaeres auxilium ab inimico.
Nahum Nahum 34 3 12 Omnes munitiones tuae sicut ficus cum grossis suis : si concussae fuerint, cadent in os comedentis.
Nahum Nahum 34 3 13 Ecce populus tuus mulieres in medio tui : inimicis tuis adapertione pandentur portae terrae tuae, devorabit ignis vectes tuos.
Nahum Nahum 34 3 14 Aquam propter obsidionem hauri tibi : exstrue munitiones tuas, intra in lutum, et calca, subigens tene laterem.
Nahum Nahum 34 3 15 Ibi comedet te ignis, peribis gladio, devorabit te ut bruchus : congregare ut bruchus, multiplicare ut locusta.
Nahum Nahum 34 3 16 Plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sint caeli ; bruchus expansus est, et avolavit.
Nahum Nahum 34 3 17 Custodes tui quasi locustae, et parvuli tui quasi locustae locustarum, quae considunt in sepibus in die frigoris : sol ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint.
Nahum Nahum 34 3 18 Dormitaverunt pastores tui, rex Assur, sepelientur principes tui : latitavit populus tuus in montibus, et non est qui congreget.
Nahum Nahum 34 3 19 Non est obscura contritio tua ; pessima est plaga tua. Omnes qui audierunt auditionem tuam compresserunt manum super te : quia super quem non transiit malitia tua semper ?]
Habakkuk Hab 35 1 1 Onus quod vidit Habacuc propheta.
Habakkuk Hab 35 1 2 [Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies ? vociferabor ad te, vim patiens, et non salvabis ?
Habakkuk Hab 35 1 3 Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem, videre praedam et injustitiam contra me ? Et factum est judicium, et contradictio potentior.
Habakkuk Hab 35 1 4 Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium ; quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum.
Habakkuk Hab 35 1 5 Aspicite in gentibus, et videte ; admiramini, et obstupescite : quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur.
Habakkuk Hab 35 1 6 Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua.
Habakkuk Hab 35 1 7 Horribilis et terribilis est : ex semetipsa judicium et onus ejus egredietur.
Habakkuk Hab 35 1 8 Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis : et diffundentur equites ejus : equites namque ejus de longe venient ; volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.
Habakkuk Hab 35 1 9 Omnes ad praedam venient, facies eorum ventus urens ; et congregabit quasi arenam captivitatem.
Habakkuk Hab 35 1 10 Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt ; ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.
Habakkuk Hab 35 1 11 Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit, et corruet : haec est fortitudo ejus dei sui.]
Habakkuk Hab 35 1 12 [Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sancte meus, et non moriemur ? Domine, in judicium posuisti eum, et fortem, ut corriperes, fundasti eum.
Habakkuk Hab 35 1 13 Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se ?
Habakkuk Hab 35 1 14 Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem.
Habakkuk Hab 35 1 15 Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc laetabitur, et exsultabit.
Habakkuk Hab 35 1 16 Propterea immolabit sagenae suae, et sacrificabit reti suo, quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus.
Habakkuk Hab 35 1 17 Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non parcet.]
Habakkuk Hab 35 2 1 [Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem : et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me.]
Habakkuk Hab 35 2 2 Et respondit mihi Dominus, et dixit : [Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum.
Habakkuk Hab 35 2 3 Quia adhuc visus procul ; et apparebit in finem, et non mentietur : si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit.
Habakkuk Hab 35 2 4 Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso ; justus autem in fide sua vivet.
Habakkuk Hab 35 2 5 Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur : qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur : et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos.
Habakkuk Hab 35 2 6 Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam aenigmatum ejus, et dicetur : Vae ei qui multiplicat non sua ? usquequo et aggravat contra se densum lutum ?
Habakkuk Hab 35 2 7 Numquid non repente consurgent qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis ?
Habakkuk Hab 35 2 8 Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis, propter sanguinem hominis, et iniquitatem terrae, civitatis, et omnium habitantium in ea.
Habakkuk Hab 35 2 9 Vae qui congregat avaritiam malam domui suae, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali !
Habakkuk Hab 35 2 10 Cogitasti confusionem domui tuae ; concidisti populos multos, et peccavit anima tua.
Habakkuk Hab 35 2 11 Quia lapis de pariete clamabit, et lignum, quod inter juncturas aedificiorum est, respondebit.
Habakkuk Hab 35 2 12 Vae qui aedificat civitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitate !
Habakkuk Hab 35 2 13 Numquid non haec sunt a Domino exercituum ? laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient.
Habakkuk Hab 35 2 14 Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquae operientes mare.
Habakkuk Hab 35 2 15 Vae qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus !
Habakkuk Hab 35 2 16 Repletus es ignominia pro gloria ; bibe tu quoque, et consopire. Circumdabit te calix dexterae Domini, et vomitus ignominiae super gloriam tuam.
Habakkuk Hab 35 2 17 Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terrae, et civitatis, et omnium habitantium in ea.
Habakkuk Hab 35 2 18 Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam ? quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta.
Habakkuk Hab 35 2 19 Vae qui dicit ligno : Expergiscere ; Surge, lapidi tacenti ! Numquid ipse docere poterit ? ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus ejus.
Habakkuk Hab 35 2 20 Dominus autem in templo sancto suo : sileat a facie ejus omnis terra !]
Habakkuk Hab 35 3 1 Oratio Habacuc prophetae, pro ignorantiis.
Habakkuk Hab 35 3 2 [Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud ; in medio annorum notum facies : cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.
Habakkuk Hab 35 3 3 Deus ab austro veniet, et Sanctus de monte Pharan : operuit caelos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra.
Habakkuk Hab 35 3 4 Splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus : ibi abscondita est fortitudo ejus.
Habakkuk Hab 35 3 5 Ante faciem ejus ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes ejus.
Habakkuk Hab 35 3 6 Stetit, et mensus est terram ; aspexit, et dissolvit gentes, et contriti sunt montes saeculi : incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis ejus.
Habakkuk Hab 35 3 7 Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae ; turbabuntur pelles terrae Madian.
Habakkuk Hab 35 3 8 Numquid in fluminibus iratus es, Domine ? aut in fluminibus furor tuus ? vel in mari indignatio tua ? Qui ascendes super equos tuos, et quadrigae tuae salvatio.
Habakkuk Hab 35 3 9 Suscitans suscitabis arcum tuum, juramenta tribubus quae locutus es ; fluvios scindes terrae.
Habakkuk Hab 35 3 10 Viderunt te, et doluerunt montes ; gurges aquarum transiit : dedit abyssus vocem suam ; altitudo manus suas levavit.
Habakkuk Hab 35 3 11 Sol et luna steterunt in habitaculo suo : in luce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis hastae tuae.
Habakkuk Hab 35 3 12 In fremitu conculcabis terram ; in furore obstupefacies gentes.
Habakkuk Hab 35 3 13 Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo : percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum ejus usque ad collum.
Habakkuk Hab 35 3 14 Maledixisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me : exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito.
Habakkuk Hab 35 3 15 Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.
Habakkuk Hab 35 3 16 Audivi, et conturbatus est venter meus ; a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat : ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum.
Habakkuk Hab 35 3 17 Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis ; mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum : abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in praesepibus.
Habakkuk Hab 35 3 18 Ego autem in Domino gaudebo ; et exsultabo in Deo Jesu meo.
Habakkuk Hab 35 3 19 Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum : et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.]
Zephaniah Zep 36 1 1 Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliae, filii Amariae, filii Ezeciae, in diebus Josiae, filii Amon, regis Judae.
Zephaniah Zep 36 1 2 [Congregans congregabo omnia a facie terrae, dicit Dominus :
Zephaniah Zep 36 1 3 congregans hominem et pecus, congregans volatilia caeli et pisces maris : et ruinae impiorum erunt, et disperdam homines a facie terrae, dicit Dominus.
Zephaniah Zep 36 1 4 Et extendam manum meam super Judam et super omnes habitantes Jerusalem : et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina aedituorum cum sacerdotibus ;
Zephaniah Zep 36 1 5 et eos qui adorant super tecta militiam caeli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom ;
Zephaniah Zep 36 1 6 et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quaesierunt Dominum, nec investigaverunt eum.
Zephaniah Zep 36 1 7 Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini : quia praeparavit Dominus hostiam ; sanctificavit vocatos suos.
Zephaniah Zep 36 1 8 Et erit : in die hostiae Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina ;
Zephaniah Zep 36 1 9 et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.
Zephaniah Zep 36 1 10 Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus.
Zephaniah Zep 36 1 11 Ululate, habitatores Pilae : conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.
Zephaniah Zep 36 1 12 Et erit in tempore illo : scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in faecibus suis, qui dicunt in cordibus suis : Non faciet bene Dominus, et non faciet male.
Zephaniah Zep 36 1 13 Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum : et aedificabunt domos, et non habitabunt ; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum.
Zephaniah Zep 36 1 14 Juxta est dies Domini magnus : juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara : tribulabitur ibi fortis.
Zephaniah Zep 36 1 15 Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis,
Zephaniah Zep 36 1 16 dies tubae et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos.
Zephaniah Zep 36 1 17 Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt ; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora.
Zephaniah Zep 36 1 18 Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini : in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.]
Zephaniah Zep 36 2 1 [Convenite, congregamini, gens non amabilis,
Zephaniah Zep 36 2 2 priusquam pariat jussio quasi pulverem transeuntem diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies indignationis Domini.
Zephaniah Zep 36 2 3 Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui judicium ejus estis operati ; quaerite justum, quaerite mansuetum, si quomodo abscondamini in die furoris Domini.
Zephaniah Zep 36 2 4 Quia Gaza destructa erit, et Ascalon in desertum : Azotum in meridie ejicient, et Accaron eradicabitur.
Zephaniah Zep 36 2 5 Vae qui habitatis funiculum maris, gens perditorum ! verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum ; et disperdam te, ita ut non sit inhabitator.
Zephaniah Zep 36 2 6 Et erit funiculus maris requies pastorum, et caulae pecorum ;
Zephaniah Zep 36 2 7 et erit funiculus ejus qui remanserit de domo Juda : ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deus eorum, et avertet captivitatem eorum.
Zephaniah Zep 36 2 8 Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, quae exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum.
Zephaniah Zep 36 2 9 Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israël, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha : siccitas spinarum, et acervi salis, et desertum usque in aeternum : reliquiae populi mei diripient eos, et residui gentis meae possidebunt illos.
Zephaniah Zep 36 2 10 Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum.
Zephaniah Zep 36 2 11 Horribilis Dominus super eos, et attenuabit omnes deos terrae : et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulae gentium.
Zephaniah Zep 36 2 12 Sed et vos, Aethiopes, interfecti gladio meo eritis.
Zephaniah Zep 36 2 13 Et extendet manum suam super aquilonem, et perdet Assur, et ponet speciosam in solitudinem, et in invium, et quasi desertum.
Zephaniah Zep 36 2 14 Et accubabunt in medio ejus greges, omnes bestiae gentium ; et onocrotalus et ericius in liminibus ejus morabuntur : vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari, quoniam attenuabo robur ejus.
Zephaniah Zep 36 2 15 Haec est civitas gloriosa habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo : Ego sum, et extra me non est alia amplius : quomodo facta est in desertum cubile bestiae ? omnis qui transit per eam sibilabit, et movebit manum suam.]
Zephaniah Zep 36 3 1 [Vae provocatrix, et redempta civitas, columba !
Zephaniah Zep 36 3 2 non audivit vocem, et non suscepit disciplinam ; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropinquavit.
Zephaniah Zep 36 3 3 Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes ; judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.
Zephaniah Zep 36 3 4 Prophetae ejus vesani, viri infideles ; sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injuste egerunt contra legem.
Zephaniah Zep 36 3 5 Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem ; mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur ; nescivit autem iniquus confusionem.
Zephaniah Zep 36 3 6 Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum ; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat ; desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore.
Zephaniah Zep 36 3 7 Dixi : Attamen timebis me, suscipies disciplinam ; et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi eam : verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.
Zephaniah Zep 36 3 8 Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum : quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna, et effundam super eos indignationem meam, omnem iram furoris mei : in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.]
Zephaniah Zep 36 3 9 [Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno.
Zephaniah Zep 36 3 10 Ultra flumina Aethiopiae, inde supplices mei ; filii dispersorum meorum deferent munus mihi.
Zephaniah Zep 36 3 11 In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus praevaricata es in me, quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuae, et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo.
Zephaniah Zep 36 3 12 Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum : et sperabunt in nomine Domini.
Zephaniah Zep 36 3 13 Reliquiae Israël non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur, et accubabunt, et non erit qui exterreat.
Zephaniah Zep 36 3 14 Lauda, filia Sion ; jubila, Israël : laetare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem.
Zephaniah Zep 36 3 15 Abstulit Dominus judicium tuum ; avertit inimicos tuos. Rex Israël Dominus in medio tui : non timebis malum ultra.
Zephaniah Zep 36 3 16 In die illa dicetur Jerusalem : Noli timere ; Sion : Non dissolvantur manus tuae.
Zephaniah Zep 36 3 17 Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit : gaudebit super te in laetitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude.
Zephaniah Zep 36 3 18 Nugas, qui a lege recesserant, congregabo, quia ex te erant : ut non ultra habeas super eis opprobrium.
Zephaniah Zep 36 3 19 Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo : et salvabo claudicantem, et eam quae ejecta fuerat congregabo : et ponam eos in laudem, et in nomen, in omni terra confusionis eorum,
Zephaniah Zep 36 3 20 in tempore illo quo adducam vos, et in tempore quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen, et in laudem omnibus populis terrae, cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus.]
Haggai Hag 37 1 1 In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die una mensis, factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, dicens :
Haggai Hag 37 1 2 Haec ait Dominus exercituum, dicens : Populus iste dicit : Nondum venit tempus domus Domini aedificandae.
Haggai Hag 37 1 3 Et factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, dicens :
Haggai Hag 37 1 4 [Numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta ?
Haggai Hag 37 1 5 Et nunc haec dicit Dominus exercituum : Ponite corda vestra super vias vestras.
Haggai Hag 37 1 6 Seminastis multum, et intulistis parum ; comedistis, et non estis satiati ; bibistis, et non estis inebriati ; operuistis vos, et non estis calefacti ; et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum.
Haggai Hag 37 1 7 Haec dicit Dominus exercituum : Ponite corda vestra super vias vestras ;
Haggai Hag 37 1 8 ascendite in montem, portate ligna, et aedificate domum : et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus.
Haggai Hag 37 1 9 Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus ; et intulistis in domum, et exsufflavi illud : quam ob causam ? dicit Dominus exercituum : quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam.
Haggai Hag 37 1 10 Propter hoc super vos prohibiti sunt caeli ne darent rorem, et terra prohibita est ne daret germen suum :
Haggai Hag 37 1 11 et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super triticum, et super vinum, et super oleum, et quaecumque profert humus, et super homines, et super jumenta, et super omnem laborem manuum.]
Haggai Hag 37 1 12 Et audivit Zorobabel, filius Salathiel, et Jesus, filius Josedec, sacerdos magnus, et omnes reliquiae populi, vocem Domini Dei sui, et verba Aggaei prophetae, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad eos, et timuit populus a facie Domini.
Haggai Hag 37 1 13 Et dixit Aggaeus, nuntius Domini de nuntiis Domini, populo dicens : Ego vobiscum sum, dicit Dominus.
Haggai Hag 37 1 14 Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel, filii Salathiel, ducis Juda, et spiritum Jesu, filii Josedec, sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo : et ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini exercituum, Dei sui.
Haggai Hag 37 2 1 In die vigesima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secundo Darii regis.
Haggai Hag 37 2 2 In septimo mense, vigesima et prima mensis, factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, dicens :
Haggai Hag 37 2 3 Loquere ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, et ad reliquos populi, dicens :
Haggai Hag 37 2 4 [Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima ? et quid vos videtis hanc nunc ? numquid non ita est, quasi non sit in oculis vestris ?
Haggai Hag 37 2 5 Et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus ; et confortare, Jesu, fili Josedec, sacerdos magne ; et confortare, omnis populus terrae, dicit Dominus exercituum : et facite (quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum)
Haggai Hag 37 2 6 verbum quod pepigi vobiscum cum egrederemini de terra Aegypti : et spiritus meus erit in medio vestrum : nolite timere.
Haggai Hag 37 2 7 Quia haec dicit Dominus exercituum : Adhuc unum modicum est, et ego commovebo caelum, et terram, et mare, et aridam.
Haggai Hag 37 2 8 Et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus : et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum.
Haggai Hag 37 2 9 Meum est argentum, et meum est aurum, dicit Dominus exercituum.
Haggai Hag 37 2 10 Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae, dicit Dominus exercituum : et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum.]
Haggai Hag 37 2 11 In vigesima et quarta noni mensis, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Aggaeum prophetam, dicens :
Haggai Hag 37 2 12 Haec dicit Dominus exercituum : Interroga sacerdotes legem, dicens :
Haggai Hag 37 2 13 Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, numquid sanctificabitur ? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt : Non.
Haggai Hag 37 2 14 Et dixit Aggaeus : Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur ? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt : Contaminabitur.
Haggai Hag 37 2 15 Et respondit Aggaeus, et dixit : [Sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum : et omnia quae obtulerunt ibi, contaminata erunt.
Haggai Hag 37 2 16 Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini.
Haggai Hag 37 2 17 Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, et fierent decem ; et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, et fiebant viginti.
Haggai Hag 37 2 18 Percussi vos vento urente, et aurugine, et grandine omnia opera manuum vestrarum : et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus.
Haggai Hag 37 2 19 Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum, a die vigesima et quarta noni mensis : a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum.
Haggai Hag 37 2 20 Numquid jam semen in germine est, et adhuc vinea, et ficus, et malogranatum, et lignum olivae non floruit ? ex die ista benedicam.]
Haggai Hag 37 2 21 Et factum est verbum Domini secundo ad Aggaeum in vigesima et quarta mensis, dicens :
Haggai Hag 37 2 22 Loquere ad Zorobabel ducem Juda, dicens : [Ego movebo caelum pariter et terram,
Haggai Hag 37 2 23 et subvertam solium regnorum, et conteram fortitudinem regni gentium : et subvertam quadrigam et ascensorem ejus, et descendent equi, et ascensores eorum, vir in gladio fratris sui.
Haggai Hag 37 2 24 In die illa, dicit Dominus exercituum, assumam te, Zorobabel, fili Salathiel, serve meus, dicit Dominus : et ponam te quasi signaculum, quia te elegi, dicit Dominus exercituum.]
Zechariah Zec 38 1 1 In mense octavo, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam, dicens :
Zechariah Zec 38 1 2 Iratus est Dominus super patres vestros iracundia.
Zechariah Zec 38 1 3 Et dices ad eos : [Haec dicit Dominus exercituum : Convertimini ad me, ait Dominus exercituum, et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum.
Zechariah Zec 38 1 4 Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores, dicentes : Haec dicit Dominus exercituum : Convertimini de viis vestris malis, et de cogitationibus vestris pessimis : et non audierunt, neque attenderunt ad me, dicit Dominus.
Zechariah Zec 38 1 5 Patres vestri, ubi sunt ? et prophetae numquid in sempiternum vivent ?
Zechariah Zec 38 1 6 Verumtamen verba mea, et legitima mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt : Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras, fecit nobis ?]
Zechariah Zec 38 1 7 In die vigesima et quarta undecimi mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam, dicens :
Zechariah Zec 38 1 8 Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo, et post eum equi rufi, varii, et albi.
Zechariah Zec 38 1 9 Et dixi : Quid sunt isti, domine mi ? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Ego ostendam tibi quid sint haec.
Zechariah Zec 38 1 10 Et respondit vir qui stabat inter myrteta, et dixit : Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram.
Zechariah Zec 38 1 11 Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt : Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit.
Zechariah Zec 38 1 12 Et respondit angelus Domini, et dixit : Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es ? iste jam septuagesimus annus est.
Zechariah Zec 38 1 13 Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria.
Zechariah Zec 38 1 14 Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Clama, dicens : [Haec dicit Dominus exercituum : Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno,
Zechariah Zec 38 1 15 et ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adjuverunt in malum.
Zechariah Zec 38 1 16 Propterea haec dicit Dominus : Revertar ad Jerusalem in misericordiis, et domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum, et perpendiculum extendetur super Jerusalem.]
Zechariah Zec 38 1 17 Adhuc clama, dicens : [Haec dicit Dominus exercituum : Adhuc affluent civitates meae bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Jerusalem.]
Zechariah Zec 38 1 18 Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce quatuor cornua.
Zechariah Zec 38 1 19 Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quid sunt haec ? Et dixit ad me : Haec sunt cornua quae ventilaverunt Judam, et Israël, et Jerusalem.
Zechariah Zec 38 1 20 Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros.
Zechariah Zec 38 1 21 Et dixi : Quid isti veniunt facere ? Qui ait, dicens : Haec sunt cornua quae ventilaverunt Judam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum : et venerunt isti deterrere ea, ut dejiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam.
Zechariah Zec 38 2 1 Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum.
Zechariah Zec 38 2 2 Et dixi : Quo tu vadis ? Et dixit ad me : Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus.
Zechariah Zec 38 2 3 Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus :
Zechariah Zec 38 2 4 et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem, prae multitudine hominum et jumentorum in medio ejus.
Zechariah Zec 38 2 5 Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.
Zechariah Zec 38 2 6 [O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quatuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus.
Zechariah Zec 38 2 7 O Sion ! fuge, quae habitas apud filiam Babylonis :
Zechariah Zec 38 2 8 quia haec dicit Dominus exercituum : Post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos : qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei :
Zechariah Zec 38 2 9 quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praedae his qui serviebant sibi : et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
Zechariah Zec 38 2 10 Lauda et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus.
Zechariah Zec 38 2 11 Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui : et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.
Zechariah Zec 38 2 12 Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem.
Zechariah Zec 38 2 13 Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo.]
Zechariah Zec 38 3 1 Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini : et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei.
Zechariah Zec 38 3 2 Et dixit Dominus ad Satan : Increpet Dominus in te, Satan ! et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem ! numquid non iste torris est erutus de igne ?
Zechariah Zec 38 3 3 Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli.
Zechariah Zec 38 3 4 Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens : Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum : Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis.
Zechariah Zec 38 3 5 Et dixit : Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus : et angelus Domini stabat.
Zechariah Zec 38 3 6 Et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens :
Zechariah Zec 38 3 7 [Haec dicit Dominus exercituum : Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt.
Zechariah Zec 38 3 8 Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt : ecce enim ego adducam servum meum Orientem.
Zechariah Zec 38 3 9 Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu : super lapidem unum septem oculi sunt : ecce ego caelabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una.
Zechariah Zec 38 3 10 In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum.]
Zechariah Zec 38 4 1 Et reversus est angelus qui loquebatur in me, et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo.
Zechariah Zec 38 4 2 Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernae ejus super illud, et septem infusoria lucernis quae erant super caput ejus.
Zechariah Zec 38 4 3 Et duae olivae super illud : una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus.
Zechariah Zec 38 4 4 Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens : Quid sunt haec, domine mi ?
Zechariah Zec 38 4 5 Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Numquid nescis quid sunt haec ? Et dixi : Non, domine mi.
Zechariah Zec 38 4 6 Et respondit, et ait ad me, dicens : Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens : Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.
Zechariah Zec 38 4 7 Quis tu, mons magne, coram Zorobabel ? In planum : et educet lapidem primarium, et exaequabit gratiam gratiae ejus.
Zechariah Zec 38 4 8 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Zechariah Zec 38 4 9 Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam : et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.
Zechariah Zec 38 4 10 Quis enim despexit dies parvos ? Et laetabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram.
Zechariah Zec 38 4 11 Et respondi, et dixi ad eum : Quid sunt duae olivae istae, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus ?
Zechariah Zec 38 4 12 Et respondi secundo, et dixi ad eum : Quid sunt duae spicae olivarum quae sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro ?
Zechariah Zec 38 4 13 Et ait ad me, dicens : Numquid nescis quid sunt haec ? Et dixi : Non, domine mi.
Zechariah Zec 38 4 14 Et dixit : Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universae terrae.
Zechariah Zec 38 5 1 Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans.
Zechariah Zec 38 5 2 Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Ego video volumen volans : longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum.
Zechariah Zec 38 5 3 Et dixit ad me : Haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae : quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur.
Zechariah Zec 38 5 4 Educam illud, dicit Dominus exercituum : et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter : et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.
Zechariah Zec 38 5 5 Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur.
Zechariah Zec 38 5 6 Et dixi : Quidnam est ? Et ait : Haec est amphora egrediens. Et dixit : Haec est oculus eorum in universa terra.
Zechariah Zec 38 5 7 Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphorae.
Zechariah Zec 38 5 8 Et dixit : Haec est impietas. Et projecit eam in medio amphorae, et misit massam plumbeam in os ejus.
Zechariah Zec 38 5 9 Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce duae mulieres egredientes : et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et caelum.
Zechariah Zec 38 5 10 Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quo istae deferunt amphoram ?
Zechariah Zec 38 5 11 Et dixit ad me : Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.
Zechariah Zec 38 6 1 Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi : et ecce quatuor quadrigae egredientes de medio duorum montium : et montes, montes aerei.
Zechariah Zec 38 6 2 In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri,
Zechariah Zec 38 6 3 et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii et fortes.
Zechariah Zec 38 6 4 Et respondi, et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quid sunt haec, domine mi ?
Zechariah Zec 38 6 5 Et respondit angelus, et ait ad me : Isti sunt quatuor venti caeli, qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terrae.
Zechariah Zec 38 6 6 In qua erant equi nigri, egrediebantur in terram aquilonis : et albi egressi sunt post eos, et varii egressi sunt ad terram austri.
Zechariah Zec 38 6 7 Qui autem erant robustissimi, exierunt, et quaerebant ire et discurrere per omnem terram. Et dixit : Ite, perambulate terram : et perambulaverunt terram.
Zechariah Zec 38 6 8 Et vocavit me, et locutus est ad me, dicens : Ecce qui egrediuntur in terram aquilonis, requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis.
Zechariah Zec 38 6 9 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Zechariah Zec 38 6 10 Sume a transmigratione, ab Holdai, et a Tobia, et ab Idaia : et venies tu in die illa, et intrabis domum Josiae filii Sophoniae, qui venerunt de Babylone.
Zechariah Zec 38 6 11 Et sumes aurum et argentum, et facies coronas, et pones in capite Jesu filii Josedec, sacerdotis magni :
Zechariah Zec 38 6 12 et loqueris ad eum, dicens : Haec ait Dominus exercituum, dicens : Ecce vir, Oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et aedificabit templum Domino.
Zechariah Zec 38 6 13 Et ipse exstruet templum Domino : et ipse portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solio suo : et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter illos duos.
Zechariah Zec 38 6 14 Et coronae erunt Helem, et Tobiae, et Idaiae, et Hem filio Sophoniae, memoriale in templo Domini.
Zechariah Zec 38 6 15 Et qui procul sunt, venient, et aedificabunt in templo Domini : et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri.
Zechariah Zec 38 7 1 Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam, in quarta mensis noni, qui est Casleu.
Zechariah Zec 38 7 2 Et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogommelech, et viri qui erant cum eo, ad deprecandam faciem Domini :
Zechariah Zec 38 7 3 ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum, et prophetis, loquentes : Numquid flendum est mihi in quinto mense, vel sanctificare me debeo, sicut jam feci multis annis ?
Zechariah Zec 38 7 4 Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens :
Zechariah Zec 38 7 5 Loquere ad omnem populum terrae, et ad sacerdotes, dicens : Cum jejunaretis, et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos, numquid jejunium jejunastis mihi ?
Zechariah Zec 38 7 6 et cum comedistis et bibistis, numquid non vobis comedistis et vobismetipsis bibistis ?
Zechariah Zec 38 7 7 numquid non sunt verba quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Jerusalem habitaretur ut esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu ejus, et ad austrum, et in campestribus habitaretur ?
Zechariah Zec 38 7 8 Et factum est verbum Domini ad Zachariam, dicens :
Zechariah Zec 38 7 9 Haec ait Dominus exercituum, dicens : Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo.
Zechariah Zec 38 7 10 Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari : et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo.
Zechariah Zec 38 7 11 Et noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentem, et aures suas aggravaverunt ne audirent.
Zechariah Zec 38 7 12 Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum : et facta est indignatio magna a Domino exercituum.
Zechariah Zec 38 7 13 Et factum est sicut locutus est, et non audierunt : sic clamabunt et non exaudiam, dicit Dominus exercituum.
Zechariah Zec 38 7 14 Et dispersi eos per omnia regna quae nesciunt : et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens : et posuerunt terram desiderabilem in desertum.
Zechariah Zec 38 8 1 Et factum est verbum Domini exercituum, dicens :
Zechariah Zec 38 8 2 Haec dicit Dominus exercituum : Zelatus sum Sion zelo magno, et indignatione magna zelatus sum eam.
Zechariah Zec 38 8 3 Haec dicit Dominus exercituum : Reversus sum ad Sion, et habitabo in medio Jerusalem : et vocabitur Jerusalem civitas veritatis, et mons Domini exercituum mons sanctificatus.
Zechariah Zec 38 8 4 Haec dicit Dominus exercituum : Adhuc habitabunt senes et anus in plateis Jerusalem, et viri baculus in manu ejus prae multitudine dierum.
Zechariah Zec 38 8 5 Et plateae civitatis complebuntur infantibus et puellis, ludentibus in plateis ejus.
Zechariah Zec 38 8 6 Haec dicit Dominus exercituum : Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi hujus in diebus illis, numquid in oculis meis difficile erit ? dicit Dominus exercituum.
Zechariah Zec 38 8 7 Haec dicit Dominus exercituum : Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de terra occasus solis.
Zechariah Zec 38 8 8 Et adducam eos, et habitabunt in medio Jerusalem : et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, in veritate et in justitia.
Zechariah Zec 38 8 9 Haec dicit Dominus exercituum : Confortentur manus vestrae, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum, in die qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum aedificaretur.
Zechariah Zec 38 8 10 Siquidem ante dies illos merces hominum non erat, nec merces jumentorum erat : neque introëunti, neque exeunti erat pax prae tribulatione : et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum.
Zechariah Zec 38 8 11 Nunc autem non juxta dies priores ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus exercituum,
Zechariah Zec 38 8 12 sed semen pacis erit : vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et caeli dabunt rorem suum : et possidere faciam reliquias populi hujus universa haec.
Zechariah Zec 38 8 13 Et erit : sicut eratis maledictio in gentibus, domus Juda et domus Israël, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere ; confortentur manus vestrae.
Zechariah Zec 38 8 14 Quia haec dicit Dominus exercituum : Sicut cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus,
Zechariah Zec 38 8 15 et non sum misertus : sic conversus cogitavi, in diebus istis, ut benefaciam domui Juda et Jerusalem. Nolite timere.
Zechariah Zec 38 8 16 Haec sunt ergo verba quae facietis : loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris.
Zechariah Zec 38 8 17 Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, et juramentum mendax ne diligatis : omnia enim haec sunt quae odi, dicit Dominus.
Zechariah Zec 38 8 18 Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens :
Zechariah Zec 38 8 19 Haec dicit Dominus exercituum : Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et laetitiam et in solemnitates praeclaras. Veritatem tantum et pacem diligite.
Zechariah Zec 38 8 20 Haec dicit Dominus exercituum, usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis :
Zechariah Zec 38 8 21 et vadant habitatores, unus ad alterum, dicentes : Eamus, et deprecemur faciem Domini, et quaeramus Dominum exercituum : vadam etiam ego.
Zechariah Zec 38 8 22 Et venient populi multi, et gentes robustae, ad quaerendum Dominum exercituum in Jerusalem, et deprecandam faciem Domini.
Zechariah Zec 38 8 23 Haec dicit Dominus exercituum : In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judaei, dicentes : Ibimus vobiscum : audivimus enim quoniam Deus vobiscum est.
Zechariah Zec 38 9 1 [Onus verbi Domini in terra Hadrach et Damasci requiei ejus, quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israël.
Zechariah Zec 38 9 2 Emath quoque in terminis ejus, et Tyrus, et Sidon : assumpserunt quippe sibi sapientiam valde.
Zechariah Zec 38 9 3 Et aedificavit Tyrus munitionem suam, et coacervavit argentum quasi humum, et aurum ut lutum platearum.
Zechariah Zec 38 9 4 Ecce Dominus possidebit eam : et percutiet in mari fortitudinem ejus, et haec igni devorabitur.
Zechariah Zec 38 9 5 Videbit Ascalon, et timebit, et Gaza, et dolebit nimis, et Accaron, quoniam confusa est spes ejus : et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur.
Zechariah Zec 38 9 6 Et sedebit separator in Azoto, et disperdam superbiam Philisthinorum.
Zechariah Zec 38 9 7 Et auferam sanguinem ejus de ore ejus, et abominationes ejus de medio dentium ejus : et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Juda, et Accaron quasi Jebusaeus.
Zechariah Zec 38 9 8 Et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes : et non transibit super eos ultra exactor, quia nunc vidi in oculis meis.]
Zechariah Zec 38 9 9 [Exsulta satis, filia Sion ; jubila, filia Jerusalem : ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator : ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinae.
Zechariah Zec 38 9 10 Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Jerusalem, et dissipabitur arcus belli : et loquetur pacem gentibus, et potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terrae.
Zechariah Zec 38 9 11 Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua.
Zechariah Zec 38 9 12 Convertimini ad munitionem, vincti spei : hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi.
Zechariah Zec 38 9 13 Quoniam extendi mihi Judam quasi arcum : implevi Ephraim : et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Graecia : et ponam te quasi gladium fortium.
Zechariah Zec 38 9 14 Et Dominus Deus super eos videbitur, et exibit ut fulgur jaculum ejus : et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine austri.
Zechariah Zec 38 9 15 Dominus exercituum proteget eos : et devorabunt, et subjicient lapidibus fundae : et bibentes inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phialae, et quasi cornua altaris.
Zechariah Zec 38 9 16 Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui, quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus.
Zechariah Zec 38 9 17 Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines ?]
Zechariah Zec 38 10 1 [Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives : et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro.
Zechariah Zec 38 10 2 Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt mendacium : et somniatores locuti sunt frustra, vane consolabantur : idcirco abducti sunt quasi grex : affligentur, quia non est eis pastor.
Zechariah Zec 38 10 3 Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo : quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda, et posuit eos quasi equum gloriae suae in bello.
Zechariah Zec 38 10 4 Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus praelii, ex ipso egredietur omnis exactor simul.
Zechariah Zec 38 10 5 Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in praelio, et bellabunt, quia Dominus cum eis : et confundentur ascensores equorum.
Zechariah Zec 38 10 6 Et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo : et convertam eos, quia miserebor eorum : et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos : ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.
Zechariah Zec 38 10 7 Et erunt quasi fortes Ephraim, et laetabitur cor eorum quasi a vino : et filii eorum videbunt, et laetabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino.
Zechariah Zec 38 10 8 Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos : et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.
Zechariah Zec 38 10 9 Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei : et vivent cum filiis suis, et revertentur.
Zechariah Zec 38 10 10 Et reducam eos de terra Aegypti, et de Assyriis congregabo eos, et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus :
Zechariah Zec 38 10 11 et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis : et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Aegypti recedet.
Zechariah Zec 38 10 12 Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.]
Zechariah Zec 38 11 1 [Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas.
Zechariah Zec 38 11 2 Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt : ululate, quercus Basan, quoniam succisus est saltus munitus.
Zechariah Zec 38 11 3 Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum : vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Jordanis.]
Zechariah Zec 38 11 4 Haec dicit Dominus Deus meus : Pasce pecora occisionis,
Zechariah Zec 38 11 5 quae qui possederant occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes : Benedictus Dominus ! divites facti sumus : et pastores eorum non parcebant eis.
Zechariah Zec 38 11 6 Et ego non parcam ultra super habitantes terram, dicit Dominus : ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui, et in manu regis sui : et concident terram, et non eruam de manu eorum.
Zechariah Zec 38 11 7 Et pascam pecus occisionis propter hoc, o pauperes gregis ! et assumpsi mihi duas virgas : unam vocavi Decorem, et alteram vocavi Funiculum : et pavi gregem.
Zechariah Zec 38 11 8 Et succidi tres pastores in mense uno, et contracta est anima mea in eis, siquidem et anima eorum variavit in me.
Zechariah Zec 38 11 9 Et dixi : Non pascam vos : quod moritur, moriatur, et quod succiditur, succidatur : et reliqui devorent unusquisque carnem proximi sui.
Zechariah Zec 38 11 10 Et tuli virgam meam quae vocabatur Decus, et abscidi eam, ut irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus populis.
Zechariah Zec 38 11 11 Et in irritum deductum est in die illa : et cognoverunt sic pauperes gregis, qui custodiunt mihi, quia verbum Domini est.
Zechariah Zec 38 11 12 Et dixi ad eos : Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam : et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos.
Zechariah Zec 38 11 13 Et dixit Dominus ad me : Projice illud ad statuarium, decorum pretium quo appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et projeci illos in domum Domini, ad statuarium.
Zechariah Zec 38 11 14 Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Judam et Israël.
Zechariah Zec 38 11 15 Et dixit Dominus ad me : Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti.
Zechariah Zec 38 11 16 Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non quaeret, et contritum non sanabit, et id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet.
Zechariah Zec 38 11 17 O pastor, et idolum derelinquens gregem : gladius super brachium ejus, et super oculum dextrum ejus : brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus dexter ejus tenebrescens obscurabitur.
Zechariah Zec 38 12 1 Onus verbi Domini super Israël. [Dicit Dominus extendens caelum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo :
Zechariah Zec 38 12 2 Ecce ego ponam Jerusalem superliminare crapulae omnibus populis in circuitu : sed et Juda erit in obsidione contra Jerusalem.
Zechariah Zec 38 12 3 Et erit : in die illa ponam Jerusalem lapidem oneris cunctis populis : omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur, et colligentur adversus eam omnia regna terrae.
Zechariah Zec 38 12 4 In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem, et ascensorem ejus in amentiam : et super domum Juda aperiam oculos meos, et omnem equum populorum percutiam caecitate.
Zechariah Zec 38 12 5 Et dicent duces Juda in corde suo : Confortentur mihi habitatores Jerusalem in Domino exercituum, Deo eorum !
Zechariah Zec 38 12 6 In die illa ponam duces Juda sicut caminum ignis in lignis, et sicut facem ignis in foeno : et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Jerusalem rursus in loco suo in Jerusalem.
Zechariah Zec 38 12 7 Et salvabit Dominus tabernacula Juda, sicut in principio, ut non magnifice glorietur domus David, et gloria habitantium Jerusalem contra Judam.
Zechariah Zec 38 12 8 In die illa proteget Dominus habitatores Jerusalem : et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu eorum.]
Zechariah Zec 38 12 9 [Et erit in die illa : quaeram conterere omnes gentes quae veniunt contra Jerusalem.
Zechariah Zec 38 12 10 Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiae et precum : et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti.
Zechariah Zec 38 12 11 In die illa, magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon.
Zechariah Zec 38 12 12 Et planget terra : familiae et familiae seorsum : familiae domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum :
Zechariah Zec 38 12 13 familiae domus Nathan seorsum, et mulieres eorum seorsum : familiae domus Levi seorsum, et mulieres eorum seorsum : familiae Semei seorsum, et mulieres eorum seorsum :
Zechariah Zec 38 12 14 omnes familiae reliquae, familiae et familiae seorsum, et mulieres eorum seorsum.]
Zechariah Zec 38 13 1 [In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae.
Zechariah Zec 38 13 2 Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum : disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra : et pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra.
Zechariah Zec 38 13 3 Et erit : cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater ejus et mater ejus, qui genuerunt eum : Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini : et configent eum pater ejus et mater ejus, genitores ejus, cum prophetaverit.
Zechariah Zec 38 13 4 Et erit : in die illa confundentur prophetae, unusquisque ex visione sua cum prophetaverit : nec operientur pallio saccino, ut mentiantur :
Zechariah Zec 38 13 5 sed dicet : Non sum propheta : homo agricola ego sum, quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea.
Zechariah Zec 38 13 6 Et dicetur ei : Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum ? Et dicet : His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me.]
Zechariah Zec 38 13 7 Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum : percute pastorem, et dispergentur oves : et convertam manum meam ad parvulos.
Zechariah Zec 38 13 8 Et erunt in omni terra, dicit Dominus : partes duae in ea dispergentur, et deficient : et tertia pars relinquetur in ea.
Zechariah Zec 38 13 9 Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam : Populus meus es : et ipse dicet : Dominus Deus meus.
Zechariah Zec 38 14 1 Ecce venient dies Domini, et dividentur spolia tua in medio tui.
Zechariah Zec 38 14 2 Et congregabo omnes gentes ad Jerusalem in praelium : et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur : et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe.
Zechariah Zec 38 14 3 Et egredietur Dominus, et praeliabitur contra gentes illas, sicut praeliatus est in die certaminis.
Zechariah Zec 38 14 4 Et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum, qui est contra Jerusalem ad orientem : et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem, praerupto grandi valde : et separabitur medium montis ad aquilonem, et medium ejus ad meridiem.
Zechariah Zec 38 14 5 Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum : et fugietis sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Juda : et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo.
Zechariah Zec 38 14 6 Et erit in die illa : non erit lux, sed frigus et gelu.
Zechariah Zec 38 14 7 Et erit dies una quae nota est Domino, non dies neque nox : et in tempore vesperi erit lux.
Zechariah Zec 38 14 8 Et erit in die illa : exibunt aquae vivae de Jerusalem : medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare novissimum : in aestate et in hieme erunt.
Zechariah Zec 38 14 9 Et erit Dominus rex super omnem terram : in die illa erit Dominus unus, et erit nomen ejus unum.
Zechariah Zec 38 14 10 Et revertetur omnis terra usque ad desertum, de colle Remmon ad austrum Jerusalem : et exaltabitur, et habitabit in loco suo, a porta Benjamin usque ad locum portae prioris, et usque ad portam angulorum, et a turre Hananeel usque ad torcularia regis.
Zechariah Zec 38 14 11 Et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius, sed sedebit Jerusalem secura.
Zechariah Zec 38 14 12 Et haec erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quae pugnaverunt adversus Jerusalem : tabescet caro uniuscujusque stantis super pedes suos : et oculi ejus contabescent in foraminibus suis, et lingua eorum contabescet in ore suo.
Zechariah Zec 38 14 13 In die illa erit tumultus Domini magnus in eis : et apprehendet vir manum proximi sui, et conseretur manus ejus super manum proximi sui.
Zechariah Zec 38 14 14 Sed et Judas pugnabit adversus Jerusalem : et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu, aurum, et argentum, et vestes multae satis.
Zechariah Zec 38 14 15 Et sic erit ruina equi, et muli, et cameli, et asini, et omnium jumentorum quae fuerint in castris illis, sicut ruina haec.
Zechariah Zec 38 14 16 Et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quae venerunt contra Jerusalem, ascendent ab anno in annum ut adorent regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem tabernaculorum.
Zechariah Zec 38 14 17 Et erit : qui non ascenderit de familiis terrae ad Jerusalem ut adoret regem, Dominum exercituum, non erit super eos imber.
Zechariah Zec 38 14 18 Quod etsi familia Aegypti non ascenderit et non venerit, nec super eos erit : sed erit ruina, qua percutiet Dominus omnes gentes quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum.
Zechariah Zec 38 14 19 Hoc erit peccatum Aegypti, et hoc peccatum omnium gentium quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum.
Zechariah Zec 38 14 20 In die illa, erit quod super frenum equi est, sanctum Domino : et erunt lebetes in domo Domini quasi phialae coram altari.
Zechariah Zec 38 14 21 Et erit omnis lebes in Jerusalem et in Juda sanctificatus Domino exercituum : et venient omnes immolantes, et sument ex eis, et coquent in eis : et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo.
Malachi Mal 39 1 1 Onus verbi Domini ad Israël in manu Malachiae.
Malachi Mal 39 1 2 Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Jacob ? dicit Dominus : et dilexi Jacob,
Malachi Mal 39 1 3 Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et haereditatem ejus in dracones deserti.
Malachi Mal 39 1 4 Quod si dixerit Idumaea : Destructi sumus, sed revertentes aedificabimus quae destructa sunt : haec dicit Dominus exercituum : Isti aedificabunt, et ego destruam : et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in aeternum.
Malachi Mal 39 1 5 Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis : Magnificetur Dominus super terminum Israël.
Malachi Mal 39 1 6 Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus ? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis : In quo despeximus nomen tuum ?
Malachi Mal 39 1 7 Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis : In quo polluimus te ? in eo quod dicitis : Mensa Domini despecta est.
Malachi Mal 39 1 8 Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est ? et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est ? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum.
Malachi Mal 39 1 9 Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum.
Malachi Mal 39 1 10 Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito ? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra.
Malachi Mal 39 1 11 Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur : et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.
Malachi Mal 39 1 12 Et vos polluistis illud in eo quod dicitis : Mensa Domini contaminata est, et quod superponitur contemptibilis est, cum igne qui illud devorat.
Malachi Mal 39 1 13 Et dixistis : Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum : et intulistis de rapinis claudum et languidum, et intulistis munus : numquid suscipiam illud de manu vestra ? dicit Dominus.
Malachi Mal 39 1 14 Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino : quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.
Malachi Mal 39 2 1 Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes.
Malachi Mal 39 2 2 Si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor.
Malachi Mal 39 2 3 Ecce ego projiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum, et assumet vos secum.
Malachi Mal 39 2 4 Et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum.
Malachi Mal 39 2 5 Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis : et dedi ei timorem, et timuit me, et a facie nominis mei pavebat.
Malachi Mal 39 2 6 Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus : in pace et in aequitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate.
Malachi Mal 39 2 7 Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.
Malachi Mal 39 2 8 Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege : irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum.
Malachi Mal 39 2 9 Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege.
Malachi Mal 39 2 10 Numquid non pater unus omnium nostrum ? numquid non Deus unus creavit nos ? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum ?
Malachi Mal 39 2 11 Transgressus est Juda, et abominatio facta est in Israël et in Jerusalem, quia contaminavit Juda sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni.
Malachi Mal 39 2 12 Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum, de tabernaculis Jacob, et offerentem munus Domino exercituum.
Malachi Mal 39 2 13 Et hoc rursum fecistis : operiebatis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra.
Malachi Mal 39 2 14 Et dixistis : Quam ob causam ? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae, quam tu despexisti : et haec particeps tua, et uxor foederis tui.
Malachi Mal 39 2 15 Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est ? et quid unus quaerit, nisi semen Dei ? custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiae tuae noli despicere.
Malachi Mal 39 2 16 Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israël : operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere.
Malachi Mal 39 2 17 Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis : In quo eum fecimus laborare ? In eo quod dicitis : Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent : aut certe ubi est Deus judicii ?
Malachi Mal 39 3 1 Ecce ego mitto angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam : et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quaeritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum.
Malachi Mal 39 3 2 Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum ? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum :
Malachi Mal 39 3 3 et sedebit conflans, et emundans argentum : et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia.
Malachi Mal 39 3 4 Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui.
Malachi Mal 39 3 5 Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.
Malachi Mal 39 3 6 Ego enim Dominus, et non mutor : et vos filii Jacob, non estis consumpti.
Malachi Mal 39 3 7 A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis, et non custodistis : revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dixistis : In quo revertemur ?
Malachi Mal 39 3 8 Si affliget homo Deum, quia vos configitis me ? Et dixistis : In quo configimus te ? In decimis et in primitiis.
Malachi Mal 39 3 9 Et in penuria vos maledicti estis, et me vos configitis gens tota.
Malachi Mal 39 3 10 Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea : et probate me super hoc, dicit Dominus : si non aperuero vobis cataractas caeli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam :
Malachi Mal 39 3 11 et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae vestrae, nec erit sterilis vinea in agro, dicit Dominus exercituum.
Malachi Mal 39 3 12 Et beatos vos dicent omnes gentes : eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum.
Malachi Mal 39 3 13 Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus.
Malachi Mal 39 3 14 Et dixistis : Quid locuti sumus contra te ? Dixistis : Vanus est qui servit Deo : et quod emolumentum quia custodivimus praecepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum ?
Malachi Mal 39 3 15 Ergo nunc beatos dicimus arrogantes : siquidem aedificati sunt facientes impietatem, et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt.
Malachi Mal 39 3 16 Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo : et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus.
Malachi Mal 39 3 17 Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium : et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi.
Malachi Mal 39 3 18 Et convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei.
Malachi Mal 39 4 1 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus : et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula : et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et germen.
Malachi Mal 39 4 2 Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus : et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.
Malachi Mal 39 4 3 Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum.
Malachi Mal 39 4 4 Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israël, praecepta et judicia.
Malachi Mal 39 4 5 Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
Malachi Mal 39 4 6 Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum : ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.
1 Maccabees 1Mac 40 1 1 Et factum est, postquam percussit Alexander Philippi Macedo, qui primus regnavit in Graecia, egressus de terra Cethim, Darium regem Persarum et Medorum :
1 Maccabees 1Mac 40 1 2 constituit praelia multa, et obtinuit omnium munitiones, et interfecit reges terrae,
1 Maccabees 1Mac 40 1 3 et pertransiit usque ad fines terrae : et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu ejus.
1 Maccabees 1Mac 40 1 4 Et congregavit virtutem, et exercitum fortem nimis : et exaltatum est, et elevatum cor ejus :
1 Maccabees 1Mac 40 1 5 et obtinuit regiones gentium, et tyrannos : et facti sunt illi in tributum.
1 Maccabees 1Mac 40 1 6 Et post haec decidit in lectum, et cognovit quia moreretur.
1 Maccabees 1Mac 40 1 7 Et vocavit pueros suos nobiles, qui secum erant nutriti a juventute : et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret.
1 Maccabees 1Mac 40 1 8 Et regnavit Alexander annis duodecim, et mortuus est.
1 Maccabees 1Mac 40 1 9 Et obtinuerunt pueri ejus regnum, unusquisque in loco suo :
1 Maccabees 1Mac 40 1 10 et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem ejus, et filii eorum post eos annis multis, et multiplicata sunt mala in terra.
1 Maccabees 1Mac 40 1 11 Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus illustris, filius Antiochi regis, qui fuerat Romae obses : et regnavit in anno centesimo trigesimo septimo regni Graecorum.
1 Maccabees 1Mac 40 1 12 In diebus illis, exierunt ex Israël filii iniqui, et suaserunt multis, dicentes : Eamus, et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos sunt : quia ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala.
1 Maccabees 1Mac 40 1 13 Et bonus visus est sermo in oculis eorum.
1 Maccabees 1Mac 40 1 14 Et destinaverunt aliqui de populo, et abierunt ad regem : et dedit illis potestatem ut facerent justitiam gentium.
1 Maccabees 1Mac 40 1 15 Et aedificaverunt gymnasium in Jerosolymis secundum leges nationum :
1 Maccabees 1Mac 40 1 16 et fecerunt sibi praeputia, et recesserunt a testamento sancto, et juncti sunt nationibus, et venundati sunt ut facerent malum.
1 Maccabees 1Mac 40 1 17 Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et coepit regnare in terra Aegypti ut regnaret super duo regna.
1 Maccabees 1Mac 40 1 18 Et intravit in Aegyptum in multitudine gravi, in curribus, et elephantis, et equitibus, et copiosa navium multitudine :
1 Maccabees 1Mac 40 1 19 et constituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus a facie ejus, et fugit, et ceciderunt vulnerati multi.
1 Maccabees 1Mac 40 1 20 Et comprehendit civitates munitas in terra Aegypti, et accepit spolia terrae Aegypti.
1 Maccabees 1Mac 40 1 21 Et convertit Antiochus, postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno : et ascendit ad Israël,
1 Maccabees 1Mac 40 1 22 et ascendit Jerosolymam in multitudine gravi.
1 Maccabees 1Mac 40 1 23 Et intravit in sanctificationem cum superbia, et accepit altare aureum, et candelabrum luminis, et universa vasa ejus, et mensam propositionis, et libatoria, et phialas, et mortariola aurea, et velum, et coronas, et ornamentum aureum, quod in facie templi erat : et comminuit omnia.
1 Maccabees 1Mac 40 1 24 Et accepit argentum, et aurum, et vasa concupiscibilia : et accepit thesauros occultos, quos invenit : et sublatis omnibus, abiit in terram suam.
1 Maccabees 1Mac 40 1 25 Et fecit caedem hominum, et locutus est in superbia magna.
1 Maccabees 1Mac 40 1 26 Et factus est planctus magnus in Israël, et in omni loco eorum :
1 Maccabees 1Mac 40 1 27 et ingemuerunt principes et seniores ; virgines et juvenes infirmati sunt : et speciositas mulierum immutata est.
1 Maccabees 1Mac 40 1 28 Omnis maritus sumpsit lamentum, et quae sedebant in thoro maritali, lugebant :
1 Maccabees 1Mac 40 1 29 et commota est terra super habitantes in ea, et universa domus Jacob induit confusionem.
1 Maccabees 1Mac 40 1 30 Et post duos annos dierum, misit rex principem tributorum in civitates Juda, et venit Jerusalem cum turba magna.
1 Maccabees 1Mac 40 1 31 Et locutus est ad eos verba pacifica in dolo : et crediderunt ei.
1 Maccabees 1Mac 40 1 32 Et irruit super civitatem repente, et percussit eam plaga magna, et perdidit populum multum ex Israël.
1 Maccabees 1Mac 40 1 33 Et accepit spolia civitatis : et succendit eam igni, et destruxit domos ejus, et muros ejus in circuitu :
1 Maccabees 1Mac 40 1 34 et captivas duxerunt mulieres, et natos et pecora possederunt.
1 Maccabees 1Mac 40 1 35 Et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo, et turribus firmis, et facta est illis in arcem :
1 Maccabees 1Mac 40 1 36 et posuerunt illic gentem peccatricem viros iniquos, et convaluerunt in ea : et posuerunt arma, et escas, et congregaverunt spolia Jerusalem :
1 Maccabees 1Mac 40 1 37 et reposuerunt illic : et facti sunt in laqueum magnum.
1 Maccabees 1Mac 40 1 38 Et factum est hoc ad insidias sanctificationi, et in diabolum malum in Israël :
1 Maccabees 1Mac 40 1 39 et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis, et contaminaverunt sanctificationem.
1 Maccabees 1Mac 40 1 40 Et fugerunt habitatores Jerusalem propter eos, et facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini suo, et nati ejus reliquerunt eam.
1 Maccabees 1Mac 40 1 41 Sanctificatio ejus desolata est sicut solitudo ; dies festi ejus conversi sunt in luctum, sabbata ejus in opprobrium, honores ejus in nihilum.
1 Maccabees 1Mac 40 1 42 Secundum gloriam ejus multiplicata est ignominia ejus, et sublimitas ejus conversa est in luctum.
1 Maccabees 1Mac 40 1 43 Et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus : et relinqueret unusquisque legem suam.
1 Maccabees 1Mac 40 1 44 Et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi :
1 Maccabees 1Mac 40 1 45 et multi ex Israël consenserunt servituti ejus, et sacrificaverunt idolis, et coinquinaverunt sabbatum.
1 Maccabees 1Mac 40 1 46 Et misit rex libros per manus nuntiorum in Jerusalem, et in omnes civitates Juda, ut sequerentur leges gentium terrae,
1 Maccabees 1Mac 40 1 47 et prohiberent holocausta et sacrificia, et placationes fieri in templo Dei,
1 Maccabees 1Mac 40 1 48 et prohiberent celebrari sabbatum, et dies solemnes :
1 Maccabees 1Mac 40 1 49 et jussit coinquinari sancta, et sanctum populum Israël.
1 Maccabees 1Mac 40 1 50 Et jussit aedificari aras, et templa, et idola, et immolari carnes suillas, et pecora communia,
1 Maccabees 1Mac 40 1 51 et relinquere filios suos incircumcisos, et coinquinari animas eorum in omnibus immundis, et abominationibus, ita ut obliviscerentur legem, et immutarent omnes justificationes Dei :
1 Maccabees 1Mac 40 1 52 et quicumque non fecissent secundum verbum regis Antiochi, morerentur.
1 Maccabees 1Mac 40 1 53 Secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo : et praeposuit principes populo, qui haec fieri cogerent.
1 Maccabees 1Mac 40 1 54 Et jusserunt civitatibus Juda sacrificare.
1 Maccabees 1Mac 40 1 55 Et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala super terram :
1 Maccabees 1Mac 40 1 56 et effugaverunt populum Israël in abditis, et in absconditis fugitivorum locis.
1 Maccabees 1Mac 40 1 57 Die quintadecima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei, et per universas civitates Juda in circuitu aedificaverunt aras :
1 Maccabees 1Mac 40 1 58 et ante januas domorum et in plateis incendebant thura, et sacrificabant :
1 Maccabees 1Mac 40 1 59 et libros legis Dei combusserunt igni, scindentes eos :
1 Maccabees 1Mac 40 1 60 et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini, et quicumque observabat legem Domini, secundum edictum regis trucidabant eum.
1 Maccabees 1Mac 40 1 61 In virtute sua faciebant haec populo Israël, qui inveniebatur in omni mense et mense in civitatibus.
1 Maccabees 1Mac 40 1 62 Et quinta et vigesima die mensis sacrificabant super aram, quae erat contra altare.
1 Maccabees 1Mac 40 1 63 Et mulieres, quae circumcidebant filios suos, trucidabantur secundum jussum regis Antiochi,
1 Maccabees 1Mac 40 1 64 et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum : et eos, qui circumciderant illos, trucidabant.
1 Maccabees 1Mac 40 1 65 Et multi de populo Israël definierunt apud se, ut non manducarent immunda : et elegerunt magis mori, quam cibis coinquinari immundis :
1 Maccabees 1Mac 40 1 66 et noluerunt infringere legem Dei sanctam, et trucidati sunt :
1 Maccabees 1Mac 40 1 67 et facta est ira magna super populum valde.
1 Maccabees 1Mac 40 2 1 In diebus illis surrexit Mathathias filius Joannis filii Simeonis, sacerdos ex filiis Joarib, ab Jerusalem, et consedit in monte Modin :
1 Maccabees 1Mac 40 2 2 et habebat filios quinque, Joannem, qui cognominabatur Gaddis :
1 Maccabees 1Mac 40 2 3 et Simonem, qui cognominabatur Thasi :
1 Maccabees 1Mac 40 2 4 et Judam, qui vocabatur Machabaeus :
1 Maccabees 1Mac 40 2 5 et Eleazarum, qui cognominabatur Abaron : et Jonathan, qui cognominabatur Apphus :
1 Maccabees 1Mac 40 2 6 hi viderunt mala, quae fiebant in populo Juda, et in Jerusalem.
1 Maccabees 1Mac 40 2 7 Et dixit Mathathias : Vae mihi ! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctae, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum ?
1 Maccabees 1Mac 40 2 8 Sancta in manu extraneorum facta sunt : templum ejus sicut homo ignobilis.
1 Maccabees 1Mac 40 2 9 Vasa gloriae ejus captiva abducta sunt : trucidati sunt senes ejus in plateis, et juvenes ejus ceciderunt in gladio inimicorum.
1 Maccabees 1Mac 40 2 10 Quae gens non haereditavit regnum ejus et non obtinuit spolia ejus ?
1 Maccabees 1Mac 40 2 11 Omnis compositio ejus ablata est. Quae erat libera, facta est ancilla.
1 Maccabees 1Mac 40 2 12 Et ecce sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est, et coinquinaverunt ea gentes.
1 Maccabees 1Mac 40 2 13 Quo ergo nobis adhuc vivere ?
1 Maccabees 1Mac 40 2 14 Et scidit vestimenta sua Mathathias, et filii ejus : et operuerunt se ciliciis, et planxerunt valde.
1 Maccabees 1Mac 40 2 15 Et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho, ut cogerent eos, qui confugerant in civitatem Modin, immolare, et accendere thura, et a lege Dei discedere.
1 Maccabees 1Mac 40 2 16 Et multi de populo Israël consentientes accesserunt ad eos : sed Mathathias et filii ejus constanter steterunt.
1 Maccabees 1Mac 40 2 17 Et respondentes qui missi erant ab Antiocho, dixerunt Mathathiae : Princeps, et clarissimus et magnus es in hac civitate, et ornatus filiis et fratribus :
1 Maccabees 1Mac 40 2 18 ergo accede prior, et fac jussum regis, sicut fecerunt omnes gentes, et viri Juda, et qui remanserunt in Jerusalem : et eris tu, et filii tui, inter amicos regis, et amplificatus auro, et argento, et muneribus multis.
1 Maccabees 1Mac 40 2 19 Et respondit Mathathias, et dixit magna voce : Etsi omnes gentes regi Antiocho obediunt, ut discedat unusquisque a servitute legis patrum suorum, et consentiat mandatis ejus :
1 Maccabees 1Mac 40 2 20 ego et filii mei, et fratres mei, obediemus legi patrum nostrorum :
1 Maccabees 1Mac 40 2 21 propitius sit nobis Deus : non est nobis utile relinquere legem, et justitias Dei :
1 Maccabees 1Mac 40 2 22 non audiemus verba regis Antiochi, nec sacrificabimus transgredientes legis nostrae mandata, ut eamus altera via.
1 Maccabees 1Mac 40 2 23 Et ut cessavit loqui verba haec, accessit quidam Judaeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin, secundum jussum regis :
1 Maccabees 1Mac 40 2 24 et vidit Mathathias, et doluit, et contremuerunt renes ejus, et accensus est furor ejus secundum judicium legis, et insiliens trucidavit eum super aram :
1 Maccabees 1Mac 40 2 25 sed et virum, quem rex Antiochus miserat, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore, et aram destruxit :
1 Maccabees 1Mac 40 2 26 et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zamri filio Salomi.
1 Maccabees 1Mac 40 2 27 Et exclamavit Mathathias voce magna in civitate, dicens : Omnis qui zelum habet legis, statuens testamentum, exeat post me.
1 Maccabees 1Mac 40 2 28 Et fugit ipse, et filii ejus in montes, et reliquerunt quaecumque habebant in civitate.
1 Maccabees 1Mac 40 2 29 Tunc descenderunt multi quaerentes judicium, et justitiam, in desertum :
1 Maccabees 1Mac 40 2 30 et sederunt ibi ipsi, et filii eorum, et mulieres eorum, et pecora eorum : quoniam inundaverunt super eos mala.
1 Maccabees 1Mac 40 2 31 Et renuntiatum est viris regis, et exercitui qui erat in Jerusalem civitate David, quoniam discessissent viri quidam, qui dissipaverunt mandatum regis, in loca occulta in deserto, et abiissent post illos multi.
1 Maccabees 1Mac 40 2 32 Et statim perrexerunt ad eos, et constituerunt adversus eos praelium in die sabbatorum,
1 Maccabees 1Mac 40 2 33 et dixerunt ad eos : Resistitis et nunc adhuc ? exite, et facite secundum verbum regis Antiochi, et vivetis.
1 Maccabees 1Mac 40 2 34 Et dixerunt : Non exibimus, neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum.
1 Maccabees 1Mac 40 2 35 Et concitaverunt adversus eos praelium.
1 Maccabees 1Mac 40 2 36 Et non responderunt eis, nec lapidem miserunt in eos, nec oppilaverunt loca occulta,
1 Maccabees 1Mac 40 2 37 dicentes : Moriamur omnes in simplicitate nostra : et testes erunt super nos caelum et terra, quod injuste perditis nos.
1 Maccabees 1Mac 40 2 38 Et intulerunt illis bellum sabbatis : et mortui sunt ipsi, et uxores eorum, et filii eorum, et pecora eorum usque ad mille animas hominum.
1 Maccabees 1Mac 40 2 39 Et cognovit Mathathias et amici ejus, et luctum habuerunt super eos valde.
1 Maccabees 1Mac 40 2 40 Et dixit vir proximo suo : Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra.
1 Maccabees 1Mac 40 2 41 Et cogitaverunt in die illa, dicentes : Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum : et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis.
1 Maccabees 1Mac 40 2 42 Tunc congregata est ad eos synagoga Assidaeorum fortis viribus ex Israël, omnis voluntarius in lege :
1 Maccabees 1Mac 40 2 43 et omnes, qui fugiebant a malis, additi sunt ad eos, et facti sunt illis ad firmamentum.
1 Maccabees 1Mac 40 2 44 Et collegerunt exercitum, et percusserunt peccatores in ira sua, et viros iniquos in indignatione sua : et ceteri fugerunt ad nationes, ut evaderent.
1 Maccabees 1Mac 40 2 45 Et circuivit Mathathias et amici ejus, et destruxerunt aras :
1 Maccabees 1Mac 40 2 46 et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israël : et in fortitudine.
1 Maccabees 1Mac 40 2 47 Et persecuti sunt filios superbiae, et prosperatum est opus in manibus eorum :
1 Maccabees 1Mac 40 2 48 et obtinuerunt legem de manibus gentium, et de manibus regum, et non dederunt cornu peccatori.
1 Maccabees 1Mac 40 2 49 Et appropinquaverunt dies Mathathiae moriendi, et dixit filiis suis : Nunc confortata est superbia, et castigatio, et tempus eversionis, et ira indignationis.
1 Maccabees 1Mac 40 2 50 Nunc ergo, o filii, aemulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum,
1 Maccabees 1Mac 40 2 51 et mementote operum patrum, quae fecerunt in generationibus suis : et accipietis gloriam magnam, et nomen aeternum.
1 Maccabees 1Mac 40 2 52 Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad justitiam ?
1 Maccabees 1Mac 40 2 53 Joseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum, et factus est dominus Aegypti.
1 Maccabees 1Mac 40 2 54 Phinees pater noster, zelando zelum Dei, accepit testamentum sacerdotii aeterni.
1 Maccabees 1Mac 40 2 55 Jesus dum implevit verbum, factus est dux in Israël.
1 Maccabees 1Mac 40 2 56 Caleb dum testificatur in ecclesia, accepit haereditatem.
1 Maccabees 1Mac 40 2 57 David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula.
1 Maccabees 1Mac 40 2 58 Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in caelum.
1 Maccabees 1Mac 40 2 59 Ananias et Azarias et Misaël credentes, liberati sunt de flamma.
1 Maccabees 1Mac 40 2 60 Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum.
1 Maccabees 1Mac 40 2 61 Et ita cogitate per generationem et generationem : quia omnes qui sperant in eum, non infirmantur.
1 Maccabees 1Mac 40 2 62 Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est :
1 Maccabees 1Mac 40 2 63 hodie extollitur, et cras non invenietur : quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit.
1 Maccabees 1Mac 40 2 64 Vos ergo filii, confortamini, et viriliter agite in lege : quia in ipsa gloriosi eritis.
1 Maccabees 1Mac 40 2 65 Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est : ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater.
1 Maccabees 1Mac 40 2 66 Et Judas Machabaeus, fortis viribus a juventute sua, sit vobis princeps militiae, et ipse aget bellum populi.
1 Maccabees 1Mac 40 2 67 Et adducetis ad vos omnes factores legis : et vindicate vindictam populi vestri.
1 Maccabees 1Mac 40 2 68 Retribuite retributionem gentibus, et intendite in praeceptum legis.
1 Maccabees 1Mac 40 2 69 Et benedixit eos, et appositus est ad patres suos.
1 Maccabees 1Mac 40 2 70 Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto : et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israël planctu magno.
1 Maccabees 1Mac 40 3 1 Et surrexit Judas, qui vocabatur Machabaeus, filius ejus, pro eo :
1 Maccabees 1Mac 40 3 2 et adjuvabant eum omnes fratres ejus, et universi qui se conjunxerant patri ejus, et praeliabantur praelium Israël cum laetitia.
1 Maccabees 1Mac 40 3 3 [Et dilatavit gloriam populo suo, et induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma bellica sua in praeliis, et protegebat castra gladio suo.
1 Maccabees 1Mac 40 3 4 Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione.
1 Maccabees 1Mac 40 3 5 Et persecutus est iniquos perscrutans eos : et qui conturbabant populum suum, eos succendit flammis :
1 Maccabees 1Mac 40 3 6 et repulsi sunt inimici ejus prae timore ejus, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt : et directa est salus in manu ejus.
1 Maccabees 1Mac 40 3 7 Et exacerbabat reges multos, et laetificabat Jacob in operibus suis, et in saeculum memoria ejus in benedictione.
1 Maccabees 1Mac 40 3 8 Et perambulavit civitates Juda, et perdidit impios ex eis, et avertit iram ab Israël.
1 Maccabees 1Mac 40 3 9 Et nominatus est usque ad novissimum terrae, et congregavit pereuntes.]
1 Maccabees 1Mac 40 3 10 Et congregavit Apollonius gentes, et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israël.
1 Maccabees 1Mac 40 3 11 Et cognovit Judas, et exiit obviam illi : et percussit, et occidit illum : et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt.
1 Maccabees 1Mac 40 3 12 Et accepit spolia eorum : et gladium Apollonii abstulit Judas, et erat pugnans in eo omnibus diebus.
1 Maccabees 1Mac 40 3 13 Et audivit Seron princeps exercitus Syriae, quod congregavit Judas congregationem fidelium, et ecclesiam secum,
1 Maccabees 1Mac 40 3 14 et ait : Faciam mihi nomen, et glorificabor in regno, et debellabo Judam, et eos qui cum ipso sunt, qui spernebant verbum regis.
1 Maccabees 1Mac 40 3 15 Et praeparavit se : et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israël.
1 Maccabees 1Mac 40 3 16 Et appropinquaverunt usque ad Bethoron : et exivit Judas obviam illi cum paucis.
1 Maccabees 1Mac 40 3 17 Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam, dixerunt Judae : Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, et tam fortem, et nos fatigati sumus jejunio hodie ?
1 Maccabees 1Mac 40 3 18 Et ait Judas : Facile est concludi multos in manus paucorum : et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis, et in paucis :
1 Maccabees 1Mac 40 3 19 quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est.
1 Maccabees 1Mac 40 3 20 Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci, et superbia, ut disperdant nos, et uxores nostras, et filios nostros, et ut spolient nos :
1 Maccabees 1Mac 40 3 21 nos vero pugnabimus pro animabus nostris, et legibus nostris :
1 Maccabees 1Mac 40 3 22 et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram : vos autem ne timueritis eos.
1 Maccabees 1Mac 40 3 23 Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito : et contritus est Seron et exercitus ejus in conspectu ipsius :
1 Maccabees 1Mac 40 3 24 et persecutus est eum in descensu Bethoron usque in campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri, reliqui autem fugerunt in terram Philisthiim.
1 Maccabees 1Mac 40 3 25 Et cecidit timor Judae ac fratrum ejus, et formido super omnes gentes in circuitu eorum :
1 Maccabees 1Mac 40 3 26 et pervenit ad regem nomen ejus, et de praeliis Judae narrabant omnes gentes.
1 Maccabees 1Mac 40 3 27 Ut audivit autem rex Antiochus sermones istos, iratus est animo : et misit, et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde :
1 Maccabees 1Mac 40 3 28 et aperuit aerarium suum, et dedit stipendia exercitui in annum : et mandavit illis ut essent parati ad omnia.
1 Maccabees 1Mac 40 3 29 Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quae erant a primis diebus :
1 Maccabees 1Mac 40 3 30 et timuit ne non haberet ut semel et bis, in sumptus et donaria, quae dederat ante larga manu : et abundaverat super reges qui ante eum fuerant.
1 Maccabees 1Mac 40 3 31 Et consternatus erat animo valde, et cogitavit ire in Persidem, et accipere tributa regionum, et congregare argentum multum.
1 Maccabees 1Mac 40 3 32 Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali, super negotia regia, a flumine Euphrate usque ad flumen Aegypti,
1 Maccabees 1Mac 40 3 33 et ut nutriret Antiochum filium suum, donec rediret.
1 Maccabees 1Mac 40 3 34 Et tradidit ei medium exercitum, et elephantos : et mandavit ei de omnibus quae volebat, et de inhabitantibus Judaeam, et Jerusalem :
1 Maccabees 1Mac 40 3 35 et ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israël, et reliquias Jerusalem, et auferendam memoriam eorum de loco :
1 Maccabees 1Mac 40 3 36 et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum, et sorte distribueret terram eorum.
1 Maccabees 1Mac 40 3 37 Et rex assumpsit partem exercitus residui, et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo : et transfretavit Euphraten flumen, et perambulabat superiores regiones.
1 Maccabees 1Mac 40 3 38 Et elegit Lysias Ptolemaeum filium Dorymini, et Nicanorem, et Gorgiam, viros potentes ex amicis regis :
1 Maccabees 1Mac 40 3 39 et misit cum eis quadraginta millia virorum, et septem millia equitum, ut venirent in terram Juda, et disperderent eam secundum verbum regis.
1 Maccabees 1Mac 40 3 40 Et processerunt cum universa virtute sua, et venerunt, et applicuerunt Emmaum in terra campestri.
1 Maccabees 1Mac 40 3 41 Et audierunt mercatores regionum nomen eorum : et acceperunt argentum, et aurum multum valde, et pueros, et venerunt in castra ut acciperent filios Israël in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriae, et terrae alienigenarum.
1 Maccabees 1Mac 40 3 42 Et vidit Judas et fratres ejus, quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum : et cognoverunt verba regis, quae mandavit populo facere in interitum et consummationem :
1 Maccabees 1Mac 40 3 43 et dixerunt unusquisque ad proximum suum : Erigamus dejectionem populi nostri, et pugnemus pro populo nostro, et sanctis nostris.
1 Maccabees 1Mac 40 3 44 Et congregatus est conventus ut essent parati in praelium, et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes.
1 Maccabees 1Mac 40 3 45 Et Jerusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum : non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus. Et sanctum conculcabatur : et filii alienigenarum erant in arce ; ibi erat habitatio gentium : et ablata est voluptas a Jacob, et defecit ibi tibia et cithara.
1 Maccabees 1Mac 40 3 46 Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Jerusalem, quia locus orationis erat in Maspha ante in Israël.
1 Maccabees 1Mac 40 3 47 Et jejunaverunt illa die, et induerunt se ciliciis, et cinerem imposuerunt capiti suo, et disciderunt vestimenta sua :
1 Maccabees 1Mac 40 3 48 et expanderunt libros legis, de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum :
1 Maccabees 1Mac 40 3 49 et attulerunt ornamenta sacerdotalia, et primitias, et decimas : et suscitaverunt Nazaraeos, qui impleverant dies,
1 Maccabees 1Mac 40 3 50 et clamaverunt voce magna in caelum, dicentes : Quid faciemus istis, et quo eos ducemus ?
1 Maccabees 1Mac 40 3 51 et sancta tua conculcata sunt, et contaminata sunt, et sacerdotes tui facti sunt in luctum, et in humilitatem :
1 Maccabees 1Mac 40 3 52 et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant : tu scis quae cogitant in nos.
1 Maccabees 1Mac 40 3 53 Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu, Deus, adjuves nos ?
1 Maccabees 1Mac 40 3 54 Et tubis exclamaverunt voce magna.
1 Maccabees 1Mac 40 3 55 Et post haec constituit Judas duces populi, tribunos, et centuriones, et pentacontarchos, et decuriones.
1 Maccabees 1Mac 40 3 56 Et dixit his, qui aedificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem.
1 Maccabees 1Mac 40 3 57 Et moverunt castra, et collocaverunt ad austrum Emmaum.
1 Maccabees 1Mac 40 3 58 Et ait Judas : Accingimini, et estote filii potentes, et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has quae convenerunt adversus nos disperdere nos, et sancta nostra :
1 Maccabees 1Mac 40 3 59 quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostrae, et sanctorum.
1 Maccabees 1Mac 40 3 60 Sicut autem fuerit voluntas in caelo, sic fiat.
1 Maccabees 1Mac 40 4 1 Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et mille equites electos : et moverunt castra nocte,
1 Maccabees 1Mac 40 4 2 ut applicarent ad castra Judaeorum, et percuterent eos subito : et filii, qui erant ex arce, erant illis duces.
1 Maccabees 1Mac 40 4 3 Et audivit Judas, et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis, qui erant in Emmaum :
1 Maccabees 1Mac 40 4 4 adhuc enim dispersus erat exercitus a castris.
1 Maccabees 1Mac 40 4 5 Et venit Gorgias in castra Judae noctu, et neminem invenit : et quaerebat eos in montibus, quoniam dixit : Fugiunt hi a nobis.
1 Maccabees 1Mac 40 4 6 Et cum dies factus esset, apparuit Judas in campo cum tribus millibus virorum tantum, qui tegumenta et gladios non habebant :
1 Maccabees 1Mac 40 4 7 et viderunt castra gentium valida, et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad praelium.
1 Maccabees 1Mac 40 4 8 Et ait Judas viris, qui secum erant : Ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis.
1 Maccabees 1Mac 40 4 9 Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos Pharao cum exercitu multo.
1 Maccabees 1Mac 40 4 10 Et nunc clamemus in caelum : et miserebitur nostri Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie :
1 Maccabees 1Mac 40 4 11 et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël.
1 Maccabees 1Mac 40 4 12 Et elevaverunt alienigenae oculos suos, et viderunt eos venientes ex adverso.
1 Maccabees 1Mac 40 4 13 Et exierunt de castris in praelium, et tuba cecinerunt hi qui erant cum Juda.
1 Maccabees 1Mac 40 4 14 Et congressi sunt : et contritae sunt gentes, et fugerunt in campum.
1 Maccabees 1Mac 40 4 15 Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumaeae, et Azoti, et Jamniae : et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum.
1 Maccabees 1Mac 40 4 16 Et reversus est Judas, et exercitus ejus sequens eum.
1 Maccabees 1Mac 40 4 17 Dixitque ad populum : Non concupiscatis spolia : quia bellum contra nos est,
1 Maccabees 1Mac 40 4 18 et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte : sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi.
1 Maccabees 1Mac 40 4 19 Et adhuc loquente Juda haec, ecce apparuit pars quaedam prospiciens de monte.
1 Maccabees 1Mac 40 4 20 Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra : fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est.
1 Maccabees 1Mac 40 4 21 Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad praelium.
1 Maccabees 1Mac 40 4 22 Et fugerunt omnes in campum alienigenarum :
1 Maccabees 1Mac 40 4 23 et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas.
1 Maccabees 1Mac 40 4 24 Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in caelum, quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia ejus.
1 Maccabees 1Mac 40 4 25 Et facta est salus magna in Israël in die illa.
1 Maccabees 1Mac 40 4 26 Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiaverunt Lysiae universa quae acciderant.
1 Maccabees 1Mac 40 4 27 Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat : quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israël, et qualia mandavit rex.
1 Maccabees 1Mac 40 4 28 Et sequenti anno, congregavit Lysias virorum electorum sexaginta millia, et equitum quinque millia, ut debellaret eos.
1 Maccabees 1Mac 40 4 29 Et venerunt in Judaeam, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Judas cum decem millibus viris.
1 Maccabees 1Mac 40 4 30 Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit : Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathae filii Saul, et armigeri ejus.
1 Maccabees 1Mac 40 4 31 Conclude exercitum istum in manu populi tui Israël, et confundantur in exercitu suo et equitibus.
1 Maccabees 1Mac 40 4 32 Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua.
1 Maccabees 1Mac 40 4 33 Dejice illos gladio diligentium te : et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis.
1 Maccabees 1Mac 40 4 34 Et commiserunt praelium : et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque millia virorum.
1 Maccabees 1Mac 40 4 35 Videns autem Lysias fugam suorum, et Judaeorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judaeam.
1 Maccabees 1Mac 40 4 36 Dixit autem Judas, et fratres ejus : Ecce contriti sunt inimici nostri : ascendamus nunc mundare sancta, et renovare.
1 Maccabees 1Mac 40 4 37 Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion.
1 Maccabees 1Mac 40 4 38 Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel in montibus, et pastophoria diruta.
1 Maccabees 1Mac 40 4 39 Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum,
1 Maccabees 1Mac 40 4 40 et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in caelum.
1 Maccabees 1Mac 40 4 41 Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta.
1 Maccabees 1Mac 40 4 42 Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei :
1 Maccabees 1Mac 40 4 43 et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum.
1 Maccabees 1Mac 40 4 44 Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret.
1 Maccabees 1Mac 40 4 45 Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud : ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud.
1 Maccabees 1Mac 40 4 46 Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis.
1 Maccabees 1Mac 40 4 47 Et acceperunt lapides integros secundum legem, et aedificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius :
1 Maccabees 1Mac 40 4 48 et aedificaverunt sancta, et quae intra domum erant intrinsecus : et aedem, et atria sanctificaverunt.
1 Maccabees 1Mac 40 4 49 Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum.
1 Maccabees 1Mac 40 4 50 Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas quae super candelabrum erant, et lucebant in templo.
1 Maccabees 1Mac 40 4 51 Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera quae fecerant.
1 Maccabees 1Mac 40 4 52 Et ante matutinum surrexerunt quinta et vigesima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centesimi quadragesimi octavi anni :
1 Maccabees 1Mac 40 4 53 et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt.
1 Maccabees 1Mac 40 4 54 Secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis, et citharis, et cinyris, et in cymbalis.
1 Maccabees 1Mac 40 4 55 Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt, et benedixerunt in caelum eum, qui prosperavit eis.
1 Maccabees 1Mac 40 4 56 Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt holocausta cum laetitia, et sacrificium salutaris et laudis.
1 Maccabees 1Mac 40 4 57 Et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis, et dedicaverunt portas et pastophoria, et imposuerunt eis januas.
1 Maccabees 1Mac 40 4 58 Et facta est laetitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium.
1 Maccabees 1Mac 40 4 59 Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Israël, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum laetitia et gaudio.
1 Maccabees 1Mac 40 4 60 Et aedificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos et turres firmas, nequando venirent gentes, et conculcarent eum sicut antea fecerunt.
1 Maccabees 1Mac 40 4 61 Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumaeae.
1 Maccabees 1Mac 40 5 1 Et factum est, ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est altare et sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde :
1 Maccabees 1Mac 40 5 2 et cogitabant tollere genus Jacob, qui erant inter eos, et coeperunt occidere de populo, et persequi.
1 Maccabees 1Mac 40 5 3 Et debellabat Judas filios Esau in Idumaea, et eos qui erant in Acrabathane, quia circumsedebant Israëlitas : et percussit eos plaga magna.
1 Maccabees 1Mac 40 5 4 Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum, insidiantes ei in via.
1 Maccabees 1Mac 40 5 5 Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et anathematizavit eos, et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant.
1 Maccabees 1Mac 40 5 6 Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, et Timotheum ducem ipsorum :
1 Maccabees 1Mac 40 5 7 et commisit cum eis praelia multa, et contriti sunt in conspectu eorum, et percussit eos :
1 Maccabees 1Mac 40 5 8 et cepit Gazer civitatem et filias ejus, et reversus est in Judaeam.
1 Maccabees 1Mac 40 5 9 Et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israëlitas, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos : et fugerunt in Datheman munitionem.
1 Maccabees 1Mac 40 5 10 Et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus, dicentes : Congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant,
1 Maccabees 1Mac 40 5 11 et parant venire, et occupare munitionem, in quam confugimus : et Timotheus est dux exercitus eorum.
1 Maccabees 1Mac 40 5 12 Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis.
1 Maccabees 1Mac 40 5 13 Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt : et captivas duxerunt uxores eorum, et natos, et spolia, et peremerunt illic fere mille viros.
1 Maccabees 1Mac 40 5 14 Et adhuc epistolae legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilaea conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba haec :
1 Maccabees 1Mac 40 5 15 dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida, et Tyro, et Sidone : et repleta est omnis Galilaea alienigenis, ut nos consumant.
1 Maccabees 1Mac 40 5 16 Ut audivit autem Judas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis.
1 Maccabees 1Mac 40 5 17 Dixitque Judas Simoni fratri suo : Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilaea : ego autem et frater meus Jonathas ibimus in Galaaditim.
1 Maccabees 1Mac 40 5 18 Et reliquit Josephum filium Zachariae, et Azariam, duces populi, cum residuo exercitu in Judaea ad custodiam :
1 Maccabees 1Mac 40 5 19 et praecepit illis, dicens : Praeestote populo huic : et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur.
1 Maccabees 1Mac 40 5 20 Et partiti sunt Simoni viri tria millia, ut iret in Galilaeam : Judae autem octo millia in Galaaditim.
1 Maccabees 1Mac 40 5 21 Et abiit Simon in Galilaeam, et commisit praelia multa cum gentibus : et contritae sunt gentes a facie ejus, et persecutus est eos usque ad portam
1 Maccabees 1Mac 40 5 22 Ptolemaidis : et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum. Et accepit spolia eorum,
1 Maccabees 1Mac 40 5 23 et assumpsit eos qui erant in Galilaea et in Arbatis, cum uxoribus, et natis, et omnibus quae erant illis, et adduxit in Judaeam cum laetitia magna.
1 Maccabees 1Mac 40 5 24 Et Judas Machabaeus, et Jonathas frater ejus, transierunt Jordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum.
1 Maccabees 1Mac 40 5 25 Et occurrerunt eis Nabuthaei, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia quae acciderant fratribus eorum in Galaaditide,
1 Maccabees 1Mac 40 5 26 et quia multi ex eis comprehensi sunt in Barasa, et Bosor, et in Alimis, et in Casphor, et Mageth, et Carnaim : hae omnes civitates munitae et magnae.
1 Maccabees 1Mac 40 5 27 Sed et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una die.
1 Maccabees 1Mac 40 5 28 Et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem : et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni.
1 Maccabees 1Mac 40 5 29 Et surrexerunt inde nocte, et ibant usque ad munitionem.
1 Maccabees 1Mac 40 5 30 Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cujus non erat numerus, portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos.
1 Maccabees 1Mac 40 5 31 Et vidit Judas quia coepit bellum, et clamor belli ascendit ad caelum sicut tuba, et clamor magnus de civitate :
1 Maccabees 1Mac 40 5 32 et dixit exercitui suo : Pugnate hodie pro fratribus vestris.
1 Maccabees 1Mac 40 5 33 Et venit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis, et clamaverunt in oratione.
1 Maccabees 1Mac 40 5 34 Et cognoverunt castra Timothei quia Machabaeus est, et refugerunt a facie ejus : et percusserunt eos plaga magna. Et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia virorum.
1 Maccabees 1Mac 40 5 35 Et divertit Judas in Maspha, et expugnavit, et cepit eam : et occidit omnem masculum ejus, et sumpsit spolia ejus, et succendit eam igni.
1 Maccabees 1Mac 40 5 36 Inde perrexit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliquas civitates Galaaditidis.
1 Maccabees 1Mac 40 5 37 Post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem.
1 Maccabees 1Mac 40 5 38 Et misit Judas speculari exercitum : et renuntiaverunt ei, dicentes : Quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis :
1 Maccabees 1Mac 40 5 39 et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in praelium. Et abiit Judas obviam illis.
1 Maccabees 1Mac 40 5 40 Et ait Timotheus principibus exercitus sui : Cum appropinquaverit Judas, et exercitus ejus, ad torrentem aquae : si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos ;
1 Maccabees 1Mac 40 5 41 si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretamus ad eos, et poterimus adversus illum.
1 Maccabees 1Mac 40 5 42 Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquae, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens : Neminem hominem reliqueritis, sed veniant omnes in praelium.
1 Maccabees 1Mac 40 5 43 Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contritae sunt omnes gentes a facie eorum, et projecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim.
1 Maccabees 1Mac 40 5 44 Et occupavit ipsam civitatem, et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso : et oppressa est Carnaim, et non potuit sustinere contra faciem Judae.
1 Maccabees 1Mac 40 5 45 Et congregavit Judas universos Israëlitas, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum, et uxores eorum, et natos, et exercitum magnum valde, ut venirent in terram Juda.
1 Maccabees 1Mac 40 5 46 Et venerunt usque Ephron : et haec civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat.
1 Maccabees 1Mac 40 5 47 Et incluserunt se qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus : et misit ad eos Judas verbis pacificis,
1 Maccabees 1Mac 40 5 48 dicens : Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram : et nemo vobis nocebit, tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire.
1 Maccabees 1Mac 40 5 49 Et praecepit Judas praedicare in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat loco :
1 Maccabees 1Mac 40 5 50 et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte, et tradita est civitas in manu ejus :
1 Maccabees 1Mac 40 5 51 et peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam, et accepit spolia ejus : et transivit per totam civitatem super interfectos.
1 Maccabees 1Mac 40 5 52 Et transgressi sunt Jordanem in campo magno, contra faciem Bethsan.
1 Maccabees 1Mac 40 5 53 Et erat Judas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Juda :
1 Maccabees 1Mac 40 5 54 et ascenderunt in montem Sion cum laetitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace.
1 Maccabees 1Mac 40 5 55 Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et Simon frater ejus in Galilaea contra faciem Ptolemaidis,
1 Maccabees 1Mac 40 5 56 audivit Josephus Zachariae filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et praelia quae facta sunt,
1 Maccabees 1Mac 40 5 57 et dixit : Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quae in circuitu nostro sunt.
1 Maccabees 1Mac 40 5 58 Et praecepit his qui erant in exercitu suo, et abierunt Jamniam.
1 Maccabees 1Mac 40 5 59 Et exivit Gorgias de civitate, et viri ejus obviam illis in pugnam.
1 Maccabees 1Mac 40 5 60 Et fugati sunt Josephus et Azarias usque in fines Judaeae : et ceciderunt illo die de populo Israël ad duo millia viri, et facta est fuga magna in populo :
1 Maccabees 1Mac 40 5 61 quia non audierunt Judam, et fratres ejus, existimantes fortiter se facturos.
1 Maccabees 1Mac 40 5 62 Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israël.
1 Maccabees 1Mac 40 5 63 Et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum.
1 Maccabees 1Mac 40 5 64 Et convenerunt ad eos fausta acclamantes.
1 Maccabees 1Mac 40 5 65 Et exivit Judas et fratres ejus, et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est, et percussit Chebron et filias ejus : et muros ejus, et turres succendit igni in circuitu.
1 Maccabees 1Mac 40 5 66 Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Samariam.
1 Maccabees 1Mac 40 5 67 In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in praelium.
1 Maccabees 1Mac 40 5 68 Et declinavit Judas in Azotum in terram alienigenarum, et diruit aras eorum, et sculptilia deorum ipsorum succendit igni : et cepit spolia civitatum, et reversus est in terram Juda.
1 Maccabees 1Mac 40 6 1 Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones, et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam, et copiosam in argento et auro,
1 Maccabees 1Mac 40 6 2 templumque in ea locuples valde, et illic velamina aurea, et loricae, et scuta, quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Graecia.
1 Maccabees 1Mac 40 6 3 Et venit, et quaerebat capere civitatem, et depraedari eam : et non potuit, quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate :
1 Maccabees 1Mac 40 6 4 et insurrexerunt in praelium, et fugit inde, et abiit cum tristitia magna, et reversus est in Babyloniam.
1 Maccabees 1Mac 40 6 5 Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra quae erant in terra Juda :
1 Maccabees 1Mac 40 6 6 et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Judaeorum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quae ceperunt de castris, quae exciderunt :
1 Maccabees 1Mac 40 6 7 et quia diruerunt abominationem, quam aedificaverat super altare quod erat in Jerusalem : et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam.
1 Maccabees 1Mac 40 6 8 Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde : et decidit in lectum, et incidit in languorem prae tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat.
1 Maccabees 1Mac 40 6 9 Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori.
1 Maccabees 1Mac 40 6 10 Et vocavit omnes amicos suos, et dixit illis : Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui corde prae sollicitudine :
1 Maccabees 1Mac 40 6 11 et dixi in corde meo : In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiae, in qua nunc sum : qui jucundus eram, et dilectus in potestate mea !
1 Maccabees 1Mac 40 6 12 Nunc vero reminiscor malorum quae feci in Jerusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea quae erant in ea, et misi auferre habitantes Judaeam sine causa.
1 Maccabees 1Mac 40 6 13 Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista : et ecce pereo tristitia magna in terra aliena.
1 Maccabees 1Mac 40 6 14 Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et praeposuit eum super universum regnum suum :
1 Maccabees 1Mac 40 6 15 et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret.
1 Maccabees 1Mac 40 6 16 Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono.
1 Maccabees 1Mac 40 6 17 Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium ejus, quem nutrivit adolescentem : et vocavit nomen ejus Eupator.
1 Maccabees 1Mac 40 6 18 Et hi qui erant in arce, concluserant Israël in circuitu sanctorum : et quaerebant eis mala semper, et firmamentum gentium.
1 Maccabees 1Mac 40 6 19 Et cogitavit Judas disperdere eos : et convocavit universum populum, ut obsiderent eos.
1 Maccabees 1Mac 40 6 20 Et convenerunt simul, et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo, et fecerunt ballistas et machinas.
1 Maccabees 1Mac 40 6 21 Et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur : et adjunxerunt se illis aliqui impii ex Israël,
1 Maccabees 1Mac 40 6 22 et abierunt ad regem, et dixerunt : Quousque non facis judicium, et vindicas fratres nostros ?
1 Maccabees 1Mac 40 6 23 Nos decrevimus servire patri tuo, et ambulare in praeceptis ejus, et obsequi edictis ejus :
1 Maccabees 1Mac 40 6 24 et filii populi nostri propter hoc alienabant se a nobis, et quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et haereditates nostrae diripiebantur.
1 Maccabees 1Mac 40 6 25 Et non ad nos tantum extenderunt manum, sed et in omnes fines nostros :
1 Maccabees 1Mac 40 6 26 et ecce applicuerunt hodie ad arcem Jerusalem occupare eam, et munitionem Bethsuram munierunt :
1 Maccabees 1Mac 40 6 27 et nisi praeveneris eos velocius, majora quam haec facient, et non poteris obtinere eos.
1 Maccabees 1Mac 40 6 28 Et iratus est rex, ut haec audivit : et convocavit omnes amicos suos, et principes exercitus sui, et eos qui super equites erant :
1 Maccabees 1Mac 40 6 29 sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conductitii.
1 Maccabees 1Mac 40 6 30 Et erat numerus exercitus ejus, centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephanti triginta duo, docti ad praelium.
1 Maccabees 1Mac 40 6 31 Et venerunt per Idumaeam, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos : et fecerunt machinas, et exierunt, et succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter.
1 Maccabees 1Mac 40 6 32 Et recessit Judas ab arce, et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis.
1 Maccabees 1Mac 40 6 33 Et surrexit rex ante lucem, et concitavit exercitus in impetum contra viam Bethzacharam : et comparaverunt se exercitus in praelium, et tubis cecinerunt :
1 Maccabees 1Mac 40 6 34 et elephantis ostenderunt sanguinem uvae et mori, ad acuendos eos in praelium :
1 Maccabees 1Mac 40 6 35 et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeae aereae in capitibus eorum : et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant.
1 Maccabees 1Mac 40 6 36 Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant : et quocumque ibat, ibant, et non discedebant ab ea.
1 Maccabees 1Mac 40 6 37 Sed et turres ligneae super eos firmae protegentes super singulas bestias : et super eas machinae : et super singulas viri virtutis triginta duo, qui pugnabant desuper : et Indus magister bestiae.
1 Maccabees 1Mac 40 6 38 Et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes, tubis exercitum commovere, et perurgere constipatos in legionibus ejus.
1 Maccabees 1Mac 40 6 39 Et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos, resplenduerunt montes ab eis, et resplenduerunt sicut lampades ignis.
1 Maccabees 1Mac 40 6 40 Et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos, et alia per loca humilia : et ibant caute et ordinate.
1 Maccabees 1Mac 40 6 41 Et commovebantur omnes inhabitantes terram a voce multitudinis, et incessu turbae, et collisione armorum : erat enim exercitus magnus valde, et fortis.
1 Maccabees 1Mac 40 6 42 Et appropiavit Judas et exercitus ejus in praelium, et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri.
1 Maccabees 1Mac 40 6 43 Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis : et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex :
1 Maccabees 1Mac 40 6 44 et dedit se ut liberaret populum suum, et acquireret sibi nomen aeternum.
1 Maccabees 1Mac 40 6 45 Et cucurrit ad eam audacter in medio legionis, interficiens a dextris et a sinistris, et cadebant ab eo huc atque illuc.
1 Maccabees 1Mac 40 6 46 Et ivit sub pedes elephantis, et supposuit se ei, et occidit eum : et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic.
1 Maccabees 1Mac 40 6 47 Et videntes virtutem regis, et impetum exercitus ejus, diverterunt se ab eis.
1 Maccabees 1Mac 40 6 48 Castra autem regis ascenderunt contra eos in Jerusalem, et applicuerunt castra regis ad Judaeam, et montem Sion.
1 Maccabees 1Mac 40 6 49 Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsura : et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta conclusis, quia sabbata erant terrae.
1 Maccabees 1Mac 40 6 50 Et comprehendit rex Bethsuram : et constituit illic custodiam servare eam.
1 Maccabees 1Mac 40 6 51 Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos : et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula.
1 Maccabees 1Mac 40 6 52 Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos.
1 Maccabees 1Mac 40 6 53 Escae autem non erant in civitate, eo quod septimus annus esset : et qui remanserant in Judaea de gentibus, consumpserant reliquias eorum, quae repositae fuerant.
1 Maccabees 1Mac 40 6 54 Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames : et dispersi sunt unusquisque in locum suum.
1 Maccabees 1Mac 40 6 55 Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum, et regnaret,
1 Maccabees 1Mac 40 6 56 reversus esset a Perside et Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia quaerebat suscipere regni negotia :
1 Maccabees 1Mac 40 6 57 festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus : Deficimus quotidie, et esca nobis modica est ; et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbit nobis ordinare de regno.
1 Maccabees 1Mac 40 6 58 Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum :
1 Maccabees 1Mac 40 6 59 et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius : propter legitima enim ipsorum, quae despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia haec.
1 Maccabees 1Mac 40 6 60 Et placuit sermo in conspectu regis et principum : et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam.
1 Maccabees 1Mac 40 6 61 Et juravit illis rex et principes, et exierunt de munitione.
1 Maccabees 1Mac 40 6 62 Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci : et rupit citius juramentum quod juravit, et mandavit destruere murum in gyro.
1 Maccabees 1Mac 40 6 63 Et discessit festinanter, et reversus est Antiochiam, et invenit Philippum dominantem civitati : et pugnavit adversus eum, et occupavit civitatem.
1 Maccabees 1Mac 40 7 1 Anno centesimo quinquagesimo primo, exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam, et regnavit illic.
1 Maccabees 1Mac 40 7 2 Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adducerent eos ad eum.
1 Maccabees 1Mac 40 7 3 Et res ei innotuit, et ait : Nolite mihi ostendere faciem eorum.
1 Maccabees 1Mac 40 7 4 Et occidit eos exercitus. Et sedit Demetrius super sedem regni sui.
1 Maccabees 1Mac 40 7 5 Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël : et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos.
1 Maccabees 1Mac 40 7 6 Et accusaverunt populum apud regem, dicentes : Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra.
1 Maccabees 1Mac 40 7 7 Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis : et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum.
1 Maccabees 1Mac 40 7 8 Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi : et misit eum,
1 Maccabees 1Mac 40 7 9 ut videret exterminium quod fecit Judas : sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël.
1 Maccabees 1Mac 40 7 10 Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda : et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo.
1 Maccabees 1Mac 40 7 11 Et non intenderunt sermonibus eorum : viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno.
1 Maccabees 1Mac 40 7 12 Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quae justa sunt :
1 Maccabees 1Mac 40 7 13 et primi, Assidaei qui erant in filiis Israël : et exquirebant ab eis pacem.
1 Maccabees 1Mac 40 7 14 Dixerunt enim : Homo sacerdos de semine Aaron venit ; non decipiet nos :
1 Maccabees 1Mac 40 7 15 et locutus est cum eis verba pacifica, et juravit illis, dicens : Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris.
1 Maccabees 1Mac 40 7 16 Et crediderunt ei : et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die, secundum verbum quod scriptum est :
1 Maccabees 1Mac 40 7 17 Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.
1 Maccabees 1Mac 40 7 18 Et incubuit timor et tremor in omnem populum : quia dixerunt : Non est veritas, et judicium in eis : transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt.
1 Maccabees 1Mac 40 7 19 Et movit Bacchides castra ab Jerusalem, et applicuit in Bethzecha : et misit, et comprehendit multos ex eis qui a se effugerant : et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum projecit.
1 Maccabees 1Mac 40 7 20 Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adjutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem :
1 Maccabees 1Mac 40 7 21 et satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui :
1 Maccabees 1Mac 40 7 22 et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Juda, et fecerunt plagam magnam in Israël.
1 Maccabees 1Mac 40 7 23 Et vidit Judas omnia mala quae fecit Alcimus et qui cum eo erant filiis Israël, multo plus quam gentes :
1 Maccabees 1Mac 40 7 24 et exiit in omnes fines Judaeae in circuitu, et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem.
1 Maccabees 1Mac 40 7 25 Vidit autem Alcimus quod praevaluit Judas et qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos : et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus.
1 Maccabees 1Mac 40 7 26 Et misit rex Nicanorem, unum ex principibus suis nobilioribus, qui erat inimicitias exercens contra Israël : et mandavit ei evertere populum.
1 Maccabees 1Mac 40 7 27 Et venit Nicanor in Jerusalem cum exercitu magno, et misit ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis cum dolo,
1 Maccabees 1Mac 40 7 28 dicens : Non sit pugna inter me et vos : veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace.
1 Maccabees 1Mac 40 7 29 Et venit ad Judam, et salutaverunt se invicem pacifice : et hostes parati erant rapere Judam.
1 Maccabees 1Mac 40 7 30 Et innotuit sermo Judae quoniam cum dolo venerat ad eum : et conterritus est ab eo, et amplius noluit videre faciem ejus.
1 Maccabees 1Mac 40 7 31 Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium ejus : et exivit obviam Judae in pugnam juxta Capharsalama.
1 Maccabees 1Mac 40 7 32 Et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quinque millia viri, et fugerunt in civitatem David.
1 Maccabees 1Mac 40 7 33 Et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion : et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata, quae offerebantur pro rege.
1 Maccabees 1Mac 40 7 34 Et irridens sprevit eos, et polluit : et locutus est superbe,
1 Maccabees 1Mac 40 7 35 et juravit cum ira, dicens : Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna.
1 Maccabees 1Mac 40 7 36 Et intraverunt sacerdotes, et steterunt ante faciem altaris et templi, et flentes dixerunt :
1 Maccabees 1Mac 40 7 37 Tu, Domine, elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum in ea, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo :
1 Maccabees 1Mac 40 7 38 fac vindictam in homine isto et exercitu ejus, et cadant in gladio : memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant.
1 Maccabees 1Mac 40 7 39 Et exiit Nicanor ab Jerusalem, et castra applicuit ad Bethoron : et occurrit illi exercitus Syriae.
1 Maccabees 1Mac 40 7 40 Et Judas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris : et oravit Judas, et dixit :
1 Maccabees 1Mac 40 7 41 Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum octoginta quinque millia :
1 Maccabees 1Mac 40 7 42 sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie : et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua : et judica illum secundum malitiam illius.
1 Maccabees 1Mac 40 7 43 Et commiserunt exercitus praelium tertiadecima die mensis Adar : et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in praelio.
1 Maccabees 1Mac 40 7 44 Ut autem vidit exercitus ejus quia cecidisset Nicanor, projecerunt arma sua, et fugerunt :
1 Maccabees 1Mac 40 7 45 et persecuti sunt eos viam unius diei ab Adazer usquequo veniatur in Gazara, et tubis cecinerunt post eos cum significationibus :
1 Maccabees 1Mac 40 7 46 et exierunt de omnibus castellis Judaeae in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus.
1 Maccabees 1Mac 40 7 47 Et acceperunt spolia eorum in praedam : et caput Nicanoris amputaverunt, et dexteram ejus, quam extenderat superbe, et attulerunt, et suspenderunt contra Jerusalem.
1 Maccabees 1Mac 40 7 48 Et laetatus est populus valde, et egerunt diem illam in laetitia magna.
1 Maccabees 1Mac 40 7 49 Et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis Adar.
1 Maccabees 1Mac 40 7 50 Et siluit terra Juda dies paucos.
1 Maccabees 1Mac 40 8 1 Et audivit Judas nomen Romanorum, quia sunt potentes viribus, et acquiescunt ad omnia quae postulantur ab eis, et quicumque accesserunt ad eos, statuerunt cum eis amicitias : et quia sunt potentes viribus.
1 Maccabees 1Mac 40 8 2 Et audierunt praelia eorum, et virtutes bonas, quas fecerunt in Galatia, quia obtinuerunt eos, et duxerunt sub tributum :
1 Maccabees 1Mac 40 8 3 et quanta fecerunt in regione Hispaniae, et quod in potestatem redegerunt metalla argenti et auri, quae illic sunt, et possederunt omnem locum consilio suo, et patientia :
1 Maccabees 1Mac 40 8 4 locaque quae longe erant valde ab eis, et reges, qui supervenerant eis ab extremis terrae, contriverunt, et percusserunt eos plaga magna : ceteri autem dant eis tributum omnibus annis.
1 Maccabees 1Mac 40 8 5 Et Philippum et Persen Ceteorum regem, et ceteros qui adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello, et obtinuerunt eos :
1 Maccabees 1Mac 40 8 6 et Antiochum magnum regem Asiae, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos, et equitatum, et currus, et exercitum magnum valde, contritum ab eis :
1 Maccabees 1Mac 40 8 7 et quia ceperunt eum vivum, et statuerunt ei ut daret ipse, et qui regnarent post ipsum, tributum magnum, et daret obsides, et constitutum,
1 Maccabees 1Mac 40 8 8 et regionem Indorum, et Medos, et Lydos, de optimis regionibus eorum : et acceptas eas ab eis, dederunt Eumeni regi,
1 Maccabees 1Mac 40 8 9 et quia qui erant apud Helladam, voluerunt ire, et tollere eos : et innotuit sermo his,
1 Maccabees 1Mac 40 8 10 et miserunt ad eos ducem unum, et pugnaverunt contra illos, et ceciderunt ex eis multi, et captivas duxerunt uxores eorum et filios, et diripuerunt eos, et terram eorum possederunt, et destruxerunt muros eorum, et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem :
1 Maccabees 1Mac 40 8 11 et residua regna, et insulas, quae aliquando restiterant illis, exterminaverunt, et in potestatem redegerunt.
1 Maccabees 1Mac 40 8 12 Cum amicis autem suis, et qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam, et obtinuerunt regna, quae erant proxima, et quae erant longe : quia quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos :
1 Maccabees 1Mac 40 8 13 quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent, regnabant : quos autem vellent, regno deturbabant : et exaltati sunt valde.
1 Maccabees 1Mac 40 8 14 Et in omnibus istis nemo portabat diadema, nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea.
1 Maccabees 1Mac 40 8 15 Et quia curiam fecerunt sibi, et quotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine, ut quae digna sunt, gerant :
1 Maccabees 1Mac 40 8 16 et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universae terrae suae, et omnes obediunt uni, et non est invidia, neque zelus inter eos.
1 Maccabees 1Mac 40 8 17 Et elegit Judas Eupolemum filium Joannis filii Jacob, et Jasonem filium Eleazari, et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem :
1 Maccabees 1Mac 40 8 18 et ut auferrent ab eis jugum Graecorum, quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israël.
1 Maccabees 1Mac 40 8 19 Et abierunt Romam viam multam valde, et introierunt curiam, et dixerunt :
1 Maccabees 1Mac 40 8 20 Judas Machabaeus, et fratres ejus, et populus Judaeorum, miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem, et conscribere nos socios et amicos vestros.
1 Maccabees 1Mac 40 8 21 Et placuit sermo in conspectu eorum.
1 Maccabees 1Mac 40 8 22 Et hoc rescriptum est quod rescripserunt in tabulis aereis, et miserunt in Jerusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis :
1 Maccabees 1Mac 40 8 23 Bene sit Romanis, et genti Judaeorum, in mari et in terra in aeternum : gladiusque et hostis procul sit ab eis.
1 Maccabees 1Mac 40 8 24 Quod si institerit bellum Romanis prius, aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum,
1 Maccabees 1Mac 40 8 25 auxilium feret gens Judaeorum, prout tempus dictaverit, corde pleno :
1 Maccabees 1Mac 40 8 26 et praeliantibus non dabunt, neque subministrabunt triticum, arma, pecuniam, naves, sicut placuit Romanis : et custodient mandata eorum, nihil ab eis accipientes.
1 Maccabees 1Mac 40 8 27 Similiter autem et si genti Judaeorum prius acciderit bellum, adjuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit :
1 Maccabees 1Mac 40 8 28 et adjuvantibus non dabitur triticum, arma, pecunia, naves, sicut placuit Romanis : et custodient mandata eorum absque dolo :
1 Maccabees 1Mac 40 8 29 secundum haec verba constituerunt Romani populo Judaeorum.
1 Maccabees 1Mac 40 8 30 Quod si post haec verba hi aut illi addere aut demere ad haec aliquid voluerint, facient ex proposito suo : et quaecumque addiderint, vel dempserint, rata erunt.
1 Maccabees 1Mac 40 8 31 Sed et de malis, quae Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei, dicentes : Quare gravasti jugum tuum super amicos nostros, et socios Judaeos ?
1 Maccabees 1Mac 40 8 32 si ergo iterum adierint nos, adversum te faciemus illis judicium, et pugnabimus tecum mari terraque.
1 Maccabees 1Mac 40 9 1 Interea, ut audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in praelio, apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in Judaeam, et dextrum cornu cum illis.
1 Maccabees 1Mac 40 9 2 Et abierunt viam quae ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quae est in Arbellis : et occupaverunt eam, et peremerunt animas hominum multas.
1 Maccabees 1Mac 40 9 3 In mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi, applicuerunt exercitum ad Jerusalem :
1 Maccabees 1Mac 40 9 4 et surrexerunt, et abierunt in Beream viginti millia virorum, et duo millia equitum.
1 Maccabees 1Mac 40 9 5 Et Judas posuerat castra in Laisa, et tria millia viri electi cum eo :
1 Maccabees 1Mac 40 9 6 et viderunt multitudinem exercitus, quia multi sunt, et timuerunt valde : et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri.
1 Maccabees 1Mac 40 9 7 Et vidit Judas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum, et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, et dissolutus est.
1 Maccabees 1Mac 40 9 8 Et dixit his qui residui erant : Surgamus, et eamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos.
1 Maccabees 1Mac 40 9 9 Et avertebant eum, dicentes : Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo, et revertamur ad fratres nostros, et tunc pugnabimus adversus eos : nos autem pauci sumus.
1 Maccabees 1Mac 40 9 10 Et ait Judas : Absit istam rem facere ut fugiamus ab eis : et si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen gloriae nostrae.
1 Maccabees 1Mac 40 9 11 Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam : et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii praeibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes.
1 Maccabees 1Mac 40 9 12 Bacchides autem erat in dextro cornu, et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis :
1 Maccabees 1Mac 40 9 13 exclamaverunt autem et hi qui erant ex parte Judae etiam ipsi, et commota est terra a voce exercituum : et commissum est praelium a mane usque ad vesperam.
1 Maccabees 1Mac 40 9 14 Et vidit Judas quod firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde :
1 Maccabees 1Mac 40 9 15 et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti.
1 Maccabees 1Mac 40 9 16 Et qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Judam, et eos qui cum ipso erant, a tergo :
1 Maccabees 1Mac 40 9 17 et ingravatum est praelium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis.
1 Maccabees 1Mac 40 9 18 Et Judas cecidit, et ceteri fugerunt.
1 Maccabees 1Mac 40 9 19 Et Jonathas et Simon tulerunt Judam fratrem suum, et sepelierunt eum in sepulchro patrum suorum in civitate Modin.
1 Maccabees 1Mac 40 9 20 Et fleverunt eum omnis populus Israël planctu magno, et lugebant dies multos,
1 Maccabees 1Mac 40 9 21 et dixerunt : Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israël !
1 Maccabees 1Mac 40 9 22 Et cetera verba bellorum Judae, et virtutum, quas fecit, et magnitudinis ejus, non sunt descripta : multa enim erant valde.
1 Maccabees 1Mac 40 9 23 Et factum est : post obitum Judae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israël, et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem.
1 Maccabees 1Mac 40 9 24 In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis.
1 Maccabees 1Mac 40 9 25 Et elegit Bacchides viros impios, et constituit eos dominos regionis :
1 Maccabees 1Mac 40 9 26 et exquirebant, et perscrutabantur amicos Judae, et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos, et illudebat.
1 Maccabees 1Mac 40 9 27 Et facta est tribulatio magna in Israël, qualis non fuit ex die qua non est visus propheta in Israël.
1 Maccabees 1Mac 40 9 28 Et congregati sunt omnes amici Judae, et dixerunt Jonathae :
1 Maccabees 1Mac 40 9 29 Ex quo frater tuus Judas defunctus est, vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos nostros, Bacchidem et eos qui inimici sunt gentis nostrae.
1 Maccabees 1Mac 40 9 30 Nunc itaque, te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem, et ducem ad bellandum bellum nostrum.
1 Maccabees 1Mac 40 9 31 Et suscepit Jonathas tempore illo principatum, et surrexit loco Judae fratris sui.
1 Maccabees 1Mac 40 9 32 Et cognovit Bacchides, et quaerebat eum occidere.
1 Maccabees 1Mac 40 9 33 Et cognovit Jonathas, et Simon frater ejus, et omnes qui cum eo erant : et fugerunt in desertum Thecuae et consederunt ad aquam lacus Asphar.
1 Maccabees 1Mac 40 9 34 Et cognovit Bacchides, et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus ejus trans Jordanem.
1 Maccabees 1Mac 40 9 35 Et Jonathas misit fratrem suum ducem populi, et rogavit Nabuthaeos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus.
1 Maccabees 1Mac 40 9 36 Et exierunt filii Jambri ex Madaba, et comprehenderunt Joannem et omnia quae habebat, et abierunt habentes ea.
1 Maccabees 1Mac 40 9 37 Post haec verba, renuntiatum est Jonathae et Simoni fratri ejus, quia filii Jambri faciunt nuptias magnas, et ducunt sponsam ex Madaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna.
1 Maccabees 1Mac 40 9 38 Et recordati sunt sanguinis Joannis fratris sui : et ascenderunt, et absconderunt se sub tegumento montis.
1 Maccabees 1Mac 40 9 39 Et elevaverunt oculos suos, et viderunt : et ecce tumultus, et apparatus multus : et sponsus processit, et amici ejus, et fratres ejus obviam illis cum tympanis, et musicis, et armis multis.
1 Maccabees 1Mac 40 9 40 Et surrexerunt ad eos ex insidiis, et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi, et residui fugerunt in montes : et acceperunt omnia spolia eorum :
1 Maccabees 1Mac 40 9 41 et conversae sunt nuptiae in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum.
1 Maccabees 1Mac 40 9 42 Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui : et reversi sunt ad ripam Jordanis.
1 Maccabees 1Mac 40 9 43 Et audivit Bacchides, et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute magna.
1 Maccabees 1Mac 40 9 44 Et dixit ad suos Jonathas : Surgamus, et pugnemus contra inimicos nostros : non est enim hodie sicut heri et nudiustertius :
1 Maccabees 1Mac 40 9 45 ecce enim bellum ex adverso, aqua vero Jordanis hinc et inde, et ripae, et paludes, et saltus : et non est locus divertendi.
1 Maccabees 1Mac 40 9 46 Nunc ergo, clamate in caelum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum. Et commissum est bellum.
1 Maccabees 1Mac 40 9 47 Et extendit Jonathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro :
1 Maccabees 1Mac 40 9 48 et desiliit Jonathas, et qui cum eo erant, in Jordanem, et transnataverunt ad eos Jordanem.
1 Maccabees 1Mac 40 9 49 Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Jerusalem,
1 Maccabees 1Mac 40 9 50 et aedificaverunt civitates munitas in Judaea, munitionem quae erat in Jericho, et in Ammaum, et in Bethoron, et in Bethel, et Thamnata, et Phara, et Thopo muris excelsis, et portis, et seris.
1 Maccabees 1Mac 40 9 51 Et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israël :
1 Maccabees 1Mac 40 9 52 et munivit civitatem Bethsuram, et Gazaram, et arcem, et posuit in eis auxilia, et apparatum escarum :
1 Maccabees 1Mac 40 9 53 et accepit filios principum regionis obsides, et posuit eos in arce in Jerusalem in custodiam.
1 Maccabees 1Mac 40 9 54 Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, praecepit Alcimus destrui muros domus sanctae interioris, et destrui opera prophetarum : et coepit destruere.
1 Maccabees 1Mac 40 9 55 In tempore illo percussus est Alcimus : et impedita sunt opera illius, et occlusum est os ejus, et dissolutus est paralysi, nec ultra potuit loqui verbum, et mandare de domo sua.
1 Maccabees 1Mac 40 9 56 Et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno.
1 Maccabees 1Mac 40 9 57 Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus, et reversus est ad regem. Et siluit terra annis duobus.
1 Maccabees 1Mac 40 9 58 Et cogitaverunt omnes iniqui, dicentes : Ecce Jonathas, et qui cum eo sunt, in silentio habitant confidenter : nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte.
1 Maccabees 1Mac 40 9 59 Et abierunt, et consilium ei dederunt.
1 Maccabees 1Mac 40 9 60 Et surrexit ut veniret cum exercitu multo : et misit occulte epistolas sociis suis qui erant in Judaea, ut comprehenderent Jonathan, et eos qui cum eo erant : sed non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum.
1 Maccabees 1Mac 40 9 61 Et apprehendit de viris regionis, qui principes erant malitiae, quinquaginta viros, et occidit eos :
1 Maccabees 1Mac 40 9 62 et secessit Jonathas, et Simon, et qui cum eo erant, in Bethbessen, quae est in deserto : et exstruxit diruta ejus, et firmaverunt eam.
1 Maccabees 1Mac 40 9 63 Et cognovit Bacchides, et congregavit universam multitudinem suam : et his, qui de Judaea erant, denuntiavit.
1 Maccabees 1Mac 40 9 64 Et venit, et castra posuit desuper Bethbessen : et oppugnavit eam dies multos, et fecit machinas.
1 Maccabees 1Mac 40 9 65 Et reliquit Jonathas Simonem fratrem suum in civitate, et exiit in regionem, et venit cum numero :
1 Maccabees 1Mac 40 9 66 et percussit Odaren et fratres ejus, et filios Phaseron in tabernaculis ipsorum : et coepit caedere, et crescere in virtutibus.
1 Maccabees 1Mac 40 9 67 Simon vero, et qui cum ipso erant, exierunt de civitate, et succenderunt machinas,
1 Maccabees 1Mac 40 9 68 et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis : et afflixerunt eum valde, quoniam consilium ejus et congressus ejus erat inanis.
1 Maccabees 1Mac 40 9 69 Et iratus contra viros iniquos, qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum, multos ex eis occidit : ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam.
1 Maccabees 1Mac 40 9 70 Et cognovit Jonathas : et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso, et reddere ei captivitatem.
1 Maccabees 1Mac 40 9 71 Et libenter accepit, et fecit secundum verba ejus, et juravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vitae ejus.
1 Maccabees 1Mac 40 9 72 Et reddidit ei captivitatem, quam prius erat praedatus de terra Juda : et conversus abiit in terram suam, et non apposuit amplius venire in fines ejus.
1 Maccabees 1Mac 40 9 73 Et cessavit gladius ex Israël : et habitavit Jonathas in Machmas, et coepit Jonathas ibi judicare populum, et exterminavit impios ex Israël.
1 Maccabees 1Mac 40 10 1 Et anno centesimo sexagesimo, ascendit Alexander Antiochi filius, qui cognominatus est Nobilis, et occupavit Ptolemaidam : et receperunt eum, et regnavit illic.
1 Maccabees 1Mac 40 10 2 Et audivit Demetrius rex, et congregavit exercitum copiosum valde, et exivit obviam illi in praelium.
1 Maccabees 1Mac 40 10 3 Et misit Demetrius epistolam ad Jonathan verbis pacificis, ut magnificaret eum.
1 Maccabees 1Mac 40 10 4 Dixit enim : Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos :
1 Maccabees 1Mac 40 10 5 recordabitur enim omnium malorum, quae fecimus in eum, et in fratrem ejus, et in gentem ejus.
1 Maccabees 1Mac 40 10 6 Et dedit ei potestatem congregandi exercitum, et fabricare arma, et esse ipsum socium ejus : et obsides, qui erant in arce, jussit tradi ei.
1 Maccabees 1Mac 40 10 7 Et venit Jonathas in Jerusalem, et legit epistolas in auditu omnis populi, et eorum qui in arce erant.
1 Maccabees 1Mac 40 10 8 Et timuerunt timore magno, quoniam audierunt quod dedit ei rex potestatem congregandi exercitum.
1 Maccabees 1Mac 40 10 9 Et traditi sunt Jonathae obsides, et reddidit eos parentibus suis :
1 Maccabees 1Mac 40 10 10 et habitavit Jonathas in Jerusalem, et coepit aedificare et innovare civitatem.
1 Maccabees 1Mac 40 10 11 Et dixit facientibus opera ut exstruerent muros, et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem : et ita fecerunt.
1 Maccabees 1Mac 40 10 12 Et fugerunt alienigenae, qui erant in munitionibus quas Bacchides aedificaverat :
1 Maccabees 1Mac 40 10 13 et reliquit unusquisque locum suum, et abiit in terram suam :
1 Maccabees 1Mac 40 10 14 tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his qui reliquerant legem et praecepta Dei : erat enim haec eis ad refugium.
1 Maccabees 1Mac 40 10 15 Et audivit Alexander rex promissa, quae promisit Demetrius Jonathae : et narraverunt ei praelia, et virtutes quas ipse fecit, et fratres ejus, et labores quos laboraverunt :
1 Maccabees 1Mac 40 10 16 et ait : Numquid inveniemus aliquem virum talem ? et nunc faciemus eum amicum, et socium nostrum.
1 Maccabees 1Mac 40 10 17 Et scripsit epistolam, et misit ei secundum haec verba, dicens :
1 Maccabees 1Mac 40 10 18 Rex Alexander fratri Jonathae salutem.
1 Maccabees 1Mac 40 10 19 Audivimus de te quod vir potens sis viribus, et aptus es ut sis amicus noster :
1 Maccabees 1Mac 40 10 20 et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae, et ut amicus voceris regis (et misit ei purpuram, et coronam auream) et quae nostra sunt sentias nobiscum, et conserves amicitias ad nos.
1 Maccabees 1Mac 40 10 21 Et induit se Jonathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die solemni scenopegiae : et congregavit exercitum, et fecit arma copiosa.
1 Maccabees 1Mac 40 10 22 Et audivit Demetrius verba ista, et contristatus est nimis, et ait :
1 Maccabees 1Mac 40 10 23 Quid hoc fecimus, quod praeoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Judaeorum ad munimen sui ?
1 Maccabees 1Mac 40 10 24 scribam et ego illis verba deprecatoria, et dignitates, et dona, ut sint mecum in adjutorium.
1 Maccabees 1Mac 40 10 25 Et scripsit eis in haec verba : Rex Demetrius genti Judaeorum salutem.
1 Maccabees 1Mac 40 10 26 Quoniam servastis ad nos pactum, et mansistis in amicitia nostra, et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus, et gavisi sumus.
1 Maccabees 1Mac 40 10 27 Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his quae fecistis nobiscum :
1 Maccabees 1Mac 40 10 28 et remittemus vobis praestationes multas, et dabimus vobis donationes.
1 Maccabees 1Mac 40 10 29 Et nunc absolvo vos et omnes Judaeos a tributis, et pretia salis indulgeo, et coronas remitto, et tertias seminis :
1 Maccabees 1Mac 40 10 30 et dimidiam partem fructus ligni, quod est portionis meae, relinquo vobis ex hodierno die, et deinceps, ne accipiatur a terra Juda, et a tribus civitatibus quae additae sunt illi ex Samaria et Galilaea ; ex hodierna die et in totum tempus :
1 Maccabees 1Mac 40 10 31 et Jerusalem sit sancta, et libera cum finibus suis : et decimae et tributa ipsius sint.
1 Maccabees 1Mac 40 10 32 Remitto etiam potestatem arcis, quae est in Jerusalem : et do eam summo sacerdoti, ut constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit, qui custodiant eam.
1 Maccabees 1Mac 40 10 33 Et omnem animam Judaeorum, quae captiva est a terra Juda in omni regno meo, relinquo liberam gratis, ut omnes a tributis solvantur, etiam pecorum suorum.
1 Maccabees 1Mac 40 10 34 Et omnes dies solemnes, et sabbata, et neomeniae, et dies decreti, et tres dies ante diem solemnem, et tres dies post diem solemnem, sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Judaeis, qui sunt in regno meo :
1 Maccabees 1Mac 40 10 35 et nemo habebit potestatem agere aliquid, et movere negotia adversus aliquem illorum in omni causa.
1 Maccabees 1Mac 40 10 36 Et ascribantur ex Judaeis in exercitu regis ad triginta millia virorum : et dabuntur illis copiae ut oportet omnibus exercitibus regis, et ex eis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni :
1 Maccabees 1Mac 40 10 37 et ex his constituentur super negotia regni, quae aguntur ex fide, et principes sint ex eis, et ambulent in legibus suis, sicut praecepit rex in terra Juda.
1 Maccabees 1Mac 40 10 38 Et tres civitates, quae additae sunt Judaeae ex regione Samariae, cum Judaea reputentur : ut sint sub uno, et non obediant alii potestati, nisi summi sacerdotis.
1 Maccabees 1Mac 40 10 39 Ptolemaida et confines ejus, quas dedi donum sanctis qui sunt in Jerusalem, ad necessarios sumptus sanctorum.
1 Maccabees 1Mac 40 10 40 Et ego do singulis annis quindecim millia siclorum argenti de rationibus regis, quae me contingunt :
1 Maccabees 1Mac 40 10 41 et omne quod reliquum fuerit, quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus, ex hoc dabunt in opera domus.
1 Maccabees 1Mac 40 10 42 Et super haec quinque millia siclorum argenti, quae accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos : et haec ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur.
1 Maccabees 1Mac 40 10 43 Et quicumque confugerint in templum quod est Jerosolymis, et in omnibus finibus ejus, obnoxii regi in omni negotio dimittantur, et universa quae sunt eis in regno meo, libera habeant.
1 Maccabees 1Mac 40 10 44 Et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum, sumptus dabuntur de ratione regis :
1 Maccabees 1Mac 40 10 45 et ad exstruendos muros Jerusalem, et communiendos in circuitu, sumptus dabuntur de ratione regis, et ad construendos muros in Judaea.
1 Maccabees 1Mac 40 10 46 Ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos : quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israël, et tribulaverat eos valde.
1 Maccabees 1Mac 40 10 47 Et complacuit eis in Alexandrum, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus.
1 Maccabees 1Mac 40 10 48 Et congregavit rex Alexander exercitum magnum, et admovit castra contra Demetrium.
1 Maccabees 1Mac 40 10 49 Et commiserunt praelium duo reges, et fugit exercitus Demetrii, et insecutus est eum Alexander, et incubuit super eos.
1 Maccabees 1Mac 40 10 50 Et invaluit praelium nimis, donec occidit sol : et cecidit Demetrius in die illa.
1 Maccabees 1Mac 40 10 51 Et misit Alexander ad Ptolemaeum regem Aegypti legatos secundum haec verba, dicens :
1 Maccabees 1Mac 40 10 52 Quoniam regressus sum in regnum meum, et sedi in sede patrum meorum, et obtinui principatum, et contrivi Demetrium, et possedi regionem nostram,
1 Maccabees 1Mac 40 10 53 et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse et castra ejus a nobis, et sedimus in sede regni ejus :
1 Maccabees 1Mac 40 10 54 et nunc statuamus ad invicem amicitiam : et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus, et dabo tibi dona, et ipsi, digna te.
1 Maccabees 1Mac 40 10 55 Et respondit rex Ptolemaeus, dicens : Felix dies, in qua reversus es ad terram patrum tuorum, et sedisti in sede regni eorum.
1 Maccabees 1Mac 40 10 56 Et nunc faciam tibi quod scripsisti : sed occurre mihi Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et spondeam tibi sicut dixisti.
1 Maccabees 1Mac 40 10 57 Et exivit Ptolemaeus de Aegypto, ipse et Cleopatra filia ejus, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo.
1 Maccabees 1Mac 40 10 58 Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam : et fecit nuptias ejus Ptolemaidae, sicut reges in magna gloria.
1 Maccabees 1Mac 40 10 59 Et scripsit rex Alexander Jonathae, ut veniret obviam sibi.
1 Maccabees 1Mac 40 10 60 Et abiit cum gloria Ptolemaidam, et occurrit ibi duobus regibus, et dedit illis argentum multum, et aurum, et dona : et invenit gratiam in conspectu eorum.
1 Maccabees 1Mac 40 10 61 Et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israël, viri iniqui interpellantes adversus eum : et non intendit ad eos rex.
1 Maccabees 1Mac 40 10 62 Et jussit spoliari Jonathan vestibus suis, et indui eum purpura : et ita fecerunt. Et collocavit eum rex sedere secum.
1 Maccabees 1Mac 40 10 63 Dixitque principibus suis : Exite cum eo in medium civitatis, et praedicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione.
1 Maccabees 1Mac 40 10 64 Et factum est, ut viderunt qui interpellabant gloriam ejus, quae praedicabatur, et opertum eum purpura, fugerunt omnes :
1 Maccabees 1Mac 40 10 65 et magnificavit eum rex, et scripsit eum inter primos amicos, et posuit eum ducem, et participem principatus.
1 Maccabees 1Mac 40 10 66 Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum pace et laetitia.
1 Maccabees 1Mac 40 10 67 In anno centesimo sexagesimo quinto, venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum.
1 Maccabees 1Mac 40 10 68 Et audivit Alexander rex, et contristatus est valde, et reversus est Antiochiam.
1 Maccabees 1Mac 40 10 69 Et constituit Demetrius rex Apollonium ducem, qui praeerat Coelesyriae : et congregavit exercitum magnum, et accessit ad Jamniam : et misit ad Jonathan summum sacerdotem,
1 Maccabees 1Mac 40 10 70 dicens : Tu solus resistis nobis : ego autem factus sum in derisum, et in opprobrium, propterea quia tu potestatem adversum nos exerces in montibus.
1 Maccabees 1Mac 40 10 71 Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem : quia mecum est virtus bellorum.
1 Maccabees 1Mac 40 10 72 Interroga, et disce quis sum ego, et ceteri qui auxilio sunt mihi, qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua :
1 Maccabees 1Mac 40 10 73 et nunc quomodo poteris sustinere equitatum et exercitum tantum in campo, ubi non est lapis, neque saxum, neque locus fugiendi ?
1 Maccabees 1Mac 40 10 74 Ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii, motus est animo : et elegit decem millia virorum, et exiit ab Jerusalem, et occurrit ei Simon frater ejus in adjutorium :
1 Maccabees 1Mac 40 10 75 et applicuerunt castra in Joppen, et exclusit eum a civitate, quia custodia Apollonii Joppe erat : et oppugnavit eam.
1 Maccabees 1Mac 40 10 76 Et exterriti qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Jonathas Joppen.
1 Maccabees 1Mac 40 10 77 Et audivit Apollonius, et admovit tria millia equitum, et exercitum multum.
1 Maccabees 1Mac 40 10 78 Et abiit Azotum tamquam iter faciens, et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum, et confideret in eis. Et insecutus est eum Jonathas in Azotum, et commiserunt praelium.
1 Maccabees 1Mac 40 10 79 Et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte.
1 Maccabees 1Mac 40 10 80 Et cognovit Jonathas quoniam insidiae sunt post se, et circuierunt castra ejus, et jecerunt jacula in populum a mane usque ad vesperam.
1 Maccabees 1Mac 40 10 81 Populus autem stabat, sicut praeceperat Jonathas : et laboraverunt equi eorum.
1 Maccabees 1Mac 40 10 82 Et ejecit Simon exercitum suum, et commisit contra legionem : equites enim fatigati erant : et contriti sunt ab eo, et fugerunt.
1 Maccabees 1Mac 40 10 83 Et qui dispersi sunt per campum, fugerunt in Azotum, et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent.
1 Maccabees 1Mac 40 10 84 Et succendit Jonathas Azotum, et civitates quae erant in circuitu ejus, et accepit spolia eorum, et templum Dagon : et omnes qui fugerunt in illud, succendit igni.
1 Maccabees 1Mac 40 10 85 Et fuerunt qui ceciderunt gladio, cum his qui succensi sunt, fere octo millia virorum.
1 Maccabees 1Mac 40 10 86 Et movit inde Jonathas castra, et applicuit ea Ascalonem : et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria.
1 Maccabees 1Mac 40 10 87 Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum suis, habentibus spolia multa.
1 Maccabees 1Mac 40 10 88 Et factum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, addidit adhuc glorificare Jonathan.
1 Maccabees 1Mac 40 10 89 Et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum. Et dedit ei Accaron, et omnes fines ejus, in possessionem.
1 Maccabees 1Mac 40 11 1 Et rex Aegypti congregavit exercitum, sicut arena quae est circa oram maris, et naves multas : et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo.
1 Maccabees 1Mac 40 11 2 Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates, et occurrebant ei : quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset.
1 Maccabees 1Mac 40 11 3 Cum autem introiret civitatem Ptolemaeus, ponebat custodias militum in singulis civitatibus.
1 Maccabees 1Mac 40 11 4 Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igni, et Azotum, et cetera ejus demolita, et corpora projecta, et eorum, qui caesi erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam.
1 Maccabees 1Mac 40 11 5 Et narraverunt regi quia haec fecit Jonathas, ut invidiam facerent ei : et tacuit rex.
1 Maccabees 1Mac 40 11 6 Et occurrit Jonathas regi in Joppen cum gloria, et invicem se salutaverunt, et dormierunt illic.
1 Maccabees 1Mac 40 11 7 Et abiit Jonathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus : et reversus est in Jerusalem.
1 Maccabees 1Mac 40 11 8 Rex autem Ptolemaeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam, et cogitabat in Alexandrum consilia mala.
1 Maccabees 1Mac 40 11 9 Et misit legatos ad Demetrium, dicens : Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui :
1 Maccabees 1Mac 40 11 10 poenitet enim me quod dederim illi filiam meam : quaesivit enim me occidere.
1 Maccabees 1Mac 40 11 11 Et vituperavit eum, propterea quod concupierat regnum ejus.
1 Maccabees 1Mac 40 11 12 Et abstulit filiam suam, et dedit eam Demetrio, et alienavit se ab Alexandro, et manifestae sunt inimicitiae ejus.
1 Maccabees 1Mac 40 11 13 Et intravit Ptolemaeus Antiochiam, et imposuit duo diademata capiti suo, Aegypti et Asiae.
1 Maccabees 1Mac 40 11 14 Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus : quia rebellabant qui erant in locis illis.
1 Maccabees 1Mac 40 11 15 Et audivit Alexander, et venit ad eum in bellum : et produxit Ptolemaeus rex exercitum, et occurrit ei in manu valida, et fugavit eum.
1 Maccabees 1Mac 40 11 16 Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur : rex autem Ptolemaeus exaltatus est.
1 Maccabees 1Mac 40 11 17 Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri, et misit Ptolemaeo.
1 Maccabees 1Mac 40 11 18 Et rex Ptolemaeus mortuus est in die tertia : et qui erant in munitionibus, perierunt ab his qui erant intra castra.
1 Maccabees 1Mac 40 11 19 Et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo.
1 Maccabees 1Mac 40 11 20 In diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judaea, ut expugnarent arcem quae est in Jerusalem : et fecerunt contra eam machinas multas.
1 Maccabees 1Mac 40 11 21 Et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem Demetrium, et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem.
1 Maccabees 1Mac 40 11 22 Et ut audivit, iratus est : et statim venit ad Ptolemaidam, et scripsit Jonathae ne obsideret arcem, sed occurreret sibi ad colloquium festinato.
1 Maccabees 1Mac 40 11 23 Ut audivit autem Jonathas, jussit obsidere : et elegit de senioribus Israël, et de sacerdotibus, et dedit se periculo.
1 Maccabees 1Mac 40 11 24 Et accepit aurum, et argentum, et vestem, et alia xenia multa, et abiit ad regem Ptolemaidam : et invenit gratiam in conspectu ejus,
1 Maccabees 1Mac 40 11 25 et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua.
1 Maccabees 1Mac 40 11 26 Et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante eum fuerant : et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum,
1 Maccabees 1Mac 40 11 27 et statuit ei principatum sacerdotii, et quaecumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem amicorum.
1 Maccabees 1Mac 40 11 28 Et postulavit Jonathas a rege ut immunem faceret Judaeam, et tres toparchias, et Samariam et confines ejus : et promisit ei talenta trecenta.
1 Maccabees 1Mac 40 11 29 Et consensit rex : et scripsit Jonathae epistolas de his omnibus, hunc modum continentes :
1 Maccabees 1Mac 40 11 30 Rex Demetrius fratri Jonathae salutem, et genti Judaeorum.
1 Maccabees 1Mac 40 11 31 Exemplum epistolae, quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, misimus ad vos ut sciretis :
1 Maccabees 1Mac 40 11 32 Rex Demetrius Lastheni parenti salutem.
1 Maccabees 1Mac 40 11 33 Genti Judaeorum amicis nostris, et conservantibus quae justa sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent.
1 Maccabees 1Mac 40 11 34 Statuimus ergo illis omnes fines Judaeae, et tres civitates, Lydan, et Ramathan, quae additae sunt Judaeae ex Samaria, et omnes confines earum, sequestrari omnibus sacrificantibus in Jerosolymis pro his quae ab eis prius accipiebat rex per singulos annos, et pro fructibus terrae et pomorum.
1 Maccabees 1Mac 40 11 35 Et alia quae ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore, remittimus eis : et areas salinarum, et coronas, quae nobis deferebantur,
1 Maccabees 1Mac 40 11 36 omnia ipsis concedimus : et nihil horum irritum erit, ex hoc, et in omne tempus.
1 Maccabees 1Mac 40 11 37 Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Jonathae, et ponatur in monte sancto, in loco celebri.
1 Maccabees 1Mac 40 11 38 Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium : et inimici erant ei omnes exercitus patrum ejus.
1 Maccabees 1Mac 40 11 39 Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius : et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium, et ivit ad Emalchuel Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri :
1 Maccabees 1Mac 40 11 40 et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui : et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius, et inimicitias exercituum ejus adversus illum. Et mansit ibi diebus multis.
1 Maccabees 1Mac 40 11 41 Et misit Jonathas ad Demetrium regem, ut ejiceret eos qui in arce erant in Jerusalem, et qui in praesidiis erant : quia impugnabant Israël.
1 Maccabees 1Mac 40 11 42 Et misit Demetrius ad Jonathan, dicens : Non haec tantum faciam tibi, et genti tuae, sed gloria illustrabo te, et gentem tuam, cum fuerit opportunum.
1 Maccabees 1Mac 40 11 43 Nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros : quia discessit omnis exercitus meus.
1 Maccabees 1Mac 40 11 44 Et misit ei Jonathas tria millia virorum fortium Antiochiam : et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum.
1 Maccabees 1Mac 40 11 45 Et convenerunt qui erant de civitate, centum viginti millia virorum, et volebant interficere regem.
1 Maccabees 1Mac 40 11 46 Et fugit rex in aulam : et occupaverunt qui erant de civitate, itinera civitatis, et coeperunt pugnare.
1 Maccabees 1Mac 40 11 47 Et vocavit rex Judaeos in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum, et dispersi sunt omnes per civitatem :
1 Maccabees 1Mac 40 11 48 et occiderunt in illa die centum millia hominum, et succenderunt civitatem, et ceperunt spolia multa in die illa, et liberaverunt regem.
1 Maccabees 1Mac 40 11 49 Et viderunt qui erant de civitate, quod obtinuissent Judaei civitatem sicut volebant : et infirmati sunt mente sua, et clamaverunt ad regem cum precibus, dicentes :
1 Maccabees 1Mac 40 11 50 Da nobis dextras, et cessent Judaei oppugnare nos, et civitatem.
1 Maccabees 1Mac 40 11 51 Et projecerunt arma sua, et fecerunt pacem, et glorificati sunt Judaei in conspectu regis, et in conspectu omnium qui erant in regno ejus, et nominati sunt in regno : et regressi sunt in Jerusalem habentes spolia multa.
1 Maccabees 1Mac 40 11 52 Et sedit Demetrius rex in sede regni sui : et siluit terra in conspectu ejus.
1 Maccabees 1Mac 40 11 53 Et mentitus est omnia quaecumque dixit, et abalienavit se a Jonatha, et non retribuit ei secundum beneficia quae sibi tribuerat, et vexabat eum valde.
1 Maccabees 1Mac 40 11 54 Post haec autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adolescens, et regnavit, et imposuit sibi diadema.
1 Maccabees 1Mac 40 11 55 Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum : et fugit, et terga vertit.
1 Maccabees 1Mac 40 11 56 Et accepit Tryphon bestias, et obtinuit Antiochiam.
1 Maccabees 1Mac 40 11 57 Et scripsit Antiochus adolescens Jonathae, dicens : Constituo tibi sacerdotium, et constituo te super quatuor civitates, ut sis de amicis regis.
1 Maccabees 1Mac 40 11 58 Et misit illi vasa aurea in ministerium, et dedit ei potestatem bibendi in auro, et esse in purpura, et habere fibulam auream :
1 Maccabees 1Mac 40 11 59 et Simonem fratrem ejus constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Aegypti.
1 Maccabees 1Mac 40 11 60 Et exiit Jonathas, et perambulabat trans flumen civitates : et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium, et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate.
1 Maccabees 1Mac 40 11 61 Et abiit inde Gazam : et concluserunt se qui erant Gazae : et obsedit eam, et succendit quae erant in circuitu civitatis, et praedatus est ea.
1 Maccabees 1Mac 40 11 62 Et rogaverunt Gazenses Jonathan, et dedit illis dexteram : et accepit filios eorum obsides, et misit illos in Jerusalem : et perambulavit regionem usque Damascum.
1 Maccabees 1Mac 40 11 63 Et audivit Jonathas quod praevaricati sunt principes Demetrii in Cades, quae est in Galilaea, cum exercitu multo, volentes eum removere a negotio regni :
1 Maccabees 1Mac 40 11 64 et occurrit illis : fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam.
1 Maccabees 1Mac 40 11 65 Et applicuit Simon ad Bethsuram, et expugnabat eam diebus multis, et conclusit eos.
1 Maccabees 1Mac 40 11 66 Et postulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis : et ejecit eos inde, et cepit civitatem, et posuit in ea praesidium.
1 Maccabees 1Mac 40 11 67 Et Jonathas et castra ejus applicuerunt ad aquam Genesar, et ante lucem vigilaverunt in campo Asor :
1 Maccabees 1Mac 40 11 68 et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo, et tendebant ei insidias in montibus : ipse autem occurrit ex adverso.
1 Maccabees 1Mac 40 11 69 Insidiae vero exsurrexerunt de locis suis, et commiserunt praelium.
1 Maccabees 1Mac 40 11 70 Et fugerunt qui erant ex parte Jonathae omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Mathathias filius Absolomi, et Judas filius Calphi, princeps militiae exercitus.
1 Maccabees 1Mac 40 11 71 Et scidit Jonathas vestimenta sua, et posuit terram in capite suo, et oravit.
1 Maccabees 1Mac 40 11 72 Et reversus est Jonathas ad eos in praelium, et convertit eos in fugam, et pugnaverunt.
1 Maccabees 1Mac 40 11 73 Et viderunt qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum, et insequebantur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenerunt usque illuc :
1 Maccabees 1Mac 40 11 74 et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum : et reversus est Jonathas in Jerusalem.
1 Maccabees 1Mac 40 12 1 Et vidit Jonathas quia tempus eum juvat, et elegit viros, et misit eos Romam statuere et renovare cum eis amicitiam :
1 Maccabees 1Mac 40 12 2 et ad Spartiatas, et ad alia loca misit epistolas secundum eamdem formam :
1 Maccabees 1Mac 40 12 3 et abierunt Romam, et intraverunt curiam, et dixerunt : Jonathas summus sacerdos, et gens Judaeorum miserunt nos, ut renovaremus amicitiam et societatem secundum pristinum.
1 Maccabees 1Mac 40 12 4 Et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Juda cum pace.
1 Maccabees 1Mac 40 12 5 Et hoc est exemplum epistolarum, quas scripsit Jonathas Spartiatis :
1 Maccabees 1Mac 40 12 6 Jonathas summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Judaeorum, Spartiatis fratribus salutem.
1 Maccabees 1Mac 40 12 7 Jampridem missae erant epistolae ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subjectum est.
1 Maccabees 1Mac 40 12 8 Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore : et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate et amicitia.
1 Maccabees 1Mac 40 12 9 Nos cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris,
1 Maccabees 1Mac 40 12 10 maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis : multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos.
1 Maccabees 1Mac 40 12 11 Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus solemnibus, et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis quae offerimus, et in observationibus, sicut fas est, et decet meminisse fratrum.
1 Maccabees 1Mac 40 12 12 Laetamur itaque de gloria vestra.
1 Maccabees 1Mac 40 12 13 Nos autem circumdederunt multae tribulationes, et multa praelia, et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro.
1 Maccabees 1Mac 40 12 14 Noluimus ergo vobis molesti esse, neque ceteris sociis et amicis nostris in his praeliis :
1 Maccabees 1Mac 40 12 15 habuimus enim de caelo auxilium, et liberati sumus nos, et humiliati sunt inimici nostri.
1 Maccabees 1Mac 40 12 16 Elegimus itaque Numenium Antiochi filium, et Antipatrem Jasonis filium, et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam.
1 Maccabees 1Mac 40 12 17 Mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos, et salutent vos, et reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostrae.
1 Maccabees 1Mac 40 12 18 Et nunc benefacietis respondentes nobis ad haec.
1 Maccabees 1Mac 40 12 19 Et hoc est rescriptum epistolarum quod miserat Oniae :
1 Maccabees 1Mac 40 12 20 Arius rex Spartiatarum Oniae sacerdoti magno salutem.
1 Maccabees 1Mac 40 12 21 Inventum est in scriptura de Spartiatis, et Judaeis, quoniam sunt fratres, et quod sunt de genere Abraham.
1 Maccabees 1Mac 40 12 22 Et nunc ex quo haec cognovimus, benefacitis scribentes nobis de pace vestra.
1 Maccabees 1Mac 40 12 23 Sed et nos rescripsimus vobis : Pecora nostra, et possessiones nostrae, vestrae sunt : et vestrae, nostrae : mandavimus itaque haec nuntiari vobis.
1 Maccabees 1Mac 40 12 24 Et audivit Jonathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius, pugnare adversus eum :
1 Maccabees 1Mac 40 12 25 et exiit ab Jerusalem, et occurrit eis in Amathite regione : non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem ejus.
1 Maccabees 1Mac 40 12 26 Et misit speculatores in castra eorum : et reversi renuntiaverunt quod constituunt supervenire illis nocte.
1 Maccabees 1Mac 40 12 27 Cum occidisset autem sol, praecepit Jonathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte : et posuit custodes per circuitum castrorum.
1 Maccabees 1Mac 40 12 28 Et audierunt adversarii quod paratus est Jonathas cum suis in bello : et timuerunt, et formidaverunt in corde suo : et accenderunt focos in castris suis.
1 Maccabees 1Mac 40 12 29 Jonathas autem, et qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane : videbant autem luminaria ardentia,
1 Maccabees 1Mac 40 12 30 et secutus est eos Jonathas, et non comprehendit eos : transierant enim flumen Eleutherum.
1 Maccabees 1Mac 40 12 31 Et divertit Jonathas ad Arabas, qui vocantur Zabadaei : et percussit eos, et accepit spolia eorum.
1 Maccabees 1Mac 40 12 32 Et junxit, et venit Damascum, et perambulabat omnem regionem illam.
1 Maccabees 1Mac 40 12 33 Simon autem exiit, et venit usque ad Ascalonem, et ad proxima praesidia : et declinavit in Joppen, et occupavit eam
1 Maccabees 1Mac 40 12 34 (audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii), et posuit ibi custodes ut custodirent eam.
1 Maccabees 1Mac 40 12 35 Et reversus est Jonathas, et convocavit seniores populi, et cogitavit cum eis aedificare praesidia in Judaea,
1 Maccabees 1Mac 40 12 36 et aedificare muros in Jerusalem, et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, et neque emant, neque vendant.
1 Maccabees 1Mac 40 12 37 Et convenerunt ut aedificarent civitatem : et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis, et reparavit eum, qui vocatur Caphetetha :
1 Maccabees 1Mac 40 12 38 et Simon aedificavit Adiada in Sephela, et munivit eam, et imposuit portas et seras.
1 Maccabees 1Mac 40 12 39 Et cum cogitasset Tryphon regnare Asiae, et assumere diadema, et extendere manum in Antiochum regem :
1 Maccabees 1Mac 40 12 40 timens ne forte non permitteret eum Jonathas, sed pugnaret adversus eum, quaerebat comprehendere eum, et occidere. Et exsurgens abiit in Bethsan.
1 Maccabees 1Mac 40 12 41 Et exivit Jonathas obviam illi cum quadraginta millibus virorum electorum in praelium, et venit Bethsan.
1 Maccabees 1Mac 40 12 42 Et vidit Tryphon quia venit Jonathas cum exercitu multo ut extenderet in eum manus : timuit,
1 Maccabees 1Mac 40 12 43 et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera : et praecepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi.
1 Maccabees 1Mac 40 12 44 Et dixit Jonathae : Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit ?
1 Maccabees 1Mac 40 12 45 et nunc remitte eos in domos suas : elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua praesidia, et exercitum, et universos praepositos negotii : et conversus abibo : propterea enim veni.
1 Maccabees 1Mac 40 12 46 Et credidit ei, et fecit sicut dixit : et dimisit exercitum, et abierunt in terram Juda.
1 Maccabees 1Mac 40 12 47 Retinuit autem secum tria millia virorum : ex quibus remisit in Galilaeam duo millia : mille autem venerunt cum eo.
1 Maccabees 1Mac 40 12 48 Ut autem intravit Ptolemaidam Jonathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses, et comprehenderunt eum : et omnes qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt.
1 Maccabees 1Mac 40 12 49 Et misit Tryphon exercitum et equites in Galilaeam et in campum magnum, ut perderent omnes socios Jonathae.
1 Maccabees 1Mac 40 12 50 At illi cum cognovissent quia comprehensus est Jonathas, et periit, et omnes qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in praelium.
1 Maccabees 1Mac 40 12 51 Et videntes hi qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt :
1 Maccabees 1Mac 40 12 52 illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxerunt Jonathan, et eos qui cum ipso fuerant, valde : et luxit Israël luctu magno.
1 Maccabees 1Mac 40 12 53 Et quaesierunt omnes gentes quae erant in circuitu eorum conterere eos : dixerunt enim :
1 Maccabees 1Mac 40 12 54 Non habent principem et adjuvantem : nunc ergo expugnemus illos, et tollamus de hominibus memoriam eorum.
1 Maccabees 1Mac 40 13 1 Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda, et attereret eam.
1 Maccabees 1Mac 40 13 2 Videns quia in tremore populus est, et in timore, ascendit Jerusalem, et congregavit populum :
1 Maccabees 1Mac 40 13 3 et adhortans dixit : Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fecimus pro legibus et pro sanctis, praelia, et angustias quales vidimus :
1 Maccabees 1Mac 40 13 4 horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël, et relictus sum ego solus.
1 Maccabees 1Mac 40 13 5 Et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis : non enim melior sum fratribus meis.
1 Maccabees 1Mac 40 13 6 Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores : quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratia.
1 Maccabees 1Mac 40 13 7 Et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos :
1 Maccabees 1Mac 40 13 8 et responderunt voce magna, dicentes : Tu es dux noster loco Judae, et Jonathae fratris tui :
1 Maccabees 1Mac 40 13 9 pugna praelium nostrum : et omnia, quaecumque dixeris nobis, faciemus.
1 Maccabees 1Mac 40 13 10 Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare universos muros Jerusalem, et munivit eam in gyro.
1 Maccabees 1Mac 40 13 11 Et misit Jonathan filium Absalomi, et cum eo exercitum novum in Joppen, et ejectis his qui erant in ea, remansit illic ipse.
1 Maccabees 1Mac 40 13 12 Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Juda, et Jonathas cum eo in custodia.
1 Maccabees 1Mac 40 13 13 Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi.
1 Maccabees 1Mac 40 13 14 Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Jonathae, et quia commissurus esset cum eo praelium, misit ad eum legatos,
1 Maccabees 1Mac 40 13 15 dicens : Pro argento, quod debebat frater tuus Jonathas in ratione regis propter negotia quae habuit, detinuimus eum.
1 Maccabees 1Mac 40 13 16 Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum.
1 Maccabees 1Mac 40 13 17 Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum : jussit tamen dari argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Israël, dicentem :
1 Maccabees 1Mac 40 13 18 Quia non misit ei argentum, et pueros, propterea periit.
1 Maccabees 1Mac 40 13 19 Et misit pueros, et centum talenta : et mentitus est, et non dimisit Jonathan.
1 Maccabees 1Mac 40 13 20 Et post haec venit Tryphon intra regionem, ut contereret eam : et gyraverunt per viam quae ducit Ador : et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant.
1 Maccabees 1Mac 40 13 21 Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos, ut festinaret venire per desertum, et mitteret illis alimonias.
1 Maccabees 1Mac 40 13 22 Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte : erat autem nix multa valde, et non venit in Galaaditim.
1 Maccabees 1Mac 40 13 23 Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Jonathan et filios ejus illic.
1 Maccabees 1Mac 40 13 24 Et convertit Tryphon, et abiit in terram suam.
1 Maccabees 1Mac 40 13 25 Et misit Simon, et accepit ossa Jonathae fratris sui, et sepelivit ea in Modin civitate patrum ejus.
1 Maccabees 1Mac 40 13 26 Et planxerunt eum omnis Israël planctu magno, et luxerunt eum dies multos.
1 Maccabees 1Mac 40 13 27 Et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum aedificium altum visu, lapide polito retro et ante.
1 Maccabees 1Mac 40 13 28 Et statuit septem pyramidas, unam contra unam, patri et matri, et quatuor fratribus :
1 Maccabees 1Mac 40 13 29 et his circumposuit columnas magnas : et super columnas arma, ad memoriam aeternam : et juxta arma naves sculptas, quae viderentur ab omnibus navigantibus mare :
1 Maccabees 1Mac 40 13 30 hoc est sepulchrum, quod fecit in Modin usque in hunc diem.
1 Maccabees 1Mac 40 13 31 Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente, dolo occidit eum :
1 Maccabees 1Mac 40 13 32 et regnavit loco ejus, et imposuit sibi diadema Asiae, et fecit plagam magnam in terra.
1 Maccabees 1Mac 40 13 33 Et aedificavit Simon praesidia Judaeae, muniens ea turribus excelsis, et muris magnis, et portis, et seris : et posuit alimenta in munitionibus.
1 Maccabees 1Mac 40 13 34 Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni : quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti.
1 Maccabees 1Mac 40 13 35 Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei, et scripsit epistolam talem :
1 Maccabees 1Mac 40 13 36 Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum, et senioribus, et genti Judaeorum, salutem.
1 Maccabees 1Mac 40 13 37 Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus : et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere praepositis regis remittere vobis quae indulsimus.
1 Maccabees 1Mac 40 13 38 Quaecumque enim constituimus, vobis constant : munitiones, quas aedificastis, vobis sint :
1 Maccabees 1Mac 40 13 39 remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem, et coronam quam debebatis : et si quid aliud erat tributarium in Jerusalem, jam non sit tributarium.
1 Maccabees 1Mac 40 13 40 Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax.
1 Maccabees 1Mac 40 13 41 Anno centesimo septuagesimo, ablatum est jugum gentium ab Israël.
1 Maccabees 1Mac 40 13 42 Et coepit populus Israël scribere in tabulis, et gestis publicis, anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Judaeorum.
1 Maccabees 1Mac 40 13 43 In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam.
1 Maccabees 1Mac 40 13 44 Et eruperant qui erant intra machinam in civitatem, et factus est motus magnus in civitate.
1 Maccabees 1Mac 40 13 45 Et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna, postulantes a Simone dextras sibi dari,
1 Maccabees 1Mac 40 13 46 et dixerunt : Non nobis reddas secundum malitias nostras, sed secundum misericordias tuas.
1 Maccabees 1Mac 40 13 47 Et flexus Simon, non debellavit eos : ejecit tamen eos de civitate, et mundavit aedes in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis benedicens Dominum :
1 Maccabees 1Mac 40 13 48 et ejecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros qui legem facerent : et munivit eam, et fecit sibi habitationem.
1 Maccabees 1Mac 40 13 49 Qui autem erant in arce Jerusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem, et emere ac vendere : et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt,
1 Maccabees 1Mac 40 13 50 et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent : et dedit illis : et ejecit eos inde, et mundavit arcem a contaminationibus :
1 Maccabees 1Mac 40 13 51 et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israël.
1 Maccabees 1Mac 40 13 52 Et constituit ut omnibus annis agerentur dies hi cum laetitia.
1 Maccabees 1Mac 40 13 53 Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse, et qui cum eo erant.
1 Maccabees 1Mac 40 13 54 Et vidit Simon Joannem filium suum, quod fortis praelii vir esset : et posuit eum ducem virtutum universarum : et habitavit in Gazaris.
1 Maccabees 1Mac 40 14 1 Anno centesimo septuagesimo secundo, congregavit rex Demetrius exercitum suum, et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem.
1 Maccabees 1Mac 40 14 2 Et audivit Arsaces rex Persidis et Mediae, quia intravit Demetrius confines suos : et misit unum de principibus suis ut comprehenderet eum vivum, et adduceret eum ad se.
1 Maccabees 1Mac 40 14 3 Et abiit, et percussit castra Demetrii : et comprehendit eum, et duxit eum ad Arsacem, et posuit eum in custodiam.
1 Maccabees 1Mac 40 14 4 Et siluit omnis terra Juda omnibus diebus Simonis, et quaesivit bona genti suae : et placuit illis potestas ejus et gloria ejus omnibus diebus.
1 Maccabees 1Mac 40 14 5 Et cum omni gloria sua accepit Joppen in portum, et fecit introitum in insulis maris.
1 Maccabees 1Mac 40 14 6 Et dilatavit fines gentis suae, et obtinuit regionem.
1 Maccabees 1Mac 40 14 7 Et congregavit captivitatem multam, et dominatus est Gazarae, et Bethsurae, et arci : et abstulit immunditias ex ea, et non erat qui resisteret ei.
1 Maccabees 1Mac 40 14 8 Et unusquisque colebat terram suam cum pace : et terra Juda dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum.
1 Maccabees 1Mac 40 14 9 Seniores in plateis sedebant omnes, et de bonis terrae tractabant, et juvenes induebant se gloriam, et stolas belli.
1 Maccabees 1Mac 40 14 10 Et civitatibus tribuebat alimonias, et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriae ejus usque ad extremum terrae.
1 Maccabees 1Mac 40 14 11 Fecit pacem super terram, et laetatus est Israël laetitia magna.
1 Maccabees 1Mac 40 14 12 Et sedit unusquisque sub vite sua, et sub ficulnea sua : et non erat qui eos terreret.
1 Maccabees 1Mac 40 14 13 Defecit impugnans eos super terram : reges contriti sunt in diebus illis.
1 Maccabees 1Mac 40 14 14 Et confirmavit omnes humiles populi sui, et legem exquisivit, et abstulit omnem iniquum et malum :
1 Maccabees 1Mac 40 14 15 sancta glorificavit, et multiplicavit vasa sanctorum.
1 Maccabees 1Mac 40 14 16 Et auditum est Romae quia defunctus esset Jonathas, et usque in Spartiatas : et contristati sunt valde.
1 Maccabees 1Mac 40 14 17 Ut audierunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus sacerdos loco ejus, et ipse obtineret omnem regionem, et civitates in ea,
1 Maccabees 1Mac 40 14 18 scripserunt ad eum in tabulis aereis, ut renovarent amicitias et societatem quam fecerant cum Juda et cum Jonatha, fratribus ejus.
1 Maccabees 1Mac 40 14 19 Et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Jerusalem. Et hoc exemplum epistolarum, quas Spartiatae miserunt :
1 Maccabees 1Mac 40 14 20 Spartianorum principes et civitates, Simoni sacerdoti magno, et senioribus, et sacerdotibus, et reliquo populo Judaeorum, fratribus, salutem.
1 Maccabees 1Mac 40 14 21 Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis de vestra gloria, et honore, ac laetitia : et gavisi sumus in introitu eorum.
1 Maccabees 1Mac 40 14 22 Et scripsimus quae ab eis erant dicta in conciliis populi, sic : Numenius Antiochi, et Antipater Jasonis filius, legati Judaeorum, venerunt ad nos, renovantes nobiscum amicitiam pristinam.
1 Maccabees 1Mac 40 14 23 Et placuit populo excipere viros gloriose, et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris, ut sit ad memoriam populo Spartiatarum. Exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti.
1 Maccabees 1Mac 40 14 24 Post haec autem misit Simon Numenium Romam, habentem clypeum aureum magnum, pondo mnarum mille, ad statuendam cum eis societatem. Cum autem audisset populus Romanus
1 Maccabees 1Mac 40 14 25 sermones istos, dixerunt : Quam gratiarum actionem reddemus Simoni, et filiis ejus ?
1 Maccabees 1Mac 40 14 26 restituit enim ipse fratres suos, et expugnavit inimicos Israël ab eis, et statuerunt ei libertatem, et descripserunt in tabulis aereis, et posuerunt in titulis in monte Sion.
1 Maccabees 1Mac 40 14 27 Et hoc est exemplum scripturae : Octavadecima die mensis Elul, anno centesimo septuagesimo secundo, anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel,
1 Maccabees 1Mac 40 14 28 in conventu magno sacerdotum, et populi, et principum gentis, et seniorum regionis, nota facta sunt haec : quoniam frequenter facta sunt praelia in regione nostra,
1 Maccabees 1Mac 40 14 29 Simon autem Mathathiae filius, ex filiis Jarib, et fratres ejus, dederunt se periculo, et restiterunt adversariis gentis suae, ut starent sancta ipsorum, et lex : et gloria magna glorificaverunt gentem suam.
1 Maccabees 1Mac 40 14 30 Et congregavit Jonathas gentem suam, et factus est illis sacerdos magnus, et appositus est ad populum suum.
1 Maccabees 1Mac 40 14 31 Et voluerunt inimici eorum calcare et atterere regionem ipsorum, et extendere manus in sancta eorum.
1 Maccabees 1Mac 40 14 32 Tunc restitit Simon, et pugnavit pro gente sua, et erogavit pecunias multas, et armavit viros virtutis gentis suae, et dedit illis stipendia :
1 Maccabees 1Mac 40 14 33 et munivit civitates Judaeae, et Bethsuram, quae erat in finibus Judaeae, ubi erant arma hostium antea : et posuit illic praesidium viros Judaeos.
1 Maccabees 1Mac 40 14 34 Et Joppen munivit, quae erat ad mare, et Gazaram, quae est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant : et collocavit illic Judaeos, et quaecumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis.
1 Maccabees 1Mac 40 14 35 Et vidit populus actum Simonis, et gloriam quam cogitabat facere genti suae, et posuerunt eum ducem suum, et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat haec omnia, et justitiam, et fidem, quam conservavit genti suae, et exquisivit omni modo exaltare populum suum.
1 Maccabees 1Mac 40 14 36 Et in diebus ejus prosperatum est in manibus ejus, ut tollerentur gentes de regione ipsorum, et qui in civitate David erant, in Jerusalem in arce, de qua procedebant, et contaminabant omnia quae in circuitu sanctorum sunt, et inferebant plagam magnam castitati :
1 Maccabees 1Mac 40 14 37 et collocavit in ea viros Judaeos ad tutamentum regionis, et civitatis, et exaltavit muros Jerusalem.
1 Maccabees 1Mac 40 14 38 Et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium.
1 Maccabees 1Mac 40 14 39 Secundum haec fecit eum amicum suum, et glorificavit eum gloria magna.
1 Maccabees 1Mac 40 14 40 Audivit enim quod appellati sunt Judaei a Romanis amici, et socii, et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose,
1 Maccabees 1Mac 40 14 41 et quia Judaei et sacerdotes eorum consenserunt eum esse ducem suum, et summum sacerdotem in aeternum, donec surgat propheta fidelis :
1 Maccabees 1Mac 40 14 42 et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, et ut constitueret praepositos super opera eorum, et super regionem, et super arma, et super praesidia :
1 Maccabees 1Mac 40 14 43 et cura sit illi de sanctis : et ut audiatur ab omnibus, et scribantur in nomine ejus omnes conscriptiones in regione : et ut operiatur purpura et auro :
1 Maccabees 1Mac 40 14 44 et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum, et contradicere his quae ab eo dicuntur, aut convocare conventum in regione sine ipso, et vestiri purpura, et uti fibula aurea :
1 Maccabees 1Mac 40 14 45 qui autem fecerit extra haec, aut irritum fecerit aliquid horum, reus erit.
1 Maccabees 1Mac 40 14 46 Et complacuit omni populo statuere Simonem, et facere secundum verba ista.
1 Maccabees 1Mac 40 14 47 Et suscepit Simon, et placuit ei ut summo sacerdotio fungeretur, et esset dux et princeps gentis Judaeorum, et sacerdotum, et praeesset omnibus.
1 Maccabees 1Mac 40 14 48 Et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis aereis, et ponere eas in peribolo sanctorum, in loco celebri :
1 Maccabees 1Mac 40 14 49 exemplum autem eorum ponere in aerario, ut habeat Simon, et filii ejus.
1 Maccabees 1Mac 40 15 1 Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti, et principi gentis Judaeorum, et universae genti :
1 Maccabees 1Mac 40 15 2 et erant continentes hunc modum : Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno, et genti Judaeorum salutem.
1 Maccabees 1Mac 40 15 3 Quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vendicare regnum, et restituere illud sicut erat antea : et electam feci multitudinem exercitus, et feci naves bellicas.
1 Maccabees 1Mac 40 15 4 Volo autem procedere per regionem ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram, et qui desolaverunt civitates multas in regno meo.
1 Maccabees 1Mac 40 15 5 Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me omnes reges, et quaecumque alia dona remiserunt tibi :
1 Maccabees 1Mac 40 15 6 et permitto tibi facere percussuram proprii numismatis in regione tua :
1 Maccabees 1Mac 40 15 7 Jerusalem autem sanctam esse, et liberam : et omnia arma, quae fabricata sunt, et praesidia, quae construxisti, quae tenes, maneant tibi.
1 Maccabees 1Mac 40 15 8 Et omne debitum regis, et quae futura sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittuntur tibi.
1 Maccabees 1Mac 40 15 9 Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum, gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra.
1 Maccabees 1Mac 40 15 10 Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone.
1 Maccabees 1Mac 40 15 11 Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens per maritimam :
1 Maccabees 1Mac 40 15 12 sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus :
1 Maccabees 1Mac 40 15 13 et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti millibus virorum belligeratorum, et octo millibus equitum :
1 Maccabees 1Mac 40 15 14 et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt : et vexabant civitatem a terra et mari, et neminem sinebant ingredi vel egredi.
1 Maccabees 1Mac 40 15 15 Venit autem Numenius, et qui cum eo fuerant, ab urbe Roma, habentes epistolas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur haec :
1 Maccabees 1Mac 40 15 16 Lucius consul Romanorum, Ptolemaeo regi salutem.
1 Maccabees 1Mac 40 15 17 Legati Judaeorum venerunt ad nos amici nostri, renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Judaeorum.
1 Maccabees 1Mac 40 15 18 Attulerunt autem et clypeum aureum mnarum mille.
1 Maccabees 1Mac 40 15 19 Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum : et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos.
1 Maccabees 1Mac 40 15 20 Visum autem est nobis accipere ab eis clypeum.
1 Maccabees 1Mac 40 15 21 Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam.
1 Maccabees 1Mac 40 15 22 Haec eadem scripta sunt Demetrio regi, et Attalo, et Ariarathi, et Arsaci,
1 Maccabees 1Mac 40 15 23 et in omnes regiones : et Lampsaco, et Spartiatis, et in Delum, et in Myndum, et in Sicyonem, et in Cariam, et in Samum, et in Pamphyliam, et in Lyciam, et in Alicarnassum, et in Coo, et in Siden, et in Aradon, et in Rhodum, et in Phaselidem, et in Gortynam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrenen.
1 Maccabees 1Mac 40 15 24 Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum, et populo Judaeorum.
1 Maccabees 1Mac 40 15 25 Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens : et conclusit Tryphonem, ne procederet :
1 Maccabees 1Mac 40 15 26 et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa :
1 Maccabees 1Mac 40 15 27 et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quae pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo.
1 Maccabees 1Mac 40 15 28 Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens : Vos tenetis Joppen, et Gazaram, et arcem, quae est in Jerusalem, civitates regni mei :
1 Maccabees 1Mac 40 15 29 fines earum desolastis, et fecistis plagam magnam in terra, et dominati estis per loca multa in regno meo.
1 Maccabees 1Mac 40 15 30 Nunc ergo tradite civitates quas occupastis, et tributa locorum in quibus dominati estis extra fines Judaeae :
1 Maccabees 1Mac 40 15 31 sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta : sin autem, veniemus, et expugnabimus vos.
1 Maccabees 1Mac 40 15 32 Et venit Athenobius amicus regis in Jerusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro, et argento, et apparatum copiosum : et obstupuit, et retulit ei verba regis.
1 Maccabees 1Mac 40 15 33 Et respondit ei Simon, et dixit ei : Neque alienam terram sumpsimus, neque aliena detinemus : sed haereditatem patrum nostrorum, quae injuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est.
1 Maccabees 1Mac 40 15 34 Nos vero tempus habentes, vindicamus haereditatem patrum nostrorum.
1 Maccabees 1Mac 40 15 35 Nam de Joppe et Gazara quae expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra : horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum.
1 Maccabees 1Mac 40 15 36 Reversus autem cum ira ad regem, renuntiavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa quae vidit, et iratus est rex ira magna.
1 Maccabees 1Mac 40 15 37 Tryphon autem fugit navi in Orthosiada.
1 Maccabees 1Mac 40 15 38 Et constituit rex Cendebaeum ducem maritimum, et exercitum peditum et equitum dedit illi.
1 Maccabees 1Mac 40 15 39 Et mandavit illi movere castra contra faciem Judaeae : et mandavit ei aedificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex autem persequebatur Typhonem.
1 Maccabees 1Mac 40 15 40 Et pervenit Cendebaeus Jamniam, et coepit irritare plebem, et conculcare Judaeam, et captivare populum, et interficere, et aedificare Gedorem.
1 Maccabees 1Mac 40 15 41 Et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent viam Judaeae, sicut constituit ei rex.
1 Maccabees 1Mac 40 16 1 Et ascendit Joannes de Gazaris, et nuntiavit Simoni patri suo quae fecit Cendebaeus in populo ipsorum.
1 Maccabees 1Mac 40 16 2 Et vocavit Simon duos filios seniores, Judam et Joannem, et ait illis : Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israël ab adolescentia usque in hunc diem : et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquoties.
1 Maccabees 1Mac 40 16 3 Nunc autem senui : sed estote loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra : auxilium vero de caelo vobiscum sit.
1 Maccabees 1Mac 40 16 4 Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites : et profecti sunt ad Cendebaeum, et dormierunt in Modin.
1 Maccabees 1Mac 40 16 5 Et surrexerunt mane, et abierunt in campum : et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum : et fluvius torrens erat inter medium ipsorum.
1 Maccabees 1Mac 40 16 6 Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem : et transfretavit primus, et viderunt eum viri, et transierunt post eum.
1 Maccabees 1Mac 40 16 7 Et divisit populum et equites in medio peditum : erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis.
1 Maccabees 1Mac 40 16 8 Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendebaeus et castra ejus : et ceciderunt ex eis multi vulnerati : residui autem in munitionem fugerunt.
1 Maccabees 1Mac 40 16 9 Tunc vulneratus est Judas frater Joannis : Joannes autem insecutus est eos, donec venit Cedronem, quam aedificavit :
1 Maccabees 1Mac 40 16 10 et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Judaeam in pace.
1 Maccabees 1Mac 40 16 11 Et Ptolemaeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Jericho, et habebat argentum et aurum multum :
1 Maccabees 1Mac 40 16 12 erat enim gener summi sacerdotis.
1 Maccabees 1Mac 40 16 13 Et exaltatum est cor ejus, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversus Simonem et filios ejus, ut tolleret eos.
1 Maccabees 1Mac 40 16 14 Simon autem, perambulans civitates quae erant in regione Judaeae, et sollicitudinem gerens earum, descendit in Jericho ipse, et Mathathias filius ejus, et Judas, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo : hic est mensis Sabath.
1 Maccabees 1Mac 40 16 15 Et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam, quae vocatur Doch, cum dolo, quam aedificavit : et fecit eis convivium magnum, et abscondit illic viros.
1 Maccabees 1Mac 40 16 16 Et cum inebriatus esset Simon et filii ejus, surrexit Ptolemaeus cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium : et occiderunt eum, et duos filios ejus, et quosdam pueros ejus :
1 Maccabees 1Mac 40 16 17 et fecit deceptionem magnam in Israël, et reddidit mala pro bonis.
1 Maccabees 1Mac 40 16 18 Et scripsit haec Ptolemaeus, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa.
1 Maccabees 1Mac 40 16 19 Et misit alios in Gazaram tollere Joannem : et tribunis misit epistolas, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et dona.
1 Maccabees 1Mac 40 16 20 Et alios misit occupare Jerusalem et montem templi.
1 Maccabees 1Mac 40 16 21 Et praecurrens quidam, nuntiavit Joanni in Gazara quia periit pater ejus et fratres ejus, et quia misit te quoque interfici.
1 Maccabees 1Mac 40 16 22 Ut audivit autem, vehementer expavit : et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos : cognovit enim quia quaerebant eum perdere.
1 Maccabees 1Mac 40 16 23 Et cetera sermonum Joannis, et bellorum ejus, et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et aedificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum ejus :
1 Maccabees 1Mac 40 16 24 ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii ejus, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.
2 Maccabees 2Mac 41 1 1 Fratribus qui sunt per Aegyptum Judaeis, salutem dicunt fratres qui sunt in Jerosolymis Judaei, et qui in regione Judaeae, et pacem bonam.
2 Maccabees 2Mac 41 1 2 Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham, et Isaac, et Jacob servorum suorum fidelium :
2 Maccabees 2Mac 41 1 3 et det vobis cor omnibus ut colatis eum, et faciatis ejus voluntatem, corde magno et animo volenti.
2 Maccabees 2Mac 41 1 4 Adaperiat cor vestrum in lege sua, et in praeceptis suis, et faciat pacem.
2 Maccabees 2Mac 41 1 5 Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo.
2 Maccabees 2Mac 41 1 6 Et nunc hic sumus orantes pro vobis.
2 Maccabees 2Mac 41 1 7 Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Judaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Jason a sancta terra, et a regno.
2 Maccabees 2Mac 41 1 8 Portam succenderunt, et effuderunt sanguinem innocentem : et oravimus ad Dominum, et exauditi sumus, et obtulimus sacrificium et similaginem, et accendimus lucernas, et proposuimus panes.
2 Maccabees 2Mac 41 1 9 Et nunc frequentate dies scenopegiae mensis Casleu.
2 Maccabees 2Mac 41 1 10 Anno centesimo octogesimo octavo, populus qui est Jerosolymis et in Judaea, senatusque et Judas, Aristobolo magistro Ptolemaei regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his qui in Aegypto sunt Judaeis, salutem et sanitatem.
2 Maccabees 2Mac 41 1 11 De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus talem regem dimicavimus.
2 Maccabees 2Mac 41 1 12 Ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos et sanctam civitatem.
2 Maccabees 2Mac 41 1 13 Nam cum in Perside esset dux ipse, et cum ipso immensus exercitus, cecidit in templo Naneae, consilio deceptus sacerdotum Naneae.
2 Maccabees 2Mac 41 1 14 Etenim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici ejus, et ut acciperet pecunias multas dotis nomine.
2 Maccabees 2Mac 41 1 15 Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum,
2 Maccabees 2Mac 41 1 16 cum intrasset Antiochus : apertoque occulto aditu templi, mittentes lapides percusserunt ducem et eos qui cum eo erant : et diviserunt membratim, et capitibus amputatis foras projecerunt.
2 Maccabees 2Mac 41 1 17 Per omnia benedictus Deus, qui tradidit impios.
2 Maccabees 2Mac 41 1 18 Facturi igitur quinta et vigesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis : ut et vos quoque agatis diem scenopegiae, et diem ignis, qui datus est quando Nehemias aedificato templo et altari obtulit sacrificia.
2 Maccabees 2Mac 41 1 19 Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in valle, ubi erat puteus altus et siccus, et in eo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus.
2 Maccabees 2Mac 41 1 20 Cum autem praeterissent anni multi, et placuit Deo ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum qui absconderant, misit ad requirendum ignem : et sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem, sed aquam crassam.
2 Maccabees 2Mac 41 1 21 Et jussit eos haurire, et afferre sibi : et sacrificia quae imposita erant, jussit sacerdos Nehemias aspergi ipsa aqua : et ligna, et quae erant superposita.
2 Maccabees 2Mac 41 1 22 Utque hoc factum est, et tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur.
2 Maccabees 2Mac 41 1 23 Orationem autem faciebant omnes sacerdotes, dum consummaretur sacrificium, Jonatha inchoante, ceteris autem respondentibus.
2 Maccabees 2Mac 41 1 24 Et Nehemiae erat oratio hunc habens modum : Domine Deus omnium creator, terribilis et fortis, justus et misericors, qui solus est bonus rex,
2 Maccabees 2Mac 41 1 25 solus praestans, solus justus et omnipotens et aeternus, qui liberas Israël de omni malo ; qui fecisti patres electos, et sanctificasti eos :
2 Maccabees 2Mac 41 1 26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israël, et custodi partem tuam, et sanctifica.
2 Maccabees 2Mac 41 1 27 Congrega dispersionem nostram, libera eos qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.
2 Maccabees 2Mac 41 1 28 Afflige opprimentes nos, et contumeliam facientes in superbia.
2 Maccabees 2Mac 41 1 29 Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses.
2 Maccabees 2Mac 41 1 30 Sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium.
2 Maccabees 2Mac 41 1 31 Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias jussit lapides majores perfundi.
2 Maccabees 2Mac 41 1 32 Quod ut factum est, ex eis flamma accensa est : sed ex lumine quod refulsit ab altari, consumpta est.
2 Maccabees 2Mac 41 1 33 Ut vero manifestata est res, renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderent hi qui translati fuerant sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias, et qui cum eo erant, purificaverunt sacrificia.
2 Maccabees 2Mac 41 1 34 Considerans autem rex, et rem diligenter examinans, fecit ei templum, ut probaret quod factum erat :
2 Maccabees 2Mac 41 1 35 et cum probasset, sacerdotibus donavit multa bona, et alia atque alia munera : et accipiens manu sua, tribuebat eis.
2 Maccabees 2Mac 41 1 36 Appellavit autem Nehemias hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio : vocatur autem apud plures Nephi.
2 Maccabees 2Mac 41 2 1 Invenitur autem in descriptionibus Jeremiae prophetae, quod jussit eos ignem accipere qui transmigrabant, ut significatum est, et ut mandavit transmigratis.
2 Maccabees 2Mac 41 2 2 Et dedit illis legem, ne obliviscerentur praecepta Domini, et non exerrarent mentibus, videntes simulacra aurea et argentea, et ornamenta eorum.
2 Maccabees 2Mac 41 2 3 Et alia hujusmodi dicens, hortabatur ne legem amoverent a corde suo.
2 Maccabees 2Mac 41 2 4 Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem in quo Moyses ascendit, et vidit Dei haereditatem.
2 Maccabees 2Mac 41 2 5 Et veniens ibi Jeremias, invenit locum speluncae : et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit.
2 Maccabees 2Mac 41 2 6 Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum : et non potuerunt invenire.
2 Maccabees 2Mac 41 2 7 Ut autem cognovit Jeremias, culpans illos dixit : Quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat :
2 Maccabees 2Mac 41 2 8 et tunc Dominus ostendet haec, et apparebit majestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat haec.
2 Maccabees 2Mac 41 2 9 Magnifice etenim sapientiam tractabat : et ut sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi.
2 Maccabees 2Mac 41 2 10 Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de caelo et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de caelo et consumpsit holocaustum.
2 Maccabees 2Mac 41 2 11 Et dixit Moyses : Eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est.
2 Maccabees 2Mac 41 2 12 Similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem.
2 Maccabees 2Mac 41 2 13 Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Nehemiae haec eadem : et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros et prophetarum et David, et epistolas regum, et de donariis.
2 Maccabees 2Mac 41 2 14 Similiter autem et Judas ea quae deciderant per bellum quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos.
2 Maccabees 2Mac 41 2 15 Si ergo desideratis haec, mittite qui perferant vobis.
2 Maccabees 2Mac 41 2 16 Acturi itaque purificationem scripsimus vobis : bene ergo facietis, si egeritis hos dies.
2 Maccabees 2Mac 41 2 17 Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit haereditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et sanctificationem,
2 Maccabees 2Mac 41 2 18 sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregavit de sub caelo in locum sanctum.
2 Maccabees 2Mac 41 2 19 Eripuit enim nos de magnis periculis, et locum purgavit.
2 Maccabees 2Mac 41 2 20 De Juda vero Machabaeo, et fratribus ejus, et de templi magni purificatione, et de arae dedicatione,
2 Maccabees 2Mac 41 2 21 sed et de praeliis quae pertinent ad Antiochum Nobilem et filium ejus Eupatorem,
2 Maccabees 2Mac 41 2 22 et de illuminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui pro Judaeis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent,
2 Maccabees 2Mac 41 2 23 et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges quae abolitae erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis.
2 Maccabees 2Mac 41 2 24 Itemque ab Jasone Cyrenaeo quinque libris comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare.
2 Maccabees 2Mac 41 2 25 Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum,
2 Maccabees 2Mac 41 2 26 curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio : studiosis vero, ut facilius possint memoriae commendare : omnibus autem legentibus utilitas conferatur.
2 Maccabees 2Mac 41 2 27 Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus.
2 Maccabees 2Mac 41 2 28 Sicut hi qui praeparant convivium, et quaerunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus.
2 Maccabees 2Mac 41 2 29 Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes.
2 Maccabees 2Mac 41 2 30 Sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est ; ei vero qui pingere curat, quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt : ita aestimandum est et in nobis.
2 Maccabees 2Mac 41 2 31 Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiae congruit auctori :
2 Maccabees 2Mac 41 2 32 brevitatem vero dictionis sectari, et executiones rerum vitare, brevianti concedendum est.
2 Maccabees 2Mac 41 2 33 Hinc ergo narrationem incipiemus : de praefatione tantum dixisse sufficiat. Stultum etenim est ante historiam effluere, in ipsa autem historia succingi.
2 Maccabees 2Mac 41 3 1 Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniae pontificis pietatem, et animos odio habentes mala,
2 Maccabees 2Mac 41 3 2 fiebat ut et ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent :
2 Maccabees 2Mac 41 3 3 ita ut Seleucus Asiae rex de redditibus suis praestaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes.
2 Maccabees 2Mac 41 3 4 Simon autem de tribu Benjamin, praepositus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri.
2 Maccabees 2Mac 41 3 5 Sed cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharsaeae filium, qui eo tempore erat dux Coelesyriae et Phoenicis :
2 Maccabees 2Mac 41 3 6 et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse aerarium Jerosolymis, et communes copias immensas esse, quae non pertinent ad rationem sacrificiorum : esse autem possibile sub potestate regis cadere universa.
2 Maccabees 2Mac 41 3 7 Cumque retulisset ad regem Apollonius de pecuniis quae delatae erant, illae accitum Heliodorum, qui erat super negotia ejus, misit, cum mandatis ut praedictam pecuniam transportaret.
2 Maccabees 2Mac 41 3 8 Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi per Coelesyriam et Phoenicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus.
2 Maccabees 2Mac 41 3 9 Sed cum venisset Jerosolymam, et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus, narravit de dato indicio pecuniarum, et cujus rei gratia adesset, aperuit : interrogabat autem si vere haec ita essent.
2 Maccabees 2Mac 41 3 10 Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse haec, et victualia viduarum et pupillorum :
2 Maccabees 2Mac 41 3 11 quaedam vero esse Hircani Tobiae viri valde eminentis, in his quae detulerat impius Simon : universa autem argenti talenta esse quadringenta, et auri ducenta :
2 Maccabees 2Mac 41 3 12 decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate, omnino impossibile esse.
2 Maccabees 2Mac 41 3 13 At ille pro his quae habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda.
2 Maccabees 2Mac 41 3 14 Constituta autem die, intrabat de his Heliodorus ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio.
2 Maccabees 2Mac 41 3 15 Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus jactaverunt se, et invocabant de caelo eum qui de depositis legem posuit, ut his qui deposuerant ea salva custodiret.
2 Maccabees 2Mac 41 3 16 Jam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur : facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem :
2 Maccabees 2Mac 41 3 17 circumfusa enim erat moestitia quaedam viro, et horror corporis, per quem manifestus aspicientibus dolor cordis ejus efficiebatur.
2 Maccabees 2Mac 41 3 18 Alii etiam gregatim de domibus confluebant, publica supplicatione obsecrantes, pro eo quod in contemptum locus esset venturus.
2 Maccabees 2Mac 41 3 19 Accinctaeque mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant : sed et virgines quae conclusae erant, procurrebant ad Oniam, aliae autem ad muros, quaedam vero per fenestras aspiciebant :
2 Maccabees 2Mac 41 3 20 universae autem protendentes manus in caelum, deprecabantur :
2 Maccabees 2Mac 41 3 21 erat enim misera commistae multitudinis, et magni sacerdotis in agone constituti exspectatio.
2 Maccabees 2Mac 41 3 22 Et hi quidem invocabant omnipotentem Deum, ut credita sibi his qui crediderant, cum omni integritate conservarentur.
2 Maccabees 2Mac 41 3 23 Heliodorus autem, quod decreverat, perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa aerarium praesens.
2 Maccabees 2Mac 41 3 24 Sed spiritus omnipotentis Dei magnam fecit suae ostensionis evidentiam, ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei, ruentes Dei virtute, in dissolutionem et formidinem converterentur.
2 Maccabees 2Mac 41 3 25 Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus : isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit : qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea.
2 Maccabees 2Mac 41 3 26 Alii etiam apparuerunt duo juvenes virtute decori, optimi gloria, speciosique amictu : qui circumsteterunt eum, et ex utraque parte flagellabant, sine intermissione multis plagis verberantes.
2 Maccabees 2Mac 41 3 27 Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum ejecerunt.
2 Maccabees 2Mac 41 3 28 Et is, qui cum multis cursoribus et satellitibus praedictum ingressus est aerarium, portabatur nullo sibi auxilium ferente, manifesta Dei cognita virtute :
2 Maccabees 2Mac 41 3 29 et ille quidem per divinam virtutem jacebat mutus, atque omni spe et salute privatus.
2 Maccabees 2Mac 41 3 30 Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum : et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et laetitia impletum est.
2 Maccabees 2Mac 41 3 31 Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum ut vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus.
2 Maccabees 2Mac 41 3 32 Considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Judaeis circa Heliodorum consummatum, obtulit pro salute viri hostiam salutarem.
2 Maccabees 2Mac 41 3 33 Cumque summus sacerdos exoraret, iidem juvenes eisdem vestibus amicti astantes Heliodoro, dixerunt : Oniae sacerdoti gratias age : nam propter eum Dominus tibi vitam donavit.
2 Maccabees 2Mac 41 3 34 Tu autem a Deo flagellatus, nuntia omnibus magnalia Dei, et potestatem. Et his dictis, non comparuerunt.
2 Maccabees 2Mac 41 3 35 Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei qui vivere illi concessit, et Oniae gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem.
2 Maccabees 2Mac 41 3 36 Testabatur autem omnibus ea quae sub oculis suis viderat opera magni Dei.
2 Maccabees 2Mac 41 3 37 Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Jerosolymam mitti, ait :
2 Maccabees 2Mac 41 3 38 Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit : eo quod in loco sit vere Dei quaedam virtus.
2 Maccabees 2Mac 41 3 39 Nam ipse, qui habet in caelis habitationem, visitator et adjutor est loci illius, et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit.
2 Maccabees 2Mac 41 3 40 Igitur de Heliodoro et aerarii custodia ita res se habet.
2 Maccabees 2Mac 41 4 1 Simon autem praedictus, pecuniarum et patriae delator, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset ad haec, et ipse fuisset incentor malorum :
2 Maccabees 2Mac 41 4 2 provisoremque civitatis, ac defensorem gentis suae, et aemulatorem legis Dei, audebat insidiatorem regni dicere.
2 Maccabees 2Mac 41 4 3 Sed cum inimicitiae in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent,
2 Maccabees 2Mac 41 4 4 considerans Onias periculum contentionis, et Apollonium insanire, utpote ducem Coelesyriae et Phoenicis, ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit,
2 Maccabees 2Mac 41 4 5 non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum universae multitudinis considerans.
2 Maccabees 2Mac 41 4 6 Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari, nec Simonem posse cessare a stultitia sua.
2 Maccabees 2Mac 41 4 7 Sed post Seleuci vitae excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Nobilis appellabatur, ambiebat Jason frater Oniae summum sacerdotium :
2 Maccabees 2Mac 41 4 8 adito rege, promittens ei argenti talenta trecenta sexaginta, et ex redditibus aliis talenta octoginta,
2 Maccabees 2Mac 41 4 9 super haec promittebat et alia centum quinquaginta, si potestati ejus concederetur, gymnasium et ephebiam sibi constituere, et eos qui in Jerosolymis erant, Antiochenos scribere.
2 Maccabees 2Mac 41 4 10 Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad gentilem ritum contribules suos transferre coepit,
2 Maccabees 2Mac 41 4 11 et amotis his quae humanitatis causa Judaeis a regibus fuerant constituta per Joannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione legitima, civium jura destituens, prava instituta sanciebat.
2 Maccabees 2Mac 41 4 12 Etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere, et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere.
2 Maccabees 2Mac 41 4 13 Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus gentilis et alienigenae conversationis, propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium, et inauditum scelus :
2 Maccabees 2Mac 41 4 14 ita ut sacerdotes jam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri palaestrae et praebitionis ejus injustae, et in exercitiis disci.
2 Maccabees 2Mac 41 4 15 Et patrios quidem honores nihil habentes, graecas glorias optimas arbitrabantur :
2 Maccabees 2Mac 41 4 16 quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et eorum instituta aemulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hostes et peremptores habuerant.
2 Maccabees 2Mac 41 4 17 In leges enim divinas impie agere impune non cedit : sed hoc tempus sequens declarabit.
2 Maccabees 2Mac 41 4 18 Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex praesens esset,
2 Maccabees 2Mac 41 4 19 misit Jason facinorosus ab Jerosolymis viros peccatores, portantes argenti didrachmas trecentas in sacrificum Herculis : quas postulaverunt hi qui asportaverant ne in sacrificiis erogarentur, quia non oporteret, sed in alios sumptus eas deputari.
2 Maccabees 2Mac 41 4 20 Sed hae oblatae sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis : propter praesentes autem datae sunt in fabricam navium triremium.
2 Maccabees 2Mac 41 4 21 Misso autem in Aegyptum Apollonio Mnesthei filio propter primates Ptolemaei Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum, propriis utilitatibus consulens, profectus inde venit Joppen, et inde Jerosolymam.
2 Maccabees 2Mac 41 4 22 Et magnifice ab Jasone et civitate susceptus, cum facularum luminibus et laudibus ingressus est : et inde in Phoenicen exercitum convertit.
2 Maccabees 2Mac 41 4 23 Et post triennii tempus, misit Jason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi, et de negotiis necessariis responsa perlaturum.
2 Maccabees 2Mac 41 4 24 At ille commendatus regi, cum magnificasset faciem potestatis ejus, in semetipsum retorsit summum sacerdotium, superponens Jasoni talenta argenti trecenta.
2 Maccabees 2Mac 41 4 25 Acceptisque a rege mandatis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio : animos vero crudelis tyranni, et ferae beluae iram gerens.
2 Maccabees 2Mac 41 4 26 Et Jason quidem, qui proprium fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem.
2 Maccabees 2Mac 41 4 27 Menelaus autem principatum quidem obtinuit : de pecuniis vero regi promissis, nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat praepositus,
2 Maccabees 2Mac 41 4 28 nam ad hunc exactio vectigalium pertinebant : quam ob causam utrique ad regem sunt evocati.
2 Maccabees 2Mac 41 4 29 Et Menelaus amotus est a sacerdotio, succedente Lysimacho fratre suo : Sostratus autem praelatus est Cypriis.
2 Maccabees 2Mac 41 4 30 Et cum haec agerentur, contigit Tharsenses et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi regis concubinae dono essent dati.
2 Maccabees 2Mac 41 4 31 Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico.
2 Maccabees 2Mac 41 4 32 Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quaedam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates.
2 Maccabees 2Mac 41 4 33 Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens Antiochiae secus Daphnem.
2 Maccabees 2Mac 41 4 34 Unde Menelaus accedens ad Andronicum, rogabat ut Oniam interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum jurejurando (quamvis esset ei suspectus) suasisset de asylo procedere, statim eum peremit, non veritus justitiam.
2 Maccabees 2Mac 41 4 35 Ob quam causam non solum Judaei, sed aliae quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri injusta.
2 Maccabees 2Mac 41 4 36 Sed regressum regem de Ciliciae locis adierunt Judaei apud Antiochiam, simul et Graeci, conquerentes de iniqua nece Oniae.
2 Maccabees 2Mac 41 4 37 Contristatus itaque animo Antiochus propter Oniam, et flexus ad misericordiam, lacrimas fudit, recordatus defuncti sobrietatem et modestiam :
2 Maccabees 2Mac 41 4 38 accensisque animis Andronicum purpura exutum, per totam civitatem jubet circumduci : et in eodem loco in quo in Oniam impietatem commiserat, sacrilegum vita privari, Domino illi condignam retribuente poenam.
2 Maccabees 2Mac 41 4 39 Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum multo jam auro exportato.
2 Maccabees 2Mac 41 4 40 Turbis autem insurgentibus, et animis ira repletis, Lysimachus armatis fere tribus millibus iniquis manibus uti coepit, duce quodam tyranno, aetate pariter et dementia provecto.
2 Maccabees 2Mac 41 4 41 Sed ut intellexerunt conatum Lysimachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere : quidam vero cinerem in Lysimachum jecere.
2 Maccabees 2Mac 41 4 42 Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt : ipsum etiam sacrilegum secus aerarium interfecerunt.
2 Maccabees 2Mac 41 4 43 De his ergo coepit judicium adversus Menelaum agitari.
2 Maccabees 2Mac 41 4 44 Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus.
2 Maccabees 2Mac 41 4 45 Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemaeo multas pecunias dare ad suadendum regi.
2 Maccabees 2Mac 41 4 46 Itaque Ptolemaeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a sententia :
2 Maccabees 2Mac 41 4 47 et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit : miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit.
2 Maccabees 2Mac 41 4 48 Cito ergo injustam poenam dederunt, qui pro civitate, et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt.
2 Maccabees 2Mac 41 4 49 Quam ob rem Tyrii quoque indignati, erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt.
2 Maccabees 2Mac 41 4 50 Menelaus autem, propter eorum qui in potentia erant avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium.
2 Maccabees 2Mac 41 5 1 Eodem tempore, Antiochus secundam profectionem paravit in Aegyptum.
2 Maccabees 2Mac 41 5 2 Contigit autem per universam Jerosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aëra equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastis, quasi cohortes armatos :
2 Maccabees 2Mac 41 5 3 et cursus equorum per ordines digestos, et congressiones fieri cominus, et scutorum motus, et galeatorum multitudinem gladiis districtis, et telorum jactus, et aureorum armorum splendorem, omnisque generis loricarum.
2 Maccabees 2Mac 41 5 4 Quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti.
2 Maccabees 2Mac 41 5 5 Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Jason non minus mille viris, repente agressus est civitatem : et civibus ad murum convolantibus ad ultimum apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem :
2 Maccabees 2Mac 41 5 6 Jason vero non parcebat in caede civibus suis, nec cogitabat prosperitatem adversum cognatos malum esse maximum, arbitrans hostium et non civium se trophaea capturum.
2 Maccabees 2Mac 41 5 7 Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem accepit, et profugus iterum abiit in Ammanitem.
2 Maccabees 2Mac 41 5 8 Ad ultimum, in exitium sui conclusus ab Areta Arabum tyranno fugiens de civitate in civitatem, omnibus odiosus, ut refuga legum et execrabilis, ut patriae et civium hostis, in Aegyptum extrusus est :
2 Maccabees 2Mac 41 5 9 et qui multos de patria sua expulerat, peregre periit, Lacedaemonas profectus, quasi pro cognatione ibi refugium habiturus :
2 Maccabees 2Mac 41 5 10 et qui insepultos multos abjecerat, ipse et illamentatus et insepultus abjicitur, sepultura neque peregrina usus, neque patrio sepulchro participans.
2 Maccabees 2Mac 41 5 11 His itaque gestis, suspicatus est rex societatem deserturos Judaeos : et ob hoc profectus ex Aegypto efferatis animis, civitatem quidem armis cepit.
2 Maccabees 2Mac 41 5 12 Jussit autem militibus interficere, nec parcere occursantibus, et per domos ascendentes trucidare.
2 Maccabees 2Mac 41 5 13 Fiebant ergo caedes juvenum ac seniorum, et mulierum et natorum exterminia, virginumque et parvulorum neces.
2 Maccabees 2Mac 41 5 14 Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati.
2 Maccabees 2Mac 41 5 15 Sed nec ista sufficiunt : ausus est etiam intrare templum universa terra sanctius, Menelao ductore, qui legum et patriae fuit proditor :
2 Maccabees 2Mac 41 5 16 et scelestis manibus sumens sancta vasa, quae ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci, et gloriam, contrectabat indigne, et contaminabat.
2 Maccabees 2Mac 41 5 17 Ita alienatus mente Antiochus, non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem, modicum Deus fuerat iratus : propter quod et accidit circa locum despectio :
2 Maccabees 2Mac 41 5 18 alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum aerarium, etiam hic statim adveniens flagellatus, et repulsus utique fuisset ab audacia.
2 Maccabees 2Mac 41 5 19 Verum non propter locum, gentem : sed propter gentem, locum Deus elegit.
2 Maccabees 2Mac 41 5 20 Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum : postea autem fiet socius bonorum, et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur.
2 Maccabees 2Mac 41 5 21 Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velociter Antiochiam regressus est, existimans se prae superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem.
2 Maccabees 2Mac 41 5 22 Reliquit autem et praepositos ad affligendam gentem : Jerosolymis quidem Philippum genere Phrygem, moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est :
2 Maccabees 2Mac 41 5 23 in Garizim autem Andronicum et Menelaum, qui gravius quam ceteri imminebant civibus.
2 Maccabees 2Mac 41 5 24 Cumque appositus esset contra Judaeos, misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus millibus, praecipiens ei omnes perfectae aetatis interficere, mulieres ac juvenes vendere.
2 Maccabees 2Mac 41 5 25 Qui cum venisset Jerosolymam, pacem simulans, quievit usque ad diem sanctum sabbati : et tunc feriatis Judaeis arma capere suis praecepit.
2 Maccabees 2Mac 41 5 26 Omnesque qui ad spectaculum processerant, trucidavit : et civitatem cum armatis discurrens, ingentem multitudinem peremit.
2 Maccabees 2Mac 41 5 27 Judas autem Machabaeus, qui decimus fuerat, secesserat in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat : et foeni cibo vescentes, demorabantur, ne participes essent coinquinationis.
2 Maccabees 2Mac 41 6 1 Sed non post multum temporis, misit rex senem quemdam Antiochenum, qui compelleret Judaeos ut se transferrent a patriis et Dei legibus :
2 Maccabees 2Mac 41 6 2 contaminare etiam quod in Jerosolymis erat templum, et cognominare Jovis Olympii : et in Garizim, prout erant hi qui locum inhabitabant, Jovis hospitalis.
2 Maccabees 2Mac 41 6 3 Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio :
2 Maccabees 2Mac 41 6 4 nam templum luxuria et comessationibus gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus : sacratisque aedibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea quae non licebat.
2 Maccabees 2Mac 41 6 5 Altare etiam plenum erat illicitis, quae legibus prohibebantur.
2 Maccabees 2Mac 41 6 6 Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies solemnes patrii servabantur, nec simpliciter Judaeum se esse quisquam confitebatur.
2 Maccabees 2Mac 41 6 7 Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia : et cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circuire.
2 Maccabees 2Mac 41 6 8 Decretum autem exiit in proximas gentilium civitates, suggerentibus Ptolemaeis, ut pari modo et ipsi adversus Judaeos agerent, ut sacrificarent :
2 Maccabees 2Mac 41 6 9 eos autem qui nollent transire ad instituta gentium, interficerent : erat ergo videre miseriam.
2 Maccabees 2Mac 41 6 10 Duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse : quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros praecipitaverunt.
2 Maccabees 2Mac 41 6 11 Alii vero, ad proximas coëuntes speluncas, et latenter sabbati diem celebrantes, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre.
2 Maccabees 2Mac 41 6 12 Obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus : sed reputent ea quae acciderunt, non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri.
2 Maccabees 2Mac 41 6 13 Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.
2 Maccabees 2Mac 41 6 14 Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut eas cum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat :
2 Maccabees 2Mac 41 6 15 ita et in nobis statuit ut, peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet.
2 Maccabees 2Mac 41 6 16 Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet : corripiens vero in adversis, populum suum non dereliquit.
2 Maccabees 2Mac 41 6 17 Sed haec nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis. Jam enim veniendum est ad narrationem.
2 Maccabees 2Mac 41 6 18 Igitur Eleazarus, unus de primoribus scribarum, vir aetate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare.
2 Maccabees 2Mac 41 6 19 At ille gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie praeibat ad supplicium.
2 Maccabees 2Mac 41 6 20 Intuens autem quemadmodum oporteret accedere, patienter sustinens, destinavit non admittere illicita propter vitae amorem.
2 Maccabees 2Mac 41 6 21 Hi autem qui astabant, iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam, tollentes eum secreto rogabant afferri carnes quibus vesci ei licebat, ut simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus,
2 Maccabees 2Mac 41 6 22 ut hoc facto, a morte liberaretur : et propter veterem viri amicitiam, hanc in eo faciebant humanitatem.
2 Maccabees 2Mac 41 6 23 At ille cogitare coepit aetatis ac senectutis suae eminentiam dignam, et ingenitae nobilitatis canitiem, atque a puero optimae conversationis actus : et secundum sanctae et a Deo conditae legis constituta, respondit cito, dicens praemitti se velle in infernum.
2 Maccabees 2Mac 41 6 24 Non enim aetati nostrae dignum est, inquit, fingere : ut multi adolescentium, arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum,
2 Maccabees 2Mac 41 6 25 et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum corruptibilis vitae tempus decipiantur, et per hoc maculam atque execrationem meae senectuti conquiram.
2 Maccabees 2Mac 41 6 26 Nam etsi in praesenti tempore suppliciis hominum eripiar, sed manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus, effugiam.
2 Maccabees 2Mac 41 6 27 Quam ob rem fortiter vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo :
2 Maccabees 2Mac 41 6 28 adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo ac fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte perfungar. His dictis, confestim ad supplicium trahebatur.
2 Maccabees 2Mac 41 6 29 Hi autem qui eum ducebant, et paulo ante fuerant mitiores, in iram conversi sunt propter sermones ab eo dictos, quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur.
2 Maccabees 2Mac 41 6 30 Sed cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit : Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis quia cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores : secundum animam vero propter timorem tuum libenter haec patior.
2 Maccabees 2Mac 41 6 31 Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum juvenibus, sed et universae genti memoriam mortis suae ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens.
2 Maccabees 2Mac 41 7 1 Contigit autem et septem fratres una cum matre sua apprehensos compelli a rege edere contra fas carnes porcinas, flagris et taureis cruciatos.
2 Maccabees 2Mac 41 7 2 Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait : Quid quaeris, et quid vis discere a nobis ? parati sumus mori, magis quam patrias Dei leges praevaricari.
2 Maccabees 2Mac 41 7 3 Iratus itaque rex, jussit sartagines et ollas aeneas succendi : quibus statim succensis,
2 Maccabees 2Mac 41 7 4 jussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam, et cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei praescindi, ceteris ejus fratribus et matre inspicientibus.
2 Maccabees 2Mac 41 7 5 Et cum jam per omnia inutilis factus esset, jussit ignem admoveri, et adhuc spirantem torreri in sartagine : in qua cum diu cruciaretur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter,
2 Maccabees 2Mac 41 7 6 dicentes : Dominus Deus aspiciet veritatem, et consolabitur in nobis, quemadmodum in protestatione cantici declaravit Moyses : Et in servis suis consolabitur.
2 Maccabees 2Mac 41 7 7 Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum : et cute capitis ejus cum capillis abstracta, interrogabant si manducaret, priusquam toto corpore per membra singula puniretur.
2 Maccabees 2Mac 41 7 8 At ille respondens patria voce, dixit : Non faciam. Propter quod et iste, sequenti loco, primi tormenta suscepit :
2 Maccabees 2Mac 41 7 9 et in ultimo spiritu constitutus, sic ait : Tu quidem scelestissime in praesenti vita nos perdis : sed Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit.
2 Maccabees 2Mac 41 7 10 Post hunc tertius illuditur, et linguam postulatus cito protulit, et manus constanter extendit :
2 Maccabees 2Mac 41 7 11 et cum fiducia ait : E caelo ista possideo, sed propter Dei leges nunc haec ipsa despicio, quoniam ab ipso me ea recepturum spero :
2 Maccabees 2Mac 41 7 12 ita ut rex, et qui cum ipso erant, mirarentur adolescentis animum, quod tamquam nihilum duceret cruciatus.
2 Maccabees 2Mac 41 7 13 Et hoc ita defuncto, quartum vexabant similiter torquentes.
2 Maccabees 2Mac 41 7 14 Et cum jam esset ad mortem, sic ait : Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos : tibi enim resurrectio ad vitam non erit.
2 Maccabees 2Mac 41 7 15 Et cum admovissent quintum, vexabant eum. At ille respiciens in eum,
2 Maccabees 2Mac 41 7 16 dixit : Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis : noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum :
2 Maccabees 2Mac 41 7 17 tu autem patienter sustine, et videbis magnam potestatem ipsius, qualiter te et semen tuum torquebit.
2 Maccabees 2Mac 41 7 18 Post hunc ducebant sextum, et is, mori incipiens, sic ait : Noli frustra errare : nos enim propter nosmetipsos haec patimur, peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis :
2 Maccabees 2Mac 41 7 19 tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris.
2 Maccabees 2Mac 41 7 20 Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat :
2 Maccabees 2Mac 41 7 21 singulos illorum hortabatur voce patria fortiter, repleta sapientia : et, femineae cogitationi masculinum animum inserens,
2 Maccabees 2Mac 41 7 22 dixit ad eos : Nescio qualiter in utero meo apparuistis, neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi :
2 Maccabees 2Mac 41 7 23 sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges ejus.
2 Maccabees 2Mac 41 7 24 Antiochus autem, contemni se arbitratus, simul et exprobrantis voce despecta, cum adhuc adolescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum juramento affirmabat se divitem et beatum facturum, et translatum a patriis legibus amicum habiturum, et res necessarias ei praebiturum.
2 Maccabees 2Mac 41 7 25 Sed ad haec cum adolescens nequaquam inclinaretur, vocavit rex matrem, et suadebat ei ut adolescenti fieret in salutem.
2 Maccabees 2Mac 41 7 26 Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasurum se filio suo.
2 Maccabees 2Mac 41 7 27 Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum, ait patria voce : Fili mi, miserere mei, quae te in utero novem mensibus portavi, et lac triennio dedi et alui, et in aetatem istam perduxi.
2 Maccabees 2Mac 41 7 28 Peto, nate, ut aspicias ad caelum et terram, et ad omnia quae in eis sunt, et intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus :
2 Maccabees 2Mac 41 7 29 ita fiet, ut non timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus particeps, suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam.
2 Maccabees 2Mac 41 7 30 Cum haec illa adhuc diceret, ait adolescens : Quem sustinetis ? non obedio praecepto regis, sed praecepto legis, quae data est nobis per Moysen.
2 Maccabees 2Mac 41 7 31 Tu vero, qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos, non effugies manum Dei.
2 Maccabees 2Mac 41 7 32 Nos enim pro peccatis nostris haec patimur.
2 Maccabees 2Mac 41 7 33 Et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus Deus noster modicum iratus est : sed iterum reconciliabitur servis suis.
2 Maccabees 2Mac 41 7 34 Tu autem, o sceleste, et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli vanis spebus in servos ejus inflammatus :
2 Maccabees 2Mac 41 7 35 nondum enim omnipotentis Dei, et omnia inspicientis, judicium effugisti.
2 Maccabees 2Mac 41 7 36 Nam fratres mei, modico nunc dolore sustentato, sub testamento aeternae vitae effecti sunt : tu vero judicio Dei justas superbiae tuae poenas exsolves.
2 Maccabees 2Mac 41 7 37 Ego autem, sicut fratres mei, animam et corpus meum trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus.
2 Maccabees 2Mac 41 7 38 In me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira, quae super omne genus nostrum juste superducta est.
2 Maccabees 2Mac 41 7 39 Tunc rex accensus ira in hunc, super omnes crudelius desaevit, indigne ferens se derisum.
2 Maccabees 2Mac 41 7 40 Et hic itaque mundus obiit, per omnia in Domino confidens.
2 Maccabees 2Mac 41 7 41 Novissime autem post filios, et mater consumpta est.
2 Maccabees 2Mac 41 7 42 Igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis dictum est.
2 Maccabees 2Mac 41 8 1 Judas vero Machabaeus, et qui cum illo erant, introibant latenter in castella : et convocantes cognatos et amicos, et eos qui permanserunt in Judaismo assumentes, eduxerunt ad se sex millia virorum.
2 Maccabees 2Mac 41 8 2 Et invocabant Dominum, ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur, et misereretur templo quod contaminabatur ab impiis :
2 Maccabees 2Mac 41 8 3 misereretur etiam exterminio civitatis, quae esset illico complananda, et vocem sanguinis ad se clamantis audiret :
2 Maccabees 2Mac 41 8 4 memoraretur quoque iniquissimas mortes parvulorum innocentum, et blasphemias nomini suo illatas, et indignaretur super his.
2 Maccabees 2Mac 41 8 5 At Machabaeus, congregata multitudine, intolerabilis gentibus efficiebatur : ira enim Domini in misericordiam conversa est.
2 Maccabees 2Mac 41 8 6 Et superveniens castellis et civitatibus improvisus, succendebat eas : et opportuna loca occupans, non paucas hostium strages dabat :
2 Maccabees 2Mac 41 8 7 maxime autem noctibus ad hujuscemodi excursus ferebatur, et fama virtutis ejus ubique diffundebatur.
2 Maccabees 2Mac 41 8 8 Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire, ac frequentius res ei cedere propere, ad Ptolemaeum ducem Coelesyriae et Phoenicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis.
2 Maccabees 2Mac 41 8 9 At ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum, datis ei de permistis gentibus, armatis non minus viginti millibus, ut universum Judaeorum genus deleret, adjuncto ei Gorgia viro militari, et in bellicis rebus experientissimo.
2 Maccabees 2Mac 41 8 10 Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo millia talentorum de captivitate Judaeorum suppleret :
2 Maccabees 2Mac 41 8 11 statimque ad maritimas civitates misit, convocans ad coëmptionem Judaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non respiciens ad vindictam quae eum ab Omnipotente esset consecutura.
2 Maccabees 2Mac 41 8 12 Judas autem ubi comperit, indicavit his qui secum erant Judaeis Nicanoris adventum.
2 Maccabees 2Mac 41 8 13 Ex quibus quidam formidantes, et non credentes Dei justitiae, in fugam vertebantur :
2 Maccabees 2Mac 41 8 14 alii vero si quid eis supererat vendebant, simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore, qui eos priusquam cominus veniret, vendiderat :
2 Maccabees 2Mac 41 8 15 etsi non propter eos, propter testamentum tamen quod erat ad patres eorum, et propter invocationem sancti et magnifici nominis ejus super ipsos.
2 Maccabees 2Mac 41 8 16 Convocatis autem Machabaeus septem millibus qui cum ipso erant, rogabat ne hostibus reconciliarentur, neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem : sed fortiter contenderent,
2 Maccabees 2Mac 41 8 17 ante oculos habentes contumeliam quae loco sancto ab his injuste esset illata, itemque et ludibrio habitae civitatis injuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa.
2 Maccabees 2Mac 41 8 18 Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia : nos autem in omnipotente Domino, qui potest et venientes adversum nos, et universum mundum, uno nutu delere, confidimus.
2 Maccabees 2Mac 41 8 19 Admonuit autem eos et de auxiliis Dei, quae facta sunt erga parentes : et quod sub Sennacherib centum octoginta quinque millia perierunt :
2 Maccabees 2Mac 41 8 20 et de praelio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia, ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedonibus sociis haesitantibus, ipsi sex millia soli peremerunt centum viginti millia, propter auxilium illis datum de caelo, et beneficia pro his plurima consecuti sunt.
2 Maccabees 2Mac 41 8 21 His verbis constantes effecti sunt, et pro legibus et patria mori parati.
2 Maccabees 2Mac 41 8 22 Constituit itaque fratres suos duces utrique ordini, Simonem, et Josephum, et Jonathan, subjectis unicuique millenis et quingentenis.
2 Maccabees 2Mac 41 8 23 Ad hoc etiam ab Esdra lecto illis sancto libro, et dato signo adjutorii Dei, in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore.
2 Maccabees 2Mac 41 8 24 Et facto sibi adjutore Omnipotente, interfecerunt super novem millia hominum : majorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere compulerunt.
2 Maccabees 2Mac 41 8 25 Pecuniis vero eorum, qui ad emptionem ipsorum venerant, sublatis, ipsos usquequaque persecuti sunt :
2 Maccabees 2Mac 41 8 26 sed reversi sunt hora conclusi, nam erat ante sabbatum : quam ob causam non perseveraverunt insequentes.
2 Maccabees 2Mac 41 8 27 Arma autem ipsorum, et spolia congregantes, sabbatum agebant, benedicentes Dominum, qui liberavit eos in isto die, misericordiae initium stillans in eos.
2 Maccabees 2Mac 41 8 28 Post sabbatum vero debilibus, et orphanis, et viduis diviserunt spolia : et residua ipsi cum suis habuere.
2 Maccabees 2Mac 41 8 29 His itaque gestis, et communiter ab omnibus facta obsecratione, misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur.
2 Maccabees 2Mac 41 8 30 Et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes, super viginti millia interfecerunt, et munitiones excelsas obtinuerunt : et plures praedas diviserunt, aequam portionem debilibus, pupillis, et viduis, sed et senioribus facientes.
2 Maccabees 2Mac 41 8 31 Et cum arma eorum diligenter collegissent, omnia composuerunt in locis opportunis : residua vero spolia Jerosolymam detulerunt :
2 Maccabees 2Mac 41 8 32 et Philarchen, qui cum Timotheo erat, interfecerunt, virum scelestum, qui in multis Judaeos afflixerat.
2 Maccabees 2Mac 41 8 33 Et cum epinicia agerent Jerosolymis, eum qui sacras januas incenderat, id est, Callisthenem, cum in quoddam domicilium refugisset, incenderunt, digna ei mercede pro impietatibus suis reddita.
2 Maccabees 2Mac 41 8 34 Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes ad Judaeorum venditionem adduxerat,
2 Maccabees 2Mac 41 8 35 humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat, deposita veste gloriae, per mediterranea fugiens, solus venit Antiochiam, summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus.
2 Maccabees 2Mac 41 8 36 Et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Jerosolymorum, praedicabat nunc protectorem Deum habere Judaeos, et ob ipsum invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas.
2 Maccabees 2Mac 41 9 1 Eodem tempore, Antiochus inhoneste revertebatur de Perside.
2 Maccabees 2Mac 41 9 2 Intraverat enim in eam quae dicitur Persepolis, et tentavit expoliare templum, et civitatem opprimere : sed multitudine ad arma concurrente, in fugam versi sunt : et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret.
2 Maccabees 2Mac 41 9 3 Et cum venisset circa Ecbatanam, recognovit quae erga Nicanorem et Timotheum gesta sunt.
2 Maccabees 2Mac 41 9 4 Elatus autem in ira, arbitrabatur se injuriam illorum qui se fugaverant posse in Judaeos retorquere : ideoque jussit agitari currum suum sine intermissione agens iter, caelesti eum judicio perurgente, eo quod ita superbe locutus est se venturum Jerosolymam, et congeriem sepulchri Judaeorum eam facturum.
2 Maccabees 2Mac 41 9 5 Sed qui universa conspicit Dominus Deus Israël, percussit eum insanabili et invisibili plaga. Ut enim finivit hunc ipsum sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenta :
2 Maccabees 2Mac 41 9 6 et quidem satis juste, quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera, licet ille nullo modo a sua malitia cessaret.
2 Maccabees 2Mac 41 9 7 Super hoc autem superbia repletus, ignem spirans animo in Judaeos, et praecipiens accelerari negotium, contigit illum impetu euntem de curru cadere, et gravi corporis collisione membra vexari.
2 Maccabees 2Mac 41 9 8 Isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare, supra humanum modum superbia repletus, et montium altitudines in statera appendere, nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur, manifestam Dei virtutem in semetipso contestans :
2 Maccabees 2Mac 41 9 9 ita ut de corpore impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus carnes ejus effluerent, odore etiam illius et foetore exercitus gravaretur :
2 Maccabees 2Mac 41 9 10 et qui paulo ante sidera caeli contingere se arbitrabatur, eum nemo poterat propter intolerantiam foetoris portare.
2 Maccabees 2Mac 41 9 11 Hinc igitur coepit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus.
2 Maccabees 2Mac 41 9 12 Et cum nec ipse jam foetorem suum ferre posset, ita ait : Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire.
2 Maccabees 2Mac 41 9 13 Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus.
2 Maccabees 2Mac 41 9 14 Et civitatem, ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret ac sepulchrum congestorum faceret, nunc optat liberam reddere :
2 Maccabees 2Mac 41 9 15 et Judaeos, quos nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed avibus ac feris diripiendos traditurum, et cum parvulis exterminaturum dixerat, aequales nunc Atheniensibus facturum pollicetur :
2 Maccabees 2Mac 41 9 16 templum etiam sanctum, quod prius expoliaverat, optimis donis ornaturum, et sancta vasa multiplicaturum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis praestaturum :
2 Maccabees 2Mac 41 9 17 super haec, et Judaeum se futurum, et omnem locum terrae perambulaturum, et praedicaturum Dei potestatem.
2 Maccabees 2Mac 41 9 18 Sed non cessantibus doloribus (supervenerat enim in eum justum Dei judicium), desperans scripsit ad Judaeos in modum deprecationis epistolam haec continentem :
2 Maccabees 2Mac 41 9 19 Optimis civibus Judaeis plurimam salutem, et bene valere, et esse felices, rex et principes Antiochus.
2 Maccabees 2Mac 41 9 20 Si bene valetis, et filii vestri, et ex sententia vobis cuncta sunt, maximas agimus gratias.
2 Maccabees 2Mac 41 9 21 Et ego in infirmitate constitutus, vestri autem memor benigne reversus de Persidis locis, et infirmitate gravi apprehensus, necessarium duxi pro communi utilitate curam habere :
2 Maccabees 2Mac 41 9 22 non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem.
2 Maccabees 2Mac 41 9 23 Respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum, ostendit qui post se susciperet principatum :
2 Maccabees 2Mac 41 9 24 ut si quid contrarium accideret, aut difficile nuntiaretur, scientes hi qui in regionibus erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur.
2 Maccabees 2Mac 41 9 25 Ad haec, considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes, et eventum exspectantes, designavi filium meum Antiochum regem, quem saepe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam : et scripsi ad eum quae subjecta sunt.
2 Maccabees 2Mac 41 9 26 Ora itaque vos, et peto memores beneficiorum publice et privatim, ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum.
2 Maccabees 2Mac 41 9 27 Confido enim eum modeste et humane acturum, et sequentem propositum meum, et communem vobis fore.
2 Maccabees 2Mac 41 9 28 Igitur homicida et blasphemus pessime percussus, et ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est.
2 Maccabees 2Mac 41 9 29 Transferebat autem corpus Philippus collactaneus ejus : qui, metuens filium Antiochi, ad Ptolemaeum Philometorem in Aegyptum abiit.
2 Maccabees 2Mac 41 10 1 Machabaeus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem et civitatem recepit :
2 Maccabees 2Mac 41 10 2 aras autem quas alienigenae per plateas exstruxerant, itemque delubra demolitus est :
2 Maccabees 2Mac 41 10 3 et purgato templo, aliud altare fecerunt, et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt.
2 Maccabees 2Mac 41 10 4 Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent : sed et, siquando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris ac blasphemis hominibus traderentur.
2 Maccabees 2Mac 41 10 5 Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis qui fuit Casleu.
2 Maccabees 2Mac 41 10 6 Et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem solemnem tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant.
2 Maccabees 2Mac 41 10 7 Propter quod thyrsos, et ramos virides, et palmas praeferebant ei qui prosperavit mundari locum suum.
2 Maccabees 2Mac 41 10 8 Et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Judaeorum omnibus annis agere dies istos.
2 Maccabees 2Mac 41 10 9 Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vitae excessus ita se habuit.
2 Maccabees 2Mac 41 10 10 Nunc autem de Eupatore Antiochi impii filio quae gesta sunt narrabimus, breviantes mala quae in bellis gesta sunt.
2 Maccabees 2Mac 41 10 11 Hic enim suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quemdam, Phoenicis et Syriae militiae principem.
2 Maccabees 2Mac 41 10 12 Nam Ptolemaeus, qui dicebatur Macer, justi tenax erga Judaeos esse constituit, et praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos, et pacifice agere cum eis.
2 Maccabees 2Mac 41 10 13 Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit.
2 Maccabees 2Mac 41 10 14 Gorgias autem cum esset dux locorum, assumptis advenis, frequenter Judaeos debellabat.
2 Maccabees 2Mac 41 10 15 Judaei vero qui tenebant opportunas munitiones, fugatos ab Jerosolymis suscipiebant, et bellare tentabant.
2 Maccabees 2Mac 41 10 16 Hi vero qui erant cum Machabaeo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adjutor, impetum fecerunt in munitiones Idumaeorum :
2 Maccabees 2Mac 41 10 17 multaque vi insistentes, loca obtinuerunt, occurrentes interemerunt, et omnes simul non minus viginti millibus trucidaverunt.
2 Maccabees 2Mac 41 10 18 Quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas, omnem apparatum ad repugnandum habentes,
2 Maccabees 2Mac 41 10 19 Machabaeus ad eorum expugnationem relicto Simone, et Josepho, itemque Zachaeo, eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas quae amplius perurgebant pugnas conversus est.
2 Maccabees 2Mac 41 10 20 Hi vero qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam qui in turribus erant, suasi sunt pecunia : et septuaginta millibus didrachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere.
2 Maccabees 2Mac 41 10 21 Cum autem Machabaeo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis.
2 Maccabees 2Mac 41 10 22 Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit.
2 Maccabees 2Mac 41 10 23 Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit.
2 Maccabees 2Mac 41 10 24 At Timotheus, qui prius a Judaeis fuerat superatus, convocato exercitu peregrinae multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Judaeam capturus.
2 Maccabees 2Mac 41 10 25 Machabaeus autem et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis praecincti,
2 Maccabees 2Mac 41 10 26 ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit.
2 Maccabees 2Mac 41 10 27 Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt.
2 Maccabees 2Mac 41 10 28 Primo autem solis ortu utrique commiserunt : isti quidem victoriae et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes : illi autem ducem belli animum habebant.
2 Maccabees 2Mac 41 10 29 Sed cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Judaeis praestantes :
2 Maccabees 2Mac 41 10 30 ex quibus duo Machabaeum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant : in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et caecitate confusi et repleti perturbatione, cadebant.
2 Maccabees 2Mac 41 10 31 Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites sexcenti.
2 Maccabees 2Mac 41 10 32 Timotheus vero confugit in Gazaram praesidium munitum, cui praeerat Chaereas.
2 Maccabees 2Mac 41 10 33 Machabaeus autem et qui cum eo erant, laetantes obsederunt praesidium diebus quatuor.
2 Maccabees 2Mac 41 10 34 At hi qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos jactabant.
2 Maccabees 2Mac 41 10 35 Sed cum dies quinta illucesceret, viginti juvenes ex his qui cum Machabaeo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant :
2 Maccabees 2Mac 41 10 36 sed et alii similiter ascendentes, turres portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare.
2 Maccabees 2Mac 41 10 37 Per continuum autem biduum praesidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt : et fratrem illius Chaeream et Apollophanem occiderunt.
2 Maccabees 2Mac 41 10 38 Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israël, et victoriam dedit illis.
2 Maccabees 2Mac 41 11 1 Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis et propinquus, ac negotiorum praepositus, graviter ferens de his quae acciderant,
2 Maccabees 2Mac 41 11 2 congregatis octoginta millibus, et equitatu universo, veniebat adversus Judaeos, existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum,
2 Maccabees 2Mac 41 11 3 templum vero in pecuniae quaestum, sicut cetera delubra gentium, habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium :
2 Maccabees 2Mac 41 11 4 nusquam recogitans Dei potestatem, sed mente effrenatus in multitudine peditum, et in millibus equitum, et in octoginta elephantis confidebat.
2 Maccabees 2Mac 41 11 5 Ingressus autem Judaeam, et appropians Bethsurae, quae erat in angusto loco, ab Jerosolyma intervallo quinque stadiorum, illud praesidium expugnabat.
2 Maccabees 2Mac 41 11 6 Ut autem Machabaeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari praesidia, cum fletu et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israël.
2 Maccabees 2Mac 41 11 7 Et ipse primus Machabaeus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis.
2 Maccabees 2Mac 41 11 8 Cumque pariter prompto animo procederent, Jerosolymis apparuit praecedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans.
2 Maccabees 2Mac 41 11 9 Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis : non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare.
2 Maccabees 2Mac 41 11 10 Ibant igitur prompti, de caelo habentes adjutorem et miserantem super eos Dominum.
2 Maccabees 2Mac 41 11 11 Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos :
2 Maccabees 2Mac 41 11 12 universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit.
2 Maccabees 2Mac 41 11 13 Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebraeos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos :
2 Maccabees 2Mac 41 11 14 promisitque se consensurum omnibus quae justa sunt, et regem compulsurum amicum fieri.
2 Maccabees 2Mac 41 11 15 Annuit autem Machabaeus precibus Lysiae, in omnibus utilitati consulens : et quaecumque Machabaeus scripsit Lysiae de Judaeis, ea rex concessit.
2 Maccabees 2Mac 41 11 16 Nam erant scriptae Judaeis epistolae a Lysia quidem hunc modum continentes : Lysias populo Judaeorum salutem.
2 Maccabees 2Mac 41 11 17 Joannes et Abesalom, qui missi fuerant a vobis, tradentes scripta, postulabant ut ea quae per illos significabantur, implerem.
2 Maccabees 2Mac 41 11 18 Quaecumque igitur regi potuerunt perferri, exposui : et quae res permittebat, concessit.
2 Maccabees 2Mac 41 11 19 Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esset, tentabo.
2 Maccabees 2Mac 41 11 20 De ceteris autem per singula verbo mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum.
2 Maccabees 2Mac 41 11 21 Bene valete. Anno centesimo, quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta.
2 Maccabees 2Mac 41 11 22 Regis autem epistola ista continebat : Rex Antiochus Lysiae fratri salutem.
2 Maccabees 2Mac 41 11 23 Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam,
2 Maccabees 2Mac 41 11 24 audivimus Judaeos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Graecorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua.
2 Maccabees 2Mac 41 11 25 Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes judicavimus templum restitui illis, ut agerent secundum suorum majorum consuetudinem.
2 Maccabees 2Mac 41 11 26 Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis : ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant.
2 Maccabees 2Mac 41 11 27 Ad Judaeos vero regis epistola talis erat : Rex Antiochus senatui Judaeorum, et ceteris Judaeis salutem.
2 Maccabees 2Mac 41 11 28 Si valetis, sic estis ut volumus : sed et ipsi bene valemus.
2 Maccabees 2Mac 41 11 29 Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos.
2 Maccabees 2Mac 41 11 30 His igitur qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis,
2 Maccabees 2Mac 41 11 31 ut Judaei utantur cibis et legibus suis, sicut et prius : et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quae per ignorantiam gesta sunt.
2 Maccabees 2Mac 41 11 32 Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur.
2 Maccabees 2Mac 41 11 33 Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quintadecima die.
2 Maccabees 2Mac 41 11 34 Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem : Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum, populo Judaeorum salutem.
2 Maccabees 2Mac 41 11 35 De his quae Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus.
2 Maccabees 2Mac 41 11 36 De quibus autem ad regem judicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis : nos enim Antiochiam accedimus.
2 Maccabees 2Mac 41 11 37 Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis.
2 Maccabees 2Mac 41 11 38 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quintadecima die mensis Xanthici.
2 Maccabees 2Mac 41 12 1 His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Judaei autem agriculturae operam dabant.
2 Maccabees 2Mac 41 12 2 Sed hi qui resederant, Timotheus, et Apollonius Gennaei filius, sed et Hieronymus, et Demophon super hos, et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete.
2 Maccabees 2Mac 41 12 3 Joppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt : rogaverunt Judaeos cum quibus habitabant, ascendere scaphas quas paraverant, cum uxoribus et filiis, quasi nullis inimicitiis inter eos subjacentibus.
2 Maccabees 2Mac 41 12 4 Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus : cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos.
2 Maccabees 2Mac 41 12 5 Quam crudelitatem Judas in suae gentis homines factam ut cognovit, praecepit viris qui erant cum ipso : et invocato justo judice Deo,
2 Maccabees 2Mac 41 12 6 venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem qui ab igne refugerant, gladio peremit.
2 Maccabees 2Mac 41 12 7 Et cum haec ita egisset, discessit quasi iterum reversurus, et universos Joppitas eradicaturus.
2 Maccabees 2Mac 41 12 8 Sed cum cognovisset et eos qui erant Jamniae, velle pari modo facere habitantibus secum Judaeis,
2 Maccabees 2Mac 41 12 9 Jamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit : ita ut lumen ignis appareret Jerosolymis a stadiis ducentis quadraginta.
2 Maccabees 2Mac 41 12 10 Inde cum jam abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri, et equites quingenti.
2 Maccabees 2Mac 41 12 11 Cumque pugna valida fieret, et auxilio Dei prospere cessisset, residui Arabes victi petebant a Juda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos, et in ceteris profuturos.
2 Maccabees 2Mac 41 12 12 Judas autem arbitratus vere in multis eos utiles, promisit pacem : dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua.
2 Maccabees 2Mac 41 12 13 Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam pontibus murisque circumseptam, quae a turbis habitabatur gentium promiscuarum : cui nomen Casphin.
2 Maccabees 2Mac 41 12 14 Hi vero qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum, remissius agebant, maledictis lacessentes Judam et blasphemantes, ac loquentes quae fas non est.
2 Maccabees 2Mac 41 12 15 Machabaeus autem, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis temporibus Jesu praecipitavit Jericho, irruit ferociter muris :
2 Maccabees 2Mac 41 12 16 et capta civitate per Domini voluntatem, innumerabiles caedes fecit, ita ut adjacens stagnum stadiorum duorum latitudinis sanguine interfectorum fluere videretur.
2 Maccabees 2Mac 41 12 17 Inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta, et venerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubianaei, Judaeos :
2 Maccabees 2Mac 41 12 18 et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo praesidio.
2 Maccabees 2Mac 41 12 19 Dositheus autem et Sosipater, qui erant duces cum Machabaeo, peremerunt a Timotheo relictos in praesidio, decem millia viros.
2 Maccabees 2Mac 41 12 20 At Machabaeus, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis per cohortes, adversus Timotheum processit, habentem secum centum viginti millia peditum, equitumque duo millia quingentos.
2 Maccabees 2Mac 41 12 21 Cognito autem Judae adventu, Timotheus praemisit mulieres et filios, et reliquum apparatum, in praesidium quod Carnion dicitur : erat enim inexpugnabile, et accessu difficile propter locorum angustias.
2 Maccabees 2Mac 41 12 22 Cumque cohors Judae prima apparuisset, timor hostibus incussus est ex praesentia Dei, qui universa conspicit : et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis dejicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur.
2 Maccabees 2Mac 41 12 23 Judas autem vehementer instabat puniens profanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum.
2 Maccabees 2Mac 41 12 24 Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatris : et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Judaeis parentes haberet ac fratres, quos morte ejus decipi eveniret.
2 Maccabees 2Mac 41 12 25 Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illaesum eum dimiserunt propter fratrum salutem.
2 Maccabees 2Mac 41 12 26 Judas autem egressus est ad Carnion, interfectis viginti quinque millibus.
2 Maccabees 2Mac 41 12 27 Post horum fugam et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat : et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant : in hac autem machinae multae et telorum erat apparatus.
2 Maccabees 2Mac 41 12 28 Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem : et ex eis qui intus erant, viginti quinque millia prostraverunt.
2 Maccabees 2Mac 41 12 29 Inde ad civitatem Scytharum abierunt, quae ab Jerosolymis sexcentis stadiis aberat.
2 Maccabees 2Mac 41 12 30 Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Judaeis, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint :
2 Maccabees 2Mac 41 12 31 gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Jerosolymam die solemni septimanarum instante.
2 Maccabees 2Mac 41 12 32 Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam praepositum Idumaeae.
2 Maccabees 2Mac 41 12 33 Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis.
2 Maccabees 2Mac 41 12 34 Quibus congressis, contigit paucos ruere Judaeorum.
2 Maccabees 2Mac 41 12 35 Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat : et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque ejus amputavit : atque ita Gorgias effugit in Maresa.
2 Maccabees 2Mac 41 12 36 At illis qui cum Esdrim erant diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Judas Dominum adjutorem et ducem belli fieri :
2 Maccabees 2Mac 41 12 37 incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgiae militibus incussit.
2 Maccabees 2Mac 41 12 38 Judas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam : et cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati, in eodem loco sabbatum egerunt.
2 Maccabees 2Mac 41 12 39 Et sequenti die venit cum suis Judas, ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulchris paternis.
2 Maccabees 2Mac 41 12 40 Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quae apud Jamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Judaeos : omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse.
2 Maccabees 2Mac 41 12 41 Omnes itaque benedixerunt justum judicium Domini, qui occulta fecerat manifesta :
2 Maccabees 2Mac 41 12 42 atque ita ad preces conversi, rogaverunt ut id quod factum erat delictum oblivioni traderetur. At vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes quae facta sunt pro peccatis eorum qui prostrati sunt.
2 Maccabees 2Mac 41 12 43 Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans
2 Maccabees 2Mac 41 12 44 (nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret, superfluum videretur et vanum orare pro mortuis),
2 Maccabees 2Mac 41 12 45 et quia considerabat quod hi qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam.
2 Maccabees 2Mac 41 12 46 Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur.
2 Maccabees 2Mac 41 13 1 Anno centesimo quadragesimo nono, cognovit Judas Antiochum Eupatorem venire cum multitudine adversus Judaeam,
2 Maccabees 2Mac 41 13 2 et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum, secum habentem peditum centum decem millia, et equitum quinque millia, et elephantos viginti duos, currus cum falcibus trecentos.
2 Maccabees 2Mac 41 13 3 Commiscuit autem se illis et Menelaus : et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patriae salute, sed sperans se constitui in principatum.
2 Maccabees 2Mac 41 13 4 Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem : et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, jussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari.
2 Maccabees 2Mac 41 13 5 Erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum, aggestum undique habens cineris : haec prospectum habebat in praeceps.
2 Maccabees 2Mac 41 13 6 Inde in cinerem dejici jussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum.
2 Maccabees 2Mac 41 13 7 Et tali lege praevaricatorem legis contigit mori, nec terrae dari Menelaum.
2 Maccabees 2Mac 41 13 8 Et quidem satis juste : nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cujus ignis et cinis erat sanctus : ipse in cineris morte damnatus est.
2 Maccabees 2Mac 41 13 9 Sed rex mente effrenatus veniebat, nequiorem se patre suo Judaeis ostensurus.
2 Maccabees 2Mac 41 13 10 Quibus Judas cognitis, praecepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adjuvaret eos,
2 Maccabees 2Mac 41 13 11 quippe qui lege, et patria, sanctoque templo privari vererentur : ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis rursus nationibus subdi.
2 Maccabees 2Mac 41 13 12 Omnibus itaque simul id facientibus, et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis, per triduum continuum prostratis, hortatus est eos Judas ut se praepararent.
2 Maccabees 2Mac 41 13 13 Ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Judaeam et obtineret civitatem, exire, et Domini judicio committere exitum rei.
2 Maccabees 2Mac 41 13 14 Dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori, et exhortatus suos ut fortiter dimicarent, et usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, et civibus starent, circa Modin exercitum constituit.
2 Maccabees 2Mac 41 13 15 Et dato signo suis Dei victoriae, juvenibus fortissimis electis nocte aggressus aulam regiam, in castris interfecit viros quatuor millia, et maximum elephantorum cum his qui superpositi fuerant :
2 Maccabees 2Mac 41 13 16 summoque metu ac perturbatione hostium castra replentes, rebus prospere gestis, abierunt.
2 Maccabees 2Mac 41 13 17 Hoc autem factum est die illucescente, adjuvante eum Domini protectione.
2 Maccabees 2Mac 41 13 18 Sed rex, accepto gustu audaciae Judaeorum, arte difficultatem locorum tentabat :
2 Maccabees 2Mac 41 13 19 et Bethsurae, quae erat Judaeorum praesidium munitum, castra admovebat : sed fugabatur, impingebat, minorabatur.
2 Maccabees 2Mac 41 13 20 His autem qui intus erant, Judas necessaria mittebat.
2 Maccabees 2Mac 41 13 21 Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de judaico exercitu, qui requisitus comprehensus est, et conclusus.
2 Maccabees 2Mac 41 13 22 Iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris : dextram dedit, accepit, abiit :
2 Maccabees 2Mac 41 13 23 commisit cum Juda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia, mente consternatus, Judaeos deprecans, subditusque eis, jurat de omnibus quibus justum visum est : et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera posuit.
2 Maccabees 2Mac 41 13 24 Machabaeum amplexatus est, et fecit eum a Ptolemaide usque ad Gerrenos ducem et principem.
2 Maccabees 2Mac 41 13 25 Ut autem venit Ptolemaidam, graviter ferebant Ptolemenses amicitiae conventionem, indignantes ne forte foedus irrumperent.
2 Maccabees 2Mac 41 13 26 Tunc ascendit Lysias tribunal, et exposuit rationem, et populum sedavit, regressusque est Antiochiam : et hoc modo regis profectio et reditus processit.
2 Maccabees 2Mac 41 14 1 Sed post triennii tempus, cognovit Judas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portam Tripolis ascendisse ad loca opportuna,
2 Maccabees 2Mac 41 14 2 et tenuisse regiones adversus Antiochum, et ducem ejus Lysiam.
2 Maccabees 2Mac 41 14 3 Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare,
2 Maccabees 2Mac 41 14 4 venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno, offerens ei coronam auream et palmam, super haec et thallos, qui templi esse videbantur. Et ipsa quidem die siluit.
2 Maccabees 2Mac 41 14 5 Tempus autem opportunum dementiae suae nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Judaei niterentur,
2 Maccabees 2Mac 41 14 6 respondit : Ipsi qui dicuntur Assidaei Judaeorum, quibus praeest Judas Machabaeus, bella nutriunt, et seditiones movent, nec patiuntur regnum esse quietum :
2 Maccabees 2Mac 41 14 7 nam et ego defraudatus parentum gloria (dico autem summo sacerdotio) huc veni :
2 Maccabees 2Mac 41 14 8 primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens : nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur.
2 Maccabees 2Mac 41 14 9 Sed oro his singulis, o rex, cognitis, et regioni et generi, secundum humanitatem tuam pervulgatam omnibus, prospice :
2 Maccabees 2Mac 41 14 10 nam, quamdiu superest Judas, impossibile est pacem esse negotiis.
2 Maccabees 2Mac 41 14 11 Talibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici hostiliter se habentes adversus Judam, inflammaverunt Demetrium.
2 Maccabees 2Mac 41 14 12 Qui statim Nicanorem praepositum elephantorum ducem misit in Judaeam :
2 Maccabees 2Mac 41 14 13 datis mandatis ut ipsum quidem Judam caperet : eos vero qui cum illo erant, dispergeret, et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem.
2 Maccabees 2Mac 41 14 14 Tunc gentes quae de Judaea fugerant Judam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Judaeorum prosperitates rerum suarum existimantes.
2 Maccabees 2Mac 41 14 15 Audito itaque Judaei Nicanoris adventu, et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit, ut in aeternum custodiret, quique suam portionem signis evidentibus protegit.
2 Maccabees 2Mac 41 14 16 Imperante autem duce, statim inde moverunt, conveneruntque ad castellum Dessau.
2 Maccabees 2Mac 41 14 17 Simon vero frater Judae commiserat cum Nicanore : sed conterritus est repentino adventu adversariorum.
2 Maccabees 2Mac 41 14 18 Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Judae, et animi magnitudinem quam pro patriae certaminibus habebant, sanguine judicium facere metuebat.
2 Maccabees 2Mac 41 14 19 Quam ob rem praemisit Posidonium, et Theodotium, et Matthiam, ut darent dextras atque acciperent.
2 Maccabees 2Mac 41 14 20 Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere.
2 Maccabees 2Mac 41 14 21 Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent : et singulis sellae prolatae sunt, et positae.
2 Maccabees 2Mac 41 14 22 Praecepit autem Judas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur : et congruum colloquium fecerunt.
2 Maccabees 2Mac 41 14 23 Morabatur autem Nicanor Jerosolymis, nihilque inique agebat : gregesque turbarum quae congregatae fuerant, dimisit.
2 Maccabees 2Mac 41 14 24 Habebat autem Judam semper carum ex animo, et erat viro inclinatus.
2 Maccabees 2Mac 41 14 25 Rogavitque eum ducere uxorem, filiosque procreare. Nuptias fecit : quiete egit, communiterque vivebant.
2 Maccabees 2Mac 41 14 26 Alcimus autem, videns caritatem illorum ad invicem et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat Nicanorem rebus alienis assentire, Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse.
2 Maccabees 2Mac 41 14 27 Itaque rex exasperatus, et pessimis hujus criminationibus irritatus, scripsit Nicanori, dicens graviter quidem se ferre de amicitiae conventione, jubere tamen Machabaeum citius vinctum mittere Antiochiam.
2 Maccabees 2Mac 41 14 28 Quibus cognitis, Nicanor consternabatur, et graviter ferebat, si ea quae convenerant irrita faceret, nihil laesus a viro :
2 Maccabees 2Mac 41 14 29 sed quia regi resistere non poterat, opportunitatem observabat qua praeceptum perficeret.
2 Maccabees 2Mac 41 14 30 At Machabaeus, videns secum austerius agere Nicanorem, et consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse austeritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore.
2 Maccabees 2Mac 41 14 31 Quod cum ille cognovit, fortiter se a viro praeventum, venit ad maximum et sanctissimum templum : et sacerdotibus solitas hostias offerentibus, jussit sibi tradi virum.
2 Maccabees 2Mac 41 14 32 Quibus cum juramento dicentibus nescire se ubi esset qui quaerebatur, extendens manum ad templum,
2 Maccabees 2Mac 41 14 33 juravit, dicens : Nisi Judam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam, et altare effodiam, et templum hoc Libero patri consecrabo.
2 Maccabees 2Mac 41 14 34 Et his dictis abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in caelum, invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum, haec dicentes :
2 Maccabees 2Mac 41 14 35 Tu, Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis.
2 Maccabees 2Mac 41 14 36 Et nunc, Sancte sanctorum, omnium Domine, conserva in aeternum impollutam domum istam, quae nuper mundata est.
2 Maccabees 2Mac 41 14 37 Razias autem quidam de senioribus ab Jerosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis, et bene audiens : qui pro affectu pater Judaeorum appellabatur.
2 Maccabees 2Mac 41 14 38 Hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in Judaismo, corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia.
2 Maccabees 2Mac 41 14 39 Volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Judaeos, misit milites quingentos ut eum comprehenderent.
2 Maccabees 2Mac 41 14 40 Putabat enim, si illum decepisset, se cladem Judaeis maximam illaturum.
2 Maccabees 2Mac 41 14 41 Turbis autem irruere in domum ejus, et januam dirumpere : atque ignem admovere cupientibus, cum jam comprehenderetur, gladio se petiit,
2 Maccabees 2Mac 41 14 42 eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus, et contra natales suos indignis injuriis agi.
2 Maccabees 2Mac 41 14 43 Sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbae intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum praecipitavit semetipsum viriliter in turbas :
2 Maccabees 2Mac 41 14 44 quibus velociter locum dantibus casui ejus, venit per mediam cervicem.
2 Maccabees 2Mac 41 14 45 Et cum adhuc spiraret, accensus animo, surrexit, et cum sanguis ejus magno fluxu deflueret, et gravissimis vulneribus esset saucius, cursu turbam pertransiit :
2 Maccabees 2Mac 41 14 46 et stans supra quamdam petram praeruptam, et jam exsanguis effectus, complexus intestina sua, utrisque manibus projecit super turbas, invocans dominatorem vitae ac spiritus ut haec illi iterum redderet : atque ita vita defunctus est.
2 Maccabees 2Mac 41 15 1 Nicanor autem, ut comperit Judam esse in locis Samariae, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum.
2 Maccabees 2Mac 41 15 2 Judaeis vero qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus : Ne ita ferociter et barbare feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et honora eum qui universa conspicit :
2 Maccabees 2Mac 41 15 3 ille infelix interrogavit si est potens in caelo, qui imperavit agi diem sabbatorum.
2 Maccabees 2Mac 41 15 4 Et respondentibus illis : Est Dominus vivus ipse in caelo potens, qui jussit agi septimam diem :
2 Maccabees 2Mac 41 15 5 at ille ait : Et ego potens sum super terram qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret.
2 Maccabees 2Mac 41 15 6 Et Nicanor quidem cum summa superbia erectus, cogitaverat commune trophaeum statuere de Juda.
2 Maccabees 2Mac 41 15 7 Machabaeus autem semper confidebat cum omni spe auxilium sibi a Deo affuturum :
2 Maccabees 2Mac 41 15 8 et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum, sed in mente haberent adjutoria sibi facta de caelo, et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam.
2 Maccabees 2Mac 41 15 9 Et allocutus eos de lege et prophetis, admonens etiam certamina quae fecerant prius, promptiores constituit eos :
2 Maccabees 2Mac 41 15 10 et ita animis eorum erectis simul ostendebat gentium fallaciam, et juramentorum praevaricationem.
2 Maccabees 2Mac 41 15 11 Singulos autem illorum armavit, non clypei et hastae munitione, sed sermonibus optimis et exhortationibus, exposito digno fide somnio, per quod universos laetificavit.
2 Maccabees 2Mac 41 15 12 Erat autem hujuscemodi visus : Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem orare pro omni populo Judaeorum.
2 Maccabees 2Mac 41 15 13 Post hoc apparuisse et alium virum aetate et gloria mirabilem, et magni decoris habitudine circa illum.
2 Maccabees 2Mac 41 15 14 Respondentem vero Oniam dixisse : Hic est fratrum amator, et populi Israël : hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias propheta Dei.
2 Maccabees 2Mac 41 15 15 Extendisse autem Jeremiam dextram, et dedisse Judae gladium aureum, dicentem :
2 Maccabees 2Mac 41 15 16 Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israël.
2 Maccabees 2Mac 41 15 17 Exhortati itaque Judae sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi juvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter : ut virtus de negotiis judicaret, eo quod civitas sancta et templum periclitarentur.
2 Maccabees 2Mac 41 15 18 Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus et cognatis, minor sollicitudo : maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi.
2 Maccabees 2Mac 41 15 19 Sed et eos qui in civitate erant, non minima sollicitudo habebat pro his qui congressuri erant.
2 Maccabees 2Mac 41 15 20 Et cum jam omnes sperarent judicium futurum, hostesque adessent atque exercitus esset ordinatus, bestiae equitesque opportuno in loco compositi,
2 Maccabees 2Mac 41 15 21 considerans Machabaeus adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in caelum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam.
2 Maccabees 2Mac 41 15 22 Dixit autem invocans hoc modo : Tu Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Juda, et interfecisti de castris Sennacherib centum octoginta quinque millia :
2 Maccabees 2Mac 41 15 23 et nunc, dominator caelorum, mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui,
2 Maccabees 2Mac 41 15 24 ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum. Et hic quidem ita peroravit.
2 Maccabees 2Mac 41 15 25 Nicanor autem et qui cum ipso erant, cum tubis et canticis admovebant.
2 Maccabees 2Mac 41 15 26 Judas vero et qui cum eo erant, invocato Deo, per orationes congressi sunt :
2 Maccabees 2Mac 41 15 27 manu quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque millia, praesentia Dei magnifice delectati.
2 Maccabees 2Mac 41 15 28 Cumque cessassent, et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis.
2 Maccabees 2Mac 41 15 29 Facto itaque clamore, et perturbatione excitata, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant.
2 Maccabees 2Mac 41 15 30 Praecepit autem Judas, qui per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat, caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, Jerosolymam perferri.
2 Maccabees 2Mac 41 15 31 Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare, accersiit et eos qui in arce erant.
2 Maccabees 2Mac 41 15 32 Et ostenso capite Nicanoris, et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est.
2 Maccabees 2Mac 41 15 33 Linguam etiam impii Nicanoris praecisam jussit particulatim avibus dari : manum autem dementis contra templum suspendi.
2 Maccabees 2Mac 41 15 34 Omnes igitur caeli benedixerunt Dominum, dicentes : Benedictus qui locum suum incontaminatum servavit.
2 Maccabees 2Mac 41 15 35 Suspendit autem Nicanoris caput in summa arce, ut evidens esset, et manifestum signum auxilii Dei.
2 Maccabees 2Mac 41 15 36 Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire :
2 Maccabees 2Mac 41 15 37 habere autem celebritatem tertiadecima die mensis Adar, quod dicitur voce syriaca, pridie Mardochaei diei.
2 Maccabees 2Mac 41 15 38 Igitur his erga Nicanorem gestis, et ex illis temporibus ab Hebraeis civitate possessa, ego quoque in his faciam finem sermonis.
2 Maccabees 2Mac 41 15 39 Et si quidem bene, et ut historiae competit, hoc et ipse velim : sin autem minus digne, concedendum est mihi.
2 Maccabees 2Mac 41 15 40 Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam, contrarium est ; alternis autem uti, delectabile : ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus.
Matthew Mat 42 1 1 Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham.
Matthew Mat 42 1 2 Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus.
Matthew Mat 42 1 3 Judas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram.
Matthew Mat 42 1 4 Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon.
Matthew Mat 42 1 5 Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem.
Matthew Mat 42 1 6 David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae.
Matthew Mat 42 1 7 Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa.
Matthew Mat 42 1 8 Asa autem genuit Josaphat. Josaphat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam.
Matthew Mat 42 1 9 Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam.
Matthew Mat 42 1 10 Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam.
Matthew Mat 42 1 11 Josias autem genuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratione Babylonis.
Matthew Mat 42 1 12 Et post transmigrationem Babylonis : Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel.
Matthew Mat 42 1 13 Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor.
Matthew Mat 42 1 14 Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud.
Matthew Mat 42 1 15 Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Jacob.
Matthew Mat 42 1 16 Jacob autem genuit Joseph virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus.
Matthew Mat 42 1 17 Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim : et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim : et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim.
Matthew Mat 42 1 18 Christi autem generatio sic erat : cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.
Matthew Mat 42 1 19 Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
Matthew Mat 42 1 20 Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens : Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.
Matthew Mat 42 1 21 Pariet autem filium : et vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
Matthew Mat 42 1 22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem :
Matthew Mat 42 1 23 Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium : et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
Matthew Mat 42 1 24 Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam.
Matthew Mat 42 1 25 Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum : et vocavit nomen ejus Jesum.
Matthew Mat 42 2 1 Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam,
Matthew Mat 42 2 2 dicentes : Ubi est qui natus est rex Judaeorum ? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum.
Matthew Mat 42 2 3 Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo.
Matthew Mat 42 2 4 Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
Matthew Mat 42 2 5 At illi dixerunt : In Bethlehem Judae : sic enim scriptum est per prophetam :
Matthew Mat 42 2 6 [Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda : ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël.]
Matthew Mat 42 2 7 Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis :
Matthew Mat 42 2 8 et mittens illos in Bethlehem, dixit : Ite, et interrogate diligenter de puero : et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.
Matthew Mat 42 2 9 Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.
Matthew Mat 42 2 10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
Matthew Mat 42 2 11 Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum : et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.
Matthew Mat 42 2 12 Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
Matthew Mat 42 2 13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum.
Matthew Mat 42 2 14 Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Aegyptum :
Matthew Mat 42 2 15 et erat ibi usque ad obitum Herodis : ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem : Ex Aegypto vocavi filium meum.
Matthew Mat 42 2 16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis.
Matthew Mat 42 2 17 Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem :
Matthew Mat 42 2 18 [Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus : Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.]
Matthew Mat 42 2 19 Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Aegypto,
Matthew Mat 42 2 20 dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël : defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri.
Matthew Mat 42 2 21 Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël.
Matthew Mat 42 2 22 Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illo ire : et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae.
Matthew Mat 42 2 23 Et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth : ut adimpleretur quod dictum est per prophetas : Quoniam Nazaraeus vocabitur.
Matthew Mat 42 3 1 In diebus autem illis venit Joannes Baptista praedicans in deserto Judaeae,
Matthew Mat 42 3 2 et dicens : Poenitentiam agite : appropinquavit enim regnum caelorum.
Matthew Mat 42 3 3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : [Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus.]
Matthew Mat 42 3 4 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustae, et mel silvestre.
Matthew Mat 42 3 5 Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judaea, et omnis regio circa Jordanem ;
Matthew Mat 42 3 6 et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.
Matthew Mat 42 3 7 Videns autem multos pharisaeorum, et sadducaeorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ?
Matthew Mat 42 3 8 Facite ergo fructum dignum poenitentiae.
Matthew Mat 42 3 9 Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.
Matthew Mat 42 3 10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Matthew Mat 42 3 11 Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.
Matthew Mat 42 3 12 Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
Matthew Mat 42 3 13 Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.
Matthew Mat 42 3 14 Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ?
Matthew Mat 42 3 15 Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.
Matthew Mat 42 3 16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei caeli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
Matthew Mat 42 3 17 Et ecce vox de caelis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
Matthew Mat 42 4 1 Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
Matthew Mat 42 4 2 Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.
Matthew Mat 42 4 3 Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
Matthew Mat 42 4 4 Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
Matthew Mat 42 4 5 Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,
Matthew Mat 42 4 6 et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Matthew Mat 42 4 7 Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.
Matthew Mat 42 4 8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
Matthew Mat 42 4 9 et dixit ei : Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
Matthew Mat 42 4 10 Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
Matthew Mat 42 4 11 Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.
Matthew Mat 42 4 12 Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilaeam :
Matthew Mat 42 4 13 et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim :
Matthew Mat 42 4 14 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :
Matthew Mat 42 4 15 [Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilaea gentium :
Matthew Mat 42 4 16 populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam : et sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.]
Matthew Mat 42 4 17 Exinde coepit Jesus praedicare, et dicere : Poenitentiam agite : appropinquavit enim regnum caelorum.
Matthew Mat 42 4 18 Ambulans autem Jesus juxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),
Matthew Mat 42 4 19 et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
Matthew Mat 42 4 20 At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.
Matthew Mat 42 4 21 Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua : et vocavit eos.
Matthew Mat 42 4 22 Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
Matthew Mat 42 4 23 Et circuibat Jesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni : et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
Matthew Mat 42 4 24 Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos :
Matthew Mat 42 4 25 et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judaea, et de trans Jordanem.
Matthew Mat 42 5 1 Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus,
Matthew Mat 42 5 2 et aperiens os suum docebat eos dicens :
Matthew Mat 42 5 3 Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Matthew Mat 42 5 4 Beati mites : quoniam ipsi possidebunt terram.
Matthew Mat 42 5 5 Beati qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur.
Matthew Mat 42 5 6 Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam : quoniam ipsi saturabuntur.
Matthew Mat 42 5 7 Beati misericordes : quoniam ipsi misericordiam consequentur.
Matthew Mat 42 5 8 Beati mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt.
Matthew Mat 42 5 9 Beati pacifici : quoniam filii Dei vocabuntur.
Matthew Mat 42 5 10 Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam : quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Matthew Mat 42 5 11 Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me :
Matthew Mat 42 5 12 gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
Matthew Mat 42 5 13 Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
Matthew Mat 42 5 14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,
Matthew Mat 42 5 15 neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.
Matthew Mat 42 5 16 Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.
Matthew Mat 42 5 17 Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere.
Matthew Mat 42 5 18 Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, jota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant.
Matthew Mat 42 5 19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum : qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
Matthew Mat 42 5 20 Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.
Matthew Mat 42 5 21 Audistis quia dictum est antiquis : Non occides : qui autem occiderit, reus erit judicio.
Matthew Mat 42 5 22 Ego autem dico vobis : quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca : reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue : reus erit gehennae ignis.
Matthew Mat 42 5 23 Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te :
Matthew Mat 42 5 24 relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo : et tunc veniens offeres munus tuum.
Matthew Mat 42 5 25 Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro : et in carcerem mittaris.
Matthew Mat 42 5 26 Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
Matthew Mat 42 5 27 Audistis quia dictum est antiquis : Non moechaberis.
Matthew Mat 42 5 28 Ego autem dico vobis : quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo.
Matthew Mat 42 5 29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.
Matthew Mat 42 5 30 Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
Matthew Mat 42 5 31 Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
Matthew Mat 42 5 32 Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari : et qui dimissam duxerit, adulterat.
Matthew Mat 42 5 33 Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis : reddes autem Domino juramenta tua.
Matthew Mat 42 5 34 Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est :
Matthew Mat 42 5 35 neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis :
Matthew Mat 42 5 36 neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
Matthew Mat 42 5 37 Sit autem sermo vester, est, est : non, non : quod autem his abundantius est, a malo est.
Matthew Mat 42 5 38 Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente.
Matthew Mat 42 5 39 Ego autem dico vobis, non resistere malo : sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram :
Matthew Mat 42 5 40 et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium :
Matthew Mat 42 5 41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
Matthew Mat 42 5 42 Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris.
Matthew Mat 42 5 43 Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
Matthew Mat 42 5 44 Ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos :
Matthew Mat 42 5 45 ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super justos et injustos.
Matthew Mat 42 5 46 Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? nonne et publicani hoc faciunt ?
Matthew Mat 42 5 47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis ? nonne et ethnici hoc faciunt ?
Matthew Mat 42 5 48 Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est.
Matthew Mat 42 6 1 Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis : alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est.
Matthew Mat 42 6 2 Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
Matthew Mat 42 6 3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua :
Matthew Mat 42 6 4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Matthew Mat 42 6 5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus : amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
Matthew Mat 42 6 6 Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Matthew Mat 42 6 7 Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
Matthew Mat 42 6 8 Nolite ergo assimilari eis : scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
Matthew Mat 42 6 9 Sic ergo vos orabitis : [Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Matthew Mat 42 6 10 Adveniat regnum tuum ; fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.
Matthew Mat 42 6 11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,
Matthew Mat 42 6 12 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Matthew Mat 42 6 13 Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.]
Matthew Mat 42 6 14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra.
Matthew Mat 42 6 15 Si autem non dimiseritis hominibus : nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
Matthew Mat 42 6 16 Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.
Matthew Mat 42 6 17 Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,
Matthew Mat 42 6 18 ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Matthew Mat 42 6 19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra : ubi aerugo, et tinea demolitur : et ubi fures effodiunt, et furantur.
Matthew Mat 42 6 20 Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
Matthew Mat 42 6 21 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
Matthew Mat 42 6 22 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.
Matthew Mat 42 6 23 Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt : ipsae tenebrae quantae erunt ?
Matthew Mat 42 6 24 Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae.
Matthew Mat 42 6 25 Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum ?
Matthew Mat 42 6 26 Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ?
Matthew Mat 42 6 27 Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?
Matthew Mat 42 6 28 Et de vestimento quid solliciti estis ? Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent.
Matthew Mat 42 6 29 Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
Matthew Mat 42 6 30 Si autem foenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei ?
Matthew Mat 42 6 31 Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ?
Matthew Mat 42 6 32 haec enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.
Matthew Mat 42 6 33 Quaerite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus : et haec omnia adjicientur vobis.
Matthew Mat 42 6 34 Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi : sufficit diei malitia sua.
Matthew Mat 42 7 1 Nolite judicare, ut non judicemini.
Matthew Mat 42 7 2 In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
Matthew Mat 42 7 3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ?
Matthew Mat 42 7 4 aut quomodo dicis fratri tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo ?
Matthew Mat 42 7 5 Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.
Matthew Mat 42 7 6 Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.
Matthew Mat 42 7 7 Petite, et dabitur vobis : quaerite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.
Matthew Mat 42 7 8 Omnis enim qui petit, accipit : et qui quaerit, invenit : et pulsanti aperietur.
Matthew Mat 42 7 9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ?
Matthew Mat 42 7 10 aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ?
Matthew Mat 42 7 11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se ?
Matthew Mat 42 7 12 Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Haec est enim lex, et prophetae.
Matthew Mat 42 7 13 Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.
Matthew Mat 42 7 14 Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam !
Matthew Mat 42 7 15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces :
Matthew Mat 42 7 16 a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus ?
Matthew Mat 42 7 17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit : mala autem arbor malos fructus facit.
Matthew Mat 42 7 18 Non potest arbor bona malos fructus facere : neque arbor mala bonos fructus facere.
Matthew Mat 42 7 19 Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Matthew Mat 42 7 20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
Matthew Mat 42 7 21 Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum : sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum.
Matthew Mat 42 7 22 Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ?
Matthew Mat 42 7 23 Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem.
Matthew Mat 42 7 24 Omnis ergo qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram,
Matthew Mat 42 7 25 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram.
Matthew Mat 42 7 26 Et omnis qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam :
Matthew Mat 42 7 27 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.
Matthew Mat 42 7 28 Et factum est : cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina ejus.
Matthew Mat 42 7 29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum, et pharisaei.
Matthew Mat 42 8 1 Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae :
Matthew Mat 42 8 2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.
Matthew Mat 42 8 3 Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo : mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.
Matthew Mat 42 8 4 Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis.
Matthew Mat 42 8 5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,
Matthew Mat 42 8 6 et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.
Matthew Mat 42 8 7 Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum.
Matthew Mat 42 8 8 Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
Matthew Mat 42 8 9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit.
Matthew Mat 42 8 10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël.
Matthew Mat 42 8 11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno caelorum :
Matthew Mat 42 8 12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.
Matthew Mat 42 8 13 Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
Matthew Mat 42 8 14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem :
Matthew Mat 42 8 15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
Matthew Mat 42 8 16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit :
Matthew Mat 42 8 17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : [Ipse infirmitates nostras accepit : et aegrotationes nostras portavit.]
Matthew Mat 42 8 18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.
Matthew Mat 42 8 19 Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris.
Matthew Mat 42 8 20 Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
Matthew Mat 42 8 21 Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.
Matthew Mat 42 8 22 Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
Matthew Mat 42 8 23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus :
Matthew Mat 42 8 24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dormiebat.
Matthew Mat 42 8 25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos : perimus.
Matthew Mat 42 8 26 Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicae fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
Matthew Mat 42 8 27 Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?
Matthew Mat 42 8 28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
Matthew Mat 42 8 29 Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ?
Matthew Mat 42 8 30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.
Matthew Mat 42 8 31 Daemones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.
Matthew Mat 42 8 32 Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare : et mortui sunt in aquis.
Matthew Mat 42 8 33 Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui daemonia habuerant.
Matthew Mat 42 8 34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.
Matthew Mat 42 9 1 Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam.
Matthew Mat 42 9 2 Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico : Confide fili, remittuntur tibi peccata tua.
Matthew Mat 42 9 3 Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se : Hic blasphemat.
Matthew Mat 42 9 4 Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ?
Matthew Mat 42 9 5 Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata tua : an dicere : Surge, et ambula ?
Matthew Mat 42 9 6 Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico : Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
Matthew Mat 42 9 7 Et surrexit, et abiit in domum suam.
Matthew Mat 42 9 8 Videntes autem turbae timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
Matthew Mat 42 9 9 Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine. Et ait illi : Sequere me. Et surgens, secutus est eum.
Matthew Mat 42 9 10 Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus.
Matthew Mat 42 9 11 Et videntes pharisaei, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester ?
Matthew Mat 42 9 12 At Jesus audiens, ait : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.
Matthew Mat 42 9 13 Euntes autem discite quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores.
Matthew Mat 42 9 14 Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes : Quare nos, et pharisaei, jejunamus frequenter : discipuli autem tui non jejunant ?
Matthew Mat 42 9 15 Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus ? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt.
Matthew Mat 42 9 16 Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus : tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit.
Matthew Mat 42 9 17 Neque mittunt vinum novum in utres veteres : alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt : et ambo conservantur.
Matthew Mat 42 9 18 Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens : Domine, filia mea modo defuncta est : sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.
Matthew Mat 42 9 19 Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus.
Matthew Mat 42 9 20 Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus.
Matthew Mat 42 9 21 Dicebat enim intra se : Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero.
Matthew Mat 42 9 22 At Jesus conversus, et videns eam, dixit : Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.
Matthew Mat 42 9 23 Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat :
Matthew Mat 42 9 24 Recedite : non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum.
Matthew Mat 42 9 25 Et cum ejecta esset turba, intravit : et tenuit manum ejus, et surrexit puella.
Matthew Mat 42 9 26 Et exiit fama haec in universam terram illam.
Matthew Mat 42 9 27 Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo caeci, clamantes, et dicentes : Miserere nostri, fili David.
Matthew Mat 42 9 28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci. Et dicit eis Jesus : Creditis quia hoc possum facere vobis ? Dicunt ei : Utique, Domine.
Matthew Mat 42 9 29 Tunc tetigit oculos eorum, dicens : Secundum fidem vestram, fiat vobis.
Matthew Mat 42 9 30 Et aperti sunt oculi eorum : et comminatus est illis Jesus, dicens : Videte ne quis sciat.
Matthew Mat 42 9 31 Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.
Matthew Mat 42 9 32 Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem.
Matthew Mat 42 9 33 Et ejecto daemonio, locutus est mutus, et miratae sunt turbae, dicentes : Numquam apparuit sic in Israël.
Matthew Mat 42 9 34 Pharisaei autem dicebant : In principe daemoniorum ejicit daemones.
Matthew Mat 42 9 35 Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem.
Matthew Mat 42 9 36 Videns autem turbas, misertus est eis : quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem.
Matthew Mat 42 9 37 Tunc dicit discipulis suis : Messis quidem multa, operarii autem pauci.
Matthew Mat 42 9 38 Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
Matthew Mat 42 10 1 Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.
Matthew Mat 42 10 2 Duodecim autem Apostolorum nomina sunt haec. Primus, Simon, qui dicitur Petrus : et Andreas frater ejus,
Matthew Mat 42 10 3 Jacobus Zebedaei, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomaeus, Thomas, et Matthaeus publicanus, Jacobus Alphaei, et Thaddaeus,
Matthew Mat 42 10 4 Simon Chananaeus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.
Matthew Mat 42 10 5 Hos duodecim misit Jesus, praecipiens eis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis :
Matthew Mat 42 10 6 sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israël.
Matthew Mat 42 10 7 Euntes autem praedicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum caelorum.
Matthew Mat 42 10 8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite : gratis accepistis, gratis date.
Matthew Mat 42 10 9 Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris :
Matthew Mat 42 10 10 non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam : dignus enim est operarius cibo suo.
Matthew Mat 42 10 11 In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit : et ibi manete donec exeatis.
Matthew Mat 42 10 12 Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes : Pax huic domui.
Matthew Mat 42 10 13 Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam : si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.
Matthew Mat 42 10 14 Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros : exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.
Matthew Mat 42 10 15 Amen dico vobis : Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati.
Matthew Mat 42 10 16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.
Matthew Mat 42 10 17 Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos :
Matthew Mat 42 10 18 et ad praesides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.
Matthew Mat 42 10 19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini : dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini :
Matthew Mat 42 10 20 non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
Matthew Mat 42 10 21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient :
Matthew Mat 42 10 22 et eritis odio omnibus propter nomen meum : qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Matthew Mat 42 10 23 Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis.
Matthew Mat 42 10 24 Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum :
Matthew Mat 42 10 25 sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus ?
Matthew Mat 42 10 26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur : et occultum, quod non scietur.
Matthew Mat 42 10 27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, praedicate super tecta.
Matthew Mat 42 10 28 Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
Matthew Mat 42 10 29 Nonne duo passeres asse veneunt ? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
Matthew Mat 42 10 30 Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.
Matthew Mat 42 10 31 Nolite ergo timere : multis passeribus meliores estis vos.
Matthew Mat 42 10 32 Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est.
Matthew Mat 42 10 33 Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est.
Matthew Mat 42 10 34 Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium :
Matthew Mat 42 10 35 veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam :
Matthew Mat 42 10 36 et inimici hominis, domestici ejus.
Matthew Mat 42 10 37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus : et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.
Matthew Mat 42 10 38 Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.
Matthew Mat 42 10 39 Qui invenit animam suam, perdet illam : et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Matthew Mat 42 10 40 Qui recipit vos, me recipit : et qui me recipit, recipit eum qui me misit.
Matthew Mat 42 10 41 Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet : et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.
Matthew Mat 42 10 42 Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
Matthew Mat 42 11 1 Et factum est, cum consummasset Jesus, praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et praedicaret in civitatibus eorum.
Matthew Mat 42 11 2 Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,
Matthew Mat 42 11 3 ait illi : Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus ?
Matthew Mat 42 11 4 Et respondens Jesus ait illis : Euntes renuntiate Joanni quae audistis, et vidistis.
Matthew Mat 42 11 5 Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :
Matthew Mat 42 11 6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
Matthew Mat 42 11 7 Illis autem abeuntibus, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?
Matthew Mat 42 11 8 Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
Matthew Mat 42 11 9 Sed quid existis videre ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.
Matthew Mat 42 11 10 Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
Matthew Mat 42 11 11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno caelorum, major est illo.
Matthew Mat 42 11 12 A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc, regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
Matthew Mat 42 11 13 Omnes enim prophetae et lex usque ad Joannem prophetaverunt :
Matthew Mat 42 11 14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
Matthew Mat 42 11 15 Qui habet aures audiendi, audiat.
Matthew Mat 42 11 16 Cui autem similem aestimabo generationem istam ? Similis est pueris sedentibus in foro : qui clamantes coaequalibus
Matthew Mat 42 11 17 dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis.
Matthew Mat 42 11 18 Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt : Daemonium habet.
Matthew Mat 42 11 19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.
Matthew Mat 42 11 20 Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quia non egissent poenitentiam :
Matthew Mat 42 11 21 Vae tibi Corozain, vae tibi Bethsaida : quia, si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent.
Matthew Mat 42 11 22 Verumtamen dico vobis : Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.
Matthew Mat 42 11 23 Et tu Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis ? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
Matthew Mat 42 11 24 Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.
Matthew Mat 42 11 25 In illo tempore respondens Jesus dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
Matthew Mat 42 11 26 Ita Pater : quoniam sic fuit placitum ante te.
Matthew Mat 42 11 27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
Matthew Mat 42 11 28 Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
Matthew Mat 42 11 29 Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris.
Matthew Mat 42 11 30 Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.
Matthew Mat 42 12 1 In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes coeperunt vellere spicas, et manducare.
Matthew Mat 42 12 2 Pharisaei autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.
Matthew Mat 42 12 3 At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant :
Matthew Mat 42 12 4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ?
Matthew Mat 42 12 5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ?
Matthew Mat 42 12 6 Dico autem vobis, quia templo major est hic.
Matthew Mat 42 12 7 Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes :
Matthew Mat 42 12 8 dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.
Matthew Mat 42 12 9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
Matthew Mat 42 12 10 Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum.
Matthew Mat 42 12 11 Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ?
Matthew Mat 42 12 12 Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere.
Matthew Mat 42 12 13 Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.
Matthew Mat 42 12 14 Exeuntes autem pharisaei, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.
Matthew Mat 42 12 15 Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes :
Matthew Mat 42 12 16 et praecepit eis ne manifestum eum facerent.
Matthew Mat 42 12 17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem :
Matthew Mat 42 12 18 [Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animae meae. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.
Matthew Mat 42 12 19 Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :
Matthew Mat 42 12 20 arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium :
Matthew Mat 42 12 21 et in nomine ejus gentes sperabunt.]
Matthew Mat 42 12 22 Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.
Matthew Mat 42 12 23 Et stupebant omnes turbae, et dicebant : Numquid hic est filius David ?
Matthew Mat 42 12 24 Pharisaei autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum.
Matthew Mat 42 12 25 Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.
Matthew Mat 42 12 26 Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ?
Matthew Mat 42 12 27 Et si ego in Beelzebub ejicio daemones, filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.
Matthew Mat 42 12 28 Si autem ego in Spiritu Dei ejicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
Matthew Mat 42 12 29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem ? et tunc domum illius diripiet.
Matthew Mat 42 12 30 Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mecum, spargit.
Matthew Mat 42 12 31 Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
Matthew Mat 42 12 32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro.
Matthew Mat 42 12 33 Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur.
Matthew Mat 42 12 34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? ex abundantia enim cordis os loquitur.
Matthew Mat 42 12 35 Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala.
Matthew Mat 42 12 36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.
Matthew Mat 42 12 37 Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.
Matthew Mat 42 12 38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre.
Matthew Mat 42 12 39 Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum quaerit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae.
Matthew Mat 42 12 40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.
Matthew Mat 42 12 41 Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae, et ecce plus quam Jonas hic.
Matthew Mat 42 12 42 Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.
Matthew Mat 42 12 43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit.
Matthew Mat 42 12 44 Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.
Matthew Mat 42 12 45 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae.
Matthew Mat 42 12 46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei.
Matthew Mat 42 12 47 Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes te.
Matthew Mat 42 12 48 At ipse respondens dicenti sibi, ait : Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei ?
Matthew Mat 42 12 49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei.
Matthew Mat 42 12 50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.
Matthew Mat 42 13 1 In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.
Matthew Mat 42 13 2 Et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut naviculam ascendens sederet : et omnis turba stabat in littore,
Matthew Mat 42 13 3 et locutus est eis multa in parabolis, dicens : Ecce exiit qui seminat, seminare.
Matthew Mat 42 13 4 Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt ea.
Matthew Mat 42 13 5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam : et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae :
Matthew Mat 42 13 6 sole autem orto aestuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt.
Matthew Mat 42 13 7 Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spinae, et suffocaverunt ea.
Matthew Mat 42 13 8 Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.
Matthew Mat 42 13 9 Qui habet aures audiendi, audiat.
Matthew Mat 42 13 10 Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ?
Matthew Mat 42 13 11 Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum : illis autem non est datum.
Matthew Mat 42 13 12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.
Matthew Mat 42 13 13 Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.
Matthew Mat 42 13 14 Et adimpletur in eis prophetia Isaiae, dicentis : [Auditu audietis, et non intelligetis : et videntes videbitis, et non videbitis.
Matthew Mat 42 13 15 Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt : nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.]
Matthew Mat 42 13 16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt.
Matthew Mat 42 13 17 Amen quippe dico vobis, quia multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt : et audire quae auditis, et non audierunt.
Matthew Mat 42 13 18 Vos ergo audite parabolam seminantis.
Matthew Mat 42 13 19 Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus : hic est qui secus viam seminatus est.
Matthew Mat 42 13 20 Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud :
Matthew Mat 42 13 21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis : facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
Matthew Mat 42 13 22 Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
Matthew Mat 42 13 23 Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.
Matthew Mat 42 13 24 Aliam parabolam proposuit illis, dicens : Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo :
Matthew Mat 42 13 25 cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.
Matthew Mat 42 13 26 Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
Matthew Mat 42 13 27 Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet zizania ?
Matthew Mat 42 13 28 Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea ?
Matthew Mat 42 13 29 Et ait : Non : ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.
Matthew Mat 42 13 30 Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum.
Matthew Mat 42 13 31 Aliam parabolam proposuit eis dicens : Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo :
Matthew Mat 42 13 32 quod minimum quidem est omnibus seminibus : cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant, et habitent in ramis ejus.
Matthew Mat 42 13 33 Aliam parabolam locutus est eis : Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum.
Matthew Mat 42 13 34 Haec omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas : et sine parabolis non loquebatur eis :
Matthew Mat 42 13 35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum ; eructabo abscondita a constitutione mundi.
Matthew Mat 42 13 36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum : et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.
Matthew Mat 42 13 37 Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.
Matthew Mat 42 13 38 Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam.
Matthew Mat 42 13 39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio saeculi est. Messores autem, angeli sunt.
Matthew Mat 42 13 40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit in consummatione saeculi.
Matthew Mat 42 13 41 Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem :
Matthew Mat 42 13 42 et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
Matthew Mat 42 13 43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
Matthew Mat 42 13 44 Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum.
Matthew Mat 42 13 45 Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas.
Matthew Mat 42 13 46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam.
Matthew Mat 42 13 47 Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti.
Matthew Mat 42 13 48 Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.
Matthew Mat 42 13 49 Sic erit in consummatione saeculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,
Matthew Mat 42 13 50 et mittent eos in caminum ignis : ibi erit fletus, et stridor dentium.
Matthew Mat 42 13 51 Intellexistis haec omnia ? Dicunt ei : Etiam.
Matthew Mat 42 13 52 Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
Matthew Mat 42 13 53 Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.
Matthew Mat 42 13 54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent : Unde huic sapientia haec, et virtutes ?
Matthew Mat 42 13 55 Nonne hic est fabri filius ? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas ?
Matthew Mat 42 13 56 et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic omnia ista ?
Matthew Mat 42 13 57 Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.
Matthew Mat 42 13 58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.
Matthew Mat 42 14 1 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu :
Matthew Mat 42 14 2 et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.
Matthew Mat 42 14 3 Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
Matthew Mat 42 14 4 Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam.
Matthew Mat 42 14 5 Et volens illum occidere, timuit populum : quia sicut prophetam eum habebant.
Matthew Mat 42 14 6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi :
Matthew Mat 42 14 7 unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
Matthew Mat 42 14 8 At illa praemonita a matre sua : Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
Matthew Mat 42 14 9 Et contristatus est rex : propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.
Matthew Mat 42 14 10 Misitque et decollavit Joannem in carcere.
Matthew Mat 42 14 11 Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellae, et attulit matri suae.
Matthew Mat 42 14 12 Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud : et venientes nuntiaverunt Jesu.
Matthew Mat 42 14 13 Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum : et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus.
Matthew Mat 42 14 14 Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
Matthew Mat 42 14 15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam praeteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.
Matthew Mat 42 14 16 Jesus autem dixit eis : Non habent necesse ire : date illis vos manducare.
Matthew Mat 42 14 17 Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.
Matthew Mat 42 14 18 Qui ait eis : Afferte mihi illos huc.
Matthew Mat 42 14 19 Et cum jussisset turbam discumbere super foenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
Matthew Mat 42 14 20 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.
Matthew Mat 42 14 21 Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
Matthew Mat 42 14 22 Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
Matthew Mat 42 14 23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi :
Matthew Mat 42 14 24 navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim contrarius ventus.
Matthew Mat 42 14 25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.
Matthew Mat 42 14 26 Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et prae timore clamaverunt.
Matthew Mat 42 14 27 Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere.
Matthew Mat 42 14 28 Respondens autem Petrus, dixit : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.
Matthew Mat 42 14 29 At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.
Matthew Mat 42 14 30 Videns vero ventum validum, timuit : et cum coepisset mergi, clamavit dicens : Domine, salvum me fac.
Matthew Mat 42 14 31 Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum : et ait illi : Modicae fidei, quare dubitasti ?
Matthew Mat 42 14 32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
Matthew Mat 42 14 33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es.
Matthew Mat 42 14 34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.
Matthew Mat 42 14 35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes :
Matthew Mat 42 14 36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.
Matthew Mat 42 15 1 Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribae et pharisaei, dicentes :
Matthew Mat 42 15 2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
Matthew Mat 42 15 3 Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit :
Matthew Mat 42 15 4 Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
Matthew Mat 42 15 5 Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit :
Matthew Mat 42 15 6 et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
Matthew Mat 42 15 7 Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens :
Matthew Mat 42 15 8 [Populus hic labiis me honorat : cor autem eorum longe est a me.
Matthew Mat 42 15 9 Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.]
Matthew Mat 42 15 10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite.
Matthew Mat 42 15 11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
Matthew Mat 42 15 12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisaei audito verbo hoc, scandalizati sunt ?
Matthew Mat 42 15 13 At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur.
Matthew Mat 42 15 14 Sinite illos : caeci sunt, et duces caecorum ; caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt.
Matthew Mat 42 15 15 Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam.
Matthew Mat 42 15 16 At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?
Matthew Mat 42 15 17 Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ?
Matthew Mat 42 15 18 Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem :
Matthew Mat 42 15 19 de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae :
Matthew Mat 42 15 20 haec sunt, quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
Matthew Mat 42 15 21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
Matthew Mat 42 15 22 Et ecce mulier chananaea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a daemonio vexatur.
Matthew Mat 42 15 23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos.
Matthew Mat 42 15 24 Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israël.
Matthew Mat 42 15 25 At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me.
Matthew Mat 42 15 26 Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
Matthew Mat 42 15 27 At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum.
Matthew Mat 42 15 28 Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.
Matthew Mat 42 15 29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilaeae : et ascendens in montem, sedebat ibi.
Matthew Mat 42 15 30 Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos : et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,
Matthew Mat 42 15 31 ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes : et magnificabant Deum Israël.
Matthew Mat 42 15 32 Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit : Misereor turbae, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.
Matthew Mat 42 15 33 Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ?
Matthew Mat 42 15 34 Et ait illis Jesus : Quot habetis panes ? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos.
Matthew Mat 42 15 35 Et praecepit turbae ut discumberent super terram.
Matthew Mat 42 15 36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
Matthew Mat 42 15 37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
Matthew Mat 42 15 38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.
Matthew Mat 42 15 39 Et, dimissa turba, ascendit in naviculam : et venit in fines Magedan.
Matthew Mat 42 16 1 Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes : et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis.
Matthew Mat 42 16 2 At ille respondens, ait illis : Facto vespere dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim caelum.
Matthew Mat 42 16 3 Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum.
Matthew Mat 42 16 4 Faciem ergo caeli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire ? Generatio mala et adultera signum quaerit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Et relictis illis, abiit.
Matthew Mat 42 16 5 Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.
Matthew Mat 42 16 6 Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum.
Matthew Mat 42 16 7 At illi cogitabant intra se dicentes : Quia panes non accepimus.
Matthew Mat 42 16 8 Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos modicae fidei, quia panes non habetis ?
Matthew Mat 42 16 9 Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ?
Matthew Mat 42 16 10 neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ?
Matthew Mat 42 16 11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ?
Matthew Mat 42 16 12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum.
Matthew Mat 42 16 13 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ?
Matthew Mat 42 16 14 At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.
Matthew Mat 42 16 15 Dicit illis Jesus : Vos autem, quem me esse dicitis ?
Matthew Mat 42 16 16 Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi.
Matthew Mat 42 16 17 Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est.
Matthew Mat 42 16 18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.
Matthew Mat 42 16 19 Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.
Matthew Mat 42 16 20 Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.
Matthew Mat 42 16 21 Exinde coepit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.
Matthew Mat 42 16 22 Et assumens eum Petrus, coepit increpare illum dicens : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc.
Matthew Mat 42 16 23 Qui conversus, dixit Petro : Vade post me Satana, scandalum es mihi : quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum.
Matthew Mat 42 16 24 Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
Matthew Mat 42 16 25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Matthew Mat 42 16 26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur ? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ?
Matthew Mat 42 16 27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis : et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.
Matthew Mat 42 16 28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.
Matthew Mat 42 17 1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum :
Matthew Mat 42 17 2 et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol : vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix.
Matthew Mat 42 17 3 Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes.
Matthew Mat 42 17 4 Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum.
Matthew Mat 42 17 5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite.
Matthew Mat 42 17 6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
Matthew Mat 42 17 7 Et accessit Jesus, et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere.
Matthew Mat 42 17 8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum.
Matthew Mat 42 17 9 Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Jesus, dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
Matthew Mat 42 17 10 Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo scribae dicunt, quod Eliam oporteat primum venire ?
Matthew Mat 42 17 11 At ille respondens, ait eis : Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
Matthew Mat 42 17 12 Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
Matthew Mat 42 17 13 Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.
Matthew Mat 42 17 14 Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens : Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur : nam saepe cadit in ignem, et crebro in aquam.
Matthew Mat 42 17 15 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.
Matthew Mat 42 17 16 Respondens autem Jesus, ait : O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum ? usquequo patiar vos ? Afferte huc illum ad me.
Matthew Mat 42 17 17 Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
Matthew Mat 42 17 18 Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum ?
Matthew Mat 42 17 19 Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.
Matthew Mat 42 17 20 Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.
Matthew Mat 42 17 21 Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Jesus : Filius hominis tradendus est in manus hominum :
Matthew Mat 42 17 22 et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.
Matthew Mat 42 17 23 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei : Magister vester non solvit didrachma ?
Matthew Mat 42 17 24 Ait : Etiam. Et cum intrasset in domum, praevenit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur Simon ? reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis, an ab alienis ?
Matthew Mat 42 17 25 Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii.
Matthew Mat 42 17 26 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te.
Matthew Mat 42 18 1 In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Quis, putas, major est in regno caelorum ?
Matthew Mat 42 18 2 Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum,
Matthew Mat 42 18 3 et dixit : Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.
Matthew Mat 42 18 4 Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno caelorum.
Matthew Mat 42 18 5 Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit :
Matthew Mat 42 18 6 qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.
Matthew Mat 42 18 7 Vae mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala : verumtamen vae homini illi, per quem scandalum venit.
Matthew Mat 42 18 8 Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te : bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum.
Matthew Mat 42 18 9 Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te : bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
Matthew Mat 42 18 10 Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis, quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est.
Matthew Mat 42 18 11 Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.
Matthew Mat 42 18 12 Quid vobis videtur ? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis : nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quaerere eam quae erravit ?
Matthew Mat 42 18 13 Et si contigerit ut inveniat eam : amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt.
Matthew Mat 42 18 14 Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis.
Matthew Mat 42 18 15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum : si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.
Matthew Mat 42 18 16 Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.
Matthew Mat 42 18 17 Quod si non audierit eos : dic ecclesiae. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
Matthew Mat 42 18 18 Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo : et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo.
Matthew Mat 42 18 19 Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est.
Matthew Mat 42 18 20 Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
Matthew Mat 42 18 21 Tunc accedens Petrus ad eum, dixit : Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei ? usque septies ?
Matthew Mat 42 18 22 Dicit illi Jesus : Non dico tibi usque septies : sed usque septuagies septies.
Matthew Mat 42 18 23 Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.
Matthew Mat 42 18 24 Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.
Matthew Mat 42 18 25 Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quae habebat, et reddi.
Matthew Mat 42 18 26 Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
Matthew Mat 42 18 27 Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.
Matthew Mat 42 18 28 Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios : et tenens suffocavit eum, dicens : Redde quod debes.
Matthew Mat 42 18 29 Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
Matthew Mat 42 18 30 Ille autem noluit : sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.
Matthew Mat 42 18 31 Videntes autem conservi ejus quae fiebant, contristati sunt valde : et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quae facta fuerant.
Matthew Mat 42 18 32 Tunc vocavit illum dominus suus : et ait illi : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me :
Matthew Mat 42 18 33 nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ?
Matthew Mat 42 18 34 Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
Matthew Mat 42 18 35 Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
Matthew Mat 42 19 1 Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilaea, et venit in fines Judaeae trans Jordanem,
Matthew Mat 42 19 2 et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi.
Matthew Mat 42 19 3 Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum, et dicentes : Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa ?
Matthew Mat 42 19 4 Qui respondens, ait eis : Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos ? Et dixit :
Matthew Mat 42 19 5 Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
Matthew Mat 42 19 6 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
Matthew Mat 42 19 7 Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere ?
Matthew Mat 42 19 8 Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic.
Matthew Mat 42 19 9 Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur : et qui dimissam duxerit, moechatur.
Matthew Mat 42 19 10 Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.
Matthew Mat 42 19 11 Qui dixit illis : Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
Matthew Mat 42 19 12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt : et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus : et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat.
Matthew Mat 42 19 13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.
Matthew Mat 42 19 14 Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum caelorum.
Matthew Mat 42 19 15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
Matthew Mat 42 19 16 Et ecce unus accedens, ait illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam ?
Matthew Mat 42 19 17 Qui dixit ei : Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
Matthew Mat 42 19 18 Dicit illi : Quae ? Jesus autem dixit : Non homicidium facies ; non adulterabis ; non facies furtum ; non falsum testimonium dices ;
Matthew Mat 42 19 19 honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.
Matthew Mat 42 19 20 Dicit illi adolescens : Omnia haec custodivi a juventute mea : quid adhuc mihi deest ?
Matthew Mat 42 19 21 Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo : et veni, sequere me.
Matthew Mat 42 19 22 Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones.
Matthew Mat 42 19 23 Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum caelorum.
Matthew Mat 42 19 24 Et iterum dico vobis : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum.
Matthew Mat 42 19 25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes : Quis ergo poterit salvus esse ?
Matthew Mat 42 19 26 Aspiciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt.
Matthew Mat 42 19 27 Tunc respondens Petrus, dixit ei : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te : quid ergo erit nobis ?
Matthew Mat 42 19 28 Jesus autem dixit illis : Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël.
Matthew Mat 42 19 29 Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit.
Matthew Mat 42 19 30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
Matthew Mat 42 20 1 Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.
Matthew Mat 42 20 2 Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
Matthew Mat 42 20 3 Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,
Matthew Mat 42 20 4 et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.
Matthew Mat 42 20 5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam : et fecit similiter.
Matthew Mat 42 20 6 Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ?
Matthew Mat 42 20 7 Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam.
Matthew Mat 42 20 8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
Matthew Mat 42 20 9 Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.
Matthew Mat 42 20 10 Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
Matthew Mat 42 20 11 Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,
Matthew Mat 42 20 12 dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et aestus.
Matthew Mat 42 20 13 At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ?
Matthew Mat 42 20 14 Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
Matthew Mat 42 20 15 Aut non licet mihi quod volo, facere ? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?
Matthew Mat 42 20 16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
Matthew Mat 42 20 17 Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis :
Matthew Mat 42 20 18 Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,
Matthew Mat 42 20 19 et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.
Matthew Mat 42 20 20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
Matthew Mat 42 20 21 Qui dixit ei : Quid vis ? Ait illi : Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
Matthew Mat 42 20 22 Respondens autem Jesus, dixit : Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei : Possumus.
Matthew Mat 42 20 23 Ait illis : Calicem quidem meum bibetis : sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
Matthew Mat 42 20 24 Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.
Matthew Mat 42 20 25 Jesus autem vocavit eos ad se, et ait : Scitis quia principes gentium dominantur eorum : et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.
Matthew Mat 42 20 26 Non ita erit inter vos : sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister :
Matthew Mat 42 20 27 et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
Matthew Mat 42 20 28 Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
Matthew Mat 42 20 29 Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa,
Matthew Mat 42 20 30 et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret : et clamaverunt, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.
Matthew Mat 42 20 31 Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.
Matthew Mat 42 20 32 Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis ?
Matthew Mat 42 20 33 Dicunt illi : Domine, ut aperiantur oculi nostri.
Matthew Mat 42 20 34 Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.
Matthew Mat 42 21 1 Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti : tunc Jesus misit duos discipulos,
Matthew Mat 42 21 2 dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi :
Matthew Mat 42 21 3 et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet : et confestim dimittet eos.
Matthew Mat 42 21 4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem :
Matthew Mat 42 21 5 [Dicite filiae Sion : Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis.]
Matthew Mat 42 21 6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Jesus.
Matthew Mat 42 21 7 Et adduxerunt asinam, et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
Matthew Mat 42 21 8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via :
Matthew Mat 42 21 9 turbae autem, quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis.
Matthew Mat 42 21 10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ?
Matthew Mat 42 21 11 Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilaeae.
Matthew Mat 42 21 12 Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :
Matthew Mat 42 21 13 et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum.
Matthew Mat 42 21 14 Et accesserunt ad eum caeci, et claudi in templo : et sanavit eos.
Matthew Mat 42 21 15 Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes : Hosanna filio David : indignati sunt,
Matthew Mat 42 21 16 et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ?
Matthew Mat 42 21 17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam : ibique mansit.
Matthew Mat 42 21 18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit.
Matthew Mat 42 21 19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam : et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.
Matthew Mat 42 21 20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit ?
Matthew Mat 42 21 21 Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet.
Matthew Mat 42 21 22 Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis.
Matthew Mat 42 21 23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes : In qua potestate haec facis ? et quis tibi dedit hanc potestatem ?
Matthew Mat 42 21 24 Respondens Jesus dixit eis : Interrogabo vos et ego unum sermonem : quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio.
Matthew Mat 42 21 25 Baptismus Joannis unde erat ? e caelo, an ex hominibus ? At illi cogitabant inter se, dicentes :
Matthew Mat 42 21 26 Si dixerimus, e caelo, dicet nobis : Quare ergo non credidistis illi ? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam : omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.
Matthew Mat 42 21 27 Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus. Ait illis et ipse : Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio.
Matthew Mat 42 21 28 Quid autem vobis videtur ? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit : Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
Matthew Mat 42 21 29 Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem, poenitentia motus, abiit.
Matthew Mat 42 21 30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine, et non ivit :
Matthew Mat 42 21 31 quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei.
Matthew Mat 42 21 32 Venit enim ad vos Joannes in via justitiae, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
Matthew Mat 42 21 33 Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
Matthew Mat 42 21 34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.
Matthew Mat 42 21 35 Et agricolae, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
Matthew Mat 42 21 36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
Matthew Mat 42 21 37 Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum.
Matthew Mat 42 21 38 Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se : Hic est haeres, venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus.
Matthew Mat 42 21 39 Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.
Matthew Mat 42 21 40 Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis ?
Matthew Mat 42 21 41 Aiunt illi : Malos male perdet : et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
Matthew Mat 42 21 42 Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : [Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli : a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?]
Matthew Mat 42 21 43 Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
Matthew Mat 42 21 44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum.
Matthew Mat 42 21 45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.
Matthew Mat 42 21 46 Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas : quoniam sicut prophetam eum habebant.
Matthew Mat 42 22 1 Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens :
Matthew Mat 42 22 2 Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
Matthew Mat 42 22 3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
Matthew Mat 42 22 4 Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias.
Matthew Mat 42 22 5 Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam :
Matthew Mat 42 22 6 reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.
Matthew Mat 42 22 7 Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
Matthew Mat 42 22 8 Tunc ait servis suis : Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni :
Matthew Mat 42 22 9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
Matthew Mat 42 22 10 Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos : et impletae sunt nuptiae discumbentium.
Matthew Mat 42 22 11 Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
Matthew Mat 42 22 12 Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit.
Matthew Mat 42 22 13 Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.
Matthew Mat 42 22 14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
Matthew Mat 42 22 15 Tunc abeuntes pharisaei, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
Matthew Mat 42 22 16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum :
Matthew Mat 42 22 17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Caesari, an non ?
Matthew Mat 42 22 18 Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocritae ?
Matthew Mat 42 22 19 ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
Matthew Mat 42 22 20 Et ait illis Jesus : Cujus est imago haec, et superscriptio ?
Matthew Mat 42 22 21 Dicunt ei : Caesaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari : et quae sunt Dei, Deo.
Matthew Mat 42 22 22 Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
Matthew Mat 42 22 23 In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogaverunt eum,
Matthew Mat 42 22 24 dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
Matthew Mat 42 22 25 Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
Matthew Mat 42 22 26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
Matthew Mat 42 22 27 Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
Matthew Mat 42 22 28 In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor ? omnes enim habuerunt eam.
Matthew Mat 42 22 29 Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
Matthew Mat 42 22 30 In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut angeli Dei in caelo.
Matthew Mat 42 22 31 De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis :
Matthew Mat 42 22 32 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
Matthew Mat 42 22 33 Et audientes turbae, mirabantur in doctrina ejus.
Matthew Mat 42 22 34 Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum :
Matthew Mat 42 22 35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum :
Matthew Mat 42 22 36 Magister, quod est mandatum magnum in lege ?
Matthew Mat 42 22 37 Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
Matthew Mat 42 22 38 Hoc est maximum, et primum mandatum.
Matthew Mat 42 22 39 Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
Matthew Mat 42 22 40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetae.
Matthew Mat 42 22 41 Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Jesus,
Matthew Mat 42 22 42 dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est ? Dicunt ei : David.
Matthew Mat 42 22 43 Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens :
Matthew Mat 42 22 44 Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
Matthew Mat 42 22 45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ?
Matthew Mat 42 22 46 Et nemo poterat ei respondere verbum : neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.
Matthew Mat 42 23 1 Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,
Matthew Mat 42 23 2 dicens : Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei.
Matthew Mat 42 23 3 Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate, et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt.
Matthew Mat 42 23 4 Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere.
Matthew Mat 42 23 5 Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
Matthew Mat 42 23 6 Amant autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis,
Matthew Mat 42 23 7 et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
Matthew Mat 42 23 8 Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.
Matthew Mat 42 23 9 Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim pater vester qui in caelis est.
Matthew Mat 42 23 10 Nec vocemini magistri : quia magister vester unus est, Christus.
Matthew Mat 42 23 11 Qui major est vestrum, erit minister vester.
Matthew Mat 42 23 12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur.
Matthew Mat 42 23 13 Vae autem vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare.
Matthew Mat 42 23 14 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium.
Matthew Mat 42 23 15 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos.
Matthew Mat 42 23 16 Vae vobis duces caeci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet.
Matthew Mat 42 23 17 Stulti et caeci : quid enim majus est ? aurum, an templum, quod sanctificat aurum ?
Matthew Mat 42 23 18 Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.
Matthew Mat 42 23 19 Caeci : quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum ?
Matthew Mat 42 23 20 Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quae super illud sunt.
Matthew Mat 42 23 21 Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso :
Matthew Mat 42 23 22 et qui jurat in caelo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.
Matthew Mat 42 23 23 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! haec oportuit facere, et illa non omittere.
Matthew Mat 42 23 24 Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
Matthew Mat 42 23 25 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina et immunditia !
Matthew Mat 42 23 26 Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.
Matthew Mat 42 23 27 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulchris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia !
Matthew Mat 42 23 28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi : intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
Matthew Mat 42 23 29 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,
Matthew Mat 42 23 30 et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum !
Matthew Mat 42 23 31 itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
Matthew Mat 42 23 32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
Matthew Mat 42 23 33 Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae ?
Matthew Mat 42 23 34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem :
Matthew Mat 42 23 35 ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.
Matthew Mat 42 23 36 Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam.
Matthew Mat 42 23 37 Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ?
Matthew Mat 42 23 38 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
Matthew Mat 42 23 39 Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis : Benedictus, qui venit in nomine Domini.
Matthew Mat 42 24 1 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei aedificationes templi.
Matthew Mat 42 24 2 Ipse autem respondens dixit illis : Videtis haec omnia ? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.
Matthew Mat 42 24 3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando haec erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi ?
Matthew Mat 42 24 4 Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat :
Matthew Mat 42 24 5 multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent.
Matthew Mat 42 24 6 Audituri enim estis praelia, et opiniones praeliorum. Videte ne turbemini : oportet enim haec fieri, sed nondum est finis :
Matthew Mat 42 24 7 consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemotus per loca :
Matthew Mat 42 24 8 haec autem omnia initia sunt dolorum.
Matthew Mat 42 24 9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
Matthew Mat 42 24 10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
Matthew Mat 42 24 11 Et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos.
Matthew Mat 42 24 12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum :
Matthew Mat 42 24 13 qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Matthew Mat 42 24 14 Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio.
Matthew Mat 42 24 15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat :
Matthew Mat 42 24 16 tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes :
Matthew Mat 42 24 17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua :
Matthew Mat 42 24 18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
Matthew Mat 42 24 19 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus !
Matthew Mat 42 24 20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato :
Matthew Mat 42 24 21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
Matthew Mat 42 24 22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi.
Matthew Mat 42 24 23 Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere.
Matthew Mat 42 24 24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
Matthew Mat 42 24 25 Ecce praedixi vobis.
Matthew Mat 42 24 26 Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere.
Matthew Mat 42 24 27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis.
Matthew Mat 42 24 28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae.
Matthew Mat 42 24 29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur :
Matthew Mat 42 24 30 et tunc parebit signum Filii hominis in caelo : et tunc plangent omnes tribus terrae : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et majestate.
Matthew Mat 42 24 31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.
Matthew Mat 42 24 32 Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas :
Matthew Mat 42 24 33 ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est, in januis.
Matthew Mat 42 24 34 Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiant.
Matthew Mat 42 24 35 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt.
Matthew Mat 42 24 36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum, nisi solus Pater.
Matthew Mat 42 24 37 Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis :
Matthew Mat 42 24 38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,
Matthew Mat 42 24 39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis.
Matthew Mat 42 24 40 Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur.
Matthew Mat 42 24 41 Duae molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur.
Matthew Mat 42 24 42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
Matthew Mat 42 24 43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
Matthew Mat 42 24 44 Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
Matthew Mat 42 24 45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ?
Matthew Mat 42 24 46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.
Matthew Mat 42 24 47 Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.
Matthew Mat 42 24 48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire :
Matthew Mat 42 24 49 et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis :
Matthew Mat 42 24 50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat :
Matthew Mat 42 24 51 et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis : illic erit fletus et stridor dentium.
Matthew Mat 42 25 1 Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus : quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae.
Matthew Mat 42 25 2 Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes :
Matthew Mat 42 25 3 sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum :
Matthew Mat 42 25 4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
Matthew Mat 42 25 5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
Matthew Mat 42 25 6 Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
Matthew Mat 42 25 7 Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas.
Matthew Mat 42 25 8 Fatuae autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur.
Matthew Mat 42 25 9 Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
Matthew Mat 42 25 10 Dum autem irent emere, venit sponsus : et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.
Matthew Mat 42 25 11 Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis.
Matthew Mat 42 25 12 At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos.
Matthew Mat 42 25 13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
Matthew Mat 42 25 14 Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
Matthew Mat 42 25 15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem : et profectus est statim.
Matthew Mat 42 25 16 Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
Matthew Mat 42 25 17 Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
Matthew Mat 42 25 18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.
Matthew Mat 42 25 19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
Matthew Mat 42 25 20 Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.
Matthew Mat 42 25 21 Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.
Matthew Mat 42 25 22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.
Matthew Mat 42 25 23 Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.
Matthew Mat 42 25 24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es ; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti :
Matthew Mat 42 25 25 et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est.
Matthew Mat 42 25 26 Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi :
Matthew Mat 42 25 27 oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.
Matthew Mat 42 25 28 Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta :
Matthew Mat 42 25 29 omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.
Matthew Mat 42 25 30 Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.
Matthew Mat 42 25 31 Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae :
Matthew Mat 42 25 32 et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis :
Matthew Mat 42 25 33 et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris.
Matthew Mat 42 25 34 Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi :
Matthew Mat 42 25 35 esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :
Matthew Mat 42 25 36 nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me.
Matthew Mat 42 25 37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ?
Matthew Mat 42 25 38 quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ?
Matthew Mat 42 25 39 aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ?
Matthew Mat 42 25 40 Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
Matthew Mat 42 25 41 Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus :
Matthew Mat 42 25 42 esurivi enim, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non dedistis mihi potum :
Matthew Mat 42 25 43 hospes eram, et non collegistis me : nudus, et non cooperuistis me : infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
Matthew Mat 42 25 44 Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi ?
Matthew Mat 42 25 45 Tunc respondebit illis, dicens : Amen dico vobis : Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
Matthew Mat 42 25 46 Et ibunt hi in supplicium aeternum : justi autem in vitam aeternam.
Matthew Mat 42 26 1 Et factum est : cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis :
Matthew Mat 42 26 2 Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
Matthew Mat 42 26 3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas :
Matthew Mat 42 26 4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.
Matthew Mat 42 26 5 Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
Matthew Mat 42 26 6 Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,
Matthew Mat 42 26 7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.
Matthew Mat 42 26 8 Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio haec ?
Matthew Mat 42 26 9 potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
Matthew Mat 42 26 10 Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri ? opus enim bonum operata est in me.
Matthew Mat 42 26 11 Nam semper pauperes habetis vobiscum : me autem non semper habetis.
Matthew Mat 42 26 12 Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
Matthew Mat 42 26 13 Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus.
Matthew Mat 42 26 14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum :
Matthew Mat 42 26 15 et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
Matthew Mat 42 26 16 Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet.
Matthew Mat 42 26 17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ?
Matthew Mat 42 26 18 At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
Matthew Mat 42 26 19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.
Matthew Mat 42 26 20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
Matthew Mat 42 26 21 Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
Matthew Mat 42 26 22 Et contristati valde, coeperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ?
Matthew Mat 42 26 23 At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
Matthew Mat 42 26 24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
Matthew Mat 42 26 25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti.
Matthew Mat 42 26 26 Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum.
Matthew Mat 42 26 27 Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.
Matthew Mat 42 26 28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
Matthew Mat 42 26 29 Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
Matthew Mat 42 26 30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
Matthew Mat 42 26 31 Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
Matthew Mat 42 26 32 Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam.
Matthew Mat 42 26 33 Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
Matthew Mat 42 26 34 Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.
Matthew Mat 42 26 35 Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
Matthew Mat 42 26 36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, quae dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem.
Matthew Mat 42 26 37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse.
Matthew Mat 42 26 38 Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum.
Matthew Mat 42 26 39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
Matthew Mat 42 26 40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ?
Matthew Mat 42 26 41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
Matthew Mat 42 26 42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
Matthew Mat 42 26 43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati.
Matthew Mat 42 26 44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
Matthew Mat 42 26 45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
Matthew Mat 42 26 46 Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet.
Matthew Mat 42 26 47 Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.
Matthew Mat 42 26 48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.
Matthew Mat 42 26 49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
Matthew Mat 42 26 50 Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.
Matthew Mat 42 26 51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.
Matthew Mat 42 26 52 Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
Matthew Mat 42 26 53 An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ?
Matthew Mat 42 26 54 Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri ?
Matthew Mat 42 26 55 In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
Matthew Mat 42 26 56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
Matthew Mat 42 26 57 At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant.
Matthew Mat 42 26 58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.
Matthew Mat 42 26 59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent :
Matthew Mat 42 26 60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,
Matthew Mat 42 26 61 et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud.
Matthew Mat 42 26 62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea, quae isti adversum te testificantur ?
Matthew Mat 42 26 63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
Matthew Mat 42 26 64 Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli.
Matthew Mat 42 26 65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam :
Matthew Mat 42 26 66 quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis.
Matthew Mat 42 26 67 Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,
Matthew Mat 42 26 68 dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ?
Matthew Mat 42 26 69 Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilaeo eras.
Matthew Mat 42 26 70 At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis.
Matthew Mat 42 26 71 Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno.
Matthew Mat 42 26 72 Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem.
Matthew Mat 42 26 73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit.
Matthew Mat 42 26 74 Tunc coepit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.
Matthew Mat 42 26 75 Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.
Matthew Mat 42 27 1 Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.
Matthew Mat 42 27 2 Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi.
Matthew Mat 42 27 3 Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,
Matthew Mat 42 27 4 dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt : Quid ad nos ? tu videris.
Matthew Mat 42 27 5 Et projectis argenteis in templo, recessit : et abiens laqueo se suspendit.
Matthew Mat 42 27 6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam : quia pretium sanguinis est.
Matthew Mat 42 27 7 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
Matthew Mat 42 27 8 Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
Matthew Mat 42 27 9 Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël :
Matthew Mat 42 27 10 et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
Matthew Mat 42 27 11 Jesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses, dicens : Tu es rex Judaeorum ? Dicit illi Jesus : Tu dicis.
Matthew Mat 42 27 12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
Matthew Mat 42 27 13 Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ?
Matthew Mat 42 27 14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer.
Matthew Mat 42 27 15 Per diem autem solemnem consueverat praeses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent :
Matthew Mat 42 27 16 habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.
Matthew Mat 42 27 17 Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ?
Matthew Mat 42 27 18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
Matthew Mat 42 27 19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
Matthew Mat 42 27 20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.
Matthew Mat 42 27 21 Respondens autem praeses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti ? At illi dixerunt : Barabbam.
Matthew Mat 42 27 22 Dicit illis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus ?
Matthew Mat 42 27 23 Dicunt omnes : Crucifigatur. Ait illis praeses : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant dicentes : Crucifigatur.
Matthew Mat 42 27 24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret : accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis.
Matthew Mat 42 27 25 Et respondens universus populus, dixit : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.
Matthew Mat 42 27 26 Tunc dimisit illis Barabbam : Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
Matthew Mat 42 27 27 Tunc milites praesidis suscipientes Jesum in praetorium, congregaverunt ad eum universam cohortem :
Matthew Mat 42 27 28 et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,
Matthew Mat 42 27 29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judaeorum.
Matthew Mat 42 27 30 Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.
Matthew Mat 42 27 31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent.
Matthew Mat 42 27 32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem : hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus.
Matthew Mat 42 27 33 Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus.
Matthew Mat 42 27 34 Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.
Matthew Mat 42 27 35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes : ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
Matthew Mat 42 27 36 Et sedentes servabant eum.
Matthew Mat 42 27 37 Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic est Jesus rex Judaeorum.
Matthew Mat 42 27 38 Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones : unus a dextris, et unus a sinistris.
Matthew Mat 42 27 39 Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,
Matthew Mat 42 27 40 et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas : salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce.
Matthew Mat 42 27 41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant :
Matthew Mat 42 27 42 Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei :
Matthew Mat 42 27 43 confidit in Deo : liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum.
Matthew Mat 42 27 44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
Matthew Mat 42 27 45 A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam.
Matthew Mat 42 27 46 Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
Matthew Mat 42 27 47 Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant : Eliam vocat iste.
Matthew Mat 42 27 48 Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
Matthew Mat 42 27 49 Ceteri vero dicebant : Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.
Matthew Mat 42 27 50 Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.
Matthew Mat 42 27 51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est, et petrae scissae sunt,
Matthew Mat 42 27 52 et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.
Matthew Mat 42 27 53 Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.
Matthew Mat 42 27 54 Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terraemotu, et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste.
Matthew Mat 42 27 55 Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Jesum a Galilaea, ministrantes ei :
Matthew Mat 42 27 56 inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei.
Matthew Mat 42 27 57 Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathaea, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu :
Matthew Mat 42 27 58 hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus.
Matthew Mat 42 27 59 Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda,
Matthew Mat 42 27 60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.
Matthew Mat 42 27 61 Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.
Matthew Mat 42 27 62 Altera autem die, quae est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum,
Matthew Mat 42 27 63 dicentes : Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam.
Matthew Mat 42 27 64 Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium : ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore.
Matthew Mat 42 27 65 Ait illis Pilatus : Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.
Matthew Mat 42 27 66 Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.
Matthew Mat 42 28 1 Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.
Matthew Mat 42 28 2 Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum :
Matthew Mat 42 28 3 erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix.
Matthew Mat 42 28 4 Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
Matthew Mat 42 28 5 Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis.
Matthew Mat 42 28 6 Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.
Matthew Mat 42 28 7 Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce praecedit vos in Galilaeam : ibi eum videbitis : ecce praedixi vobis.
Matthew Mat 42 28 8 Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.
Matthew Mat 42 28 9 Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.
Matthew Mat 42 28 10 Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ; ibi me videbunt.
Matthew Mat 42 28 11 Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant.
Matthew Mat 42 28 12 Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,
Matthew Mat 42 28 13 dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.
Matthew Mat 42 28 14 Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.
Matthew Mat 42 28 15 At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judaeos, usque in hodiernum diem.
Matthew Mat 42 28 16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Jesus.
Matthew Mat 42 28 17 Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt.
Matthew Mat 42 28 18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra :
Matthew Mat 42 28 19 euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti :
Matthew Mat 42 28 20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.
Mark Mark 43 1 1 Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.
Mark Mark 43 1 2 Sicut scriptum est in Isaia propheta : [Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
Mark Mark 43 1 3 Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.]
Mark Mark 43 1 4 Fuit Joannes in deserto baptizans, et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum.
Mark Mark 43 1 5 Et egrediebatur ad eum omnis Judaeae regio, et Jerosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.
Mark Mark 43 1 6 Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.
Mark Mark 43 1 7 Et praedicabat dicens : Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.
Mark Mark 43 1 8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.
Mark Mark 43 1 9 Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilaeae : et baptizatus est a Joanne in Jordane.
Mark Mark 43 1 10 Et statim ascendens de aqua, vidit caelos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.
Mark Mark 43 1 11 Et vox facta est de caelis : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.
Mark Mark 43 1 12 Et statim Spiritus expulit eum in desertum.
Mark Mark 43 1 13 Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus : et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
Mark Mark 43 1 14 Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilaeam, praedicans Evangelium regni Dei,
Mark Mark 43 1 15 et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : poenitemini, et credite Evangelio.
Mark Mark 43 1 16 Et praeteriens secus mare Galilaeae, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),
Mark Mark 43 1 17 et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
Mark Mark 43 1 18 Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.
Mark Mark 43 1 19 Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi :
Mark Mark 43 1 20 et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
Mark Mark 43 1 21 Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
Mark Mark 43 1 22 Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribae.
Mark Mark 43 1 23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit,
Mark Mark 43 1 24 dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei.
Mark Mark 43 1 25 Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine.
Mark Mark 43 1 26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.
Mark Mark 43 1 27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? quaenam doctrina haec nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
Mark Mark 43 1 28 Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilaeae.
Mark Mark 43 1 29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreae, cum Jacobo et Joanne.
Mark Mark 43 1 30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa.
Mark Mark 43 1 31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
Mark Mark 43 1 32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes :
Mark Mark 43 1 33 et erat omnis civitas congregata ad januam.
Mark Mark 43 1 34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
Mark Mark 43 1 35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.
Mark Mark 43 1 36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
Mark Mark 43 1 37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quaerunt te.
Mark Mark 43 1 38 Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi praedicem : ad hoc enim veni.
Mark Mark 43 1 39 Et erat praedicans in synagogis eorum, et in omni Galilaea, et daemonia ejiciens.
Mark Mark 43 1 40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare.
Mark Mark 43 1 41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eum, ait illi : Volo : mundare.
Mark Mark 43 1 42 Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
Mark Mark 43 1 43 Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,
Mark Mark 43 1 44 et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses in testimonium illis.
Mark Mark 43 1 45 At ille egressus coepit praedicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.
Mark Mark 43 2 1 Et iterum intravit Capharnaum post dies,
Mark Mark 43 2 2 et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum.
Mark Mark 43 2 3 Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.
Mark Mark 43 2 4 Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat : et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.
Mark Mark 43 2 5 Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua.
Mark Mark 43 2 6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis :
Mark Mark 43 2 7 Quid hic sic loquitur ? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?
Mark Mark 43 2 8 Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ?
Mark Mark 43 2 9 Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula ?
Mark Mark 43 2 10 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),
Mark Mark 43 2 11 tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
Mark Mark 43 2 12 Et statim surrexit ille : et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus.
Mark Mark 43 2 13 Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
Mark Mark 43 2 14 Et cum praeteriret, vidit Levi Alphaei sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum.
Mark Mark 43 2 15 Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus : erant enim multi, qui et sequebantur eum.
Mark Mark 43 2 16 Et scribae et pharisaei videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester ?
Mark Mark 43 2 17 Hoc audito Jesus ait illis : Non necesse habent sani medico, sed qui male habent : non enim veni vocare justos, sed peccatores.
Mark Mark 43 2 18 Et erant discipuli Joannis et pharisaei jejunantes : et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et pharisaeorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant ?
Mark Mark 43 2 19 Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare ? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.
Mark Mark 43 2 20 Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt in illis diebus.
Mark Mark 43 2 21 Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri : alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit.
Mark Mark 43 2 22 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt : sed vinum novum in utres novos mitti debet.
Mark Mark 43 2 23 Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus coeperunt progredi, et vellere spicas.
Mark Mark 43 2 24 Pharisaei autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet ?
Mark Mark 43 2 25 Et ait illis : Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant ?
Mark Mark 43 2 26 quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant ?
Mark Mark 43 2 27 Et dicebat eis : Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.
Mark Mark 43 2 28 Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.
Mark Mark 43 3 1 Et introivit iterum in synagogam : et erat ibi homo habens manum aridam.
Mark Mark 43 3 2 Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum.
Mark Mark 43 3 3 Et ait homini habenti manum aridam : Surge in medium.
Mark Mark 43 3 4 Et dicit eis : Licet sabbatis benefacere, an male ? animam salvam facere, an perdere ? At illi tacebant.
Mark Mark 43 3 5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi.
Mark Mark 43 3 6 Exeuntes autem pharisaei, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
Mark Mark 43 3 7 Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare : et multa turba a Galilaea et Judaea secuta est eum,
Mark Mark 43 3 8 et ab Jerosolymis, et ab Idumaea, et trans Jordanem : et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quae faciebat, venerunt ad eum.
Mark Mark 43 3 9 Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum :
Mark Mark 43 3 10 multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.
Mark Mark 43 3 11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei : et clamabant, dicentes :
Mark Mark 43 3 12 Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.
Mark Mark 43 3 13 Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse : et venerunt ad eum.
Mark Mark 43 3 14 Et fecit ut essent duodecim cum illo : et ut mitteret eos praedicare.
Mark Mark 43 3 15 Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi daemonia.
Mark Mark 43 3 16 Et imposuit Simoni nomen Petrus :
Mark Mark 43 3 17 et Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui :
Mark Mark 43 3 18 et Andream, et Philippum, et Bartholomaeum, et Matthaeum, et Thomam, et Jacobum Alphaei, et Thaddaeum, et Simonem Cananaeum,
Mark Mark 43 3 19 et Judam Iscariotem, qui et tradidit illum.
Mark Mark 43 3 20 Et veniunt ad domum : et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.
Mark Mark 43 3 21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum : dicebant enim : Quoniam in furorem versus est.
Mark Mark 43 3 22 Et scribae, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant : Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe daemoniorum ejicit daemonia.
Mark Mark 43 3 23 Et convocatis eis in parabolis dicebat illis : Quomodo potest Satanas Satanam ejicere ?
Mark Mark 43 3 24 Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.
Mark Mark 43 3 25 Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.
Mark Mark 43 3 26 Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet.
Mark Mark 43 3 27 Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet.
Mark Mark 43 3 28 Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiae quibus blasphemaverint :
Mark Mark 43 3 29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti.
Mark Mark 43 3 30 Quoniam dicebant : Spiritum immundum habet.
Mark Mark 43 3 31 Et veniunt mater ejus et fratres : et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,
Mark Mark 43 3 32 et sedebat circa eum turba : et dicunt ei : Ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te.
Mark Mark 43 3 33 Et respondens eis, ait : Quae est mater mea et fratres mei ?
Mark Mark 43 3 34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait : Ecce mater mea et fratres mei.
Mark Mark 43 3 35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.
Mark Mark 43 4 1 Et iterum coepit docere ad mare : et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat :
Mark Mark 43 4 2 et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua :
Mark Mark 43 4 3 Audite : ecce exiit seminans ad seminandum.
Mark Mark 43 4 4 Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt illud.
Mark Mark 43 4 5 Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam : et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae :
Mark Mark 43 4 6 et quando exortus est sol, exaestuavit : et eo quod non habebat radicem, exaruit.
Mark Mark 43 4 7 Et aliud cecidit in spinas : et ascenderunt spinae, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.
Mark Mark 43 4 8 Et aliud cecidit in terram bonam : et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
Mark Mark 43 4 9 Et dicebat : Qui habet aures audiendi, audiat.
Mark Mark 43 4 10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.
Mark Mark 43 4 11 Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt :
Mark Mark 43 4 12 ut videntes videant, et non videant : et audientes audiant, et non intelligant : nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.
Mark Mark 43 4 13 Et ait illis : Nescitis parabolam hanc ? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis ?
Mark Mark 43 4 14 Qui seminat, verbum seminat.
Mark Mark 43 4 15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.
Mark Mark 43 4 16 Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur : qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud :
Mark Mark 43 4 17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt : deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
Mark Mark 43 4 18 Et alii sunt qui in spinas seminantur : hi sunt qui verbum audiunt,
Mark Mark 43 4 19 et aerumnae saeculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiae introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
Mark Mark 43 4 20 Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
Mark Mark 43 4 21 Et dicebat illis : Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur, aut sub lecto ? nonne ut super candelabrum ponatur ?
Mark Mark 43 4 22 Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur : nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.
Mark Mark 43 4 23 Si quis habet aures audiendi, audiat.
Mark Mark 43 4 24 Et dicebat illis : Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis.
Mark Mark 43 4 25 Qui enim habet, dabitur illi : et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.
Mark Mark 43 4 26 Et dicebat : Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,
Mark Mark 43 4 27 et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.
Mark Mark 43 4 28 Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
Mark Mark 43 4 29 Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.
Mark Mark 43 4 30 Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei ? aut cui parabolae comparabimus illud ?
Mark Mark 43 4 31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra :
Mark Mark 43 4 32 et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves caeli habitare.
Mark Mark 43 4 33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire :
Mark Mark 43 4 34 sine parabola autem non loquebatur eis : seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.
Mark Mark 43 4 35 Et ait illis in illa die, cum sero esset factum : Transeamus contra.
Mark Mark 43 4 36 Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi : et aliae naves erant cum illo.
Mark Mark 43 4 37 Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.
Mark Mark 43 4 38 Et erat ipse in puppi super cervical dormiens : et excitant eum, et dicunt illi : Magister, non ad te pertinet, quia perimus ?
Mark Mark 43 4 39 Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce. Et cessavit ventus : et facta est tranquillitas magna.
Mark Mark 43 4 40 Et ait illis : Quid timidi estis ? necdum habetis fidem ? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum : Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei ?
Mark Mark 43 5 1 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
Mark Mark 43 5 2 Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,
Mark Mark 43 5 3 qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare :
Mark Mark 43 5 4 quoniam saepe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare :
Mark Mark 43 5 5 et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.
Mark Mark 43 5 6 Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum :
Mark Mark 43 5 7 et clamans voce magna dixit : Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas.
Mark Mark 43 5 8 Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine.
Mark Mark 43 5 9 Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
Mark Mark 43 5 10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
Mark Mark 43 5 11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.
Mark Mark 43 5 12 Et deprecabantur eum spiritus, dicentes : Mitte nos in porcos ut in eos introëamus.
Mark Mark 43 5 13 Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos : et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
Mark Mark 43 5 14 Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum :
Mark Mark 43 5 15 et veniunt ad Jesum : et vident illum qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanae mentis, et timuerunt.
Mark Mark 43 5 16 Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat, et de porcis.
Mark Mark 43 5 17 Et rogare coeperunt eum ut discederet de finibus eorum.
Mark Mark 43 5 18 Cumque ascenderet navim, coepit illum deprecari, qui a daemonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,
Mark Mark 43 5 19 et non admisit eum, sed ait illi : Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.
Mark Mark 43 5 20 Et abiit, et coepit praedicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus : et omnes mirabantur.
Mark Mark 43 5 21 Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.
Mark Mark 43 5 22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus,
Mark Mark 43 5 23 et deprecabatur eum multum, dicens : Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.
Mark Mark 43 5 24 Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.
Mark Mark 43 5 25 Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
Mark Mark 43 5 26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat :
Mark Mark 43 5 27 cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus :
Mark Mark 43 5 28 dicebat enim : Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.
Mark Mark 43 5 29 Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
Mark Mark 43 5 30 Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quae exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat : Quis tetigit vestimenta mea ?
Mark Mark 43 5 31 Et dicebant ei discipuli sui : Vides turbam comprimentem te, et dicis : Quis me tetigit ?
Mark Mark 43 5 32 Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat.
Mark Mark 43 5 33 Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
Mark Mark 43 5 34 Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit : vade in pace, et esto sana a plaga tua.
Mark Mark 43 5 35 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes : Quia filia tua mortua est : quid ultra vexas magistrum ?
Mark Mark 43 5 36 Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo : Noli timere : tantummodo crede.
Mark Mark 43 5 37 Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi.
Mark Mark 43 5 38 Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.
Mark Mark 43 5 39 Et ingressus, ait illis : Quid turbamini, et ploratis ? puella non est mortua, sed dormit.
Mark Mark 43 5 40 Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellae, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.
Mark Mark 43 5 41 Et tenens manum puellae, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge.
Mark Mark 43 5 42 Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno.
Mark Mark 43 5 43 Et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret : et dixit dari illi manducare.
Mark Mark 43 6 1 Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui :
Mark Mark 43 6 2 et facto sabbato coepit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic haec omnia ? et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus ejus efficiuntur ?
Mark Mark 43 6 3 Nonne hic est faber, filius Mariae, frater Jacobi, et Joseph, et Judae, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo.
Mark Mark 43 6 4 Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.
Mark Mark 43 6 5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit :
Mark Mark 43 6 6 et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.
Mark Mark 43 6 7 Et vocavit duodecim : et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
Mark Mark 43 6 8 Et praecepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona aes,
Mark Mark 43 6 9 sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.
Mark Mark 43 6 10 Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde :
Mark Mark 43 6 11 et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
Mark Mark 43 6 12 Et exeuntes praedicabant ut poenitentiam agerent :
Mark Mark 43 6 13 et daemonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos aegros, et sanabant.
Mark Mark 43 6 14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo.
Mark Mark 43 6 15 Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
Mark Mark 43 6 16 Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.
Mark Mark 43 6 17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
Mark Mark 43 6 18 Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
Mark Mark 43 6 19 Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat.
Mark Mark 43 6 20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
Mark Mark 43 6 21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui coenam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilaeae :
Mark Mark 43 6 22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellae : Pete a me quod vis, et dabo tibi :
Mark Mark 43 6 23 et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.
Mark Mark 43 6 24 Quae cum exisset, dixit matri suae : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistae.
Mark Mark 43 6 25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistae.
Mark Mark 43 6 26 Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare :
Mark Mark 43 6 27 sed misso spiculatore praecepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,
Mark Mark 43 6 28 et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae.
Mark Mark 43 6 29 Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.
Mark Mark 43 6 30 Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quae egerant, et docuerant.
Mark Mark 43 6 31 Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant.
Mark Mark 43 6 32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.
Mark Mark 43 6 33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et praevenerunt eos.
Mark Mark 43 6 34 Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere multa.
Mark Mark 43 6 35 Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora praeteriit :
Mark Mark 43 6 36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.
Mark Mark 43 6 37 Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
Mark Mark 43 6 38 Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces.
Mark Mark 43 6 39 Et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride foenum.
Mark Mark 43 6 40 Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.
Mark Mark 43 6 41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus.
Mark Mark 43 6 42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
Mark Mark 43 6 43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
Mark Mark 43 6 44 Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
Mark Mark 43 6 45 Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
Mark Mark 43 6 46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
Mark Mark 43 6 47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.
Mark Mark 43 6 48 Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat praeterire eos.
Mark Mark 43 6 49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.
Mark Mark 43 6 50 Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere.
Mark Mark 43 6 51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant :
Mark Mark 43 6 52 non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcaecatum.
Mark Mark 43 6 53 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.
Mark Mark 43 6 54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum :
Mark Mark 43 6 55 et percurrentes universam regionem illam, coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
Mark Mark 43 6 56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
Mark Mark 43 7 1 Et conveniunt ad eum pharisaei, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.
Mark Mark 43 7 2 Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
Mark Mark 43 7 3 Pharisaei enim, et omnes Judaei, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum :
Mark Mark 43 7 4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quae tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et aeramentorum, et lectorum :
Mark Mark 43 7 5 et interrogabant eum pharisaei et scribae : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?
Mark Mark 43 7 6 At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : [Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me :
Mark Mark 43 7 7 in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et praecepta hominum.]
Mark Mark 43 7 8 Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa.
Mark Mark 43 7 9 Et dicebat illis : Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
Mark Mark 43 7 10 Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
Mark Mark 43 7 11 Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :
Mark Mark 43 7 12 et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
Mark Mark 43 7 13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.
Mark Mark 43 7 14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite.
Mark Mark 43 7 15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem.
Mark Mark 43 7 16 Si quis habet aures audiendi, audiat.
Mark Mark 43 7 17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.
Mark Mark 43 7 18 Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare :
Mark Mark 43 7 19 quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ?
Mark Mark 43 7 20 Dicebat autem, quoniam quae de homine exeunt, illa communicant hominem.
Mark Mark 43 7 21 Ab intus enim de corde hominum malae cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
Mark Mark 43 7 22 furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitiae, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
Mark Mark 43 7 23 Omnia haec mala ab intus procedunt, et communicant hominem.
Mark Mark 43 7 24 Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
Mark Mark 43 7 25 Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.
Mark Mark 43 7 26 Erat enim mulier gentilis, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum ut daemonium ejiceret de filia ejus.
Mark Mark 43 7 27 Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
Mark Mark 43 7 28 At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
Mark Mark 43 7 29 Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit daemonium a filia tua.
Mark Mark 43 7 30 Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et daemonium exiisse.
Mark Mark 43 7 31 Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos.
Mark Mark 43 7 32 Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.
Mark Mark 43 7 33 Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus :
Mark Mark 43 7 34 et suspiciens in caelum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire.
Mark Mark 43 7 35 Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte.
Mark Mark 43 7 36 Et praecepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant :
Mark Mark 43 7 37 et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.
Mark Mark 43 8 1 In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis :
Mark Mark 43 8 2 Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :
Mark Mark 43 8 3 et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt.
Mark Mark 43 8 4 Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ?
Mark Mark 43 8 5 Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.
Mark Mark 43 8 6 Et praecepit turbae discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbae.
Mark Mark 43 8 7 Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.
Mark Mark 43 8 8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
Mark Mark 43 8 9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.
Mark Mark 43 8 10 Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
Mark Mark 43 8 11 Et exierunt pharisaei, et coeperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum.
Mark Mark 43 8 12 Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quaerit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
Mark Mark 43 8 13 Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.
Mark Mark 43 8 14 Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi.
Mark Mark 43 8 15 Et praecipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisaeorum, et fermento Herodis.
Mark Mark 43 8 16 Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus.
Mark Mark 43 8 17 Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscetis nec intelligitis ? adhuc caecatum habetis cor vestrum ?
Mark Mark 43 8 18 oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini,
Mark Mark 43 8 19 quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim.
Mark Mark 43 8 20 Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem.
Mark Mark 43 8 21 Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?
Mark Mark 43 8 22 Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei caecum, et rogabant eum ut illum tangeret.
Mark Mark 43 8 23 Et apprehensa manu caeci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
Mark Mark 43 8 24 Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes.
Mark Mark 43 8 25 Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et coepit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia.
Mark Mark 43 8 26 Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris.
Mark Mark 43 8 27 Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Caesareae Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ?
Mark Mark 43 8 28 Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
Mark Mark 43 8 29 Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus.
Mark Mark 43 8 30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
Mark Mark 43 8 31 Et coepit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere.
Mark Mark 43 8 32 Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, coepit increpare eum.
Mark Mark 43 8 33 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum.
Mark Mark 43 8 34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me.
Mark Mark 43 8 35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.
Mark Mark 43 8 36 Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animae suae faciat ?
Mark Mark 43 8 37 Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ?
Mark Mark 43 8 38 Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.
Mark Mark 43 8 39 Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.
Mark Mark 43 9 1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.
Mark Mark 43 9 2 Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.
Mark Mark 43 9 3 Et apparuit illis Elias cum Moyse : et erant loquentes cum Jesu.
Mark Mark 43 9 4 Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliae unum.
Mark Mark 43 9 5 Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti.
Mark Mark 43 9 6 Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum.
Mark Mark 43 9 7 Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.
Mark Mark 43 9 8 Et descendentibus illis de monte, praecepit illis ne cuiquam quae vidissent, narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
Mark Mark 43 9 9 Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.
Mark Mark 43 9 10 Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisaei et scribae, quia Eliam oportet venire primum ?
Mark Mark 43 9 11 Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.
Mark Mark 43 9 12 Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quaecumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
Mark Mark 43 9 13 Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.
Mark Mark 43 9 14 Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
Mark Mark 43 9 15 Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ?
Mark Mark 43 9 16 Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum :
Mark Mark 43 9 17 qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.
Mark Mark 43 9 18 Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? afferte illum ad me.
Mark Mark 43 9 19 Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans.
Mark Mark 43 9 20 Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? At ille ait : Ab infantia :
Mark Mark 43 9 21 et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet : sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.
Mark Mark 43 9 22 Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
Mark Mark 43 9 23 Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam.
Mark Mark 43 9 24 Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego praecipio tibi, exi ab eo : et amplius ne introëas in eum.
Mark Mark 43 9 25 Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est.
Mark Mark 43 9 26 Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.
Mark Mark 43 9 27 Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ?
Mark Mark 43 9 28 Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.
Mark Mark 43 9 29 Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam : nec volebat quemquam scire.
Mark Mark 43 9 30 Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
Mark Mark 43 9 31 At illi ignorabant verbum : et timebant interrogare eum.
Mark Mark 43 9 32 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis ?
Mark Mark 43 9 33 At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverunt : quis eorum major esset.
Mark Mark 43 9 34 Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
Mark Mark 43 9 35 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis :
Mark Mark 43 9 36 Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.
Mark Mark 43 9 37 Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
Mark Mark 43 9 38 Jesus autem ait : Nolite prohibere eum : nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me :
Mark Mark 43 9 39 qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
Mark Mark 43 9 40 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
Mark Mark 43 9 41 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me : bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.
Mark Mark 43 9 42 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,
Mark Mark 43 9 43 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
Mark Mark 43 9 44 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,
Mark Mark 43 9 45 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
Mark Mark 43 9 46 Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,
Mark Mark 43 9 47 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
Mark Mark 43 9 48 Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.
Mark Mark 43 9 49 Bonum est sal : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis ? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.
Mark Mark 43 10 1 Et inde exsurgens venit in fines Judaeae ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbae ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos.
Mark Mark 43 10 2 Et accedentes pharisaei interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere : tentantes eum.
Mark Mark 43 10 3 At ille respondens, dixit eis : Quid vobis praecepit Moyses ?
Mark Mark 43 10 4 Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
Mark Mark 43 10 5 Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud :
Mark Mark 43 10 6 ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus.
Mark Mark 43 10 7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit ad uxorem suam :
Mark Mark 43 10 8 et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.
Mark Mark 43 10 9 Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
Mark Mark 43 10 10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.
Mark Mark 43 10 11 Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.
Mark Mark 43 10 12 Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur.
Mark Mark 43 10 13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.
Mark Mark 43 10 14 Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei.
Mark Mark 43 10 15 Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.
Mark Mark 43 10 16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
Mark Mark 43 10 17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam ?
Mark Mark 43 10 18 Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus.
Mark Mark 43 10 19 Praecepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem.
Mark Mark 43 10 20 At ille respondens, ait illi : Magister, haec omnia observavi a juventute mea.
Mark Mark 43 10 21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo : et veni, sequere me.
Mark Mark 43 10 22 Qui contristatus in verbo, abiit moerens : erat enim habens multas possessiones.
Mark Mark 43 10 23 Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt !
Mark Mark 43 10 24 Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !
Mark Mark 43 10 25 Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
Mark Mark 43 10 26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ?
Mark Mark 43 10 27 Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.
Mark Mark 43 10 28 Et coepit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
Mark Mark 43 10 29 Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,
Mark Mark 43 10 30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam.
Mark Mark 43 10 31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
Mark Mark 43 10 32 Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et praecedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, coepit illis dicere quae essent ei eventura.
Mark Mark 43 10 33 Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus :
Mark Mark 43 10 34 et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.
Mark Mark 43 10 35 Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedaei, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.
Mark Mark 43 10 36 At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ?
Mark Mark 43 10 37 Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.
Mark Mark 43 10 38 Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ?
Mark Mark 43 10 39 At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini :
Mark Mark 43 10 40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.
Mark Mark 43 10 41 Et audientes decem, coeperunt indignari de Jacobo et Joanne.
Mark Mark 43 10 42 Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum.
Mark Mark 43 10 43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister :
Mark Mark 43 10 44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.
Mark Mark 43 10 45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
Mark Mark 43 10 46 Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus, sedebat juxta viam mendicans.
Mark Mark 43 10 47 Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, coepit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei.
Mark Mark 43 10 48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.
Mark Mark 43 10 49 Et stans Jesus praecepit illum vocari. Et vocant caecum, dicentes ei : Animaequior esto : surge, vocat te.
Mark Mark 43 10 50 Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.
Mark Mark 43 10 51 Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Caecus autem dixit ei : Rabboni, ut videam.
Mark Mark 43 10 52 Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.
Mark Mark 43 11 1 Et cum appropinquarent Jerosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,
Mark Mark 43 11 2 et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite.
Mark Mark 43 11 3 Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc.
Mark Mark 43 11 4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum.
Mark Mark 43 11 5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ?
Mark Mark 43 11 6 Qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.
Mark Mark 43 11 7 Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.
Mark Mark 43 11 8 Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes caedebant de arboribus, et sternebant in via.
Mark Mark 43 11 9 Et qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini :
Mark Mark 43 11 10 benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis.
Mark Mark 43 11 11 Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.
Mark Mark 43 11 12 Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.
Mark Mark 43 11 13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia : non enim erat tempus ficorum.
Mark Mark 43 11 14 Et respondens dixit ei : Jam non amplius in aeternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.
Mark Mark 43 11 15 Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, coepit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :
Mark Mark 43 11 16 et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum :
Mark Mark 43 11 17 et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? vos autem fecistis eam speluncam latronum.
Mark Mark 43 11 18 Quo audito principes sacerdotum et scribae, quaerebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.
Mark Mark 43 11 19 Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.
Mark Mark 43 11 20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.
Mark Mark 43 11 21 Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.
Mark Mark 43 11 22 Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei.
Mark Mark 43 11 23 Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.
Mark Mark 43 11 24 Propterea dico vobis, omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
Mark Mark 43 11 25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra.
Mark Mark 43 11 26 Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in caelis est, dimittet vobis peccata vestra.
Mark Mark 43 11 27 Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribae, et seniores :
Mark Mark 43 11 28 et dicunt ei : In qua potestate haec facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ?
Mark Mark 43 11 29 Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate haec faciam.
Mark Mark 43 11 30 Baptismus Joannis, de caelo erat, an ex hominibus ? Respondete mihi.
Mark Mark 43 11 31 At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De caelo, dicet : Quare ergo non credidistis ei ?
Mark Mark 43 11 32 Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.
Mark Mark 43 11 33 Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam.
Mark Mark 43 12 1 Et coepit illis in parabolis loqui : Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
Mark Mark 43 12 2 Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae.
Mark Mark 43 12 3 Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.
Mark Mark 43 12 4 Et iterum misit ad illos alium servum : et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.
Mark Mark 43 12 5 Et rursum alium misit, et illum occiderunt : et plures alios : quosdam caedentes, alios vero occidentes.
Mark Mark 43 12 6 Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens : Quia reverebuntur filium meum.
Mark Mark 43 12 7 Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est haeres : venite, occidamus eum : et nostra erit haereditas.
Mark Mark 43 12 8 Et apprehendentes eum, occiderunt : et ejecerunt extra vineam.
Mark Mark 43 12 9 Quid ergo faciet dominus vineae ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.
Mark Mark 43 12 10 Nec scripturam hanc legistis : Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli :
Mark Mark 43 12 11 a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?
Mark Mark 43 12 12 Et quaerebant eum tenere : et timuerunt turbam : cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
Mark Mark 43 12 13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis, et herodianis, ut eum caperent in verbo.
Mark Mark 43 12 14 Qui venientes dicunt ei : Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam : nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Caesari, an non dabimus ?
Mark Mark 43 12 15 Qui sciens versutiam illorum, ait illis : Quid me tentatis ? afferte mihi denarium ut videam.
Mark Mark 43 12 16 At illi attulerunt ei. Et ait illis : Cujus est imago haec, et inscriptio ? Dicunt ei : Caesaris.
Mark Mark 43 12 17 Respondens autem Jesus dixit illis : Reddite igitur quae sunt Caesaris, Caesari : et quae sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.
Mark Mark 43 12 18 Et venerunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse : et interrogabant eum, dicentes :
Mark Mark 43 12 19 Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.
Mark Mark 43 12 20 Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.
Mark Mark 43 12 21 Et secundus accepit eam, et mortuus est : et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
Mark Mark 43 12 22 Et acceperunt eam similiter septem : et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
Mark Mark 43 12 23 In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor ? septem enim habuerunt eam uxorem.
Mark Mark 43 12 24 Et respondens Jesus, ait illis : Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei ?
Mark Mark 43 12 25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis.
Mark Mark 43 12 26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens : Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ?
Mark Mark 43 12 27 Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
Mark Mark 43 12 28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.
Mark Mark 43 12 29 Jesus autem respondit ei : Quia primum omnium mandatum est : Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est :
Mark Mark 43 12 30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.
Mark Mark 43 12 31 Secundum autem simile est illi : Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.
Mark Mark 43 12 32 Et ait illi scriba : Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius praeter eum.
Mark Mark 43 12 33 Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis.
Mark Mark 43 12 34 Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi : Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.
Mark Mark 43 12 35 Et respondens Jesus dicebat, docens in templo : Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David ?
Mark Mark 43 12 36 Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Mark Mark 43 12 37 Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus ? Et multa turba eum libenter audivit.
Mark Mark 43 12 38 Et dicebat eis in doctrina sua : Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,
Mark Mark 43 12 39 et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in coenis :
Mark Mark 43 12 40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis : hi accipient prolixius judicium.
Mark Mark 43 12 41 Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret aes in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.
Mark Mark 43 12 42 Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,
Mark Mark 43 12 43 et convocans discipulos suos, ait illis : Amen dico vobis, quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.
Mark Mark 43 12 44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt : haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum.
Mark Mark 43 13 1 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis : Magister, aspice quales lapides, et quales structurae.
Mark Mark 43 13 2 Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas aedificationes ? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
Mark Mark 43 13 3 Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas :
Mark Mark 43 13 4 Dic nobis, quando ista fient ? et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari ?
Mark Mark 43 13 5 Et respondens Jesus coepit dicere illis : Videte ne quis vos seducat :
Mark Mark 43 13 6 multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent.
Mark Mark 43 13 7 Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim haec fieri : sed nondum finis.
Mark Mark 43 13 8 Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terraemotus per loca, et fames. Initium dolorum haec.
Mark Mark 43 13 9 Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante praesides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.
Mark Mark 43 13 10 Et in omnes gentes primum oportet praedicari Evangelium.
Mark Mark 43 13 11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini : sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.
Mark Mark 43 13 12 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.
Mark Mark 43 13 13 Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
Mark Mark 43 13 14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat : tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes :
Mark Mark 43 13 15 et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua :
Mark Mark 43 13 16 et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
Mark Mark 43 13 17 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus.
Mark Mark 43 13 18 Orate vero ut hieme non fiant.
Mark Mark 43 13 19 Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.
Mark Mark 43 13 20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
Mark Mark 43 13 21 Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
Mark Mark 43 13 22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.
Mark Mark 43 13 23 Vos ergo videte : ecce praedixi vobis omnia.
Mark Mark 43 13 24 Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum :
Mark Mark 43 13 25 et stellae caeli erunt decidentes, et virtutes, quae in caelis sunt, movebuntur.
Mark Mark 43 13 26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
Mark Mark 43 13 27 Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli.
Mark Mark 43 13 28 A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas :
Mark Mark 43 13 29 sic et vos cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.
Mark Mark 43 13 30 Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio haec, donec omnia ista fiant.
Mark Mark 43 13 31 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
Mark Mark 43 13 32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo, neque Filius, nisi Pater.
Mark Mark 43 13 33 Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit.
Mark Mark 43 13 34 Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori praecepit ut vigilet,
Mark Mark 43 13 35 vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),
Mark Mark 43 13 36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
Mark Mark 43 13 37 Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate.
Mark Mark 43 14 1 Erat autem Pascha et azyma post biduum : et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.
Mark Mark 43 14 2 Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
Mark Mark 43 14 3 Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi : et fracto alabastro, effudit super caput ejus.
Mark Mark 43 14 4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est ?
Mark Mark 43 14 5 poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.
Mark Mark 43 14 6 Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis ? Bonum opus operata est in me :
Mark Mark 43 14 7 semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere : me autem non semper habetis.
Mark Mark 43 14 8 Quod habuit haec, fecit : praevenit ungere corpus meum in sepulturam.
Mark Mark 43 14 9 Amen dico vobis : Ubicumque praedicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit haec, narrabitur in memoriam ejus.
Mark Mark 43 14 10 Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
Mark Mark 43 14 11 Qui audientes gavisi sunt : et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet.
Mark Mark 43 14 12 Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha ?
Mark Mark 43 14 13 Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquae bajulans : sequimini eum,
Mark Mark 43 14 14 et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ?
Mark Mark 43 14 15 Et ipse vobis demonstrabit coenaculum grande, stratum : et illic parate nobis.
Mark Mark 43 14 16 Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
Mark Mark 43 14 17 Vespere autem facto, venit cum duodecim.
Mark Mark 43 14 18 Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
Mark Mark 43 14 19 At illi coeperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ?
Mark Mark 43 14 20 Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
Mark Mark 43 14 21 Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
Mark Mark 43 14 22 Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum.
Mark Mark 43 14 23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes.
Mark Mark 43 14 24 Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
Mark Mark 43 14 25 Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.
Mark Mark 43 14 26 Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.
Mark Mark 43 14 27 Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista : quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves.
Mark Mark 43 14 28 Sed postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam.
Mark Mark 43 14 29 Petrus autem ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.
Mark Mark 43 14 30 Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.
Mark Mark 43 14 31 At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.
Mark Mark 43 14 32 Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem.
Mark Mark 43 14 33 Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et coepit pavere et taedere.
Mark Mark 43 14 34 Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate.
Mark Mark 43 14 35 Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.
Mark Mark 43 14 36 Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu.
Mark Mark 43 14 37 Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ?
Mark Mark 43 14 38 vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.
Mark Mark 43 14 39 Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.
Mark Mark 43 14 40 Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.
Mark Mark 43 14 41 Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
Mark Mark 43 14 42 Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est.
Mark Mark 43 14 43 Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.
Mark Mark 43 14 44 Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.
Mark Mark 43 14 45 Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum.
Mark Mark 43 14 46 At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.
Mark Mark 43 14 47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam.
Mark Mark 43 14 48 Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me ?
Mark Mark 43 14 49 quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturae.
Mark Mark 43 14 50 Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.
Mark Mark 43 14 51 Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum.
Mark Mark 43 14 52 At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.
Mark Mark 43 14 53 Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribae, et seniores.
Mark Mark 43 14 54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.
Mark Mark 43 14 55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent : nec inveniebant.
Mark Mark 43 14 56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant.
Mark Mark 43 14 57 Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes :
Mark Mark 43 14 58 Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum aedificabo.
Mark Mark 43 14 59 Et non erat conveniens testimonium illorum.
Mark Mark 43 14 60 Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quae tibi objiciuntur ab his ?
Mark Mark 43 14 61 Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ?
Mark Mark 43 14 62 Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus caeli.
Mark Mark 43 14 63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ?
Mark Mark 43 14 64 Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
Mark Mark 43 14 65 Et coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum caedere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum caedebant.
Mark Mark 43 14 66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis :
Mark Mark 43 14 67 et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras.
Mark Mark 43 14 68 At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
Mark Mark 43 14 69 Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est.
Mark Mark 43 14 70 At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilaeus es.
Mark Mark 43 14 71 Ille autem coepit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis.
Mark Mark 43 14 72 Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus : Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et coepit flere.
Mark Mark 43 15 1 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.
Mark Mark 43 15 2 Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judaeorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis.
Mark Mark 43 15 3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.
Mark Mark 43 15 4 Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusant.
Mark Mark 43 15 5 Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
Mark Mark 43 15 6 Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.
Mark Mark 43 15 7 Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.
Mark Mark 43 15 8 Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut semper faciebat illis.
Mark Mark 43 15 9 Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judaeorum ?
Mark Mark 43 15 10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
Mark Mark 43 15 11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
Mark Mark 43 15 12 Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judaeorum ?
Mark Mark 43 15 13 At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum.
Mark Mark 43 15 14 Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum.
Mark Mark 43 15 15 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.
Mark Mark 43 15 16 Milites autem duxerunt eum in atrium praetorii, et convocant totam cohortem,
Mark Mark 43 15 17 et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.
Mark Mark 43 15 18 Et coeperunt salutare eum : Ave rex Judaeorum.
Mark Mark 43 15 19 Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.
Mark Mark 43 15 20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum.
Mark Mark 43 15 21 Et angariaverunt praetereuntem quempiam, Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.
Mark Mark 43 15 22 Et perducunt illum in Golgotha locum : quod est interpretatum Calvariae locus.
Mark Mark 43 15 23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit.
Mark Mark 43 15 24 Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
Mark Mark 43 15 25 Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum.
Mark Mark 43 15 26 Et erat titulus causae ejus inscriptus : Rex Judaeorum.
Mark Mark 43 15 27 Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus.
Mark Mark 43 15 28 Et impleta est Scriptura, quae dicit : Et cum iniquis reputatus est.
Mark Mark 43 15 29 Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reaedificas,
Mark Mark 43 15 30 salvum fac temetipsum descendens de cruce.
Mark Mark 43 15 31 Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit ; seipsum non potest salvum facere.
Mark Mark 43 15 32 Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.
Mark Mark 43 15 33 Et facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.
Mark Mark 43 15 34 Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
Mark Mark 43 15 35 Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat.
Mark Mark 43 15 36 Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.
Mark Mark 43 15 37 Jesus autem emissa voce magna expiravit.
Mark Mark 43 15 38 Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.
Mark Mark 43 15 39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat.
Mark Mark 43 15 40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes : inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome :
Mark Mark 43 15 41 et cum esset in Galilaea, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Jerosolymam.
Mark Mark 43 15 42 Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),
Mark Mark 43 15 43 venit Joseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.
Mark Mark 43 15 44 Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.
Mark Mark 43 15 45 Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.
Mark Mark 43 15 46 Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
Mark Mark 43 15 47 Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.
Mark Mark 43 16 1 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.
Mark Mark 43 16 2 Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.
Mark Mark 43 16 3 Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ?
Mark Mark 43 16 4 Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
Mark Mark 43 16 5 Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
Mark Mark 43 16 6 Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quaeritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
Mark Mark 43 16 7 Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
Mark Mark 43 16 8 At illae exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt : timebant enim.
Mark Mark 43 16 9 Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalene, de qua ejecerat septem daemonia.
Mark Mark 43 16 10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.
Mark Mark 43 16 11 Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
Mark Mark 43 16 12 Post haec autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam :
Mark Mark 43 16 13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris : nec illis crediderunt.
Mark Mark 43 16 14 Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
Mark Mark 43 16 15 Et dixit eis : Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae.
Mark Mark 43 16 16 Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur.
Mark Mark 43 16 17 Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur : in nomine meo daemonia ejicient : linguis loquentur novis :
Mark Mark 43 16 18 serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : super aegros manus imponent, et bene habebunt.
Mark Mark 43 16 19 Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet a dextris Dei.
Mark Mark 43 16 20 Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.
Luke Luke 44 1 1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum :
Luke Luke 44 1 2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis :
Luke Luke 44 1 3 visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
Luke Luke 44 1 4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
Luke Luke 44 1 5 Fuit in diebus Herodis, regis Judaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.
Luke Luke 44 1 6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.
Luke Luke 44 1 7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
Luke Luke 44 1 8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum,
Luke Luke 44 1 9 secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini :
Luke Luke 44 1 10 et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.
Luke Luke 44 1 11 Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.
Luke Luke 44 1 12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
Luke Luke 44 1 13 Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem :
Luke Luke 44 1 14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt :
Luke Luke 44 1 15 erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae :
Luke Luke 44 1 16 et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum :
Luke Luke 44 1 17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.
Luke Luke 44 1 18 Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.
Luke Luke 44 1 19 Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare.
Luke Luke 44 1 20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo.
Luke Luke 44 1 21 Et erat plebs exspectans Zachariam : et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
Luke Luke 44 1 22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.
Luke Luke 44 1 23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam :
Luke Luke 44 1 24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens :
Luke Luke 44 1 25 Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
Luke Luke 44 1 26 In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth,
Luke Luke 44 1 27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria.
Luke Luke 44 1 28 Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus.
Luke Luke 44 1 29 Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.
Luke Luke 44 1 30 Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum.
Luke Luke 44 1 31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum :
Luke Luke 44 1 32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in aeternum,
Luke Luke 44 1 33 et regni ejus non erit finis.
Luke Luke 44 1 34 Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ?
Luke Luke 44 1 35 Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.
Luke Luke 44 1 36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis :
Luke Luke 44 1 37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
Luke Luke 44 1 38 Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
Luke Luke 44 1 39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda :
Luke Luke 44 1 40 et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth.
Luke Luke 44 1 41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth :
Luke Luke 44 1 42 et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
Luke Luke 44 1 43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ?
Luke Luke 44 1 44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
Luke Luke 44 1 45 Et beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino.
Luke Luke 44 1 46 Et ait Maria : [Magnificat anima mea Dominum :
Luke Luke 44 1 47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
Luke Luke 44 1 48 Quia respexit humilitatem ancillae suae : ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
Luke Luke 44 1 49 quia fecit mihi magna qui potens est : et sanctum nomen ejus,
Luke Luke 44 1 50 et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.
Luke Luke 44 1 51 Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente cordis sui.
Luke Luke 44 1 52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
Luke Luke 44 1 53 Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes.
Luke Luke 44 1 54 Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiae suae :
Luke Luke 44 1 55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula.]
Luke Luke 44 1 56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam.
Luke Luke 44 1 57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
Luke Luke 44 1 58 Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
Luke Luke 44 1 59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.
Luke Luke 44 1 60 Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes.
Luke Luke 44 1 61 Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.
Luke Luke 44 1 62 Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.
Luke Luke 44 1 63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.
Luke Luke 44 1 64 Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.
Luke Luke 44 1 65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judaeae divulgabantur omnia verba haec :
Luke Luke 44 1 66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo.
Luke Luke 44 1 67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens :
Luke Luke 44 1 68 [Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae :
Luke Luke 44 1 69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,
Luke Luke 44 1 70 sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus :
Luke Luke 44 1 71 salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos :
Luke Luke 44 1 72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris : et memorari testamenti sui sancti :
Luke Luke 44 1 73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis
Luke Luke 44 1 74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi
Luke Luke 44 1 75 in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
Luke Luke 44 1 76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis : praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
Luke Luke 44 1 77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum
Luke Luke 44 1 78 per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto :
Luke Luke 44 1 79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent : ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.]
Luke Luke 44 1 80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israël.
Luke Luke 44 2 1 Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis.
Luke Luke 44 2 2 Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino :
Luke Luke 44 2 3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
Luke Luke 44 2 4 Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam, in civitatem David, quae vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David,
Luke Luke 44 2 5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante.
Luke Luke 44 2 6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.
Luke Luke 44 2 7 Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio : quia non erat eis locus in diversorio.
Luke Luke 44 2 8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
Luke Luke 44 2 9 Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
Luke Luke 44 2 10 Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo :
Luke Luke 44 2 11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
Luke Luke 44 2 12 Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio.
Luke Luke 44 2 13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum, et dicentium :
Luke Luke 44 2 14 [Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.]
Luke Luke 44 2 15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum : pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.
Luke Luke 44 2 16 Et venerunt festinantes : et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in praesepio.
Luke Luke 44 2 17 Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.
Luke Luke 44 2 18 Et omnes qui audierunt, mirati sunt : et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.
Luke Luke 44 2 19 Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
Luke Luke 44 2 20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
Luke Luke 44 2 21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
Luke Luke 44 2 22 Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,
Luke Luke 44 2 23 sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur :
Luke Luke 44 2 24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.
Luke Luke 44 2 25 Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël : et Spiritus Sanctus erat in eo.
Luke Luke 44 2 26 Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
Luke Luke 44 2 27 Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
Luke Luke 44 2 28 et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum, et dixit :
Luke Luke 44 2 29 [Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace :
Luke Luke 44 2 30 quia viderunt oculi mei salutare tuum,
Luke Luke 44 2 31 quod parasti ante faciem omnium populorum :
Luke Luke 44 2 32 lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israël.]
Luke Luke 44 2 33 Et erat pater ejus et mater mirantes super his quae dicebantur de illo.
Luke Luke 44 2 34 Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur :
Luke Luke 44 2 35 et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
Luke Luke 44 2 36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
Luke Luke 44 2 37 Et haec vidua usque ad annos octoginta quatuor : quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.
Luke Luke 44 2 38 Et haec, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino : et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël.
Luke Luke 44 2 39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth.
Luke Luke 44 2 40 Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo.
Luke Luke 44 2 41 Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschae.
Luke Luke 44 2 42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,
Luke Luke 44 2 43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.
Luke Luke 44 2 44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.
Luke Luke 44 2 45 Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.
Luke Luke 44 2 46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.
Luke Luke 44 2 47 Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.
Luke Luke 44 2 48 Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te.
Luke Luke 44 2 49 Et ait ad illos : Quid est quod me quaerebatis ? nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse ?
Luke Luke 44 2 50 Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.
Luke Luke 44 2 51 Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo.
Luke Luke 44 2 52 Et Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines.
Luke Luke 44 3 1 Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha,
Luke Luke 44 3 2 sub principibus sacerdotum Anna et Caipha : factum est verbum Domini super Joannem, Zachariae filium, in deserto.
Luke Luke 44 3 3 Et venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum,
Luke Luke 44 3 4 sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae : [Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus :
Luke Luke 44 3 5 omnis vallis implebitur, et omnis mons, et collis humiliabitur : et erunt prava in directa, et aspera in vias planas :
Luke Luke 44 3 6 et videbit omnis caro salutare Dei.]
Luke Luke 44 3 7 Dicebat ergo ad turbas quae exibant ut baptizarentur ab ipso : Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira ?
Luke Luke 44 3 8 Facite ergo fructus dignos poenitentiae, et ne coeperitis dicere : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.
Luke Luke 44 3 9 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Luke Luke 44 3 10 Et interrogabant eum turbae, dicentes : Quid ergo faciemus ?
Luke Luke 44 3 11 Respondens autem dicebat illis : Qui habet duas tunicas, det non habenti : et qui habet escas, similiter faciat.
Luke Luke 44 3 12 Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum : Magister, quid faciemus ?
Luke Luke 44 3 13 At ille dixit ad eos : Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis.
Luke Luke 44 3 14 Interrogabant autem eum et milites, dicentes : Quid faciemus et nos ? Et ait illis : Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis : et contenti estote stipendiis vestris.
Luke Luke 44 3 15 Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus,
Luke Luke 44 3 16 respondit Joannes, dicens omnibus : Ego quidem aqua baptizo vos : veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni :
Luke Luke 44 3 17 cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
Luke Luke 44 3 18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo.
Luke Luke 44 3 19 Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quae fecit Herodes,
Luke Luke 44 3 20 adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere.
Luke Luke 44 3 21 Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est caelum :
Luke Luke 44 3 22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum : et vox de caelo facta est : Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.
Luke Luke 44 3 23 Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat,
Luke Luke 44 3 24 qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Janne, qui fuit Joseph,
Luke Luke 44 3 25 qui fuit Mathathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge,
Luke Luke 44 3 26 qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiae, qui fuit Semei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda,
Luke Luke 44 3 27 qui fuit Joanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri,
Luke Luke 44 3 28 qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her,
Luke Luke 44 3 29 qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi,
Luke Luke 44 3 30 qui fuit Simeon, qui fuit Juda, qui fuit Joseph, qui fuit Jona, qui fuit Eliakim,
Luke Luke 44 3 31 qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Natham, qui fuit David,
Luke Luke 44 3 32 qui fuit Jesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,
Luke Luke 44 3 33 qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Judae,
Luke Luke 44 3 34 qui fuit Jacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,
Luke Luke 44 3 35 qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale,
Luke Luke 44 3 36 qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noë, qui fuit Lamech,
Luke Luke 44 3 37 qui fuit Methusale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,
Luke Luke 44 3 38 qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.
Luke Luke 44 4 1 Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane : et agebatur a Spiritu in desertum
Luke Luke 44 4 2 diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis : et consummatis illis esuriit.
Luke Luke 44 4 3 Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
Luke Luke 44 4 4 Et respondit ad illum Jesus : Scriptum est : Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.
Luke Luke 44 4 5 Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis,
Luke Luke 44 4 6 et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum : quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.
Luke Luke 44 4 7 Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.
Luke Luke 44 4 8 Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
Luke Luke 44 4 9 Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi : Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
Luke Luke 44 4 10 Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te :
Luke Luke 44 4 11 et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Luke Luke 44 4 12 Et respondens Jesus, ait illi : Dictum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.
Luke Luke 44 4 13 Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.
Luke Luke 44 4 14 Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam, et fama exiit per universam regionem de illo.
Luke Luke 44 4 15 Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.
Luke Luke 44 4 16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.
Luke Luke 44 4 17 Et traditus est illi liber Isaiae prophetae. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat :
Luke Luke 44 4 18 Spiritus Domini super me : propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,
Luke Luke 44 4 19 praedicare captivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis.
Luke Luke 44 4 20 Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
Luke Luke 44 4 21 Coepit autem dicere ad illos : Quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris.
Luke Luke 44 4 22 Et omnes testimonium illi dabant : et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant : Nonne hic est filius Joseph ?
Luke Luke 44 4 23 Et ait illis : Utique dicetis mihi hanc similitudinem : Medice cura teipsum : quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
Luke Luke 44 4 24 Ait autem : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.
Luke Luke 44 4 25 In veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae in Israël, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra :
Luke Luke 44 4 26 et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniae, ad mulierem viduam.
Luke Luke 44 4 27 Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta : et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.
Luke Luke 44 4 28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira, haec audientes.
Luke Luke 44 4 29 Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem : et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum.
Luke Luke 44 4 30 Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.
Luke Luke 44 4 31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae, ibique docebat illos sabbatis.
Luke Luke 44 4 32 Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.
Luke Luke 44 4 33 Et in synagoga erat homo habens daemonium immundum, et exclamavit voce magna,
Luke Luke 44 4 34 dicens : Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio te quis sis, Sanctus Dei.
Luke Luke 44 4 35 Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.
Luke Luke 44 4 36 Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes : Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt ?
Luke Luke 44 4 37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
Luke Luke 44 4 38 Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus : et rogaverunt illum pro ea.
Luke Luke 44 4 39 Et stans super illam imperavit febri : et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.
Luke Luke 44 4 40 Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.
Luke Luke 44 4 41 Exibant autem daemonia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei : et increpans non sinebat ea loqui : quia sciebant ipsum esse Christum.
Luke Luke 44 4 42 Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum : et detinebant illum ne discederet ab eis.
Luke Luke 44 4 43 Quibus ille ait : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum.
Luke Luke 44 4 44 Et erat praedicans in synagogis Galilaeae.
Luke Luke 44 5 1 Factum est autem, cum turbae irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.
Luke Luke 44 5 2 Et vidit duas naves stantes secus stagnum : piscatores autem descenderant, et lavabant retia.
Luke Luke 44 5 3 Ascendens autem in unam navim, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.
Luke Luke 44 5 4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem : Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.
Luke Luke 44 5 5 Et respondens Simon, dixit illi : Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus : in verbo autem tuo laxabo rete.
Luke Luke 44 5 6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam : rumpebatur autem rete eorum.
Luke Luke 44 5 7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.
Luke Luke 44 5 8 Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.
Luke Luke 44 5 9 Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant :
Luke Luke 44 5 10 similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus : Noli timere : ex hoc jam homines eris capiens.
Luke Luke 44 5 11 Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.
Luke Luke 44 5 12 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.
Luke Luke 44 5 13 Et extendens manum, tetigit eum dicens : Volo : mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.
Luke Luke 44 5 14 Et ipse praecepit illi ut nemini diceret : sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis.
Luke Luke 44 5 15 Perambulabat autem magis sermo de illo : et conveniebant turbae multae ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.
Luke Luke 44 5 16 Ipse autem secedebat in desertum, et orabat.
Luke Luke 44 5 17 Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisaei sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae, et Judaeae, et Jerusalem : et virtus Domini erat ad sanandum eos.
Luke Luke 44 5 18 Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus : et quaerebant eum inferre, et ponere ante eum.
Luke Luke 44 5 19 Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum.
Luke Luke 44 5 20 Quorum fidem ut vidit, dixit : Homo, remittuntur tibi peccata tua.
Luke Luke 44 5 21 Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei, dicentes : Quis est hic, qui loquitur blasphemias ? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?
Luke Luke 44 5 22 Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos : Quid cogitatis in cordibus vestris ?
Luke Luke 44 5 23 Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, et ambula ?
Luke Luke 44 5 24 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
Luke Luke 44 5 25 Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat : et abiit in domum suam, magnificans Deum.
Luke Luke 44 5 26 Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes : Quia vidimus mirabilia hodie.
Luke Luke 44 5 27 Et post haec exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me.
Luke Luke 44 5 28 Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.
Luke Luke 44 5 29 Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua : et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes.
Luke Luke 44 5 30 Et murmurabant pharisaei et scribae eorum, dicentes ad discipulos ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis ?
Luke Luke 44 5 31 Et respondens Jesus, dixit ad illos : Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.
Luke Luke 44 5 32 Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam.
Luke Luke 44 5 33 At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum : tui autem edunt et bibunt ?
Luke Luke 44 5 34 Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare ?
Luke Luke 44 5 35 Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus : tunc jejunabunt in illis diebus.
Luke Luke 44 5 36 Dicebat autem et similitudinem ad illos : Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus : alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.
Luke Luke 44 5 37 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt :
Luke Luke 44 5 38 sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.
Luke Luke 44 5 39 Et nemo bibens vetus, statim vult novum : dicit enim : Vetus melius est.
Luke Luke 44 6 1 Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.
Luke Luke 44 6 2 Quidam autem pharisaeorum, dicebant illis : Quid facitis quod non licet in sabbatis ?
Luke Luke 44 6 3 Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant ?
Luke Luke 44 6 4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant : quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus ?
Luke Luke 44 6 5 Et dicebat illis : Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.
Luke Luke 44 6 6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.
Luke Luke 44 6 7 Observabant autem scribae et pharisaei si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.
Luke Luke 44 6 8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum : et ait homini qui habebat manum aridam : Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.
Luke Luke 44 6 9 Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere, an perdere ?
Luke Luke 44 6 10 Et circumspectis omnibus dixit homini : Extende manum tuam. Et extendit : et restituta est manus ejus.
Luke Luke 44 6 11 Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.
Luke Luke 44 6 12 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.
Luke Luke 44 6 13 Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos : et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit) :
Luke Luke 44 6 14 Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomaeum,
Luke Luke 44 6 15 Matthaeum, et Thomam, Jacobum Alphaei, et Simonem, qui vocatur Zelotes,
Luke Luke 44 6 16 et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor.
Luke Luke 44 6 17 Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judaea, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,
Luke Luke 44 6 18 qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.
Luke Luke 44 6 19 Et omnis turba quaerebat eum tangere : quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
Luke Luke 44 6 20 Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat : Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.
Luke Luke 44 6 21 Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis.
Luke Luke 44 6 22 Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
Luke Luke 44 6 23 Gaudete in illa die, et exsultate : ecce enim merces vestra multa est in caelo : secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum.
Luke Luke 44 6 24 Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.
Luke Luke 44 6 25 Vae vobis, qui saturati estis : quia esurietis. Vae vobis, qui ridetis nunc : quia lugebitis et flebitis.
Luke Luke 44 6 26 Vae cum benedixerint vobis homines : secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.
Luke Luke 44 6 27 Sed vobis dico, qui auditis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.
Luke Luke 44 6 28 Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.
Luke Luke 44 6 29 Et qui te percutit in maxillam, praebe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
Luke Luke 44 6 30 Omni autem petenti te, tribue : et qui aufert quae tua sunt, ne repetas.
Luke Luke 44 6 31 Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.
Luke Luke 44 6 32 Et si diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis est gratia ? nam et peccatores diligentes se diligunt.
Luke Luke 44 6 33 Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quae vobis est gratia ? siquidem et peccatores hoc faciunt.
Luke Luke 44 6 34 Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quae gratia est vobis ? nam et peccatores peccatoribus foenerantur, ut recipiant aequalia.
Luke Luke 44 6 35 Verumtamen diligite inimicos vestros : benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes : et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
Luke Luke 44 6 36 Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.
Luke Luke 44 6 37 Nolite judicare, et non judicabimini : nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittemini.
Luke Luke 44 6 38 Date, et dabitur vobis : mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.
Luke Luke 44 6 39 Dicebat autem illis et similitudinem : Numquid potest caecus caecum ducere ? nonne ambo in foveam cadunt ?
Luke Luke 44 6 40 Non est discipulus super magistrum : perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.
Luke Luke 44 6 41 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras ?
Luke Luke 44 6 42 aut quomodo potes dicere fratri tuo : Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo : ipse in oculo tuo trabem non videns ? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo : et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
Luke Luke 44 6 43 Non est enim arbor bona, quae facit fructus malos : neque arbor mala, faciens fructum bonum.
Luke Luke 44 6 44 Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus : neque de rubo vindemiant uvam.
Luke Luke 44 6 45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum : et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.
Luke Luke 44 6 46 Quid autem vocatis me Domine, Domine : et non facitis quae dico ?
Luke Luke 44 6 47 Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit :
Luke Luke 44 6 48 similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram : inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere : fundata enim erat super petram.
Luke Luke 44 6 49 Qui autem audit, et non facit, similis est homini aedificanti domum suam super terram sine fundamento : in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit : et facta est ruina domus illius magna.
Luke Luke 44 7 1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.
Luke Luke 44 7 2 Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus : qui illi erat pretiosus.
Luke Luke 44 7 3 Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judaeorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus.
Luke Luke 44 7 4 At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi praestes :
Luke Luke 44 7 5 diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis.
Luke Luke 44 7 6 Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres :
Luke Luke 44 7 7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus.
Luke Luke 44 7 8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit.
Luke Luke 44 7 9 Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni.
Luke Luke 44 7 10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.
Luke Luke 44 7 11 Et factum est : deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim : et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.
Luke Luke 44 7 12 Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae : et haec vidua erat : et turba civitatis multa cum illa.
Luke Luke 44 7 13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi : Noli flere.
Luke Luke 44 7 14 Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait : Adolescens, tibi dico, surge.
Luke Luke 44 7 15 Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae.
Luke Luke 44 7 16 Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia propheta magnus surrexit in nobis : et quia Deus visitavit plebem suam.
Luke Luke 44 7 17 Et exiit hic sermo in universam Judaeam de eo, et in omnem circa regionem.
Luke Luke 44 7 18 Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his.
Luke Luke 44 7 19 Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?
Luke Luke 44 7 20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista misit nos ad te dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?
Luke Luke 44 7 21 (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et caecis multis donavit visum.)
Luke Luke 44 7 22 Et respondens, dixit illis : Euntes renuntiate Joanni quae audistis et vidistis : quia caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :
Luke Luke 44 7 23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.
Luke Luke 44 7 24 Et cum discessissent nuntii Joannis, coepit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?
Luke Luke 44 7 25 Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestibus indutum ? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.
Luke Luke 44 7 26 Sed quid existis videre ? prophetam ? Utique dico vobis, et plus quam prophetam :
Luke Luke 44 7 27 hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
Luke Luke 44 7 28 Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno Dei, major est illo.
Luke Luke 44 7 29 Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.
Luke Luke 44 7 30 Pharisaei autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.
Luke Luke 44 7 31 Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus ? et cui similes sunt ?
Luke Luke 44 7 32 Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis.
Luke Luke 44 7 33 Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Daemonium habet.
Luke Luke 44 7 34 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.
Luke Luke 44 7 35 Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.
Luke Luke 44 7 36 Rogabat autem illum quidam de pharisaeis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisaei discubuit.
Luke Luke 44 7 37 Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti :
Luke Luke 44 7 38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.
Luke Luke 44 7 39 Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens : Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier, quae tangit eum : quia peccatrix est.
Luke Luke 44 7 40 Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister, dic.
Luke Luke 44 7 41 Duo debitores erant cuidam foeneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
Luke Luke 44 7 42 Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit ?
Luke Luke 44 7 43 Respondens Simon dixit : Aestimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei : Recte judicasti.
Luke Luke 44 7 44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : haec autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
Luke Luke 44 7 45 Osculum mihi non dedisti : haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.
Luke Luke 44 7 46 Oleo caput meum non unxisti : haec autem unguento unxit pedes meos.
Luke Luke 44 7 47 Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.
Luke Luke 44 7 48 Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata.
Luke Luke 44 7 49 Et coeperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est hic qui etiam peccata dimittit ?
Luke Luke 44 7 50 Dixit autem ad mulierem : Fides tua te salvam fecit : vade in pace.
Luke Luke 44 8 1 Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella praedicans, et evangelizans regnum Dei : et duodecim cum illo,
Luke Luke 44 8 2 et mulieres aliquae, quae erant curatae a spiritibus malignis et infirmitatibus : Maria, quae vocatur Magdalene, de qua septem daemonia exierant,
Luke Luke 44 8 3 et Joanna uxor Chusae procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis.
Luke Luke 44 8 4 Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem :
Luke Luke 44 8 5 Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud.
Luke Luke 44 8 6 Et aliud cecidit supra petram : et natum aruit, quia non habebat humorem.
Luke Luke 44 8 7 Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud.
Luke Luke 44 8 8 Et aliud cecidit in terram bonam : et ortum fecit fructum centuplum. Haec dicens clamabat : Qui habet aures audiendi, audiat.
Luke Luke 44 8 9 Interrogabant autem eum discipuli ejus, quae esset haec parabola.
Luke Luke 44 8 10 Quibus ipse dixit : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis : ut videntes non videant, et audientes non intelligant.
Luke Luke 44 8 11 Est autem haec parabola : Semen est verbum Dei.
Luke Luke 44 8 12 Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt : deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.
Luke Luke 44 8 13 Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum : et hi radices non habent : qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.
Luke Luke 44 8 14 Quod autem in spinas cecidit : hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitae euntes, suffocantur, et non referunt fructum.
Luke Luke 44 8 15 Quod autem in bonam terram : hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.
Luke Luke 44 8 16 Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit : sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.
Luke Luke 44 8 17 Non est enim occultum, quod non manifestetur : nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat.
Luke Luke 44 8 18 Videte ergo quomodo audiatis ? Qui enim habet, dabitur illi : et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.
Luke Luke 44 8 19 Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum prae turba.
Luke Luke 44 8 20 Et nuntiatum est illi : Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre.
Luke Luke 44 8 21 Qui respondens, dixit ad eos : Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt.
Luke Luke 44 8 22 Factum est autem in una dierum : et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos : Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt.
Luke Luke 44 8 23 Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur.
Luke Luke 44 8 24 Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes : Praeceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquae, et cessavit : et facta est tranquillitas.
Luke Luke 44 8 25 Dixit autem illis : Ubi est fides vestra ? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes : Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei ?
Luke Luke 44 8 26 Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quae est contra Galilaeam.
Luke Luke 44 8 27 Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat daemonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis.
Luke Luke 44 8 28 Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum : et exclamans voce magna, dixit : Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi ? obsecro te, ne me torqueas.
Luke Luke 44 8 29 Praecipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta.
Luke Luke 44 8 30 Interrogavit autem illum Jesus, dicens : Quod tibi nomen est ? At ille dixit : Legio : quia intraverant daemonia multa in eum.
Luke Luke 44 8 31 Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent.
Luke Luke 44 8 32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte : et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.
Luke Luke 44 8 33 Exierunt ergo daemonia ab homine, et intraverunt in porcos : et impetu abiit grex per praeceps in stagnum, et suffocatus est.
Luke Luke 44 8 34 Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas.
Luke Luke 44 8 35 Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt.
Luke Luke 44 8 36 Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione :
Luke Luke 44 8 37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis : quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est.
Luke Luke 44 8 38 Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens :
Luke Luke 44 8 39 Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, praedicans quanta illi fecisset Jesus.
Luke Luke 44 8 40 Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba : erunt enim omnes exspectantes eum.
Luke Luke 44 8 41 Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogae erat : et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus,
Luke Luke 44 8 42 quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur.
Luke Luke 44 8 43 Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari :
Luke Luke 44 8 44 accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus : et confestim stetit fluxus sanguinis ejus.
Luke Luke 44 8 45 Et ait Jesus : Quis est, qui me tetigit ? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant : Praeceptor, turbae te comprimunt, et affligunt, et dicis : Quis me tetigit ?
Luke Luke 44 8 46 Et dicit Jesus : Tetigit me aliquis : nam ego novi virtutem de me exiisse.
Luke Luke 44 8 47 Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus : et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo : et quemadmodum confestim sanata sit.
Luke Luke 44 8 48 At ipse dixit ei : Filia, fides tua salvam te fecit : vade in pace.
Luke Luke 44 8 49 Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogae, dicens ei : Quia mortua est filia tua, noli vexare illum.
Luke Luke 44 8 50 Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellae : Noli timere, crede tantum, et salva erit.
Luke Luke 44 8 51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puellae.
Luke Luke 44 8 52 Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit : Nolite flere : non est mortua puella, sed dormit.
Luke Luke 44 8 53 Et deridebant eum, scientes quod mortua esset.
Luke Luke 44 8 54 Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens : Puella, surge.
Luke Luke 44 8 55 Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare.
Luke Luke 44 8 56 Et stupuerunt parentes ejus, quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat.
Luke Luke 44 9 1 Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent.
Luke Luke 44 9 2 Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos.
Luke Luke 44 9 3 Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
Luke Luke 44 9 4 Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.
Luke Luke 44 9 5 Et quicumque non receperint vos : exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.
Luke Luke 44 9 6 Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.
Luke Luke 44 9 7 Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo, et haesitabat eo quod diceretur
Luke Luke 44 9 8 a quibusdam : Quia Joannes surrexit a mortuis : a quibusdam vero : Quia Elias apparuit : ab aliis autem : Quia propheta unus de antiquis surrexit.
Luke Luke 44 9 9 Et ait Herodes : Joannem ego decollavi : quis est autem iste, de quo ego talia audio ? Et quaerebat videre eum.
Luke Luke 44 9 10 Et reversi Apostoli, narraverunt illi quaecumque fecerunt : et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidae.
Luke Luke 44 9 11 Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum : et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat.
Luke Luke 44 9 12 Dies autem coeperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi : Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quae circa sunt, divertant, et inveniant escas : quia hic in loco deserto sumus.
Luke Luke 44 9 13 Ait autem ad illos : Vos date illis manducare. At illi dixerunt : Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces : nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.
Luke Luke 44 9 14 Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos : Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.
Luke Luke 44 9 15 Et ita fecerunt : et discumbere fecerunt omnes.
Luke Luke 44 9 16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum, et benedixit illis : et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.
Luke Luke 44 9 17 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.
Luke Luke 44 9 18 Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli : et interrogavit illos, dicens : Quem me dicunt esse turbae ?
Luke Luke 44 9 19 At illi responderunt, et dixerunt : Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit.
Luke Luke 44 9 20 Dixit autem illis : Vos autem quem me esse dicitis ? Respondens Simon Petrus, dixit : Christum Dei.
Luke Luke 44 9 21 At ille increpans illos, praecepit ne cui dicerent hoc,
Luke Luke 44 9 22 dicens : Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere.
Luke Luke 44 9 23 Dicebat autem ad omnes : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.
Luke Luke 44 9 24 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam : nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.
Luke Luke 44 9 25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat ?
Luke Luke 44 9 26 Nam qui me erubuerit, et meos sermones : hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum.
Luke Luke 44 9 27 Dico autem vobis vere : sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.
Luke Luke 44 9 28 Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret.
Luke Luke 44 9 29 Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera : et vestitus ejus albus et refulgens.
Luke Luke 44 9 30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,
Luke Luke 44 9 31 visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.
Luke Luke 44 9 32 Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.
Luke Luke 44 9 33 Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum : Praeceptor, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliae : nesciens quid diceret.
Luke Luke 44 9 34 Haec autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos : et timuerunt, intrantibus illis in nubem.
Luke Luke 44 9 35 Et vox facta est de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.
Luke Luke 44 9 36 Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quae viderant.
Luke Luke 44 9 37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.
Luke Luke 44 9 38 Et ecce vir de turba exclamavit, dicens : Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi :
Luke Luke 44 9 39 et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum :
Luke Luke 44 9 40 et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt.
Luke Luke 44 9 41 Respondens autem Jesus, dixit : O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos ? adduc huc filium tuum.
Luke Luke 44 9 42 Et cum accederet, elisit illum daemonium, et dissipavit.
Luke Luke 44 9 43 Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus.
Luke Luke 44 9 44 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei : omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat, dixit ad discipulos suos : Ponite vos in cordibus vestris sermones istos : Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.
Luke Luke 44 9 45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud : et timebant eum interrogare de hoc verbo.
Luke Luke 44 9 46 Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset.
Luke Luke 44 9 47 At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se,
Luke Luke 44 9 48 et ait illis : Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit : et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est.
Luke Luke 44 9 49 Respondens autem Joannes dixit : Praeceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, et prohibuimus eum : quia non sequitur nobiscum.
Luke Luke 44 9 50 Et ait ad illum Jesus : Nolite prohibere : qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
Luke Luke 44 9 51 Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.
Luke Luke 44 9 52 Et misit nuntios ante conspectum suum : et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi.
Luke Luke 44 9 53 Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.
Luke Luke 44 9 54 Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt : Domine, vis dicimus ut ignis descendat de caelo, et consumat illos ?
Luke Luke 44 9 55 Et conversus increpavit illos, dicens : Nescitis cujus spiritus estis.
Luke Luke 44 9 56 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.
Luke Luke 44 9 57 Factum est autem : ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum : Sequar te quocumque ieris.
Luke Luke 44 9 58 Dixit illi Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
Luke Luke 44 9 59 Ait autem ad alterum : Sequere me : ille autem dixit : Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.
Luke Luke 44 9 60 Dixitque ei Jesus : Sine ut mortui sepeliant mortuos suos : tu autem vade, et annuntia regnum Dei.
Luke Luke 44 9 61 Et ait alter : Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quae domi sunt.
Luke Luke 44 9 62 Ait ad illum Jesus : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.
Luke Luke 44 10 1 Post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos : et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.
Luke Luke 44 10 2 Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.
Luke Luke 44 10 3 Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
Luke Luke 44 10 4 Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.
Luke Luke 44 10 5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui :
Luke Luke 44 10 6 et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertetur.
Luke Luke 44 10 7 In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
Luke Luke 44 10 8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis :
Luke Luke 44 10 9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei.
Luke Luke 44 10 10 In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite :
Luke Luke 44 10 11 Etiam pulverem, qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.
Luke Luke 44 10 12 Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.
Luke Luke 44 10 13 Vae tibi Corozain ! vae tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes poeniterent.
Luke Luke 44 10 14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.
Luke Luke 44 10 15 Et tu Capharnaum, usque ad caelum exaltata, usque ad infernum demergeris.
Luke Luke 44 10 16 Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.
Luke Luke 44 10 17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.
Luke Luke 44 10 18 Et ait illis : Videbam Satanam sicut fulgor de caelo cadentem.
Luke Luke 44 10 19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit.
Luke Luke 44 10 20 Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur : gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in caelis.
Luke Luke 44 10 21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit : Confiteor tibi Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater : quoniam sic placuit ante te.
Luke Luke 44 10 22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater : et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
Luke Luke 44 10 23 Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi qui vident quae vos videtis.
Luke Luke 44 10 24 Dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt : et audire quae auditis, et non audierunt.
Luke Luke 44 10 25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo ?
Luke Luke 44 10 26 At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? quomodo legis ?
Luke Luke 44 10 27 Ille respondens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua : et proximum tuum sicut teipsum.
Luke Luke 44 10 28 Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives.
Luke Luke 44 10 29 Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ?
Luke Luke 44 10 30 Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum : et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
Luke Luke 44 10 31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via : et viso illo praeterivit.
Luke Luke 44 10 32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.
Luke Luke 44 10 33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est.
Luke Luke 44 10 34 Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum : et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.
Luke Luke 44 10 35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait : Curam illius habe : et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.
Luke Luke 44 10 36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones ?
Luke Luke 44 10 37 At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter.
Luke Luke 44 10 38 Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum : et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,
Luke Luke 44 10 39 et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.
Luke Luke 44 10 40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium : quae stetit, et ait : Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare ? dic ergo illi ut me adjuvet.
Luke Luke 44 10 41 Et respondens dixit illi Dominus : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,
Luke Luke 44 10 42 porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.
Luke Luke 44 11 1 Et factum est : cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum : Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos.
Luke Luke 44 11 2 Et ait illis : Cum oratis, dicite : Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.
Luke Luke 44 11 3 Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
Luke Luke 44 11 4 Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.
Luke Luke 44 11 5 Et ait ad illos : Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi : Amice, commoda mihi tres panes,
Luke Luke 44 11 6 quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum,
Luke Luke 44 11 7 et ille de intus respondens dicat : Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili : non possum surgere, et dare tibi.
Luke Luke 44 11 8 Et si ille perseveraverit pulsans : dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.
Luke Luke 44 11 9 Et ego dico vobis : Petite, et dabitur vobis ; quaerite, et invenietis ; pulsate, et aperietur vobis.
Luke Luke 44 11 10 Omnis enim qui petit, accipit : et qui quaerit, invenit : et pulsanti aperietur.
Luke Luke 44 11 11 Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi ? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi ?
Luke Luke 44 11 12 aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem ?
Luke Luke 44 11 13 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se ?
Luke Luke 44 11 14 Et erat ejiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae.
Luke Luke 44 11 15 Quidam autem ex eis dixerunt : In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia.
Luke Luke 44 11 16 Et alii tentantes, signum de caelo quaerebant ab eo.
Luke Luke 44 11 17 Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
Luke Luke 44 11 18 Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus ? quia dicitis in Beelzebub me ejicere daemonia.
Luke Luke 44 11 19 Si autem ego in Beelzebub ejicio daemonia : filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.
Luke Luke 44 11 20 Porro si in digito Dei ejicio daemonia : profecto pervenit in vos regnum Dei.
Luke Luke 44 11 21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet.
Luke Luke 44 11 22 Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.
Luke Luke 44 11 23 Qui non est mecum, contra me est : et qui non colligit mecum, dispergit.
Luke Luke 44 11 24 Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem : et non inveniens dicit : Revertar in domum meam unde exivi.
Luke Luke 44 11 25 Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.
Luke Luke 44 11 26 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.
Luke Luke 44 11 27 Factum est autem, cum haec diceret : extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi : Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti.
Luke Luke 44 11 28 At ille dixit : Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.
Luke Luke 44 11 29 Turbis autem concurrentibus coepit dicere : Generatio haec, generatio nequam est : signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae.
Luke Luke 44 11 30 Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.
Luke Luke 44 11 31 Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos : quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis : et ecce plus quam Salomon hic.
Luke Luke 44 11 32 Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam : quia poenitentiam egerunt ad praedicationem Jonae, et ecce plus quam Jonas hic.
Luke Luke 44 11 33 Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio : sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant.
Luke Luke 44 11 34 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit : si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
Luke Luke 44 11 35 Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebrae sint.
Luke Luke 44 11 36 Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.
Luke Luke 44 11 37 Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.
Luke Luke 44 11 38 Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
Luke Luke 44 11 39 Et ait Dominus ad illum : Nunc vos pharisaei, quod deforis est calicis et catini, mundatis : quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
Luke Luke 44 11 40 Stulti ! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit ?
Luke Luke 44 11 41 Verumtamen quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis.
Luke Luke 44 11 42 Sed vae vobis, pharisaeis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et praeteritis judicium et caritatem Dei : haec autem oportuit facere, et illa non omittere.
Luke Luke 44 11 43 Vae vobis, pharisaeis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.
Luke Luke 44 11 44 Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.
Luke Luke 44 11 45 Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi : Magister, haec dicens etiam contumeliam nobis facis.
Luke Luke 44 11 46 At ille ait : Et vobis legisperitis vae : quia oneratis homines oneribus, quae portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
Luke Luke 44 11 47 Vae vobis, qui aedificatis monumenta prophetarum : patres autem vestri occiderunt illos.
Luke Luke 44 11 48 Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum : quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulchra.
Luke Luke 44 11 49 Propterea et sapientia Dei dixit : Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur :
Luke Luke 44 11 50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,
Luke Luke 44 11 51 a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.
Luke Luke 44 11 52 Vae vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiae : ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.
Luke Luke 44 11 53 Cum autem haec ad illos diceret, coeperunt pharisaei et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis,
Luke Luke 44 11 54 insidiantes ei, et quaerentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.
Luke Luke 44 12 1 Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos : Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis.
Luke Luke 44 12 2 Nihil autem opertum est, quod non reveletur : neque absconditum, quod non sciatur.
Luke Luke 44 12 3 Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur : et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.
Luke Luke 44 12 4 Dico autem vobis amicis meis : Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant.
Luke Luke 44 12 5 Ostendam autem vobis quem timeatis : timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam : ita dico vobis, hunc timete.
Luke Luke 44 12 6 Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo ?
Luke Luke 44 12 7 sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere : multis passeribus pluris estis vos.
Luke Luke 44 12 8 Dico autem vobis : Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei :
Luke Luke 44 12 9 qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei.
Luke Luke 44 12 10 Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi : ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
Luke Luke 44 12 11 Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis.
Luke Luke 44 12 12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.
Luke Luke 44 12 13 Ait autem ei quidam de turba : Magister, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem.
Luke Luke 44 12 14 At ille dixit illi : Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos ?
Luke Luke 44 12 15 Dixitque ad illos : Videte, et cavete ab omni avaritia : quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quae possidet.
Luke Luke 44 12 16 Dixit autem similitudinem ad illos, dicens : Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit :
Luke Luke 44 12 17 et cogitabat intra se dicens : Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos ?
Luke Luke 44 12 18 Et dixit : Hoc faciam : destruam horrea mea, et majora faciam : et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona mea,
Luke Luke 44 12 19 et dicam animae meae : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos : requiesce, comede, bibe, epulare.
Luke Luke 44 12 20 Dixit autem illi Deus : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te : quae autem parasti, cujus erunt ?
Luke Luke 44 12 21 Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.
Luke Luke 44 12 22 Dixitque ad discipulos suos : Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis, neque corpori quid induamini.
Luke Luke 44 12 23 Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.
Luke Luke 44 12 24 Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis ?
Luke Luke 44 12 25 Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?
Luke Luke 44 12 26 Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis ?
Luke Luke 44 12 27 Considerate lilia quomodo crescunt : non laborant, neque nent : dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
Luke Luke 44 12 28 Si autem foenum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit : quanto magis vos pusillae fidei ?
Luke Luke 44 12 29 Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis : et nolite in sublime tolli :
Luke Luke 44 12 30 haec enim omnia gentes mundi quaerunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
Luke Luke 44 12 31 Verumtamen quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus : et haec omnia adjicientur vobis.
Luke Luke 44 12 32 Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
Luke Luke 44 12 33 Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in caelis : quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.
Luke Luke 44 12 34 Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Luke Luke 44 12 35 Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris,
Luke Luke 44 12 36 et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis : ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.
Luke Luke 44 12 37 Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes : amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.
Luke Luke 44 12 38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.
Luke Luke 44 12 39 Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
Luke Luke 44 12 40 Et vos estote parati : quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.
Luke Luke 44 12 41 Ait autem ei Petrus : Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes ?
Luke Luke 44 12 42 Dixit autem Dominus : Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram ?
Luke Luke 44 12 43 Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem.
Luke Luke 44 12 44 Vere dico vobis, quoniam supra omnia quae possidet, constituet illum.
Luke Luke 44 12 45 Quod si dixerit servus ille in corde suo : Moram facit dominus meus venire : et coeperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari :
Luke Luke 44 12 46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.
Luke Luke 44 12 47 Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis :
Luke Luke 44 12 48 qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo : et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
Luke Luke 44 12 49 Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ?
Luke Luke 44 12 50 Baptismo autem habeo baptizari : et quomodo coarctor usque dum perficiatur ?
Luke Luke 44 12 51 Putatis quia pacem veni dare in terram ? non, dico vobis, sed separationem :
Luke Luke 44 12 52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres
Luke Luke 44 12 53 dividentur : pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
Luke Luke 44 12 54 Dicebat autem et ad turbas : Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis : Nimbus venit : et ita fit.
Luke Luke 44 12 55 Et cum austrum flantem, dicitis : Quia aestus erit : et fit.
Luke Luke 44 12 56 Hypocritae ! faciem caeli et terrae nostis probare : hoc autem tempus quomodo non probatis ?
Luke Luke 44 12 57 quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est ?
Luke Luke 44 12 58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
Luke Luke 44 12 59 Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.
Luke Luke 44 13 1 Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
Luke Luke 44 13 2 Et respondens dixit illis : Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerint, quia talia passi sunt ?
Luke Luke 44 13 3 Non, dico vobis : sed nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.
Luke Luke 44 13 4 Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos : putatis quia et ipsi debitores fuerint praeter omnes homines habitantes in Jerusalem ?
Luke Luke 44 13 5 Non, dico vobis : sed si poenitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.
Luke Luke 44 13 6 Dicebat autem et hanc similitudinem : Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit.
Luke Luke 44 13 7 Dixit autem ad cultorem vineae : Ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio : succide ergo illam : ut quid etiam terram occupat ?
Luke Luke 44 13 8 At ille respondens, dicit illi : Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora,
Luke Luke 44 13 9 et siquidem fecerit fructum : sin autem, in futurum succides eam.
Luke Luke 44 13 10 Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.
Luke Luke 44 13 11 Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo : et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.
Luke Luke 44 13 12 Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi : Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
Luke Luke 44 13 13 Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.
Luke Luke 44 13 14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbae : Sex dies sunt in quibus oportet operari : in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.
Luke Luke 44 13 15 Respondens autem ad illum Dominus, dixit : Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit adaquare ?
Luke Luke 44 13 16 Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ?
Luke Luke 44 13 17 Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii ejus : et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo.
Luke Luke 44 13 18 Dicebat ergo : Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud ?
Luke Luke 44 13 19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam : et volucres caeli requieverunt in ramis ejus.
Luke Luke 44 13 20 Et iterum dixit : Cui simile aestimabo regnum Dei ?
Luke Luke 44 13 21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum.
Luke Luke 44 13 22 Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem.
Luke Luke 44 13 23 Ait autem illi quidam : Domine, si pauci sunt, qui salvantur ? Ipse autem dixit ad illos :
Luke Luke 44 13 24 Contendite intrare per angustam portam : quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt.
Luke Luke 44 13 25 Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes : Domine, aperi nobis : et respondens dicet vobis : Nescio vos unde sitis :
Luke Luke 44 13 26 tunc incipietis dicere : Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.
Luke Luke 44 13 27 Et dicet vobis : Nescio vos unde sitis : discedite a me omnes operarii iniquitatis.
Luke Luke 44 13 28 Ibi erit fletus et stridor dentium : cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
Luke Luke 44 13 29 Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei.
Luke Luke 44 13 30 Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.
Luke Luke 44 13 31 In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi : Exi, et vade hinc : quia Herodes vult te occidere.
Luke Luke 44 13 32 Et ait illis : Ite, et dicite vulpi illi : Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor.
Luke Luke 44 13 33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare : quia non capit prophetam perire extra Jerusalem.
Luke Luke 44 13 34 Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti ?
Luke Luke 44 13 35 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis : Benedictus qui venit in nomine Domini.
Luke Luke 44 14 1 Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.
Luke Luke 44 14 2 Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.
Luke Luke 44 14 3 Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisaeos, dicens : Si licet sabbato curare ?
Luke Luke 44 14 4 At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit.
Luke Luke 44 14 5 Et respondens ad illos dixit : Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati ?
Luke Luke 44 14 6 Et non poterant ad haec respondere illi.
Luke Luke 44 14 7 Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos :
Luke Luke 44 14 8 Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo.
Luke Luke 44 14 9 Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi : Da huic locum : et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.
Luke Luke 44 14 10 Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco : ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi : Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus :
Luke Luke 44 14 11 quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur : et qui se humiliat, exaltabitur.
Luke Luke 44 14 12 Dicebat autem et ei, qui invitaverat : Cum facis prandium, aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites : ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio ;
Luke Luke 44 14 13 sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et caecos :
Luke Luke 44 14 14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi : retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.
Luke Luke 44 14 15 Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi : Beatus qui manducabit panem in regno Dei.
Luke Luke 44 14 16 At ipse dixit ei : Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos.
Luke Luke 44 14 17 Et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia.
Luke Luke 44 14 18 Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei : Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam : rogo te, habe me excusatum.
Luke Luke 44 14 19 Et alter dixit : Juga boum emi quinque, et eo probare illa : rogo te, habe me excusatum.
Luke Luke 44 14 20 Et alius dixit : Uxorem duxi, et ideo non possum venire.
Luke Luke 44 14 21 Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo : Exi cito in plateas et vicos civitatis : et pauperes, ac debiles, et caecos, et claudos introduc huc.
Luke Luke 44 14 22 Et ait servus : Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.
Luke Luke 44 14 23 Et ait dominus servo : Exi in vias, et saepes : et compelle intrare, ut impleatur domus mea.
Luke Luke 44 14 24 Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit coenam meam.
Luke Luke 44 14 25 Ibant autem turbae multae cum eo : et conversus dixit ad illos :
Luke Luke 44 14 26 Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.
Luke Luke 44 14 27 Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus.
Luke Luke 44 14 28 Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,
Luke Luke 44 14 29 ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei,
Luke Luke 44 14 30 dicentes : Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare ?
Luke Luke 44 14 31 Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se ?
Luke Luke 44 14 32 Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quae pacis sunt.
Luke Luke 44 14 33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.
Luke Luke 44 14 34 Bonum est sal : si autem sal evanuerit, in quo condietur ?
Luke Luke 44 14 35 Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.
Luke Luke 44 15 1 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.
Luke Luke 44 15 2 Et murmurabant pharisaei, et scribae, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
Luke Luke 44 15 3 Et ait ad illos parabolam istam dicens :
Luke Luke 44 15 4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam ?
Luke Luke 44 15 5 Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens :
Luke Luke 44 15 6 et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat.
Luke Luke 44 15 7 Dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia.
Luke Luke 44 15 8 Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat ?
Luke Luke 44 15 9 Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.
Luke Luke 44 15 10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.
Luke Luke 44 15 11 Ait autem : Homo quidam habuit duos filios :
Luke Luke 44 15 12 et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit. Et divisit illis substantiam.
Luke Luke 44 15 13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
Luke Luke 44 15 14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere.
Luke Luke 44 15 15 Et abiit, et adhaesit uni civium regionis illius : et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
Luke Luke 44 15 16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat.
Luke Luke 44 15 17 In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo !
Luke Luke 44 15 18 surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in caelum, et coram te :
Luke Luke 44 15 19 jam non sum dignus vocari filius tuus : fac me sicut unum de mercenariis tuis.
Luke Luke 44 15 20 Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.
Luke Luke 44 15 21 Dixitque ei filius : Pater, peccavi in caelum, et coram te : jam non sum dignus vocari filius tuus.
Luke Luke 44 15 22 Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus :
Luke Luke 44 15 23 et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur :
Luke Luke 44 15 24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Et coeperunt epulari.
Luke Luke 44 15 25 Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum :
Luke Luke 44 15 26 et vocavit unum de servis, et interrogavit quid haec essent.
Luke Luke 44 15 27 Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.
Luke Luke 44 15 28 Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, coepit rogare illum.
Luke Luke 44 15 29 At ille respondens, dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum praeterivi : et numquam dedisti mihi haedum ut cum amicis meis epularer.
Luke Luke 44 15 30 Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
Luke Luke 44 15 31 At ipse dixit illi : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt :
Luke Luke 44 15 32 epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est.
Luke Luke 44 16 1 Dicebat autem et ad discipulos suos : Homo quidam erat dives, qui habebat villicum : et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
Luke Luke 44 16 2 Et vocavit illum, et ait illi : Quid hoc audio de te ? redde rationem villicationis tuae : jam enim non poteris villicare.
Luke Luke 44 16 3 Ait autem villicus intra se : Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem ? Fodere non valeo, mendicare erubesco.
Luke Luke 44 16 4 Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.
Luke Luke 44 16 5 Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo : Quantum debes domino meo ?
Luke Luke 44 16 6 At ille dixit : Centum cados olei. Dixitque illi : Accipe cautionem tuam : et sede cito, scribe quinquaginta.
Luke Luke 44 16 7 Deinde alii dixit : Tu vero quantum debes ? Qui ait : Centum coros tritici. Ait illi : Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.
Luke Luke 44 16 8 Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset : quia filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
Luke Luke 44 16 9 Et ego vobis dico : facite vobis amicos de mammona iniquitatis : ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.
Luke Luke 44 16 10 Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est : et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.
Luke Luke 44 16 11 Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis ?
Luke Luke 44 16 12 Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis ?
Luke Luke 44 16 13 Nemo servus potest duobus dominis servire : aut enim unum odiet, et alterum diliget : aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae.
Luke Luke 44 16 14 Audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant avari : et deridebant illum.
Luke Luke 44 16 15 Et ait illis : Vos estis qui justificatis vos coram hominibus : Deus autem novit corda vestra : quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
Luke Luke 44 16 16 Lex et prophetae usque ad Joannem : ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
Luke Luke 44 16 17 Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de lege unum apicem cadere.
Luke Luke 44 16 18 Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, moechatur : et qui dimissam a viro ducit, moechatur.
Luke Luke 44 16 19 Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.
Luke Luke 44 16 20 Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,
Luke Luke 44 16 21 cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat : sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.
Luke Luke 44 16 22 Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.
Luke Luke 44 16 23 Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus :
Luke Luke 44 16 24 et ipse clamans dixit : Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
Luke Luke 44 16 25 Et dixit illi Abraham : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris :
Luke Luke 44 16 26 et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est : ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.
Luke Luke 44 16 27 Et ait : Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei :
Luke Luke 44 16 28 habeo enim quinque fratres : ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.
Luke Luke 44 16 29 Et ait illi Abraham : Habent Moysen et prophetas : audiant illos.
Luke Luke 44 16 30 At ille dixit : Non, pater Abraham : sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent.
Luke Luke 44 16 31 Ait autem illi : Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.
Luke Luke 44 17 1 Et ait ad discipulos suos : Impossibile est ut non veniant scandala : vae autem illi per quem veniunt.
Luke Luke 44 17 2 Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
Luke Luke 44 17 3 Attendite vobis : Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum : et si poenitentiam egerit, dimitte illi.
Luke Luke 44 17 4 Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens : Poenitet me, dimitte illi.
Luke Luke 44 17 5 Et dixerunt apostoli Domino : Adauge nobis fidem.
Luke Luke 44 17 6 Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.
Luke Luke 44 17 7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi : Statim transi, recumbe :
Luke Luke 44 17 8 et non dicat ei : Para quod coenem, et praecinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post haec tu manducabis, et bibes ?
Luke Luke 44 17 9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae ei imperaverat ?
Luke Luke 44 17 10 non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus.
Luke Luke 44 17 11 Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilaeam.
Luke Luke 44 17 12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe :
Luke Luke 44 17 13 et levaverunt vocem, dicentes : Jesu praeceptor, miserere nostri.
Luke Luke 44 17 14 Quos ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.
Luke Luke 44 17 15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,
Luke Luke 44 17 16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens : et hic erat Samaritanus.
Luke Luke 44 17 17 Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem mundati sunt ? et novem ubi sunt ?
Luke Luke 44 17 18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.
Luke Luke 44 17 19 Et ait illi : Surge, vade : quia fides tua te salvum fecit.
Luke Luke 44 17 20 Interrogatus autem a pharisaeis : Quando venit regnum Dei ? respondens eis, dixit : Non venit regnum Dei cum observatione :
Luke Luke 44 17 21 neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.
Luke Luke 44 17 22 Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.
Luke Luke 44 17 23 Et dicent vobis : Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini :
Luke Luke 44 17 24 nam, sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt, fulget : ita erit Filius hominis in die sua.
Luke Luke 44 17 25 Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.
Luke Luke 44 17 26 Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis :
Luke Luke 44 17 27 edebant et bibebant : uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam : et venit diluvium, et perdidit omnes.
Luke Luke 44 17 28 Similiter sicut factum est in diebus Lot : edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et aedificabant :
Luke Luke 44 17 29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo, et omnes perdidit :
Luke Luke 44 17 30 secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur.
Luke Luke 44 17 31 In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa : et qui in agro, similiter non redeat retro.
Luke Luke 44 17 32 Memores estote uxoris Lot.
Luke Luke 44 17 33 Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam : et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
Luke Luke 44 17 34 Dico vobis : In illa nocte erunt duo in lecto uno : unus assumetur, et alter relinquetur :
Luke Luke 44 17 35 duae erunt molentes in unum : una assumetur, et altera relinquetur : duo in agro : unus assumetur, et alter relinquetur.
Luke Luke 44 17 36 Respondentes dicunt illi : Ubi Domine ?
Luke Luke 44 17 37 Qui dixit illis : Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae.
Luke Luke 44 18 1 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
Luke Luke 44 18 2 dicens : Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.
Luke Luke 44 18 3 Vidua autem quaedam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens : Vindica me de adversario meo.
Luke Luke 44 18 4 Et nolebat per multum tempus. Post haec autem dixit intra se : Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor :
Luke Luke 44 18 5 tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.
Luke Luke 44 18 6 Ait autem Dominus : Audite quid judex iniquitatis dicit :
Luke Luke 44 18 7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis ?
Luke Luke 44 18 8 Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ?
Luke Luke 44 18 9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam :
Luke Luke 44 18 10 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent : unus pharisaeus et alter publicanus.
Luke Luke 44 18 11 Pharisaeus stans, haec apud se orabat : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum : raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus :
Luke Luke 44 18 12 jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo.
Luke Luke 44 18 13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad caelum levare : sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus propitius esto mihi peccatori.
Luke Luke 44 18 14 Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo : quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.
Luke Luke 44 18 15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.
Luke Luke 44 18 16 Jesus autem convocans illos, dixit : Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos : talium est enim regnum Dei.
Luke Luke 44 18 17 Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
Luke Luke 44 18 18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens : Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo ?
Luke Luke 44 18 19 Dixit autem ei Jesus : Quid me dicis bonum ? nemo bonus nisi solus Deus.
Luke Luke 44 18 20 Mandata nosti : non occides ; non moechaberis ; non furtum facies ; non falsum testimonium dices ; honora patrem tuum et matrem.
Luke Luke 44 18 21 Qui ait : Haec omnia custodivi a juventute mea.
Luke Luke 44 18 22 Quo audito, Jesus ait ei : Adhuc unum tibi deest : omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo : et veni, sequere me.
Luke Luke 44 18 23 His ille auditis, contristatus est : quia dives erat valde.
Luke Luke 44 18 24 Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit : Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt !
Luke Luke 44 18 25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.
Luke Luke 44 18 26 Et dixerunt qui audiebant : Et quis potest salvus fieri ?
Luke Luke 44 18 27 Ait illis : Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.
Luke Luke 44 18 28 Ait autem Petrus : Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.
Luke Luke 44 18 29 Qui dixit eis : Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,
Luke Luke 44 18 30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam.
Luke Luke 44 18 31 Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis :
Luke Luke 44 18 32 tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur :
Luke Luke 44 18 33 et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.
Luke Luke 44 18 34 Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur.
Luke Luke 44 18 35 Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, caecus quidam sedebat secus viam, mendicans.
Luke Luke 44 18 36 Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset.
Luke Luke 44 18 37 Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.
Luke Luke 44 18 38 Et clamavit, dicens : Jesu, fili David, miserere mei.
Luke Luke 44 18 39 Et qui praeibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.
Luke Luke 44 18 40 Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,
Luke Luke 44 18 41 dicens : Quid tibi vis faciam ? At ille dixit : Domine, ut videam.
Luke Luke 44 18 42 Et Jesus dixit illi : Respice, fides tua te salvum fecit.
Luke Luke 44 18 43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.
Luke Luke 44 19 1 Et ingressus perambulabat Jericho.
Luke Luke 44 19 2 Et ecce vir nomine Zachaeus : et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives :
Luke Luke 44 19 3 et quaerebat videre Jesum, quis esset : et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat.
Luke Luke 44 19 4 Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum : quia inde erat transiturus.
Luke Luke 44 19 5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zachaee, festinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere.
Luke Luke 44 19 6 Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.
Luke Luke 44 19 7 Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.
Luke Luke 44 19 8 Stans autem Zachaeus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
Luke Luke 44 19 9 Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse filius sit Abrahae.
Luke Luke 44 19 10 Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat.
Luke Luke 44 19 11 Haec illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
Luke Luke 44 19 12 Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
Luke Luke 44 19 13 Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio.
Luke Luke 44 19 14 Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos.
Luke Luke 44 19 15 Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
Luke Luke 44 19 16 Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
Luke Luke 44 19 17 Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
Luke Luke 44 19 18 Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas.
Luke Luke 44 19 19 Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates.
Luke Luke 44 19 20 Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario :
Luke Luke 44 19 21 timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.
Luke Luke 44 19 22 Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi :
Luke Luke 44 19 23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ?
Luke Luke 44 19 24 Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.
Luke Luke 44 19 25 Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas.
Luke Luke 44 19 26 Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.
Luke Luke 44 19 27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc : et interficite ante me.
Luke Luke 44 19 28 Et his dictis, praecedebat ascendens Jerosolymam.
Luke Luke 44 19 29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,
Luke Luke 44 19 30 dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod introëuntes, invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite.
Luke Luke 44 19 31 Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat.
Luke Luke 44 19 32 Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
Luke Luke 44 19 33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ?
Luke Luke 44 19 34 At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet.
Luke Luke 44 19 35 Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.
Luke Luke 44 19 36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via :
Luke Luke 44 19 37 et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnes turbae discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,
Luke Luke 44 19 38 dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini : pax in caelo, et gloria in excelsis.
Luke Luke 44 19 39 Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos.
Luke Luke 44 19 40 Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.
Luke Luke 44 19 41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens :
Luke Luke 44 19 42 Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi : nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
Luke Luke 44 19 43 Quia venient dies in te : et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te : et coangustabunt te undique :
Luke Luke 44 19 44 et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem : eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae.
Luke Luke 44 19 45 Et ingressus in templum, coepit ejicere vendentes in illo, et ementes,
Luke Luke 44 19 46 dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est : vos autem fecistis illam speluncam latronum.
Luke Luke 44 19 47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribae, et princeps plebis quaerebant illum perdere :
Luke Luke 44 19 48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.
Luke Luke 44 20 1 Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribae cum senioribus,
Luke Luke 44 20 2 et aiunt dicentes ad illum : Dic nobis in qua potestate haec facis ? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem ?
Luke Luke 44 20 3 Respondens autem Jesus, dixit ad illos : Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi :
Luke Luke 44 20 4 baptismus Joannis de caelo erat, an ex hominibus ?
Luke Luke 44 20 5 At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia si dixerimus : De caelo, dicet : Quare ergo non credidistis illi ?
Luke Luke 44 20 6 Si autem dixerimus : Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos : certi sunt enim Joannem prophetam esse.
Luke Luke 44 20 7 Et responderunt se nescire unde esset.
Luke Luke 44 20 8 Et Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio.
Luke Luke 44 20 9 Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc : Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis : et ipse peregre fuit multis temporibus.
Luke Luke 44 20 10 Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi. Qui caesum dimiserunt eum inanem.
Luke Luke 44 20 11 Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque caedentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.
Luke Luke 44 20 12 Et addidit tertium mittere : qui et illum vulnerantes ejecerunt.
Luke Luke 44 20 13 Dixit autem dominus vineae : Quid faciam ? Mittam filium meum dilectum : forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.
Luke Luke 44 20 14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes : Hic est haeres, occidamus illum, ut nostra fiat haereditas.
Luke Luke 44 20 15 Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae ?
Luke Luke 44 20 16 veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi : Absit.
Luke Luke 44 20 17 Ille autem aspiciens eos, ait : Quid est ergo hoc quod scriptum est : Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli ?
Luke Luke 44 20 18 Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur : super quem autem ceciderit, comminuet illum.
Luke Luke 44 20 19 Et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum : cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.
Luke Luke 44 20 20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati praesidis.
Luke Luke 44 20 21 Et interrogaverunt eum, dicentes : Magister, scimus quia recte dicis et doces : et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.
Luke Luke 44 20 22 Licet nobis tributum dare Caesari, an non ?
Luke Luke 44 20 23 Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos : Quid me tentatis ?
Luke Luke 44 20 24 ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem ? Respondentes dixerunt ei : Caesaris.
Luke Luke 44 20 25 Et ait illis : Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari : et quae sunt Dei, Deo.
Luke Luke 44 20 26 Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe : et mirati in responso ejus, tacuerunt.
Luke Luke 44 20 27 Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,
Luke Luke 44 20 28 dicentes : Magister, Moyses scripsit nobis : Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.
Luke Luke 44 20 29 Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.
Luke Luke 44 20 30 Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.
Luke Luke 44 20 31 Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.
Luke Luke 44 20 32 Novissime omnium mortua est et mulier.
Luke Luke 44 20 33 In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor ? siquidem septem habuerunt eam uxorem.
Luke Luke 44 20 34 Et ait illis Jesus : Filii hujus saeculi nubunt, et traduntur ad nuptias :
Luke Luke 44 20 35 illi vero qui digni habebuntur saeculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores :
Luke Luke 44 20 36 neque enim ultra mori potuerunt : aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.
Luke Luke 44 20 37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.
Luke Luke 44 20 38 Deus autem non est mortuorum, sed vivorum : omnes enim vivunt ei.
Luke Luke 44 20 39 Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei : Magister, bene dixisti.
Luke Luke 44 20 40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
Luke Luke 44 20 41 Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum filium esse David ?
Luke Luke 44 20 42 et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis,
Luke Luke 44 20 43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Luke Luke 44 20 44 David ergo Dominum illum vocat : et quomodo filius ejus est ?
Luke Luke 44 20 45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis :
Luke Luke 44 20 46 Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis,
Luke Luke 44 20 47 qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem : hi accipient damnationem majorem.
Luke Luke 44 21 1 Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
Luke Luke 44 21 2 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo.
Luke Luke 44 21 3 Et dixit : Vere dico vobis, quia vidua haec pauper plus quam omnes misit.
Luke Luke 44 21 4 Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei : haec autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.
Luke Luke 44 21 5 Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit :
Luke Luke 44 21 6 Haec quae videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
Luke Luke 44 21 7 Interrogaverunt autem illum, dicentes : Praeceptor, quando haec erunt, et quod signum cum fieri incipient ?
Luke Luke 44 21 8 Qui dixit : Videte ne seducamini : multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et tempus appropinquavit : nolite ergo ire post eos.
Luke Luke 44 21 9 Cum autem audieritis praelia et seditiones, nolite terreri : oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis.
Luke Luke 44 21 10 Tunc dicebat illis : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.
Luke Luke 44 21 11 Et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de caelo, et signa magna erunt.
Luke Luke 44 21 12 Sed ante haec omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum :
Luke Luke 44 21 13 continget autem vobis in testimonium.
Luke Luke 44 21 14 Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis :
Luke Luke 44 21 15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
Luke Luke 44 21 16 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis :
Luke Luke 44 21 17 et eritis odio omnibus propter nomen meum :
Luke Luke 44 21 18 et capillus de capite vestro non peribit.
Luke Luke 44 21 19 In patientia vestra possidebitis animas vestras.
Luke Luke 44 21 20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus :
Luke Luke 44 21 21 tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant : et qui in regionibus, non intrent in eam,
Luke Luke 44 21 22 quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt.
Luke Luke 44 21 23 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.
Luke Luke 44 21 24 Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
Luke Luke 44 21 25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris, et fluctuum :
Luke Luke 44 21 26 arescentibus hominibus prae timore, et exspectatione, quae supervenient universo orbi : nam virtutes caelorum movebuntur :
Luke Luke 44 21 27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.
Luke Luke 44 21 28 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra : quoniam appropinquat redemptio vestra.
Luke Luke 44 21 29 Et dixit illis similitudinem : Videte ficulneam, et omnes arbores :
Luke Luke 44 21 30 cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas.
Luke Luke 44 21 31 Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
Luke Luke 44 21 32 Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant.
Luke Luke 44 21 33 Caelum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt.
Luke Luke 44 21 34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitae, et superveniat in vos repentina dies illa :
Luke Luke 44 21 35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae.
Luke Luke 44 21 36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis.
Luke Luke 44 21 37 Erat autem diebus docens in templo : noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.
Luke Luke 44 21 38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.
Luke Luke 44 22 1 Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha :
Luke Luke 44 22 2 et quaerebant principes sacerdotum, et scribae, quomodo Jesum interficerent : timebant vero plebem.
Luke Luke 44 22 3 Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim :
Luke Luke 44 22 4 et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.
Luke Luke 44 22 5 Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.
Luke Luke 44 22 6 Et spopondit, et quaerebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.
Luke Luke 44 22 7 Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.
Luke Luke 44 22 8 Et misit Petrum et Joannem, dicens : Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.
Luke Luke 44 22 9 At illi dixerunt : Ubi vis paremus ?
Luke Luke 44 22 10 Et dixit ad eos : Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquae portans : sequimini eum in domum, in quam intrat,
Luke Luke 44 22 11 et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem ?
Luke Luke 44 22 12 Et ipse ostendet vobis coenaculum magnum stratum, et ibi parate.
Luke Luke 44 22 13 Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.
Luke Luke 44 22 14 Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.
Luke Luke 44 22 15 Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
Luke Luke 44 22 16 Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.
Luke Luke 44 22 17 Et accepto calice gratias egit, et dixit : Accipite, et dividite inter vos.
Luke Luke 44 22 18 Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.
Luke Luke 44 22 19 Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem.
Luke Luke 44 22 20 Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.
Luke Luke 44 22 21 Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.
Luke Luke 44 22 22 Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit : verumtamen vae homini illi per quem tradetur.
Luke Luke 44 22 23 Et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.
Luke Luke 44 22 24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.
Luke Luke 44 22 25 Dixit autem eis : Reges gentium dominantur eorum : et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
Luke Luke 44 22 26 Vos autem non sic : sed qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui praecessor est, sicut ministrator.
Luke Luke 44 22 27 Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat :
Luke Luke 44 22 28 vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.
Luke Luke 44 22 29 Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
Luke Luke 44 22 30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.
Luke Luke 44 22 31 Ait autem Dominus : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum :
Luke Luke 44 22 32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.
Luke Luke 44 22 33 Qui dixit ei : Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.
Luke Luke 44 22 34 At ille dixit : Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis :
Luke Luke 44 22 35 Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ?
Luke Luke 44 22 36 At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.
Luke Luke 44 22 37 Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quae sunt de me finem habent.
Luke Luke 44 22 38 At illi dixerunt : Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis : Satis est.
Luke Luke 44 22 39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.
Luke Luke 44 22 40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis : Orate ne intretis in tentationem.
Luke Luke 44 22 41 Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat,
Luke Luke 44 22 42 dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.
Luke Luke 44 22 43 Apparuit autem illi angelus de caelo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
Luke Luke 44 22 44 Et factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.
Luke Luke 44 22 45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes prae tristitia.
Luke Luke 44 22 46 Et ait illis : Quid dormitis ? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
Luke Luke 44 22 47 Adhuc eo loquente, ecce turba : et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.
Luke Luke 44 22 48 Jesus autem dixit illi : Juda, osculo Filium hominis tradis ?
Luke Luke 44 22 49 Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : Domine, si percutimus in gladio ?
Luke Luke 44 22 50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.
Luke Luke 44 22 51 Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.
Luke Luke 44 22 52 Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores : Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus ?
Luke Luke 44 22 53 Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum.
Luke Luke 44 22 54 Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum : Petrus vero sequebatur a longe.
Luke Luke 44 22 55 Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.
Luke Luke 44 22 56 Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat.
Luke Luke 44 22 57 At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum.
Luke Luke 44 22 58 Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum.
Luke Luke 44 22 59 Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat : nam et Galilaeus est.
Luke Luke 44 22 60 Et ait Petrus : Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.
Luke Luke 44 22 61 Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat : Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.
Luke Luke 44 22 62 Et egressus foras Petrus flevit amare.
Luke Luke 44 22 63 Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, caedentes.
Luke Luke 44 22 64 Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus : et interrogabant eum, dicentes : Prophetiza, quis est, qui te percussit ?
Luke Luke 44 22 65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.
Luke Luke 44 22 66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribae, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis.
Luke Luke 44 22 67 Et ait illis : Si vobis dixero, non credetis mihi :
Luke Luke 44 22 68 si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.
Luke Luke 44 22 69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.
Luke Luke 44 22 70 Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei ? Qui ait : Vos dicitis, quia ego sum.
Luke Luke 44 22 71 At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium ? ipsi enim audivimus de ore ejus.
Luke Luke 44 23 1 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.
Luke Luke 44 23 2 Coeperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Caesari, et dicentem se Christum regem esse.
Luke Luke 44 23 3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens : Tu es rex Judaeorum ? At ille respondens ait : Tu dicis.
Luke Luke 44 23 4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas : Nihil invenio causae in hoc homine.
Luke Luke 44 23 5 At illi invalescebant, dicentes : Commovet populum docens per universam Judaeam, incipiens a Galilaea usque huc.
Luke Luke 44 23 6 Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit si homo Galilaeus esset.
Luke Luke 44 23 7 Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.
Luke Luke 44 23 8 Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
Luke Luke 44 23 9 Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.
Luke Luke 44 23 10 Stabant autem principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum.
Luke Luke 44 23 11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo : et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.
Luke Luke 44 23 12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die : nam antea inimici erant ad invicem.
Luke Luke 44 23 13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,
Luke Luke 44 23 14 dixit ad illos : Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.
Luke Luke 44 23 15 Sed neque Herodes : nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.
Luke Luke 44 23 16 Emendatum ergo illum dimittam.
Luke Luke 44 23 17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.
Luke Luke 44 23 18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens : Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam :
Luke Luke 44 23 19 qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
Luke Luke 44 23 20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.
Luke Luke 44 23 21 At illi succlamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum.
Luke Luke 44 23 22 Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? nullam causam mortis invenio in eo : corripiam ergo illum et dimittam.
Luke Luke 44 23 23 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur : et invalescebant voces eorum.
Luke Luke 44 23 24 Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.
Luke Luke 44 23 25 Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant : Jesum vero tradidit voluntati eorum.
Luke Luke 44 23 26 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.
Luke Luke 44 23 27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabantur eum.
Luke Luke 44 23 28 Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiae Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.
Luke Luke 44 23 29 Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt.
Luke Luke 44 23 30 Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos ; et collibus : Operite nos.
Luke Luke 44 23 31 Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet ?
Luke Luke 44 23 32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
Luke Luke 44 23 33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.
Luke Luke 44 23 34 Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.
Luke Luke 44 23 35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
Luke Luke 44 23 36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,
Luke Luke 44 23 37 et dicentes : Si tu es rex Judaeorum, salvum te fac.
Luke Luke 44 23 38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris graecis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judaeorum.
Luke Luke 44 23 39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.
Luke Luke 44 23 40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.
Luke Luke 44 23 41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit.
Luke Luke 44 23 42 Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.
Luke Luke 44 23 43 Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi : hodie mecum eris in paradiso.
Luke Luke 44 23 44 Erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universam terram usque ad horam nonam.
Luke Luke 44 23 45 Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.
Luke Luke 44 23 46 Et clamans voce magna Jesus ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et haec dicens, expiravit.
Luke Luke 44 23 47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens : Vere hic homo justus erat.
Luke Luke 44 23 48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
Luke Luke 44 23 49 Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quae secutae eum erant a Galilaea, haec videntes.
Luke Luke 44 23 50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus :
Luke Luke 44 23 51 hic non consenserat consilio, et actibus eorum : ab Arimathaea civitate Judaeae, qui exspectabat et ipse regnum Dei :
Luke Luke 44 23 52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu :
Luke Luke 44 23 53 et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.
Luke Luke 44 23 54 Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.
Luke Luke 44 23 55 Subsecutae autem mulieres, quae cum eo venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.
Luke Luke 44 23 56 Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta : et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.
Luke Luke 44 24 1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant aromata :
Luke Luke 44 24 2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
Luke Luke 44 24 3 Et ingressae non invenerunt corpus Domini Jesu.
Luke Luke 44 24 4 Et factum est, dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
Luke Luke 44 24 5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quaeritis viventem cum mortuis ?
Luke Luke 44 24 6 non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset,
Luke Luke 44 24 7 dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.
Luke Luke 44 24 8 Et recordatae sunt verborum ejus.
Luke Luke 44 24 9 Et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim, et ceteris omnibus.
Luke Luke 44 24 10 Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceterae quae cum eis erant, quae dicebant ad apostolos haec.
Luke Luke 44 24 11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.
Luke Luke 44 24 12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum : et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
Luke Luke 44 24 13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.
Luke Luke 44 24 14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant.
Luke Luke 44 24 15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quaererent : et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis :
Luke Luke 44 24 16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
Luke Luke 44 24 17 Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ?
Luke Luke 44 24 18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus ?
Luke Luke 44 24 19 Quibus ille dixit : Quae ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo :
Luke Luke 44 24 20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum :
Luke Luke 44 24 21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël : et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie quod haec facta sunt.
Luke Luke 44 24 22 Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum,
Luke Luke 44 24 23 et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
Luke Luke 44 24 24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.
Luke Luke 44 24 25 Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae !
Luke Luke 44 24 26 Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?
Luke Luke 44 24 27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant.
Luke Luke 44 24 28 Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire.
Luke Luke 44 24 29 Et coëgerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.
Luke Luke 44 24 30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.
Luke Luke 44 24 31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum.
Luke Luke 44 24 32 Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ?
Luke Luke 44 24 33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,
Luke Luke 44 24 34 dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.
Luke Luke 44 24 35 Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
Luke Luke 44 24 36 Dum autem haec loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere.
Luke Luke 44 24 37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.
Luke Luke 44 24 38 Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ?
Luke Luke 44 24 39 videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
Luke Luke 44 24 40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
Luke Luke 44 24 41 Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur ?
Luke Luke 44 24 42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.
Luke Luke 44 24 43 Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
Luke Luke 44 24 44 Et dixit ad eos : Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.
Luke Luke 44 24 45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,
Luke Luke 44 24 46 et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die :
Luke Luke 44 24 47 et praedicari in nomine ejus poenitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.
Luke Luke 44 24 48 Vos autem testes estis horum.
Luke Luke 44 24 49 Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
Luke Luke 44 24 50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.
Luke Luke 44 24 51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in caelum.
Luke Luke 44 24 52 Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno :
Luke Luke 44 24 53 et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.
John John 45 1 1 [In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
John John 45 1 2 Hoc erat in principio apud Deum.
John John 45 1 3 Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
John John 45 1 4 In ipso vita erat, et vita erat lux hominum :
John John 45 1 5 et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.
John John 45 1 6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.
John John 45 1 7 Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
John John 45 1 8 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
John John 45 1 9 Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
John John 45 1 10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
John John 45 1 11 In propria venit, et sui eum non receperunt.
John John 45 1 12 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus :
John John 45 1 13 qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
John John 45 1 14 Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis.
John John 45 1 15 Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens : Hic erat quem dixi : Qui post me venturus est, ante me factus est : quia prior me erat.
John John 45 1 16 Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia :
John John 45 1 17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
John John 45 1 18 Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.]
John John 45 1 19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judaei ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ?
John John 45 1 20 Et confessus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus.
John John 45 1 21 Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non.
John John 45 1 22 Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? quid dicis de teipso ?
John John 45 1 23 Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
John John 45 1 24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis.
John John 45 1 25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ?
John John 45 1 26 Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
John John 45 1 27 Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.
John John 45 1 28 Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.
John John 45 1 29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
John John 45 1 30 Hic est de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est : quia prior me erat :
John John 45 1 31 et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans.
John John 45 1 32 Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum.
John John 45 1 33 Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.
John John 45 1 34 Et ego vidi : et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
John John 45 1 35 Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.
John John 45 1 36 Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce agnus Dei.
John John 45 1 37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.
John John 45 1 38 Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quaeritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ?
John John 45 1 39 Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima.
John John 45 1 40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.
John John 45 1 41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).
John John 45 1 42 Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.
John John 45 1 43 In crastinum voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me.
John John 45 1 44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri.
John John 45 1 45 Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.
John John 45 1 46 Et dixit ei Nathanaël : A Nazareth potest aliquid boni esse ? Dicit ei Philippus : Veni et vide.
John John 45 1 47 Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est.
John John 45 1 48 Dicit ei Nathanaël : Unde me nosti ? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.
John John 45 1 49 Respondit ei Nathanaël, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël.
John John 45 1 50 Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis ; majus his videbis.
John John 45 1 51 Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.
John John 45 2 1 Et die tertia nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Jesu ibi.
John John 45 2 2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.
John John 45 2 3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent.
John John 45 2 4 Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea.
John John 45 2 5 Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite.
John John 45 2 6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Judaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.
John John 45 2 7 Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.
John John 45 2 8 Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.
John John 45 2 9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinus,
John John 45 2 10 et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.
John John 45 2 11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.
John John 45 2 12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus.
John John 45 2 13 Et prope erat Pascha Judaeorum, et ascendit Jesus Jerosolymam :
John John 45 2 14 et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.
John John 45 2 15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit aes, et mensas subvertit.
John John 45 2 16 Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.
John John 45 2 17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuae comedit me.
John John 45 2 18 Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia haec facis ?
John John 45 2 19 Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
John John 45 2 20 Dixerunt ergo Judaei : Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ?
John John 45 2 21 Ille autem dicebat de templo corporis sui.
John John 45 2 22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Jesus.
John John 45 2 23 Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quae faciebat.
John John 45 2 24 Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
John John 45 2 25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.
John John 45 3 1 Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Judaeorum.
John John 45 3 2 Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
John John 45 3 3 Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
John John 45 3 4 Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et renasci ?
John John 45 3 5 Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.
John John 45 3 6 Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
John John 45 3 7 Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo.
John John 45 3 8 Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu.
John John 45 3 9 Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt haec fieri ?
John John 45 3 10 Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israël, et haec ignoras ?
John John 45 3 11 Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
John John 45 3 12 Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis ?
John John 45 3 13 Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo.
John John 45 3 14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis :
John John 45 3 15 ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
John John 45 3 16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
John John 45 3 17 Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
John John 45 3 18 Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est : quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
John John 45 3 19 Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera.
John John 45 3 20 Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus :
John John 45 3 21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.
John John 45 3 22 Post haec venit Jesus et discipuli ejus in terram Judaeam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.
John John 45 3 23 Erat autem et Joannes baptizans, in Aennon, juxta Salim : quia aquae multae erant illic, et veniebant et baptizabantur.
John John 45 3 24 Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.
John John 45 3 25 Facta est autem quaestio ex discipulis Joannis cum Judaeis de purificatione.
John John 45 3 26 Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
John John 45 3 27 Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo.
John John 45 3 28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus : sed quia missus sum ante illum.
John John 45 3 29 Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
John John 45 3 30 Illum oportet crescere, me autem minui.
John John 45 3 31 Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de caelo venit, super omnes est.
John John 45 3 32 Et quod vidit, et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit.
John John 45 3 33 Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.
John John 45 3 34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
John John 45 3 35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.
John John 45 3 36 Qui credit in Filium, habet vitam aeternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
John John 45 4 1 Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisaei quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes
John John 45 4 2 (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),
John John 45 4 3 reliquit Judaeam, et abiit iterum in Galilaeam.
John John 45 4 4 Oportebat autem eum transire per Samariam.
John John 45 4 5 Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, juxta praedium quod dedit Jacob Joseph filio suo.
John John 45 4 6 Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.
John John 45 4 7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere.
John John 45 4 8 (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.)
John John 45 4 9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Judaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana ? non enim coutuntur Judaei Samaritanis.
John John 45 4 10 Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
John John 45 4 11 Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est : unde ergo habes aquam vivam ?
John John 45 4 12 Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus ?
John John 45 4 13 Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum :
John John 45 4 14 sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.
John John 45 4 15 Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
John John 45 4 16 Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc.
John John 45 4 17 Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia non habeo virum ;
John John 45 4 18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir : hoc vere dixisti.
John John 45 4 19 Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu.
John John 45 4 20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.
John John 45 4 21 Dicit ei Jesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.
John John 45 4 22 Vos adoratis quod nescitis : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judaeis est.
John John 45 4 23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.
John John 45 4 24 Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
John John 45 4 25 Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.
John John 45 4 26 Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor tecum.
John John 45 4 27 Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quaeris ? aut, Quid loqueris cum ea ?
John John 45 4 28 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus :
John John 45 4 29 Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci : numquid ipse est Christus ?
John John 45 4 30 Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.
John John 45 4 31 Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca.
John John 45 4 32 Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
John John 45 4 33 Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ?
John John 45 4 34 Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
John John 45 4 35 Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem.
John John 45 4 36 Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam : ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.
John John 45 4 37 In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
John John 45 4 38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
John John 45 4 39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis : Quia dixit mihi omnia quaecumque feci.
John John 45 4 40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
John John 45 4 41 Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.
John John 45 4 42 Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
John John 45 4 43 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam.
John John 45 4 44 Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
John John 45 4 45 Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent quae fecerat Jerosolymis in die festo : et ipsi enim venerant ad diem festum.
John John 45 4 46 Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.
John John 45 4 47 Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus : incipiebat enim mori.
John John 45 4 48 Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.
John John 45 4 49 Dicit ad eum regulus : Domine, descende priusquam moriatur filius meus.
John John 45 4 50 Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.
John John 45 4 51 Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret.
John John 45 4 52 Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum febris.
John John 45 4 53 Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit ; et credidit ipse et domus ejus tota.
John John 45 4 54 Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judaea in Galilaeam.
John John 45 5 1 Post haec erat dies festus Judaeorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.
John John 45 5 2 Est autem Jerosolymis probatica piscina, quae cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.
John John 45 5 3 In his jacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquae motum.
John John 45 5 4 Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquae, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.
John John 45 5 5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
John John 45 5 6 Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri ?
John John 45 5 7 Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit.
John John 45 5 8 Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum et ambula.
John John 45 5 9 Et statim sanus factus est homo ille : et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.
John John 45 5 10 Dicebant ergo Judaei illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.
John John 45 5 11 Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum et ambula.
John John 45 5 12 Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo qui dixit tibi : Tolle grabatum tuum et ambula ?
John John 45 5 13 Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.
John John 45 5 14 Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce sanus factus es ; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
John John 45 5 15 Abiit ille homo, et nuntiavit Judaeis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.
John John 45 5 16 Propterea persequebantur Judaei Jesum, quia haec faciebat in sabbato.
John John 45 5 17 Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.
John John 45 5 18 Propterea ergo magis quaerebant eum Judaei interficere : quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis :
John John 45 5 19 Amen, amen dico vobis : non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem : quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit.
John John 45 5 20 Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit : et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
John John 45 5 21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
John John 45 5 22 Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio,
John John 45 5 23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem ; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
John John 45 5 24 Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
John John 45 5 25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent.
John John 45 5 26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso :
John John 45 5 27 et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.
John John 45 5 28 Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei :
John John 45 5 29 et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.
John John 45 5 30 Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico : et judicium meum justum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
John John 45 5 31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
John John 45 5 32 Alius est qui testimonium perhibet de me : et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
John John 45 5 33 Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.
John John 45 5 34 Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed haec dico ut vos salvi sitis.
John John 45 5 35 Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.
John John 45 5 36 Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea : ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me :
John John 45 5 37 et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis :
John John 45 5 38 et verbum ejus non habetis in vobis manens : quia quem misit ille, huic vos non creditis.
John John 45 5 39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere : et illae sunt quae testimonium perhibent de me :
John John 45 5 40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.
John John 45 5 41 Claritatem ab hominibus non accipio.
John John 45 5 42 Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
John John 45 5 43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me ; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
John John 45 5 44 Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est, non quaeritis ?
John John 45 5 45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.
John John 45 5 46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit.
John John 45 5 47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis ?
John John 45 6 1 Post haec abiit Jesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis :
John John 45 6 2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur.
John John 45 6 3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
John John 45 6 4 Erat autem proximum Pascha dies festus Judaeorum.
John John 45 6 5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi ?
John John 45 6 6 Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus.
John John 45 6 7 Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.
John John 45 6 8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri :
John John 45 6 9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed haec quid sunt inter tantos ?
John John 45 6 10 Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem foenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia.
John John 45 6 11 Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus : similiter et ex piscibus quantum volebant.
John John 45 6 12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant.
John John 45 6 13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his qui manducaverant.
John John 45 6 14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.
John John 45 6 15 Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.
John John 45 6 16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.
John John 45 6 17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum : et tenebrae jam factae erant et non venerat ad eos Jesus.
John John 45 6 18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.
John John 45 6 19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.
John John 45 6 20 Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere.
John John 45 6 21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.
John John 45 6 22 Altera die, turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent :
John John 45 6 23 aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agente Domino.
John John 45 6 24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quaerentes Jesum.
John John 45 6 25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti ?
John John 45 6 26 Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, amen dico vobis : quaeritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.
John John 45 6 27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.
John John 45 6 28 Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ?
John John 45 6 29 Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.
John John 45 6 30 Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi ? quid operaris ?
John John 45 6 31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de caelo dedit eis manducare.
John John 45 6 32 Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum.
John John 45 6 33 Panis enim Dei est, qui de caelo descendit, et dat vitam mundo.
John John 45 6 34 Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc.
John John 45 6 35 Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vitae : qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.
John John 45 6 36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.
John John 45 6 37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras :
John John 45 6 38 quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
John John 45 6 39 Haec est autem voluntas ejus qui misit me, Patris : ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
John John 45 6 40 Haec est autem voluntas Patris mei, qui misit me : ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.
John John 45 6 41 Murmurabant ergo Judaei de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi,
John John 45 6 42 et dicebant : Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? quomodo ergo dicit hic : Quia de caelo descendi ?
John John 45 6 43 Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem :
John John 45 6 44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
John John 45 6 45 Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.
John John 45 6 46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.
John John 45 6 47 Amen, amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam aeternam.
John John 45 6 48 Ego sum panis vitae.
John John 45 6 49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
John John 45 6 50 Hic est panis de caelo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
John John 45 6 51 Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi.
John John 45 6 52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
John John 45 6 53 Litigabant ergo Judaei ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ?
John John 45 6 54 Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
John John 45 6 55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die.
John John 45 6 56 Caro enim mea vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus ;
John John 45 6 57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
John John 45 6 58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
John John 45 6 59 Hic est panis qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum.
John John 45 6 60 Haec dixit in synagoga docens, in Capharnaum.
John John 45 6 61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ?
John John 45 6 62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis : Hoc vos scandalizat ?
John John 45 6 63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ?
John John 45 6 64 Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam : verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
John John 45 6 65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.
John John 45 6 66 Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.
John John 45 6 67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro : et jam non cum illo ambulabant.
John John 45 6 68 Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ?
John John 45 6 69 Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus ? verba vitae aeternae habes :
John John 45 6 70 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.
John John 45 6 71 Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi : et ex vobis unus diabolus est ?
John John 45 6 72 Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.
John John 45 7 1 Post haec autem ambulabat Jesus in Galilaeam : non enim volebat in Judaeam ambulare, quia quaerebant eum Judaei interficere.
John John 45 7 2 Erat autem in proximo dies festus Judaeorum, Scenopegia.
John John 45 7 3 Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis.
John John 45 7 4 Nemo quippe in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse : si haec facis, manifesta teipsum mundo.
John John 45 7 5 Neque enim fratres ejus credebant in eum.
John John 45 7 6 Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum.
John John 45 7 7 Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.
John John 45 7 8 Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est.
John John 45 7 9 Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea.
John John 45 7 10 Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.
John John 45 7 11 Judaei ergo quaerebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ?
John John 45 7 12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas.
John John 45 7 13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judaeorum.
John John 45 7 14 Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.
John John 45 7 15 Et mirabantur Judaei, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ?
John John 45 7 16 Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
John John 45 7 17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
John John 45 7 18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit ; qui autem quaerit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.
John John 45 7 19 Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ?
John John 45 7 20 Quid me quaeritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Daemonium habes : quis te quaerit interficere ?
John John 45 7 21 Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini :
John John 45 7 22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.
John John 45 7 23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ?
John John 45 7 24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
John John 45 7 25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quaerunt interficere ?
John John 45 7 26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ?
John John 45 7 27 Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
John John 45 7 28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
John John 45 7 29 Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit.
John John 45 7 30 Quaerebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.
John John 45 7 31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic facit ?
John John 45 7 32 Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec : et miserunt principes et pharisaei ministros ut apprehenderent eum.
John John 45 7 33 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit.
John John 45 7 34 Quaeretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire.
John John 45 7 35 Dixerunt ergo Judaei ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ?
John John 45 7 36 quis est hic sermo, quem dixit : Quaeretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ?
John John 45 7 37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat.
John John 45 7 38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.
John John 45 7 39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
John John 45 7 40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta.
John John 45 7 41 Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilaea venit Christus ?
John John 45 7 42 nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ?
John John 45 7 43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
John John 45 7 44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus.
John John 45 7 45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ?
John John 45 7 46 Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
John John 45 7 47 Responderunt ergo eis pharisaei : Numquid et vos seducti estis ?
John John 45 7 48 numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisaeis ?
John John 45 7 49 sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt.
John John 45 7 50 Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis :
John John 45 7 51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ?
John John 45 7 52 Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilaeus es ? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilaea propheta non surgit.
John John 45 7 53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam.
John John 45 8 1 Jesus autem perrexit in montem Oliveti :
John John 45 8 2 et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.
John John 45 8 3 Adducunt autem scribae et pharisaei mulierem in adulterio deprehensam : et statuerunt eam in medio,
John John 45 8 4 et dixerunt ei : Magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio.
John John 45 8 5 In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis ?
John John 45 8 6 Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.
John John 45 8 7 Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis : Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
John John 45 8 8 Et iterum se inclinans, scribebat in terra.
John John 45 8 9 Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus : et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.
John John 45 8 10 Erigens autem se Jesus, dixit ei : Mulier, ubi sunt qui te accusabant ? nemo te condemnavit ?
John John 45 8 11 Quae dixit : Nemo, Domine. Dixit autem Jesus : Nec ego te condemnabo : vade, et jam amplius noli peccare.
John John 45 8 12 Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.
John John 45 8 13 Dixerunt ergo ei pharisaei : Tu de teipso testimonium perhibes ; testimonium tuum non est verum.
John John 45 8 14 Respondit Jesus, et dixit eis : Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum : quia scio unde veni et quo vado ; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
John John 45 8 15 Vos secundum carnem judicatis : ego non judico quemquam ;
John John 45 8 16 et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum : sed ego et qui misit me, Pater.
John John 45 8 17 Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.
John John 45 8 18 Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.
John John 45 8 19 Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus ? Respondit Jesus : Neque me scitis, neque Patrem meum : si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.
John John 45 8 20 Haec verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo : et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.
John John 45 8 21 Dixit ergo iterum eis Jesus : Ego vado, et quaeretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.
John John 45 8 22 Dicebant ergo Judaei : Numquid interficiet semetipsum, quia dixit : Quo ego vado, vos non potestis venire ?
John John 45 8 23 Et dicebat eis : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
John John 45 8 24 Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris : si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.
John John 45 8 25 Dicebant ergo ei : Tu quis es ? Dixit eis Jesus : Principium, qui et loquor vobis.
John John 45 8 26 Multa habeo de vobis loqui, et judicare ; sed qui me misit, verax est ; et ego quae audivi ab eo, haec loquor in mundo.
John John 45 8 27 Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum.
John John 45 8 28 Dixit ergo eis Jesus : Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor :
John John 45 8 29 et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum : quia ego quae placita sunt ei, facio semper.
John John 45 8 30 Haec illo loquente, multi crediderunt in eum.
John John 45 8 31 Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judaeos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
John John 45 8 32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
John John 45 8 33 Responderunt ei : Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus umquam : quomodo tu dicis : Liberi eritis ?
John John 45 8 34 Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis : quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
John John 45 8 35 Servus autem non manet in domo in aeternum : filius autem manet in aeternum.
John John 45 8 36 Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.
John John 45 8 37 Scio quia filii Abrahae estis : sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
John John 45 8 38 Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor : et vos quae vidistis apud patrem vestrum, facitis.
John John 45 8 39 Responderunt, et dixerunt ei : Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus : Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite.
John John 45 8 40 Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo : hoc Abraham non fecit.
John John 45 8 41 Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei : Nos ex fornicatione non sumus nati : unum patrem habemus Deum.
John John 45 8 42 Dixit ergo eis Jesus : Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me ; ego enim ex Deo processi, et veni : neque enim a meipso veni, sed ille me misit.
John John 45 8 43 Quare loquelam meam non cognoscitis ? Quia non potestis audire sermonem meum.
John John 45 8 44 Vos ex patre diabolo estis : et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit : quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
John John 45 8 45 Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.
John John 45 8 46 Quis ex vobis arguet me de peccato ? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi ?
John John 45 8 47 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
John John 45 8 48 Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes ?
John John 45 8 49 Respondit Jesus : Ego daemonium non habeo : sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.
John John 45 8 50 Ego autem non quaero gloriam meam : est qui quaerat, et judicet.
John John 45 8 51 Amen, amen dico vobis : si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum.
John John 45 8 52 Dixerunt ergo Judaei : Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est, et prophetae ; et tu dicis : Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum.
John John 45 8 53 Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est ? et prophetae mortui sunt. Quem teipsum facis ?
John John 45 8 54 Respondit Jesus : Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est : est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est,
John John 45 8 55 et non cognovistis eum : ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.
John John 45 8 56 Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est.
John John 45 8 57 Dixerunt ergo Judaei ad eum : Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti ?
John John 45 8 58 Dixit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.
John John 45 8 59 Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum : Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.
John John 45 9 1 Et praeteriens Jesus vidit hominem caecum a nativitate :
John John 45 9 2 et interrogaverunt eum discipuli ejus : Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut caecus nasceretur ?
John John 45 9 3 Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo.
John John 45 9 4 Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est : venit nox, quando nemo potest operari :
John John 45 9 5 quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.
John John 45 9 6 Haec cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus,
John John 45 9 7 et dixit ei : Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.
John John 45 9 8 Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat ? Alii dicebant : Quia hic est.
John John 45 9 9 Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat : Quia ego sum.
John John 45 9 10 Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ?
John John 45 9 11 Respondit : Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit : et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video.
John John 45 9 12 Et dixerunt ei : Ubi est ille ? Ait : Nescio.
John John 45 9 13 Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat.
John John 45 9 14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.
John John 45 9 15 Iterum ergo interrogabant eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.
John John 45 9 16 Dicebant ergo ex pharisaeis quidam : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant : Quomodo potest homo peccator haec signa facere ? Et schisma erat inter eos.
John John 45 9 17 Dicunt ergo caeco iterum : Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos ? Ille autem dixit : Quia propheta est.
John John 45 9 18 Non crediderunt ergo Judaei de illo, quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat :
John John 45 9 19 et interrogaverunt eos, dicentes : Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est ? quomodo ergo nunc videt ?
John John 45 9 20 Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est :
John John 45 9 21 quomodo autem nunc videat, nescimus : aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus ; ipsum interrogate : aetatem habet, ipse de se loquatur.
John John 45 9 22 Haec dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judaeos : jam enim conspiraverunt Judaei, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
John John 45 9 23 Propterea parentes ejus dixerunt : Quia aetatem habet, ipsum interrogate.
John John 45 9 24 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo : nos scimus quia hic homo peccator est.
John John 45 9 25 Dixit ergo eis ille : Si peccator est, nescio ; unum scio, quia caecus cum essem, modo video.
John John 45 9 26 Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? quomodo aperuit tibi oculos ?
John John 45 9 27 Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis : quod iterum vultis audire ? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri ?
John John 45 9 28 Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus.
John John 45 9 29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit.
John John 45 9 30 Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos :
John John 45 9 31 scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.
John John 45 9 32 A saeculo non est auditum quia quis aperuit oculos caeci nati.
John John 45 9 33 Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.
John John 45 9 34 Responderunt, et dixerunt ei : In peccatis natus es totus, et tu doces nos ? Et ejecerunt eum foras.
John John 45 9 35 Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras : et cum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei ?
John John 45 9 36 Respondit ille, et dixit : Quis est, Domine, ut credam in eum ?
John John 45 9 37 Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.
John John 45 9 38 At ille ait : Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.
John John 45 9 39 Et dixit Jesus : In judicium ego in hunc mundum veni : ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant.
John John 45 9 40 Et audierunt quidam ex pharisaeis qui cum ipso erant, et dixerunt ei : Numquid et nos caeci sumus ?
John John 45 9 41 Dixit eis Jesus : Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus : peccatum vestrum manet.
John John 45 10 1 Amen, amen dico vobis : qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.
John John 45 10 2 Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.
John John 45 10 3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas.
John John 45 10 4 Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.
John John 45 10 5 Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo : quia non noverunt vocem alienorum.
John John 45 10 6 Hoc proverbium dixit eis Jesus : illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
John John 45 10 7 Dixit ergo eis iterum Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.
John John 45 10 8 Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.
John John 45 10 9 Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.
John John 45 10 10 Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
John John 45 10 11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
John John 45 10 12 Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit : et lupus rapit, et dispergit oves ;
John John 45 10 13 mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.
John John 45 10 14 Ego sum pastor bonus : et cognosco meas, et cognoscunt me meae.
John John 45 10 15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem : et animam meam pono pro ovibus meis.
John John 45 10 16 Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.
John John 45 10 17 Propterea me diligit Pater : quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
John John 45 10 18 Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
John John 45 10 19 Dissensio iterum facta est inter Judaeos propter sermones hos.
John John 45 10 20 Dicebant autem multi ex ipsis : Daemonium habet, et insanit : quid eum auditis ?
John John 45 10 21 Alii dicebant : Haec verba non sunt daemonium habentis : numquid daemonium potest caecorum oculos aperire ?
John John 45 10 22 Facta sunt autem Encaenia in Jerosolymis, et hiems erat.
John John 45 10 23 Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.
John John 45 10 24 Circumdederunt ergo eum Judaei, et dicebant ei : Quousque animam nostram tollis ? si tu es Christus, dic nobis palam.
John John 45 10 25 Respondit eis Jesus : Loquor vobis, et non creditis : opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me :
John John 45 10 26 sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
John John 45 10 27 Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me :
John John 45 10 28 et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
John John 45 10 29 Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei.
John John 45 10 30 Ego et Pater unum sumus.
John John 45 10 31 Sustulerunt ergo lapides Judaei, ut lapidarent eum.
John John 45 10 32 Respondit eis Jesus : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo : propter quod eorum opus me lapidatis ?
John John 45 10 33 Responderunt ei Judaei : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia ; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
John John 45 10 34 Respondit eis Jesus : Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi : Dii estis ?
John John 45 10 35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura :
John John 45 10 36 quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum ?
John John 45 10 37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.
John John 45 10 38 Si autem facio : etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.
John John 45 10 39 Quaerebant ergo eum apprehendere : et exivit de manibus eorum.
John John 45 10 40 Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic ;
John John 45 10 41 et multi venerunt ad eum, et dicebant : Quia Joannes quidem signum fecit nullum.
John John 45 10 42 Omnia autem quaecumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.
John John 45 11 1 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis ejus.
John John 45 11 2 (Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.)
John John 45 11 3 Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur.
John John 45 11 4 Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
John John 45 11 5 Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.
John John 45 11 6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ;
John John 45 11 7 deinde post haec dixit discipulis suis : Eamus in Judaeam iterum.
John John 45 11 8 Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quaerebant te Judaei lapidare, et iterum vadis illuc ?
John John 45 11 9 Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horae diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt :
John John 45 11 10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
John John 45 11 11 Haec ait, et post haec dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.
John John 45 11 12 Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.
John John 45 11 13 Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
John John 45 11 14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :
John John 45 11 15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.
John John 45 11 16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo.
John John 45 11 17 Venit itaque Jesus : et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.
John John 45 11 18 (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)
John John 45 11 19 Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
John John 45 11 20 Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.
John John 45 11 21 Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus :
John John 45 11 22 sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
John John 45 11 23 Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus.
John John 45 11 24 Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
John John 45 11 25 Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :
John John 45 11 26 et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc ?
John John 45 11 27 Ait illi : Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
John John 45 11 28 Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te.
John John 45 11 29 Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum ;
John John 45 11 30 nondum enim venerat Jesus in castellum : sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
John John 45 11 31 Judaei ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes : Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.
John John 45 11 32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei : Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.
John John 45 11 33 Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judaeos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,
John John 45 11 34 et dixit : Ubi posuistis eum ? Dicunt ei : Domine, veni, et vide.
John John 45 11 35 Et lacrimatus est Jesus.
John John 45 11 36 Dixerunt ergo Judaei : Ecce quomodo amabat eum.
John John 45 11 37 Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur ?
John John 45 11 38 Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
John John 45 11 39 Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam foetet, quatriduanus est enim.
John John 45 11 40 Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ?
John John 45 11 41 Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
John John 45 11 42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi : ut credant quia tu me misisti.
John John 45 11 43 Haec cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras.
John John 45 11 44 Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum et sinite abire.
John John 45 11 45 Multi ergo ex Judaeis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quae fecit Jesus, crediderunt in eum.
John John 45 11 46 Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Jesus.
John John 45 11 47 Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit ?
John John 45 11 48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.
John John 45 11 49 Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam,
John John 45 11 50 nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
John John 45 11 51 Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,
John John 45 11 52 et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
John John 45 11 53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
John John 45 11 54 Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judaeos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.
John John 45 11 55 Proximum autem erat Pascha Judaeorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.
John John 45 11 56 Quaerebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes : Quid putatis, quia non venit ad diem festum ? Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.
John John 45 12 1 Jesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.
John John 45 12 2 Fecerunt autem ei coenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
John John 45 12 3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti.
John John 45 12 4 Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :
John John 45 12 5 Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ?
John John 45 12 6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur, portabat.
John John 45 12 7 Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturae meae servet illud.
John John 45 12 8 Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis.
John John 45 12 9 Cognovit ergo turba multa ex Judaeis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
John John 45 12 10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent :
John John 45 12 11 quia multi propter illum abibant ex Judaeis, et credebant in Jesum.
John John 45 12 12 In crastinum autem, turba multa quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,
John John 45 12 13 acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël.
John John 45 12 14 Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est :
John John 45 12 15 Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae.
John John 45 12 16 Haec non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.
John John 45 12 17 Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
John John 45 12 18 Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum.
John John 45 12 19 Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.
John John 45 12 20 Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.
John John 45 12 21 Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.
John John 45 12 22 Venit Philippus, et dicit Andreae ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.
John John 45 12 23 Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.
John John 45 12 24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,
John John 45 12 25 ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.
John John 45 12 26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
John John 45 12 27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc :
John John 45 12 28 Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de caelo : Et clarificavi, et iterum clarificabo.
John John 45 12 29 Turba ergo, quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est.
John John 45 12 30 Respondit Jesus, et dixit : Non propter me haec vox venit, sed propter vos.
John John 45 12 31 Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.
John John 45 12 32 Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
John John 45 12 33 (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
John John 45 12 34 Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis ? quis est iste Filius hominis ?
John John 45 12 35 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
John John 45 12 36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Haec locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.
John John 45 12 37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum ;
John John 45 12 38 ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit : [Domine, quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ?]
John John 45 12 39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias :
John John 45 12 40 [Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.]
John John 45 12 41 Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
John John 45 12 42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter pharisaeos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.
John John 45 12 43 Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
John John 45 12 44 Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.
John John 45 12 45 Et qui videt me, videt eum qui misit me.
John John 45 12 46 Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.
John John 45 12 47 Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.
John John 45 12 48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.
John John 45 12 49 Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
John John 45 12 50 Et scio quia mandatum ejus vita aeterna est : quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.
John John 45 13 1 Ante diem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
John John 45 13 2 Et coena facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotae :
John John 45 13 3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit :
John John 45 13 4 surgit a coena, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, praecinxit se.
John John 45 13 5 Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat praecinctus.
John John 45 13 6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus : Domine, tu mihi lavas pedes ?
John John 45 13 7 Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo : scies autem postea.
John John 45 13 8 Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in aeternum. Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum.
John John 45 13 9 Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.
John John 45 13 10 Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.
John John 45 13 11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit : Non estis mundi omnes.
John John 45 13 12 Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis ?
John John 45 13 13 Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim.
John John 45 13 14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
John John 45 13 15 Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
John John 45 13 16 Amen, amen dico vobis : non est servus major domino suo : neque apostolus major est eo qui misit illum.
John John 45 13 17 Si haec scitis, beati eritis si feceritis ea.
John John 45 13 18 Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim ; sed ut adimpleatur Scriptura : Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.
John John 45 13 19 Amodo dico vobis, priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum.
John John 45 13 20 Amen, amen dico vobis : qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
John John 45 13 21 Cum haec dixisset Jesus, turbatus est spiritu : et protestatus est, et dixit : Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.
John John 45 13 22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret.
John John 45 13 23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.
John John 45 13 24 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est, de quo dicit ?
John John 45 13 25 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domine, quis est ?
John John 45 13 26 Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judae Simonis Iscariotae.
John John 45 13 27 Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius.
John John 45 13 28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
John John 45 13 29 Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret.
John John 45 13 30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
John John 45 13 31 Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.
John John 45 13 32 Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso : et continuo clarificabit eum.
John John 45 13 33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me ; et sicut dixi Judaeis, quo ego vado, vos non potestis venire : et vobis dico modo.
John John 45 13 34 Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
John John 45 13 35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
John John 45 13 36 Dicit ei Simon Petrus : Domine, quo vadis ? Respondit Jesus : Quo ego vado non potes me modo sequi : sequeris autem postea.
John John 45 13 37 Dicit ei Petrus : Quare non possum te sequi modo ? animam meam pro te ponam.
John John 45 13 38 Respondit ei Jesus : Animam tuam pro me pones ? amen, amen dico tibi : non cantabit gallus, donec ter me neges.
John John 45 14 1 Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.
John John 45 14 2 In domo Patris mei mansiones multae sunt ; si quominus dixissem vobis : quia vado parare vobis locum.
John John 45 14 3 Et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum : ut ubi sum ego, et vos sitis.
John John 45 14 4 Et quo ego vado scitis, et viam scitis.
John John 45 14 5 Dicit ei Thomas : Domine, nescimus quo vadis : et quomodo possumus viam scire ?
John John 45 14 6 Dicit ei Jesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
John John 45 14 7 Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis : et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.
John John 45 14 8 Dicit ei Philippus : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
John John 45 14 9 Dicit ei Jesus : Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem ?
John John 45 14 10 Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera.
John John 45 14 11 Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ?
John John 45 14 12 alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet : quia ego ad Patrem vado.
John John 45 14 13 Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam : ut glorificetur Pater in Filio.
John John 45 14 14 Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.
John John 45 14 15 Si diligitis me, mandata mea servate :
John John 45 14 16 et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum,
John John 45 14 17 Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum : vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.
John John 45 14 18 Non relinquam vos orphanos : veniam ad vos.
John John 45 14 19 Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me : quia ego vivo, et vos vivetis.
John John 45 14 20 In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
John John 45 14 21 Qui habet mandata mea, et servat ea : ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo : et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
John John 45 14 22 Dicit ei Judas, non ille Iscariotes : Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo ?
John John 45 14 23 Respondit Jesus, et dixit ei : Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus ;
John John 45 14 24 qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus : sed ejus qui misit me, Patris.
John John 45 14 25 Haec locutus sum vobis apud vos manens.
John John 45 14 26 Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis.
John John 45 14 27 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.
John John 45 14 28 Audistis quia ego dixi vobis : Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem : quia Pater major me est.
John John 45 14 29 Et nunc dixi vobis priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis.
John John 45 14 30 Jam non multa loquar vobiscum : venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.
John John 45 14 31 Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.
John John 45 15 1 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
John John 45 15 2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.
John John 45 15 3 Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.
John John 45 15 4 Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
John John 45 15 5 Ego sum vitis, vos palmites : qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
John John 45 15 6 Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.
John John 45 15 7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.
John John 45 15 8 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.
John John 45 15 9 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
John John 45 15 10 Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in ejus dilectione.
John John 45 15 11 Haec locutus sum vobis : ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
John John 45 15 12 Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
John John 45 15 13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
John John 45 15 14 Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis.
John John 45 15 15 Jam non dicam vos servos : quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos : quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
John John 45 15 16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat : ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
John John 45 15 17 Haec mando vobis : ut diligatis invicem.
John John 45 15 18 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
John John 45 15 19 Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
John John 45 15 20 Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis : non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur ; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
John John 45 15 21 Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum : quia nesciunt eum qui misit me.
John John 45 15 22 Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
John John 45 15 23 Qui me odit, et Patrem meum odit.
John John 45 15 24 Si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.
John John 45 15 25 Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis.
John John 45 15 26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me ;
John John 45 15 27 et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.
John John 45 16 1 Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini.
John John 45 16 2 Absque synagogis facient vos : sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo.
John John 45 16 3 Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
John John 45 16 4 Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.
John John 45 16 5 Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me ; et nemo ex vobis interrogat me : Quo vadis ?
John John 45 16 6 sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
John John 45 16 7 Sed ego veritatem dico vobis : expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos ; si autem abiero, mittam eum ad vos.
John John 45 16 8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.
John John 45 16 9 De peccato quidem, quia non crediderunt in me.
John John 45 16 10 De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.
John John 45 16 11 De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est.
John John 45 16 12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
John John 45 16 13 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis.
John John 45 16 14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
John John 45 16 15 Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi : quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
John John 45 16 16 Modicum, et jam non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me : quia vado ad Patrem.
John John 45 16 17 Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem : Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem ?
John John 45 16 18 Dicebant ergo : Quid est hoc quod dicit : Modicum ? nescimus quid loquitur.
John John 45 16 19 Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis : De hoc quaeritis inter vos quia dixi : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me.
John John 45 16 20 Amen, amen dico vobis : quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit ; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
John John 45 16 21 Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus ; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
John John 45 16 22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
John John 45 16 23 Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis : si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
John John 45 16 24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo : petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
John John 45 16 25 Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis :
John John 45 16 26 in illo die in nomine meo petetis : et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis :
John John 45 16 27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.
John John 45 16 28 Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.
John John 45 16 29 Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis :
John John 45 16 30 nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget : in hoc credimus quia a Deo existi.
John John 45 16 31 Respondit eis Jesus : Modo creditis ?
John John 45 16 32 ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis : et non sum solus, quia Pater mecum est.
John John 45 16 33 Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum.
John John 45 17 1 Haec locutus est Jesus : et sublevatis oculis in caelum, dixit : Pater, venit hora : clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te :
John John 45 17 2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.
John John 45 17 3 Haec est autem vita aeterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.
John John 45 17 4 Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam :
John John 45 17 5 et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.
John John 45 17 6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo : tui erant, et mihi eos dedisti : et sermonem tuum servaverunt.
John John 45 17 7 Nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt :
John John 45 17 8 quia verba quae dedisti mihi, dedi eis : et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.
John John 45 17 9 Ego pro eis rogo ; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi : quia tui sunt :
John John 45 17 10 et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis.
John John 45 17 11 Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi : ut sint unum, sicut et nos.
John John 45 17 12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi : et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
John John 45 17 13 Nunc autem ad te venio : et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
John John 45 17 14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.
John John 45 17 15 Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.
John John 45 17 16 De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.
John John 45 17 17 Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.
John John 45 17 18 Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum :
John John 45 17 19 et pro eis ego sanctifico meipsum : ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
John John 45 17 20 Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me :
John John 45 17 21 ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut credat mundus, quia tu me misisti.
John John 45 17 22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis : ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
John John 45 17 23 Ego in eis, et tu in me : ut sint consummati in unum : et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.
John John 45 17 24 Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum : ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi : quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
John John 45 17 25 Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi : et hi cognoverunt, quia tu me misisti.
John John 45 17 26 Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam : ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.
John John 45 18 1 Haec cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus.
John John 45 18 2 Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum : quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis.
John John 45 18 3 Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis.
John John 45 18 4 Jesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dixit eis : Quem quaeritis ?
John John 45 18 5 Responderunt ei : Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus : Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis.
John John 45 18 6 Ut ergo dixit eis : Ego sum : abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.
John John 45 18 7 Iterum ergo interrogavit eos : Quem quaeritis ? Illi autem dixerunt : Jesum Nazarenum.
John John 45 18 8 Respondit Jesus : Dixi vobis, quia ego sum : si ergo me quaeritis, sinite hos abire.
John John 45 18 9 Ut impleretur sermo, quem dixit : Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.
John John 45 18 10 Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum : et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.
John John 45 18 11 Dixit ergo Jesus Petro : Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum ?
John John 45 18 12 Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judaeorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum.
John John 45 18 13 Et adduxerunt eum ad Annam primum : erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius.
John John 45 18 14 Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judaeis : Quia expedit unum hominem mori pro populo.
John John 45 18 15 Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis.
John John 45 18 16 Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae : et introduxit Petrum.
John John 45 18 17 Dicit ergo Petro ancilla ostiaria : Numquid et tu ex discipulis es hominis istius ? Dicit ille : Non sum.
John John 45 18 18 Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se : erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se.
John John 45 18 19 Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus.
John John 45 18 20 Respondit ei Jesus : Ego palam locutus sum mundo : ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.
John John 45 18 21 Quid me interrogas ? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis : ecce hi sciunt quae dixerim ego.
John John 45 18 22 Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens : Sic respondes pontifici ?
John John 45 18 23 Respondit ei Jesus : Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo : si autem bene, quid me caedis ?
John John 45 18 24 Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
John John 45 18 25 Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei : Numquid et tu ex discipulis ejus es ? Negavit ille, et dixit : Non sum.
John John 45 18 26 Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam : Nonne ego te vidi in horto cum illo ?
John John 45 18 27 Iterum ergo negavit Petrus : et statim gallus cantavit.
John John 45 18 28 Adducunt ergo Jesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane : et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha.
John John 45 18 29 Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit : Quam accusationem affertis adversus hominem hunc ?
John John 45 18 30 Responderunt, et dixerunt ei : Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.
John John 45 18 31 Dixit ergo eis Pilatus : Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judaei : Nobis non licet interficere quemquam.
John John 45 18 32 Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus.
John John 45 18 33 Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus : et vocavit Jesum, et dixit ei : Tu es rex Judaeorum ?
John John 45 18 34 Respondit Jesus : A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me ?
John John 45 18 35 Respondit Pilatus : Numquid ego Judaeus sum ? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi : quid fecisti ?
John John 45 18 36 Respondit Jesus : Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judaeis : nunc autem regnum meum non est hinc.
John John 45 18 37 Dixit itaque ei Pilatus : Ergo rex es tu ? Respondit Jesus : Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati : omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
John John 45 18 38 Dicit ei Pilatus : Quid est veritas ? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judaeos, et dicit eis : Ego nullam invenio in eo causam.
John John 45 18 39 Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha : vultis ergo dimittam vobis regem Judaeorum ?
John John 45 18 40 Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes : Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.
John John 45 19 1 Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit.
John John 45 19 2 Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus : et veste purpurea circumdederunt eum.
John John 45 19 3 Et veniebant ad eum, et dicebant : Ave, rex Judaeorum : et dabant ei alapas.
John John 45 19 4 Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis : Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.
John John 45 19 5 (Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis : Ecce homo.
John John 45 19 6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Accipite eum vos, et crucifigite : ego enim non invenio in eo causam.
John John 45 19 7 Responderunt ei Judaei : Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.
John John 45 19 8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit.
John John 45 19 9 Et ingressus est praetorium iterum : et dixit ad Jesum : Unde es tu ? Jesus autem responsum non dedit ei.
John John 45 19 10 Dicit ergo ei Pilatus : Mihi non loqueris ? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te ?
John John 45 19 11 Respondit Jesus : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.
John John 45 19 12 Et exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Judaei autem clamabant dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari.
John John 45 19 13 Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum : et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha.
John John 45 19 14 Erat autem parasceve Paschae, hora quasi sexta, et dicit Judaeis : Ecce rex vester.
John John 45 19 15 Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Regem vestrum crucifigam ? Responderunt pontifices : Non habemus regem, nisi Caesarem.
John John 45 19 16 Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt.
John John 45 19 17 Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, hebraice autem Golgotha :
John John 45 19 18 ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum.
John John 45 19 19 Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum : Jesus Nazarenus, Rex Judaeorum.
John John 45 19 20 Hunc ergo titulum multi Judaeorum legerunt : quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, graece, et latine.
John John 45 19 21 Dicebant ergo Pilato pontifices Judaeorum : Noli scribere : Rex Judaeorum : sed quia ipse dixit : Rex sum Judaeorum.
John John 45 19 22 Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi.
John John 45 19 23 Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
John John 45 19 24 Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens : Partiti sunt vestimenta mea sibi : et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem haec fecerunt.
John John 45 19 25 Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophae, et Maria Magdalene.
John John 45 19 26 Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae : Mulier, ecce filius tuus.
John John 45 19 27 Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
John John 45 19 28 Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit : Sitio.
John John 45 19 29 Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus.
John John 45 19 30 Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.
John John 45 19 31 Judaei ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
John John 45 19 32 Venerunt ergo milites : et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo.
John John 45 19 33 Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura,
John John 45 19 34 sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
John John 45 19 35 Et qui vidit, testimonium perhibuit : et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit : ut et vos credatis.
John John 45 19 36 Facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur : Os non comminuetis ex eo.
John John 45 19 37 Et iterum alia Scriptura dicit : Videbunt in quem transfixerunt.
John John 45 19 38 Post haec autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathaea (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judaeorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.
John John 45 19 39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloës, quasi libras centum.
John John 45 19 40 Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judaeis sepelire.
John John 45 19 41 Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus : et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.
John John 45 19 42 Ibi ergo propter parasceven Judaeorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.
John John 45 20 1 Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento.
John John 45 20 2 Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
John John 45 20 3 Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.
John John 45 20 4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.
John John 45 20 5 Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit.
John John 45 20 6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,
John John 45 20 7 et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.
John John 45 20 8 Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit :
John John 45 20 9 nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.
John John 45 20 10 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
John John 45 20 11 Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum :
John John 45 20 12 et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.
John John 45 20 13 Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum : et nescio ubi posuerunt eum.
John John 45 20 14 Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est.
John John 45 20 15 Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras ? quem quaeris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam.
John John 45 20 16 Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister).
John John 45 20 17 Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.
John John 45 20 18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi.
John John 45 20 19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum : venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis.
John John 45 20 20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.
John John 45 20 21 Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
John John 45 20 22 Haec cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum Sanctum :
John John 45 20 23 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt.
John John 45 20 24 Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.
John John 45 20 25 Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.
John John 45 20 26 Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis.
John John 45 20 27 Deinde dicit Thomae : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis.
John John 45 20 28 Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus et Deus meus.
John John 45 20 29 Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt.
John John 45 20 30 Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc.
John John 45 20 31 Haec autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.
John John 45 21 1 Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic :
John John 45 21 2 erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanaël, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis ejus duo.
John John 45 21 3 Dicit eis Simon Petrus : Vado piscari. Dicunt ei : Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim : et illa nocte nihil prendiderunt.
John John 45 21 4 Mane autem facto stetit Jesus in littore : non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est.
John John 45 21 5 Dixit ergo eis Jesus : Pueri, numquid pulmentarium habetis ? Responderunt ei : Non.
John John 45 21 6 Dicit eis : Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo : et jam non valebant illud trahere prae multitudine piscium.
John John 45 21 7 Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro : Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.
John John 45 21 8 Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium.
John John 45 21 9 Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem.
John John 45 21 10 Dicit eis Jesus : Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.
John John 45 21 11 Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete.
John John 45 21 12 Dicit eis Jesus : Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum : Tu quis es ? scientes, quia Dominus est.
John John 45 21 13 Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.
John John 45 21 14 Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.
John John 45 21 15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus : Simon Joannis, diligis me plus his ? Dicit ei : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.
John John 45 21 16 Dicit ei iterum : Simon Joannis, diligis me ? Ait illi : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.
John John 45 21 17 Dicit ei tertio : Simon Joannis, amas me ? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio : Amas me ? et dixit ei : Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei : Pasce oves meas.
John John 45 21 18 Amen, amen dico tibi : cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas : cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.
John John 45 21 19 Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei : Sequere me.
John John 45 21 20 Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in coena super pectus ejus, et dixit : Domine, quis est qui tradet te ?
John John 45 21 21 Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu : Domine, hic autem quid ?
John John 45 21 22 Dicit ei Jesus : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ? tu me sequere.
John John 45 21 23 Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus : Non moritur, sed : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ?
John John 45 21 24 Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec : et scimus quia verum est testimonium ejus.
John John 45 21 25 Sunt autem et alia multa quae fecit Jesus : quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.
The Acts Acts 46 1 1 Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere
The Acts Acts 46 1 2 usque in diem qua praecipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est :
The Acts Acts 46 1 3 quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.
The Acts Acts 46 1 4 Et convescens, praecepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum :
The Acts Acts 46 1 5 quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.
The Acts Acts 46 1 6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes : Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël ?
The Acts Acts 46 1 7 Dixit autem eis : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate :
The Acts Acts 46 1 8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae.
The Acts Acts 46 1 9 Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est : et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
The Acts Acts 46 1 10 Cumque intuerentur in caelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis,
The Acts Acts 46 1 11 qui et dixerunt : Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum ? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum.
The Acts Acts 46 1 12 Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter.
The Acts Acts 46 1 13 Et cum introissent in coenaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomaeus, et Matthaeus, Jacobus Alphaei, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi.
The Acts Acts 46 1 14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.
The Acts Acts 46 1 15 In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti) :
The Acts Acts 46 1 16 Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum :
The Acts Acts 46 1 17 qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus.
The Acts Acts 46 1 18 Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius : et diffusa sunt omnia viscera ejus.
The Acts Acts 46 1 19 Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis.
The Acts Acts 46 1 20 Scriptum est enim in libro Psalmorum : Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea : et episcopatum ejus accipiat alter.
The Acts Acts 46 1 21 Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus,
The Acts Acts 46 1 22 incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis.
The Acts Acts 46 1 23 Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam.
The Acts Acts 46 1 24 Et orantes dixerunt : Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,
The Acts Acts 46 1 25 accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo praevaricatus est Judas ut abiret in locum suum.
The Acts Acts 46 1 26 Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam : et annumeratus est cum undecim Apostolis.
The Acts Acts 46 2 1 Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco :
The Acts Acts 46 2 2 et factus est repente de caelo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.
The Acts Acts 46 2 3 Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum :
The Acts Acts 46 2 4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.
The Acts Acts 46 2 5 Erant autem in Jerusalem habitantes Judaei, viri religiosi ex omni natione quae sub caelo est.
The Acts Acts 46 2 6 Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.
The Acts Acts 46 2 7 Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilaei sunt ?
The Acts Acts 46 2 8 et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus ?
The Acts Acts 46 2 9 Parthi, et Medi, et Aelamitae, et qui habitant Mespotamiam, Judaeam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,
The Acts Acts 46 2 10 Phrygiam, et Pamphyliam, Aegyptum, et partes Libyae quae est circa Cyrenen : et advenae Romani,
The Acts Acts 46 2 11 Judaei quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes : audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.
The Acts Acts 46 2 12 Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes : Quidnam vult hoc esse ?
The Acts Acts 46 2 13 Alii autem irridentes dicebant : Quia musto pleni sunt isti.
The Acts Acts 46 2 14 Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis : Viri Judaei, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
The Acts Acts 46 2 15 Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia :
The Acts Acts 46 2 16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël :
The Acts Acts 46 2 17 [Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem : et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.
The Acts Acts 46 2 18 Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt :
The Acts Acts 46 2 19 et dabo prodigia in caelo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi :
The Acts Acts 46 2 20 sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
The Acts Acts 46 2 21 Et erit : omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.]
The Acts Acts 46 2 22 Viri Israëlitae, audite verba haec : Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quae fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis :
The Acts Acts 46 2 23 hunc, definito consilio et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis :
The Acts Acts 46 2 24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.
The Acts Acts 46 2 25 David enim dicit in eum : [Providebam Dominum in conspectu meo semper : quoniam a dextris est mihi, ne commovear :
The Acts Acts 46 2 26 propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe :
The Acts Acts 46 2 27 quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
The Acts Acts 46 2 28 Notas mihi fecisti vias vitae : et replebis me jucunditate cum facie tua.]
The Acts Acts 46 2 29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus : et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem.
The Acts Acts 46 2 30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus :
The Acts Acts 46 2 31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.
The Acts Acts 46 2 32 Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.
The Acts Acts 46 2 33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.
The Acts Acts 46 2 34 Non enim David ascendit in caelum : dixit autem ipse : [Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis,
The Acts Acts 46 2 35 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.]
The Acts Acts 46 2 36 Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.
The Acts Acts 46 2 37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos : Quid faciemus, viri fratres ?
The Acts Acts 46 2 38 Petrus vero ad illos : Poenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus Sancti.
The Acts Acts 46 2 39 Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.
The Acts Acts 46 2 40 Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens : Salvamini a generatione ista prava.
The Acts Acts 46 2 41 Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt : et appositae sunt in die illa animae circiter tria millia.
The Acts Acts 46 2 42 Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.
The Acts Acts 46 2 43 Fiebat autem omni animae timor : multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.
The Acts Acts 46 2 44 Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.
The Acts Acts 46 2 45 Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.
The Acts Acts 46 2 46 Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
The Acts Acts 46 2 47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.
The Acts Acts 46 3 1 Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.
The Acts Acts 46 3 2 Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, bajulabatur : quem ponebant quotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum.
The Acts Acts 46 3 3 Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.
The Acts Acts 46 3 4 Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit : Respice in nos.
The Acts Acts 46 3 5 At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.
The Acts Acts 46 3 6 Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi : quod autem habeo, hoc tibi do : in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula.
The Acts Acts 46 3 7 Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatae sunt bases ejus et plantae.
The Acts Acts 46 3 8 Et exiliens stetit, et ambulabat : et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum.
The Acts Acts 46 3 9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum.
The Acts Acts 46 3 10 Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi : et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi.
The Acts Acts 46 3 11 Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quae appellatur Salomonis, stupentes.
The Acts Acts 46 3 12 Videns autem Petrus, respondit ad populum : Viri Israëlitae, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare ?
The Acts Acts 46 3 13 Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti.
The Acts Acts 46 3 14 Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis :
The Acts Acts 46 3 15 auctorem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus.
The Acts Acts 46 3 16 Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus : et fides, quae per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.
The Acts Acts 46 3 17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.
The Acts Acts 46 3 18 Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.
The Acts Acts 46 3 19 Poenitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra :
The Acts Acts 46 3 20 ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui praedicatus est vobis, Jesum Christum,
The Acts Acts 46 3 21 quem oportet quidem caelum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum.
The Acts Acts 46 3 22 Moyses quidem dixit : Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me : ipsum audietis juxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis.
The Acts Acts 46 3 23 Erit autem : omnis anima quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe.
The Acts Acts 46 3 24 Et omnes prophetae, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos.
The Acts Acts 46 3 25 Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham : Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae.
The Acts Acts 46 3 26 Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis : ut convertat se unusquisque a nequitia sua.
The Acts Acts 46 4 1 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducaei,
The Acts Acts 46 4 2 dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis :
The Acts Acts 46 4 3 et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum : erat enim jam vespera.
The Acts Acts 46 4 4 Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt : et factus est numerus virorum quinque millia.
The Acts Acts 46 4 5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribae, in Jerusalem :
The Acts Acts 46 4 6 et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.
The Acts Acts 46 4 7 Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos ?
The Acts Acts 46 4 8 Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos : Principes populi, et seniores, audite :
The Acts Acts 46 4 9 si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
The Acts Acts 46 4 10 notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
The Acts Acts 46 4 11 Hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli :
The Acts Acts 46 4 12 et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
The Acts Acts 46 4 13 Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotae, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant :
The Acts Acts 46 4 14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
The Acts Acts 46 4 15 Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere : et conferebant ad invicem,
The Acts Acts 46 4 16 dicentes : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare.
The Acts Acts 46 4 17 Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.
The Acts Acts 46 4 18 Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu.
The Acts Acts 46 4 19 Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate.
The Acts Acts 46 4 20 Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui.
The Acts Acts 46 4 21 At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum : quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.
The Acts Acts 46 4 22 Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.
The Acts Acts 46 4 23 Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.
The Acts Acts 46 4 24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt : Domine, tu es qui fecisti caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt :
The Acts Acts 46 4 25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti : [Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ?
The Acts Acts 46 4 26 Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.]
The Acts Acts 46 4 27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël,
The Acts Acts 46 4 28 facere quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.
The Acts Acts 46 4 29 Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,
The Acts Acts 46 4 30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.
The Acts Acts 46 4 31 Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati : et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
The Acts Acts 46 4 32 Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una : nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
The Acts Acts 46 4 33 Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri : et gratia magna erat in omnibus illis.
The Acts Acts 46 4 34 Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant,
The Acts Acts 46 4 35 et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.
The Acts Acts 46 4 36 Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere,
The Acts Acts 46 4 37 cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.
The Acts Acts 46 5 1 Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore suo vendidit agrum,
The Acts Acts 46 5 2 et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua : et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit.
The Acts Acts 46 5 3 Dixit autem Petrus : Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri ?
The Acts Acts 46 5 4 nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate ? quare posuisti in corde tuo hanc rem ? non es mentitus hominibus, sed Deo.
The Acts Acts 46 5 5 Audiens autem Ananias haec verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt.
The Acts Acts 46 5 6 Surgentes autem juvenes amoverunt eum, et efferentes sepelierunt.
The Acts Acts 46 5 7 Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius, nesciens quod factum fuerat, introivit.
The Acts Acts 46 5 8 Dixit autem ei Petrus : Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis ? At illa dixit : Etiam tanti.
The Acts Acts 46 5 9 Petrus autem ad eam : Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini ? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te.
The Acts Acts 46 5 10 Confestim cecidit ante pedes ejus, et expiravit. Intrantes autem juvenes invenerunt illam mortuam : et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum.
The Acts Acts 46 5 11 Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt haec.
The Acts Acts 46 5 12 Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis.
The Acts Acts 46 5 13 Ceterorum autem nemo audebat se conjungere illis : sed magnificabat eos populus.
The Acts Acts 46 5 14 Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum,
The Acts Acts 46 5 15 ita ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis.
The Acts Acts 46 5 16 Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes aegros, et vexatos a spiritibus immundis : qui curabantur omnes.
The Acts Acts 46 5 17 Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quae est haeresis sadducaeorum), repleti sunt zelo :
The Acts Acts 46 5 18 et injecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica.
The Acts Acts 46 5 19 Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit :
The Acts Acts 46 5 20 Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae hujus.
The Acts Acts 46 5 21 Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israël : et miserunt ad carcerem ut adducerentur.
The Acts Acts 46 5 22 Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt,
The Acts Acts 46 5 23 dicentes : Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas : aperientes autem neminem intus invenimus.
The Acts Acts 46 5 24 Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret.
The Acts Acts 46 5 25 Adveniens autem quidam, nuntiavit eis : Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo, stantes et docentes populum.
The Acts Acts 46 5 26 Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi : timebant enim populum ne lapidarentur.
The Acts Acts 46 5 27 Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio : et interrogavit eos princeps sacerdotum,
The Acts Acts 46 5 28 dicens : Praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra : et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius.
The Acts Acts 46 5 29 Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt : Obedire oportet Deo magis quam hominibus.
The Acts Acts 46 5 30 Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno.
The Acts Acts 46 5 31 Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam poenitentiam Israëli, et remissionem peccatorum :
The Acts Acts 46 5 32 et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi.
The Acts Acts 46 5 33 Haec cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos.
The Acts Acts 46 5 34 Surgens autem quidam in concilio pharisaeus, nomine Gamaliel, legis doctor, honorabilis universae plebi, jussit foras ad breve homines fieri,
The Acts Acts 46 5 35 dixitque ad illos : Viri Israëlitae, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis.
The Acts Acts 46 5 36 Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum : qui occisus est, et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum.
The Acts Acts 46 5 37 Post hunc extitit Judas Galilaeus in diebus professionis, et avertit populum post se : et ipse periit, et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt.
The Acts Acts 46 5 38 Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos : quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur :
The Acts Acts 46 5 39 si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi.
The Acts Acts 46 5 40 Et convocantes Apostolos, caesis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos.
The Acts Acts 46 5 41 Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.
The Acts Acts 46 5 42 Omni autem die non cessabant in templo et circa domos, docentes et evangelizantes Christum Jesum.
The Acts Acts 46 6 1 In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduae eorum.
The Acts Acts 46 6 2 Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt : Non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis.
The Acts Acts 46 6 3 Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus.
The Acts Acts 46 6 4 Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus.
The Acts Acts 46 6 5 Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.
The Acts Acts 46 6 6 Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum : et orantes imposuerunt eis manus.
The Acts Acts 46 6 7 Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde : multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.
The Acts Acts 46 6 8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo.
The Acts Acts 46 6 9 Surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano :
The Acts Acts 46 6 10 et non poterant resistere sapientiae, et Spiritui qui loquebatur.
The Acts Acts 46 6 11 Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiae in Moysen et in Deum.
The Acts Acts 46 6 12 Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas : et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium,
The Acts Acts 46 6 13 et statuerunt falsos testes, qui dicerent : Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem :
The Acts Acts 46 6 14 audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses.
The Acts Acts 46 6 15 Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli.
The Acts Acts 46 7 1 Dixit autem princeps sacerdotum : Si haec ita se habent ?
The Acts Acts 46 7 2 Qui ait : Viri fratres et patres, audite : Deus gloriae apparuit patri nostro Abrahae cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charan,
The Acts Acts 46 7 3 et dixit ad illum : Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi.
The Acts Acts 46 7 4 Tunc exiit de terra Chaldaeorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater ejus, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis.
The Acts Acts 46 7 5 Et non dedit illi haereditatem in ea, nec passum pedis : sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini ejus post ipsum, cum non haberet filium.
The Acts Acts 46 7 6 Locutus est autem ei Deus : Quia erit semen ejus accola in terra aliena, et servituti eos subjicient, et male tractabunt eos annis quadringentis :
The Acts Acts 46 7 7 et gentem cui servierint, judicabo ego, dixit Dominus : et post haec exibunt, et servient mihi in loco isto.
The Acts Acts 46 7 8 Et dedit illi testamentum circumcisionis : et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo : et Isaac, Jacob : et Jacob, duodecim patriarchas.
The Acts Acts 46 7 9 Et patriarchae aemulantes, Joseph vendiderunt in Aegyptum : et erat Deus cum eo,
The Acts Acts 46 7 10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Aegypti : et constituit eum praepositum super Aegyptum, et super omnem domum suam.
The Acts Acts 46 7 11 Venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan, et tribulatio magna : et non inveniebant cibos patres nostri.
The Acts Acts 46 7 12 Cum audisset autem Jacob esse frumentum in Aegypto, misit patres nostros primum :
The Acts Acts 46 7 13 et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus.
The Acts Acts 46 7 14 Mittens autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem suam, in animabus septuaginta quinque.
The Acts Acts 46 7 15 Et descendit Jacob in Aegyptum : et defunctus est ipse, et patres nostri.
The Acts Acts 46 7 16 Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem.
The Acts Acts 46 7 17 Cum autem appropinquaret tempus promissionis quam confessus erat Deus Abrahae, crevit populus, et multiplicatus est in Aegypto,
The Acts Acts 46 7 18 quoadusque surrexit alius rex in Aegypto, qui non sciebat Joseph.
The Acts Acts 46 7 19 Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos, ne vivificarentur.
The Acts Acts 46 7 20 Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo : qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui.
The Acts Acts 46 7 21 Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium.
The Acts Acts 46 7 22 Et eruditus est Moyses omni sapientia Aegyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis.
The Acts Acts 46 7 23 Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israël.
The Acts Acts 46 7 24 Et cum vidisset quemdam injuriam patientem, vindicavit illum, et fecit ultionem ei qui injuriam sustinebat, percusso Aegyptio.
The Acts Acts 46 7 25 Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis : at illi non intellexerunt.
The Acts Acts 46 7 26 Sequenti vero die apparuit illis litigantibus : et reconciliabat eos in pace, dicens : Viri, fratres estis : ut quid nocetis alterutrum ?
The Acts Acts 46 7 27 Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens : Quis te constituit principem et judicem super nos ?
The Acts Acts 46 7 28 Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Aegyptium ?
The Acts Acts 46 7 29 Fugit autem Moyses in verbo isto : et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos.
The Acts Acts 46 7 30 Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi.
The Acts Acts 46 7 31 Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens :
The Acts Acts 46 7 32 Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare.
The Acts Acts 46 7 33 Dixit autem illi Dominus : Solve calceamentum pedum tuorum : locus enim in quo stas, terra sancta est.
The Acts Acts 46 7 34 Videns vidi afflictionem populi mei qui est in Aegypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Aegyptum.
The Acts Acts 46 7 35 Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes : Quis te constituit principem et judicem ? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo.
The Acts Acts 46 7 36 Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta.
The Acts Acts 46 7 37 Hic est Moyses, qui dixit filiis Israël : Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me : ipsum audietis.
The Acts Acts 46 7 38 Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris : qui accepit verba vitae dare nobis.
The Acts Acts 46 7 39 Cui noluerunt obedire patres nostri : sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum,
The Acts Acts 46 7 40 dicentes ad Aaron : Fac nobis deos qui praecedant nos : Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus quid factum sit ei.
The Acts Acts 46 7 41 Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulacro, et laetabantur in operibus manuum suarum.
The Acts Acts 46 7 42 Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro prophetarum : [Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israël ?
The Acts Acts 46 7 43 Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, figuras quas fecistis adorare eas : et transferam vos trans Babylonem.]
The Acts Acts 46 7 44 Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat.
The Acts Acts 46 7 45 Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,
The Acts Acts 46 7 46 qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob.
The Acts Acts 46 7 47 Salomon autem aedificavit illi domum.
The Acts Acts 46 7 48 Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit :
The Acts Acts 46 7 49 [Caelum mihi sedes est : terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi ? dicit Dominus : aut quis locus requietionis meae est ?
The Acts Acts 46 7 50 Nonne manus mea fecit haec omnia ?]
The Acts Acts 46 7 51 Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis : sicut patres vestri, ita et vos.
The Acts Acts 46 7 52 Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidae fuistis :
The Acts Acts 46 7 53 qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis.
The Acts Acts 46 7 54 Audientes autem haec, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.
The Acts Acts 46 7 55 Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait : Ecce video caelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.
The Acts Acts 46 7 56 Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.
The Acts Acts 46 7 57 Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant : et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus.
The Acts Acts 46 7 58 Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem : Domine Jesu, suscipe spiritum meum.
The Acts Acts 46 7 59 Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens : Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.
The Acts Acts 46 8 1 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae praeter Apostolos.
The Acts Acts 46 8 2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.
The Acts Acts 46 8 3 Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.
The Acts Acts 46 8 4 Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.
The Acts Acts 46 8 5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae, praedicabat illis Christum.
The Acts Acts 46 8 6 Intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quae faciebat.
The Acts Acts 46 8 7 Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.
The Acts Acts 46 8 8 Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.
The Acts Acts 46 8 9 Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariae, dicens se esse aliquem magnum :
The Acts Acts 46 8 10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quae vocatur magna.
The Acts Acts 46 8 11 Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.
The Acts Acts 46 8 12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.
The Acts Acts 46 8 13 Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
The Acts Acts 46 8 14 Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.
The Acts Acts 46 8 15 Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum :
The Acts Acts 46 8 16 nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.
The Acts Acts 46 8 17 Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
The Acts Acts 46 8 18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,
The Acts Acts 46 8 19 dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum :
The Acts Acts 46 8 20 Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.
The Acts Acts 46 8 21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo.
The Acts Acts 46 8 22 Poenitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui.
The Acts Acts 46 8 23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.
The Acts Acts 46 8 24 Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quae dixistis.
The Acts Acts 46 8 25 Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
The Acts Acts 46 8 26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et vade contra meridianum, ad viam quae descendit ab Jerusalem in Gazam : haec est deserta.
The Acts Acts 46 8 27 Et surgens abiit. Et ecce vir Aethiops, eunuchus, potens Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem :
The Acts Acts 46 8 28 et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.
The Acts Acts 46 8 29 Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum.
The Acts Acts 46 8 30 Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit : Putasne intelligis quae legis ?
The Acts Acts 46 8 31 Qui ait : Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.
The Acts Acts 46 8 32 Locus autem Scripturae quem legebat, erat hic : [Tamquam ovis ad occisionem ductus est : et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.
The Acts Acts 46 8 33 In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit ? quoniam tolletur de terra vita ejus.]
The Acts Acts 46 8 34 Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo propheta dicit hoc ? de se, an de alio aliquo ?
The Acts Acts 46 8 35 Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.
The Acts Acts 46 8 36 Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunuchus : Ecce aqua : quid prohibet me baptizari ?
The Acts Acts 46 8 37 Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait : Credo Filium Dei esse Jesum Christum.
The Acts Acts 46 8 38 Et jussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.
The Acts Acts 46 8 39 Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.
The Acts Acts 46 8 40 Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream.
The Acts Acts 46 9 1 Saulus autem adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum,
The Acts Acts 46 9 2 et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas : ut si quos invenisset hujus viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem.
The Acts Acts 46 9 3 Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco : et subito circumfulsit eum lux de caelo.
The Acts Acts 46 9 4 Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi : Saule, Saule, quid me persequeris ?
The Acts Acts 46 9 5 Qui dixit : Quis es, domine ? Et ille : Ego sum Jesus, quem tu persequeris : durum est tibi contra stimulum calcitrare.
The Acts Acts 46 9 6 Et tremens ac stupens dixit : Domine, quid me vis facere ?
The Acts Acts 46 9 7 Et Dominus ad eum : Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.
The Acts Acts 46 9 8 Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum.
The Acts Acts 46 9 9 Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit.
The Acts Acts 46 9 10 Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias : et dixit ad illum in visu Dominus : Anania. At ille ait : Ecce ego, Domine.
The Acts Acts 46 9 11 Et Dominus ad eum : Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus : et quaere in domo Judae Saulum nomine Tarsensem : ecce enim orat.
The Acts Acts 46 9 12 (Et vidit virum Ananiam nomine, introëuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.)
The Acts Acts 46 9 13 Respondit autem Ananias : Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem :
The Acts Acts 46 9 14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum.
The Acts Acts 46 9 15 Dixit autem ad eum Dominus : Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël.
The Acts Acts 46 9 16 Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.
The Acts Acts 46 9 17 Et abiit Ananias, et introivit in domum : et imponens ei manus, dixit : Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto.
The Acts Acts 46 9 18 Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tamquam squamae, et visum recepit : et surgens baptizatus est.
The Acts Acts 46 9 19 Et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot.
The Acts Acts 46 9 20 Et continuo in synagogis praedicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei.
The Acts Acts 46 9 21 Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant : Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud : et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum ?
The Acts Acts 46 9 22 Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judaeos qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.
The Acts Acts 46 9 23 Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judaei ut eum interficerent.
The Acts Acts 46 9 24 Notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent.
The Acts Acts 46 9 25 Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta.
The Acts Acts 46 9 26 Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus.
The Acts Acts 46 9 27 Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos : et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu.
The Acts Acts 46 9 28 Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini.
The Acts Acts 46 9 29 Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Graecis : illi autem quaerebant occidere eum.
The Acts Acts 46 9 30 Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Caesaream, et dimiserunt Tarsum.
The Acts Acts 46 9 31 Ecclesia quidem per totam Judaeam, et Galilaeam, et Samariam habebat pacem, et aedificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur.
The Acts Acts 46 9 32 Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddae.
The Acts Acts 46 9 33 Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Aeneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus.
The Acts Acts 46 9 34 Et ait illi Petrus : Aenea, sanat te Dominus Jesus Christus : surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit.
The Acts Acts 46 9 35 Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae : qui conversi sunt ad Dominum.
The Acts Acts 46 9 36 In Joppe autem fuit quaedam discipula, nomine Tabitha, quae interpretata dicitur Dorcas. Haec erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat.
The Acts Acts 46 9 37 Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in coenaculo.
The Acts Acts 46 9 38 Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli, audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes : Ne pigriteris venire ad nos.
The Acts Acts 46 9 39 Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in coenaculum : et circumsteterunt illum omnes viduae flentes, et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas.
The Acts Acts 46 9 40 Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit : et conversus ad corpus, dixit : Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos : et viso Petro, resedit.
The Acts Acts 46 9 41 Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam.
The Acts Acts 46 9 42 Notum autem factum est per universam Joppen : et crediderunt multi in Domino.
The Acts Acts 46 9 43 Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium.
The Acts Acts 46 10 1 Vir autem quidam erat in Caesarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quae dicitur Italica,
The Acts Acts 46 10 2 religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper.
The Acts Acts 46 10 3 Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi : Corneli.
The Acts Acts 46 10 4 At ille intuens eum, timore correptus, dixit : Quid est, domine ? Dixit autem illi : Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
The Acts Acts 46 10 5 Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus :
The Acts Acts 46 10 6 hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare : hic dicet tibi quid te oporteat facere.
The Acts Acts 46 10 7 Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.
The Acts Acts 46 10 8 Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.
The Acts Acts 46 10 9 Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.
The Acts Acts 46 10 10 Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus :
The Acts Acts 46 10 11 et vidit caelum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de caelo in terram,
The Acts Acts 46 10 12 in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terrae, et volatilia caeli.
The Acts Acts 46 10 13 Et facta est vox ad eum : Surge, Petre : occide, et manduca.
The Acts Acts 46 10 14 Ait autem Petrus : Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.
The Acts Acts 46 10 15 Et vox iterum secundo ad eum : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
The Acts Acts 46 10 16 Hoc autem factum est per ter : et statim receptum est vas in caelum.
The Acts Acts 46 10 17 Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam.
The Acts Acts 46 10 18 Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.
The Acts Acts 46 10 19 Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei : Ecce viri tres quaerunt te.
The Acts Acts 46 10 20 Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans : quia ego misi illos.
The Acts Acts 46 10 21 Descendens autem Petrus ad viros, dixit : Ecce ego sum, quem quaeritis : quae causa est, propter quam venistis ?
The Acts Acts 46 10 22 Qui dixerunt : Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.
The Acts Acts 46 10 23 Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.
The Acts Acts 46 10 24 Altera autem die introivit Caesaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.
The Acts Acts 46 10 25 Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.
The Acts Acts 46 10 26 Petrus vero elevavit eum, dicens : Surge : et ego ipse homo sum.
The Acts Acts 46 10 27 Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant :
The Acts Acts 46 10 28 dixitque ad illos : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judaeo conjungi aut accedere ad alienigenam : sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
The Acts Acts 46 10 29 Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me ?
The Acts Acts 46 10 30 Et Cornelius ait : A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait :
The Acts Acts 46 10 31 Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei.
The Acts Acts 46 10 32 Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus : hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.
The Acts Acts 46 10 33 Confestim ergo misi ad te : et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino.
The Acts Acts 46 10 34 Aperiens autem Petrus os suum, dixit : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ;
The Acts Acts 46 10 35 sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
The Acts Acts 46 10 36 Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).
The Acts Acts 46 10 37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam : incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Joannes,
The Acts Acts 46 10 38 Jesum a Nazareth : quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
The Acts Acts 46 10 39 Et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Judaeorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.
The Acts Acts 46 10 40 Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,
The Acts Acts 46 10 41 non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo : nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.
The Acts Acts 46 10 42 Et praecepit nobis praedicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.
The Acts Acts 46 10 43 Huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.
The Acts Acts 46 10 44 Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.
The Acts Acts 46 10 45 Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.
The Acts Acts 46 10 46 Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.
The Acts Acts 46 10 47 Tunc respondit Petrus : Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos ?
The Acts Acts 46 10 48 Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.
The Acts Acts 46 11 1 Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judaea, quoniam et gentes receperunt verbum Dei.
The Acts Acts 46 11 2 Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione,
The Acts Acts 46 11 3 dicentes : Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis ?
The Acts Acts 46 11 4 Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens :
The Acts Acts 46 11 5 Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de caelo, et venit usque ad me.
The Acts Acts 46 11 6 In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terrae, et bestias, et reptilia, et volatilia caeli.
The Acts Acts 46 11 7 Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge, Petre : occide, et manduca.
The Acts Acts 46 11 8 Dixi autem : Nequaquam Domine : quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
The Acts Acts 46 11 9 Respondit autem vox secundo de caelo : Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
The Acts Acts 46 11 10 Hoc autem factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in caelum.
The Acts Acts 46 11 11 Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Caesarea ad me.
The Acts Acts 46 11 12 Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.
The Acts Acts 46 11 13 Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi : Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus,
The Acts Acts 46 11 14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.
The Acts Acts 46 11 15 Cum autem coepissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.
The Acts Acts 46 11 16 Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.
The Acts Acts 46 11 17 Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum : ego quis eram, qui possem prohibere Deum ?
The Acts Acts 46 11 18 His auditis, tacuerunt : et glorificaverunt Deum, dicentes : Ergo et gentibus poenitentiam dedit Deus ad vitam.
The Acts Acts 46 11 19 Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judaeis.
The Acts Acts 46 11 20 Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenaei, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Graecos, annuntiantes Dominum Jesum.
The Acts Acts 46 11 21 Et erat manus Domini cum eis : multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
The Acts Acts 46 11 22 Pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Jerosolymis super istis : et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.
The Acts Acts 46 11 23 Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est : et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino :
The Acts Acts 46 11 24 quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
The Acts Acts 46 11 25 Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quaereret Saulum : quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.
The Acts Acts 46 11 26 Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia : et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli, christiani.
The Acts Acts 46 11 27 In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetae Antiochiam :
The Acts Acts 46 11 28 et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quae facta est sub Claudio.
The Acts Acts 46 11 29 Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judaea fratribus :
The Acts Acts 46 11 30 quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli.
The Acts Acts 46 12 1 Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia.
The Acts Acts 46 12 2 Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio.
The Acts Acts 46 12 3 Videns autem quia placeret Judaeis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum.
The Acts Acts 46 12 4 Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo.
The Acts Acts 46 12 5 Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo.
The Acts Acts 46 12 6 Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus : et custodes ante ostium custodiebant carcerem.
The Acts Acts 46 12 7 Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo : percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens : Surge velociter. Et ceciderunt catenae de manibus ejus.
The Acts Acts 46 12 8 Dixit autem angelus ad eum : Praecingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi : Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me.
The Acts Acts 46 12 9 Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum : existimabat autem se visum videre.
The Acts Acts 46 12 10 Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem : quae ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum : et continuo discessit angelus ab eo.
The Acts Acts 46 12 11 Et Petrus ad se reversus, dixit : Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judaeorum.
The Acts Acts 46 12 12 Consideransque venit ad domum Mariae matris Joannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati, et orantes.
The Acts Acts 46 12 13 Pulsante autem eo ostium januae, processit puella ad audiendum, nomine Rhode.
The Acts Acts 46 12 14 Et ut cognovit vocem Petri, prae gaudio non aperuit januam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante januam.
The Acts Acts 46 12 15 At illi dixerunt ad eam : Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant : Angelus ejus est.
The Acts Acts 46 12 16 Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent, viderunt eum, et obstupuerunt.
The Acts Acts 46 12 17 Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque : Nuntiate Jacobo et fratribus haec. Et egressus abiit in alium locum.
The Acts Acts 46 12 18 Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro.
The Acts Acts 46 12 19 Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, jussit eos duci : descendensque a Judaea in Caesaream, ibi commoratus est.
The Acts Acts 46 12 20 Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo.
The Acts Acts 46 12 21 Statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos.
The Acts Acts 46 12 22 Populus autem acclamabat : Dei voces, et non hominis.
The Acts Acts 46 12 23 Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo : et consumptus a vermibus, expiravit.
The Acts Acts 46 12 24 Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur.
The Acts Acts 46 12 25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus.
The Acts Acts 46 13 1 Erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae, prophetae et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchae collactaneus, et Saulus.
The Acts Acts 46 13 2 Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus : Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.
The Acts Acts 46 13 3 Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.
The Acts Acts 46 13 4 Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam : et inde navigaverunt Cyprum.
The Acts Acts 46 13 5 Et cum venissent Salaminam, praedicabant verbum Dei in synagogis Judaeorum. Habebant autem et Joannem in ministerio.
The Acts Acts 46 13 6 Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judaeum, cui nomen erat Barjesu,
The Acts Acts 46 13 7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei.
The Acts Acts 46 13 8 Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quaerens avertere proconsulem a fide.
The Acts Acts 46 13 9 Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum,
The Acts Acts 46 13 10 dixit : O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiae, non desinis subvertere vias Domini rectas.
The Acts Acts 46 13 11 Et nunc ecce manus Domini super te, et eris caecus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae : et circuiens quaerebat qui ei manum daret.
The Acts Acts 46 13 12 Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.
The Acts Acts 46 13 13 Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliae. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam.
The Acts Acts 46 13 14 Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiae : et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.
The Acts Acts 46 13 15 Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos, dicentes : Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.
The Acts Acts 46 13 16 Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait : Viri Israëlitae, et qui timetis Deum, audite :
The Acts Acts 46 13 17 Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,
The Acts Acts 46 13 18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.
The Acts Acts 46 13 19 Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum,
The Acts Acts 46 13 20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos : et post haec dedit judices, usque ad Samuel prophetam.
The Acts Acts 46 13 21 Et exinde postulaverunt regem : et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta :
The Acts Acts 46 13 22 et amoto illo, suscitavit illis David regem : cui testimonium perhibens, dixit : Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.
The Acts Acts 46 13 23 Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum,
The Acts Acts 46 13 24 praedicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum poenitentiae omni populo Israël.
The Acts Acts 46 13 25 Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat : Quem me arbitramini esse, non sum ego : sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere.
The Acts Acts 46 13 26 Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.
The Acts Acts 46 13 27 Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,
The Acts Acts 46 13 28 et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum.
The Acts Acts 46 13 29 Cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.
The Acts Acts 46 13 30 Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die : qui visus est per dies multos his
The Acts Acts 46 13 31 qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Jerusalem : qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.
The Acts Acts 46 13 32 Et nos vobis annuntiamus eam, quae ad patres nostros repromissio facta est :
The Acts Acts 46 13 33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est : Filius meus es tu, ego hodie genui te.
The Acts Acts 46 13 34 Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit : Quia dabo vobis sancta David fidelia.
The Acts Acts 46 13 35 Ideoque et alias dicit : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.
The Acts Acts 46 13 36 David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit : et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.
The Acts Acts 46 13 37 Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.
The Acts Acts 46 13 38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,
The Acts Acts 46 13 39 in hoc omnis qui credit, justificatur.
The Acts Acts 46 13 40 Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis :
The Acts Acts 46 13 41 [Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini : quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.]
The Acts Acts 46 13 42 Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec.
The Acts Acts 46 13 43 Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judaeorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam : qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.
The Acts Acts 46 13 44 Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.
The Acts Acts 46 13 45 Videntes autem turbas Judaei, repleti sunt zelo, et contradicebant his quae a Paulo dicebantur, blasphemantes.
The Acts Acts 46 13 46 Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.
The Acts Acts 46 13 47 Sic enim praecepit nobis Dominus : Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae.
The Acts Acts 46 13 48 Audientes autem gentes, gavisae sunt, et glorificabant verbum Domini : et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam.
The Acts Acts 46 13 49 Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.
The Acts Acts 46 13 50 Judaei autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam : et ejecerunt eos de finibus suis.
The Acts Acts 46 13 51 At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.
The Acts Acts 46 13 52 Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto.
The Acts Acts 46 14 1 Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judaeorum, et loquerentur, ita ut crederet Judaeorum et Graecorum copiosa multitudo.
The Acts Acts 46 14 2 Qui vero increduli fuerunt Judaei, suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres.
The Acts Acts 46 14 3 Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.
The Acts Acts 46 14 4 Divisa est autem multitudo civitatis : et quidam quidem erant cum Judaeis, quidam vero cum Apostolis.
The Acts Acts 46 14 5 Cum autem factus esset impetus gentilium et Judaeorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos,
The Acts Acts 46 14 6 intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant.
The Acts Acts 46 14 7 Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suae, qui numquam ambulaverat.
The Acts Acts 46 14 8 Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret,
The Acts Acts 46 14 9 dixit magna voce : Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat.
The Acts Acts 46 14 10 Turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes : Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos.
The Acts Acts 46 14 11 Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium : quoniam ipse erat dux verbi.
The Acts Acts 46 14 12 Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare.
The Acts Acts 46 14 13 Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas, clamantes
The Acts Acts 46 14 14 et dicentes : Viri, quid haec facitis ? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum, et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt :
The Acts Acts 46 14 15 qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.
The Acts Acts 46 14 16 Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de caelo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda nostra.
The Acts Acts 46 14 17 Et haec dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.
The Acts Acts 46 14 18 Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judaei : et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse.
The Acts Acts 46 14 19 Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
The Acts Acts 46 14 20 Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam,
The Acts Acts 46 14 21 confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide : et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
The Acts Acts 46 14 22 Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.
The Acts Acts 46 14 23 Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam,
The Acts Acts 46 14 24 et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam :
The Acts Acts 46 14 25 et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus quod compleverunt.
The Acts Acts 46 14 26 Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei.
The Acts Acts 46 14 27 Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.
The Acts Acts 46 15 1 Et quidam descendentes de Judaea docebant fratres : Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
The Acts Acts 46 15 2 Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quaestione.
The Acts Acts 46 15 3 Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phoenicen et Samariam, narrantes conversionem gentium : et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
The Acts Acts 46 15 4 Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.
The Acts Acts 46 15 5 Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, praecipere quoque servare legem Moysi.
The Acts Acts 46 15 6 Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.
The Acts Acts 46 15 7 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos : Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere.
The Acts Acts 46 15 8 Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,
The Acts Acts 46 15 9 et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
The Acts Acts 46 15 10 Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ?
The Acts Acts 46 15 11 sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
The Acts Acts 46 15 12 Tacuit autem omnis multitudo : et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos.
The Acts Acts 46 15 13 Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens : Viri fratres, audite me.
The Acts Acts 46 15 14 Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.
The Acts Acts 46 15 15 Et huic concordant verba prophetarum : sicut scriptum est :
The Acts Acts 46 15 16 [Post haec revertar, et reaedificabo tabernaculum David quod decidit : et diruta ejus reaedificabo, et erigam illud :
The Acts Acts 46 15 17 ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec.
The Acts Acts 46 15 18 Notum a saeculo est Domino opus suum.]
The Acts Acts 46 15 19 Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,
The Acts Acts 46 15 20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.
The Acts Acts 46 15 21 Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
The Acts Acts 46 15 22 Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba : Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus :
The Acts Acts 46 15 23 scribentes per manus eorum : Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiae, et Syriae, et Ciliciae, fratribus ex gentibus, salutem.
The Acts Acts 46 15 24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus,
The Acts Acts 46 15 25 placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,
The Acts Acts 46 15 26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.
The Acts Acts 46 15 27 Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.
The Acts Acts 46 15 28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessaria :
The Acts Acts 46 15 29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione : a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.
The Acts Acts 46 15 30 Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam : et congregata multitudine tradiderunt epistolam.
The Acts Acts 46 15 31 Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
The Acts Acts 46 15 32 Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.
The Acts Acts 46 15 33 Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos.
The Acts Acts 46 15 34 Visum est autem Silae ibi remanere : Judas autem solus abiit Jerusalem.
The Acts Acts 46 15 35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
The Acts Acts 46 15 36 Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus : Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
The Acts Acts 46 15 37 Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.
The Acts Acts 46 15 38 Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.
The Acts Acts 46 15 39 Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.
The Acts Acts 46 15 40 Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiae Dei a fratribus.
The Acts Acts 46 15 41 Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias : praecipiens custodire praecepta Apostolorum et seniorum.
The Acts Acts 46 16 1 Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judaeae fidelis, patre gentili.
The Acts Acts 46 16 2 Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres.
The Acts Acts 46 16 3 Hunc voluit Paulus secum proficisci : et assumens circumcidit eum propter Judaeos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis.
The Acts Acts 46 16 4 Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quae erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis.
The Acts Acts 46 16 5 Et ecclesiae quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie.
The Acts Acts 46 16 6 Transeuntes autem Phrygiam et Galatiae regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia.
The Acts Acts 46 16 7 Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam : et non permisit eos Spiritus Jesu.
The Acts Acts 46 16 8 Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem :
The Acts Acts 46 16 9 et visio per noctem Paulo ostensa est : vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens : Transiens in Macedoniam, adjuva nos.
The Acts Acts 46 16 10 Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.
The Acts Acts 46 16 11 Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim :
The Acts Acts 46 16 12 et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes.
The Acts Acts 46 16 13 Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse : et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant.
The Acts Acts 46 16 14 Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit : cujus Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo.
The Acts Acts 46 16 15 Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens : Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos.
The Acts Acts 46 16 16 Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando.
The Acts Acts 46 16 17 Haec subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens : Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis.
The Acts Acts 46 16 18 Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit : Praecipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.
The Acts Acts 46 16 19 Videntes autem domini ejus quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes :
The Acts Acts 46 16 20 et offerentes eos magistratibus, dixerunt : Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judaei :
The Acts Acts 46 16 21 et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani.
The Acts Acts 46 16 22 Et cucurrit plebs adversus eos : et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis caedi.
The Acts Acts 46 16 23 Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
The Acts Acts 46 16 24 Qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.
The Acts Acts 46 16 25 Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum : et audiebant eos qui in custodia erant.
The Acts Acts 46 16 26 Subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia : et universorum vincula soluta sunt.
The Acts Acts 46 16 27 Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos.
The Acts Acts 46 16 28 Clamavit autem Paulus voce magna, dicens : Nihil tibi mali feceris : universi enim hic sumus.
The Acts Acts 46 16 29 Petitoque lumine, introgressus est : et tremefactus procidit Paulo et Silae ad pedes :
The Acts Acts 46 16 30 et producens eos foras, ait : Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam ?
The Acts Acts 46 16 31 At illi dixerunt : Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.
The Acts Acts 46 16 32 Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.
The Acts Acts 46 16 33 Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum : et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo.
The Acts Acts 46 16 34 Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et laetatus est cum omni domo sua credens Deo.
The Acts Acts 46 16 35 Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes : Dimitte homines illos.
The Acts Acts 46 16 36 Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo : Quia miserunt magistratus ut dimittamini : nunc igitur exeuntes, ite in pace.
The Acts Acts 46 16 37 Paulus autem dixit eis : Caesos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem : et nunc occulte nos ejiciunt ? Non ita : sed veniant,
The Acts Acts 46 16 38 et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec. Timueruntque audito quod Romani essent :
The Acts Acts 46 16 39 et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe.
The Acts Acts 46 16 40 Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam : et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.
The Acts Acts 46 17 1 Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Judaeorum.
The Acts Acts 46 17 2 Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis,
The Acts Acts 46 17 3 adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis : et quia hic est Jesus Christus, quem ego annuntio vobis.
The Acts Acts 46 17 4 Et quidam ex eis crediderunt et adjuncti sunt Paulo et Silae : et de colentibus gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucae.
The Acts Acts 46 17 5 Zelantes autem Judaei, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem : et assistentes domui Jasonis quaerebant eos producere in populum.
The Acts Acts 46 17 6 Et cum non invenissent eos, trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes : Quoniam hi qui urbem concitant, et huc venerunt,
The Acts Acts 46 17 7 quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Caesaris faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum.
The Acts Acts 46 17 8 Concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes haec.
The Acts Acts 46 17 9 Et accepta satisfactione a Jasone et a ceteris, dimiserunt eos.
The Acts Acts 46 17 10 Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam. Qui cum venissent, in synagogam Judaeorum introierunt.
The Acts Acts 46 17 11 Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent.
The Acts Acts 46 17 12 Et multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum gentilium honestarum, et viri non pauci.
The Acts Acts 46 17 13 Cum autem cognovissent in Thessalonica Judaei quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem.
The Acts Acts 46 17 14 Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare : Silas autem et Timotheus remanserunt ibi.
The Acts Acts 46 17 15 Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt.
The Acts Acts 46 17 16 Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, incitabatur spiritus ejus in ipso, videns idololatriae deditam civitatem.
The Acts Acts 46 17 17 Disputabat igitur in synagoga cum Judaeis et colentibus, et in foro, per omnes dies ad eos qui aderant.
The Acts Acts 46 17 18 Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant : Quid vult seminiverbius hic dicere ? Alii vero : Novorum daemoniorum videtur annuntiator esse : quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis.
The Acts Acts 46 17 19 Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes : Possumus scire quae est haec nova, quae a te dicitur, doctrina ?
The Acts Acts 46 17 20 nova enim quaedam infers auribus nostris : volumus ergo scire quidnam velint haec esse.
The Acts Acts 46 17 21 (Athenienses autem omnes, et advenae hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi.)
The Acts Acts 46 17 22 Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait : Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video.
The Acts Acts 46 17 23 Praeteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram in qua scriptum erat : Ignoto Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis.
The Acts Acts 46 17 24 Deus, qui fecit mundum, et omnia quae in eo sunt, hic caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat,
The Acts Acts 46 17 25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia :
The Acts Acts 46 17 26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum,
The Acts Acts 46 17 27 quaerere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum.
The Acts Acts 46 17 28 In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus : sicut et quidam vestrorum poëtarum dixerunt : Ipsius enim et genus sumus.
The Acts Acts 46 17 29 Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturae artis, et cogitationis hominis, divinum esse simile.
The Acts Acts 46 17 30 Et tempora quidem hujus ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique poenitentiam agant,
The Acts Acts 46 17 31 eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in aequitate, in viro in quo statuit, fidem praebens omnibus, suscitans eum a mortuis.
The Acts Acts 46 17 32 Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt : Audiemus te de hoc iterum.
The Acts Acts 46 17 33 Sic Paulus exivit de medio eorum.
The Acts Acts 46 17 34 Quidam vero viri adhaerentes ei, crediderunt : in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis.
The Acts Acts 46 18 1 Post haec egressus ab Athenis, venit Corinthum :
The Acts Acts 46 18 2 et inveniens quemdam Judaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Judaeos a Roma), accessit ad eos.
The Acts Acts 46 18 3 Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. (Erant autem scenofactoriae artis.)
The Acts Acts 46 18 4 Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu : suadebatque Judaeis et Graecis.
The Acts Acts 46 18 5 Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judaeis esse Christum Jesum.
The Acts Acts 46 18 6 Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos : Sanguis vester super caput vestrum : mundus ego : ex hoc ad gentes vadam.
The Acts Acts 46 18 7 Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagogae.
The Acts Acts 46 18 8 Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua : et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur.
The Acts Acts 46 18 9 Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo : Noli timere, sed loquere, et ne taceas :
The Acts Acts 46 18 10 propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te : quoniam populus est mihi multus in hac civitate.
The Acts Acts 46 18 11 Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei.
The Acts Acts 46 18 12 Gallione autem proconsule Achaiae, insurrexerunt uno animo Judaei in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal,
The Acts Acts 46 18 13 dicentes : Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum.
The Acts Acts 46 18 14 Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judaeos : Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Judaei, recte vos sustinerem.
The Acts Acts 46 18 15 Si vero quaestiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis : judex ego horum nolo esse.
The Acts Acts 46 18 16 Et minavit eos a tribunali.
The Acts Acts 46 18 17 Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogae, percutiebant eum ante tribunal : et nihil eorum Gallioni curae erat.
The Acts Acts 46 18 18 Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput : habebat enim votum.
The Acts Acts 46 18 19 Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judaeis.
The Acts Acts 46 18 20 Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit,
The Acts Acts 46 18 21 sed valefaciens, et dicens : Iterum revertar ad vos, Deo volente : profectus est ab Epheso.
The Acts Acts 46 18 22 Et descendens Caesaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam.
The Acts Acts 46 18 23 Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.
The Acts Acts 46 18 24 Judaeus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis.
The Acts Acts 46 18 25 Hic erat edoctus viam Domini : et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quae sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis.
The Acts Acts 46 18 26 Hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini.
The Acts Acts 46 18 27 Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his qui crediderant.
The Acts Acts 46 18 28 Vehementer enim Judaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum.
The Acts Acts 46 19 1 Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos :
The Acts Acts 46 19 2 dixitque ad eos : Si Spiritum Sanctum accepistis credentes ? At illi dixerunt ad eum : Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus.
The Acts Acts 46 19 3 Ille vero ait : In quo ergo baptizati estis ? Qui dixerunt : In Joannis baptismate.
The Acts Acts 46 19 4 Dixit autem Paulus : Joannes baptizavit baptismo poenitentiae populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum.
The Acts Acts 46 19 5 His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu.
The Acts Acts 46 19 6 Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.
The Acts Acts 46 19 7 Erant autem omnes viri fere duodecim.
The Acts Acts 46 19 8 Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei.
The Acts Acts 46 19 9 Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam.
The Acts Acts 46 19 10 Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini, Judaei atque gentiles.
The Acts Acts 46 19 11 Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli,
The Acts Acts 46 19 12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.
The Acts Acts 46 19 13 Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu, dicentes : Adjuro vos per Jesum, quem Paulus praedicat.
The Acts Acts 46 19 14 Erant autem quidam Judaei, Scevae principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant.
The Acts Acts 46 19 15 Respondens autem spiritus nequam dixit eis : Jesum novi, et Paulum scio : vos autem qui estis ?
The Acts Acts 46 19 16 Et insiliens in eos homo, in quo erat daemonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.
The Acts Acts 46 19 17 Hoc autem notum factum est omnibus Judaeis, atque gentilibus qui habitabant Ephesi : et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu.
The Acts Acts 46 19 18 Multique credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos.
The Acts Acts 46 19 19 Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus : et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium.
The Acts Acts 46 19 20 Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur.
The Acts Acts 46 19 21 His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens : Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre.
The Acts Acts 46 19 22 Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
The Acts Acts 46 19 23 Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.
The Acts Acts 46 19 24 Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens aedes argenteas Dianae, praestabat artificibus non modicum quaestum :
The Acts Acts 46 19 25 quos convocans, et eos qui hujusmodi erant opifices, dixit : Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio :
The Acts Acts 46 19 26 et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiae, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens : Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.
The Acts Acts 46 19 27 Non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnae Dianae templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia et orbis colit.
The Acts Acts 46 19 28 His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes : Magna Diana Ephesiorum.
The Acts Acts 46 19 29 Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
The Acts Acts 46 19 30 Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli.
The Acts Acts 46 19 31 Quidam autem et de Asiae principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum :
The Acts Acts 46 19 32 alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa : et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
The Acts Acts 46 19 33 De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judaeis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo.
The Acts Acts 46 19 34 Quem ut cognoverunt Judaeum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium : Magna Diana Ephesiorum.
The Acts Acts 46 19 35 Et cum sedasset scriba turbas, dixit : Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae, Jovisque prolis ?
The Acts Acts 46 19 36 Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere.
The Acts Acts 46 19 37 Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram.
The Acts Acts 46 19 38 Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt : accusent invicem.
The Acts Acts 46 19 39 Si quid autem alterius rei quaeritis, in legitima ecclesia poterit absolvi.
The Acts Acts 46 19 40 Nam et periclitamur argui seditionis hodiernae, cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. Et cum haec dixisset, dimisit ecclesiam.
The Acts Acts 46 20 1 Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam.
The Acts Acts 46 20 2 Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Graeciam :
The Acts Acts 46 20 3 ubi cum fecisset menses tres, factae sunt illi insidiae a Judaeis navigaturo in Syriam : habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.
The Acts Acts 46 20 4 Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus : Asiani vero Tychicus et Trophimus.
The Acts Acts 46 20 5 Hi cum praecessissent, sustinuerunt nos Troade :
The Acts Acts 46 20 6 nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.
The Acts Acts 46 20 7 Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
The Acts Acts 46 20 8 Erant autem lampades copiosae in coenaculo, ubi eramus congregati.
The Acts Acts 46 20 9 Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio coenaculo deorsum, et sublatus est mortuus.
The Acts Acts 46 20 10 Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum : et complexus dixit : Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.
The Acts Acts 46 20 11 Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
The Acts Acts 46 20 12 Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.
The Acts Acts 46 20 13 Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum : sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.
The Acts Acts 46 20 14 Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen.
The Acts Acts 46 20 15 Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.
The Acts Acts 46 20 16 Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis.
The Acts Acts 46 20 17 A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiae.
The Acts Acts 46 20 18 Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis : Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
The Acts Acts 46 20 19 serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quae mihi acciderunt ex insidiis Judaeorum :
The Acts Acts 46 20 20 quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos, publice et per domos,
The Acts Acts 46 20 21 testificans Judaeis atque gentilibus in Deum poenitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.
The Acts Acts 46 20 22 Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem : quae in ea ventura sint mihi, ignorans :
The Acts Acts 46 20 23 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent.
The Acts Acts 46 20 24 Sed nihil horum vereor : nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiae Dei.
The Acts Acts 46 20 25 Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum Dei.
The Acts Acts 46 20 26 Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.
The Acts Acts 46 20 27 Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
The Acts Acts 46 20 28 Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
The Acts Acts 46 20 29 Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.
The Acts Acts 46 20 30 Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.
The Acts Acts 46 20 31 Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum.
The Acts Acts 46 20 32 Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare, et dare haereditatem in sanctificatis omnibus.
The Acts Acts 46 20 33 Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut
The Acts Acts 46 20 34 ipsi scitis : quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.
The Acts Acts 46 20 35 Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu : quoniam ipse dixit : Beatius est magis dare, quam accipere.
The Acts Acts 46 20 36 Et cum haec dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.
The Acts Acts 46 20 37 Magnus autem fletus factus est omnium : et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,
The Acts Acts 46 20 38 dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.
The Acts Acts 46 21 1 Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram.
The Acts Acts 46 21 2 Et cum invenissemus navem transfretantem in Phoenicen, ascendentes navigavimus.
The Acts Acts 46 21 3 Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum : ibi enim navis expositura erat onus.
The Acts Acts 46 21 4 Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem : qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam.
The Acts Acts 46 21 5 Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem : et positis genibus in littore, oravimus.
The Acts Acts 46 21 6 Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem : illi autem redierunt in sua.
The Acts Acts 46 21 7 Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam : et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos.
The Acts Acts 46 21 8 Alia autem die profecti, venimus Caesaream. Et intrantes domum Philippi evangelistae, qui erat unus de septem, mansimus apud eum.
The Acts Acts 46 21 9 Huic autem erant quatuor filiae virgines prophetantes.
The Acts Acts 46 21 10 Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judaea propheta, nomine Agabus.
The Acts Acts 46 21 11 Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli : et alligans sibi pedes et manus, dixit : Haec dicit Spiritus Sanctus : Virum, cujus est zona haec, sic alligabunt in Jerusalem Judaei, et tradent in manus gentium.
The Acts Acts 46 21 12 Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam.
The Acts Acts 46 21 13 Tunc respondit Paulus, et dixit : Quid facitis flentes, et affligentes cor meum ? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu.
The Acts Acts 46 21 14 Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes : Domini voluntas fiat.
The Acts Acts 46 21 15 Post dies autem istos, praeparati ascendebamus in Jerusalem.
The Acts Acts 46 21 16 Venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum.
The Acts Acts 46 21 17 Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres.
The Acts Acts 46 21 18 Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores.
The Acts Acts 46 21 19 Quos cum salutasset, narrabat per singula quae Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius.
The Acts Acts 46 21 20 At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei : Vides, frater, quot millia sunt in Judaeis qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis.
The Acts Acts 46 21 21 Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judaeorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.
The Acts Acts 46 21 22 Quid ergo est ? utique oportet convenire multitudinem : audient enim te supervenisse.
The Acts Acts 46 21 23 Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se.
The Acts Acts 46 21 24 His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita : et scient omnes quia quae de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.
The Acts Acts 46 21 25 De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
The Acts Acts 46 21 26 Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.
The Acts Acts 46 21 27 Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judaei, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes :
The Acts Acts 46 21 28 Viri Israëlitae, adjuvate : hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.
The Acts Acts 46 21 29 Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem aestimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus.
The Acts Acts 46 21 30 Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum : et statim clausae sunt januae.
The Acts Acts 46 21 31 Quaerentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem.
The Acts Acts 46 21 32 Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum.
The Acts Acts 46 21 33 Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus : et interrogabat quis esset, et quid fecisset.
The Acts Acts 46 21 34 Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere prae tumultu, jussit duci eum in castra.
The Acts Acts 46 21 35 Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.
The Acts Acts 46 21 36 Sequebatur enim multitudo populi, clamans : Tolle eum.
The Acts Acts 46 21 37 Et cum coepisset induci in castra Paulus, dicit tribuno : Si licet mihi loqui aliquid ad te ? Qui dixit : Graece nosti ?
The Acts Acts 46 21 38 nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum ?
The Acts Acts 46 21 39 Et dixit ad eum Paulus : Ego homo sum quidem Judaeus a Tarso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum.
The Acts Acts 46 21 40 Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebraea, dicens :
The Acts Acts 46 22 1 Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.
The Acts Acts 46 22 2 Cum audissent autem quia hebraea lingua loqueretur ad illos, magis praestiterunt silentium.
The Acts Acts 46 22 3 Et dicit : Ego sum vir Judaeus, natus in Tarso Ciliciae, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternae legis, aemulator legis, sicut et vos omnes estis hodie :
The Acts Acts 46 22 4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
The Acts Acts 46 22 5 sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu : a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur.
The Acts Acts 46 22 6 Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de caelo circumfulsit me lux copiosa :
The Acts Acts 46 22 7 et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi : Saule, Saule, quid me persequeris ?
The Acts Acts 46 22 8 Ego autem respondi : Quis es, domine ? Dixitque ad me : Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris.
The Acts Acts 46 22 9 Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum.
The Acts Acts 46 22 10 Et dixi : Quid faciam, domine ? Dominus autem dixit ad me : Surgens vade Damascum : et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere.
The Acts Acts 46 22 11 Et cum non viderem prae claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.
The Acts Acts 46 22 12 Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judaeis,
The Acts Acts 46 22 13 veniens ad me et astans, dixit mihi : Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum.
The Acts Acts 46 22 14 At ille dixit : Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus :
The Acts Acts 46 22 15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti.
The Acts Acts 46 22 16 Et nunc quid moraris ? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius.
The Acts Acts 46 22 17 Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis,
The Acts Acts 46 22 18 et videre illum dicentem mihi : Festina, et exi velociter ex Jerusalem : quoniam non recipient testimonium tuum de me.
The Acts Acts 46 22 19 Et ego dixi : Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et caedens per synagogas eos qui credebant in te :
The Acts Acts 46 22 20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum.
The Acts Acts 46 22 21 Et dixit ad me : Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te.
The Acts Acts 46 22 22 Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes : Tolle de terra hujusmodi : non enim fas est eum vivere.
The Acts Acts 46 22 23 Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem,
The Acts Acts 46 22 24 jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis caedi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
The Acts Acts 46 22 25 Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus : Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare ?
The Acts Acts 46 22 26 Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens : Quid acturus es ? hic enim homo civis Romanus est.
The Acts Acts 46 22 27 Accedens autem tribunus, dixit illi : Dic mihi si tu Romanus es ? At ille dixit : Etiam.
The Acts Acts 46 22 28 Et respondit tribunus : Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait : Ego autem et natus sum.
The Acts Acts 46 22 29 Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum.
The Acts Acts 46 22 30 Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judaeis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium : et producens Paulum, statuit inter illos.
The Acts Acts 46 23 1 Intendens autem in concilium Paulus, ait : Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.
The Acts Acts 46 23 2 Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi percutere os ejus.
The Acts Acts 46 23 3 Tunc Paulus dixit ad eum : Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti ?
The Acts Acts 46 23 4 Et qui astabant dixerunt : Summum sacerdotem Dei maledicis.
The Acts Acts 46 23 5 Dixit autem Paulus : Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim : Principem populi tui non maledices.
The Acts Acts 46 23 6 Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum, exclamavit in concilio : Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum : de spe et resurrectione mortuorum ego judicor.
The Acts Acts 46 23 7 Et cum haec dixisset, facta est dissensio inter pharisaeos et sadducaeos, et soluta est multitudo.
The Acts Acts 46 23 8 Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum : pharisaei autem utraque confitentur.
The Acts Acts 46 23 9 Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisaeorum, pugnabant, dicentes : Nihil mali invenimus in homine isto : quid si spiritus locutus est ei, aut angelus ?
The Acts Acts 46 23 10 Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra.
The Acts Acts 46 23 11 Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait : Constans esto : sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romae testificari.
The Acts Acts 46 23 12 Facta autem die collegerunt se quidam ex Judaeis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum.
The Acts Acts 46 23 13 Erant autem plus quam quadraginta viri qui hanc conjurationem fecerant :
The Acts Acts 46 23 14 qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt : Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.
The Acts Acts 46 23 15 Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero priusquam appropiet, parati sumus interficere illum.
The Acts Acts 46 23 16 Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo.
The Acts Acts 46 23 17 Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait : Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi.
The Acts Acts 46 23 18 Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait : Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi.
The Acts Acts 46 23 19 Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum : Quid est quod habes indicare mihi ?
The Acts Acts 46 23 20 Ille autem dixit : Judaeis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo :
The Acts Acts 46 23 21 tu vero ne credideris illis : insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum : et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum.
The Acts Acts 46 23 22 Tribunus igitur dimisit adolescentem, praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset.
The Acts Acts 46 23 23 Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis : Parate milites ducentos ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis,
The Acts Acts 46 23 24 et jumenta praeparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem praesidem.
The Acts Acts 46 23 25 (Timuit enim ne forte raperent eum Judaei, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.)
The Acts Acts 46 23 26 Scribens epistolam continentem haec : Claudius Lysias optimo praesidi Felici, salutem.
The Acts Acts 46 23 27 Virum hunc comprehensum a Judaeis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est.
The Acts Acts 46 23 28 Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.
The Acts Acts 46 23 29 Quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.
The Acts Acts 46 23 30 Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus ut dicant apud te. Vale.
The Acts Acts 46 23 31 Milites ergo secundum praeceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem.
The Acts Acts 46 23 32 Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra.
The Acts Acts 46 23 33 Qui cum venissent Caesaream, et tradidissent epistolam praesidi, statuerunt ante illum et Paulum.
The Acts Acts 46 23 34 Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia :
The Acts Acts 46 23 35 Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in praetorio Herodis custodiri eum.
The Acts Acts 46 24 1 Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum.
The Acts Acts 46 24 2 Et citato Paulo coepit accusare Tertullus, dicens : Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam,
The Acts Acts 46 24 3 semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.
The Acts Acts 46 24 4 Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.
The Acts Acts 46 24 5 Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judaeis in universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum :
The Acts Acts 46 24 6 qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare.
The Acts Acts 46 24 7 Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris,
The Acts Acts 46 24 8 jubens accusatores ejus ad te venire : a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum.
The Acts Acts 46 24 9 Adjecerunt autem et Judaei, dicentes haec ita se habere.
The Acts Acts 46 24 10 Respondit autem Paulus (annuente sibi praeside dicere) : Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.
The Acts Acts 46 24 11 Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem :
The Acts Acts 46 24 12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbae, neque in synagogis, neque in civitate :
The Acts Acts 46 24 13 neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.
The Acts Acts 46 24 14 Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt haeresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt :
The Acts Acts 46 24 15 spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum.
The Acts Acts 46 24 16 In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.
The Acts Acts 46 24 17 Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,
The Acts Acts 46 24 18 in quibus invenerunt me purificatum in templo : non cum turba, neque cum tumultu.
The Acts Acts 46 24 19 Quidam autem ex Asia Judaei, quos oportebat apud te praesto esse, et accusare si quid haberent adversum me :
The Acts Acts 46 24 20 aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,
The Acts Acts 46 24 21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans : Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis.
The Acts Acts 46 24 22 Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens : Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos.
The Acts Acts 46 24 23 Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei.
The Acts Acts 46 24 24 Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Judaea, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quae est in Christum Jesum.
The Acts Acts 46 24 25 Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit : Quod nunc attinet, vade : tempore autem opportuno accersam te :
The Acts Acts 46 24 26 simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo.
The Acts Acts 46 24 27 Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam praestare Judaeis Felix, reliquit Paulum vinctum.
The Acts Acts 46 25 1 Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Caesarea.
The Acts Acts 46 25 2 Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judaeorum adversus Paulum : et rogabant eum,
The Acts Acts 46 25 3 postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.
The Acts Acts 46 25 4 Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea : se autem maturius profecturum.
The Acts Acts 46 25 5 Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.
The Acts Acts 46 25 6 Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Caesaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci.
The Acts Acts 46 25 7 Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judaei, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare :
The Acts Acts 46 25 8 Paulo rationem reddente : Quoniam neque in legem Judaeorum, neque in templum, neque in Caesarem quidquam peccavi.
The Acts Acts 46 25 9 Festus autem volens gratiam praestare Judaeis, respondens Paulo, dixit : Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me ?
The Acts Acts 46 25 10 Dixit autem Paulus : Ad tribunal Caesaris sto : ibi me oportet judicari : Judaeis non nocui, sicut tu melius nosti.
The Acts Acts 46 25 11 Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori : si vero nihil est eorum quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello.
The Acts Acts 46 25 12 Tunc Festus cum concilio locutus, respondit : Caesarem appellasti ? ad Caesarem ibis.
The Acts Acts 46 25 13 Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum.
The Acts Acts 46 25 14 Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens : Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
The Acts Acts 46 25 15 de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Judaeorum, postulantes adversus illum damnationem.
The Acts Acts 46 25 16 Ad quos respondi : Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
The Acts Acts 46 25 17 Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum.
The Acts Acts 46 25 18 De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum.
The Acts Acts 46 25 19 Quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
The Acts Acts 46 25 20 Haesitans autem ego de hujusmodi quaestione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis.
The Acts Acts 46 25 21 Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Caesarem.
The Acts Acts 46 25 22 Agrippa autem dixit ad Festum : Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.
The Acts Acts 46 25 23 Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus.
The Acts Acts 46 25 24 Et dicit Festus : Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judaeorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius.
The Acts Acts 46 25 25 Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere.
The Acts Acts 46 25 26 De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.
The Acts Acts 46 25 27 Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare.
The Acts Acts 46 26 1 Agrippa vero ad Paulum ait : Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere :
The Acts Acts 46 26 2 De omnibus quibus accusor a Judaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie,
The Acts Acts 46 26 3 maxime te sciente omnia, et quae apud Judaeos sunt consuetudines et quaestiones : propter quod obsecro patienter me audias.
The Acts Acts 46 26 4 Et quidem vitam meam a juventute, quae ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judaei :
The Acts Acts 46 26 5 praescientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi pharisaeus.
The Acts Acts 46 26 6 Et nunc, in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus :
The Acts Acts 46 26 7 in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judaeis, rex.
The Acts Acts 46 26 8 Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat ?
The Acts Acts 46 26 9 Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere,
The Acts Acts 46 26 10 quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta : et cum occiderentur, detuli sententiam.
The Acts Acts 46 26 11 Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare : et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.
The Acts Acts 46 26 12 In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,
The Acts Acts 46 26 13 die media in via vidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant.
The Acts Acts 46 26 14 Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua : Saule, Saule, quid me persequeris ? durum est tibi contra stimulum calcitrare.
The Acts Acts 46 26 15 Ego autem dixi : Quis es, domine ? Dominus autem dixit : Ego sum Jesus, quem tu persequeris.
The Acts Acts 46 26 16 Sed exsurge, et sta super pedes tuos : ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quae vidisti, et eorum quibus apparebo tibi,
The Acts Acts 46 26 17 eripiens te de populo et gentibus, in quas nunc ego mitto te,
The Acts Acts 46 26 18 aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quae est in me.
The Acts Acts 46 26 19 Unde, rex Agrippa, non fui incredulus caelesti visioni :
The Acts Acts 46 26 20 sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judaeae, et gentibus, annuntiabam, ut poenitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna poenitentiae opera facientes.
The Acts Acts 46 26 21 Hac ex causa me Judaei, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere.
The Acts Acts 46 26 22 Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quae prophetae locuti sunt futura esse, et Moyses,
The Acts Acts 46 26 23 si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus.
The Acts Acts 46 26 24 Haec loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit : Insanis, Paule : multae te litterae ad insaniam convertunt.
The Acts Acts 46 26 25 Et Paulus : Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor.
The Acts Acts 46 26 26 Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor : latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est.
The Acts Acts 46 26 27 Credis, rex Agrippa, prophetis ? Scio quia credis.
The Acts Acts 46 26 28 Agrippa autem ad Paulum : In modico suades me christianum fieri.
The Acts Acts 46 26 29 Et Paulus : Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.
The Acts Acts 46 26 30 Et exsurrexit rex, et praeses, et Bernice, et qui assidebant eis.
The Acts Acts 46 26 31 Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes : Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste.
The Acts Acts 46 26 32 Agrippa autem Festo dixit : Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem.
The Acts Acts 46 27 1 Ut autem judicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Julio cohortis Augustae,
The Acts Acts 46 27 2 ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiae loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi.
The Acts Acts 46 27 3 Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere.
The Acts Acts 46 27 4 Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii.
The Acts Acts 46 27 5 Et pelagus Ciliciae et Pamphyliae navigantes, venimus Lystram, quae est Lyciae :
The Acts Acts 46 27 6 et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam.
The Acts Acts 46 27 7 Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretae juxta Salmonem :
The Acts Acts 46 27 8 et vix juxta navigantes, venimus in locum quemdam qui vocatur Boniportus, cui juxta erat civitas Thalassa.
The Acts Acts 46 27 9 Multo autem tempore peracto, et cum jam non esset tuta navigatio eo quod et jejunium jam praeteriisset, consolabatur eos Paulus,
The Acts Acts 46 27 10 dicens eis : Viri, video quoniam cum injuria et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio.
The Acts Acts 46 27 11 Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his quae a Paulo dicebantur.
The Acts Acts 46 27 12 Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phoenicen hiemare, portum Cretae respicientem ad Africum et ad Corum.
The Acts Acts 46 27 13 Aspirante autem austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam.
The Acts Acts 46 27 14 Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo.
The Acts Acts 46 27 15 Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur.
The Acts Acts 46 27 16 In insulam autem quamdam decurrentes, quae vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham.
The Acts Acts 46 27 17 Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur.
The Acts Acts 46 27 18 Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt :
The Acts Acts 46 27 19 et tertia die suis manibus armamenta navis projecerunt.
The Acts Acts 46 27 20 Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostrae.
The Acts Acts 46 27 21 Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit : Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam.
The Acts Acts 46 27 22 Et nunc suadeo vobis bono animo esse : amissio enim nullius animae erit ex vobis, praeterquam navis.
The Acts Acts 46 27 23 Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio,
The Acts Acts 46 27 24 dicens : Ne timeas, Paule : Caesari te oportet assistere : et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum.
The Acts Acts 46 27 25 Propter quod bono animo estote, viri : credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.
The Acts Acts 46 27 26 In insulam autem quamdam oportet nos devenire.
The Acts Acts 46 27 27 Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem.
The Acts Acts 46 27 28 Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti : et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim.
The Acts Acts 46 27 29 Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri.
The Acts Acts 46 27 30 Nautis vero quaerentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere,
The Acts Acts 46 27 31 dixit Paulus centurioni et militibus : Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis.
The Acts Acts 46 27 32 Tunc absciderunt milites funes scaphae, et passi sunt eam excidere.
The Acts Acts 46 27 33 Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens : Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes.
The Acts Acts 46 27 34 Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra : quia nullius vestrum capillus de capite peribit.
The Acts Acts 46 27 35 Et cum haec dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium : et cum fregisset, coepit manducare.
The Acts Acts 46 27 36 Animaequiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum.
The Acts Acts 46 27 37 Eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex.
The Acts Acts 46 27 38 Et satiati cibo alleviabant navem, jactantes triticum in mare.
The Acts Acts 46 27 39 Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant : sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem.
The Acts Acts 46 27 40 Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes juncturas gubernaculorum : et levato artemone secundum aurae flatum, tendebant ad littus.
The Acts Acts 46 27 41 Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem : et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris.
The Acts Acts 46 27 42 Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent, ne quis cum enatasset, effugeret.
The Acts Acts 46 27 43 Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri : jussitque eos qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire :
The Acts Acts 46 27 44 et ceteros, alios in tabulis ferebant, quosdam super ea quae de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animae evaderent ad terram.
The Acts Acts 46 28 1 Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis.
The Acts Acts 46 28 2 Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus.
The Acts Acts 46 28 3 Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus.
The Acts Acts 46 28 4 Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant : Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.
The Acts Acts 46 28 5 Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est.
The Acts Acts 46 28 6 At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum.
The Acts Acts 46 28 7 In locis autem illis erant praedia principis insulae, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit.
The Acts Acts 46 28 8 Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit : et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum.
The Acts Acts 46 28 9 Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur :
The Acts Acts 46 28 10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quae necessaria erant.
The Acts Acts 46 28 11 Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quae in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum.
The Acts Acts 46 28 12 Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo.
The Acts Acts 46 28 13 Inde circumlegentes devenimus Rhegium : et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos :
The Acts Acts 46 28 14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem : et sic venimus Romam.
The Acts Acts 46 28 15 Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.
The Acts Acts 46 28 16 Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.
The Acts Acts 46 28 17 Post tertium autem diem convocavit primos Judaeorum. Cumque convenissent, dicebat eis : Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum,
The Acts Acts 46 28 18 qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me.
The Acts Acts 46 28 19 Contradicentibus autem Judaeis, coactus sum appellare Caesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
The Acts Acts 46 28 20 Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum.
The Acts Acts 46 28 21 At illi dixerunt ad eum : Nos neque litteras accepimus de te a Judaea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum.
The Acts Acts 46 28 22 Rogamus autem a te audire quae sentis : nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur.
The Acts Acts 46 28 23 Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.
The Acts Acts 46 28 24 Et quidam credebant his quae dicebantur : quidam vero non credebant.
The Acts Acts 46 28 25 Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum : Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,
The Acts Acts 46 28 26 dicens : Vade ad populum istum, et dic ad eos : [Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis.
The Acts Acts 46 28 27 Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt : ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.]
The Acts Acts 46 28 28 Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.
The Acts Acts 46 28 29 Et cum haec dixisset, exierunt ab eo Judaei, multam habentes inter se quaestionem.
The Acts Acts 46 28 30 Mansit autem biennio toto in suo conducto : et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum,
The Acts Acts 46 28 31 praedicans regnum Dei, et docens quae sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.
Romans Rom 47 1 1 Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei,
Romans Rom 47 1 2 quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis
Romans Rom 47 1 3 de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem,
Romans Rom 47 1 4 qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri :
Romans Rom 47 1 5 per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus,
Romans Rom 47 1 6 in quibus estis et vos vocati Jesu Christi :
Romans Rom 47 1 7 omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
Romans Rom 47 1 8 Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis : quia fides vestra annuntiatur in universo mundo.
Romans Rom 47 1 9 Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio
Romans Rom 47 1 10 semper in orationibus meis : obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.
Romans Rom 47 1 11 Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiae spiritualis ad confirmandos vos :
Romans Rom 47 1 12 id est, simul consolari in vobis per eam quae invicem est, fidem vestram atque meam.
Romans Rom 47 1 13 Nolo autem vos ignorare fratres : quia saepe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus.
Romans Rom 47 1 14 Graecis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum :
Romans Rom 47 1 15 ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romae estis, evangelizare.
Romans Rom 47 1 16 Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo primum, et Graeco.
Romans Rom 47 1 17 Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem : sicut scriptum est : Justus autem ex fide vivit.
Romans Rom 47 1 18 Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent :
Romans Rom 47 1 19 quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit.
Romans Rom 47 1 20 Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas : ita ut sint inexcusabiles.
Romans Rom 47 1 21 Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt : sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum :
Romans Rom 47 1 22 dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.
Romans Rom 47 1 23 Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.
Romans Rom 47 1 24 Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis :
Romans Rom 47 1 25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium : et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen.
Romans Rom 47 1 26 Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae : nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam.
Romans Rom 47 1 27 Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.
Romans Rom 47 1 28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt,
Romans Rom 47 1 29 repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate : susurrones,
Romans Rom 47 1 30 detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes,
Romans Rom 47 1 31 insipientes, incompositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia.
Romans Rom 47 1 32 Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte : et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.
Romans Rom 47 2 1 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quae judicas.
Romans Rom 47 2 2 Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.
Romans Rom 47 2 3 Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei ?
Romans Rom 47 2 4 an divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis ? ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit ?
Romans Rom 47 2 5 Secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei,
Romans Rom 47 2 6 qui reddet unicuique secundum opera ejus :
Romans Rom 47 2 7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam :
Romans Rom 47 2 8 iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.
Romans Rom 47 2 9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum, et Graeci :
Romans Rom 47 2 10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judaeo primum, et Graeco :
Romans Rom 47 2 11 non enim est acceptio personarum apud Deum.
Romans Rom 47 2 12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt : et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.
Romans Rom 47 2 13 Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.
Romans Rom 47 2 14 Cum autem gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex :
Romans Rom 47 2 15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,
Romans Rom 47 2 16 in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.
Romans Rom 47 2 17 Si autem tu Judaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,
Romans Rom 47 2 18 et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem,
Romans Rom 47 2 19 confidis teipsum esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,
Romans Rom 47 2 20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae, et veritatis in lege.
Romans Rom 47 2 21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces : qui praedicas non furandum, furaris :
Romans Rom 47 2 22 qui dicis non moechandum, moecharis : qui abominaris idola, sacrilegium facis :
Romans Rom 47 2 23 qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras.
Romans Rom 47 2 24 (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)
Romans Rom 47 2 25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes : si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est.
Romans Rom 47 2 26 Si igitur praeputium justitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur ?
Romans Rom 47 2 27 et judicabit id quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es ?
Romans Rom 47 2 28 Non enim qui in manifesto, Judaeus est : neque quae in manifesto, in carne, est circumcisio :
Romans Rom 47 2 29 sed qui in abscondito, Judaeus est : et circumcisio cordis in spiritu, non littera : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
Romans Rom 47 3 1 Quid ergo amplius Judaeo est ? aut quae utilitas circumcisionis ?
Romans Rom 47 3 2 Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
Romans Rom 47 3 3 Quid enim si quidam illorum non crediderunt ? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit ? Absit.
Romans Rom 47 3 4 Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax, sicut scriptum est : [Ut justificeris in sermonibus tuis : et vincas cum judicaris.]
Romans Rom 47 3 5 Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus ? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ?
Romans Rom 47 3 6 secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum ?
Romans Rom 47 3 7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius : quid adhuc et ego tamquam peccator judicor ?
Romans Rom 47 3 8 et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est.
Romans Rom 47 3 9 Quid ergo ? praecellimus eos ? Nequaquam. Causati enim sumus Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse,
Romans Rom 47 3 10 sicut scriptum est : [Quia non est justus quisquam :
Romans Rom 47 3 11 non est intelligens, non est requirens Deum.
Romans Rom 47 3 12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Romans Rom 47 3 13 Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant : venenum aspidum sub labiis eorum :
Romans Rom 47 3 14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est :
Romans Rom 47 3 15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem :
Romans Rom 47 3 16 contritio et infelicitas in viis eorum :
Romans Rom 47 3 17 et viam pacis non cognoverunt :
Romans Rom 47 3 18 non est timor Dei ante oculos eorum.]
Romans Rom 47 3 19 Scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur : ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo :
Romans Rom 47 3 20 quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.
Romans Rom 47 3 21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est : testificata a lege et prophetis.
Romans Rom 47 3 22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum : non enim est distinctio :
Romans Rom 47 3 23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.
Romans Rom 47 3 24 Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu,
Romans Rom 47 3 25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum
Romans Rom 47 3 26 in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiae ejus in hoc tempore : ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.
Romans Rom 47 3 27 Ubi est ergo gloriatio tua ? Exclusa est. Per quam legem ? Factorum ? Non : sed per legem fidei.
Romans Rom 47 3 28 Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.
Romans Rom 47 3 29 An Judaeorum Deus tantum ? nonne et gentium ? Immo et gentium :
Romans Rom 47 3 30 quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem.
Romans Rom 47 3 31 Legem ergo destruimus per fidem ? Absit : sed legem statuimus.
Romans Rom 47 4 1 Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem ?
Romans Rom 47 4 2 Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.
Romans Rom 47 4 3 Quid enim dicit Scriptura ? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam.
Romans Rom 47 4 4 Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.
Romans Rom 47 4 5 Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiae Dei.
Romans Rom 47 4 6 Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus :
Romans Rom 47 4 7 [Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
Romans Rom 47 4 8 Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.]
Romans Rom 47 4 9 Beatitudo ergo haec in circumcisione tantum manet, an etiam in praeputio ? Dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad justitiam.
Romans Rom 47 4 10 Quomodo ergo reputata est ? in circumcisione, an in praeputio ? Non in circumcisione, sed in praeputio.
Romans Rom 47 4 11 Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio : ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur et illis ad justitiam :
Romans Rom 47 4 12 et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae.
Romans Rom 47 4 13 Non enim per legem promissio Abrahae, aut semini ejus ut haeres esset mundi : sed per justitiam fidei.
Romans Rom 47 4 14 Si enim qui ex lege, haeredes sunt : exinanita est fides, abolita est promissio.
Romans Rom 47 4 15 Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio.
Romans Rom 47 4 16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahae, qui pater est omnium nostrum
Romans Rom 47 4 17 (sicut scriptum est : Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt :
Romans Rom 47 4 18 qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei : Sic erit semen tuum.
Romans Rom 47 4 19 Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae.
Romans Rom 47 4 20 In repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo :
Romans Rom 47 4 21 plenissime sciens, quia quaecumque promisit, potens est et facere.
Romans Rom 47 4 22 Ideo et reputatum est illi ad justitiam.
Romans Rom 47 4 23 Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam :
Romans Rom 47 4 24 sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis,
Romans Rom 47 4 25 qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.
Romans Rom 47 5 1 Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum :
Romans Rom 47 5 2 per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei.
Romans Rom 47 5 3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus : scientes quod tribulatio patientiam operatur :
Romans Rom 47 5 4 patientia autem probationem, probatio vero spem,
Romans Rom 47 5 5 spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
Romans Rom 47 5 6 Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est ?
Romans Rom 47 5 7 vix enim pro justo quis moritur : nam pro bono forsitan quis audeat mori.
Romans Rom 47 5 8 Commendat autem caritatem suam Deus in nobis : quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus,
Romans Rom 47 5 9 Christus pro nobis mortuus est : multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.
Romans Rom 47 5 10 Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus : multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius.
Romans Rom 47 5 11 Non solum autem : sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
Romans Rom 47 5 12 Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.
Romans Rom 47 5 13 Usque ad legem enim peccatum erat in mundo : peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset.
Romans Rom 47 5 14 Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri.
Romans Rom 47 5 15 Sed non sicut delictum, ita et donum : si enim unius delicto multi mortui sunt : multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit.
Romans Rom 47 5 16 Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem : gratia autem ex multis delictis in justificationem.
Romans Rom 47 5 17 Si enim unius delicto mors regnavit per unum : multo magis abundantiam gratiae, et donationis, et justitiae accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum.
Romans Rom 47 5 18 Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem : sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae.
Romans Rom 47 5 19 Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi : ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi.
Romans Rom 47 5 20 Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia :
Romans Rom 47 5 21 ut sicut regnavit peccatum in mortem : ita et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.
Romans Rom 47 6 1 Quid ergo dicemus ? permanebimus in peccato ut gratia abundet ?
Romans Rom 47 6 2 Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo ?
Romans Rom 47 6 3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus ?
Romans Rom 47 6 4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
Romans Rom 47 6 5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus : simul et resurrectionis erimus.
Romans Rom 47 6 6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.
Romans Rom 47 6 7 Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.
Romans Rom 47 6 8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,
Romans Rom 47 6 9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur : mors illi ultra non dominabitur.
Romans Rom 47 6 10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo.
Romans Rom 47 6 11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
Romans Rom 47 6 12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.
Romans Rom 47 6 13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato : sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes : et membra vestra arma justitiae Deo.
Romans Rom 47 6 14 Peccatum enim vobis non dominabitur : non enim sub lege estis, sed sub gratia.
Romans Rom 47 6 15 Quid ergo ? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia ? Absit.
Romans Rom 47 6 16 Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam ?
Romans Rom 47 6 17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis.
Romans Rom 47 6 18 Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiae.
Romans Rom 47 6 19 Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae : sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem.
Romans Rom 47 6 20 Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae.
Romans Rom 47 6 21 Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis ? nam finis illorum mors est.
Romans Rom 47 6 22 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam.
Romans Rom 47 6 23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita aeterna, in Christo Jesu Domino nostro.
Romans Rom 47 7 1 An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit ?
Romans Rom 47 7 2 Nam quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi : si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri.
Romans Rom 47 7 3 Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro : si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro.
Romans Rom 47 7 4 Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi : ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo.
Romans Rom 47 7 5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.
Romans Rom 47 7 6 Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae.
Romans Rom 47 7 7 Quid ergo dicemus ? lex peccatum est ? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem : nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : Non concupisces.
Romans Rom 47 7 8 Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat.
Romans Rom 47 7 9 Ego autem vivebam sine lege aliquando : sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.
Romans Rom 47 7 10 Ego autem mortuus sum : et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.
Romans Rom 47 7 11 Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.
Romans Rom 47 7 12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.
Romans Rom 47 7 13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors ? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem : ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
Romans Rom 47 7 14 Scimus enim quia lex spiritualis est : ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato.
Romans Rom 47 7 15 Quod enim operor, non intelligo : non enim quod volo bonum, hoc ago : sed quod odi malum, illud facio.
Romans Rom 47 7 16 Si autem quod nolo, illud facio : consentio legi, quoniam bona est.
Romans Rom 47 7 17 Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.
Romans Rom 47 7 18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi : perficere autem bonum, non invenio.
Romans Rom 47 7 19 Non enim quod volo bonum, hoc facio : sed quod nolo malum, hoc ago.
Romans Rom 47 7 20 Si autem quod nolo, illud facio : jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.
Romans Rom 47 7 21 Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet :
Romans Rom 47 7 22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem :
Romans Rom 47 7 23 video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis.
Romans Rom 47 7 24 Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ?
Romans Rom 47 7 25 gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei : carne autem, legi peccati.
Romans Rom 47 8 1 Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu : qui non secundum carnem ambulant.
Romans Rom 47 8 2 Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.
Romans Rom 47 8 3 Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem : Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,
Romans Rom 47 8 4 ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.
Romans Rom 47 8 5 Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt : qui vero secundum spiritum sunt, quae sunt spiritus, sentiunt.
Romans Rom 47 8 6 Nam prudentia carnis, mors est : prudentia autem spiritus, vita et pax :
Romans Rom 47 8 7 quoniam sapientia carnis inimica est Deo : legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.
Romans Rom 47 8 8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
Romans Rom 47 8 9 Vos autem in carne non estis, sed in spiritu : si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
Romans Rom 47 8 10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.
Romans Rom 47 8 11 Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis : qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.
Romans Rom 47 8 12 Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
Romans Rom 47 8 13 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini : si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
Romans Rom 47 8 14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.
Romans Rom 47 8 15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater).
Romans Rom 47 8 16 Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
Romans Rom 47 8 17 Si autem filii, et haeredes : haeredes, quidem Dei, cohaeredes autem Christi : si tamen compatimur ut et conglorificemur.
Romans Rom 47 8 18 Existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.
Romans Rom 47 8 19 Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat.
Romans Rom 47 8 20 Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe :
Romans Rom 47 8 21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.
Romans Rom 47 8 22 Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.
Romans Rom 47 8 23 Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes : et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.
Romans Rom 47 8 24 Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quae videtur, non est spes : nam quod videt quis, quid sperat ?
Romans Rom 47 8 25 Si autem quod non videmus, speramus : per patientiam exspectamus.
Romans Rom 47 8 26 Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram : nam quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
Romans Rom 47 8 27 Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus : quia secundum Deum postulat pro sanctis.
Romans Rom 47 8 28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.
Romans Rom 47 8 29 Nam quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
Romans Rom 47 8 30 Quos autem praedestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit.
Romans Rom 47 8 31 Quid ergo dicemus ad haec ? si Deus pro nobis, quis contra nos ?
Romans Rom 47 8 32 Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum : quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ?
Romans Rom 47 8 33 Quis accusabit adversus electos Dei ? Deus qui justificat,
Romans Rom 47 8 34 quis est qui condemnet ? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.
Romans Rom 47 8 35 Quis ergo nos separabit a caritate Christi ? tribulatio ? an angustia ? an fames ? an nuditas ? an periculum ? an persecutio ? an gladius ?
Romans Rom 47 8 36 (Sicut scriptum est : [Quia propter te mortificamur tota die : aestimati sumus sicut oves occisionis.)]
Romans Rom 47 8 37 Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.
Romans Rom 47 8 38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,
Romans Rom 47 8 39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.
Romans Rom 47 9 1 Veritatem dico in Christo, non mentior : testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto :
Romans Rom 47 9 2 quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.
Romans Rom 47 9 3 Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,
Romans Rom 47 9 4 qui sunt Israëlitae, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa :
Romans Rom 47 9 5 quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
Romans Rom 47 9 6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitae :
Romans Rom 47 9 7 neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii : sed in Isaac vocabitur tibi semen :
Romans Rom 47 9 8 id est, non qui filii carnis, hi filii Dei : sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine.
Romans Rom 47 9 9 Promissionis enim verbum hoc est : Secundum hoc tempus veniam : et erit Sarae filius.
Romans Rom 47 9 10 Non solum autem illa : sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.
Romans Rom 47 9 11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),
Romans Rom 47 9 12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,
Romans Rom 47 9 13 sicut scriptum est : Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
Romans Rom 47 9 14 Quid ergo dicemus ? numquid iniquitas apud Deum ? Absit.
Romans Rom 47 9 15 Moysi enim dicit : Miserebor cujus misereor : et misericordiam praestabo cujus miserebor.
Romans Rom 47 9 16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.
Romans Rom 47 9 17 Dicit enim Scriptura Pharaoni : Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam : et ut annuntietur nomen meum in universa terra.
Romans Rom 47 9 18 Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.
Romans Rom 47 9 19 Dicis itaque mihi : Quid adhuc queritur ? voluntati enim ejus quis resistit ?
Romans Rom 47 9 20 O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ?
Romans Rom 47 9 21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?
Romans Rom 47 9 22 Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae, apta in interitum,
Romans Rom 47 9 23 ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam.
Romans Rom 47 9 24 Quos et vocavit nos non solum ex Judaeis, sed etiam in gentibus,
Romans Rom 47 9 25 sicut in Osee dicit : Vocabo non plebem meam, plebem meam : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.
Romans Rom 47 9 26 Et erit : in loco, ubi dictum est eis : Non plebs mea vos : ibi vocabuntur filii Dei vivi.
Romans Rom 47 9 27 Isaias autem clamat pro Israël : Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiae salvae fient.
Romans Rom 47 9 28 Verbum enim consummans, et abbrevians in aequitate : quia verbum breviatum faciet Dominus super terram :
Romans Rom 47 9 29 et sicut praedixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.
Romans Rom 47 9 30 Quid ergo dicemus ? Quod gentes, quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam : justitiam autem, quae ex fide est.
Romans Rom 47 9 31 Israël vero sectando legem justitiae, in legem justitiae non pervenit.
Romans Rom 47 9 32 Quare ? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus : offenderunt enim in lapidem offensionis,
Romans Rom 47 9 33 sicut scriptum est : Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali : et omnis qui credit in eum, non confundetur.
Romans Rom 47 10 1 Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.
Romans Rom 47 10 2 Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.
Romans Rom 47 10 3 Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti.
Romans Rom 47 10 4 Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.
Romans Rom 47 10 5 Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quae ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
Romans Rom 47 10 6 Quae autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Quis ascendet in caelum ? id est, Christum deducere :
Romans Rom 47 10 7 aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare.
Romans Rom 47 10 8 Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod praedicamus.
Romans Rom 47 10 9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
Romans Rom 47 10 10 Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.
Romans Rom 47 10 11 Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur.
Romans Rom 47 10 12 Non enim est distinctio Judaei et Graeci : nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
Romans Rom 47 10 13 Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Romans Rom 47 10 14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? quomodo autem audient sine praedicante ?
Romans Rom 47 10 15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur ? sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !
Romans Rom 47 10 16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro ?
Romans Rom 47 10 17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
Romans Rom 47 10 18 Sed dico : Numquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
Romans Rom 47 10 19 Sed dico : Numquid Israël non cognovit ? Primus Moyses dicit : Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem : in gentem insipientem, in iram vos mittam.
Romans Rom 47 10 20 Isaias autem audet, et dicit : Inventus sum a non quaerentibus me : palam apparui iis qui me non interrogabant.
Romans Rom 47 10 21 Ad Israël autem dicit : Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.
Romans Rom 47 11 1 Dico ergo : Numquid Deus repulit populum suum ? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin :
Romans Rom 47 11 2 non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura ? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël :
Romans Rom 47 11 3 Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt : et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam.
Romans Rom 47 11 4 Sed quid dicit illi divinum responsum ? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.
Romans Rom 47 11 5 Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt.
Romans Rom 47 11 6 Si autem gratia, jam non ex operibus : alioquin gratia jam non est gratia.
Romans Rom 47 11 7 Quid ergo ? Quod quaerebat Israël, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est : ceteri vero excaecati sunt :
Romans Rom 47 11 8 sicut scriptum est : Dedit illis Deus spiritum compunctionis : oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem.
Romans Rom 47 11 9 Et David dicit : Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis.
Romans Rom 47 11 10 Obscurentur oculi eorum ne videant : et dorsum eorum semper incurva.
Romans Rom 47 11 11 Dico ergo : Numquid sic offenderunt ut caderent ? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos aemulentur.
Romans Rom 47 11 12 Quod si delictum illorum divitiae sunt mundi, et diminutio eorum divitiae gentium : quanto magis plenitudo eorum ?
Romans Rom 47 11 13 Vobis enim dico gentibus : Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo,
Romans Rom 47 11 14 si quomodo ad aemulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.
Romans Rom 47 11 15 Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi : quae assumptio, nisi vita ex mortuis ?
Romans Rom 47 11 16 Quod si delibatio sancta est, et massa : et si radix sancta, et rami.
Romans Rom 47 11 17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivae factus es,
Romans Rom 47 11 18 noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris : non tu radicem portas, sed radix te.
Romans Rom 47 11 19 Dices ergo : Fracti sunt rami ut ego inserar.
Romans Rom 47 11 20 Bene : propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas : noli altum sapere, sed time.
Romans Rom 47 11 21 Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit : ne forte nec tibi parcat.
Romans Rom 47 11 22 Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei : in eos quidem qui ceciderunt, severitatem : in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
Romans Rom 47 11 23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur : potens est enim Deus iterum inserere illos.
Romans Rom 47 11 24 Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam : quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suae olivae ?
Romans Rom 47 11 25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia caecitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret,
Romans Rom 47 11 26 et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob.
Romans Rom 47 11 27 Et hoc illis a me testamentum : cum abstulero peccata eorum.
Romans Rom 47 11 28 Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos : secundum electionem autem, carissimi propter patres.
Romans Rom 47 11 29 Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei.
Romans Rom 47 11 30 Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum :
Romans Rom 47 11 31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam : ut et ipsi misericordiam consequantur.
Romans Rom 47 11 32 Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.
Romans Rom 47 11 33 O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei : quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus !
Romans Rom 47 11 34 Quis enim cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit ?
Romans Rom 47 11 35 aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei ?
Romans Rom 47 11 36 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia : ipsi gloria in saecula. Amen.
Romans Rom 47 12 1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
Romans Rom 47 12 2 Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
Romans Rom 47 12 3 Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem : et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
Romans Rom 47 12 4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent :
Romans Rom 47 12 5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
Romans Rom 47 12 6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes : sive prophetiam secundum rationem fidei,
Romans Rom 47 12 7 sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
Romans Rom 47 12 8 qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.
Romans Rom 47 12 9 Dilectio sine simulatione : odientes malum, adhaerentes bono :
Romans Rom 47 12 10 caritate fraternitatis invicem diligentes : honore invicem praevenientes :
Romans Rom 47 12 11 sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes :
Romans Rom 47 12 12 spe gaudentes : in tribulatione patientes : orationi instantes :
Romans Rom 47 12 13 necessitatibus sanctorum communicantes : hospitalitatem sectantes.
Romans Rom 47 12 14 Benedicite persequentibus vos : benedicite, et nolite maledicere.
Romans Rom 47 12 15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus :
Romans Rom 47 12 16 idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos :
Romans Rom 47 12 17 nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
Romans Rom 47 12 18 Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes :
Romans Rom 47 12 19 non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim : Mihi vindicta : ego retribuam, dicit Dominus.
Romans Rom 47 12 20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
Romans Rom 47 12 21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
Romans Rom 47 13 1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non est enim potestas nisi a Deo : quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt.
Romans Rom 47 13 2 Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt :
Romans Rom 47 13 3 nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem ? Bonum fac : et habebis laudem ex illa :
Romans Rom 47 13 4 Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time : non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est : vindex in iram ei qui malum agit.
Romans Rom 47 13 5 Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
Romans Rom 47 13 6 Ideo enim et tributa praestatis : ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.
Romans Rom 47 13 7 Reddite ergo omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem.
Romans Rom 47 13 8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis : qui enim diligit proximum, legem implevit.
Romans Rom 47 13 9 Nam : Non adulterabis : non occides : non furaberis : non falsum testimonium dices : non concupisces : et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur : diliges proximum tuum sicut teipsum.
Romans Rom 47 13 10 Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.
Romans Rom 47 13 11 Et hoc scientes tempus : quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.
Romans Rom 47 13 12 Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.
Romans Rom 47 13 13 Sicut in die honeste ambulemus : non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et aemulatione :
Romans Rom 47 13 14 sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.
Romans Rom 47 14 1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.
Romans Rom 47 14 2 Alius enim credit se manducare omnia : qui autem infirmus est, olus manducet.
Romans Rom 47 14 3 Is qui manducat, non manducantem non spernat : et qui non manducat, manducantem non judicet : Deus enim illum assumpsit.
Romans Rom 47 14 4 Tu quis es, qui judicas alienum servum ? domino suo stat, aut cadit : stabit autem : potens est enim Deus statuere illum.
Romans Rom 47 14 5 Nam alius judicat diem inter diem : alius autem judicat omnem diem : unusquisque in suo sensu abundet.
Romans Rom 47 14 6 Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat : gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.
Romans Rom 47 14 7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur.
Romans Rom 47 14 8 Sive enim vivemus, Domino vivimus : sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
Romans Rom 47 14 9 In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit : ut et mortuorum et vivorum dominetur.
Romans Rom 47 14 10 Tu autem quid judicas fratrem tuum ? aut tu quare spernis fratrem tuum ? omnes enim stabimus ante tribunal Christi.
Romans Rom 47 14 11 Scriptum est enim : Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu : et omnis lingua confitebitur Deo.
Romans Rom 47 14 12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
Romans Rom 47 14 13 Non ergo amplius invicem judicemus : sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.
Romans Rom 47 14 14 Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est.
Romans Rom 47 14 15 Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est.
Romans Rom 47 14 16 Non ergo blasphemetur bonum nostrum.
Romans Rom 47 14 17 Non est enim regnum Dei esca et potus : sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto :
Romans Rom 47 14 18 qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus.
Romans Rom 47 14 19 Itaque quae pacis sunt, sectemur : et quae aedificationis sunt, in invicem custodiamus.
Romans Rom 47 14 20 Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda : sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
Romans Rom 47 14 21 Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur.
Romans Rom 47 14 22 Tu fidem habes ? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat.
Romans Rom 47 14 23 Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est : quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.
Romans Rom 47 15 1 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.
Romans Rom 47 15 2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad aedificationem.
Romans Rom 47 15 3 Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est : Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.
Romans Rom 47 15 4 Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.
Romans Rom 47 15 5 Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum :
Romans Rom 47 15 6 ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi.
Romans Rom 47 15 7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.
Romans Rom 47 15 8 Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum :
Romans Rom 47 15 9 gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est : Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.
Romans Rom 47 15 10 Et iterum dicit : Laetamini gentes cum plebe ejus.
Romans Rom 47 15 11 Et iterum : Laudate omnes gentes Dominum : et magnificate eum omnes populi.
Romans Rom 47 15 12 Et rursus Isaias ait : Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt.
Romans Rom 47 15 13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo : ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.
Romans Rom 47 15 14 Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.
Romans Rom 47 15 15 Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens : propter gratiam, quae data est mihi a Deo,
Romans Rom 47 15 16 ut sim minister Christi Jesu in gentibus : sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto.
Romans Rom 47 15 17 Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum.
Romans Rom 47 15 18 Non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis :
Romans Rom 47 15 19 in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti : ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi.
Romans Rom 47 15 20 Sic autem praedicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem :
Romans Rom 47 15 21 sed sicut scriptum est : Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt : et qui non audierunt, intelligent.
Romans Rom 47 15 22 Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc.
Romans Rom 47 15 23 Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam praecedentibus annis :
Romans Rom 47 15 24 cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.
Romans Rom 47 15 25 Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis.
Romans Rom 47 15 26 Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem.
Romans Rom 47 15 27 Placuit enim eis : et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis.
Romans Rom 47 15 28 Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam.
Romans Rom 47 15 29 Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.
Romans Rom 47 15 30 Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum,
Romans Rom 47 15 31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judaea, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis,
Romans Rom 47 15 32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.
Romans Rom 47 15 33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.
Romans Rom 47 16 1 Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quae est in ministerio ecclesiae, quae est in Cenchris :
Romans Rom 47 16 2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis : et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit : etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.
Romans Rom 47 16 3 Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu
Romans Rom 47 16 4 (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt : quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctae ecclesiae gentium),
Romans Rom 47 16 5 et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epaenetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiae in Christo.
Romans Rom 47 16 6 Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis.
Romans Rom 47 16 7 Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos : qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.
Romans Rom 47 16 8 Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.
Romans Rom 47 16 9 Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum.
Romans Rom 47 16 10 Salutate Apellen probum in Christo.
Romans Rom 47 16 11 Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino.
Romans Rom 47 16 12 Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quae multum laboravit in Domino.
Romans Rom 47 16 13 Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam.
Romans Rom 47 16 14 Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres.
Romans Rom 47 16 15 Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos.
Romans Rom 47 16 16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi.
Romans Rom 47 16 17 Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.
Romans Rom 47 16 18 Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
Romans Rom 47 16 19 Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.
Romans Rom 47 16 20 Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
Romans Rom 47 16 21 Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei.
Romans Rom 47 16 22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino.
Romans Rom 47 16 23 Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater.
Romans Rom 47 16 24 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
Romans Rom 47 16 25 Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et praedicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti
Romans Rom 47 16 26 (quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti,
Romans Rom 47 16 27 soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
1 Corinthians 1Cor 48 1 1 Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,
1 Corinthians 1Cor 48 1 2 ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.
1 Corinthians 1Cor 48 1 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
1 Corinthians 1Cor 48 1 4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Jesu :
1 Corinthians 1Cor 48 1 5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.
1 Corinthians 1Cor 48 1 6 Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis :
1 Corinthians 1Cor 48 1 7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,
1 Corinthians 1Cor 48 1 8 qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.
1 Corinthians 1Cor 48 1 9 Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
1 Corinthians 1Cor 48 1 10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi : ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.
1 Corinthians 1Cor 48 1 11 Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos.
1 Corinthians 1Cor 48 1 12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephae : ego autem Christi.
1 Corinthians 1Cor 48 1 13 Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ?
1 Corinthians 1Cor 48 1 14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium :
1 Corinthians 1Cor 48 1 15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
1 Corinthians 1Cor 48 1 16 Baptizavi autem et Stephanae domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
1 Corinthians 1Cor 48 1 17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
1 Corinthians 1Cor 48 1 18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
1 Corinthians 1Cor 48 1 19 Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
1 Corinthians 1Cor 48 1 20 Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus saeculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ?
1 Corinthians 1Cor 48 1 21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
1 Corinthians 1Cor 48 1 22 Quoniam et Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt :
1 Corinthians 1Cor 48 1 23 nos autem praedicamus Christum crucifixum : Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
1 Corinthians 1Cor 48 1 24 ipsis autem vocatis Judaeis, atque Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam :
1 Corinthians 1Cor 48 1 25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
1 Corinthians 1Cor 48 1 26 Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles :
1 Corinthians 1Cor 48 1 27 sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia :
1 Corinthians 1Cor 48 1 28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret :
1 Corinthians 1Cor 48 1 29 ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.
1 Corinthians 1Cor 48 1 30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio :
1 Corinthians 1Cor 48 1 31 ut quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur.
1 Corinthians 1Cor 48 2 1 Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiae, annuntians vobis testimonium Christi.
1 Corinthians 1Cor 48 2 2 Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.
1 Corinthians 1Cor 48 2 3 Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos :
1 Corinthians 1Cor 48 2 4 et sermo meus, et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis :
1 Corinthians 1Cor 48 2 5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.
1 Corinthians 1Cor 48 2 6 Sapientiam autem loquimur inter perfectos : sapientiam vero non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi, qui destruuntur :
1 Corinthians 1Cor 48 2 7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram,
1 Corinthians 1Cor 48 2 8 quam nemo principum hujus saeculi cognovit : si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent.
1 Corinthians 1Cor 48 2 9 Sed sicut scriptum est : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum :
1 Corinthians 1Cor 48 2 10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum : Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
1 Corinthians 1Cor 48 2 11 Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est ? ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.
1 Corinthians 1Cor 48 2 12 Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis :
1 Corinthians 1Cor 48 2 13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.
1 Corinthians 1Cor 48 2 14 Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere : quia spiritualiter examinatur.
1 Corinthians 1Cor 48 2 15 Spiritualis autem judicat omnia : et ipse a nemine judicatur.
1 Corinthians 1Cor 48 2 16 Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum ? nos autem sensum Christi habemus.
1 Corinthians 1Cor 48 3 1 Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,
1 Corinthians 1Cor 48 3 2 lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis : sed nec nunc quidem potestis : adhuc enim carnales estis.
1 Corinthians 1Cor 48 3 3 Cum enim sit inter vos zelus, et contentio : nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ?
1 Corinthians 1Cor 48 3 4 Cum enim quis dicat : Ego quidem sum Pauli ; alius autem : Ego Apollo : nonne homines estis ? Quid igitur est Apollo ? quid vero Paulus ?
1 Corinthians 1Cor 48 3 5 ministri ejus, cui credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit.
1 Corinthians 1Cor 48 3 6 Ego plantavi, Apollo rigavit : sed Deus incrementum dedit.
1 Corinthians 1Cor 48 3 7 Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus.
1 Corinthians 1Cor 48 3 8 Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.
1 Corinthians 1Cor 48 3 9 Dei enim sumus adjutores : Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis.
1 Corinthians 1Cor 48 3 10 Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui : alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet.
1 Corinthians 1Cor 48 3 11 Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus.
1 Corinthians 1Cor 48 3 12 Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, foenum, stipulam,
1 Corinthians 1Cor 48 3 13 uniuscujusque opus manifestum erit : dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur : et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.
1 Corinthians 1Cor 48 3 14 Si cujus opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet.
1 Corinthians 1Cor 48 3 15 Si cujus opus arserit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.
1 Corinthians 1Cor 48 3 16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis ?
1 Corinthians 1Cor 48 3 17 Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
1 Corinthians 1Cor 48 3 18 Nemo se seducat : si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens.
1 Corinthians 1Cor 48 3 19 Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim : Comprehendam sapientes in astutia eorum.
1 Corinthians 1Cor 48 3 20 Et iterum : Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt.
1 Corinthians 1Cor 48 3 21 Nemo itaque glorietur in hominibus.
1 Corinthians 1Cor 48 3 22 Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura : omnia enim vestra sunt :
1 Corinthians 1Cor 48 3 23 vos autem Christi : Christus autem Dei.
1 Corinthians 1Cor 48 4 1 Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.
1 Corinthians 1Cor 48 4 2 Hic jam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.
1 Corinthians 1Cor 48 4 3 Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die : sed neque meipsum judico.
1 Corinthians 1Cor 48 4 4 Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum : qui autem judicat me, Dominus est.
1 Corinthians 1Cor 48 4 5 Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus : qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo.
1 Corinthians 1Cor 48 4 6 Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos : ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.
1 Corinthians 1Cor 48 4 7 Quis enim te discernit ? quid autem habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?
1 Corinthians 1Cor 48 4 8 Jam saturati estis, jam divites facti estis : sine nobis regnatis : et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus.
1 Corinthians 1Cor 48 4 9 Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos : quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus.
1 Corinthians 1Cor 48 4 10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo : nos infirmi, vos autem fortes : vos nobiles, nos autem ignobiles.
1 Corinthians 1Cor 48 4 11 Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus,
1 Corinthians 1Cor 48 4 12 et laboramus operantes manibus nostris : maledicimur, et benedicimus : persecutionem patimur, et sustinemus :
1 Corinthians 1Cor 48 4 13 blasphemamur, et obsecramus : tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.
1 Corinthians 1Cor 48 4 14 Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo.
1 Corinthians 1Cor 48 4 15 Nam si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.
1 Corinthians 1Cor 48 4 16 Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
1 Corinthians 1Cor 48 4 17 Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino : qui vos commonefaciet vias meas, quae sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo.
1 Corinthians 1Cor 48 4 18 Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.
1 Corinthians 1Cor 48 4 19 Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit : et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem.
1 Corinthians 1Cor 48 4 20 Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.
1 Corinthians 1Cor 48 4 21 Quid vultis ? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis ?
1 Corinthians 1Cor 48 5 1 Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat.
1 Corinthians 1Cor 48 5 2 Et vos inflati estis : et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit.
1 Corinthians 1Cor 48 5 3 Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi ut praesens eum, qui sic operatus est,
1 Corinthians 1Cor 48 5 4 in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu,
1 Corinthians 1Cor 48 5 5 tradere hujusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.
1 Corinthians 1Cor 48 5 6 Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit ?
1 Corinthians 1Cor 48 5 7 Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.
1 Corinthians 1Cor 48 5 8 Itaque epulemur : non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae : sed in azymis sinceritatis et veritatis.
1 Corinthians 1Cor 48 5 9 Scripsi vobis in epistola : Ne commisceamini fornicariis :
1 Corinthians 1Cor 48 5 10 non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus : alioquin debueratis de hoc mundo exiisse.
1 Corinthians 1Cor 48 5 11 Nunc autem scripsi vobis non commisceri : si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere.
1 Corinthians 1Cor 48 5 12 Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare ? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis ?
1 Corinthians 1Cor 48 5 13 nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.
1 Corinthians 1Cor 48 6 1 Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos ?
1 Corinthians 1Cor 48 6 2 an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt ? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis ?
1 Corinthians 1Cor 48 6 3 Nescitis quoniam angelos judicabimus ? quanto magis saecularia ?
1 Corinthians 1Cor 48 6 4 Saecularia igitur judicia si habueritis : contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad judicandum.
1 Corinthians 1Cor 48 6 5 Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum ?
1 Corinthians 1Cor 48 6 6 Sed frater cum fratre judicio contendit : et hoc apud infideles ?
1 Corinthians 1Cor 48 6 7 Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis ? quare non magis fraudem patimini ?
1 Corinthians 1Cor 48 6 8 Sed vos injuriam facitis, et fraudatis : et hoc fratribus.
1 Corinthians 1Cor 48 6 9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt ? Nolite errare : neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,
1 Corinthians 1Cor 48 6 10 neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.
1 Corinthians 1Cor 48 6 11 Et haec quidam fuistis : sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.
1 Corinthians 1Cor 48 6 12 Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt : omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate.
1 Corinthians 1Cor 48 6 13 Esca ventri, et venter escis : Deus autem et hunc et has destruet : corpus autem non fornicationi, sed Domino : et Dominus corpori.
1 Corinthians 1Cor 48 6 14 Deus vero et Dominum suscitavit : et nos suscitabit per virtutem suam.
1 Corinthians 1Cor 48 6 15 Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi ? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis ? Absit.
1 Corinthians 1Cor 48 6 16 An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur ? Erunt enim (inquit) duo in carne una.
1 Corinthians 1Cor 48 6 17 Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est.
1 Corinthians 1Cor 48 6 18 Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est : qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
1 Corinthians 1Cor 48 6 19 An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ?
1 Corinthians 1Cor 48 6 20 Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.
1 Corinthians 1Cor 48 7 1 De quibus autem scripsistis mihi : Bonum est homini mulierem non tangere :
1 Corinthians 1Cor 48 7 2 propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat.
1 Corinthians 1Cor 48 7 3 Uxori vir debitum reddat : similiter autem et uxor viro.
1 Corinthians 1Cor 48 7 4 Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.
1 Corinthians 1Cor 48 7 5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
1 Corinthians 1Cor 48 7 6 Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
1 Corinthians 1Cor 48 7 7 Volo enim omnes vos esse sicut meipsum : sed unusquisque proprium donum habet ex Deo : alius quidem sic, alius vero sic.
1 Corinthians 1Cor 48 7 8 Dico autem non nuptis, et viduis : bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego.
1 Corinthians 1Cor 48 7 9 Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.
1 Corinthians 1Cor 48 7 10 Iis autem qui matrimonio juncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere :
1 Corinthians 1Cor 48 7 11 quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.
1 Corinthians 1Cor 48 7 12 Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam.
1 Corinthians 1Cor 48 7 13 Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum :
1 Corinthians 1Cor 48 7 14 sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.
1 Corinthians 1Cor 48 7 15 Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus.
1 Corinthians 1Cor 48 7 16 Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies ?
1 Corinthians 1Cor 48 7 17 Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.
1 Corinthians 1Cor 48 7 18 Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat praeputium. In praeputio aliquis vocatus est ? non circumcidatur.
1 Corinthians 1Cor 48 7 19 Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est : sed observatio mandatorum Dei.
1 Corinthians 1Cor 48 7 20 Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
1 Corinthians 1Cor 48 7 21 Servus vocatus es ? non sit tibi curae : sed et si potes fieri liber, magis utere.
1 Corinthians 1Cor 48 7 22 Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini : similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.
1 Corinthians 1Cor 48 7 23 Pretio empti estis : nolite fieri servi hominum.
1 Corinthians 1Cor 48 7 24 Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.
1 Corinthians 1Cor 48 7 25 De virginibus autem praeceptum Domini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.
1 Corinthians 1Cor 48 7 26 Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.
1 Corinthians 1Cor 48 7 27 Alligatus es uxori ? noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore ? noli quaerere uxorem.
1 Corinthians 1Cor 48 7 28 Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit : tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco.
1 Corinthians 1Cor 48 7 29 Hoc itaque dico, fratres : tempus breve est : reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint :
1 Corinthians 1Cor 48 7 30 et qui flent, tamquam non flentes : et qui gaudent, tamquam non gaudentes : et qui emunt, tamquam non possidentes :
1 Corinthians 1Cor 48 7 31 et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur : praeterit enim figura hujus mundi.
1 Corinthians 1Cor 48 7 32 Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo.
1 Corinthians 1Cor 48 7 33 Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.
1 Corinthians 1Cor 48 7 34 Et mulier innupta, et virgo, cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro.
1 Corinthians 1Cor 48 7 35 Porro hoc ad utilitatem vestram dico : non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi.
1 Corinthians 1Cor 48 7 36 Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri : quod vult faciat : non peccat, si nubat.
1 Corinthians 1Cor 48 7 37 Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit.
1 Corinthians 1Cor 48 7 38 Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit : et qui non jungit, melius facit.
1 Corinthians 1Cor 48 7 39 Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est : cui vult nubat, tantum in Domino.
1 Corinthians 1Cor 48 7 40 Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium : puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.
1 Corinthians 1Cor 48 8 1 De iis autem quae idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat.
1 Corinthians 1Cor 48 8 2 Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.
1 Corinthians 1Cor 48 8 3 Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.
1 Corinthians 1Cor 48 8 4 De escis autem quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.
1 Corinthians 1Cor 48 8 5 Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in caelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi) :
1 Corinthians 1Cor 48 8 6 nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.
1 Corinthians 1Cor 48 8 7 Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant : et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur.
1 Corinthians 1Cor 48 8 8 Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus : neque si non manducaverimus, deficiemus.
1 Corinthians 1Cor 48 8 9 Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis.
1 Corinthians 1Cor 48 8 10 Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem : nonne conscientia ejus, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta ?
1 Corinthians 1Cor 48 8 11 Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est ?
1 Corinthians 1Cor 48 8 12 Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.
1 Corinthians 1Cor 48 8 13 Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.
1 Corinthians 1Cor 48 9 1 Non sum liber ? non sum Apostolus ? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi ? nonne opus meum vos estis in Domino ?
1 Corinthians 1Cor 48 9 2 Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.
1 Corinthians 1Cor 48 9 3 Mea defensio apud eos qui me interrogant, haec est :
1 Corinthians 1Cor 48 9 4 Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ?
1 Corinthians 1Cor 48 9 5 numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ?
1 Corinthians 1Cor 48 9 6 aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi ?
1 Corinthians 1Cor 48 9 7 Quis militat suis stipendiis umquam ? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ?
1 Corinthians 1Cor 48 9 8 Numquid secundum hominem haec dico ? an et lex haec non dicit ?
1 Corinthians 1Cor 48 9 9 Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo ?
1 Corinthians 1Cor 48 9 10 an propter nos utique hoc dicit ? Nam propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare : et qui triturat, in spe fructus percipiendi.
1 Corinthians 1Cor 48 9 11 Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ?
1 Corinthians 1Cor 48 9 12 Si alii potestatis vestrae participes sunt, quare non potius nos ? Sed non usi sumus hac potestate : sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.
1 Corinthians 1Cor 48 9 13 Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt, edunt : et qui altari deserviunt, cum altari participant ?
1 Corinthians 1Cor 48 9 14 Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.
1 Corinthians 1Cor 48 9 15 Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi haec ut ita fiant in me : bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.
1 Corinthians 1Cor 48 9 16 Nam si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit : vae enim mihi est, si non evangelizavero.
1 Corinthians 1Cor 48 9 17 Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est.
1 Corinthians 1Cor 48 9 18 Quae est ergo merces mea ? ut Evangelium praedicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.
1 Corinthians 1Cor 48 9 19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.
1 Corinthians 1Cor 48 9 20 Et factus sum Judaeis tamquam Judaeus, ut Judaeos lucrarer :
1 Corinthians 1Cor 48 9 21 iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem : iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem : sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.
1 Corinthians 1Cor 48 9 22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
1 Corinthians 1Cor 48 9 23 Omnia autem facio propter Evangelium : ut particeps ejus efficiar.
1 Corinthians 1Cor 48 9 24 Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? Sic currite ut comprehendatis.
1 Corinthians 1Cor 48 9 25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos autem incorruptam.
1 Corinthians 1Cor 48 9 26 Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aërem verberans :
1 Corinthians 1Cor 48 9 27 sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.
1 Corinthians 1Cor 48 10 1 Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,
1 Corinthians 1Cor 48 10 2 et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari :
1 Corinthians 1Cor 48 10 3 et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,
1 Corinthians 1Cor 48 10 4 et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus) :
1 Corinthians 1Cor 48 10 5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto.
1 Corinthians 1Cor 48 10 6 Haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
1 Corinthians 1Cor 48 10 7 Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
1 Corinthians 1Cor 48 10 8 Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.
1 Corinthians 1Cor 48 10 9 Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.
1 Corinthians 1Cor 48 10 10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.
1 Corinthians 1Cor 48 10 11 Haec autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt.
1 Corinthians 1Cor 48 10 12 Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.
1 Corinthians 1Cor 48 10 13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
1 Corinthians 1Cor 48 10 14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura :
1 Corinthians 1Cor 48 10 15 ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.
1 Corinthians 1Cor 48 10 16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ?
1 Corinthians 1Cor 48 10 17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.
1 Corinthians 1Cor 48 10 18 Videte Israël secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ?
1 Corinthians 1Cor 48 10 19 Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum, sit aliquid ?
1 Corinthians 1Cor 48 10 20 Sed quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri daemoniorum :
1 Corinthians 1Cor 48 10 21 non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum ; non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum.
1 Corinthians 1Cor 48 10 22 An aemulamur Dominum ? numquid fortiores illo sumus ? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.
1 Corinthians 1Cor 48 10 23 Omnia mihi licent, sed non omnia aedificat.
1 Corinthians 1Cor 48 10 24 Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius.
1 Corinthians 1Cor 48 10 25 Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
1 Corinthians 1Cor 48 10 26 Domini est terra, et plenitudo ejus.
1 Corinthians 1Cor 48 10 27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
1 Corinthians 1Cor 48 10 28 Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam :
1 Corinthians 1Cor 48 10 29 conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ?
1 Corinthians 1Cor 48 10 30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ?
1 Corinthians 1Cor 48 10 31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite.
1 Corinthians 1Cor 48 10 32 Sine offensione estote Judaeis, et gentibus, et ecclesiae Dei :
1 Corinthians 1Cor 48 10 33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant.
1 Corinthians 1Cor 48 11 1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
1 Corinthians 1Cor 48 11 2 Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis.
1 Corinthians 1Cor 48 11 3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus.
1 Corinthians 1Cor 48 11 4 Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.
1 Corinthians 1Cor 48 11 5 Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum : unum enim est ac si decalvetur.
1 Corinthians 1Cor 48 11 6 Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
1 Corinthians 1Cor 48 11 7 Vir quidem non debet velare caput suum : quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.
1 Corinthians 1Cor 48 11 8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.
1 Corinthians 1Cor 48 11 9 Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
1 Corinthians 1Cor 48 11 10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
1 Corinthians 1Cor 48 11 11 Verumtamen neque vir sine muliere : neque mulier sine viro in Domino.
1 Corinthians 1Cor 48 11 12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem : omnia autem ex Deo.
1 Corinthians 1Cor 48 11 13 Vos ipsi judicate : decet mulierem non velatam orare Deum ?
1 Corinthians 1Cor 48 11 14 Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi :
1 Corinthians 1Cor 48 11 15 mulier vero si comam nutriat, gloria est illi : quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.
1 Corinthians 1Cor 48 11 16 Si quis autem videtur contentiosus esse : nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.
1 Corinthians 1Cor 48 11 17 Hoc autem praecipio : non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.
1 Corinthians 1Cor 48 11 18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.
1 Corinthians 1Cor 48 11 19 Nam oportet et haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
1 Corinthians 1Cor 48 11 20 Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam coenam manducare.
1 Corinthians 1Cor 48 11 21 Unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
1 Corinthians 1Cor 48 11 22 Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum ? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent ? Quid dicam vobis ? laudo vos ? in hoc non laudo.
1 Corinthians 1Cor 48 11 23 Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,
1 Corinthians 1Cor 48 11 24 et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem.
1 Corinthians 1Cor 48 11 25 Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
1 Corinthians 1Cor 48 11 26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.
1 Corinthians 1Cor 48 11 27 Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
1 Corinthians 1Cor 48 11 28 Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat.
1 Corinthians 1Cor 48 11 29 Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.
1 Corinthians 1Cor 48 11 30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.
1 Corinthians 1Cor 48 11 31 Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.
1 Corinthians 1Cor 48 11 32 Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.
1 Corinthians 1Cor 48 11 33 Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
1 Corinthians 1Cor 48 11 34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.
1 Corinthians 1Cor 48 12 1 De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.
1 Corinthians 1Cor 48 12 2 Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.
1 Corinthians 1Cor 48 12 3 Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.
1 Corinthians 1Cor 48 12 4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus :
1 Corinthians 1Cor 48 12 5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus :
1 Corinthians 1Cor 48 12 6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.
1 Corinthians 1Cor 48 12 7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
1 Corinthians 1Cor 48 12 8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae : alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum :
1 Corinthians 1Cor 48 12 9 alteri fides in eodem Spiritu : alii gratia sanitatum in uno Spiritu :
1 Corinthians 1Cor 48 12 10 alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
1 Corinthians 1Cor 48 12 11 Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
1 Corinthians 1Cor 48 12 12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt : ita et Christus.
1 Corinthians 1Cor 48 12 13 Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus.
1 Corinthians 1Cor 48 12 14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.
1 Corinthians 1Cor 48 12 15 Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ?
1 Corinthians 1Cor 48 12 16 Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo est de corpore ?
1 Corinthians 1Cor 48 12 17 Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ?
1 Corinthians 1Cor 48 12 18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.
1 Corinthians 1Cor 48 12 19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ?
1 Corinthians 1Cor 48 12 20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
1 Corinthians 1Cor 48 12 21 Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii.
1 Corinthians 1Cor 48 12 22 Sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt :
1 Corinthians 1Cor 48 12 23 et quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus : et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.
1 Corinthians 1Cor 48 12 24 Honesta autem nostra nullius egent : sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,
1 Corinthians 1Cor 48 12 25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.
1 Corinthians 1Cor 48 12 26 Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.
1 Corinthians 1Cor 48 12 27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.
1 Corinthians 1Cor 48 12 28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.
1 Corinthians 1Cor 48 12 29 Numquid omnes apostoli ? numquid omnes prophetae ? numquid omnes doctores ?
1 Corinthians 1Cor 48 12 30 numquid omnes virtutes ? numquid omnes gratiam habent curationum ? numquid omnes linguis loquuntur ? numquid omnes interpretantur ?
1 Corinthians 1Cor 48 12 31 Aemulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.
1 Corinthians 1Cor 48 13 1 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens.
1 Corinthians 1Cor 48 13 2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
1 Corinthians 1Cor 48 13 3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
1 Corinthians 1Cor 48 13 4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur,
1 Corinthians 1Cor 48 13 5 non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
1 Corinthians 1Cor 48 13 6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati :
1 Corinthians 1Cor 48 13 7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
1 Corinthians 1Cor 48 13 8 Caritas numquam excidit : sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur.
1 Corinthians 1Cor 48 13 9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
1 Corinthians 1Cor 48 13 10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
1 Corinthians 1Cor 48 13 11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli.
1 Corinthians 1Cor 48 13 12 Videmus nunc per speculum in aenigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
1 Corinthians 1Cor 48 13 13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec : major autem horum est caritas.
1 Corinthians 1Cor 48 14 1 Sectamini caritatem, aemulamini spiritualia : magis autem ut prophetetis.
1 Corinthians 1Cor 48 14 2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo : nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.
1 Corinthians 1Cor 48 14 3 Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem, et exhortationem, et consolationem.
1 Corinthians 1Cor 48 14 4 Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat : qui autem prophetat, ecclesiam Dei aedificat.
1 Corinthians 1Cor 48 14 5 Volo autem omnes vos loqui linguis : magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis ; nisi forte interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat.
1 Corinthians 1Cor 48 14 6 Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens : quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina ?
1 Corinthians 1Cor 48 14 7 Tamen quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara ; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur ?
1 Corinthians 1Cor 48 14 8 Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum ?
1 Corinthians 1Cor 48 14 9 Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis : quomodo scietur id quod dicitur ? eritis enim in aëra loquentes.
1 Corinthians 1Cor 48 14 10 Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo : et nihil sine voce est.
1 Corinthians 1Cor 48 14 11 Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus : et qui loquitur, mihi barbarus.
1 Corinthians 1Cor 48 14 12 Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis.
1 Corinthians 1Cor 48 14 13 Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.
1 Corinthians 1Cor 48 14 14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
1 Corinthians 1Cor 48 14 15 Quid ergo est ? Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente.
1 Corinthians 1Cor 48 14 16 Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet : Amen, super tuam benedictionem ? quoniam quid dicas, nescit.
1 Corinthians 1Cor 48 14 17 Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur.
1 Corinthians 1Cor 48 14 18 Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.
1 Corinthians 1Cor 48 14 19 Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam : quam decem millia verborum in lingua.
1 Corinthians 1Cor 48 14 20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote.
1 Corinthians 1Cor 48 14 21 In lege scriptum est : Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic : et nec sic exaudient me, dicit Dominus.
1 Corinthians 1Cor 48 14 22 Itaque linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus : prophetiae autem non infidelibus, sed fidelibus.
1 Corinthians 1Cor 48 14 23 Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae, aut infideles : nonne dicent quod insanitis ?
1 Corinthians 1Cor 48 14 24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus :
1 Corinthians 1Cor 48 14 25 occulta cordis ejus manifesta fiunt : et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.
1 Corinthians 1Cor 48 14 26 Quid ergo est, fratres ? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet : omnia ad aedificationem fiant.
1 Corinthians 1Cor 48 14 27 Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.
1 Corinthians 1Cor 48 14 28 Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia : sibi autem loquatur, et Deo.
1 Corinthians 1Cor 48 14 29 Prophetae autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.
1 Corinthians 1Cor 48 14 30 Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
1 Corinthians 1Cor 48 14 31 Potestis enim omnes per singulos prophetare : ut omnes discant, et omnes exhortentur :
1 Corinthians 1Cor 48 14 32 et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt.
1 Corinthians 1Cor 48 14 33 Non enim est dissensionis Deus, sed pacis : sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.
1 Corinthians 1Cor 48 14 34 Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.
1 Corinthians 1Cor 48 14 35 Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.
1 Corinthians 1Cor 48 14 36 An a vobis verbum Dei processit ? aut in vos solos pervenit ?
1 Corinthians 1Cor 48 14 37 Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata.
1 Corinthians 1Cor 48 14 38 Si quis autem ignorat, ignorabitur.
1 Corinthians 1Cor 48 14 39 Itaque fratres aemulamini prophetare : et loqui linguis nolite prohibere.
1 Corinthians 1Cor 48 14 40 Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.
1 Corinthians 1Cor 48 15 1 Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
1 Corinthians 1Cor 48 15 2 per quod et salvamini : qua ratione praedicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.
1 Corinthians 1Cor 48 15 3 Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas :
1 Corinthians 1Cor 48 15 4 et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas :
1 Corinthians 1Cor 48 15 5 et quia visus est Cephae, et post hoc undecim :
1 Corinthians 1Cor 48 15 6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt :
1 Corinthians 1Cor 48 15 7 deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus :
1 Corinthians 1Cor 48 15 8 novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.
1 Corinthians 1Cor 48 15 9 Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.
1 Corinthians 1Cor 48 15 10 Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum :
1 Corinthians 1Cor 48 15 11 sive enim ego, sive illi : sic praedicamus, et sic credidistis.
1 Corinthians 1Cor 48 15 12 Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ?
1 Corinthians 1Cor 48 15 13 Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit.
1 Corinthians 1Cor 48 15 14 Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra :
1 Corinthians 1Cor 48 15 15 invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.
1 Corinthians 1Cor 48 15 16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
1 Corinthians 1Cor 48 15 17 Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris.
1 Corinthians 1Cor 48 15 18 Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.
1 Corinthians 1Cor 48 15 19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
1 Corinthians 1Cor 48 15 20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium,
1 Corinthians 1Cor 48 15 21 quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
1 Corinthians 1Cor 48 15 22 Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
1 Corinthians 1Cor 48 15 23 Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.
1 Corinthians 1Cor 48 15 24 Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.
1 Corinthians 1Cor 48 15 25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.
1 Corinthians 1Cor 48 15 26 Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat :
1 Corinthians 1Cor 48 15 27 Omnia subjecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subjecit ei omnia.
1 Corinthians 1Cor 48 15 28 Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
1 Corinthians 1Cor 48 15 29 Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ?
1 Corinthians 1Cor 48 15 30 ut quid et nos periclitamur omni hora ?
1 Corinthians 1Cor 48 15 31 Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.
1 Corinthians 1Cor 48 15 32 Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.
1 Corinthians 1Cor 48 15 33 Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.
1 Corinthians 1Cor 48 15 34 Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.
1 Corinthians 1Cor 48 15 35 Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ?
1 Corinthians 1Cor 48 15 36 Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :
1 Corinthians 1Cor 48 15 37 et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.
1 Corinthians 1Cor 48 15 38 Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.
1 Corinthians 1Cor 48 15 39 Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
1 Corinthians 1Cor 48 15 40 Et corpora caelestia, et corpora terrestria : sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium.
1 Corinthians 1Cor 48 15 41 Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate :
1 Corinthians 1Cor 48 15 42 sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
1 Corinthians 1Cor 48 15 43 Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :
1 Corinthians 1Cor 48 15 44 seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est :
1 Corinthians 1Cor 48 15 45 Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
1 Corinthians 1Cor 48 15 46 Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale.
1 Corinthians 1Cor 48 15 47 Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de caelo, caelestis.
1 Corinthians 1Cor 48 15 48 Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis caelestis, tales et caelestes.
1 Corinthians 1Cor 48 15 49 Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis.
1 Corinthians 1Cor 48 15 50 Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.
1 Corinthians 1Cor 48 15 51 Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
1 Corinthians 1Cor 48 15 52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur.
1 Corinthians 1Cor 48 15 53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem.
1 Corinthians 1Cor 48 15 54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria.
1 Corinthians 1Cor 48 15 55 Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ?
1 Corinthians 1Cor 48 15 56 Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex.
1 Corinthians 1Cor 48 15 57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
1 Corinthians 1Cor 48 15 58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
1 Corinthians 1Cor 48 16 1 De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite.
1 Corinthians 1Cor 48 16 2 Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit : ut non, cum venero, tunc collectae fiant.
1 Corinthians 1Cor 48 16 3 Cum autem praesens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.
1 Corinthians 1Cor 48 16 4 Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.
1 Corinthians 1Cor 48 16 5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero : nam Macedoniam pertransibo.
1 Corinthians 1Cor 48 16 6 Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo : ut vos me deducatis quocumque iero.
1 Corinthians 1Cor 48 16 7 Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
1 Corinthians 1Cor 48 16 8 Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.
1 Corinthians 1Cor 48 16 9 Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens : et adversarii multi.
1 Corinthians 1Cor 48 16 10 Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos : opus enim Domini operatur, sicut et ego.
1 Corinthians 1Cor 48 16 11 Ne quis ergo illum spernat : deducite autem illum in pace, ut veniat ad me : exspecto enim illum cum fratribus.
1 Corinthians 1Cor 48 16 12 De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus : et utique non fuit voluntas ut nunc veniret : veniet autem, cum ei vacuum fuerit.
1 Corinthians 1Cor 48 16 13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.
1 Corinthians 1Cor 48 16 14 Omnia vestra in caritate fiant.
1 Corinthians 1Cor 48 16 15 Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanae, et Fortunati, et Achaici : quoniam sunt primitiae Achaiae, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos :
1 Corinthians 1Cor 48 16 16 ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.
1 Corinthians 1Cor 48 16 17 Gaudeo autem in praesentia Stephanae, et Fortunati, et Achaici : quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt :
1 Corinthians 1Cor 48 16 18 refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.
1 Corinthians 1Cor 48 16 19 Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia : apud quos et hospitor.
1 Corinthians 1Cor 48 16 20 Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.
1 Corinthians 1Cor 48 16 21 Salutatio, mea manu Pauli.
1 Corinthians 1Cor 48 16 22 Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.
1 Corinthians 1Cor 48 16 23 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
1 Corinthians 1Cor 48 16 24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.
2 Corinthians 2Cor 49 1 1 Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiae Dei, quae est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia.
2 Corinthians 2Cor 49 1 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
2 Corinthians 2Cor 49 1 3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis,
2 Corinthians 2Cor 49 1 4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra : ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo.
2 Corinthians 2Cor 49 1 5 Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis : ita et per Christum abundat consolatio nostra.
2 Corinthians 2Cor 49 1 6 Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quae operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur :
2 Corinthians 2Cor 49 1 7 ut spes nostra firma sit pro vobis : scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.
2 Corinthians 2Cor 49 1 8 Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere.
2 Corinthians 2Cor 49 1 9 Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos :
2 Corinthians 2Cor 49 1 10 qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit : in quem speramus quoniam et adhuc eripiet,
2 Corinthians 2Cor 49 1 11 adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis : ut ex multorum personis, ejus quae in nobis est donationis, per multos gratiae agantur pro nobis.
2 Corinthians 2Cor 49 1 12 Nam gloria nostra haec est : testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo : abundantius autem ad vos.
2 Corinthians 2Cor 49 1 13 Non enim alia scribimus vobis, quam quae legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis,
2 Corinthians 2Cor 49 1 14 sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi.
2 Corinthians 2Cor 49 1 15 Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis :
2 Corinthians 2Cor 49 1 16 et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judaeam.
2 Corinthians 2Cor 49 1 17 Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum ? aut quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non ?
2 Corinthians 2Cor 49 1 18 Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non.
2 Corinthians 2Cor 49 1 19 Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos praedicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit.
2 Corinthians 2Cor 49 1 20 Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est : ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram.
2 Corinthians 2Cor 49 1 21 Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus :
2 Corinthians 2Cor 49 1 22 qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.
2 Corinthians 2Cor 49 1 23 Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum : non quia dominamur fidei vestae, sed adjutores sumus gaudii vestri : nam fide statis.
2 Corinthians 2Cor 49 2 1 Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos.
2 Corinthians 2Cor 49 2 2 Si enim ego contristo vos : et quis est, qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me ?
2 Corinthians 2Cor 49 2 3 Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere : confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.
2 Corinthians 2Cor 49 2 4 Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas : non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.
2 Corinthians 2Cor 49 2 5 Si quis autem contristavit, non me contristavit : sed ex parte, ut non onerem omnes vos.
2 Corinthians 2Cor 49 2 6 Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio haec, quae fit a pluribus :
2 Corinthians 2Cor 49 2 7 ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.
2 Corinthians 2Cor 49 2 8 Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem.
2 Corinthians 2Cor 49 2 9 Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.
2 Corinthians 2Cor 49 2 10 Cui autem aliquid donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,
2 Corinthians 2Cor 49 2 11 ut non circumveniamur a Satana : non enim ignoramus cogitationes ejus.
2 Corinthians 2Cor 49 2 12 Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,
2 Corinthians 2Cor 49 2 13 non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam.
2 Corinthians 2Cor 49 2 14 Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco :
2 Corinthians 2Cor 49 2 15 quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt :
2 Corinthians 2Cor 49 2 16 aliis quidem odor mortis in mortem : aliis autem odor vitae in vitam. Et ad haec quis tam idoneus ?
2 Corinthians 2Cor 49 2 17 non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.
2 Corinthians 2Cor 49 3 1 Incipimus iterum nosmetipsos commendare ? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis ?
2 Corinthians 2Cor 49 3 2 Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur, et legitur ab omnibus hominibus :
2 Corinthians 2Cor 49 3 3 manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi : non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.
2 Corinthians 2Cor 49 3 4 Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum :
2 Corinthians 2Cor 49 3 5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est :
2 Corinthians 2Cor 49 3 6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti : non littera, sed Spiritu : littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
2 Corinthians 2Cor 49 3 7 Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quae evacuatur :
2 Corinthians 2Cor 49 3 8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria ?
2 Corinthians 2Cor 49 3 9 Nam si ministratio damnationis gloria est : multo magis abundat ministerium justitiae in gloria.
2 Corinthians 2Cor 49 3 10 Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam.
2 Corinthians 2Cor 49 3 11 Si enim quod evacuatur, per gloriam est : multo magis quod manet, in gloria est.
2 Corinthians 2Cor 49 3 12 Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur :
2 Corinthians 2Cor 49 3 13 et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur,
2 Corinthians 2Cor 49 3 14 sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur),
2 Corinthians 2Cor 49 3 15 sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.
2 Corinthians 2Cor 49 3 16 Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen.
2 Corinthians 2Cor 49 3 17 Dominus autem Spiritus est : ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.
2 Corinthians 2Cor 49 3 18 Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.
2 Corinthians 2Cor 49 4 1 Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,
2 Corinthians 2Cor 49 4 2 sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.
2 Corinthians 2Cor 49 4 3 Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum :
2 Corinthians 2Cor 49 4 4 in quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei.
2 Corinthians 2Cor 49 4 5 Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum : nos autem servos vestros per Jesum :
2 Corinthians 2Cor 49 4 6 quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi Jesu.
2 Corinthians 2Cor 49 4 7 Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus : ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.
2 Corinthians 2Cor 49 4 8 In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur : aporiamur, sed non destituimur :
2 Corinthians 2Cor 49 4 9 persecutionem patimur, sed non derelinquimur : dejicimur, sed non perimus :
2 Corinthians 2Cor 49 4 10 semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.
2 Corinthians 2Cor 49 4 11 Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum : ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.
2 Corinthians 2Cor 49 4 12 Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.
2 Corinthians 2Cor 49 4 13 Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est : Credidi, propter quod locutus sum : et nos credimus, propter quod et loquimur :
2 Corinthians 2Cor 49 4 14 scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum.
2 Corinthians 2Cor 49 4 15 Omnia enim propter vos : ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei.
2 Corinthians 2Cor 49 4 16 Propter quod non deficimus : sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.
2 Corinthians 2Cor 49 4 17 Id enim, quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis,
2 Corinthians 2Cor 49 4 18 non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt : quae autem non videntur, aeterna sunt.
2 Corinthians 2Cor 49 5 1 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in caelis.
2 Corinthians 2Cor 49 5 2 Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes :
2 Corinthians 2Cor 49 5 3 si tamen vestiti, non nudi inveniamur.
2 Corinthians 2Cor 49 5 4 Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati : eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.
2 Corinthians 2Cor 49 5 5 Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus.
2 Corinthians 2Cor 49 5 6 Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino
2 Corinthians 2Cor 49 5 7 (per fidem enim ambulamus, et non per speciem) :
2 Corinthians 2Cor 49 5 8 audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum.
2 Corinthians 2Cor 49 5 9 Et ideo contendimus, sive absentes, sive praesentes, placere illi.
2 Corinthians 2Cor 49 5 10 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.
2 Corinthians 2Cor 49 5 11 Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.
2 Corinthians 2Cor 49 5 12 Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis : ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.
2 Corinthians 2Cor 49 5 13 Sive enim mente excedimus Deo : sive sobrii sumus, vobis.
2 Corinthians 2Cor 49 5 14 Caritas enim Christi urget nos : aestimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt :
2 Corinthians 2Cor 49 5 15 et pro omnibus mortuus est Christus : ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
2 Corinthians 2Cor 49 5 16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.
2 Corinthians 2Cor 49 5 17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova.
2 Corinthians 2Cor 49 5 18 Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum : et dedit nobis ministerium reconciliationis,
2 Corinthians 2Cor 49 5 19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.
2 Corinthians 2Cor 49 5 20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
2 Corinthians 2Cor 49 5 21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.
2 Corinthians 2Cor 49 6 1 Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.
2 Corinthians 2Cor 49 6 2 Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
2 Corinthians 2Cor 49 6 3 Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum :
2 Corinthians 2Cor 49 6 4 sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
2 Corinthians 2Cor 49 6 5 in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
2 Corinthians 2Cor 49 6 6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
2 Corinthians 2Cor 49 6 7 in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiae a dextris et a sinistris,
2 Corinthians 2Cor 49 6 8 per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti :
2 Corinthians 2Cor 49 6 9 quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati :
2 Corinthians 2Cor 49 6 10 quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
2 Corinthians 2Cor 49 6 11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est.
2 Corinthians 2Cor 49 6 12 Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris :
2 Corinthians 2Cor 49 6 13 eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
2 Corinthians 2Cor 49 6 14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate ? aut quae societas luci ad tenebras ?
2 Corinthians 2Cor 49 6 15 quae autem conventio Christi ad Belial ? aut quae pars fideli cum infideli ?
2 Corinthians 2Cor 49 6 16 qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : [Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
2 Corinthians 2Cor 49 6 17 Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis :
2 Corinthians 2Cor 49 6 18 et ego recipiam vos : et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.]
2 Corinthians 2Cor 49 7 1 Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.
2 Corinthians 2Cor 49 7 2 Capite nos. Neminem laesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.
2 Corinthians 2Cor 49 7 3 Non ad condemnationem vestram dico : praediximus enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum.
2 Corinthians 2Cor 49 7 4 Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis : repletus sum consolatione ; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.
2 Corinthians 2Cor 49 7 5 Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus : foris pugnae, intus timores.
2 Corinthians 2Cor 49 7 6 Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi.
2 Corinthians 2Cor 49 7 7 Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram aemulationem pro me, ita ut magis gauderem.
2 Corinthians 2Cor 49 7 8 Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me poenitet : etsi poeniteret, videns quod epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit,
2 Corinthians 2Cor 49 7 9 nunc gaudeo : non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Contristati enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis.
2 Corinthians 2Cor 49 7 10 Quae enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur : saeculi autem tristitia mortem operatur.
2 Corinthians 2Cor 49 7 11 Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem : sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam : in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.
2 Corinthians 2Cor 49 7 12 Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est : sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis
2 Corinthians 2Cor 49 7 13 coram Deo : ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis :
2 Corinthians 2Cor 49 7 14 et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus : sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit ad Titum, veritas facta est,
2 Corinthians 2Cor 49 7 15 et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam : quomodo cum timore et tremore excepistis illum.
2 Corinthians 2Cor 49 7 16 Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.
2 Corinthians 2Cor 49 8 1 Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in ecclesiis Macedoniae :
2 Corinthians 2Cor 49 8 2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum :
2 Corinthians 2Cor 49 8 3 quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt,
2 Corinthians 2Cor 49 8 4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.
2 Corinthians 2Cor 49 8 5 Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,
2 Corinthians 2Cor 49 8 6 ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum coepit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam.
2 Corinthians 2Cor 49 8 7 Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis.
2 Corinthians 2Cor 49 8 8 Non quasi imperans dico : sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestrae caritatis ingenium bonum comprobans.
2 Corinthians 2Cor 49 8 9 Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
2 Corinthians 2Cor 49 8 10 Et consilium in hoc do : hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore :
2 Corinthians 2Cor 49 8 11 nunc vero et facto perficite : ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.
2 Corinthians 2Cor 49 8 12 Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.
2 Corinthians 2Cor 49 8 13 Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate.
2 Corinthians 2Cor 49 8 14 In praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est :
2 Corinthians 2Cor 49 8 15 Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit.
2 Corinthians 2Cor 49 8 16 Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,
2 Corinthians 2Cor 49 8 17 quoniam exhortationem quidem suscepit : sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.
2 Corinthians 2Cor 49 8 18 Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias :
2 Corinthians 2Cor 49 8 19 non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hanc gratiam, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram :
2 Corinthians 2Cor 49 8 20 devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis.
2 Corinthians 2Cor 49 8 21 Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.
2 Corinthians 2Cor 49 8 22 Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse : nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,
2 Corinthians 2Cor 49 8 23 sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi.
2 Corinthians 2Cor 49 8 24 Ostensionem ergo, quae est caritatis vestrae, et nostrae gloriae pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.
2 Corinthians 2Cor 49 9 1 Nam de ministerio, quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis.
2 Corinthians 2Cor 49 9 2 Scio enim promptum animum vestrum : pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra aemulatio provocavit plurimos.
2 Corinthians 2Cor 49 9 3 Misi autem fratres : ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut (quemadmodum dixi) parati sitis :
2 Corinthians 2Cor 49 9 4 ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicamus vos) in hac substantia.
2 Corinthians 2Cor 49 9 5 Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praeveniant ad vos, et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam.
2 Corinthians 2Cor 49 9 6 Hoc autem dico : qui parce seminat, parce et metet : et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.
2 Corinthians 2Cor 49 9 7 Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate : hilarem enim datorem diligit Deus.
2 Corinthians 2Cor 49 9 8 Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis : ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,
2 Corinthians 2Cor 49 9 9 sicut scriptum est : Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in saeculum saeculi.
2 Corinthians 2Cor 49 9 10 Qui autem administrat semen seminanti : et panem ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae :
2 Corinthians 2Cor 49 9 11 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo.
2 Corinthians 2Cor 49 9 12 Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino,
2 Corinthians 2Cor 49 9 13 per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestrae, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes,
2 Corinthians 2Cor 49 9 14 et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis.
2 Corinthians 2Cor 49 9 15 Gratias Deo super inenarrabili dono ejus.
2 Corinthians 2Cor 49 10 1 Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos.
2 Corinthians 2Cor 49 10 2 Rogo autem vos ne praesens audeam per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus.
2 Corinthians 2Cor 49 10 3 In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus.
2 Corinthians 2Cor 49 10 4 Nam arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes,
2 Corinthians 2Cor 49 10 5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,
2 Corinthians 2Cor 49 10 6 et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia.
2 Corinthians 2Cor 49 10 7 Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se : quia sicut ipse Christi est, ita et nos.
2 Corinthians 2Cor 49 10 8 Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in aedificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam.
2 Corinthians 2Cor 49 10 9 Ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistolas :
2 Corinthians 2Cor 49 10 10 quoniam quidem epistolae, inquiunt, graves sunt et fortes : praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis :
2 Corinthians 2Cor 49 10 11 hoc cogitet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales et praesentes in facto.
2 Corinthians 2Cor 49 10 12 Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant : sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis.
2 Corinthians 2Cor 49 10 13 Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulae, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.
2 Corinthians 2Cor 49 10 14 Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos : usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi.
2 Corinthians 2Cor 49 10 15 Non in immensum gloriantes in alienis laboribus : spem autem habentes crescentis fidei vestrae, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam,
2 Corinthians 2Cor 49 10 16 etiam in illa, quae ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in iis quae praeparata sunt gloriari.
2 Corinthians 2Cor 49 10 17 Qui autem gloriatur, in Domino glorietur.
2 Corinthians 2Cor 49 10 18 Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est : sed quem Deus commendat.
2 Corinthians 2Cor 49 11 1 Utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae, sed et supportare me :
2 Corinthians 2Cor 49 11 2 aemulor enim vos Dei aemulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.
2 Corinthians 2Cor 49 11 3 Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quae est in Christo.
2 Corinthians 2Cor 49 11 4 Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis : aut aliud Evangelium, quod non recepistis : recte pateremini.
2 Corinthians 2Cor 49 11 5 Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.
2 Corinthians 2Cor 49 11 6 Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.
2 Corinthians 2Cor 49 11 7 Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini ? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis ?
2 Corinthians 2Cor 49 11 8 Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum.
2 Corinthians 2Cor 49 11 9 Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui : nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia : et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.
2 Corinthians 2Cor 49 11 10 Est veritas Christi in me, quoniam haec gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiae.
2 Corinthians 2Cor 49 11 11 Quare ? quia non diligo vos ? Deus scit.
2 Corinthians 2Cor 49 11 12 Quod autem facio, et faciam : ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
2 Corinthians 2Cor 49 11 13 Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.
2 Corinthians 2Cor 49 11 14 Et non mirum : ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.
2 Corinthians 2Cor 49 11 15 Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiae : quorum finis erit secundum opera ipsorum.
2 Corinthians 2Cor 49 11 16 Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier),
2 Corinthians 2Cor 49 11 17 quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriae.
2 Corinthians 2Cor 49 11 18 Quoniam multi gloriantur secundum carnem : et ego gloriabor.
2 Corinthians 2Cor 49 11 19 Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.
2 Corinthians 2Cor 49 11 20 Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit.
2 Corinthians 2Cor 49 11 21 Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego :
2 Corinthians 2Cor 49 11 22 Hebraei sunt, et ego : Israëlitae sunt, et ego : semen Abrahae sunt, et ego.
2 Corinthians 2Cor 49 11 23 Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego : in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.
2 Corinthians 2Cor 49 11 24 A Judaeis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.
2 Corinthians 2Cor 49 11 25 Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum : ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,
2 Corinthians 2Cor 49 11 26 in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus :
2 Corinthians 2Cor 49 11 27 in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate,
2 Corinthians 2Cor 49 11 28 praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.
2 Corinthians 2Cor 49 11 29 Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror ?
2 Corinthians 2Cor 49 11 30 Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor.
2 Corinthians 2Cor 49 11 31 Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in saecula, scit quod non mentior.
2 Corinthians 2Cor 49 11 32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet :
2 Corinthians 2Cor 49 11 33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.
2 Corinthians 2Cor 49 12 1 Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini.
2 Corinthians 2Cor 49 12 2 Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium caelum.
2 Corinthians 2Cor 49 12 3 Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit :
2 Corinthians 2Cor 49 12 4 quoniam raptus est in paradisum : et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui.
2 Corinthians 2Cor 49 12 5 Pro hujusmodi gloriabor : pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis.
2 Corinthians 2Cor 49 12 6 Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens : veritatem enim dicam : parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me.
2 Corinthians 2Cor 49 12 7 Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet.
2 Corinthians 2Cor 49 12 8 Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me :
2 Corinthians 2Cor 49 12 9 et dixit mihi : Sufficit tibi gratia mea : nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
2 Corinthians 2Cor 49 12 10 Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo : cum enim infirmor, tunc potens sum.
2 Corinthians 2Cor 49 12 11 Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari : nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli : tametsi nihil sum :
2 Corinthians 2Cor 49 12 12 signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus.
2 Corinthians 2Cor 49 12 13 Quid est enim, quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos ? donate mihi hanc injuriam.
2 Corinthians 2Cor 49 12 14 Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos : et non ero gravis vobis. Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.
2 Corinthians 2Cor 49 12 15 Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris : licet plus vos diligens, minus diligar.
2 Corinthians 2Cor 49 12 16 Sed esto : ego vos non gravavi : sed cum essem astutus, dolo vos cepi.
2 Corinthians 2Cor 49 12 17 Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos ?
2 Corinthians 2Cor 49 12 18 Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit ? nonne eodem spiritu ambulavimus ? nonne iisdem vestigiis ?
2 Corinthians 2Cor 49 12 19 Olim putatis quod excusemus nos apud vos ? coram Deo in Christo loquimur : omnia autem, carissimi, propter aedificationem vestram.
2 Corinthians 2Cor 49 12 20 Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos : et ego inveniar a vobis, qualem non vultis : ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos :
2 Corinthians 2Cor 49 12 21 ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt.
2 Corinthians 2Cor 49 13 1 Ecce tertio hoc venio ad vos : in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
2 Corinthians 2Cor 49 13 2 Praedixi, et praedico, ut praesens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam.
2 Corinthians 2Cor 49 13 3 An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis ?
2 Corinthians 2Cor 49 13 4 Nam etsi crucifixus est ex infirmitate : sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo : sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis.
2 Corinthians 2Cor 49 13 5 Vosmetipsos tentate si estis in fide : ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est ? nisi forte reprobi estis.
2 Corinthians 2Cor 49 13 6 Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi.
2 Corinthians 2Cor 49 13 7 Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis : nos autem ut reprobi simus.
2 Corinthians 2Cor 49 13 8 Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.
2 Corinthians 2Cor 49 13 9 Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem.
2 Corinthians 2Cor 49 13 10 Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem, et non in destructionem.
2 Corinthians 2Cor 49 13 11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.
2 Corinthians 2Cor 49 13 12 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti.
2 Corinthians 2Cor 49 13 13 Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.
Galatians Gal 50 1 1 Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis :
Galatians Gal 50 1 2 et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiae.
Galatians Gal 50 1 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo,
Galatians Gal 50 1 4 qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
Galatians Gal 50 1 5 cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
Galatians Gal 50 1 6 Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium :
Galatians Gal 50 1 7 quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.
Galatians Gal 50 1 8 Sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
Galatians Gal 50 1 9 Sicut praediximus, et nunc iterum dico : si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit.
Galatians Gal 50 1 10 Modo enim hominibus suadeo, an Deo ? an quaero hominibus placere ? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
Galatians Gal 50 1 11 Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem :
Galatians Gal 50 1 12 neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.
Galatians Gal 50 1 13 Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo : quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,
Galatians Gal 50 1 14 et proficiebam in Judaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum.
Galatians Gal 50 1 15 Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam,
Galatians Gal 50 1 16 ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni et sanguini,
Galatians Gal 50 1 17 neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos : sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum :
Galatians Gal 50 1 18 deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim :
Galatians Gal 50 1 19 alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.
Galatians Gal 50 1 20 Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.
Galatians Gal 50 1 21 Deinde veni in partes Syriae, et Ciliciae.
Galatians Gal 50 1 22 Eram autem ignotus facie ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo :
Galatians Gal 50 1 23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat :
Galatians Gal 50 1 24 et in me clarificabant Deum.
Galatians Gal 50 2 1 Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.
Galatians Gal 50 2 2 Ascendi autem secundum revelationem : et contuli cum illis Evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse : ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.
Galatians Gal 50 2 3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi :
Galatians Gal 50 2 4 sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent.
Galatians Gal 50 2 5 Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos :
Galatians Gal 50 2 6 ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest : Deus personam hominis non accipit) : mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.
Galatians Gal 50 2 7 Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut et Petro circumcisionis
Galatians Gal 50 2 8 (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes) :
Galatians Gal 50 2 9 et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi, et Barnabae societatis : ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem :
Galatians Gal 50 2 10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
Galatians Gal 50 2 11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.
Galatians Gal 50 2 12 Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat : cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.
Galatians Gal 50 2 13 Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judaei, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.
Galatians Gal 50 2 14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephae coram omnibus : Si tu, cum Judaeus sis, gentiliter vivis, et non judaice : quomodo gentes cogis judaizare ?
Galatians Gal 50 2 15 Nos natura Judaei, et non ex gentibus peccatores.
Galatians Gal 50 2 16 Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi : et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis : propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.
Galatians Gal 50 2 17 Quod si quaerentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est ? Absit.
Galatians Gal 50 2 18 Si enim quae destruxi, iterum haec aedifico : praevaricatorem me constituo.
Galatians Gal 50 2 19 Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam : Christo confixus sum cruci.
Galatians Gal 50 2 20 Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
Galatians Gal 50 2 21 Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.
Galatians Gal 50 3 1 O insensati Galatae, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus praescriptus est, in vobis crucifixus ?
Galatians Gal 50 3 2 Hoc solum a vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei ?
Galatians Gal 50 3 3 sic stulti estis, ut cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummemini ?
Galatians Gal 50 3 4 tanta passi estis sine causa ? si tamen sine causa.
Galatians Gal 50 3 5 Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis : ex operibus legis, an ex auditu fidei ?
Galatians Gal 50 3 6 Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam :
Galatians Gal 50 3 7 cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahae.
Galatians Gal 50 3 8 Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae : Quia benedicentur in te omnes gentes.
Galatians Gal 50 3 9 Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
Galatians Gal 50 3 10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim : Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea.
Galatians Gal 50 3 11 Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est : quia justus ex fide vivit.
Galatians Gal 50 3 12 Lex autem non est ex fide, sed : Qui fecerit ea, vivet in illis.
Galatians Gal 50 3 13 Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum : quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno :
Galatians Gal 50 3 14 ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.
Galatians Gal 50 3 15 Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.
Galatians Gal 50 3 16 Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit : Et seminibus, quasi in multis : sed quasi in uno : Et semini tuo, qui est Christus.
Galatians Gal 50 3 17 Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo : quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
Galatians Gal 50 3 18 Nam si ex lege haereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus.
Galatians Gal 50 3 19 Quid igitur lex ? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.
Galatians Gal 50 3 20 Mediator autem unius non est : Deus autem unus est.
Galatians Gal 50 3 21 Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia.
Galatians Gal 50 3 22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.
Galatians Gal 50 3 23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat.
Galatians Gal 50 3 24 Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.
Galatians Gal 50 3 25 At ubi venit fides, jam non sumus sub paedagogo.
Galatians Gal 50 3 26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Jesu.
Galatians Gal 50 3 27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.
Galatians Gal 50 3 28 Non est Judaeus, neque Graecus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
Galatians Gal 50 3 29 Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes.
Galatians Gal 50 4 1 Dico autem : quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium :
Galatians Gal 50 4 2 sed sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre :
Galatians Gal 50 4 3 ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.
Galatians Gal 50 4 4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
Galatians Gal 50 4 5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
Galatians Gal 50 4 6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater.
Galatians Gal 50 4 7 Itaque jam non est servus, sed filius : quod si filius, et haeres per Deum.
Galatians Gal 50 4 8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.
Galatians Gal 50 4 9 Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ?
Galatians Gal 50 4 10 Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.
Galatians Gal 50 4 11 Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
Galatians Gal 50 4 12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis.
Galatians Gal 50 4 13 Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem : et tentationem vestram in carne mea
Galatians Gal 50 4 14 non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.
Galatians Gal 50 4 15 Ubi est ergo beatitudo vestra ? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.
Galatians Gal 50 4 16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis ?
Galatians Gal 50 4 17 Aemulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini.
Galatians Gal 50 4 18 Bonum autem aemulamini in bono semper : et non tantum cum praesens sum apud vos.
Galatians Gal 50 4 19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis :
Galatians Gal 50 4 20 vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis.
Galatians Gal 50 4 21 Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis ?
Galatians Gal 50 4 22 Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera.
Galatians Gal 50 4 23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem :
Galatians Gal 50 4 24 quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quae est Agar :
Galatians Gal 50 4 25 Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.
Galatians Gal 50 4 26 Illa autem, quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra.
Galatians Gal 50 4 27 Scriptum est enim : [Laetare, sterilis, quae non paris ; erumpe et clama, quae non parturis : quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum.]
Galatians Gal 50 4 28 Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.
Galatians Gal 50 4 29 Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc.
Galatians Gal 50 4 30 Sed quid dicit Scriptura ? Ejice ancillam, et filium ejus : non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae.
Galatians Gal 50 4 31 Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae : qua libertate Christus nos liberavit.
Galatians Gal 50 5 1 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.
Galatians Gal 50 5 2 Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
Galatians Gal 50 5 3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae.
Galatians Gal 50 5 4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis.
Galatians Gal 50 5 5 Nos enim spiritu ex fide, spem justitiae exspectamus.
Galatians Gal 50 5 6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium : sed fides, quae per caritatem operatur.
Galatians Gal 50 5 7 Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ?
Galatians Gal 50 5 8 persuasio haec non est ex eo, qui vocat vos.
Galatians Gal 50 5 9 Modicum fermentum totam massam corrumpit.
Galatians Gal 50 5 10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.
Galatians Gal 50 5 11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis.
Galatians Gal 50 5 12 Utinam et abscindantur qui vos conturbant.
Galatians Gal 50 5 13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
Galatians Gal 50 5 14 Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Galatians Gal 50 5 15 Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini.
Galatians Gal 50 5 16 Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
Galatians Gal 50 5 17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis.
Galatians Gal 50 5 18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
Galatians Gal 50 5 19 Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
Galatians Gal 50 5 20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,
Galatians Gal 50 5 21 invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
Galatians Gal 50 5 22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
Galatians Gal 50 5 23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
Galatians Gal 50 5 24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
Galatians Gal 50 5 25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.
Galatians Gal 50 5 26 Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
Galatians Gal 50 6 1 Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
Galatians Gal 50 6 2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
Galatians Gal 50 6 3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
Galatians Gal 50 6 4 Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
Galatians Gal 50 6 5 Unusquisque enim onus suum portabit.
Galatians Gal 50 6 6 Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
Galatians Gal 50 6 7 Nolite errare : Deus non irridetur.
Galatians Gal 50 6 8 Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam.
Galatians Gal 50 6 9 Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes.
Galatians Gal 50 6 10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
Galatians Gal 50 6 11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
Galatians Gal 50 6 12 Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
Galatians Gal 50 6 13 Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt : sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
Galatians Gal 50 6 14 Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
Galatians Gal 50 6 15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura.
Galatians Gal 50 6 16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei.
Galatians Gal 50 6 17 De cetero, nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
Galatians Gal 50 6 18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.
Ephesians Eph 51 1 1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.
Ephesians Eph 51 1 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
Ephesians Eph 51 1 3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo,
Ephesians Eph 51 1 4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.
Ephesians Eph 51 1 5 Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum : secundum propositum voluntatis suae,
Ephesians Eph 51 1 6 in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.
Ephesians Eph 51 1 7 In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae ejus,
Ephesians Eph 51 1 8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia :
Ephesians Eph 51 1 9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,
Ephesians Eph 51 1 10 in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt, in ipso ;
Ephesians Eph 51 1 11 in quo etiam et nos sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae :
Ephesians Eph 51 1 12 ut simus in laudem gloriae ejus nos, qui ante speravimus in Christo ;
Ephesians Eph 51 1 13 in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
Ephesians Eph 51 1 14 qui est pignus haereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.
Ephesians Eph 51 1 15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,
Ephesians Eph 51 1 16 non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis :
Ephesians Eph 51 1 17 ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione ejus,
Ephesians Eph 51 1 18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis,
Ephesians Eph 51 1 19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiae virtutis ejus,
Ephesians Eph 51 1 20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in caelestibus :
Ephesians Eph 51 1 21 supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro.
Ephesians Eph 51 1 22 Et omnia subjecit sub pedibus ejus : et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,
Ephesians Eph 51 1 23 quae est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.
Ephesians Eph 51 2 1 Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,
Ephesians Eph 51 2 2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae,
Ephesians Eph 51 2 3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri :
Ephesians Eph 51 2 4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
Ephesians Eph 51 2 5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),
Ephesians Eph 51 2 6 et conresuscitavit, et consedere fecit in caelestibus in Christo Jesu :
Ephesians Eph 51 2 7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae, in bonitate super nos in Christo Jesu.
Ephesians Eph 51 2 8 Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis : Dei enim donum est :
Ephesians Eph 51 2 9 non ex operibus, ut ne quis glorietur.
Ephesians Eph 51 2 10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus.
Ephesians Eph 51 2 11 Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne, manu facta :
Ephesians Eph 51 2 12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.
Ephesians Eph 51 2 13 Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
Ephesians Eph 51 2 14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua,
Ephesians Eph 51 2 15 legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem :
Ephesians Eph 51 2 16 et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.
Ephesians Eph 51 2 17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.
Ephesians Eph 51 2 18 Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
Ephesians Eph 51 2 19 Ergo jam non estis hospites, et advenae : sed estis cives sanctorum, et domestici Dei,
Ephesians Eph 51 2 20 superaedificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu :
Ephesians Eph 51 2 21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,
Ephesians Eph 51 2 22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
Ephesians Eph 51 3 1 Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,
Ephesians Eph 51 3 2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis :
Ephesians Eph 51 3 3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,
Ephesians Eph 51 3 4 prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi :
Ephesians Eph 51 3 5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,
Ephesians Eph 51 3 6 gentes esse cohaeredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium :
Ephesians Eph 51 3 7 cujus factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis ejus.
Ephesians Eph 51 3 8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,
Ephesians Eph 51 3 9 et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit :
Ephesians Eph 51 3 10 ut innotescat principatibus et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,
Ephesians Eph 51 3 11 secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro :
Ephesians Eph 51 3 12 in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.
Ephesians Eph 51 3 13 Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis : quae est gloria vestra.
Ephesians Eph 51 3 14 Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,
Ephesians Eph 51 3 15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur,
Ephesians Eph 51 3 16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,
Ephesians Eph 51 3 17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris : in caritate radicati, et fundati,
Ephesians Eph 51 3 18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum :
Ephesians Eph 51 3 19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
Ephesians Eph 51 3 20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis :
Ephesians Eph 51 3 21 ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.
Ephesians Eph 51 4 1 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
Ephesians Eph 51 4 2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,
Ephesians Eph 51 4 3 solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.
Ephesians Eph 51 4 4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae.
Ephesians Eph 51 4 5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma.
Ephesians Eph 51 4 6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
Ephesians Eph 51 4 7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
Ephesians Eph 51 4 8 Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus.
Ephesians Eph 51 4 9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae ?
Ephesians Eph 51 4 10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia.
Ephesians Eph 51 4 11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores,
Ephesians Eph 51 4 12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi :
Ephesians Eph 51 4 13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi :
Ephesians Eph 51 4 14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
Ephesians Eph 51 4 15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus :
Ephesians Eph 51 4 16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.
Ephesians Eph 51 4 17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,
Ephesians Eph 51 4 18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum,
Ephesians Eph 51 4 19 qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae omnis in avaritiam.
Ephesians Eph 51 4 20 Vos autem non ita didicistis Christum,
Ephesians Eph 51 4 21 si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu,
Ephesians Eph 51 4 22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
Ephesians Eph 51 4 23 Renovamini autem spiritu mentis vestrae,
Ephesians Eph 51 4 24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.
Ephesians Eph 51 4 25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra.
Ephesians Eph 51 4 26 Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram.
Ephesians Eph 51 4 27 Nolite locum dare diabolo :
Ephesians Eph 51 4 28 qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
Ephesians Eph 51 4 29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad aedificationem fidei ut det gratiam audientibus.
Ephesians Eph 51 4 30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis.
Ephesians Eph 51 4 31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
Ephesians Eph 51 4 32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.
Ephesians Eph 51 5 1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
Ephesians Eph 51 5 2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
Ephesians Eph 51 5 3 Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos :
Ephesians Eph 51 5 4 aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet : sed magis gratiarum actio.
Ephesians Eph 51 5 5 Hoc enim scitote intelligentes : quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei.
Ephesians Eph 51 5 6 Nemo vos seducat inanibus verbis : propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.
Ephesians Eph 51 5 7 Nolite ergo effici participes eorum.
Ephesians Eph 51 5 8 Eratis enim aliquando tenebrae : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate :
Ephesians Eph 51 5 9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate :
Ephesians Eph 51 5 10 probantes quid sit beneplacitum Deo :
Ephesians Eph 51 5 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.
Ephesians Eph 51 5 12 Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
Ephesians Eph 51 5 13 Omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est.
Ephesians Eph 51 5 14 Propter quod dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
Ephesians Eph 51 5 15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes,
Ephesians Eph 51 5 16 sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
Ephesians Eph 51 5 17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei.
Ephesians Eph 51 5 18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,
Ephesians Eph 51 5 19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,
Ephesians Eph 51 5 20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,
Ephesians Eph 51 5 21 subjecti invicem in timore Christi.
Ephesians Eph 51 5 22 Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino :
Ephesians Eph 51 5 23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae : ipse, salvator corporis ejus.
Ephesians Eph 51 5 24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
Ephesians Eph 51 5 25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
Ephesians Eph 51 5 26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae,
Ephesians Eph 51 5 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
Ephesians Eph 51 5 28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.
Ephesians Eph 51 5 29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam :
Ephesians Eph 51 5 30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.
Ephesians Eph 51 5 31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
Ephesians Eph 51 5 32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
Ephesians Eph 51 5 33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat virum suum.
Ephesians Eph 51 6 1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est.
Ephesians Eph 51 6 2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione :
Ephesians Eph 51 6 3 ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram.
Ephesians Eph 51 6 4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
Ephesians Eph 51 6 5 Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo :
Ephesians Eph 51 6 6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,
Ephesians Eph 51 6 7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus :
Ephesians Eph 51 6 8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
Ephesians Eph 51 6 9 Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis : et personarum acceptio non est apud eum.
Ephesians Eph 51 6 10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
Ephesians Eph 51 6 11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli :
Ephesians Eph 51 6 12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus.
Ephesians Eph 51 6 13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.
Ephesians Eph 51 6 14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae,
Ephesians Eph 51 6 15 et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis,
Ephesians Eph 51 6 16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere :
Ephesians Eph 51 6 17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),
Ephesians Eph 51 6 18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis :
Ephesians Eph 51 6 19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii :
Ephesians Eph 51 6 20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.
Ephesians Eph 51 6 21 Ut autem et vos sciatis quae circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino :
Ephesians Eph 51 6 22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
Ephesians Eph 51 6 23 Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.
Ephesians Eph 51 6 24 Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.
Philippians Phi 52 1 1 Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus.
Philippians Phi 52 1 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
Philippians Phi 52 1 3 Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
Philippians Phi 52 1 4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,
Philippians Phi 52 1 5 super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.
Philippians Phi 52 1 6 Confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu :
Philippians Phi 52 1 7 sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.
Philippians Phi 52 1 8 Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.
Philippians Phi 52 1 9 Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu :
Philippians Phi 52 1 10 ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,
Philippians Phi 52 1 11 repleti fructu justitiae per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
Philippians Phi 52 1 12 Scire autem vos volo fratres, quia quae circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii :
Philippians Phi 52 1 13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio, et in ceteris omnibus,
Philippians Phi 52 1 14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.
Philippians Phi 52 1 15 Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant :
Philippians Phi 52 1 16 quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.
Philippians Phi 52 1 17 Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
Philippians Phi 52 1 18 Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.
Philippians Phi 52 1 19 Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi,
Philippians Phi 52 1 20 secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar : sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.
Philippians Phi 52 1 21 Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.
Philippians Phi 52 1 22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
Philippians Phi 52 1 23 Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius :
Philippians Phi 52 1 24 permanere autem in carne, necessarium propter vos.
Philippians Phi 52 1 25 Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei :
Philippians Phi 52 1 26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.
Philippians Phi 52 1 27 Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii :
Philippians Phi 52 1 28 et in nullo terreamini ab adversariis : quae illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo :
Philippians Phi 52 1 29 quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini :
Philippians Phi 52 1 30 idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.
Philippians Phi 52 2 1 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis :
Philippians Phi 52 2 2 implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
Philippians Phi 52 2 3 nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
Philippians Phi 52 2 4 non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea quae aliorum.
Philippians Phi 52 2 5 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu :
Philippians Phi 52 2 6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo :
Philippians Phi 52 2 7 sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
Philippians Phi 52 2 8 Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
Philippians Phi 52 2 9 Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen :
Philippians Phi 52 2 10 ut in nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum,
Philippians Phi 52 2 11 et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
Philippians Phi 52 2 12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.
Philippians Phi 52 2 13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.
Philippians Phi 52 2 14 Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus :
Philippians Phi 52 2 15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
Philippians Phi 52 2 16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.
Philippians Phi 52 2 17 Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestrae, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.
Philippians Phi 52 2 18 Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
Philippians Phi 52 2 19 Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis quae circa vos sunt.
Philippians Phi 52 2 20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.
Philippians Phi 52 2 21 Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Jesu Christi.
Philippians Phi 52 2 22 Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.
Philippians Phi 52 2 23 Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quae circa me sunt.
Philippians Phi 52 2 24 Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.
Philippians Phi 52 2 25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos :
Philippians Phi 52 2 26 quoniam quidem omnes vos desiderabat : et moestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.
Philippians Phi 52 2 27 Nam et infirmatus est usque ad mortem : sed Deus misertus est ejus : non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
Philippians Phi 52 2 28 Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.
Philippians Phi 52 2 29 Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ;
Philippians Phi 52 2 30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.
Philippians Phi 52 3 1 De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.
Philippians Phi 52 3 2 Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.
Philippians Phi 52 3 3 Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes,
Philippians Phi 52 3 4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,
Philippians Phi 52 3 5 circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus,
Philippians Phi 52 3 6 secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quae in lege est, conversatus sine querela.
Philippians Phi 52 3 7 Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta.
Philippians Phi 52 3 8 Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei : propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,
Philippians Phi 52 3 9 et inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi Jesu : quae ex Deo est justitia in fide,
Philippians Phi 52 3 10 ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius : configuratus morti ejus :
Philippians Phi 52 3 11 si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis :
Philippians Phi 52 3 12 non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim : sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.
Philippians Phi 52 3 13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora, extendens meipsum,
Philippians Phi 52 3 14 ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu.
Philippians Phi 52 3 15 Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus : et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.
Philippians Phi 52 3 16 Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.
Philippians Phi 52 3 17 Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.
Philippians Phi 52 3 18 Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi :
Philippians Phi 52 3 19 quorum finis interitus : quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
Philippians Phi 52 3 20 Nostra autem conversatio in caelis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum,
Philippians Phi 52 3 21 qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.
Philippians Phi 52 4 1 Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea : sic state in Domino, carissimi.
Philippians Phi 52 4 2 Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.
Philippians Phi 52 4 3 Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quae mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.
Philippians Phi 52 4 4 Gaudete in Domino semper : iterum dico gaudete.
Philippians Phi 52 4 5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus : Dominus prope est.
Philippians Phi 52 4 6 Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum.
Philippians Phi 52 4 7 Et pax Dei, quae exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.
Philippians Phi 52 4 8 De cetero fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, siqua virtus, siqua laus disciplinae, haec cogitate.
Philippians Phi 52 4 9 Quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, haec agite : et Deus pacis erit vobiscum.
Philippians Phi 52 4 10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati autem eratis.
Philippians Phi 52 4 11 Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
Philippians Phi 52 4 12 Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) : et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.
Philippians Phi 52 4 13 Omnia possum in eo qui me confortat.
Philippians Phi 52 4 14 Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meae.
Philippians Phi 52 4 15 Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli :
Philippians Phi 52 4 16 quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.
Philippians Phi 52 4 17 Non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.
Philippians Phi 52 4 18 Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quae misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
Philippians Phi 52 4 19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.
Philippians Phi 52 4 20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.
Philippians Phi 52 4 21 Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.
Philippians Phi 52 4 22 Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt.
Philippians Phi 52 4 23 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
Colossians Col 53 1 1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater :
Colossians Col 53 1 2 eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu.
Colossians Col 53 1 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes :
Colossians Col 53 1 4 audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
Colossians Col 53 1 5 propter spem, quae reposita est vobis in caelis : quam audistis in verbo veritatis Evangelii :
Colossians Col 53 1 6 quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,
Colossians Col 53 1 7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu,
Colossians Col 53 1 8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.
Colossians Col 53 1 9 Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali :
Colossians Col 53 1 10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes : in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei :
Colossians Col 53 1 11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,
Colossians Col 53 1 12 gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine :
Colossians Col 53 1 13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae,
Colossians Col 53 1 14 in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum :
Colossians Col 53 1 15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae :
Colossians Col 53 1 16 quoniam in ipso condita sunt universa in caelis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates : omnia per ipsum et in ipso creata sunt :
Colossians Col 53 1 17 et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
Colossians Col 53 1 18 Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis : ut sit in omnibus ipse primatum tenens :
Colossians Col 53 1 19 quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare :
Colossians Col 53 1 20 et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt.
Colossians Col 53 1 21 Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis :
Colossians Col 53 1 22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso :
Colossians Col 53 1 23 si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cujus factus sum ego Paulus minister.
Colossians Col 53 1 24 Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quae desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia :
Colossians Col 53 1 25 cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei :
Colossians Col 53 1 26 mysterium, quod absconditum fuit a saeculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus,
Colossians Col 53 1 27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriae,
Colossians Col 53 1 28 quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu :
Colossians Col 53 1 29 in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.
Colossians Col 53 2 1 Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne :
Colossians Col 53 2 2 ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu :
Colossians Col 53 2 3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.
Colossians Col 53 2 4 Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.
Colossians Col 53 2 5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum : gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quae in Christo est, fidei vestrae.
Colossians Col 53 2 6 Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
Colossians Col 53 2 7 radicati, et superaedificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.
Colossians Col 53 2 8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum :
Colossians Col 53 2 9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter :
Colossians Col 53 2 10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis :
Colossians Col 53 2 11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi :
Colossians Col 53 2 12 consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.
Colossians Col 53 2 13 Et vos cum mortui essetis in delictis, et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta :
Colossians Col 53 2 14 delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci :
Colossians Col 53 2 15 et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.
Colossians Col 53 2 16 Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum :
Colossians Col 53 2 17 quae sunt umbra futurorum : corpus autem Christi.
Colossians Col 53 2 18 Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae,
Colossians Col 53 2 19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.
Colossians Col 53 2 20 Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi : quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis ?
Colossians Col 53 2 21 Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis :
Colossians Col 53 2 22 quae sunt omnia in interitum ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum :
Colossians Col 53 2 23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
Colossians Col 53 3 1 Igitur, si consurrexistis cum Christo : quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens :
Colossians Col 53 3 2 quae sursum sunt sapite, non quae super terram.
Colossians Col 53 3 3 Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.
Colossians Col 53 3 4 Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
Colossians Col 53 3 5 Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus :
Colossians Col 53 3 6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis :
Colossians Col 53 3 7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.
Colossians Col 53 3 8 Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.
Colossians Col 53 3 9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
Colossians Col 53 3 10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :
Colossians Col 53 3 11 ubi non est gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus.
Colossians Col 53 3 12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :
Colossians Col 53 3 13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
Colossians Col 53 3 14 Super omnia autem haec, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :
Colossians Col 53 3 15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.
Colossians Col 53 3 16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.
Colossians Col 53 3 17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
Colossians Col 53 3 18 Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet, in Domino.
Colossians Col 53 3 19 Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.
Colossians Col 53 3 20 Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino.
Colossians Col 53 3 21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
Colossians Col 53 3 22 Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.
Colossians Col 53 3 23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus :
Colossians Col 53 3 24 scientes quod a Domino accipietis retributionem haereditatis. Domino Christo servite.
Colossians Col 53 3 25 Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit : et non est personarum acceptio apud Deum.
Colossians Col 53 4 1 Domini, quod justum est et aequum, servis praestate : scientes quod et vos Dominum habetis in caelo.
Colossians Col 53 4 2 Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione :
Colossians Col 53 4 3 orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum),
Colossians Col 53 4 4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.
Colossians Col 53 4 5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt : tempus redimentes.
Colossians Col 53 4 6 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
Colossians Col 53 4 7 Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino :
Colossians Col 53 4 8 quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra,
Colossians Col 53 4 9 cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quae hic aguntur, nota facient vobis.
Colossians Col 53 4 10 Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata : si venerit ad vos, excipite illum :
Colossians Col 53 4 11 et Jesus, qui dicitur Justus : qui sunt ex circumcisione : hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio.
Colossians Col 53 4 12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei.
Colossians Col 53 4 13 Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciae, et qui Hierapoli.
Colossians Col 53 4 14 Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.
Colossians Col 53 4 15 Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham, et quae in domo ejus est, ecclesiam.
Colossians Col 53 4 16 Et cum lecta fuerit apud vos epistola haec, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur : et eam, quae Laodicensium est, vos legatis.
Colossians Col 53 4 17 Et dicite Archippo : Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas.
Colossians Col 53 4 18 Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.
1 Thessalonians 1Th 54 1 1 Paulus, et Silvanus, et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre, et Domino Jesu Christo.
1 Thessalonians 1Th 54 1 2 Gratia vobis, et pax. Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione,
1 Thessalonians 1Th 54 1 3 memores operis fidei vestrae, et laboris, et caritatis, et sustinentiae spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum :
1 Thessalonians 1Th 54 1 4 scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram :
1 Thessalonians 1Th 54 1 5 quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos.
1 Thessalonians 1Th 54 1 6 Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti :
1 Thessalonians 1Th 54 1 7 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia.
1 Thessalonians 1Th 54 1 8 A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quae est ad Deum, profecta est ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui.
1 Thessalonians 1Th 54 1 9 Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos : et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero,
1 Thessalonians 1Th 54 1 10 et exspectare Filium ejus de caelis (quem suscitavit a mortuis) Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura.
1 Thessalonians 1Th 54 2 1 Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit :
1 Thessalonians 1Th 54 2 2 sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine.
1 Thessalonians 1Th 54 2 3 Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo,
1 Thessalonians 1Th 54 2 4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium : ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.
1 Thessalonians 1Th 54 2 5 Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis : neque in occasione avaritiae : Deus testis est :
1 Thessalonians 1Th 54 2 6 nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.
1 Thessalonians 1Th 54 2 7 Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli : sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos.
1 Thessalonians 1Th 54 2 8 Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras : quoniam carissimi nobis facti estis.
1 Thessalonians 1Th 54 2 9 Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis : nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis Evangelium Dei.
1 Thessalonians 1Th 54 2 10 Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela, vobis, qui credidistis, fuimus :
1 Thessalonians 1Th 54 2 11 sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum (sicut pater filios suos)
1 Thessalonians 1Th 54 2 12 deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam.
1 Thessalonians 1Th 54 2 13 Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione : quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis :
1 Thessalonians 1Th 54 2 14 vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea in Christo Jesu : quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judaeis :
1 Thessalonians 1Th 54 2 15 qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur,
1 Thessalonians 1Th 54 2 16 prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper : pervenit enim ira Dei super illos usque in finem.
1 Thessalonians 1Th 54 2 17 Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio :
1 Thessalonians 1Th 54 2 18 quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et iterum : sed impedivit nos Satanas.
1 Thessalonians 1Th 54 2 19 Quae est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriae ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus ?
1 Thessalonians 1Th 54 2 20 vos enim estis gloria nostra et gaudium.
1 Thessalonians 1Th 54 3 1 Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis, solis :
1 Thessalonians 1Th 54 3 2 et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra :
1 Thessalonians 1Th 54 3 3 ut nemo moveatur in tribulationibus istis : ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus.
1 Thessalonians 1Th 54 3 4 Nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis.
1 Thessalonians 1Th 54 3 5 Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram : ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster.
1 Thessalonians 1Th 54 3 6 Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos :
1 Thessalonians 1Th 54 3 7 ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra, per fidem vestram,
1 Thessalonians 1Th 54 3 8 quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino.
1 Thessalonians 1Th 54 3 9 Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,
1 Thessalonians 1Th 54 3 10 nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quae desunt fidei vestrae ?
1 Thessalonians 1Th 54 3 11 Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus, dirigat viam nostram ad vos.
1 Thessalonians 1Th 54 3 12 Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis :
1 Thessalonians 1Th 54 3 13 ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen.
1 Thessalonians 1Th 54 4 1 De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.
1 Thessalonians 1Th 54 4 2 Scitis enim quae praecepta dederim vobis per Dominum Jesum.
1 Thessalonians 1Th 54 4 3 Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione,
1 Thessalonians 1Th 54 4 4 ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore :
1 Thessalonians 1Th 54 4 5 non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum :
1 Thessalonians 1Th 54 4 6 et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum : quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut praediximus vobis, et testificati sumus.
1 Thessalonians 1Th 54 4 7 Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.
1 Thessalonians 1Th 54 4 8 Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum : qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.
1 Thessalonians 1Th 54 4 9 De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis : ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.
1 Thessalonians 1Th 54 4 10 Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis,
1 Thessalonians 1Th 54 4 11 et operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis :
1 Thessalonians 1Th 54 4 12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt : et nullius aliquid desideretis.
1 Thessalonians 1Th 54 4 13 Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.
1 Thessalonians 1Th 54 4 14 Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit : ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo.
1 Thessalonians 1Th 54 4 15 Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt.
1 Thessalonians 1Th 54 4 16 Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo : et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.
1 Thessalonians 1Th 54 4 17 Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus.
1 Thessalonians 1Th 54 4 18 Itaque consolamini invicem in verbis istis.
1 Thessalonians 1Th 54 5 1 De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.
1 Thessalonians 1Th 54 5 2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet :
1 Thessalonians 1Th 54 5 3 cum enim dixerint : Pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
1 Thessalonians 1Th 54 5 4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat :
1 Thessalonians 1Th 54 5 5 omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum.
1 Thessalonians 1Th 54 5 6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.
1 Thessalonians 1Th 54 5 7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt : et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.
1 Thessalonians 1Th 54 5 8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis :
1 Thessalonians 1Th 54 5 9 quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,
1 Thessalonians 1Th 54 5 10 qui mortuus est pro nobis : ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
1 Thessalonians 1Th 54 5 11 Propter quod consolamini invicem, et aedificate alterutrum, sicut et facitis.
1 Thessalonians 1Th 54 5 12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, et monent vos,
1 Thessalonians 1Th 54 5 13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum : pacem habete cum eis.
1 Thessalonians 1Th 54 5 14 Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.
1 Thessalonians 1Th 54 5 15 Videte ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.
1 Thessalonians 1Th 54 5 16 Semper gaudete.
1 Thessalonians 1Th 54 5 17 Sine intermissione orate.
1 Thessalonians 1Th 54 5 18 In omnibus gratias agite : haec est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.
1 Thessalonians 1Th 54 5 19 Spiritum nolite extinguere.
1 Thessalonians 1Th 54 5 20 Prophetias nolite spernere.
1 Thessalonians 1Th 54 5 21 Omnia autem probate : quod bonum est tenete.
1 Thessalonians 1Th 54 5 22 Ab omni specie mala abstinete vos.
1 Thessalonians 1Th 54 5 23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia : ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.
1 Thessalonians 1Th 54 5 24 Fidelis est, qui vocavit vos : qui etiam faciet.
1 Thessalonians 1Th 54 5 25 Fratres, orate pro nobis.
1 Thessalonians 1Th 54 5 26 Salutate fratres omnes in osculo sancto.
1 Thessalonians 1Th 54 5 27 Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola haec omnibus sanctis fratribus.
1 Thessalonians 1Th 54 5 28 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.
2 Thessalonians 2Th 55 1 1 Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
2 Thessalonians 2Th 55 1 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
2 Thessalonians 2Th 55 1 3 Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem :
2 Thessalonians 2Th 55 1 4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis
2 Thessalonians 2Th 55 1 5 in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini.
2 Thessalonians 2Th 55 1 6 Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant :
2 Thessalonians 2Th 55 1 7 et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de caelo cum angelis virtutis ejus,
2 Thessalonians 2Th 55 1 8 in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi,
2 Thessalonians 2Th 55 1 9 qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus :
2 Thessalonians 2Th 55 1 10 cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
2 Thessalonians 2Th 55 1 11 In quo etiam oramus semper pro vobis : ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute,
2 Thessalonians 2Th 55 1 12 ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi.
2 Thessalonians 2Th 55 2 1 Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum :
2 Thessalonians 2Th 55 2 2 ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini.
2 Thessalonians 2Th 55 2 3 Ne quis vos seducat ullo modo : quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis,
2 Thessalonians 2Th 55 2 4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.
2 Thessalonians 2Th 55 2 5 Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis ?
2 Thessalonians 2Th 55 2 6 et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.
2 Thessalonians 2Th 55 2 7 Nam mysterium jam operatur iniquitatis : tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.
2 Thessalonians 2Th 55 2 8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum :
2 Thessalonians 2Th 55 2 9 cujus est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,
2 Thessalonians 2Th 55 2 10 et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt : eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent.
2 Thessalonians 2Th 55 2 11 Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,
2 Thessalonians 2Th 55 2 12 ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
2 Thessalonians 2Th 55 2 13 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis :
2 Thessalonians 2Th 55 2 14 in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Jesu Christi.
2 Thessalonians 2Th 55 2 15 Itaque fratres, state : et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.
2 Thessalonians 2Th 55 2 16 Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia,
2 Thessalonians 2Th 55 2 17 exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.
2 Thessalonians 2Th 55 3 1 De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos :
2 Thessalonians 2Th 55 3 2 et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides.
2 Thessalonians 2Th 55 3 3 Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.
2 Thessalonians 2Th 55 3 4 Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quae praecepimus, et facitis, et facietis.
2 Thessalonians 2Th 55 3 5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.
2 Thessalonians 2Th 55 3 6 Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
2 Thessalonians 2Th 55 3 7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos :
2 Thessalonians 2Th 55 3 8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
2 Thessalonians 2Th 55 3 9 Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
2 Thessalonians 2Th 55 3 10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet.
2 Thessalonians 2Th 55 3 11 Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.
2 Thessalonians 2Th 55 3 12 Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
2 Thessalonians 2Th 55 3 13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
2 Thessalonians 2Th 55 3 14 Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur :
2 Thessalonians 2Th 55 3 15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
2 Thessalonians 2Th 55 3 16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.
2 Thessalonians 2Th 55 3 17 Salutatio, mea manu Pauli : quod est signum in omni epistola, ita scribo.
2 Thessalonians 2Th 55 3 18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
1 Timothy 1Tim 56 1 1 Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostrae,
1 Timothy 1Tim 56 1 2 Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
1 Timothy 1Tim 56 1 3 Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent,
1 Timothy 1Tim 56 1 4 neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis : quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei, quae est in fide.
1 Timothy 1Tim 56 1 5 Finis autem praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
1 Timothy 1Tim 56 1 6 A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,
1 Timothy 1Tim 56 1 7 volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant.
1 Timothy 1Tim 56 1 8 Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur :
1 Timothy 1Tim 56 1 9 sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,
1 Timothy 1Tim 56 1 10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur,
1 Timothy 1Tim 56 1 11 quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi.
1 Timothy 1Tim 56 1 12 Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio :
1 Timothy 1Tim 56 1 13 qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus : sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.
1 Timothy 1Tim 56 1 14 Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quae est in Christo Jesu.
1 Timothy 1Tim 56 1 15 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus : quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.
1 Timothy 1Tim 56 1 16 Sed ideo misericordiam consecutus sum : ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam aeternam.
1 Timothy 1Tim 56 1 17 Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
1 Timothy 1Tim 56 1 18 Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,
1 Timothy 1Tim 56 1 19 habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt :
1 Timothy 1Tim 56 1 20 ex quibus est Hymenaeus, et Alexander : quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.
1 Timothy 1Tim 56 2 1 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus :
1 Timothy 1Tim 56 2 2 pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate :
1 Timothy 1Tim 56 2 3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,
1 Timothy 1Tim 56 2 4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
1 Timothy 1Tim 56 2 5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus :
1 Timothy 1Tim 56 2 6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis :
1 Timothy 1Tim 56 2 7 in quo positus sum ego praedicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.
1 Timothy 1Tim 56 2 8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.
1 Timothy 1Tim 56 2 9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa :
1 Timothy 1Tim 56 2 10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.
1 Timothy 1Tim 56 2 11 Mulier in silentio discat cum omni subjectione.
1 Timothy 1Tim 56 2 12 Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio.
1 Timothy 1Tim 56 2 13 Adam enim primus formatus est : deinde Heva :
1 Timothy 1Tim 56 2 14 et Adam non est seductus : mulier autem seducta in praevaricatione fuit.
1 Timothy 1Tim 56 2 15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.
1 Timothy 1Tim 56 3 1 Fidelis sermo : si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
1 Timothy 1Tim 56 3 2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,
1 Timothy 1Tim 56 3 3 non vinolentum, non percussorem, sed modestum : non litigiosum, non cupidum, sed
1 Timothy 1Tim 56 3 4 suae domui bene praepositum : filios habentem subditos cum omni castitate.
1 Timothy 1Tim 56 3 5 Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit ?
1 Timothy 1Tim 56 3 6 Non neophytum : ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.
1 Timothy 1Tim 56 3 7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
1 Timothy 1Tim 56 3 8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes :
1 Timothy 1Tim 56 3 9 habentes mysterium fidei in conscientia pura.
1 Timothy 1Tim 56 3 10 Et hi autem probentur primum : et sic ministrent, nullum crimen habentes.
1 Timothy 1Tim 56 3 11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
1 Timothy 1Tim 56 3 12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint, et suis domibus.
1 Timothy 1Tim 56 3 13 Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Jesu.
1 Timothy 1Tim 56 3 14 Haec tibi scribo, sperans me ad te venire cito :
1 Timothy 1Tim 56 3 15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
1 Timothy 1Tim 56 3 16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.
1 Timothy 1Tim 56 4 1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum,
1 Timothy 1Tim 56 4 2 in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,
1 Timothy 1Tim 56 4 3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.
1 Timothy 1Tim 56 4 4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur :
1 Timothy 1Tim 56 4 5 sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.
1 Timothy 1Tim 56 4 6 Haec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonae doctrinae, quam assecutus es.
1 Timothy 1Tim 56 4 7 Ineptas autem, et aniles fabulas devita : exerce autem teipsum ad pietatem.
1 Timothy 1Tim 56 4 8 Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae.
1 Timothy 1Tim 56 4 9 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.
1 Timothy 1Tim 56 4 10 In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.
1 Timothy 1Tim 56 4 11 Praecipe haec, et doce.
1 Timothy 1Tim 56 4 12 Nemo adolescentiam tuam contemnat : sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
1 Timothy 1Tim 56 4 13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinae.
1 Timothy 1Tim 56 4 14 Noli negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.
1 Timothy 1Tim 56 4 15 Haec meditare, in his esto : ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
1 Timothy 1Tim 56 4 16 Attende tibi, et doctrinae : insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.
1 Timothy 1Tim 56 5 1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem : juvenes, ut fratres :
1 Timothy 1Tim 56 5 2 anus, ut matres : juvenculas, ut sorores in omni castitate :
1 Timothy 1Tim 56 5 3 viduas honora, quae vere viduae sunt.
1 Timothy 1Tim 56 5 4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo.
1 Timothy 1Tim 56 5 5 Quae autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.
1 Timothy 1Tim 56 5 6 Nam quae in deliciis est, vivens mortua est.
1 Timothy 1Tim 56 5 7 Et hoc praecipe, ut irreprehensibiles sint.
1 Timothy 1Tim 56 5 8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
1 Timothy 1Tim 56 5 9 Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor,
1 Timothy 1Tim 56 5 10 in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
1 Timothy 1Tim 56 5 11 Adolescentiores autem viduas devita : cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt :
1 Timothy 1Tim 56 5 12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt ;
1 Timothy 1Tim 56 5 13 simul autem et otiosae discunt circuire domos : non solum otiosae, sed et verbosae, et curiosae, loquentes quae non oportet.
1 Timothy 1Tim 56 5 14 Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
1 Timothy 1Tim 56 5 15 Jam enim quaedam conversae sunt retro Satanam.
1 Timothy 1Tim 56 5 16 Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia : ut iis quae vere viduae sunt, sufficiat.
1 Timothy 1Tim 56 5 17 Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur : maxime qui laborant in verbo et doctrina.
1 Timothy 1Tim 56 5 18 Dicit enim Scriptura : Non alligabis os bovi trituranti. Et : Dignus est operarius mercede sua.
1 Timothy 1Tim 56 5 19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.
1 Timothy 1Tim 56 5 20 Peccantes coram omnibus argue : ut et ceteri timorem habeant.
1 Timothy 1Tim 56 5 21 Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut haec custodias sine praejudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
1 Timothy 1Tim 56 5 22 Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.
1 Timothy 1Tim 56 5 23 Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
1 Timothy 1Tim 56 5 24 Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium : quosdam autem et subsequuntur.
1 Timothy 1Tim 56 5 25 Similiter et facta bona, manifesta sunt : et quae aliter se habent, abscondi non possunt.
1 Timothy 1Tim 56 6 1 Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.
1 Timothy 1Tim 56 6 2 Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt : sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce, et exhortare.
1 Timothy 1Tim 56 6 3 Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae :
1 Timothy 1Tim 56 6 4 superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones, et pugnas verborum : ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae,
1 Timothy 1Tim 56 6 5 conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem.
1 Timothy 1Tim 56 6 6 Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
1 Timothy 1Tim 56 6 7 Nihil enim intulimus in hunc mundum : haud dubium quod nec auferre quid possumus.
1 Timothy 1Tim 56 6 8 Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.
1 Timothy 1Tim 56 6 9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem.
1 Timothy 1Tim 56 6 10 Radix enim omnium malorum est cupiditas : quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.
1 Timothy 1Tim 56 6 11 Tu autem, o homo Dei, haec fuge : sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
1 Timothy 1Tim 56 6 12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
1 Timothy 1Tim 56 6 13 Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,
1 Timothy 1Tim 56 6 14 ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi,
1 Timothy 1Tim 56 6 15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium :
1 Timothy 1Tim 56 6 16 qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem : quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest : cui honor, et imperium sempiternum. Amen.
1 Timothy 1Tim 56 6 17 Divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum)
1 Timothy 1Tim 56 6 18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,
1 Timothy 1Tim 56 6 19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
1 Timothy 1Tim 56 6 20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae,
1 Timothy 1Tim 56 6 21 quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.
2 Timothy 2Tim 57 1 1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitae, quae est in Christo Jesu,
2 Timothy 2Tim 57 1 2 Timotheo carissimo filio : gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
2 Timothy 2Tim 57 1 3 Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die
2 Timothy 2Tim 57 1 4 desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,
2 Timothy 2Tim 57 1 5 recordationem accipiens ejus fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.
2 Timothy 2Tim 57 1 6 Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum.
2 Timothy 2Tim 57 1 7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris : sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
2 Timothy 2Tim 57 1 8 Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus : sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei :
2 Timothy 2Tim 57 1 9 qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora saecularia.
2 Timothy 2Tim 57 1 10 Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium :
2 Timothy 2Tim 57 1 11 in quo positus sum ego praedicator, et Apostolus, et magister gentium.
2 Timothy 2Tim 57 1 12 Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
2 Timothy 2Tim 57 1 13 Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu.
2 Timothy 2Tim 57 1 14 Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.
2 Timothy 2Tim 57 1 15 Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes.
2 Timothy 2Tim 57 1 16 Det misericordiam Dominus Onesiphori domui : quia saepe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit :
2 Timothy 2Tim 57 1 17 sed cum Romam venisset, sollicite me quaesivit, et invenit.
2 Timothy 2Tim 57 1 18 Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.
2 Timothy 2Tim 57 2 1 Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Jesu :
2 Timothy 2Tim 57 2 2 et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.
2 Timothy 2Tim 57 2 3 Labora sicut bonus miles Christi Jesu.
2 Timothy 2Tim 57 2 4 Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus : ut ei placeat, cui se probavit.
2 Timothy 2Tim 57 2 5 Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
2 Timothy 2Tim 57 2 6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
2 Timothy 2Tim 57 2 7 Intellige quae dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
2 Timothy 2Tim 57 2 8 Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
2 Timothy 2Tim 57 2 9 in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum.
2 Timothy 2Tim 57 2 10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Jesu, cum gloria caelesti.
2 Timothy 2Tim 57 2 11 Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus :
2 Timothy 2Tim 57 2 12 si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos :
2 Timothy 2Tim 57 2 13 si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
2 Timothy 2Tim 57 2 14 Haec commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
2 Timothy 2Tim 57 2 15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
2 Timothy 2Tim 57 2 16 Profana autem et vaniloquia devita : multum enim proficiunt ad impietatem :
2 Timothy 2Tim 57 2 17 et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenaeus et Philetus,
2 Timothy 2Tim 57 2 18 qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.
2 Timothy 2Tim 57 2 19 Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.
2 Timothy 2Tim 57 2 20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam.
2 Timothy 2Tim 57 2 21 Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
2 Timothy 2Tim 57 2 22 Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.
2 Timothy 2Tim 57 2 23 Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita : sciens quia generant lites.
2 Timothy 2Tim 57 2 24 Servum autem Domini non oportet litigare : sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,
2 Timothy 2Tim 57 2 25 cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem,
2 Timothy 2Tim 57 2 26 et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
2 Timothy 2Tim 57 3 1 Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa :
2 Timothy 2Tim 57 3 2 erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,
2 Timothy 2Tim 57 3 3 sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
2 Timothy 2Tim 57 3 4 proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei :
2 Timothy 2Tim 57 3 5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita :
2 Timothy 2Tim 57 3 6 ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis :
2 Timothy 2Tim 57 3 7 semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
2 Timothy 2Tim 57 3 8 Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ;
2 Timothy 2Tim 57 3 9 sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
2 Timothy 2Tim 57 3 10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,
2 Timothy 2Tim 57 3 11 persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.
2 Timothy 2Tim 57 3 12 Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.
2 Timothy 2Tim 57 3 13 Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.
2 Timothy 2Tim 57 3 14 Tu vero permane in iis quae didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris :
2 Timothy 2Tim 57 3 15 et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem, per fidem quae est in Christo Jesu.
2 Timothy 2Tim 57 3 16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia :
2 Timothy 2Tim 57 3 17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
2 Timothy 2Tim 57 4 1 Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus :
2 Timothy 2Tim 57 4 2 praedica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.
2 Timothy 2Tim 57 4 3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,
2 Timothy 2Tim 57 4 4 et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
2 Timothy 2Tim 57 4 5 Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple. Sobrius esto.
2 Timothy 2Tim 57 4 6 Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meae instat.
2 Timothy 2Tim 57 4 7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.
2 Timothy 2Tim 57 4 8 In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito.
2 Timothy 2Tim 57 4 9 Demas enim me reliquit, diligens hoc saeculum, et abiit Thessalonicam :
2 Timothy 2Tim 57 4 10 Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.
2 Timothy 2Tim 57 4 11 Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum : est enim mihi utilis in ministerium.
2 Timothy 2Tim 57 4 12 Tychicum autem misi Ephesum.
2 Timothy 2Tim 57 4 13 Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.
2 Timothy 2Tim 57 4 14 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit : reddet illi Dominus secundum opera ejus :
2 Timothy 2Tim 57 4 15 quem et tu devita : valde enim restitit verbis nostris.
2 Timothy 2Tim 57 4 16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur.
2 Timothy 2Tim 57 4 17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore leonis.
2 Timothy 2Tim 57 4 18 Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvum faciet in regnum suum caeleste, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
2 Timothy 2Tim 57 4 19 Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum.
2 Timothy 2Tim 57 4 20 Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.
2 Timothy 2Tim 57 4 21 Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.
2 Timothy 2Tim 57 4 22 Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.
Titus Titus 58 1 1 Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est
Titus Titus 58 1 2 in spem vitae aeternae, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora saecularia :
Titus Titus 58 1 3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi secundum praeceptum Salvatoris nostri Dei :
Titus Titus 58 1 4 Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro.
Titus Titus 58 1 5 Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi,
Titus Titus 58 1 6 si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos.
Titus Titus 58 1 7 Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem : non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum :
Titus Titus 58 1 8 sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,
Titus Titus 58 1 9 amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.
Titus Titus 58 1 10 Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores : maxime qui de circumcisione sunt :
Titus Titus 58 1 11 quos oportet redargui : qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia.
Titus Titus 58 1 12 Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta : Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri.
Titus Titus 58 1 13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,
Titus Titus 58 1 14 non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.
Titus Titus 58 1 15 Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia.
Titus Titus 58 1 16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant : cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.
Titus Titus 58 2 1 Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam :
Titus Titus 58 2 2 senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia :
Titus Titus 58 2 3 anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes :
Titus Titus 58 2 4 ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
Titus Titus 58 2 5 prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.
Titus Titus 58 2 6 Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.
Titus Titus 58 2 7 In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,
Titus Titus 58 2 8 verbum sanum, irreprehensibile : ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
Titus Titus 58 2 9 Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,
Titus Titus 58 2 10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes : ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.
Titus Titus 58 2 11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,
Titus Titus 58 2 12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et saecularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo,
Titus Titus 58 2 13 exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi :
Titus Titus 58 2 14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
Titus Titus 58 2 15 Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.
Titus Titus 58 3 1 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse :
Titus Titus 58 3 2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
Titus Titus 58 3 3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
Titus Titus 58 3 4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,
Titus Titus 58 3 5 non ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
Titus Titus 58 3 6 quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum :
Titus Titus 58 3 7 ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae.
Titus Titus 58 3 8 Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona, et utilia hominibus.
Titus Titus 58 3 9 Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanae.
Titus Titus 58 3 10 Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita :
Titus Titus 58 3 11 sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
Titus Titus 58 3 12 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare.
Titus Titus 58 3 13 Zenam legisperitum et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit.
Titus Titus 58 3 14 Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi.
Titus Titus 58 3 15 Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
Philemon Phmn 59 1 1 Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,
Philemon Phmn 59 1 2 et Appiae sorori carissimae, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiae, quae in domo tua est.
Philemon Phmn 59 1 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
Philemon Phmn 59 1 4 Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
Philemon Phmn 59 1 5 audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos :
Philemon Phmn 59 1 6 ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.
Philemon Phmn 59 1 7 Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua : quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
Philemon Phmn 59 1 8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet :
Philemon Phmn 59 1 9 propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi :
Philemon Phmn 59 1 10 obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
Philemon Phmn 59 1 11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,
Philemon Phmn 59 1 12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe :
Philemon Phmn 59 1 13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii :
Philemon Phmn 59 1 14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
Philemon Phmn 59 1 15 Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut aeternum illum reciperes :
Philemon Phmn 59 1 16 jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino ?
Philemon Phmn 59 1 17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me :
Philemon Phmn 59 1 18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.
Philemon Phmn 59 1 19 Ego Paulus scripsi mea manu : ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes :
Philemon Phmn 59 1 20 ita, frater. Ego te fruar in Domino : refice viscera mea in Domino.
Philemon Phmn 59 1 21 Confidens in obedientia tua scripsi tibi : sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
Philemon Phmn 59 1 22 Simul autem et para mihi hospitium : nam spero per orationes vestras donari me vobis.
Philemon Phmn 59 1 23 Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,
Philemon Phmn 59 1 24 Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.
Philemon Phmn 59 1 25 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
Hebrews Heb 60 1 1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :
Hebrews Heb 60 1 2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula :
Hebrews Heb 60 1 3 qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis :
Hebrews Heb 60 1 4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit.
Hebrews Heb 60 1 5 Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?
Hebrews Heb 60 1 6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.
Hebrews Heb 60 1 7 Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.
Hebrews Heb 60 1 8 Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in saeculum saeculi : virga aequitatis, virga regni tui.
Hebrews Heb 60 1 9 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis prae participibus tuis.
Hebrews Heb 60 1 10 Et : Tu in principio, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt caeli.
Hebrews Heb 60 1 11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent :
Hebrews Heb 60 1 12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
Hebrews Heb 60 1 13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
Hebrews Heb 60 1 14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capient salutis ?
Hebrews Heb 60 2 1 Propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus, ne forte pereffluamus.
Hebrews Heb 60 2 2 Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis praevaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem :
Hebrews Heb 60 2 3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem ? quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,
Hebrews Heb 60 2 4 contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
Hebrews Heb 60 2 5 Non enim angelis subjecit Deus orbem terrae futurum, de quo loquimur.
Hebrews Heb 60 2 6 Testatus est autem in quodam loco quis, dicens : Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum ?
Hebrews Heb 60 2 7 Minuisti eum paulo minus ab angelis : gloria et honore coronasti eum : et constituisti eum super opera manuum tuarum.
Hebrews Heb 60 2 8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.
Hebrews Heb 60 2 9 Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum : ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.
Hebrews Heb 60 2 10 Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare.
Hebrews Heb 60 2 11 Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens :
Hebrews Heb 60 2 12 Nuntiabo nomen tuum fratribus meis : in medio ecclesiae laudabo te.
Hebrews Heb 60 2 13 Et iterum : Ego ero fidens in eum. Et iterum : Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.
Hebrews Heb 60 2 14 Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem : ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum :
Hebrews Heb 60 2 15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
Hebrews Heb 60 2 16 Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.
Hebrews Heb 60 2 17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.
Hebrews Heb 60 2 18 In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.
Hebrews Heb 60 3 1 Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostrae Jesum :
Hebrews Heb 60 3 2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.
Hebrews Heb 60 3 3 Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.
Hebrews Heb 60 3 4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est.
Hebrews Heb 60 3 5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quae dicenda erant :
Hebrews Heb 60 3 6 Christus vero tamquam filius in domo sua : quae domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
Hebrews Heb 60 3 7 Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis,
Hebrews Heb 60 3 8 nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,
Hebrews Heb 60 3 9 ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea
Hebrews Heb 60 3 10 quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
Hebrews Heb 60 3 11 sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.
Hebrews Heb 60 3 12 Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo :
Hebrews Heb 60 3 13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.
Hebrews Heb 60 3 14 Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae ejus usque ad finem firmum retineamus.
Hebrews Heb 60 3 15 Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.
Hebrews Heb 60 3 16 Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui profecti sunt ex Aegypto per Moysen.
Hebrews Heb 60 3 17 Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ?
Hebrews Heb 60 3 18 Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ?
Hebrews Heb 60 3 19 Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.
Hebrews Heb 60 4 1 Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse.
Hebrews Heb 60 4 2 Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis : sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quae audierunt.
Hebrews Heb 60 4 3 Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus : quemadmodum dixit : Sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam : et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.
Hebrews Heb 60 4 4 Dixit enim in quodam loco de die septima sic : Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.
Hebrews Heb 60 4 5 Et in isto rursum : Si introibunt in requiem meam.
Hebrews Heb 60 4 6 Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem :
Hebrews Heb 60 4 7 iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.
Hebrews Heb 60 4 8 Nam si eis Jesus requiem praestitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die.
Hebrews Heb 60 4 9 Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei.
Hebrews Heb 60 4 10 Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.
Hebrews Heb 60 4 11 Festinemus ergo ingredi in illam requiem : ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum.
Hebrews Heb 60 4 12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus : compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.
Hebrews Heb 60 4 13 Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus : omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.
Hebrews Heb 60 4 14 Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit caelos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem.
Hebrews Heb 60 4 15 Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris : tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.
Hebrews Heb 60 4 16 Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae : ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.
Hebrews Heb 60 5 1 Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis :
Hebrews Heb 60 5 2 qui condolere possit iis qui ignorant et errant : quoniam et ipse circumdatus est infirmitate :
Hebrews Heb 60 5 3 et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis.
Hebrews Heb 60 5 4 Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.
Hebrews Heb 60 5 5 Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret : sed qui locutus est ad eum : Filius meus es tu, ego hodie genui te.
Hebrews Heb 60 5 6 Quemadmodum et in alio loco dicit : Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech.
Hebrews Heb 60 5 7 Qui in diebus carnis suae preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.
Hebrews Heb 60 5 8 Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quae passus est, obedientiam :
Hebrews Heb 60 5 9 et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis aeternae,
Hebrews Heb 60 5 10 appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.
Hebrews Heb 60 5 11 De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum : quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.
Hebrews Heb 60 5 12 Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei : et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.
Hebrews Heb 60 5 13 Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiae : parvulus enim est.
Hebrews Heb 60 5 14 Perfectorum autem est solidus cibus : eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.
Hebrews Heb 60 6 1 Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,
Hebrews Heb 60 6 2 baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii aeterni.
Hebrews Heb 60 6 3 Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
Hebrews Heb 60 6 4 Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti,
Hebrews Heb 60 6 5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi,
Hebrews Heb 60 6 6 et prolapsi sunt ; rursus renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.
Hebrews Heb 60 6 7 Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo :
Hebrews Heb 60 6 8 proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima : cujus consummatio in combustionem.
Hebrews Heb 60 6 9 Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti : tametsi ita loquimur.
Hebrews Heb 60 6 10 Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.
Hebrews Heb 60 6 11 Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem :
Hebrews Heb 60 6 12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia haereditabunt promissiones.
Hebrews Heb 60 6 13 Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum,
Hebrews Heb 60 6 14 dicens : Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.
Hebrews Heb 60 6 15 Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.
Hebrews Heb 60 6 16 Homines enim per majorem sui jurant : et omnis controversiae eorum finis, ad confirmationem, est juramentum.
Hebrews Heb 60 6 17 In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum :
Hebrews Heb 60 6 18 ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,
Hebrews Heb 60 6 19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis,
Hebrews Heb 60 6 20 ubi praecursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.
Hebrews Heb 60 7 1 Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae regresso a caede regum, et benedixit ei :
Hebrews Heb 60 7 2 cui et decimas omnium divisit Abraham : primum quidem qui interpretatur rex justitiae : deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,
Hebrews Heb 60 7 3 sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
Hebrews Heb 60 7 4 Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de praecipuis Abraham patriarcha.
Hebrews Heb 60 7 5 Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis : quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahae.
Hebrews Heb 60 7 6 Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.
Hebrews Heb 60 7 7 Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
Hebrews Heb 60 7 8 Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt : ibi autem contestatur, quia vivit.
Hebrews Heb 60 7 9 Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est :
Hebrews Heb 60 7 10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
Hebrews Heb 60 7 11 Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici ?
Hebrews Heb 60 7 12 Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat.
Hebrews Heb 60 7 13 In quo enim haec dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari praesto fuit.
Hebrews Heb 60 7 14 Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster : in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
Hebrews Heb 60 7 15 Et amplius adhuc manifestum est : si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,
Hebrews Heb 60 7 16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitae insolubilis.
Hebrews Heb 60 7 17 Contestatur enim : Quoniam tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech.
Hebrews Heb 60 7 18 Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem :
Hebrews Heb 60 7 19 nihil enim ad perfectum adduxit lex : introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
Hebrews Heb 60 7 20 Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt,
Hebrews Heb 60 7 21 hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum : Juravit Dominus, et non poenitebit eum : tu es sacerdos in aeternum) :
Hebrews Heb 60 7 22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.
Hebrews Heb 60 7 23 Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere :
Hebrews Heb 60 7 24 hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium.
Hebrews Heb 60 7 25 Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum : semper vivens ad interpellandum pro nobis.
Hebrews Heb 60 7 26 Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus :
Hebrews Heb 60 7 27 qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi : hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.
Hebrews Heb 60 7 28 Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes : sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in aeternum perfectum.
Hebrews Heb 60 8 1 Capitulum autem super ea quae dicuntur : Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in caelis,
Hebrews Heb 60 8 2 sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.
Hebrews Heb 60 8 3 Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur : unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat.
Hebrews Heb 60 8 4 Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos : cum essent qui offerent secundum legem munera,
Hebrews Heb 60 8 5 qui exemplari, et umbrae deserviunt caelestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum : Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.
Hebrews Heb 60 8 6 Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
Hebrews Heb 60 8 7 Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.
Hebrews Heb 60 8 8 Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus : et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum,
Hebrews Heb 60 8 9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Aegypti : quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo : et ego neglexi eos, dicit Dominus.
Hebrews Heb 60 8 10 Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus : dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas : et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum :
Hebrews Heb 60 8 11 et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum :
Hebrews Heb 60 8 12 quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.
Hebrews Heb 60 8 13 Dicendo autem novum : veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.
Hebrews Heb 60 9 1 Habuit quidem et prius justificationes culturae, et Sanctum saeculare.
Hebrews Heb 60 9 2 Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quae dicitur Sancta.
Hebrews Heb 60 9 3 Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum :
Hebrews Heb 60 9 4 aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti,
Hebrews Heb 60 9 5 superque eam erant cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium : de quibus non est modo dicendum per singula.
Hebrews Heb 60 9 6 His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes :
Hebrews Heb 60 9 7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia :
Hebrews Heb 60 9 8 hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum :
Hebrews Heb 60 9 9 quae parabola est temporis instantis : juxta quam munera, et hostiae offeruntur, quae non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,
Hebrews Heb 60 9 10 et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.
Hebrews Heb 60 9 11 Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis :
Hebrews Heb 60 9 12 neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.
Hebrews Heb 60 9 13 Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis :
Hebrews Heb 60 9 14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi ?
Hebrews Heb 60 9 15 Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae haereditatis.
Hebrews Heb 60 9 16 Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.
Hebrews Heb 60 9 17 Testamentum enim in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.
Hebrews Heb 60 9 18 Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.
Hebrews Heb 60 9 19 Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,
Hebrews Heb 60 9 20 dicens : Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.
Hebrews Heb 60 9 21 Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.
Hebrews Heb 60 9 22 Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur : et sine sanguinis effusione non fit remissio.
Hebrews Heb 60 9 23 Necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari : ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis.
Hebrews Heb 60 9 24 Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum : sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis :
Hebrews Heb 60 9 25 neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno :
Hebrews Heb 60 9 26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi : nunc autem semel in consummatione saeculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.
Hebrews Heb 60 9 27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium :
Hebrews Heb 60 9 28 sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata : secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.
Hebrews Heb 60 10 1 Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum : per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere :
Hebrews Heb 60 10 2 alioquin cessassent offerri : ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati :
Hebrews Heb 60 10 3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
Hebrews Heb 60 10 4 Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
Hebrews Heb 60 10 5 Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti : corpus autem aptasti mihi :
Hebrews Heb 60 10 6 holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.
Hebrews Heb 60 10 7 Tunc dixi : Ecce venio : in capite libri scriptum est de me : Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
Hebrews Heb 60 10 8 Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quae secundum legem offeruntur,
Hebrews Heb 60 10 9 tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut sequens statuat.
Hebrews Heb 60 10 10 In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.
Hebrews Heb 60 10 11 Et omnis quidem sacerdos praesto est quotidie ministrans, et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata :
Hebrews Heb 60 10 12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
Hebrews Heb 60 10 13 de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.
Hebrews Heb 60 10 14 Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
Hebrews Heb 60 10 15 Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit :
Hebrews Heb 60 10 16 Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas :
Hebrews Heb 60 10 17 et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.
Hebrews Heb 60 10 18 Ubi autem horum remissio : jam non est oblatio pro peccato.
Hebrews Heb 60 10 19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
Hebrews Heb 60 10 20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
Hebrews Heb 60 10 21 et sacerdotem magnum super domum Dei :
Hebrews Heb 60 10 22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
Hebrews Heb 60 10 23 teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),
Hebrews Heb 60 10 24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum :
Hebrews Heb 60 10 25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.
Hebrews Heb 60 10 26 Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,
Hebrews Heb 60 10 27 terribilis autem quaedam exspectatio judicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios.
Hebrews Heb 60 10 28 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur :
Hebrews Heb 60 10 29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit ?
Hebrews Heb 60 10 30 Scimus enim qui dixit : Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum : Quia judicabit Dominus populum suum.
Hebrews Heb 60 10 31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
Hebrews Heb 60 10 32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum :
Hebrews Heb 60 10 33 et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti : in altero autem socii taliter conversantium effecti.
Hebrews Heb 60 10 34 Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
Hebrews Heb 60 10 35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem.
Hebrews Heb 60 10 36 Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
Hebrews Heb 60 10 37 Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.
Hebrews Heb 60 10 38 Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit animae meae.
Hebrews Heb 60 10 39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.
Hebrews Heb 60 11 1 Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
Hebrews Heb 60 11 2 In hac enim testimonium consecuti sunt senes.
Hebrews Heb 60 11 3 Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent.
Hebrews Heb 60 11 4 Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.
Hebrews Heb 60 11 5 Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus : ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.
Hebrews Heb 60 11 6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
Hebrews Heb 60 11 7 Fide Noë responso accepto de iis quae adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum : et justitiae, quae per fidem est, haeres est institutus.
Hebrews Heb 60 11 8 Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem : et exiit, nesciens quo iret.
Hebrews Heb 60 11 9 Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohaeredibus repromissionis ejusdem.
Hebrews Heb 60 11 10 Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem : cujus artifex et conditor Deus.
Hebrews Heb 60 11 11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis : quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.
Hebrews Heb 60 11 12 Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera caeli in multitudinem, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis.
Hebrews Heb 60 11 13 Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.
Hebrews Heb 60 11 14 Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere.
Hebrews Heb 60 11 15 Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi :
Hebrews Heb 60 11 16 nunc autem meliorem appetunt, id est, caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem.
Hebrews Heb 60 11 17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones :
Hebrews Heb 60 11 18 ad quem dictum est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen :
Hebrews Heb 60 11 19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus : unde eum et in parabolam accepit.
Hebrews Heb 60 11 20 Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.
Hebrews Heb 60 11 21 Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit : et adoravit fastigium virgae ejus.
Hebrews Heb 60 11 22 Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
Hebrews Heb 60 11 23 Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.
Hebrews Heb 60 11 24 Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis,
Hebrews Heb 60 11 25 magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,
Hebrews Heb 60 11 26 majores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum, improperium Christi : aspiciebat enim in remunerationem.
Hebrews Heb 60 11 27 Fide reliquit Aegyptum, non veritus animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
Hebrews Heb 60 11 28 Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.
Hebrews Heb 60 11 29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod experti Aegyptii, devorati sunt.
Hebrews Heb 60 11 30 Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.
Hebrews Heb 60 11 31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
Hebrews Heb 60 11 32 Et quid adhuc dicam ? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis :
Hebrews Heb 60 11 33 qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
Hebrews Heb 60 11 34 extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum :
Hebrews Heb 60 11 35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.
Hebrews Heb 60 11 36 Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres :
Hebrews Heb 60 11 37 lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti :
Hebrews Heb 60 11 38 quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terrae.
Hebrews Heb 60 11 39 Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,
Hebrews Heb 60 11 40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.
Hebrews Heb 60 12 1 Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen :
Hebrews Heb 60 12 2 aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.
Hebrews Heb 60 12 3 Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem : ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.
Hebrews Heb 60 12 4 Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes :
Hebrews Heb 60 12 5 et obliti estis consolationis, quae vobis tamquam filiis loquitur, dicens : Fili mi, noli negligere disciplinam Domini : neque fatigeris dum ab eo argueris.
Hebrews Heb 60 12 6 Quem enim diligit Dominus, castigat : flagellat autem omnem filium, quem recipit.
Hebrews Heb 60 12 7 In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ?
Hebrews Heb 60 12 8 quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes : ergo adulteri, et non filii estis.
Hebrews Heb 60 12 9 Deinde patres quidem carnis nostrae, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ?
Hebrews Heb 60 12 10 Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.
Hebrews Heb 60 12 11 Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiae.
Hebrews Heb 60 12 12 Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,
Hebrews Heb 60 12 13 et gressus rectos facite pedibus vestris : ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.
Hebrews Heb 60 12 14 Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum :
Hebrews Heb 60 12 15 contemplantes nequis desit gratiae Dei : ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.
Hebrews Heb 60 12 16 Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau : qui propter unam escam vendidit primitiva sua :
Hebrews Heb 60 12 17 scitote enim quoniam et postea cupiens haereditare benedictionem, reprobatus est : non enim invenit poenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
Hebrews Heb 60 12 18 Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,
Hebrews Heb 60 12 19 et tubae sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.
Hebrews Heb 60 12 20 Non enim portabant quod dicebatur : Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.
Hebrews Heb 60 12 21 Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit : Exterritus sum, et tremebundus.
Hebrews Heb 60 12 22 Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem caelestem, et multorum millium angelorum frequentiam,
Hebrews Heb 60 12 23 et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in caelis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,
Hebrews Heb 60 12 24 et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.
Hebrews Heb 60 12 25 Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur : multo magis nos, qui de caelis loquentem nobis avertimus.
Hebrews Heb 60 12 26 Cujus vox movit terram tunc : nunc autem repromittit, dicens : Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et caelum.
Hebrews Heb 60 12 27 Quod autem, Adhuc semel, dicit : declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quae sunt immobilia.
Hebrews Heb 60 12 28 Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam : per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.
Hebrews Heb 60 12 29 Etenim Deus noster ignis consumens est.
Hebrews Heb 60 13 1 Caritas fraternitatis maneat in vobis,
Hebrews Heb 60 13 2 et hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.
Hebrews Heb 60 13 3 Mementote vinctorum, tamquam simul vincti : et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes.
Hebrews Heb 60 13 4 Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.
Hebrews Heb 60 13 5 Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus : ipse enim dixit : Non te deseram, neque derelinquam :
Hebrews Heb 60 13 6 ita ut confidenter dicamus : Dominus mihi adjutor : non timebo quid faciat mihi homo.
Hebrews Heb 60 13 7 Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei : quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
Hebrews Heb 60 13 8 Jesus Christus heri, et hodie : ipse et in saecula.
Hebrews Heb 60 13 9 Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis : quae non profuerunt ambulantibus in eis.
Hebrews Heb 60 13 10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.
Hebrews Heb 60 13 11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
Hebrews Heb 60 13 12 Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
Hebrews Heb 60 13 13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.
Hebrews Heb 60 13 14 Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
Hebrews Heb 60 13 15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.
Hebrews Heb 60 13 16 Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus.
Hebrews Heb 60 13 17 Obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes : hoc enim non expedit vobis.
Hebrews Heb 60 13 18 Orate pro nobis : confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.
Hebrews Heb 60 13 19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.
Hebrews Heb 60 13 20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Jesum Christum,
Hebrews Heb 60 13 21 aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem : faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum : cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
Hebrews Heb 60 13 22 Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.
Hebrews Heb 60 13 23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum : cum quo (si celerius venerit) videbo vos.
Hebrews Heb 60 13 24 Salutate omnes praepositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres.
Hebrews Heb 60 13 25 Gratia cum omnibus vobis. Amen.
James Jas 61 1 1 Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quae sunt in dispersione, salutem.
James Jas 61 1 2 Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis :
James Jas 61 1 3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur.
James Jas 61 1 4 Patientia autem opus perfectum habet : ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
James Jas 61 1 5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat : et dabitur ei.
James Jas 61 1 6 Postulet autem in fide nihil haesitans : qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur :
James Jas 61 1 7 non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
James Jas 61 1 8 Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
James Jas 61 1 9 Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua :
James Jas 61 1 10 dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos foeni transibit ;
James Jas 61 1 11 exortus est enim sol cum ardore, et arefecit foenum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit : ita et dives in itineribus suis marcescet.
James Jas 61 1 12 Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
James Jas 61 1 13 Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat.
James Jas 61 1 14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.
James Jas 61 1 15 Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.
James Jas 61 1 16 Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.
James Jas 61 1 17 Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
James Jas 61 1 18 Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae ejus.
James Jas 61 1 19 Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum : tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
James Jas 61 1 20 Ira enim viri justitiam Dei non operatur.
James Jas 61 1 21 Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
James Jas 61 1 22 Estote autem factores verbi, et non auditores tantum : fallentes vosmetipsos.
James Jas 61 1 23 Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo :
James Jas 61 1 24 consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
James Jas 61 1 25 Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis : hic beatus in facto suo erit.
James Jas 61 1 26 Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.
James Jas 61 1 27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, haec est : visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo.
James Jas 61 2 1 Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae.
James Jas 61 2 2 Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
James Jas 61 2 3 et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara, et dixeritis ei : Tu sede hic bene : pauperi autem dicatis : Tu sta illic ; aut sede sub scabello pedum meorum :
James Jas 61 2 4 nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum ?
James Jas 61 2 5 Audite, fratres mei dilectissimi : nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se ?
James Jas 61 2 6 vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia ?
James Jas 61 2 7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos ?
James Jas 61 2 8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas : Diliges proximum tuum sicut teipsum : bene facitis :
James Jas 61 2 9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.
James Jas 61 2 10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
James Jas 61 2 11 Qui enim dixit : Non moechaberis, dixit et : Non occides. Quod si non moechaberis, occides autem, factus es transgressor legis.
James Jas 61 2 12 Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.
James Jas 61 2 13 Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia judicium.
James Jas 61 2 14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat ? numquid poterit fides salvare eum ?
James Jas 61 2 15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
James Jas 61 2 16 dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis quae necessaria sunt corpori, quid proderit ?
James Jas 61 2 17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
James Jas 61 2 18 Sed dicet quis : Tu fidem habes, et ego opera habeo : ostende mihi fidem tuam sine operibus : et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
James Jas 61 2 19 Tu credis quoniam unus est Deus : bene facis : et daemones credunt, et contremiscunt.
James Jas 61 2 20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est ?
James Jas 61 2 21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare ?
James Jas 61 2 22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius : et ex operibus fides consummata est ?
James Jas 61 2 23 Et suppleta est Scriptura, dicens : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.
James Jas 61 2 24 Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum ?
James Jas 61 2 25 Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens ?
James Jas 61 2 26 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
James Jas 61 3 1 Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.
James Jas 61 3 2 In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir : potest etiam freno circumducere totum corpus.
James Jas 61 3 3 Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.
James Jas 61 3 4 Ecce et naves, cum magnae sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.
James Jas 61 3 5 Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit !
James Jas 61 3 6 Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna.
James Jas 61 3 7 Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana :
James Jas 61 3 8 linguam autem nullus hominum domare potest : inquietum malum, plena veneno mortifero.
James Jas 61 3 9 In ipsa benedicimus Deum et Patrem : et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.
James Jas 61 3 10 Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri.
James Jas 61 3 11 Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam ?
James Jas 61 3 12 Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus ? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.
James Jas 61 3 13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae.
James Jas 61 3 14 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris : nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem :
James Jas 61 3 15 non est enim ista sapientia desursum descendens : sed terrena, animalis, diabolica.
James Jas 61 3 16 Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
James Jas 61 3 17 Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.
James Jas 61 3 18 Fructus autem justitiae, in pace seminatur, facientibus pacem.
James Jas 61 4 1 Unde bella et lites in vobis ? nonne hinc : ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris ?
James Jas 61 4 2 concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.
James Jas 61 4 3 Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis.
James Jas 61 4 4 Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur.
James Jas 61 4 5 An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis ?
James Jas 61 4 6 majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
James Jas 61 4 7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
James Jas 61 4 8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo.
James Jas 61 4 9 Miseri estote, et lugete, et plorate : risus vester in luctum convertatur, et gaudium in moerorem.
James Jas 61 4 10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
James Jas 61 4 11 Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.
James Jas 61 4 12 Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.
James Jas 61 4 13 Tu autem quis es, qui judicas proximum ? Ecce nunc qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus :
James Jas 61 4 14 qui ignoratis quid erit in crastino.
James Jas 61 4 15 Quae est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.
James Jas 61 4 16 Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.
James Jas 61 4 17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.
James Jas 61 5 1 Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis.
James Jas 61 5 2 Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.
James Jas 61 5 3 Aurum et argentum vestrum aeruginavit : et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.
James Jas 61 5 4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat : et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.
James Jas 61 5 5 Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.
James Jas 61 5 6 Addixistis, et occidistis justum, et non restitit vobis.
James Jas 61 5 7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.
James Jas 61 5 8 Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra : quoniam adventus Domini appropinquavit.
James Jas 61 5 9 Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit.
James Jas 61 5 10 Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiae, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.
James Jas 61 5 11 Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.
James Jas 61 5 12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per caelum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester : Est, est : Non, non : ut non sub judicio decidatis.
James Jas 61 5 13 Tristatur aliquis vestrum ? oret. Aequo animo est ? psallat.
James Jas 61 5 14 Infirmatur quis in vobis ? inducat presbyteros ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini :
James Jas 61 5 15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus : et si in peccatis sit, remittentur ei.
James Jas 61 5 16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini : multum enim valet deprecatio justi assidua.
James Jas 61 5 17 Elias homo erat similis nobis passibilis : et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.
James Jas 61 5 18 Et rursum oravit : et caelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.
James Jas 61 5 19 Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum :
James Jas 61 5 20 scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.
1 Peter 1Pet 62 1 1 Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae, et Bithyniae,
1 Peter 1Pet 62 1 2 secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur.
1 Peter 1Pet 62 1 3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis,
1 Peter 1Pet 62 1 4 in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in caelis in vobis,
1 Peter 1Pet 62 1 5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.
1 Peter 1Pet 62 1 6 In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus :
1 Peter 1Pet 62 1 7 ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi :
1 Peter 1Pet 62 1 8 quem cum non videritis, diligitis : in quem nunc quoque non videntes creditis : credentes autem exsultabitis laetitia inenarrabili, et glorificata :
1 Peter 1Pet 62 1 9 reportantes finem fidei vestrae, salutem animarum.
1 Peter 1Pet 62 1 10 De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt :
1 Peter 1Pet 62 1 11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi : praenuntians eas quae in Christo sunt passiones, et posteriores glorias :
1 Peter 1Pet 62 1 12 quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de caelo, in quem desiderant angeli prospicere.
1 Peter 1Pet 62 1 13 Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi :
1 Peter 1Pet 62 1 14 quasi filii obedientiae, non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis :
1 Peter 1Pet 62 1 15 sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum : et ipsi in omni conversatione sancti sitis :
1 Peter 1Pet 62 1 16 quoniam scriptum est : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.
1 Peter 1Pet 62 1 17 Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini.
1 Peter 1Pet 62 1 18 Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis :
1 Peter 1Pet 62 1 19 sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati :
1 Peter 1Pet 62 1 20 praecogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,
1 Peter 1Pet 62 1 21 qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo :
1 Peter 1Pet 62 1 22 animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius :
1 Peter 1Pet 62 1 23 renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in aeternum :
1 Peter 1Pet 62 1 24 quia omnis caro ut foenum : et omnis gloria ejus tamquam flos foeni : exaruit foenum, et flos ejus decidit.
1 Peter 1Pet 62 1 25 Verbum autem Domini manet in aeternum : hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.
1 Peter 1Pet 62 2 1 Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,
1 Peter 1Pet 62 2 2 sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite : ut in eo crescatis in salutem :
1 Peter 1Pet 62 2 3 si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.
1 Peter 1Pet 62 2 4 Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum :
1 Peter 1Pet 62 2 5 et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.
1 Peter 1Pet 62 2 6 Propter quod continet Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum : et qui crediderit in eum, non confundetur.
1 Peter 1Pet 62 2 7 Vobis igitur honor credentibus : non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt aedificantes : hic factus est in caput anguli,
1 Peter 1Pet 62 2 8 et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.
1 Peter 1Pet 62 2 9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
1 Peter 1Pet 62 2 10 Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei : qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
1 Peter 1Pet 62 2 11 Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam,
1 Peter 1Pet 62 2 12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
1 Peter 1Pet 62 2 13 Subjecti igitur estote omni humanae creaturae propter Deum : sive regi quasi praecellenti :
1 Peter 1Pet 62 2 14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum :
1 Peter 1Pet 62 2 15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam :
1 Peter 1Pet 62 2 16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei.
1 Peter 1Pet 62 2 17 Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate.
1 Peter 1Pet 62 2 18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
1 Peter 1Pet 62 2 19 Haec est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste.
1 Peter 1Pet 62 2 20 Quae enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis ? sed si bene facientes patienter sustinetis, haec est gratia apud Deum.
1 Peter 1Pet 62 2 21 In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus :
1 Peter 1Pet 62 2 22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus :
1 Peter 1Pet 62 2 23 qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste :
1 Peter 1Pet 62 2 24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiae vivamus : cujus livore sanati estis.
1 Peter 1Pet 62 2 25 Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.
1 Peter 1Pet 62 3 1 Similiter et mulieres subditae sint viris suis : ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant :
1 Peter 1Pet 62 3 2 considerantes in timore castam conversationem vestram.
1 Peter 1Pet 62 3 3 Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus :
1 Peter 1Pet 62 3 4 sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
1 Peter 1Pet 62 3 5 Sic enim aliquando et sanctae mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectae propriis viris.
1 Peter 1Pet 62 3 6 Sicut Sara obediebat Abrahae, dominum eum vocans : cujus estis filiae benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.
1 Peter 1Pet 62 3 7 Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohaeredibus gratiae vitae : ut non impediantur orationes vestrae.
1 Peter 1Pet 62 3 8 In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles :
1 Peter 1Pet 62 3 9 non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes : quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis.
1 Peter 1Pet 62 3 10 Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.
1 Peter 1Pet 62 3 11 Declinet a malo, et faciat bonum : inquirat pacem, et sequatur eam :
1 Peter 1Pet 62 3 12 quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum : vultus autem Domini super facientes mala.
1 Peter 1Pet 62 3 13 Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis ?
1 Peter 1Pet 62 3 14 Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.
1 Peter 1Pet 62 3 15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe.
1 Peter 1Pet 62 3 16 Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam : ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
1 Peter 1Pet 62 3 17 Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.
1 Peter 1Pet 62 3 18 Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.
1 Peter 1Pet 62 3 19 In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens praedicavit :
1 Peter 1Pet 62 3 20 qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca : in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam.
1 Peter 1Pet 62 3 21 Quod et vos nunc similis formae salvos fecit baptisma : non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.
1 Peter 1Pet 62 3 22 Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitae aeternae haeredes efficeremur : profectus in caelum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.
1 Peter 1Pet 62 4 1 Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini : quia qui passus est in carne, desiit a peccatis :
1 Peter 1Pet 62 4 2 ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.
1 Peter 1Pet 62 4 3 Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.
1 Peter 1Pet 62 4 4 In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriae confusionem, blasphemantes.
1 Peter 1Pet 62 4 5 Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.
1 Peter 1Pet 62 4 6 Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est : ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu.
1 Peter 1Pet 62 4 7 Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.
1 Peter 1Pet 62 4 8 Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes : quia caritas operit multitudinem peccatorum.
1 Peter 1Pet 62 4 9 Hospitales invicem sine murmuratione.
1 Peter 1Pet 62 4 10 Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei.
1 Peter 1Pet 62 4 11 Si quis loquitur, quasi sermones Dei : si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus : ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum : cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
1 Peter 1Pet 62 4 12 Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat :
1 Peter 1Pet 62 4 13 sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriae ejus gaudeatis exsultantes.
1 Peter 1Pet 62 4 14 Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis : quoniam quod est honoris, gloriae, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit.
1 Peter 1Pet 62 4 15 Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.
1 Peter 1Pet 62 4 16 Si autem ut christianus, non erubescat : glorificet autem Deum in isto nomine :
1 Peter 1Pet 62 4 17 quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio ?
1 Peter 1Pet 62 4 18 et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt ?
1 Peter 1Pet 62 4 19 Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.
1 Peter 1Pet 62 5 1 Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum : qui et ejus, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator :
1 Peter 1Pet 62 5 2 pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum : neque turpis lucri gratia, sed voluntarie :
1 Peter 1Pet 62 5 3 neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.
1 Peter 1Pet 62 5 4 Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam.
1 Peter 1Pet 62 5 5 Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
1 Peter 1Pet 62 5 6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis :
1 Peter 1Pet 62 5 7 omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
1 Peter 1Pet 62 5 8 Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret :
1 Peter 1Pet 62 5 9 cui resistite fortes in fide : scientes eamdem passionem ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri.
1 Peter 1Pet 62 5 10 Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.
1 Peter 1Pet 62 5 11 Ipsi gloria, et imperium in saecula saeculorum. Amen.
1 Peter 1Pet 62 5 12 Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi : obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.
1 Peter 1Pet 62 5 13 Salutat vos ecclesia quae est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus.
1 Peter 1Pet 62 5 14 Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.
2 Peter 2Pet 63 1 1 Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coaequalem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi.
2 Peter 2Pet 63 1 2 Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri :
2 Peter 2Pet 63 1 3 Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae, quae ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute,
2 Peter 2Pet 63 1 4 per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit : ut per haec efficiamini divinae consortes naturae : fugientes ejus, quae in mundo est, concupiscentiae corruptionem.
2 Peter 2Pet 63 1 5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
2 Peter 2Pet 63 1 6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
2 Peter 2Pet 63 1 7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
2 Peter 2Pet 63 1 8 Haec enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.
2 Peter 2Pet 63 1 9 Cui enim non praesto sunt haec, caecus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
2 Peter 2Pet 63 1 10 Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis : haec enim facientes, non peccabitis aliquando.
2 Peter 2Pet 63 1 11 Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.
2 Peter 2Pet 63 1 12 Propter quod incipiam vos semper commonere de his : et quidem scientes et confirmatos vos in praesenti veritate.
2 Peter 2Pet 63 1 13 Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione :
2 Peter 2Pet 63 1 14 certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi.
2 Peter 2Pet 63 1 15 Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.
2 Peter 2Pet 63 1 16 Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et praesentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis.
2 Peter 2Pet 63 1 17 Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.
2 Peter 2Pet 63 1 18 Et hanc vocem nos audivimus de caelo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.
2 Peter 2Pet 63 1 19 Et habemus firmiorem propheticum sermonem : cui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris :
2 Peter 2Pet 63 1 20 hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit.
2 Peter 2Pet 63 1 21 Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia : sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.
2 Peter 2Pet 63 2 1 Fuerunt vero et pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis : et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem.
2 Peter 2Pet 63 2 2 Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur :
2 Peter 2Pet 63 2 3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur : quibus judicium jam olim non cessat : et perditio eorum non dormitat.
2 Peter 2Pet 63 2 4 Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari.
2 Peter 2Pet 63 2 5 Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noë justitiae praeconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens.
2 Peter 2Pet 63 2 6 Et civitates Sodomorum et Gomorrhaeorum in cinerem redigens, eversione damnavit : exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens :
2 Peter 2Pet 63 2 7 et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit :
2 Peter 2Pet 63 2 8 aspectu enim, et auditu justus erat : habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.
2 Peter 2Pet 63 2 9 Novit Dominus pios de tentatione eripere : iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos.
2 Peter 2Pet 63 2 10 Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes :
2 Peter 2Pet 63 2 11 ubi angeli fortitudine, et virtute cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium.
2 Peter 2Pet 63 2 12 Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt,
2 Peter 2Pet 63 2 13 percipientes mercedem injustitiae, voluptatem existimantes diei delicias : coinquinationes, et maculae deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum,
2 Peter 2Pet 63 2 14 oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii :
2 Peter 2Pet 63 2 15 derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit :
2 Peter 2Pet 63 2 16 correptionem vero habuit suae vesaniae : subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetae insipientiam.
2 Peter 2Pet 63 2 17 Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur.
2 Peter 2Pet 63 2 18 Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriae eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur :
2 Peter 2Pet 63 2 19 libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionem : a quo enim quis superatus est, hujus et servus est.
2 Peter 2Pet 63 2 20 Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur : facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.
2 Peter 2Pet 63 2 21 Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.
2 Peter 2Pet 63 2 22 Contigit enim eis illud veri proverbii : Canis reversus ad suum vomitum : et, Sus lota in volutabro luti.
2 Peter 2Pet 63 3 1 Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem :
2 Peter 2Pet 63 3 2 ut memores sitis eorum, quae praedixi, verborum, a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum, praeceptorum Domini et Salvatoris.
2 Peter 2Pet 63 3 3 Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes,
2 Peter 2Pet 63 3 4 dicentes : Ubi est promissio, aut adventus ejus ? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae.
2 Peter 2Pet 63 3 5 Latet enim eos hoc volentes, quod caeli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo :
2 Peter 2Pet 63 3 6 per quae, ille tunc mundus aqua inundatus, periit.
2 Peter 2Pet 63 3 7 Caeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum.
2 Peter 2Pet 63 3 8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
2 Peter 2Pet 63 3 9 Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant : sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti.
2 Peter 2Pet 63 3 10 Adveniet autem dies Domini ut fur : in quo caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quae in ipsa sunt opera, exurentur.
2 Peter 2Pet 63 3 11 Cum igitur haec omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus,
2 Peter 2Pet 63 3 12 exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent ?
2 Peter 2Pet 63 3 13 Novos vero caelos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.
2 Peter 2Pet 63 3 14 Propter quod, carissimi, haec exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace :
2 Peter 2Pet 63 3 15 et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini : sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,
2 Peter 2Pet 63 3 16 sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.
2 Peter 2Pet 63 3 17 Vos igitur fratres, praescientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate :
2 Peter 2Pet 63 3 18 crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem aeternitatis. Amen.
1 John 1Jn 64 1 1 Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae :
1 John 1Jn 64 1 2 et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis :
1 John 1Jn 64 1 3 quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo.
1 John 1Jn 64 1 4 Et haec scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum.
1 John 1Jn 64 1 5 Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis : quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.
1 John 1Jn 64 1 6 Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus.
1 John 1Jn 64 1 7 Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.
1 John 1Jn 64 1 8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.
1 John 1Jn 64 1 9 Si confiteamur peccata nostra : fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
1 John 1Jn 64 1 10 Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.
1 John 1Jn 64 2 1 Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum :
1 John 1Jn 64 2 2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris : non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
1 John 1Jn 64 2 3 Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus.
1 John 1Jn 64 2 4 Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.
1 John 1Jn 64 2 5 Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est : et in hoc scimus quoniam in ipso sumus.
1 John 1Jn 64 2 6 Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.
1 John 1Jn 64 2 7 Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis.
1 John 1Jn 64 2 8 Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis : quia tenebrae transierunt, et verum lumen jam lucet.
1 John 1Jn 64 2 9 Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.
1 John 1Jn 64 2 10 Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.
1 John 1Jn 64 2 11 Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat : quia tenebrae obcaecaverunt oculos ejus.
1 John 1Jn 64 2 12 Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus.
1 John 1Jn 64 2 13 Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum.
1 John 1Jn 64 2 14 Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum.
1 John 1Jn 64 2 15 Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo :
1 John 1Jn 64 2 16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae : quae non est ex Patre, sed ex mundo est.
1 John 1Jn 64 2 17 Et mundus transit, et concupiscentia ejus : qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum.
1 John 1Jn 64 2 18 Filioli, novissima hora est : et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt ; unde scimus, quia novissima hora est.
1 John 1Jn 64 2 19 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum : sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.
1 John 1Jn 64 2 20 Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia.
1 John 1Jn 64 2 21 Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam : et quoniam omne mendacium ex veritate non est.
1 John 1Jn 64 2 22 Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus ? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium.
1 John 1Jn 64 2 23 Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet : qui confitetur Filium, et Patrem habet.
1 John 1Jn 64 2 24 Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat : si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis.
1 John 1Jn 64 2 25 Et haec est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam aeternam.
1 John 1Jn 64 2 26 Haec scripsi vobis de his, qui seducant vos.
1 John 1Jn 64 2 27 Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos : sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos : manete in eo.
1 John 1Jn 64 2 28 Et nunc, filioli, manete in eo : ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus.
1 John 1Jn 64 2 29 Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est.
1 John 1Jn 64 3 1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos : quia non novit eum.
1 John 1Jn 64 3 2 Carissimi, nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus : quoniam videbimus eum sicuti est.
1 John 1Jn 64 3 3 Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.
1 John 1Jn 64 3 4 Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit : et peccatum est iniquitas.
1 John 1Jn 64 3 5 Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret : et peccatum in eo non est.
1 John 1Jn 64 3 6 Omnis qui in eo manet, non peccat : et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.
1 John 1Jn 64 3 7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.
1 John 1Jn 64 3 8 Qui facit peccatum, ex diabolo est : quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.
1 John 1Jn 64 3 9 Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit : quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
1 John 1Jn 64 3 10 In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum :
1 John 1Jn 64 3 11 quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.
1 John 1Jn 64 3 12 Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum ? Quoniam opera ejus maligna erant : fratris autem ejus, justa.
1 John 1Jn 64 3 13 Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.
1 John 1Jn 64 3 14 Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte :
1 John 1Jn 64 3 15 omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem.
1 John 1Jn 64 3 16 In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit : et nos debemus pro fratribus animas ponere.
1 John 1Jn 64 3 17 Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo caritas Dei manet in eo ?
1 John 1Jn 64 3 18 Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate :
1 John 1Jn 64 3 19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus : et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.
1 John 1Jn 64 3 20 Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum : major est Deus corde nostro, et novit omnia.
1 John 1Jn 64 3 21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum :
1 John 1Jn 64 3 22 et quidquid petierimus, accipiemus ab eo : quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.
1 John 1Jn 64 3 23 Et hoc est mandatum ejus : ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi : et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
1 John 1Jn 64 3 24 Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo : et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.
1 John 1Jn 64 4 1 Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint : quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum.
1 John 1Jn 64 4 2 In hoc cognoscitur Spiritus Dei : omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est :
1 John 1Jn 64 4 3 et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichristus, de quo audistis quoniam venit, et nunc jam in mundo est.
1 John 1Jn 64 4 4 Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo.
1 John 1Jn 64 4 5 Ipsi de mundo sunt : ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit.
1 John 1Jn 64 4 6 Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos ; qui non est ex Deo, non audit nos : in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris.
1 John 1Jn 64 4 7 Carissimi, diligamus nos invicem : quia caritas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum.
1 John 1Jn 64 4 8 Qui non diligit, non novit Deum : quoniam Deus caritas est.
1 John 1Jn 64 4 9 In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.
1 John 1Jn 64 4 10 In hoc est caritas : non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
1 John 1Jn 64 4 11 Carissimi, si sic Deus dilexit nos : et nos debemus alterutrum diligere.
1 John 1Jn 64 4 12 Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est.
1 John 1Jn 64 4 13 In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis : quoniam de Spiritu suo dedit nobis.
1 John 1Jn 64 4 14 Et nos vidimus, et testificamur quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi.
1 John 1Jn 64 4 15 Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo.
1 John 1Jn 64 4 16 Et nos cognovimus, et credidimus caritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est : et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.
1 John 1Jn 64 4 17 In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii : quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.
1 John 1Jn 64 4 18 Timor non est in caritate : sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet : qui autem timet, non est perfectus in caritate.
1 John 1Jn 64 4 19 Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos.
1 John 1Jn 64 4 20 Si quis dixerit : Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere ?
1 John 1Jn 64 4 21 Et hoc mandatum habemus a Deo : ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
1 John 1Jn 64 5 1 Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.
1 John 1Jn 64 5 2 In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus.
1 John 1Jn 64 5 3 Haec est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus : et mandata ejus gravia non sunt.
1 John 1Jn 64 5 4 Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum : et haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra.
1 John 1Jn 64 5 5 Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei ?
1 John 1Jn 64 5 6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus : non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas.
1 John 1Jn 64 5 7 Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in caelo : Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus : et hi tres unum sunt.
1 John 1Jn 64 5 8 Et tres sunt, qui testimonium dant in terra : spiritus, et aqua, et sanguis : et hi tres unum sunt.
1 John 1Jn 64 5 9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est : quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo.
1 John 1Jn 64 5 10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum : quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo.
1 John 1Jn 64 5 11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus : et haec vita in Filio ejus est.
1 John 1Jn 64 5 12 Qui habet Filium, habet vitam : qui non habet Filium, vitam non habet.
1 John 1Jn 64 5 13 Haec scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomine Filii Dei.
1 John 1Jn 64 5 14 Et haec est fiducia, quam habemus ad eum : quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos.
1 John 1Jn 64 5 15 Et scimus quia audit nos quidquid petierimus : scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo.
1 John 1Jn 64 5 16 Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem : non pro illo dico ut roget quis.
1 John 1Jn 64 5 17 Omnis iniquitas, peccatum est : et est peccatum ad mortem.
1 John 1Jn 64 5 18 Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat : sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum.
1 John 1Jn 64 5 19 Scimus quoniam ex Deo sumus : et mundus totus in maligno positus est.
1 John 1Jn 64 5 20 Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita aeterna.
1 John 1Jn 64 5 21 Filioli, custodite vos a simulacris. Amen.
2 John 2Jn 65 1 1 Senior Electae dominae, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem,
2 John 2Jn 65 1 2 propter veritatem, quae permanet in nobis, et nobiscum erit in aeternum.
2 John 2Jn 65 1 3 Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate.
2 John 2Jn 65 1 4 Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
2 John 2Jn 65 1 5 Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
2 John 2Jn 65 1 6 Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis.
2 John 2Jn 65 1 7 Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem : hic est seductor, et antichristus.
2 John 2Jn 65 1 8 Videte vosmetipsos, ne perdatis quae operati estis : sed ut mercedem plenam accipiatis.
2 John 2Jn 65 1 9 Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet : qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.
2 John 2Jn 65 1 10 Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis.
2 John 2Jn 65 1 11 Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.
2 John 2Jn 65 1 12 Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum : spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui : ut gaudium vestrum plenum sit.
2 John 2Jn 65 1 13 Salutant te filii sororis tuae Electae.
3 John 3Jn 66 1 1 Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate.
3 John 3Jn 66 1 2 Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.
3 John 3Jn 66 1 3 Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuae, sicut tu in veritate ambulas.
3 John 3Jn 66 1 4 Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
3 John 3Jn 66 1 5 Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,
3 John 3Jn 66 1 6 qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae : quos, benefaciens, deduces digne Deo.
3 John 3Jn 66 1 7 Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus.
3 John 3Jn 66 1 8 Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
3 John 3Jn 66 1 9 Scripsissem forsitan ecclesiae : sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos :
3 John 3Jn 66 1 10 propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quae facit, verbis malignis garriens in nos : et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres : et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit.
3 John 3Jn 66 1 11 Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est : qui malefacit, non vidit Deum.
3 John 3Jn 66 1 12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus : et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.
3 John 3Jn 66 1 13 Multa habui tibi scribere : sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.
3 John 3Jn 66 1 14 Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.
Jude Jude 67 1 1 Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, his qui sunt in Deo Patre dilectis, et Christo Jesu conservatis, et vocatis.
Jude Jude 67 1 2 Misericordia vobis, et pax, et caritas adimpleatur.
Jude Jude 67 1 3 Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis : deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei.
Jude Jude 67 1 4 Subintroierunt enim quidam homines (qui olim praescripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.
Jude Jude 67 1 5 Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra Aegypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit :
Jude Jude 67 1 6 angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis aeternis sub caligine reservavit.
Jude Jude 67 1 7 Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimae civitates simili modo exfornicatae, et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes.
Jude Jude 67 1 8 Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, majestatem autem blasphemant.
Jude Jude 67 1 9 Cum Michaël Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiae : sed dixit : Imperet tibi Dominus.
Jude Jude 67 1 10 Hi autem quaecumque quidem ignorant, blasphemant : quaecumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur.
Jude Jude 67 1 11 Vae illis, quia in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt !
Jude Jude 67 1 12 Hi sunt in epulis suis maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quae a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuosae, bis mortuae, eradicatae,
Jude Jude 67 1 13 fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia : quibus procella tenebrarum servata est in aeternum.
Jude Jude 67 1 14 Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Enoch, dicens : Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis
Jude Jude 67 1 15 facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quae locuti sunt contra Deum peccatores impii.
Jude Jude 67 1 16 Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas quaestus causa.
Jude Jude 67 1 17 Vos autem carissimi, memores estote verborum, quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi,
Jude Jude 67 1 18 qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus.
Jude Jude 67 1 19 Hi sunt, qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes.
Jude Jude 67 1 20 Vos autem carissimi superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in Spiritu Sancto orantes,
Jude Jude 67 1 21 vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam aeternam.
Jude Jude 67 1 22 Et hos quidem arguite judicatos :
Jude Jude 67 1 23 illos vero salvate, de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore : odientes et eam, quae carnalis est, maculatam tunicam.
Jude Jude 67 1 24 Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in exsultatione in adventu Domini nostri Jesu Christi,
Jude Jude 67 1 25 soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne saeculum, et nunc, et in omnia saecula saeculorum. Amen.
Revelation Rev 68 1 1 Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quae oportet fieri cito : et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni,
Revelation Rev 68 1 2 qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi, quaecumque vidit.
Revelation Rev 68 1 3 Beatus qui legit, et audit verba prophetiae hujus, et servat ea, quae in ea scripta sunt : tempus enim prope est.
Revelation Rev 68 1 4 Joannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est : et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt :
Revelation Rev 68 1 5 et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,
Revelation Rev 68 1 6 et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo : ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
Revelation Rev 68 1 7 Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam : amen.
Revelation Rev 68 1 8 Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus : qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens.
Revelation Rev 68 1 9 Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu : fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu :
Revelation Rev 68 1 10 fui in spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubae,
Revelation Rev 68 1 11 dicentis : Quod vides, scribe in libro : et mitte septem ecclesiis, quae sunt in Asia, Epheso, et Smyrnae, et Pergamo, et Thyatirae, et Sardis, et Philadelphiae, et Laodiciae.
Revelation Rev 68 1 12 Et conversus sum ut viderem vocem, quae loquebatur mecum : et conversus vidi septem candelabra aurea :
Revelation Rev 68 1 13 et in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio hominis vestitum podere, et praecinctum ad mamillas zona aurea :
Revelation Rev 68 1 14 caput autem ejus, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi ejus tamquam flamma ignis :
Revelation Rev 68 1 15 et pedes ejus similes auricalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum :
Revelation Rev 68 1 16 et habebat in dextera sua stellas septem : et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat : et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua.
Revelation Rev 68 1 17 Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens : Noli timere : ego sum primus, et novissimus,
Revelation Rev 68 1 18 et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum : et habeo claves mortis, et inferni.
Revelation Rev 68 1 19 Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae oportet fieri post haec.
Revelation Rev 68 1 20 Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea : septem stellae, angeli sunt septem ecclesiarum : et candelabra septem, septem ecclesiae sunt.
Revelation Rev 68 2 1 Angelo Ephesi ecclesiae scribe : Haec dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum :
Revelation Rev 68 2 2 Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos : et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt : et invenisti eos mendaces :
Revelation Rev 68 2 3 et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti.
Revelation Rev 68 2 4 Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti.
Revelation Rev 68 2 5 Memor esto itaque unde excideris : et age poenitentiam, et prima opera fac : sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris.
Revelation Rev 68 2 6 Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi.
Revelation Rev 68 2 7 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei.
Revelation Rev 68 2 8 Et angelo Smyrnae ecclesiae scribe : Haec dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit :
Revelation Rev 68 2 9 Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es : et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae.
Revelation Rev 68 2 10 Nihil horum timeas quae passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini : et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.
Revelation Rev 68 2 11 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Qui vicerit, non laedetur a morte secunda.
Revelation Rev 68 2 12 Et angelo Pergami ecclesiae scribe : Haec dicit qui habet rhomphaeam utraque parte acutam :
Revelation Rev 68 2 13 Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae : et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat.
Revelation Rev 68 2 14 Sed habeo adversus te pauca : quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari :
Revelation Rev 68 2 15 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum.
Revelation Rev 68 2 16 Similiter poenitentiam age : si quominus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei.
Revelation Rev 68 2 17 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum : et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
Revelation Rev 68 2 18 Et angelo Thyatirae ecclesiae scribe : Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes auricalco :
Revelation Rev 68 2 19 Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus.
Revelation Rev 68 2 20 Sed habeo adversus te pauca : quia permittis mulierem Jezabel, quae se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis.
Revelation Rev 68 2 21 Et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret : et non vult poenitere a fornicatione sua.
Revelation Rev 68 2 22 Ecce mittam eam in lectum : et qui moechantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi poenitentiam ab operibus suis egerint.
Revelation Rev 68 2 23 Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae, quia ego sum scrutans renes, et corda : et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico,
Revelation Rev 68 2 24 et ceteris qui Thyatirae estis : quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines Satanae, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus :
Revelation Rev 68 2 25 tamen id quod habetis, tenete donec veniam.
Revelation Rev 68 2 26 Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes,
Revelation Rev 68 2 27 et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur,
Revelation Rev 68 2 28 sicut et ego accepi a Patre meo : et dabo illi stellam matutinam.
Revelation Rev 68 2 29 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Revelation Rev 68 3 1 Et angelo ecclesiae Sardis scribe : Haec dicit qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas : Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es.
Revelation Rev 68 3 2 Esto vigilans, et confirma cetera, quae moritura erant. Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo.
Revelation Rev 68 3 3 In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et poenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te.
Revelation Rev 68 3 4 Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua : et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.
Revelation Rev 68 3 5 Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitae, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus.
Revelation Rev 68 3 6 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Revelation Rev 68 3 7 Et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe : Haec dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David : qui aperit, et nemo claudit : claudit, et nemo aperit :
Revelation Rev 68 3 8 Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere : quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum.
Revelation Rev 68 3 9 Ecce dabo de synagoga Satanae, qui dicunt se Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur : ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos : et scient quia ego dilexi te,
Revelation Rev 68 3 10 quoniam servasti verbum patientiae meae, et ego servabo te ab hora tentationis, quae ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra.
Revelation Rev 68 3 11 Ecce venio cito : tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
Revelation Rev 68 3 12 Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius : et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novae Jerusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum novum.
Revelation Rev 68 3 13 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Revelation Rev 68 3 14 Et angelo Laodiciae ecclesiae scribe : Haec dicit : Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturae Dei.
Revelation Rev 68 3 15 Scio opera tua : quia neque frigidus es, neque calidus : utinam frigidus esses, aut calidus :
Revelation Rev 68 3 16 sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo :
Revelation Rev 68 3 17 quia dicis : Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo : et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus.
Revelation Rev 68 3 18 Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuae, et collyrio inunge oculos tuos ut videas.
Revelation Rev 68 3 19 Ego quos amo, arguo, et castigo. Aemulare ergo, et poenitentiam age.
Revelation Rev 68 3 20 Ecce sto ad ostium, et pulso : si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum.
Revelation Rev 68 3 21 Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo : sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.
Revelation Rev 68 3 22 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Revelation Rev 68 4 1 Post haec vidi : et ecce ostium apertum in caelo, et vox prima, quam audivi tamquam tubae loquentis mecum, dicens : Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri post haec.
Revelation Rev 68 4 2 Et statim fui in spiritu : et ecce sedes posita erat in caelo, et supra sedem sedens.
Revelation Rev 68 4 3 Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis jaspidis, et sardinis : et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdinae.
Revelation Rev 68 4 4 Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor : et super thronos viginti quatuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronae aureae.
Revelation Rev 68 4 5 Et de throno procedebant fulgura, et voces, et tonitrua : et septem lampades ardentes ante thronum, qui sunt septem spiritus Dei.
Revelation Rev 68 4 6 Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo : et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro.
Revelation Rev 68 4 7 Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti.
Revelation Rev 68 4 8 Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas : et in circuitu, et intus plena sunt oculis : et requiem non habebant die ac nocte, dicentia : Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est.
Revelation Rev 68 4 9 Et cum darent illa animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum,
Revelation Rev 68 4 10 procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes :
Revelation Rev 68 4 11 Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam, et honorem, et virtutem : quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt.
Revelation Rev 68 5 1 Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem.
Revelation Rev 68 5 2 Et vidi angelum fortem, praedicantem voce magna : Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus ?
Revelation Rev 68 5 3 Et nemo poterat neque in caelo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum.
Revelation Rev 68 5 4 Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum.
Revelation Rev 68 5 5 Et unus de senioribus dixit mihi : Ne fleveris : ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus.
Revelation Rev 68 5 6 Et vidi : et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem : qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram.
Revelation Rev 68 5 7 Et venit : et accepit de dextera sedentis in throno librum.
Revelation Rev 68 5 8 Et cum aperuisset librum, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum :
Revelation Rev 68 5 9 et cantabant canticum novum, dicentes : Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus : quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione :
Revelation Rev 68 5 10 et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes : et regnabimus super terram.
Revelation Rev 68 5 11 Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum : et erat numerus eorum millia millium,
Revelation Rev 68 5 12 dicentium voce magna : Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem.
Revelation Rev 68 5 13 Et omnem creaturam, quae in caelo est, et super terram, et sub terra, et quae sunt in mari, et quae in eo : omnes audivi dicentes : Sedenti in throno, et Agno, benedictio et honor, et gloria, et potestas in saecula saeculorum.
Revelation Rev 68 5 14 Et quatuor animalia dicebant : Amen. Et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas : et adoraverunt viventem in saecula saeculorum.
Revelation Rev 68 6 1 Et vidi quod aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audivi unum de quatuor animalibus, dicens tamquam vocem tonitrui : Veni, et vide.
Revelation Rev 68 6 2 Et vidi : et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret.
Revelation Rev 68 6 3 Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal, dicens : Veni, et vide.
Revelation Rev 68 6 4 Et exivit alius equus rufus : et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant, et datus est ei gladius magnus.
Revelation Rev 68 6 5 Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal, dicens : Veni, et vide. Et ecce equus niger : et qui sedebat super illum, habebat stateram in manu sua.
Revelation Rev 68 6 6 Et audivi tamquam vocem in medio quatuor animalium dicentium : Bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario, et vinum, et oleum ne laeseris.
Revelation Rev 68 6 7 Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis : Veni, et vide.
Revelation Rev 68 6 8 Et ecce equus pallidus : et qui sedebat super eum, nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quatuor partes terrae, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terrae.
Revelation Rev 68 6 9 Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant :
Revelation Rev 68 6 10 et clamabant voce magna, dicentes : Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra ?
Revelation Rev 68 6 11 Et datae sunt illis singulae stolae albae : et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum donec compleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi.
Revelation Rev 68 6 12 Et vidi cum aperuisset sigillum sextum : et ecce terraemotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus : et luna tota facta est sicut sanguis :
Revelation Rev 68 6 13 et stellae de caelo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a vento magno movetur :
Revelation Rev 68 6 14 et caelum recessit sicut liber involutus : et omnis mons, et insulae de locis suis motae sunt :
Revelation Rev 68 6 15 et reges terrae, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium :
Revelation Rev 68 6 16 et dicunt montibus, et petris : Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni :
Revelation Rev 68 6 17 quoniam venit dies magnus irae ipsorum : et quis poterit stare ?
Revelation Rev 68 7 1 Post haec vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terrae, tenentes quatuor ventos terrae, ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam arborem.
Revelation Rev 68 7 2 Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi : et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari,
Revelation Rev 68 7 3 dicens : Nolite nocere terrae, et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum.
Revelation Rev 68 7 4 Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signati, ex omni tribu filiorum Israël.
Revelation Rev 68 7 5 Ex tribu Juda duodecim millia signati : ex tribu Ruben duodecim millia signati : ex tribu Gad duodecim millia signati :
Revelation Rev 68 7 6 ex tribu Aser duodecim millia signati : ex tribu Nephthali duodecim millia signati : ex tribu Manasse duodecim millia signati :
Revelation Rev 68 7 7 ex tribu Simeon duodecim millia signati : ex tribu Levi duodecim millia signati : ex tribu Issachar duodecim millia signati :
Revelation Rev 68 7 8 ex tribu Zabulon duodecim millia signati : ex tribu Joseph duodecim millia signati : ex tribu Benjamin duodecim millia signati.
Revelation Rev 68 7 9 Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis : stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum :
Revelation Rev 68 7 10 et clamabant voce magna, dicentes : Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno.
Revelation Rev 68 7 11 Et omnes angeli stabant in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium : et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adoraverunt Deum,
Revelation Rev 68 7 12 dicentes : Amen. Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. Amen.
Revelation Rev 68 7 13 Et respondit unus de senioribus et dixit mihi : Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt ? et unde venerunt ?
Revelation Rev 68 7 14 Et dixi illi : Domine mi, tu scis. Et dixit mihi : Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni.
Revelation Rev 68 7 15 Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus : et qui sedet in throno, habitabit super illos :
Revelation Rev 68 7 16 non esurient, neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque ullus aestus :
Revelation Rev 68 7 17 quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum.
Revelation Rev 68 8 1 Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in caelo, quasi media hora.
Revelation Rev 68 8 2 Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei : et datae sunt illis septem tubae.
Revelation Rev 68 8 3 Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum : et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei.
Revelation Rev 68 8 4 Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo.
Revelation Rev 68 8 5 Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram : et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terraemotus magnus.
Revelation Rev 68 8 6 Et septem angeli, qui habebant septem tubas, praeparaverunt se ut tuba canerent.
Revelation Rev 68 8 7 Et primus angelus tuba cecinit, et facta est grando, et ignis, mista in sanguine, et missum est in terram, et tertia pars terrae combusta est, et tertia pars arborum concremata est, et omne foenum viride combustum est.
Revelation Rev 68 8 8 Et secundus angelus tuba cecinit : et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis,
Revelation Rev 68 8 9 et mortua est tertia pars creaturae eorum, quae habebant animas in mari, et tertia pars navium interiit.
Revelation Rev 68 8 10 Et tertius angelus tuba cecinit : et cecidit de caelo stella magna, ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum :
Revelation Rev 68 8 11 et nomen stellae dicitur Absinthium, et facta est tertia pars aquarum in absinthium ; et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt.
Revelation Rev 68 8 12 Et quartus angelus tuba cecinit : et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et noctis similiter.
Revelation Rev 68 8 13 Et vidi, et audivi vocem unius aquilae volantis per medium caeli dicentis voce magna : Vae, vae, vae habitantibus in terra de ceteris vocibus trium angelorum, qui erant tuba canituri.
Revelation Rev 68 9 1 Et quintus angelus tuba cecinit : et vidi stellam de caelo cecidisse in terram, et data est ei clavis putei abyssi.
Revelation Rev 68 9 2 Et aperuit puteum abyssi : et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnae : et obscuratus est sol, et aër de fumo putei :
Revelation Rev 68 9 3 et de fumo putei exierunt locustae in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terrae :
Revelation Rev 68 9 4 et praeceptum est illis ne laederent foenum terrae, neque omne viride, neque omnem arborem : nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis :
Revelation Rev 68 9 5 et datum est illis ne occiderent eos : sed ut cruciarent mensibus quinque : et cruciatus eorum, ut cruciatus scorpii cum percutit hominem.
Revelation Rev 68 9 6 Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient eam : et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis.
Revelation Rev 68 9 7 Et similitudines locustarum, similes equis paratis in praelium : et super capita earum tamquam coronae similes auro : et facies earum tamquam facies hominum.
Revelation Rev 68 9 8 Et habebant capillos sicut capillos mulierum. Et dentes earum, sicut dentes leonum erant :
Revelation Rev 68 9 9 et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum :
Revelation Rev 68 9 10 et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum : et potestas earum nocere hominibus mensibus quinque :
Revelation Rev 68 9 11 et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon, graece autem Apollyon, latine habens nomen Exterminans.
Revelation Rev 68 9 12 Vae unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo vae post haec.
Revelation Rev 68 9 13 Et sextus angelus tuba cecinit : et audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei,
Revelation Rev 68 9 14 dicentem sexto angelo, qui habebat tubam : Solve quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate.
Revelation Rev 68 9 15 Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut occiderent tertiam partem hominum.
Revelation Rev 68 9 16 Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia. Et audivi numerum eorum.
Revelation Rev 68 9 17 Et ita vidi equos in visione : et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas, et capita equorum erant tamquam capita leonum : et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur.
Revelation Rev 68 9 18 Et ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne, et de fumo, et sulphure, quae procedebant de ore ipsorum.
Revelation Rev 68 9 19 Potestas enim equorum in ore eorum est, et in caudis eorum, nam caudae eorum similes serpentibus, habentes capita : et in his nocent.
Revelation Rev 68 9 20 Et ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis, neque poenitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent daemonia, et simulacra aurea, et argentea, et aerea, et lapidea, et lignea, quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare,
Revelation Rev 68 9 21 et non egerunt poenitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, neque a fornicatione sua, neque a furtis suis.
Revelation Rev 68 10 1 Et vidi alium angelum fortem descendentem de caelo amictum nube, et iris in capite ejus, et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam columnae ignis :
Revelation Rev 68 10 2 et habebat in manu sua libellum apertum : et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram :
Revelation Rev 68 10 3 et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.
Revelation Rev 68 10 4 Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram : et audivi vocem de caelo dicentem mihi : Signa quae locuta sunt septem tonitrua : et noli ea scribere.
Revelation Rev 68 10 5 Et angelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad caelum :
Revelation Rev 68 10 6 et juravit per viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum, et ea quae in eo sunt : et terram, et ea quae in ea sunt : et mare, et ea quae in eo sunt : Quia tempus non erit amplius :
Revelation Rev 68 10 7 sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas.
Revelation Rev 68 10 8 Et audivi vocem de caelo iterum loquentem mecum, et dicentem : Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram.
Revelation Rev 68 10 9 Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi : Accipe librum, et devora illum : et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel.
Revelation Rev 68 10 10 Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum : et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus :
Revelation Rev 68 10 11 et dixit mihi : Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis.
Revelation Rev 68 11 1 Et datus est mihi calamus similis virgae, et dictum est mihi : Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo :
Revelation Rev 68 11 2 atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud : quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus :
Revelation Rev 68 11 3 et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis.
Revelation Rev 68 11 4 Hi sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes.
Revelation Rev 68 11 5 Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum : et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi.
Revelation Rev 68 11 6 Hi habent potestatem claudendi caelum, ne pluat diebus prophetiae ipsorum : et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint.
Revelation Rev 68 11 7 Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos.
Revelation Rev 68 11 8 Et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma, et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est.
Revelation Rev 68 11 9 Et videbunt de tribubus, et populis, et linguis, et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium : et corpora eorum non sinent poni in monumentis :
Revelation Rev 68 11 10 et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur : et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetae cruciaverunt eos, qui habitabant super terram.
Revelation Rev 68 11 11 Et post dies tres et dimidium, spiritus vitae a Deo intravit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos.
Revelation Rev 68 11 12 Et audierunt vocem magnam de caelo, dicentem eis : Ascendite huc. Et ascenderunt in caelum in nube : et viderunt illos inimici eorum.
Revelation Rev 68 11 13 Et in illa hora factus est terraemotus magnus, et decima pars civitatis cecidit : et occisa sunt in terraemotu nomina hominum septem millia : et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo caeli.
Revelation Rev 68 11 14 Vae secundum abiit : et ecce vae tertium veniet cito.
Revelation Rev 68 11 15 Et septimus angelus tuba cecinit : et factae sunt voces magnae in caelo dicentes : Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in saecula saeculorum. Amen.
Revelation Rev 68 11 16 Et viginti quatuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes :
Revelation Rev 68 11 17 Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es : quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti.
Revelation Rev 68 11 18 Et iratae sunt gentes, et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram.
Revelation Rev 68 11 19 Et apertum est templum Dei in caelo : et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terraemotus, et grando magna.
Revelation Rev 68 12 1 Et signum magnum apparuit in caelo : mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim :
Revelation Rev 68 12 2 et in utero habens, clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat.
Revelation Rev 68 12 3 Et visum est aliud signum in caelo : et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem : et in capitibus ejus diademata septem,
Revelation Rev 68 12 4 et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum caeli, et misit eas in terram : et draco stetit ante mulierem, quae erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret.
Revelation Rev 68 12 5 Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea : et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus,
Revelation Rev 68 12 6 et mulier fugit in solitudinem ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta.
Revelation Rev 68 12 7 Et factum est praelium magnum in caelo : Michaël et angeli ejus praeliabantur cum dracone, et draco pugnabat, et angeli ejus :
Revelation Rev 68 12 8 et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in caelo.
Revelation Rev 68 12 9 Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem : et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.
Revelation Rev 68 12 10 Et audivi vocem magnam in caelo dicentem : Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus : quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte.
Revelation Rev 68 12 11 Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem.
Revelation Rev 68 12 12 Propterea laetamini caeli, et qui habitatis in eis. Vae terrae, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.
Revelation Rev 68 12 13 Et postquam vidit draco quod projectus esset in terram, persecutus est mulierem, quae peperit masculum :
Revelation Rev 68 12 14 et datae sunt mulieri alae duae aquilae magnae ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis.
Revelation Rev 68 12 15 Et misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine.
Revelation Rev 68 12 16 Et adjuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo.
Revelation Rev 68 12 17 Et iratus est draco in mulierem : et abiit facere praelium cum reliquis de semine ejus, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi.
Revelation Rev 68 12 18 Et stetit supra arenam maris.
Revelation Rev 68 13 1 Et vidi de mari bestiam ascendentem habentem capita septem, et cornua decem, et super cornua ejus decem diademata, et super capita ejus nomina blasphemiae.
Revelation Rev 68 13 2 Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam.
Revelation Rev 68 13 3 Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem : et plaga mortis ejus curata est. Et admirata est universa terra post bestiam.
Revelation Rev 68 13 4 Et adoraverunt draconem, qui dedit potestatem bestiae : et adoraverunt bestiam, dicentes : Quis similis bestiae ? et quis poterit pugnare cum ea ?
Revelation Rev 68 13 5 Et datum est ei os loquens magna et blasphemias : et data est ei potestas facere menses quadraginta duos.
Revelation Rev 68 13 6 Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in caelo habitant.
Revelation Rev 68 13 7 Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos. Et data est illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem,
Revelation Rev 68 13 8 et adoraverunt eam omnes, qui inhabitant terram : quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni, qui occisus est ab origine mundi.
Revelation Rev 68 13 9 Si quis habet aurem, audiat.
Revelation Rev 68 13 10 Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet : qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia, et fides sanctorum.
Revelation Rev 68 13 11 Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco.
Revelation Rev 68 13 12 Et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu ejus : et fecit terram, et habitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis.
Revelation Rev 68 13 13 Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum.
Revelation Rev 68 13 14 Et seduxit habitantes in terra propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii, et vixit.
Revelation Rev 68 13 15 Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae, et ut loquatur imago bestiae : et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur.
Revelation Rev 68 13 16 Et faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos habere caracterem in dextera manu sua, aut in frontibus suis :
Revelation Rev 68 13 17 et nequis possit emere, aut vendere, nisi qui habet caracterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus.
Revelation Rev 68 13 18 Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiae. Numerus enim hominis est : et numerus ejus sexcenti sexaginta sex.
Revelation Rev 68 14 1 Et vidi : et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis.
Revelation Rev 68 14 2 Et audivi vocem de caelo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni : et vocem, quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis.
Revelation Rev 68 14 3 Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores : et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra.
Revelation Rev 68 14 4 Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati : virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo, et Agno :
Revelation Rev 68 14 5 et in ore eorum non est inventum mendacium : sine macula enim sunt ante thronum Dei.
Revelation Rev 68 14 6 Et vidi alterum angelum volantem per medium caeli, habentem Evangelium aeternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum :
Revelation Rev 68 14 7 dicens magna voce : Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus : et adorate eum, qui fecit caelum, et terram, mare, et fontes aquarum.
Revelation Rev 68 14 8 Et alius angelus secutus est dicens : Cecidit, cecidit Babylon illa magna : quae a vino irae fornicationis suae potavit omnes gentes.
Revelation Rev 68 14 9 Et tertius angelus secutus est illos, dicens voce magna : Si quis adoraverit bestiam, et imaginem ejus, et acceperit caracterem in fronte sua, aut in manu sua :
Revelation Rev 68 14 10 et hic bibet de vino irae Dei, quod mistum est mero in calice irae ipsius, et cruciabitur igne, et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et ante conspectum Agni :
Revelation Rev 68 14 11 et fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum : nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam, et imaginem ejus, et si quis acceperit caracterem nominis ejus.
Revelation Rev 68 14 12 Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu.
Revelation Rev 68 14 13 Et audivi vocem de caelo, dicentem mihi : Scribe : Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis : opera enim illorum sequuntur illos.
Revelation Rev 68 14 14 Et vidi : et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam.
Revelation Rev 68 14 15 Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem : Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terrae.
Revelation Rev 68 14 16 Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et demessa est terra.
Revelation Rev 68 14 17 Et alius angelus exivit de templo, quod est in caelo, habens et ipse falcem acutam.
Revelation Rev 68 14 18 Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem : et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens : Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineae terrae : quoniam maturae sunt uvae ejus.
Revelation Rev 68 14 19 Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terrae, et misit in lacum irae Dei magnum :
Revelation Rev 68 14 20 et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta.
Revelation Rev 68 15 1 Et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem novissimas : quoniam in illis consummata est ira Dei.
Revelation Rev 68 15 2 Et vidi tamquam mare vitreum mistum igne, et eos, qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei :
Revelation Rev 68 15 3 et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes : Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens : justae et verae sunt viae tuae, Rex saeculorum.
Revelation Rev 68 15 4 Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum ? quia solus pius es : quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt.
Revelation Rev 68 15 5 Et post haec vidi : et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo,
Revelation Rev 68 15 6 et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo et candido, et praecincti circa pectora zonis aureis.
Revelation Rev 68 15 7 Et unum de quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum.
Revelation Rev 68 15 8 Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus : et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem angelorum.
Revelation Rev 68 16 1 Et audivi vocem magnam de templo, dicentem septem angelis : Ite, et effundite septem phialas irae Dei in terram.
Revelation Rev 68 16 2 Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus saevum et pessimum in homines, qui habebant caracterem bestiae, et in eos qui adoraverunt imaginem ejus.
Revelation Rev 68 16 3 Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui : et omnis anima vivens mortua est in mari.
Revelation Rev 68 16 4 Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis.
Revelation Rev 68 16 5 Et audivi angelum aquarum dicentem : Justus es, Domine, qui es, et qui eras sanctus, qui haec judicasti :
Revelation Rev 68 16 6 quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere : digni enim sunt.
Revelation Rev 68 16 7 Et audivi alterum ab altari dicentem : Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua.
Revelation Rev 68 16 8 Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi aestu affligere homines, et igni :
Revelation Rev 68 16 9 et aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt poenitentiam ut darent illi gloriam.
Revelation Rev 68 16 10 Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiae : et factum est regnum ejus tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas prae dolore :
Revelation Rev 68 16 11 et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus, et vulneribus suis, et non egerunt poenitentiam ex operibus suis.
Revelation Rev 68 16 12 Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten : et siccavit aquam ejus, ut praepararetur via regibus ab ortu solis.
Revelation Rev 68 16 13 Et vidi de ore draconis, et de ore bestiae, et de ore pseudoprophetae spiritus tres immundos in modum ranarum.
Revelation Rev 68 16 14 Sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terrae congregare illos in praelium ad diem magnum omnipotentis Dei.
Revelation Rev 68 16 15 Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus.
Revelation Rev 68 16 16 Et congregabit illos in locum qui vocatur hebraice Armagedon.
Revelation Rev 68 16 17 Et septimus angelus effudit phialam suam in aërem, et exivit vox magna de templo a throno, dicens : Factum est.
Revelation Rev 68 16 18 Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terraemotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram : talis terraemotus, sic magnus.
Revelation Rev 68 16 19 Et facta est civitas magna in tres partes : et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis irae ejus.
Revelation Rev 68 16 20 Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi.
Revelation Rev 68 16 21 Et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines : et blasphemaverunt Deum homines propter plagam grandinis : quoniam magna facta est vehementer.
Revelation Rev 68 17 1 Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens : Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas,
Revelation Rev 68 17 2 cum qua fornicati sunt reges terrae, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus.
Revelation Rev 68 17 3 Et abstulit me in spiritu in desertum. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem, et cornua decem.
Revelation Rev 68 17 4 Et mulier erat circumdata purpura, et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione, et immunditia fornicationis ejus.
Revelation Rev 68 17 5 Et in fronte ejus nomen scriptum : Mysterium : Babylon magna, mater fornicationum, et abominationum terrae.
Revelation Rev 68 17 6 Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna.
Revelation Rev 68 17 7 Et dixit mihi angelus : Quare miraris ? ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiae, quae portat eam, quae habet capita septem, et cornua decem.
Revelation Rev 68 17 8 Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit : et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi) videntes bestiam, quae erat, et non est.
Revelation Rev 68 17 9 Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet, et reges septem sunt.
Revelation Rev 68 17 10 Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit : et cum venerit, oportet illum breve tempus manere.
Revelation Rev 68 17 11 Et bestia, quae erat, et non est : et ipsa octava est : et de septem est, et in interitum vadit.
Revelation Rev 68 17 12 Et decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt : qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipient post bestiam.
Revelation Rev 68 17 13 Hi unum consilium habent, et virtutem, et potestatem suam bestiae tradent.
Revelation Rev 68 17 14 Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos : quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles.
Revelation Rev 68 17 15 Et dixit mihi : Aquae, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguae.
Revelation Rev 68 17 16 Et decem cornua, quae vidisti in bestia : hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt.
Revelation Rev 68 17 17 Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi : ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei.
Revelation Rev 68 17 18 Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quae habet regnum super reges terrae.
Revelation Rev 68 18 1 Et post haec vidi alium angelum descendentem de caelo, habentem potestatem magnam : et terra illuminata est a gloria ejus.
Revelation Rev 68 18 2 Et exclamavit in fortitudine, dicens : Cecidit, cecidit Babylon magna : et facta est habitatio daemoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundae, et odibilis :
Revelation Rev 68 18 3 quia de vino irae fornicationis ejus biberunt omnes gentes : et reges terrae cum illa fornicati sunt : et mercatores terrae de virtute deliciarum ejus divites facti sunt.
Revelation Rev 68 18 4 Et audivi aliam vocem de caelo, dicentem : Exite de illa populus meus : ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis.
Revelation Rev 68 18 5 Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad caelum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus.
Revelation Rev 68 18 6 Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis : et duplicate duplicia secundum opera ejus : in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum.
Revelation Rev 68 18 7 Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum : quia in corde suo dicit : Sedeo regina : et vidua non sum, et luctum non videbo.
Revelation Rev 68 18 8 Ideo in una die venient plagae ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur : quia fortis est Deus, qui judicabit illam.
Revelation Rev 68 18 9 Et flebunt, et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus :
Revelation Rev 68 18 10 longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes : Vae, vae civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis : quoniam una hora venit judicium tuum.
Revelation Rev 68 18 11 Et negotiatores terrae flebunt, et lugebunt super illam : quoniam merces eorum nemo emet amplius :
Revelation Rev 68 18 12 merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et cocci (et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et aeramento, et ferro, et marmore,
Revelation Rev 68 18 13 et cinnamomum) et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similae, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum.
Revelation Rev 68 18 14 Et poma desiderii animae tuae discesserunt a te, et omnia pinguia et praeclara perierunt a te, et amplius illa jam non invenient.
Revelation Rev 68 18 15 Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes, ac lugentes,
Revelation Rev 68 18 16 et dicentes : Vae, vae civitas illa magna, quae amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis :
Revelation Rev 68 18 17 quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae, et omnis gubernator, et omnis qui in lacum navigat, et nautae, et qui in mari operantur, longe steterunt,
Revelation Rev 68 18 18 et clamaverunt videntes locum incendii ejus, dicentes : Quae similis civitati huic magnae ?
Revelation Rev 68 18 19 et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et lugentes, dicentes : Vae, vae civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari de pretiis ejus : quoniam una hora desolata est.
Revelation Rev 68 18 20 Exsulta super eam caelum, et sancti apostoli, et prophetae : quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa.
Revelation Rev 68 18 21 Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens : Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra jam non invenietur.
Revelation Rev 68 18 22 Et vox citharoedorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius : et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius : et vox molae non audietur in te amplius :
Revelation Rev 68 18 23 et lux lucernae non lucebit in te amplius : et vox sponsi et sponsae non audietur adhuc in te : quia mercatores tui erant principes terrae, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes.
Revelation Rev 68 18 24 Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est : et omnium qui interfecti sunt in terra.
Revelation Rev 68 19 1 Post haec audivi quasi vocem turbarum multarum in caelo dicentium : Alleluja : salus, et gloria, et virtus Deo nostro est :
Revelation Rev 68 19 2 quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus.
Revelation Rev 68 19 3 Et iterum dixerunt : Alleluja. Et fumus ejus ascendit in saecula saeculorum.
Revelation Rev 68 19 4 Et ceciderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes : Amen : alleluja.
Revelation Rev 68 19 5 Et vox de throno exivit, dicens : Laudem dicite Deo nostro omnes servi ejus : et qui timetis eum pusilli et magni.
Revelation Rev 68 19 6 Et audivi quasi vocem turbae magnae, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium : Alleluja : quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens.
Revelation Rev 68 19 7 Gaudeamus, et exsultemus : et demus gloriam ei : quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se.
Revelation Rev 68 19 8 Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum.
Revelation Rev 68 19 9 Et dixit mihi : Scribe : Beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt ; et dixit mihi : Haec verba Dei vera sunt.
Revelation Rev 68 19 10 Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi : Vide ne feceris : conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiae.
Revelation Rev 68 19 11 Et vidi caelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat.
Revelation Rev 68 19 12 Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.
Revelation Rev 68 19 13 Et vestitus erat veste aspersa sanguine : et vocatur nomen ejus : Verbum Dei.
Revelation Rev 68 19 14 Et exercitus qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo.
Revelation Rev 68 19 15 Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea : et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis.
Revelation Rev 68 19 16 Et habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum et Dominus dominantium.
Revelation Rev 68 19 17 Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quae volabant per medium caeli : Venite, et congregamini ad coenam magnam Dei :
Revelation Rev 68 19 18 ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et servorum, et pusillorum et magnorum.
Revelation Rev 68 19 19 Et vidi bestiam, et reges terrae, et exercitus eorum congregatos ad faciendum praelium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus.
Revelation Rev 68 19 20 Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta : qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiae, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure :
Revelation Rev 68 19 21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius : et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum.
Revelation Rev 68 20 1 Et vidi angelum descendentem de caelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua.
Revelation Rev 68 20 2 Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus, et Satanas, et ligavit eum per annos mille :
Revelation Rev 68 20 3 et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni : et post haec oportet illum solvi modico tempore.
Revelation Rev 68 20 4 Et vidi sedes, et sederunt super eas, et judicium datum est illis : et animas decollatorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, nec acceperunt caracterem ejus in frontibus, aut in manibus suis, et vixerunt, et regnaverunt cum Christo mille annis.
Revelation Rev 68 20 5 Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Haec est resurrectio prima.
Revelation Rev 68 20 6 Beatus, et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima : in his secunda mors non habet potestatem : sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis.
Revelation Rev 68 20 7 Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quae sunt super quatuor angulos terrae, Gog, et Magog, et congregabit eos in praelium, quorum numerus est sicut arena maris.
Revelation Rev 68 20 8 Et ascenderunt super latitudinem terrae, et circuierunt castra sanctorum, et civitatem dilectam.
Revelation Rev 68 20 9 Et descendit ignis a Deo de caelo, et devoravit eos : et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis, et sulphuris, ubi et bestia
Revelation Rev 68 20 10 et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.
Revelation Rev 68 20 11 Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra, et caelum, et locus non est inventus eis.
Revelation Rev 68 20 12 Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt : et alius liber apertus est, qui est vitae : et judicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum :
Revelation Rev 68 20 13 et dedit mare mortuos, qui in eo erant : et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant : et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum.
Revelation Rev 68 20 14 Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Haec est mors secunda.
Revelation Rev 68 20 15 Et qui non inventus est in libro vitae scriptus, missus est in stagnum ignis.
Revelation Rev 68 21 1 Et vidi caelum novum et terram novam. Primum enim caelum, et prima terra abiit, et mare jam non est.
Revelation Rev 68 21 2 Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.
Revelation Rev 68 21 3 Et audivi vocem magnam de throno dicentem : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus :
Revelation Rev 68 21 4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum : et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.
Revelation Rev 68 21 5 Et dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi : Scribe, quia haec verba fidelissima sunt, et vera.
Revelation Rev 68 21 6 Et dixit mihi : Factum est : ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vitae, gratis.
Revelation Rev 68 21 7 Qui vicerit, possidebit haec : et ero illi Deus, et ille erit mihi filius.
Revelation Rev 68 21 8 Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure : quod est mors secunda.
Revelation Rev 68 21 9 Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens : Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni.
Revelation Rev 68 21 10 Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de caelo a Deo,
Revelation Rev 68 21 11 habentem claritatem Dei : et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum.
Revelation Rev 68 21 12 Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim : et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël :
Revelation Rev 68 21 13 ab oriente portae tres, et ab aquilone portae tres, et ab austro portae tres, et ab occasu portae tres.
Revelation Rev 68 21 14 Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni.
Revelation Rev 68 21 15 Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum.
Revelation Rev 68 21 16 Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo : et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia : et longitudo, et altitudo, et latitudo ejus aequalia sunt.
Revelation Rev 68 21 17 Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli.
Revelation Rev 68 21 18 Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide : ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.
Revelation Rev 68 21 19 Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, jaspis : secundum, sapphirus : tertium, calcedonius : quartum, smaragdus :
Revelation Rev 68 21 20 quintum, sardonyx : sextum, sardius : septimum, chrysolithus : octavum, beryllus : nonum, topazius : decimum, chrysoprasus : undecimum, hyacinthus : duodecimum, amethystus.
Revelation Rev 68 21 21 Et duodecim portae, duodecim margaritae sunt, per singulas : et singulae portae erant ex singulis margaritis : et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum.
Revelation Rev 68 21 22 Et templum non vidi in ea : Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus.
Revelation Rev 68 21 23 Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus.
Revelation Rev 68 21 24 Et ambulabunt gentes in lumine ejus : et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam.
Revelation Rev 68 21 25 Et portae ejus non claudentur per diem : nox enim non erit illic.
Revelation Rev 68 21 26 Et afferent gloriam et honorem gentium in illam.
Revelation Rev 68 21 27 Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni.
Revelation Rev 68 22 1 Et ostendit mihi fluvium aquae vitae, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni.
Revelation Rev 68 22 2 In medio plateae ejus, et ex utraque parte fluminis, lignum vitae, afferens fructus duodecim per menses singulos, reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium.
Revelation Rev 68 22 3 Et omne maledictum non erit amplius : sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus servient illi.
Revelation Rev 68 22 4 Et videbunt faciem ejus : et nomen ejus in frontibus eorum.
Revelation Rev 68 22 5 Et nox ultra non erit : et non egebunt lumine lucernae, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in saecula saeculorum.
Revelation Rev 68 22 6 Et dixit mihi : Haec verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito.
Revelation Rev 68 22 7 Et ecce venio velociter. Beatus, qui custodit verba prophetiae libri hujus.
Revelation Rev 68 22 8 Et ego Joannes, qui audivi, et vidi haec. Et postquam audissem, et vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat :
Revelation Rev 68 22 9 et dixit mihi : Vide ne feceris : conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum qui servant verba prophetiae libri hujus : Deum adora.
Revelation Rev 68 22 10 Et dicit mihi : Ne signaveris verba prophetiae libri hujus : tempus enim prope est.
Revelation Rev 68 22 11 Qui nocet, noceat adhuc : et qui in sordibus est, sordescat adhuc : et qui justus est, justificetur adhuc : et sanctus, sanctificetur adhuc.
Revelation Rev 68 22 12 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.
Revelation Rev 68 22 13 Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis.
Revelation Rev 68 22 14 Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni : ut sit potestas eorum in ligno vitae, et per portas intrent in civitatem.
Revelation Rev 68 22 15 Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidae, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium.
Revelation Rev 68 22 16 Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida et matutina.
Revelation Rev 68 22 17 Et spiritus, et sponsa dicunt : Veni. Et qui audit, dicat : Veni. Et qui sitit, veniat : et qui vult, accipiat aquam vitae, gratis.
Revelation Rev 68 22 18 Contestor enim omni audienti verba prophetiae libri hujus : si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto.
Revelation Rev 68 22 19 Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiae hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitae, et de civitate sancta, et de his quae scripta sunt in libro isto :
Revelation Rev 68 22 20 dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam venio cito : amen. Veni, Domine Jesu.
Revelation Rev 68 22 21 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.